M. Tullius Cicero: Tusculanarum Disputationum Libri V

I. Cum defensionum laboribus senatoriisque muneribus aut omnino aut magna ex parte essem aliquando liberatus, rettuli me, Brute, te hortante maxime ad ea studia, quæ retenta animo, remissa temporibus, longo intervallo intermissa revocavi, et, cum omnium artium, quæ ad rectam vivendi viam pertinerent, ratio et disciplina studio sapientiæ, quæ philosophia dicitur, contineretur, hoc mihi Latinis litteris illustrandum putavi, non quia philosophia Græcis et litteris et doctoribus percipi non posset, sed meum semper judicium fuit omnia nostros aut invenisse per se sapientius quam Græcos aut accepta ab illis fecisse meliora, quæ quidem digna statuissent in

Quibus elaborarent. Nam mores et instituta vitæ resque domesticas ac familiares nos profecto et melius tuemur et lautius, rem vero publicam nostri * * majores certe melioribus temperaverunt et institutis et legibus. Quid loquar de re militari? In qua cum virtute nostri multum valuerunt tum plus etiam disciplina. Jam illa, quæ natura, non litteris adsecuti sunt, neque cum Græcia neque ulla cum gente sunt conferenda. Quæ enim tanta gravitas, quæ tanta constantia, magnitudo animi, probitas, fides, quæ tam excellens in omni genere virtus in ullis fuit, ut sit cum majoribus nostris comparanda?

Doctrina Græcia nos et omni litterarum genere superabat, in quo erat facile vincere non repugnantes. Nam cum apud Græcos antiquissimum edoctis genus sit poetarum, si quidem Homerus fuit et Hesiodus ante Romam conditam, Archilochus regnante Romulo, serius poeticam nos accepimus. Annis fere cccccx post Romam conditam Livius fabulam dedit C. Claudio Cæci filio M. Tuditano consulibus, anno ante natum Ennium, qui fuit major natu quam Plautus et Nævius.

II. Sero igitur a nostris poetæ vel cogniti vel recepti. Quamquam est in Originibus solitos esse in epulis canere convivas ad tibicinem de clarorum hominum virtutibus, honorem tamen huic generi non fuisse declarat oratio Catonis, in qua obiecit ut probrum M. Nobiliori, quod is in provinciam poetas duxisset. Duxerat autem consul ille in Ætoliam, ut scimus, Ennium. Quo minus igitur 1 * * 4 honoris erat poetis, eo minora studia fuerunt, nec tamen, si qui magnis ingeniis in eo genere exstiterunt, non satis Græcorum gloriæ responderunt. An censemus, si Fabio nobilissimo homini laudi datum esset quod pingeret, non multos etiam apud nos futuros Polyclitos et Parrhasios fuisse? Honos alit artes omnesque incenduntur ad studia gloria jacentque ea semper, quæ apud quosque improbantur. Summam eruditionem Græci sitam censebant in nervorum vocumque cantibus: igitur et Epaminondas princeps meo judicio Græciæ fidibus præclare cecinisse dicitur Themistoclesque aliquot ante annis, cum in epulis recusaret lyram, est habitus indoctior. Ergo in Græcia musici floruerunt discebantque id omnes nec qui nesciebat satis excultus

Doctrina putabatur. In summo apud illos honore geometria fuit, itaque nihil mathematicis illustrius: at nos metiendi ratiocinandique utilitate hujus nrtis terminavimus modum.

III. At contra oratorem celeriter complexi sumus, nec eum primo eruditum, aptum tamen ad dicendum, post autem eruditum. Nam Galbam, Africanum, Lælium doctos fuisse traditum est, studiosum autem eum, qui iis ætate anteibat, Catonem; Post vero Lepidum, Carbonem, Gracchos; Inde ita magnos * * nostram ad ætatem, ut non multum aut nihil omnino Græcis cederetur. Philosophia jacuit usque ad hanc ætatem nec ullum habuit lumen litterarum Latinarum quæ illustranda et excitanda nobis est, ut, si occupati profuimus aliquid civibus nostris,

Prosimus etiam, si possumus, otiosi. In quo eo magis nobis est elaborandum, quod multi jam esse libri Latini dicuntur scripti inconsiderate ab optimis illis quidem viris, sed non satis eruditis. Fieri autem potest ut recte quis sentiat et id, quod sentit, polite eloqui non possit; Sed mandare quemquam litteris cogitationes suas, qui eas nec disponere nec illustrare possit nec delectatione aliqua adlicere lectorem, hominis est intemperanter abutentis et otio et litteris. Itaque suos libros ipsi legunt cum suis nec quisquam attingit præter eos, qui eandem licentiam scribendi sibi permitti volunt. Qua re si aliquid oratoriæ laudis nostra attulimus industria, multo studiosius philosophiæ fontes aperiemus, equibus etiam illa manabant.

IV. Sed ut Aristoteles, vir summo ingenio, scientia, copia, cum motus esset Isocratis rhetoris gloria, dicere docere etiam cœpit adolescentes et pru- * * dentiam cum eloquentia jungere, sic nobis placet nec pristinum dicendi studium deponere et in hac majore et uberiore arte versari. Hanc enim perfectam philosophiam semper judicavi, quæ de maximis quæstionibus copiose posset ornateque dicere, in quam exercitationem ita nos studiose dedimus, ut jam etiam scholas Græcorum more habere auderemus: ut nuper tuum post discessum in Tusculano, cum essent complures mecum familiares, temptavi tabam causas, quod nemo me diutius fecit, sic hæc mihi nunc senilis est declamatio. Ponere jubebam de quo quis audire vellet: ad id aut sedens aut

Ambulans disputabam. Itaque dierum quinque scholas, ut Græci appellant, in totidem libros contuli. Fiebat autem ita, ut, cum is, qui audire vellet, dixisset quid sibi videretur, tum ego contra dicerem. Hæc est enim, ut scis, vetus et Socratica ratio contra alterius opinionem disserendi. Nam ita facillime quid veri simillimum esset inveniri posse Socrates arbitrabatur. Sed quo commodius disputationes nostræ explicentur, sic eas exponam, quasi agatur res, non quasi narretur. Ergo ita nascetur exordium.

V. A. Malum mihi videtur esse mors. M. Iisne, * * qui mortui sunt, an iis, quibus moriendum est? A. Utrisque. M. Est miserum igitur, quoniam

A. Certe. M. Ergo et ii, quibus evenit jam ut morerentur, et ii, quibus eventurum est, miseri. A. Mihi ita videtur. M. Nemo ergo non miser. A. Prorsus nemo. M. Et quidem, si tibi constare vis, omnes, quicumque nati sunt eruntve, non solum miseri, sed etiam semper miseri. Nam si solos eos diceres miseros, quibus moriendum esset, neminem tu quidem eorum, qui viverent, exciperes — moriendum est enim omnibus —, esset tamen miseriæ finis in morte; Quoniam autem etiam mortui miseri sunt, in miseriam nascimur sempiternam. Necesse est enim miseros esse eos, qui centum milibus annorum ante occiderunt, vel potius omnes, quicumque

Nati sunt. A. Ita prorsus existimo. M. Dic quæso: num te illa terrent, triceps apud inferos Cerberus, Cocyti fremitus, travectio Acherontis, " mento summam aquam attingens enectus siti Tantalus?" Tum illud, quod fortasse etiam inexorabiles judices. Apud quos nec te L. Crassus defendet nec M. Antonius nec, quoniam apud Græcos judices res agetur, poteris adhibere Demosthenem: tibi ipsi pro te erit maxima corona causa dicenda. Hæc fortasse metuis et idcirco mortem censes esse sempiternum malum. * 1

VI. A. Adeone me delirare censes, ut ista esse credam? M. An tu hæc non credis? A. Minime vero. M. Male hercule narras. A. Cur? Quæso. M. Quia disertus esse possem, si contra ista dicerem.

A. Quis enim non in ejus modi causa? Aut quid negotii est hæc poetarum et pictorum portenta convincere? M. Atqui pleni libri sunt contra ista ipsa disserentium philosophorum. A. Inepte sane. Quis enim est tam excors quem ista moveant? M. Si ergo apud inferos miseri non sunt, ne sunt quidem apud inferos ulli. A. Ita prorsus existimo. M. Ubi sunt ergo ii, quos miseros dicis, aut quem locum incolunt? Si enim sunt, nusquam esse non possunt. A. Ego vero nusquam esse illos puto. M. Igitur ne esse quidem? A. Prorsus isto modo, et tamen

Miseros ob id ipsum quidem, quia nulli sint. M. Jam mallem Cerberum metueres, quam ista tam inconsiderate diceres. A. Qui tandem? M. Quem esse negas, eundem esse dicis. Ubi est acumen tuum? Cum enim miserum esse dicis, tum eum, qui non sit, dicis esse. A. Non sum ita hebes, ut istud dicam. M. Quid dicis igitur? A. Miserum esse verbi causa M. Crassum, qui illas fortunas morte dimiserit, miserum Cn. Pompeium, qui tanta gloria sit orbatus, omnes denique miseros, qui hac luce careant. M. Revolveris eodem. Sint enim oportet, * * si miseri sunt*. Tu autem modo negabas eos esse, qui mortui essent. Si igitur non sunt, nihil possunt esse: ita ne miseri quidem sunt. A. Non dico fortasse etiam quod sentio. Nam istuc ipsum, non esse,

Cum fueris, miserrimum puto. M. Quid? Miserius quam omnino numquam fuisse? Ita qui nondum nati sunt miseri jam sunt, quia non sunt, et nos, si post mortem miseri futuri sumus, miseri fuimus ante quam nati. Ego autem non comræmini, ante quam sum natus, me miserum: tu si meliore memoria es, velim scire ecquid de te recordere. VII. A. Ita jocaris, quasi ego dicam eos miseros, qui nati non sint, et non eos, qui mortui sint. M. Esse ergo eos dicis. A. Immo, quia non sint, cum fuerint, eo miseros esse. M. Pugnantia te loqui non vides? Quid enim tam pugnat quam non modo miserum, sed omnino quidquam esse qui non sit? An tu egressus porta Capena, cum Calatini, Scipionum, Serviliorum, Metellorum sepulcra vides, miseros putas illos? A. Quoniam me verbo premis, posthac non ita dicam miseros esse, sed tantum miseros, ob id ipsum, quia non sint. M. Non dicis igitur Miser est M. Crassus, sed tantum Miser M. Crassus. A. Ita

Plane. M. Quasi non necesse sit, quidquid isto 1 modo pronunties, id aut esse aut non esse. An tu dialecticis ne imbutus quidem es? In primis enim hoc traditur: omne pronuntiatum — sic enim mihi in præsentia occurrit ut appellarem d&ai/aa: utar post alio, si invenero melius, — id ergo est pronuntiatum, quod est verum aut falsum. Cum igitur dicis Miser M. Crassus, aut hoc dicis Miser est M. Crassus, ut possit judicari verum id falsumne sit, aut nihil dicis omnino. A. Age jam concedo non esse miseros, qui mortui sint, quoniam extorsisti ut faterer, qui omnino non essent, eos ne miseros quidem esse posse. Quid? Qui vivimus, cum moriundum sit, nonne miseri sumus? Quæ enim potest in vita esse jucunditas, cum dies et noctes cogitandum sit jam jamque esse moriendum? VIII. M. Ecquid ergo intelligis quantum mali de humana condicione deieceris? A. Quonam modo? M. Quia, si mori etiam mortuis miserum esset, infinitum quoddam et sempiternum malum haberemus in vita: nunc video calcem, ad quam cum sit decursum, nihil sit præterea extimescendum. Sed tu mihi videris Epicharmi, acuti nec insulsi hominis, ut Siculi, sententiam sequi. A. Quam? Non enim novi. M. Dicam, si potero, Latine. Scis enim me Græce loqui in Latino sermone non plus solere quam in Græco Latine. A. Et recte quidem. Sed quæ tandem est Epicharmi ista sententia? 1 2

M. Emori nolo, sed me esse mortuum nihili æstimo.

A. Jam agnosco Græcum. Sed quoniam cœgisti ut concederem, qui mortui essent, eos miseros non esse, perfice, si potes, ut ne moriendum quidem esse

Miserum putem. M. Jam istuc quidem nihil negotii est, majora molior. A. Quo modo hoc nihil negotii est? Aut quæ sunt tandem ista majora? M. Quia, quoniam post mortem mali niliil est, ne mors quidem est malum, cui proximum tempus est post mortem, in quo mali nihil esse concedis: ita ne moriendum quidem esse malum est: id est enim, perveniendum esse ad id, quod non esse malum confitemur. A. Uberius ista, quæso. Hæc enim spinosiora prius ut confitear me cogunt quam ut adsentiar. Sed quæ sunt ea, quæ dicis te majora moliri? M. Ut doceam, si possim, non modo malum non esse, sed bonum etiam esse mortem. A. Non postulo id quidem, aveo tamen audire. Ut enim non efficias quod vis, tamen mors ut malum non sit efficies. Sed nihil te interpellabo: continentem orationem audire malo.

M. Quid? Si te rogavero aliquid, nonne respondebis? A. Superbum id quidem est, sed, nisi quid necesse erit, malo non roges. IX. M. Geram tibi morem et ea, quæ vis, ut potero, explicabo, nec tamen quasi Pythius Apollo, certa ut sint et fixa quæ dixero, sed ut homunculus unus e multis, probabilia conjectura sequens. Ultra enim quo progrediar quam ut veri similia videam non habeo. Certa dicent ii, qui et percipi ea posse dicunt et se sapientes esse profitentur. A. Tu, ut videtur: nos ad audiendum paratj sumus. M. Mors igitur ipsa, quæ videtur notissima res esse, quid sit primum est videndum. Sunt enim qui discessum animi a corpore putent esse mortem: sunt qui nullum censeant fieri discessum, sed una animum et corpus occidere animumque in corpore exstingui. Qui discedere animum censent, alii statim dissipari, alii diu permanere, alii semper. Quid sit porro ipse animus aut ubi aut unde, magna dissensio est. Aliis cor ipsum animus videtur, ex quo excordes, vecordes concordcsque dicuntur et Nasica ille prudens bis

Egregie cordatus homo, catus Ælius Sextus. Ii) Empedocles animum esse censet cordi suffusum sanguinem. Aliis pars quædam cerebri visa est animi principatum tenere. Aliis nec cor ipsum placet nec cerebri quandam partem esse animum, sed alii in corde, alii in cerebro dixerunt animi esse sedem et locum; Animum autem alii animam, ut 1 2 fere nostri — declarat nomen; Nam et agere animam et efflare dicimus et animosos et bene animatos et ex animi sententia; Ipse autem animus ab anima dictus est — Zenoni Stoico animus ignis videtur.

X. Sed hæc quidem, quæ dixi, cor, cerebrum, animam, ignem vulgo: reliqua fere singuli, ut multo ante veteres, proxime autem Aristoxenus, musicus idemque philosophus, ipsius corporis intentionem quandam, velut in cantu et fidibus quæ harmonia dicitur, sic ex corporis totius natura et figura varios motus cieri tamquam in cantu sonos.

Hic ab artificio suo non recessit et tamen dixit aliquid, quod ipsum quale esset erat multo ante et dictum et explanatum a Platone. Xenocrates animi figuram et quasi corpus negavit esse ullum, numerum dixit esse, cujus vis, ut jam ante Pythagoræ visum erat, in natura maxima esset. Ejus doctor Plato triplicem finxit animum, cujus principatum, id est rationem in capite sicut in arce posuit, et duas partes ei parere voluit, iram et cupiditatem, quas suis locis iram in pectore, cupiditatem subter præcordia

Locavit. Dicæarchus autem in eo sermone, quem Corinthi habitum tribus libris exponit, doctorum hominum disputantium primo libro multos loquentes facit: duobus Pherecraten quendam Phthiotam senem, quem ait a Deucalione ortum, disserentem inducit, nihil esse omnino animum et hoc esse nomen totum inane frustraque animalia et animantes appellari, neque in homine inesse animum vel animam nec in bestia, vimque omnem eam, qua vel agamus quid vel sentiamus, in omnibus corporibus vivis æquabiliter esse fusam nec separabilem a corpore esse, quippe quæ nulla sit nec sit quidquam nisi corpus unum et simplex, ita figuratum, ut tem-

Pe ratione naturæ vigeat et sentiat. Aristoteles longe omnibus — Platonem semper excipio — præstans et ingenio et diligentia, cum quattuor nota illa genera principiorum esset complexus, equibus omnia orerentur, quintam quandam naturam censet esse, equa sit mens; Cogitare enim et providere et discere et docere et invenire aliquid et meminisse, et tam multa alia, amare odisse, cupere timere, angi lætari; Hæc et similia eorum in horum quattuor generum inesse nullo putat: quintum genus adhibet vacans nomine et sic ipsum animum ei'8e\exelav appellat novo nomine quasi quandam continuatam motionem et perennem.

XI. Nisi quæ me forte fugiunt, hæc sunt fere d animo sententiæ. Democritum enim, magnum illum quidem virum, sed levibus et rotundis corpusculis efficientem animum concursu quodam fortuito, omittamus. Nihil est enim apud istos quod non atomorum

Turba conficiat. Harum sententiarum quæ vera sit deus aliqui viderit: quæ veri simillima magna quæstio est. Utrum igitur inter has sententias diiudicare malumus an ad propositum redire? A. Cuperem equidem utrumque, si posset, sed est difficile confundere. Qua re si, ut ista non disserantur, non potest nisi hac quæstione animorum explicata, nunc, si videtur, hoc, illud alias. M. Quod malle te inteliigo, id puto esse commodius. Efficiet enim ratio, ut, quæcumque vera sit earum sententiarum, quas exposui, mors aut malum non sit aut sit bonum

Potius. Nam si cor aut sanguis aut cerebrum est animus, certe, quoniam est corpus, interibit cum reliquo corpore; Si anima est, fortasse dissipabitur; Si ignis, exstinguetur; Si est Aristoxeni harmonia, 1 dissolvetur. Quid de Dicæarcho dicam, qui nihil omnino animum dicat esse? His sententiis omnibus nihil post mortem pertinere ad quemquam potest; Pariter enim cum vita sensus amittitur; Non sentientis autem nihil est ullam in partem quod intersit. Reliquorum sententiæ spem adferunt, si te hoc forte delectat, posse animos, cum e corporibus excesserint, in cælum quasi in domicilium suum pervenire. A. Me vero delectat, idque primum ita esse velim, deinde, etiam si non sit, mihi persuaderi tamen velim. M. Quid tibi ergo opera nostra opus est? Num eloquentia Platonem superare possumus? Evolve diligenter ejus eum librum, qui est de animo, amplius quod desideres nihil erit. A. Feci mehercule et quidem sæpius; Sed nescio quo modo, dum lego, adsentior; Cum posui librum et mecum ipse de immortalitate animorum cœpi cogitare, adsensio illa

Omnis elabitur. M. Quid hoc? Dasne aut manere animos post mortem aut morte ipsa interire? A. Do vero. M. Quid, si maneant? A. Beatos esse concedo. M. Sin intereant? A. Non esse miseros, quoniam ne sint quidem: nam istuc coacti ate paullo ante concessimus. M. Quo modo igitur aut cur mortem malum tibi videri dicis? Quæ aut beatos nos efficiet animis manentibus aut non miseros sensu carentes? * 2

XII. A. Expone igitur, nisi molestum est, primum, si potes, animos remanere post mortem; Tum, si minus id obtinebis — est enim arduum, — docebis carere omni malo mortem. Ego enim istuc ipsum vereor ne malum sit, non dico carere sensu, sed carendum esse. M. Auctoribus quidem ad istam sententiam, quam vis obtineri, uti optimis possumus, quod in omnibus causis et debet et solet valere plurimum, et primum quidem omni antiquitate, quæ quo propius aberat ab ortu et divina progenie, hoc melius

Ea fortasse, quæ erant vera, cernebat. Itaque unum illud erat insitum priscis illis, quos cascos appellat Ennius, esse in morte sensum neque excessu vitæ sic deleri hominem, ut funditus interiret: idque cum multis aliis rebus tum e pontificio jure et e cærimoniis sepulcrorum intelligi licet, quas maximis ingeniis præditi nec tanta cura coluissent nec violatas tam inexpiabili religione sanxissent, nisi hæreret in eorum mentibus mortem non interitum esse omnia tollentem atque delentem, sed quandam quasi migrationem commutationemque vitæ, quæ in claris viris et feminis dux in cælum soleret esse, in ceteris

Humi retineretur et permaneret tamen. Ex hoc et nostrorum opinione " Romulus in cælo cum dis agit ævom," ut famæ adsentiens dixit Ennius, et apud Græcos indeque perlapsus ad nos et usque ad Oceanum Hercules tantus et tam præsens habetur deus: hinc Liber Semela natus eademque famæ celebritate Tyndaridæ fratres, qui non modo adiutores in prœliis victoriæ populi Romani, sed etiam nuntii fuisse perhibentur. Quid? Ino Cadmi filia nonne A"vKoOta nominata a Græcis Matuta habetur a nostris? Quid? Totum prope cælum, ne plures persequar, nonne humano genere completum est?

XIII. Si vero scrutari vetera et ex iis ea, quæ scriptores Græciæ prodiderunt, eruere coner, ipsi illi majorum gentium di qui habentur hinc profecti tur sepulcra in Græcia, reminiscere, quoniam es initiatus, quæ tradantur mysteriis, tum denique quam hoc late pateat intelliges. Sed qui nondum ea, quæ multis post annis tractari cœpta sunt, 2 * 4 physica didicissent tantum sibi persuaserant, quantum natura admonente cognoverant, rationes et causas rerum non tenebant, visis quibusdam sæpe movebantur iisque maxime nocturnis, ut viderentur ei, qui vita excesserant, vivere.

Ut porro firmissimum hoc adferri videtur, cur deos esse credamus, quod nulla gens tam fera, nemo omnium tam est immanis, cujus mentem non imbuerit deorum opinio — multi de dis prava sentiunt, id enim vitioso more effici solet, omnes tamen esse vim et naturam divinam arbitrantur, nec vero id collocutio hominum aut consensus* 1 effecit, non institutis opinio est confirmata, non legibus, omni autem in re consensio omnium gentium lex naturæ putanda est — quis est igitur qui suorum mortem primum non eo lugeat, quod eos orbatos vitæ commodis arbitretur? Tolle hanc opinionem, luctum sustuleris. Nemo enim mæret suo incommodo: dolent fortasse et anguntur: sed illa lugubris lamentatio fletusque mærens ex eo est, quod eum, quem dileximus, vitæ commodis privatum arbitramur idque sentire. Atque hæc ita sentimus natura duce, nulla ratione nullaque doctrina.

XIV. Maximum vero argumentum est naturam ipsam de immortalitate animorum tacitam judicare, quod omnibus curæ sunt et maximæ quidem, quæ post mortem futura sint. Serit arbores, quæ alteri sæclo prosint, ut ait Statius in Synephebis, quid spectans nisi etiam postera sæcula ad se pertinere? Ergo arbores seret diligens agricola, quarum aspiciet bacam ipse numquam; Vir magnus leges, instituta, rem publicam non seret? Quid procreatio liberorum, quid propagatio nominis, quid adoptationes filiorum, quid testamentorum diligentia, quid ipsa sepulcrorum monumenta, elogia significant nisi nos futura etiam cogitare? Quid illud? Num dubitas quin specimen naturæ capi deceat ex optima quaque natura? Quæ est melior igitur in hominum genere natura quam eorum, qui se natos ad homines juvandos, tutandos, conservandos arbitrantur? Abiit ad deos Hercules; Numquam abisset, nisi, cum inter homines esset, eam sibi viam munivisset. Vetera jam ista et religione omnium consecrata.

XV. Quid in hac re publica tot tantosque viros ob rem publicam interfectos cogitasse arbitramur? Iisdemne ut finibus nomen suum quibus vita terminaretur? N emo umquam sine magna spe immortalitatis se pro patria offerret ad mortem. Licuit esse otioso Themistocli, licuit Epaminondæ, licuit, ne et vetera et externa quæram, mihi, sed nescio quo modo inhæret in mentibus quasi sæclorum quoddam augurium futurorum, idque in maximis ingeniis altissimisque animis et exsistit maxime et apparet facillime. Quo quidem dempto quis tam esset amens qui semper in laboribus et periculis viveret? Loquor de principibus: quid poetæ? Nonne post mortem nobilitari volunt? Unde ergo illud?

Aspicite, o aves, senis Enni imaginis formam:

Hic vestrum panxit max uina facta patrum. Mercedem gloriæ flagitat ab iis, quorum patres adfecerat gloria, idemque:

Hemo me lacrumis decoret nec funera fetu

Faxit. Cur? Volito vivus per ora visum. Sed quid poetas? Opifices post mortem nobilitari volunt. Quid enim Phidias sui similem speciem inclusit in clipeo Minervæ, cum inscribere non liceret? Quid nostri philosophi? Nonne in iis libris ipsis, quos scribunt de contemnenda gloria, sua nomina inscribunt? Quod si omnium consensus naturæ vox est omnesque, qui ubique sunt, consentiunt esse aliquid quod ad eos pertineat, qui vita cesserint, nobis quoque idem existimandum est et si, quorum aut ingenio aut virtute animus excellit, eos arbitramur, quia natura optima sint, cernere naturæ vim maxime, veri simile est, cum optimus quisque maxime posteritati serviat, esse aliquid, cujus is post mortem sensum sit habiturus.

XVI. Sed ut deos esse natura opinamur, quales sint ratione cognoscimus, sic permanere animos arbitramur consensu nationum omnium, qua in sede maneant qualesque sint ratione discendum est. Cujus ignoratio finxit inferos easque formidines, quas tu contemnere non sine causa videbare. In terram enim cadentibus corporibus iisque humo tectis, equo dictum est humari, sub terra censebant reliquam vitam agi mortuorum; Quam eorum opinionem magni

Errores consecuti sunt, quos auxerunt poetæ. Frequens enim consessus theatri, in quo sunt mulierculæ et pueri, movetur audiens tam grande carmen:

Adsum atque advenio Acherunte vix via alta atque

Per speluncas saxis stmclas asperis, pendentibus,

Maxumis, ubi rigida constat crassa caligo inferum, tantumque valuit error, qui mihi quidem jam sublatus videtur, ut, corpora cremata cum scirent, tamen ea fieri apud inferos fingerent, quæ sine 1 2 corporibus nec fieri possunt nec intelligi; Animos enim per se ipsos viventes non poterant mente complecti, formam aliquam figuramque quærebant. Inde Homeri tota veuvia, inde ea, quæ meus amicus Appius vtKvo/jt.AvTtZa. Faciebat, inde in vicinia nostra Averni lacus,

Unde animæ excitantur obscura umbra aperto ex ostio

Altæ Acheruntis, falso 2 sanguine, mortuorum ima-

Gines. Has tamen imagines loqui volunt, quod fieri nec sine lingua nec sine palato nec sine faucium, laterum, pulmonum vi et figura potest; Nihil enim animo

Videre poterant, ad oculos omnia referebant. Magni autem est ingenii sevocare mentem a sensibus et cogitationem ab consuetudine abducere. Itaque credo equidem etiam alios tot sæculis; Sed, quod litteris exstet, Pherecydes Syrius primus dixit animos esse hominum sempiternos, antiquus sane; Fuit enim meo regnante gentili. Hanc opinionem discipulus ejus, Pythagoras, maxime confirmavit: qui cum Superbo regnante in Italiam venisset, tenuit Magnam

XVII. Sed redeo ad antiquos. Rationem illi sententiæ suæ non fere reddebant, nisi quid erat

Muneris aut descriptionibus explicandum. Platonem ferunt, ut Pythagoreos cognosceret, in Italiam venisse et didicisse Pythagorea omnia, primumque de animorum æternitate non solum sensisse idem quod Pythagoram, sed rationem etiam attulisse. Quam, nisi quid dicis, prætermittamus et hanc totam spem immortalitatis relinquamus. A. An tu, cum me in summam exspectationem adduxeris, deseris? Errare mehercule malo cum Platone, quem tu quanti facias scio et quem ex tuo ore admiror, quam cum istis

Vera sentire. M. Macte virtute! Ego enim ipse cum eodem isto non invitus erraverim. Num igitur dubitamus sicut pleraque — quamquam hoc quidem minime; Persuadent enim mathematici — terram in medio mundo sitam ad universi cæli complexum quasi puncti instar obtinere, quod Ktvrpov illi vocant? Eam porro naturam esse quattuor omnia gignentium corporum, ut, quasi partita habeant inter se ac divisa momenta, terrena et humida suopte nutu et suo pondere ad pares angulos in terram et in mare ferantur, reliquæ duæ partes, una ignea, altera animalis, ut illæ superiores in medium locum mundi gravitate ferantur et pondere, sic hæ rursum rectis lineis in cælestem locum subvolent, sive ipsa natura superiora appetente sive quod a gravioribus leviora natura repellantur. Quæ cum constent, perspicuum debet esse animos, cum e corpore excesserint, sive illi sint animales, id est, spirabiles, sive ignei, sublime

Ferri. Si vero aut numerus quidam est animus, quod subtiliter magis quam dilucide dicitur, aut quinta illa non nominata magis quam non intellecta natura, multo etiam integriora ac puriora sunt, ut a terra longissime se efferant. Horum igitur aliquid animus, ne tam vegeta mens aut in corde cerebrove aut in Empedocleo sanguine demersa jaceat.

XVIII. Dicæarchum vero cum Aristoxeno æquali et condiscipulo suo, doctos sane homines, omittamus, quorum alter ne condoluisse quidem umquam videtur, qui animum se habere non sentiat, alter ita delectatur suis cantibus, ut eos etiam ad hæc transferre conetur. Harmoniam autem ex intervallis sonorum nosse possumus, quorum varia compositio etiam harmonias efficit plures, membrorum vero situs et figura corporis vacans animo quam possit harmoniam efficere non video. Sed hic quidem, quamvis eruditus sit, sicut est, hæc magistro concedat Aristoteli, canere ipse doceat. Bene enim illo Græcorum proverbio præcipitur:

Quam quisque norit artem, in hac se exerceat.

Illam vero funditus eiiciamus individuorum corporum levium et rotundorum concursionem fortuitam, quam tamen Democritus concalefactam et spirabilem, id est, animalem, esse volt. Is autem animus, qui si est horum quattuor generum, ex quibus omnia constare dicuntur, ex inflammata anima constat, ut potissimum videri video Panætio, superiora capessat necesse est; Nihil enim habent hæc duo genera proni et supera semper petunt. Ita, sive dissipantur, procul a terris id evenit, sive permanent et conservant habitum suum, hoc etiam magis necesse est ferantur ad cælum et ab iis perrumpatur et dividatur crassus hic et concretus ær, qui est terræ proximus; Calidior est enim vel potius ardentior animus, quam est hic ær, quem modo dixi crassum atque concretum; Quod ex eo sciri potest, quia corpora nostra terreno principiorum genere confecta, ardore animi concalescunt.

XIX. Accedit ut eo facilius animus evadat ex hoc ære, quem sæpe jam appello, eumque perrumpat, quod nihil est animo velocius: nulla est celeritas, quæ possit cum animi celeritate contendere. Qui si permanet incorruptus suique similis, necesse est ita feratur, ut penetret et dividat omne cælum hoc, in quo nubes, imbres ventique coguntur, quod et humidum et caliginosum est propter exhalationes terræ. Quam regionem cum superavit animus naturamque sui similem contigit et agnovit, junctis ex anima tenui et ex ardore solis temperato ignibus insistit et finem altius se efferendi facit. Cum enim sui similem et levitatem et calorem adeptus est, tamquam paribus examinatus ponderibus nullam in partem movetur, eaque ei demum naturalis est sedes, cum ad sui simile penetravit, in quo nulla re egens aletur et sustentabitur iisdem rebus, quibus astra

Cumque corporis facibus inflammari soleamus ad omnes fere cupiditates eoque magis incendi, quod iis æmulemur, qui ea habeant, quæ nos habere cupiamus, profecto beati erimus, cum corporibus relictis et cupiditatum et æmulationum erimus expertes; Quodque nunc facimus, cum laxati curis sumus, ut spectare aliquid velimus et visere, id multo tum faciemus liberius totosque nos in contemplandis rebus perspiciendisque ponemus, propterea quod et natura inest in mentibus 1 nostris insatiabilis quædam cupiditas veri videndi et oræ ipsæ locorum illorum, quo pervenerimus, quo faciliorem nobis cognitionem rerum cælestium, eo

Majorem cognoscendi cupiditatem dabunt. Hæc enim pulcritudo etiam in terris " patritam illam et avitam," ut ait Theophrastus, philosophiam cognitionis cupiditate incensam excitavit. Præcipue vero fruentur ea qui tum etiam, cum has terras incolentes circumfusi erant caligine, tamen acie mentis dispicere cupiebant.

XX. Etenim si nunc aliquid adsequi se putant, qui ostium Ponti viderunt et eas angustias, per quas penetravit ea, quæ est nominata

Argo, quia Argivi in ea dilecti viri

Vecti petebant pellem inauratam arietis, aut ii, qui Oceani freta illa viderunt,

Europam Libyamque rapax ubi dividit unda, quod tandem spectaculum fore putamus, cum totam terram contueri licebit eiusque cum situm, formam, circumscriptionem, tum et habitabiles regiones et rursum omni cultu propter vim frigoris aut caloris

Vacantes? Nos enim ne nunc quidem oculis cernimus ea, quæ videmus: neque est enim ullus sensus in corpore, sed ut non physici solum docent, verum * 1 etiam medici, qui ista aperta et patefacta viderunt, viæ quasi quædam sunt ad oculos, ad aures, ad nares asede animi perforatæ. Itaque sæpe aut cogitatione aut aliqua vi morbi impediti apertis atque integris et oculis et auribus nec videmus nec audimus, ut facile intelligi possit animum et videre et audire, non eas partes, quæ quasi fenestræ sint animi, quibus tamen sentire nihil queat mens, nisi id agat et adsit. Quid? Quod eadem mente res dissimillimas comprehendimus, ut colorem, saporem, calorem, odorem, sonum? Quæ numquam quinque nuntiis animus cognosceret, nisi ad eum omnia referrentur et is omnium judex solus esset. Atque ea profecto tum multo puriora et dilucidiora cernentur, cum quo natura fert liber animus pervenerit.

Nam nunc quidem, quamquam foramina illa, quæ patent ad animum a corpore, callidissimo artificio natura fabricata est, tamen terrenis concretisque corporibus sunt intersæpta quodam modo: cum autem nihil erit præter animum, nulla res obiecta impediet quo minus percipiat quale quidque est.

XXI. Quamvis copiose hæc diceremus, si res postularet, quam multa, quam varia, quanta spectacula animus in locis cælestibus esset habiturus.

Quæ quidem cogitans soleo sæpe mirari non nullorum insolentiam philosophorum, qui naturæ * * cognitionem admirantur eiusque inventori et principi gratias exsultantes agunt eumque venerantur ut deum; Liberatos enim se per eum dicunt gravissimis dominis, terrore sempiterno et diurno ac nocturno metu. Quo terrore? Quo metu? Quæ est anus tam delira quæ timeat ista, quæ vos videlicet, si physica non didicissetis, timeretis, " Acherunsia templa alta Orci, pallida Leti, obnubila tenebris loca? " Non pudet philosophum in eo gloriari, quod hæc non timeat et quod falsa esse cognoverit? E quo intelligi potest quam acuti natura sint, qui hæc

Sine doctrina credituri fuerint.* 1 Præclarum autem nescio quid adepti sunt, quod didicerunt se, cum tempus mortis venisset, totos esse perituros. Quod ut ita sit — nihil enim pugno —, quid habet ista res aut lætabile aut gloriosum? Nec tamen mihi sane quidquam occurrit cur non Pythagoræ sit et Platonis vera sententia. Ut enim rationem Plato nullam adferret — vide quid homini tribuam —, ipsa auctoritate me frangeret: tot autem rationes attulit, ut velle ceteris, sibi certe persuasisse videatur.

XXII. Sed plurimi contra nituntur animosque quasi capite damnatos morte mulctant, neque aliud est quidquam cur incredibilis iis animorum videatur æternitas nisi quod nequeunt qualis animus sit vacans corpore intelligere et cogitatione comprehendere. Quasi vero intelligant qualis sit in ipso corpore, quæ conformatio, quæ magnitudo, qui locus. At, si jam possent in homine vivo cerni omnia, quæ nunc tecta sunt, casurusne in conspectum videatur animus an tanta sit ejus tenuitas, ut

Fugiat aciem? Hæc reputent isti, qui negant animum sine corpore se intelligere posse: videbunt quem in ipso corpore intelligant. Mihi quidem naturam animi intuenti multo difficilior occurrit cogitatio multoque obscurior, qualis animus in corpore sit tamquam alienæ domui, quam qualis, cum exierit et in liberum cælum quasi domum suam venerit. Nisi enim, quod numquam vidimus, id quale sit intelligere non possumus, certe et deum ipsum et divinum animum corpore liberatum cogitatione complecti possumus. Dicæarchus quidem et Aristoxenus, quia difficilis erat animi quid aut qualis esset intelligentia, nullum omnino animum esse

Dixerunt. Est illud quidem vel maximum animo ipso animum videre et nimirum hanc habet vim præceptum Apollinis, quo monet ut se quisque noscat. Non enim, credo, id præcipit, ut membra nostra aut staturam figuramve noscamus; Neque nos corpora sumus, nec ego tibi hæc dicens corpori tuo dico. Cum igitur: Nosce te, dicit, hoc dicit: Nosce animum tuum. Nam corpus quidem quasi vas est aut aliquod animi receptaculum: ab animo tuo quidquid agitur, id agitur ate. Hunc igitur nosse nisi divinum esset, non esset hoc acrioris cujusdam animi præceptum tributum deo. 2

Sed si qualis sit animus ipse animus nesciet, dic, quæso, ne esse quidem se sciet, ne moveri quidem se? Ex quo illa ratio nata est Platonis, quæ a Socrate est in Phædro explicata, ame autem posita est in sexto libro de re publica. XXIII. " Quod semper movetur, æternum est: quod autem motum adfert ab cui quodque ipsum agitatur aliunde, quando finem liabet motus, vivendi finem habeat necesse est. Solum igitur, quod se ipsum movet, quia numquam deseritur a se, numquam ne moveri quidem desinit: quin etiam ceteris, quæ moventur, hic

Fons, hoc principium est movendi Principii autem nulla est origo: nam e principio oriuntur omnia, ipsum autem nulla ex re alia nasci potest: nec enim esset id principium, quod gigneretur aliunde. Quod si numquam oritur, ne occidit quidem umquam: nam principium exstinctum nec ipsum ab alio renascetur nec ex se aliud creabit, si quidem necesse est a principio oriri omnia. Ita fit ut motus principium ex eo sit, quod ipsum a se movetur; Id autem nec nasci potest nec mori, vel concidat omne cælum omnisque natura consistat necesse est nec vim ullam nanciscatur, qua a primo impulsa moveatur. Cum pateat igitur æternum id esse, quod se ipsum moveat, quis est qui hanc naturam animis esse tributam neget? Inanimum est enim omne, quod pulsu agitatur externo; Quod autem est animal, id motu cietur interiore et suo. Nam hæc est propria natura animi atque vis, quæ si est una ex omnibus, quæ se ipsa moveat, neque nata certe est et æterna est."

Licet concurrant omnes plebeii philosophi — sic enim ii, qui a Platone et Socrate et ab ea familia dissident, appellandi videntur —, non modo nihil umquam tam eleganter explicabunt, sed ne hoc quidem ipsum quam subtiliter conclusum sit intelligent. Sentit igitur animus se moveri: quod cum sentit, illud una sentit se vi sua, non aliena moveri, nec accidere posse ut ipse umquam a se deseratur. Ex quo efficitur æternitas, nisi quid habes ad hæc. A. Ego vero facile sum passus ne in mentem quidem mihi aliquid contra venire: ita isti faveo sententiæ.

XXIV. M. Quid? Illa tandem num leviora censes, quæ declarant inesse in animis hominum divina quædam? Quæ si cernerem quem ad modum nasci possent, etiam quem ad modum interirent viderem. Nam sanguinem, bilem, pituitam, ossa, nervos, venas, omnem denique membrorum et totius corporis figuram videor posse dicere unde concreta et quo modo facta sint: animum ipsum, si nihil esset in eo nisi id, ut per eum viveremus, tam natura putarem hominis vitam sustentari quam vitis, quam arboris: hæc enim etiam dicimus vivere. Item si nihil haberet animus hominis, nisi ut appeteret aut fugeret, id quoque esset ei commune cum bestiis.

Habet primum memoriam et eam infinitam rerum innumerabilium: quam quidem Plato recordationem esse yult superioris vitæ. Nam in illo libro, qui inscribitur MeVwv, pusionem quendam Socrates inrati: ad ea sic ille respondet, ut puer, et tamen ita faciles interrogationes sunt, ut gradatim respondens eodem perveniat quo si geometrica didicisset; Ex quo effici vult Socrates ut discere nihil aliud sit nisi recordari. Quem locum multo etiam accuratius explicat in eo sermone, quem habuit eo ipso die, quo excessit e vita; Docet enim quemvis, qui omnium rerum rudis esse videatur, bene interroganti respondentem declarare se non tum illa discere, sed reminiscendo recognoscere, nec vero fieri ullo modo 1 posse ut a pueris tot rerum atque tantarum insitas et quasi consignatas in animis notiones, quas iwotat vocant, haberemus, nisi animus, ante quam in corpus

Intravisset, in rerum cognitione viguisset. Cumque nihil esset, ut omnibus locis a Platone disseritur — nihil enim putat esse quod oriatur et intereat, idque solum esse, quod semper tale sit, quale est; 2 3 ISear appellat ille, nos speciem —, non potuit animus hæc in corpore inclusus agnoscere, cognita attulit: ex quo tam multarum rerum cognitionis admiratio tollitur. Neque ea plane videt animus, cum repente in tam insolitum tamque perturbatum domicilium immigravit, sed, cum se collegit atque recreavit, tum agnoscit illa reminiscendo: ita nihil est aliud discere nisi recordari.

Ego autem majore etiam quodam modo memoriam admiror. Quid est enim illud, quo meminimus, aut quam habet vim aut unde natam? Non quæro quanta memoria Simonides fuisse dicatur, quanta Theodectes, quanta is, qui a Pyrrho legatus ad senatum est missus, Cineas, quanta nuper Charmadas, quanta, qui modo fuit, Scepsius Metrodorus, quanta noster Hortensius: de communi hominum memoria loquor et eorum maxime, qui in aliquo majore studio et arte versantur, quorum quanta mens sit difficile est existimare: ita multa meminerunt.

XXV. Quorsus igitur hæc spectat oratio? Quæ sit illa vis et unde sit, intelligendum puto. Non est certe nec cordis nec sanguinis nec cerebri nec atomorum: animæ sit ignisne nescio, nec me pudet, ut istos, fateri nescire quod nesciam: illud, si ulla alia de re obscura adfirmare possem, sive anima sive ignis sit animus, eum jurarem esse divinum. Quid enim? Obsecro te, terrane tibi hoc nebuloso et caliginoso cælo aut sata aut concreta videtur tanta vis memoriæ? Si quid sit hoc non vides, at quale sit vides: si ne id quidem, at quantum sit profecto

Vides. Quid igitur? Utrum capacitatem aliquam in animo putamus esse, quo tamquam in aliquod vas ea, quæ meminimus, infundantur? Absurdum id quidem. Qui enim fundus aut quæ talis animi figura intelligi potest aut quæ tanta omnino capacitas? An imprimi quasi ceram animum putamus et esse memoriam signatarum rerum in mente vestigia? 1 Quæ possunt verborum, quæ rerum ipsarum esse vestigia, quæ porro tam immensa magnitudo quæ illa tam multa possit effingere? Quid? Illa vis quæ tandem est, quæ investigat occulta, quæ inventio atque cogitatio dicitur? Ex hacne tibi terrena mortalique natura et caduca

Concreta ea videtur, aut qui primus, quod summæ sapientiæ Pythagoræ visum est, omnibus rebus imposuit nomina, aut qui dissipatos homines congregavit et ad societatem vitæ convocavit, aut qui sonos vocis, qui infiniti videbantur, paucis litterarum notis terminavit, aut qui errantium stellarum cursus, prægressiones, institiones notavit? Omnes magni, etiam superiores, qui fruges, qui vestitum, qui tecta, qui cultum vitæ, qui præsidia contra feras invenerunt, aquibus mansuefacti et exculti a necessariis artificiis ad elegantiora defluximus. Nam et auribus oblectatio magna parta est inventa et temperata varietate et natura sonorum et astra suspeximus cum ea, quæ sunt infixa certis locis, tum illa non re, sed vocabulo errantia: quorum conversiones omnesque motus qui vidit, is docuit similem animum suum ejus esse, qui ea fabricatus esset in cælo. 7a

Nam cum Archimedes lunæ, solis, quinque errantium motus in sphæram illigavit, effecit idem quod ille qui in Timæo mundum ædificavit Platonis deus, ut tarditate et celeritate dissimillimos motus una regeret conversio. Quod si in hoc mundo fieri sine deo non potest, ne in sphæra quidem eosdem motus Archimedes sine divino ingenio potuisset imitari.

XXVI. Mihi vero ne hæc quidem notiora et illustriora carere vi divina videntur, ut ego aut poetam grave plenumque carmen sine cælesti aliquo mentis instinctu putem fundere aut eloquentiam sine majore quadam vi fluere abundantem sonantibus verbis uberibusque sententiis: philosophia vero, omnium mater artium, quid est aliud nisi, ut Plato, donum, ut ego, inventum deorum? Hæc nos primum ad illorum cultum, deinde ad jus hominum, quod situm est in generis humani societate, tum ad modestiam magnitudinemque animi erudivit, eademque ab animo tamquam ab oculis caliginem dispulit, ut omnia supera infera, prima ultima media videremus.

Prorsus hæc divina mihi videtur vis, quæ tot res efficiat et tantas. Quid est enim memoria rerum et verborum? Quid porro inventio? Profecto id, quo * * ne in deo quidem quidquam majus intelligi potest. Non enim ambrosia deos aut nectare aut Juventate pocula ministrante lætari arbitror, nec Homerum audio, qui Ganymeden ab dis raptum ait propter formam, ut Jovi bibere ministraret: non justa causa cur Laomedonti tanta fieret injuria. Fingebat hæc Homerus et humana ad deos transferebat: divina mallem ad nos. Quæ autem divina? Vigere, sapere, invenire, meminisse. Ergo animus, ut ego dico, divinus est, ut Euripides dicere audet, deus: et quidem, si deus aut anima aut ignis est, idem est animus hominis; Nam ut illa natura cælestis et terra vacat et humore, sic utriusque harum rerum humanus animus est expers. Sin autem est quinta quædam natura ab Aristotele inducta primum, hæc et deorum est et animorum.

Hanc nos sententiam secuti his ipsis verbis in

Consolatione hoc expressimus: XXVII. " Animorum nulla in terris origo inveniri potest; Nihil enim est in animis mixtum atque concretum aut quod ex terra natum atque fictum esse videatur, nihil ne aut humidum quidem aut flabile aut igneum. His enim in naturis nihil inest quod vim memoriæ, mentis, cogitationis habeat, quod et præterita teneat et futura provideat et complecti possit præsentia: quæ sola divina sunt nec invenietur umquam unde ad hominem venire possint nisi adeo. Singularis est igitur quædam natura atque vis animi, seiuncta ab his usitatis notisque naturis. Ita quidquid est illud, quod sentit, quod sapit, quod vivit, quod viget, cæleste et divinum ob eamque rem æternum sit necesse est. Nec vero deus ipse, qui intelligitur a nobis, alio modo intelligi potest nisi mens soluta quædam et libera, segregata ab omni concretione mortali, omnia sentiens et movens ipsaque prædita

Motu sempiterno." Hoc e genere atque eadem enatura est humana mens.

Ubi igitur aut qualis est ista mens? — Ubi tua aut qualis? Potesne dicere? An, si omnia ad intclligendum non habeo, quæ habere vellem, ne iis quidem, quæ habeo, mihi per te uti licebit? — Non valet tantum animus, ut se ipse videat: at ut oculus, sic animus se non videns alia cernit. Non videt autem, quod minimum est, formam suam — quamquam fortasse id quoque, sed relinquamus —: vim certe, sagacitatem, memoriam, motus 2 celeritatem videt. Hæc magna, hæc divina, hæc sempiterna sunt. Qua facie quidem sit aut ubi habitet ne quærendum quidem est.

XXVIII. Ut cum videmus speciem primum candoremque cæli, dein conversionis celeritatem tantam, quantam cogitare non possumus, tum vicissitudines dierum ac noctium commutationesque temporum quadrupertitas ad maturitatem frugum et ad temperationem corporum aptas eorumque omnium moderatorem et ducem solem, lunamque accretione et deminutione luminis quasi fastorum notantem et significantem dies, tum in eodem orbe in duodecim partes distributo quinque stellas ferri, eosdem cursus constantissime servantes, disparibus inter se motibus, nocturnamque cæli formam undique sideribus ornatam, tum globum terræ eminentem e mari, fixum in medio mundi universi loco, duabus oris distantibus habitabilem et cultum, quarum altera, quam nos incolimus,

Sub axe posita ad stellas septem, unde horrifer

Aquilonis stridor gelidas molitur nives, altera australis, ignota nobis, quam vocant Græci

Dvnx<W, ceteras partes incultas, quod aut frigore rigeant aut urantur calore: hic autem, ubi habitamus, non intermittit suo tempore

Cælum nitescere, arbores frondescere,

Viles lætificæ pampinis pubescere,

Rami bacarum ubertate incurvescere,

Segetes largiri fruges, florere omnia,

Fontes scatere, herbis prata convestirier, tum multitudinem pecudum partim ad vescendum, partim ad cultus agrorum, partim ad vehendum, partim ad corpora vestienda, hominemque ipsum * * quasi contemplatorem cæli ac terrarum cultorem atque hominis utilitati agros omnes et maria parentia 70 —: hæc igitur et alia innumerabilia cum cernimus, possumusne dubitare quin iis præsit aliquis vel effector, si hæc nata sunt, ut Platoni videtur, vel, si semper fuerunt, ut Aristoteli placet, moderator tanti operis et muneris? Sic mentem hominis, quamvis eam non videas, ut deum non vides, tamen, ut deum agnoscis ex operibus ejus, sio ex memoria rerum et inventione et celeritate motus omnique puleritudine virtutis vim divinam mentis agnoscito.

XXIX. In quo igitur loco est? Credo equidem in capite, et cur credam adferre possum. Sed alias ubi sit animus, certe quidem in te est. Quæ est ei natura? Propria puto et sua. Sed fac igneam, fac spirabilem: nihil ad id, de quo agimus. Illud modo videto, ut deum noris, etsi ejus ignores et locum et faciem, sic animum tibi tuum notum esse

Oportere, etiam si ignores et locum et formam. In animi autem cognitione dubitare non possumus, nisi plane in physicis plumbei sumus, quin nihil sit animis admixtum, nihil concretum, nihil copulatum, nihil coagmentatum, nihil duplex: quod cum ita sit, certe nec secerni nec dividi nec discerpi nec distrahi potest, ne interire quidem igitur; Est enim interitus quasi discessus et secretio ac diremptus earum partium, quæ ante interitum conjunctione aliqua tenebantur. His et talibus rationibus adductus Socrates nec patronum quæsivit ad judicium capitis nec judicibus supplex fuit adhibuitque liberam conbia, et supremo vitæ die de hoc ipso multa disseruit et paucis ante diebus, cum facile posset educi e custodia, noluit et tum pæne in manu jam mortiferum illud tenens poculum locutus ita est, ut non ad mortem trudi, verum in cælum videretur escendere.

XXX. Ita enim censebat itaque disseruit, duas esse vias duplicesque cursus animorum e corpore excedentium: nam qui se humanis vitiis contaminavissent et se totos libidinibus dedissent, quibus cæcati vel domesticis vitiis atque flagitiis se inquinavissent vel re publica violanda fraudes inexpiabiles concepissent, iis devium quoddam iter esse, seclusum a concilio deorum; Qui autem se integros castosque servavissent quibusque fuisset minima cum corporibus contagio seseque ab iis semper sevocavissent essentque in corporibus humanis vitam imitati deorum, iis ad illos, aquibus essent profecti, reditum facilem

Patere. Itaque commemorat, ut cygni, qui non sine causa Apollini dicati sint sed quod ab eo divinationem habere videantur, qua providentes quid in morte boni sit cum cantu et voluptate moriantur, sic omnibus bonis et doctis esse faciendum. Nec vero de hoc quisquam dubitare posset, nisi idem nobis accideret diligenter de animo cogitantibus, quod iis sæpe usu venit, qui cum acriter oculis deficientem solem intuerentur, ut aspectum omnino amitterent, sic mentis acies se ipsa intuens non numquam hebescit, ob eamque causam contemplandi diligentiam amittimus. Itaque dubitans, circumspectans, hæsitans, multa adversa reverens tamquam in rate in mari immenso nostra vehitur oratio.

Sed hæc et vetera et a Græcis. Cato autem sic abiit e vita, ut causam moriendi nactum se esse gauderet: vetat enim dominans ille in nobis deus injussu hinc nos suo demigrare: cum vero causam justam deus ipse dederit, ut tunc Socrati, nunc Catoni, sæpe multis, ne ille, medius fidius, vir sapiens lætus ex his tenebris in lucem illam excesserit, nec tamen illa vincla carceris ruperit — leges enim vetant —, sed tamquam a magistratu aut ab aliqua potestate legitima, sic adeo evocatus atque emissus exierit. Tota enim pkilosopkorjtm vita, ut ait idem, commentatio mortis est.

XXXI. Nam quid aliud agimus, cum a voluptate, id est, a corpore, cum are familiari, quæ est ministra et famula corporis, cum a republica, cum a negotio omni sevocamus animum: quid, inquam, tum agimus nisi animum ad se ipsum advocamus, secum esse cogimus maximeque a corpore abducimus? Secernere autem a corpore animum ecquid aliud est quam mori discere? Qua re hoc commentemur, mihi crede, disiungamusque nos a corporibus, id est, consuescamus mori. Hoc, et dum erimus in terris, erit illi cælesti vitæ simile, et cum illuc ex his vinclis emissi feremur, minus tardabitur cursus animorum. Nam qui in compedibus corporis semper fuerunt, etiam cum soluti sunt, tardius ingrediuntur, ut ii, qui ferro vincti multos annos fuerunt. Quo cum venerimus, tum denique vivemus; Nam hæc quidem vita mors

Est, quam lamentari possem, si liberet. A. Satis tu quidem in Consolatione es lamentatus, quam cum lego, nihil malo quam has res relinquere: his vero modo auditis, multo magis. M. Veniet tempus et quidem celeriter, sive retractabis sive properabis: volat enim ætas. Tantum autem abest ab eo, ut malum mors sit, quod tibi dudum videbatur, ut verear ne homini nihil sit non malum aliud, certe sit nihil bonum aliud potius, si quidem vel di ipsi vel cum dis futuri sumus. Quid refert?

Ratione mors tibi videri malum possit. A. Qui potest, cum ista cognoverim? M. Qui possit rogas? Catervæ veniunt contra dicentium, nec solum Epicureorum, quos equidem non despicio, sed nescio quo modo doctissimus quisque contemnit, acerrime autem deliciæ meæ Dicæarchus contra hanc immortalitatem disseruit. Is enim tris libros scripsit, qui Lesbiaci vocantur, quod Mytilenis sermo habetur, in quibus vult efficere animos esse mortales. Stoici autem usuram nobis largiuntur tamquam cornicibus: diu mansuros aiunt animos, semper negant.

XXXII. Num non vis igitur audire cur, etiam si ita sit, mors tamen non sit in malis? A. Ut vide-

Tur, sed me nemo de immortalitate depellet. M. Laudo id quidem, etsi nihil nimis oportet confidere; Movemur enim sæpe aliquo acute concluso, labamus mutamusque sententiam clarioribus etiam in rebus; In his est enim aliqua obscuritas. Id igitur si acciderit, simus armati. A. Sane quidem, sed ne accidat providebo. M. Num quid igitur est causæ quin amicos nostros Stoicos dimittamus? Eos dico, qui aiunt manere animos, cum e corpore excesserint, sed non semper. A. Istos vero, qui, quod tota in 1 2 hac causa difficillimum est, suscipiant, posse animum manere corpore vacantem, illud autem, quod non modo facile ad credendum est, sed eo concesso, quod volunt, consequens, id circumcidant, ut, cum diu permanserit, ne intereat. M.

Se isto modo res habet. Credamus igitur Panætio a Platone suo dissentienti? Quem enim omnibus locis divinum, quem sapientissimum, quem sanctissimum, quem Homerum philosophorum appellat, hujus hanc unam sententiam de immortalitate animorum non probat. Vult enim, quod nemo negat, quidquid natum sit interire, nasci autem animos, quod declaret eorum similitudo, qui procreentur, quæ etiam in ingeniis, non solum in corporibus appareat. Alteram autem adfert rationem, nihil esse quod doleat quin id ægrum esse quoque possit: quod autem in morbum cadat, id etiam interiturum: dolere autem animos, ergo etiam interire.

XXXIII. Hæc refelli possunt. Sunt enim ignorantis, cum de æternitate animorum dicatur, de mente dici, quæ omni turbido motu semper vacet, non de partibus iis, in quibus ægritudines, iræ libidinesque versentur, quas is, contra quem hæc dicuntur, semotas amente et disclusas putat, lam similitudo magis apparet in bestiis, quarum animi sunt rationis expertes; Hominum autem similitudo in corporum figura magis exstat et ipsi animi magni refert quali in corpore locati sint; Multa enim e corpore exsistunt quæ acuant mentem, multa quæ obtundant. Aristoteles quidem ait omnes ingeniosos melancholicos esse, ut ego me tardiorem esse non moleste feram. Enumerat multos, idque quasi constet, rationem cur ita fiat adfert. Quod si tanta vis est ad habitum mentis in iis, quæ gignuntur in corpore — ea sunt autem, quæcumque sunt, quæ similitudinem faciunt —, nihil necessitatis adfert, cur nascantur animi, simili-

Tudo. Omitto dissimilitudines. Vellem adesse posset Panætius — vixit cum Africano —: quærerem ex eo, cujus suorum similis fuisset Africani fratris nepos, facie vel patris, vita omnium perditorum ita similis, ut esset facile deterrimus; Cujus etiam similis P. Crassi, et sapientis et eloquentis et primi hominis, nepos multorumque aliorum clarorum virorum, quos nihil attinet nominare, nepotes et filii. Sed quid agimus? Oblitine sumus hoc nunc nobis esse propositum, cum satis de æternitate dixissemus, ne si interirent quidem animi, quidquam mali esse in morte? A. Ego vero memineram, sed te de æternitate dicentem aberrare a proposito facile patiebar.

XXXIV. M. Video te alte spectare et velle in cælum migrare. Spero fore ut contingat id nobis. Sed fac, ut isti volunt, animos non remanere post mortem: video nos, si ita sit, privari spe beatioris vitæ. Mali vero quid adfert ista sententia? Fac enim sic animum interire, ut corpus: num igitur aliquis dolor aut omnino post mortem sensus in corpore est? Nemo id quidem dicit, etsi Democritum insimulat Epicurus, Democritii negant. Ne in animo quidem igitur sensus remanet: ipse enim nusquam est. Ubi igitur malum est, quoniam nihil tertium est? An quod ipse animi discessus a corpore non fit sine dolore? Ut credam ita esse, quam est id exiguum! Sed falsum esse arbitror et fit plerumque sine sensu, non numquam etiam cum voluptate, totumque hoc leve est, qualecumque est: fit enim

Ad punctum temporis. Illud angit vel potius excruciat, discessus ab omnibus iis, quæ sunt bona in vita Vide ne amalis dici verius possit. Quid ego nunc lugeam vitam hominum? Vere et jure possum. Sed quid necesse est, cum id agam, ne post mortem miseros nos putemus fore, etiam vitam efficere deplorando miseriorem? Fecimus hoc in eo libro, in quo nosmet ipsos quantum potuimus consolati sumus. A malis igitur mors abducit, non a bonis, verum si quærimus. Et quidem hoc a Cyrenaico Hegesia sic copiose disputatur, ut is arege Ptolemæo prohibitus esse dicatur illa in scholis dicere, quod multi iis

Auditis mortem sibi ipsi consciscerent. Callimachi quidem epigramma in Ambraciotam Cleombrotum est, quem ait, cum ei nihil accidisset adversi, e muro se in mare abiecisse lecto Platonis libro. Ejus autem, quem dixi, Hegesiæ liber est, 'AiroxapTepuiv, in quo a vita quidam per inediam discedens revocatur ab amicis, quibus respondens vitæ humanæ enumerat incommoda. Possem idem facere, etsi minus quam ille, qui omnino vivere expedire nemini putat. Mitto alios: etiamne nobis expedit? Qui et domesticis et forensibus solaciis ornamentisque privati certe, si ante occidissemus, mors nos amalis, non a bonis abstraxisset.

XXXV. Sit igitur aliquis qui nihil mali habeat, nullum a fortuna vulnus acceperit: Metellus ille honoratis quattuor filiis, at quinquaginta Priamus, equibus septemdecim justa uxore natis: in utroque eandem habuit fortuna potestatem, sed usa in altero est; Metellum enim multi filii filiæ, nepotes neptes in rogum imposuerunt, Priamum tanta progenie orbatum cum in aram confugisset, hostilis manus 1 * * 4

Tectis cælatis, laqueatis, utrum tandem a bonis an amalis discessisset? Tum profecto videretur a bonis. At certe ei melius evenisset nec tam flebiliter illa canerentur:

Hæc omnia vidi inflammari,

Priamo vi vitam evitari,

Lovis aram sanguine turpari. Quasi vero ista vi quidquam tum potuerit ei melius accidere. Quod si ante occidisset, talem eventum omnino amisisset, hoc autem tempore sensum amisit malorum.

Pompeio, nostro familiari, cum graviter ægrotaret Neapoli, melius est factum. Coronati Neapolitani fuerunt, nimirum etiam Puteolani, vulgo ex oppidis publice gratulabantur. Ineptum sane negotium et Græculum, sed tamen fortunatum. Utrum igitur, si tum esset exstinctus, a bonis rebus an amalis discessisset? Certe amiseris. Non enim cum socero bellum gessisset, non imparatus arma sumpsisset, non domum reliquisset, non ex Italia fugisset, non exercitu amisso nudus in servorum ferrum et manus incidisset, non liberi defleti, non fortunæ omnes a victoribus possiderentur. Qui si mortem tum obisset, in amplissimis fortunis occidisset, is propagatione vitæ quot, quantas, quam incredibiles hausit calamitates! XXXVI. Hæc morte effugiuntur, etiam si non evenerunt, tamen, quia possunt evenire; Sed homines ea sibi accidere posse non cogitant: Metelli sperat sibi quisque fortunam, proinde quasi aut plures fortunati sint quam infelices aut certi quidquam sit in rebus humanis aut sperare sit prudentius quam timere.

Sed hoc ipsum concedatur, bonis rebus homines morte privari: ergo etiam carere mortuos vitæ commodis idque esse miserum? Certe ita dicant necesse est.A An potest is, qui non est, re ulla carere? Triste enim est nomen ipsum carendi, quia subiicitur hæc vis: habuit, non habet, desiderat, requirit, indiget. Hæc, opinor, incommoda sunt carentis: caret oculis, odiosa cæcitas: liberis, orbitas. Valet hoc in vivis, mortuorum autem non modo vitæ commodis, sed ne vita quidem ipsa quisquam caret. De mortuis loquor, qui nulli sunt: nos, qui sumus, num aut cornibus caremus aut pinnis? Ecquis id dixerit? Certe nemo. Quid ita? Quia, cum id non habeas, quod tibi nec usu nec natura sit aptum,

Non careas, etiam si sentias te non habere. Hoc premendum etiam atque etiam est argumentum confirmato illo, de quo, si mortales animi sunt, dubitare non possumus, quin tantus interitus in morte sit, ut ne minima quidem suspicio sensus relinquatur: hoc igitur probe stabilito et fixo illud excutiendum est, ut sciatur quid sit carere, ne relinquatur aliquid erroris in verbo. Carere igitur hoc significat, egere eo, quod habere velis; Inest enim velle in carendo, nisi cum sic tamquam in febri dicitur alia quadam notione verbi. Dicitur enim alio modo etiam carere, cum aliquid non habeas et non habere te sentias, etiam si id facile patiare. Carere in malo non dicitur: nec enim esset dolendum*. Dicitur illud, bono carere, quod est malum. Sed ne vivus quidem bono caret, si eo non indiget. Sed in vivo intelligi tamen potest regno te carere — dici autem hoc in te satis subtiliter non potest, posset in Tarquinio, cum regno esset expulsus — at in mortuo rie intelligi quidem; Carere enim sentientis est, nec sensus in mortuo: ne carere quidem igitur in mortuo est.

XXXVII. Quamquam quid opus est in hoc philosophari, cum rem non magno opere philosophia egere videamus? Quotiens non modo ductores nostri, sed universi etiam exercitus ad non dubiam mortem concurrerunt! Quæ quidem si timeretur, non L. Brutus arcens eum reditu tyrannum, quem ipse expulerat, in prœlio concidisset, non cum Latinis decertans pater Decius, cum Etruscis filius, cum Pyrrho nepos se hostium telis obiecissent, non uno bello pro patria cadentes Scipiones Hispania vidisset, Paullum et Geminum Cannæ, Venusia Marcellum, Litana Albinum, Lucani Gracchum. Num quis horum miser hodie? Ne tum quidem post spiritum extremum; Nec enim potest esse miser quisquam

Sensu perempto. At id ipsum odiosum est, sine sensu esse. Odiosum, si id esset carere. Cum vero perspicuum sit nihil posse in eo esse, qui ipse non sit, quid potest esse in eo odiosum, qui nec careat nec sentiat? Quamquam hoc quidem nimis sæpe, sed eo, quod in hoc inest omnis animi contractio ex metu mortis. Qui enim satis viderit, id quod est luce clarius, animo et corpore consumpto totoque animante deleto et facto interitu universo illud animal, quod fuerit, factum esse nihil, is plane perspiciet inter Hippocentaurum, qui numquam fuerit, et regem Agamemnonem nihil interesse, nec pluris nunc facere M. Camillum hoc civile bellum, quam ego vivo illo fecerim Romam captam. Cur igitur et Camillus doleret, si hæc post trecentos et quinquaginta fere annos eventura putaret, et ego doleam, si ad decem milia annorum gentem aliquam urbe nostra potituram putem? Quia tanta caritas patriæ est, ut eam non sensu nostro, sed salute ipsius metiamur.

XXXVIII. Itaque non deterret sapientem mors quæ propter incertos casus cotidie imminet, propter brevitatem vitæ numquam potest longe abesse, quo minus in omne tempus rei publicæ suisque consulat, nt posteritatem ipsam, cujus sensum habiturus non sit, ad se putet pertinere. Qua re licet etiam mortalem esse animum judicantem æterna moliri, non gloriæ cupiditate, quam sensurus non sit, sed virtutis, quam necessario gloria, etiam si tu id non agas, consequatur.

Natura vero si se sic habet, ut, quo modo initium nobis rerum omnium ortus noster adferat, sic exitum mors: ut nihil pertinuit ad nos ante ortum, sic nihil post mortem pertinebit. In quo quid potest esse mali, cum movs nec ad vivos pertineat nec ad mortuos? Alteri nulli sunt, alteros

Non attinget. Quam qui leviorem faciunt, somni simillimam volunt esse, quasi vero quisquam ita nonaginta annos velit vivere, ut cum sexag juta confecerit, reliquos dormiat: ne sui quidem id velint, non modo ipse. Endymion vero, si fabulas audire volumus, ut nescio quando in Latmo obdormivit, qui est mons Cariæ, nondum, opinor, est experrectus. Num igitur eum curare censes, cum Luna laboret, aqua consopitus putatur, ut eum dormientem oscularetur? Quid curet autem, qui ne sentit quidem? Habes somnum imaginem mortis eamque cotidie induis, et dubitas quin sensus in morte nullus sit, cum in ejus simulacro videas esse nullum sensum?

XXXIX. Pellantur ergo istæ ineptiæ pæne aniles, ante tempus mori miserum esse. Quod tandem tempus? Naturæne? At ea quidem dedit usuram vitæ tamquam pecuniæ nulla præstituta die. Quid est igitur quod querare, si repetit, cum vult? Ea enim condicione acceperas. Idem, si puer parvus occidit, æquo animo ferendum putant: si vero in cunis, ne querendum quidem. Atqui ab hoc acerbius exegit natura quod dederat. " Nondum 1 * 3 gustaverat," inquiunt, " vitæ suavitatem: hic autem jam sperabat magna, quibus frui cœperat." At id quidem in ceteris rebus melius putatur, aliquam partem quam nullam attingere: cur in vita secus? Quamquam non male ait Callimachus mullo sæpius lacrimasse Priamum quam Troilum. Eorum autem,

Qui exacta ætate moriuntur, fortuna laudatur. Cur? Nam, reor, nullis, si vita longior daretur, posset esse jucundior. Nihil enim est profecto homini prudentia dulcius, quam, ut cetera auferat, adfert certe senectus. Quæ vero ætas longa est aut quid omnino homini longum? Nonne

Modo pueros, modo adolescentes in cursu atergo

Nec opinantes assecuta est senectus? Sed quia ultra nihil habemus, hoc longum dicimus. Omnia ista, perinde ut cuique data sunt pro rata parte, aut longa aut brevia dicuntur. Apud Hypanim fluvium, qui ab Europæ parte in Fontum influit, Aristoteles ait bestiolas quasdam nasci, quæ unum diem vivant. Ex his igitur hora octava quæ mortua est, provecta ætate mortua est; Quæ vero occidente sole, decrepita, eo magis, si etiam solstitiali die. Confer nostram longissimam ætatem cum æternitate: in eadem propemodum brevitate qua illæ bestiolæ reperiemur.

XL. Contemnamus igitur omnes ineptias — quod 1 enim lenius huic levitati nomen imponam? — Totamque vim bene vivendi in animi robore ac magnitudine et in omnium rerum humanarum contemptione ac despicientia et in omni virtute ponamus; Nam nunc quidem cogitationibus mollissimis effeminamur, ut, si ante mors adventet, quam Chaldæorum promissa consecuti sumus, spoliati magnis quibusdam

Bonis, illusi destitutique videamur. Quod si exspectando et desiderando pendemus animi, cruciamur, angimur, pro di immortales! Quam illud iter jucundum esse debet, quo confecto nulla reliqua cura, nulla sollicitudo futura sit! Quam me delectat Theramenes, quam elato animo est! Etsi enim flemus, cum legimus, tamen non miserabiliter vir clarus emoritur: qui cum conjectus in carcerem triginta jussu tyrannorum venenum ut sitiens obduxisset, reliquum sic e poculo ejecit, ut id resonaret, quo sonitu reddito adridens: Propino, inquit, hoc pulcro Critiæ, qui in eum fuerat tæterrimus; Græci enim in conviviis solent nominare cui poculum tradituri sint. Lusit vir egregius extremo spiritu, cum jam præcordiis conceptam mortem contineret, vereque ei, cui venenum præbiberat, mortem eam est

Auguratus, quæ brevi consecuta est. Quis hanc maximi animi æquitatem in ipsa morte laudaret, si mortem malum judicaret? Vadit in eundem carcerem atque in eundem paucis post annis scyphum Socrates, eodem scelere judicum quo tyrannorum Theramenes. Quæ est igitur ejus oratio, qua facit eum Plato usum apud judices jam morte mulctatum?

XLL " Magna m e" inquit " spes tenet, judices, bene mihi evenire, quod mittar ad mortem; Necesse est enim sit alterum de duobus, ut aut sensus omnino omnes mors auferat aut in alium quendam locum ex his locis morte migretur. Quam ob rem sive sensus exstinguitur morsque ei somno similis est, qui non numquam etiam sine visis somniorum placatissimam quietem adfert, di boni, quid lucri est emori! Aut quam multi dies reperiri possunt, qui tali nocti anteponantur, cui si similis futura est perpetuitas omnis consequentis temporis, quis

Me beatior? Sin vera sunt quæ dicuntur, migrationem esse mortem in eas oras, quas qui e vita excesserunt incolunt, id multo jam beatius est. Tene, cum ab iis, qui se judicum numero haberi volunt, evaseris, ad eos venire, qui vere judices appellentur, Minoem, Rhadamanthum, Æacum, Triptolemum, convenireque eos, qui juste et cum fide vixerint: hæc peregrinatio mediocris vobis videri potest? Ut vero colloqui cum Orpheo, Musæo, Homero, Hesiodo liceat, quanti tandem æstimatis? Equidem sæpe emori, si fieri posset, vellem, ut ea, quæ dico, mihi liceret invenire. Quanta delectatione autem adficerer, cum Palamedem, cum Aiacem, cum alios judicio iniquo circumventos convenirem! Temptarem etiam summi regis, qui maximas copias duxit ad Trojam, et Ulixi Sisyphique prudentiam, nec ob eam rem, cum hæc exquirerem, sicut hic faciebam, capite damnarer. Ne vos quidem, judices ii, qui me absolvistis, mortem

Timueritis. Nec enim cuiquam bono mali quidquam evenire potest nec vivo nec mortuo, nec umquam ejus res adis immortalibus negligentur, nec mihi ipsi hoc accidit fortuito. Nec vero ego iis, aquibus accusatus aut aquibus condemnatus sum, habeo quod suscenseam, nisi quod mihi nocere se crediderunt." Et hæc quidem hoc modo; Nihil autem melius extremo: " Sed tempus est" inquit " jam hinc abire me, ut moriar, vos, ut vitam agatis. Utrum autem sit melius di immortales sciunt: hominem quidem scire arbitror neminem."

XLII. Ne ego haud paullo hunc animum malim quam eorum omnium fortunas, qui de hoc judicaverunt: etsi, quod præter deos negat scire quemquam, id scit ipse, utrum sit melius — nam dixit ante —; Sed suum illud, nihil ut adfirmet, tenet ad

Extremum. Nos autem teneamus, ut nihil censeamus esse malum, quod sit a natura datum omnibus, intelligam usque, si mors malum sit, esse sempiternum malum. Nam vitæ miseræ mors finis esse videtur; Mors si est misera, finis esse nullus potest. 1 Sed quid ego Socratem aut Theramenem, præstantes viros virtutis et sapientiæ gloria, commemoro? Cum Lacedæmonius quidam, cujus ne nomen quidem proditum est, mortem tanto opere contempserit, ut, cum ad eam duceretur damnatus ab ephoris et esset vultu hilari atque læto, dixissetque ei quidam inimicus: Conlemnisne leges Lycurgi? Responderit: Ego vero illi maximam gratiam habeo, qui me ea pœna mulctaverit, quam sine mutuatione et sine versura possem dissolvere. O virum Sparta dignum! Ut mihi quidem, qui tam magno animo fuerit, innocens damnatus

Esse videatur. Tales innumerabiles nostra civitas tulit. Sed quid duces et principes nominem, cum legiones scribat Cato sæpe alacres in eum locum profectas, unde redituras se non arbitrarentur? Pari animo Lacedæmonii in Thermopylis occiderunt,

Dic, hospes, Spartæ nos te hic vidisse tacentes,

Dum sanctis patriæ legibus obsequimur} E quibus unus, cum Perses hostis in colloquio dixisset glorians: Solem præ jaculorum multitudine et sagittarum non videbitis, In umbra igitur, inquit,

Pugnabimus. Viros commemoro: qualis tandem Lacæna? Quæ cum filium in prœlium misisset et interfectum audisset: Idcirco, inquit, genueram, ut esset qui pro patria mortem non dubitaret occumbere.

XLIII. Esto, fortes et duri Spartiatæ, magnam habet vim rei publicæ disciplina. Quid? Cyrenæum Theodorum, philosophum non ignobilem, nonne miramur? Cui cum Lysimachus rex crucem minaretur: Istis, quæso, inquit, ista horribilia minitare purpuratis luis: 1'heodori quidem nihil interest humine an sublime putescat. Cujus hoc dicto admoneor, ut aliquid etiam de humatione et sepultura dicendum existimem; Rem non difficilem, iis præsertim cognitis, quæ de nihil sentiendo paullo ante dicta sunt; De qua Socrates quidem quid senserit apparet in eo libro, in quo moritur, de quo jam tam multa

Diximus. Cum enim de immortalitate animorum disputavisset et jam moriendi tempus urgueret, rogatus a Critone quem ad modum sepeliri vellet: Multam vero, inquit, operam, amici, frustra consumpsi; Critoni enim nostro non persuasi me hinc avolaturum neque mei quidquam relicturum. Verum tamen, Crito, si me adsequi potueris aut sicubi nanctus eris, ut tibi videbitur, sepelito. Sed, mihi crede, nemo me vestrum, cum hinc excessero, conseque jur. Præclare id quidem, qui et amico permiserit et se ostenderit de hoc toto

Genere nihil laborare. Durior Diogenes et is quidem idem sentiens, sed ut Cynicus asperius, proiici se 1 jussit inhumatum. Tum amici: Volucribusne et feris? Minime vero, inquit, sed bacillum propter me quo abigam ponitote. Qui poteris? Illi, non enim senties. Quid igitur mihi ferarum laniatus oberit nihil sentienti? Præclare Anaxagoras, qui cum Lampsaci moreretur, quærentibus amicis velletne Clazomenas in patriam, si quid ei accidisset, auferri: Nihil necesse est, inquit, undique enim ad inferos tantumdem viæ est. Totaque de ratione humationis unum tenendum est, ad corpus illam pertinere, sive occiderit animus sive vigeat; In corpore autem perspicuum est vel exstincto animo vel elapso nullum residere sensum.

XLIV. Sed plena errorum sunt omnia. Trahit Hectorem ad currum religatum Achilles: lacerari eum et sentire, credo, putat. Ergo hic ulciscitur, ut quidem sibi videtur; At illa sicut acerbissimam rem mæret:

Vidi videre quod sum passa ægerrime,

Hectorem curru quadriiugo ra plarier. Quem Hectorem aut quam diu ille erit Hector? Melius Accius et aliquando sapiens Achilles:

Immo enimvero corpus Priamo reddidi, Hectorem

Abstuli. Non igitur Hectorem traxisti, sed corpus, quod 1 2

Mater, te appello, tu quæ curam somno suspensam

Neque te mei miseret, surge et sepeli natum tuum. — Hæc cum pressis et flebilibus modis, qui totis theatris mæstitiam inferant, concinuntur, difficile est non eos, qui inhumati sint, miseros judicare —

Prius quam feræ

Volucresque................... — Metuit ne laceratis membris minus bene utatur, ne combustis non extimescit —

Neu reliquias, quæso, meas sieris denudatis ossibus

Per terram sanie delibutas fœde divexarier. 107 — Non intelligo quid metuat, cum tam bonos septenarios fundat ad tibiam. — Tenendum est igitur nihil curandum esse post mortem, cum multi inimicos etiam mortuos pœniuntur. Exsecratur luculentis sane versibus apud Ennium Thyestes, primum ut naufragio pereat Atreus: durum hoc sane; Talis enim interitus non est sine gravi sensu: illa inania: 1 * * * * * VI

Neque sepulcrum quo recipiat habeat portum corporis,

Ubi retnissa humana vita corpus requiescat malis. Vides quanto hæc in errore versentur: portum esse corporis et requiescere in sepulcro putat mortuum, magna culpa Pelopis, qui non erudierit filium nec docuerit quatenus esset quidque curandum.

XLV. Sed quid singulorum opiniones animadvertam, nationum varios errores perspicere cum liceat? Condiunt Ægyptii mortuos et eos servant domi, Persæ etiam cera circumlitos condunt, ut quam maxime permaneant diuturna corpora; Magorum mos est non humare corpora suorum, nisi a feris sint ante laniata; In Hyrcania plebs publicos alit canes, optimates domesticos: nobile autem genus canum illud scimus esse, sed pro sua quisque facultate parat aquibus lanietur, eamque optimam illi esse censent sepulturam. Permulta alia colligit Chrysippus, ut est in omni historia curiosus, sed ita tætra sunt quædam, ut ea fugiat et reformidet oratio. Totus igitur hic locus est contemnendus in nobis, non negligendus in nostris, ita tamen, ut mortuorum

Corpora nihil sentire vivi sentiamus. Quantum autem consuetudini famæque dandum sit, id curent vivi, sed ita, ut intelligant nihil ad mortuos pertinere.

Sed profecto mors tum æquissimo animo oppetitur, cum suis se laudibus vita occidens consolari potest. Nemo parum diu vixit, qui virtutis perfectæ perfecto functus est munere. Multa mihi ipsi ad mortem tempestiva fuerunt, quam utinam potuissem obire! Nihil enim jam acquirebatur, Cumulata erant officia vitæ, cum fortuna bella restabant. Qua re si ipsa ratio minus perficiet ut mortem negligere possimus, at vita acta perficiat ut satis superque vixisse videamur, Quamquam enim sensus aberit, tamen suis et propriis bonis laudis et gloriæ, quamvis non sentiant, mortui non carent. Etsi enim nihil habet in se gloria cur expetatur, tamen virtutem tamquam

Umbra sequitur. XLVI. Verum multitudinis judicium de bonis si quando est, magis laudandum est quam illi ob eam rem beati. Non possum autem dicere, quoquo modo hoc accipietur, Lycurgum, Solonem legum et publicæ disciplinæ carere gloria: Themistoclem, Epaminondam bellicæ virtutis. Ante enim Salamina ipsam Neptunus obruet quam Salaminii tropæi memoriam, priusque Bœotia Leuctra tollentur quam pugnæ Leuctricæ gloria* * Multo autem tardius fama deseret Curium, Fabricium, Calatinum, duo Scipiones, duo Africanos, Maximum, Marcellum, Paullum, Catonem, Lælium, innumerabiles alios; Quorum similitudinem aliquam qui adripuerit, non eam fama populari, sed vera bonorum laude metiens fidenti animo, si ita res feret, gradietur ad mortem, in qua aut summum bonum aut nullum malum esse cognovimus. Secundis vero suis rebus volet etiam mori; Non enim tam cumulus bonorum Ul jucundus esse potest quam molesta decessio. Hanc sententiam significare videtur Laconis illa vox, qui, cum Rhodius Diagoras, Olympionices nobilis, uno die duo suos filios victores Olympiæ vidisset, accessit ad senem et gratulatus; Morere, Diagora; Inquit: non enim in cælum accensurus es. Magna hæc et nimium fortasse Græci putant vel tum potius putabant, isque, qui hoc Diagoræ dixit, permagnum existimans tris Olympionicas una edomo prodire cunctari

Ego autem tibi quidem, quod satis esset, paucis verbis, ut mihi videbar, responderam; Concesseras enim nullo in malo mortuos esse, sed ob eam causam contendi, ut plura dicerem, quod in desiderio et luctu hæc est consolatio maxima. Nostrum enim et nostra causa susceptum dolorem modice ferre debemus, ne nosmet ipsos amare videamur: illa suspicio intolerabili dolore cruciat, si opinamur eos, quibus orbati sumus, esse cum aliquo sensu in iis malis quibus vulgo opinantur. Hanc excutere opinionem mihimet volui radicitus, eoque fui fortasse

Longior. XLVII. A. Tu longior? Non mihi quidem. Prior enim pars orationis tuæ faciebat ut mori cuperem, posterior ut modo non nollem, modo non laborarem: omni autem oratione illud certe perfectum est, ut mortem non ducerem in malis. M. Num igitur etiam rhetorum epilogum desideramus? An hanc jam artem plane relinquimus? A. Tu vero istam ne reliqueris, quam semper ornasti, et quidem jure; Illa enim te, verum si loqui volumus, ornaverat. Sed quinam est iste epilogus? Aveo enim audire quidquid est.

M. Deorum immortalium judicia solent in scholis proferre de morte, nec vero ea fingere ipsi, sed Herodoto auctore aliisque pluribus. Primum Argivæ sacerdotis Cleobis et Biton filii prædicantur. Nota fabula est: cum enim illam ad solemne et statum sacrificium curru vehi jus esset, satis longe ab oppido ad fanum, morarenturque jumenta, tunc juvenes ii, quos modo nominavi, veste posita, corpora oleo perunxerunt, ad jugum accesserunt. Ita sacerdos advecta in fanum, cum currus esset ductus a filiis, precata adea dicitur, ut id iis præmium daret pro pietate, quod maximum homini dari posset adeo; Post epulatos cum matre adolescentes somno se

Dedisse, mane inventos esse mortuos. Simili precatione Trophonius et Agamedes usi dicuntur: qui cum Apollini Delphis templum exædificavissent, venerantes deum petiverunt mercedem non parvam quidem operis et laboris sui, nihil certi, sed quod esset optimum homini. Quibus Apollo se id daturum ostendit post ejus diei diem tertium, qui ut illuxit, mortui sunt reperti. Judicavisse deum dicunt et eum quidem deum, cui reliqui di concessissent ut præter ceteros divinaret.

XLVIII. Adfertur etiam de Sileno fabella quædam, qui cum a Mida captus esset, hoc ei muneris pro sua missione dedisse scribitur: docuisse regem * *

Nam nos decebat cœtus celebrantes domum

Lugere, ubi esset aliquis in lucem editus,

Humanæ vitæ varia reputantes mala:

At, qui labores morte /inisset graves,

Hunc omni amicos laude et lætitia exsequi. Simile quiddam est in Consolatione Crantoris: ait enim Terinæum quendam Elysium, cum graviter filii mortem mæreret, venisse in psychomantium quærentem quæ fuisset tantæ calamitatis causa: huic in tabellis tris hujus modi versiculos datos:

Ignaris homines in vita mentibus errant:

Euthynous politur fatorum numine leto.

Sic fuit utilius finiri ipsique lib ique.

His et talibus auctoribus usi confirmant causam rebus adis immortalibus judicatam. Alcidamas quidem, rhetor antiquus in primis nobilis, scripsit etiam laudationem mortis, quæ constat ex enumeratione humanorum malorum; Cui rationes eæ, quæ exquisitius a philosophis colliguntur, defuerunt, ubertas orationis non defuit. Claræ vero mortes pro patria oppetitæ non solum gloriosæ rhetoribus, sed etiam beatæ videri solent. Repetunt ab Erech- 1 theo, cujus etiam filiæ cupide mortem expetiverunt pro vita civium: Codrum qui se in medios immisit hostes veste famulari, ne posset agnosci, si esset ornatu regio, quod oraculum erat datum, si rex interfectus esset, victrices Athenas fore; Menœceus non prætermittitur, qui item oraculo edito largitus est patriæ suum sanguinem; Iphigenia Aulide duci se immolandam jubet, "ut hostium eliciatur suo."

Veniunt inde ad propiora. XLIX. Harmodius in ore est et Aristogiton; Lacedæmonius Leonidas, Thebanus Epaminondas vigent. Nostros non norunt, quos enumerare magnum est: ita sunt multi, quibus

Videmus optabiles mortes fuisse cum gloria. Quæ cum ita sint, magna tamen eloquentia est utendum atque ita velut superiore eloco contionandum, ut homines mortem vel optare incipiant vel certe timere desistant. Nam si supremus ille dies non exstinctionem, sed commutationem adfert loci, quid optabilius? Sin autem perimit ac delet omnino, quid melius quam in mediis vitæ laboribus obdormiscere et ita coniventem somno consopiri sempiterno? Quod si fiat, melior Ennii quam Solonis oratio. Hic enim noster:

Nemo me lacrmms decoret, inquit, nec funera fetu

MARCUS TULLIUS CICERO At vero ille sapiens:

Mors mea ne careat lacrimis: linquamus amicis

Mærorem, ut celebrent funera cum gemitu. Nos vero, si quid tale acciderit, ut deo denuntiatum videatur ut exeamus e vita, læti et agentes gratias pareamus emittique nos e custodia et levari vinclis arbitremur, ut aut in æternam et plane nostram domum remigremus aut omni sensu molestiaque careamus: sin autem nihil denuntiabitur, eo tamen simus animo, ut horribilem illum diem aliis, nobis faustum putemus nihilque in malis ducamus quod sit vel adis immortalibus vel a natura parente omnium constitutum. Non enim temere nec fortuito sati et creati sumus, sed profecto fuit quædam vis quæ generi consuleret humano nec id gigneret aut aleret quod cum exanclavisset omnes labores, tum incideret in mortis malum sempiternum: portum potius paratum nobis et perfugium putemus. Quo utinam velis passis pervehi liceat! Sin reflantibus ventis reiiciemur, tamen eodem paullo tardius referamur necesse est. Quod autem omnibus necesse est, idne miserum esse uni potest?

Habes epilogum, ne quid prætermissum aut relictum putes. A. Ego vero, et quidem fecit etiam

I. Neoptolemus quidem apud Ennium philoso- phari sibi ait necesse esse, sed paucis; Nam omnino haud placere: ego autem, Brute, necesse mihi quidem esse arbitror philosophari; Nam quid possum, præsertim nihil agens, agere melius? Sed non paucis, ut ille. Difficile est enim in philosophia pauca esse ei nota, cui non sint aut pleraque aut omnia: nam nec pauca nisi e multis eligi possunt nec qui pauca perceperit non idem reliqua eodem studio persequetur. Sed tamen in vita occupata atque, ut Neoptolemi tum erat, militari pauca ipsa multum sæpe prosunt et ferunt fructus, si non tantos, quanti ex universa philosophia percipi possunt, tamen eos, quibus aliqua ex parte interdum aut cupiditate aut ægritudine aut metu liberemur; Velut ex ea disputatione, quæ mihi nuper habita est in Tusculano, magna videbatur mortis effecta contemptio, quæ non minimum valet 1 2 ad animum metu liberandum: nam qui id, quod vitari non potest, metuit, is vivere animo quieto nullo modo potest; Sed qui, non modo quia necesse est mori, verum etiam quia nihil habet mors quod sit horrendum, mortem non timet, magnum is sibi

Præsidium ad beatam vitam comparavit. Quamquam non sumus ignari multos studiose contra esse dicturos, quod vitare nullo modo potuimus, nisi nihil omnino scriberemus. Etenim si orationes, quas nos multitudinis judicio probari volebamus — popularis est enim illa facultas et effectus eloquentiæ est audientium approbatio —, sed si reperiebantur non nulli qui nihil laudarent nisi quod se imitari posse confiderent, quemque sperandi sibi, eundem bene dicendi finem proponerent, et, cum obruerentur copia sententiarum atque verborum, jejunitatem et famem se malle quam ubertatem et copiam dicerent, unde erat exortum genus Atticorum iis ipsis, qui id sequi se profitebantur, ignotum, qui jam conticuerunt pæne ab ipso foro irrisi: quid futurum putamus, cum adiutore populo, quo utebamur antea, nunc

Minime nos uti posse videamus? Est enim philosophia paucis contenta judicibus, multitudinem consulto ipsa fugiens eique ipsi et suspecta et invisa, ut 1 * * * 5 vel si quis universam velit vituperare, secundo id populo facere possit, vel si in eam, quam nos maxime sequimur, conetur invadere, magna habere possit auxilia a reliquorum philosophorum disciplinis. II. Nos autem universæ philosophiæ vituperatoribus respondimus in Hortensio, pro Academia autem quæ dicenda essent satis accurate in Academicis quattuor libris explicata arbitramur; Sed tamen tantum abest ut scribi contra nos nolimus, ut id etiam maxime optemus; In ipsa enim Græcia philosophia tanto in honore numquam fuisset, nisi doctissimorum contentionibus dissensionibusque viguisset.

Quam ob rem hortor omnes, qui facere id possunt, ut hujus quoque generis laudem jam languenti Græciæ eripiant et transferant in hanc urbem, sicut reliquas omnes, quæ quidem erant expetendæ, studio atque industria sua majores nostri transtulerunt. Atque oratorum quidem laus ita ducta ab humili venit ad summum, ut jam, quod natura fert in omnibus fere rebus, senescat brevique tempore ad nihilum ventura videatur: philosophia nascatur Latinis quidem litteris ex his temporibus eamque nos adiuvemus, nosque ipsos redargui refellique patiamur. Quod ii ferunt animo iniquo, qui certis quibusdam destinatisque sententiis quasi addicti et consecrati sunt eaque necessitate constricti, ut, etiam quæ non probare soleant, ea cogantur constantiæ causa defendere: nos, qui sequimur probabilia nec ultra quam ad id, quod veri simile occurrit, progredi possumus, et refellere sine pertinacia et refelli sine iracundia parati sumus. I Quod si hæc studia traducta erunt ad nostros, ne bibliothecis quidem Græcis egebimus, in quibus multitudo infinita librorum propter eorum est multitudinem, qui scripserunt; Eadem enim dicuntur amultis, ex quo libris omnia referserunt: quod accidet etiam nostris, si ad hæc studia plures confluxerint. Sed eos, si possumus, excitemus, qui liberaliter eruditi adhibita etiam disserendi elegantia ratione et via

Philosophantur. III. Est enim quoddam genus eorum, qui se philosophos appellari volunt, quorum dicuntur esse Latini sane multi libri, quos non contemno equidem, quippe quos numquam legerim; Sed quia profitentur ipsi illi, qui eos scribunt, se neque distincte neque distribute neque eleganter neque ornate scribere, lectionem sine ulla delectatione negligo. Quid enim dicant et quid sentiant ii, qui sunt ab ea disciplina, nemo ne mediocriter quidem doctus ignorat. Quam ob rem, quoniam quem ad modum dicant ipsi non laborant, cur legendi sint nisi ipsi inter se, qui idem sentiunt, non intelligo. Nam, ut Platonem reliquosque Socraticos et deinceps eos, qui ab his profecti sunt, legunt omnes, etiam qui illa aut non approbant aut non studiosissime consectantur, Epicurum autem et Metrodorum non fere præter suos quisquam in manus sumit, sic hos Latinos ii soli legunt, qui illa recte dici putant. Nobis autem videtur, quidquid litteris mandetur, id commendari omnium eruditorum lectioni decere; Nec, si id ipsi minus consequi possumus, idcirco

Minus id ita faciendum esse sentimus. Itaque mihi semper Peripateticorum Academiæque consuetudo de omnibus rebus in contrarias partes disserendi non ob eam causam solum placuit, quod aliter non posset quid in quaque re veri simile esset inveniri, sed etiam quod esset ea maxima dicendi exercitatio; Qua princeps usus est Aristoteles, deinde eum qui secuti sunt. Nostra autem memoria Philo, quem nos frequenter audivimus, instituit alio tempore rhetorum præcepta tradere, alio philosophorum: ad quam nos consuetudinem a familiaribus nostris adducti, in Tusculano, quod datum est temporis nobis, in eo consumpsimus. Itaque cum ante meridiem dictioni operam dedissemus, sicut pridie feceramus, post meridiem in Academiam descendimus, in qua disputationem habitam non quasi narrantes exponimus, sed eisdem fere verbis, ut actum disputatumque est.

IV. Est igitur ambulantibus ad hunc modum sermo ille nobis institutus et a tali quodam ductus exordio: A. Dici non potest quam sim hesterna disputatione tua delectatus vel potius adiutus; Etsi 1 2 enim mihi sum conscius numquam me nimis vitæ cupidum fuisse, tamen interdum obiiciebatur animo metus quidam et dolor cogitanti fore aliquando finem hujus lucis et amissionem omnium vitæ commodorum. Hoc genere molestiæ sic, mihi crede, sum liberatus,

Ut nihil minus curandum putem. M. Minime mirum id quidem; Nam efficit hoc philosophia: medetur animis, inanes sollicitudines detrahit, cupiditatibus liberat, pellit timores. Sed hæc ejus vis non idem potest apud omnes: tum valet multum, cum est idoneam complexa naturam. " Fortes " enim non modo " fortuna adiuvat," ut est in vetere proverbio, sed multo magis ratio, quæ quibusdam quasi præceptis confirmat vim fortitudinis. Te natura excelsum quendam videlicet et altum et humana despicientem genuit; Itaque facile in animo forti contra mortem habita insedit oratio. Sed hæc eadem num censes apud eos ipsos valere nisi admodum paucos, aquibus inventa, disputata, conscripta sunt? Quotus enim quisque philosophorum invenitur qui sit ita moratus, ita animo ac vita constitutus, ut ratio postulat? Qui disciplinam suam non ostentationem scientiæ, sed legem vitæ putet? Qui obtemperet ipse sibi et decretis suis pareat? Videre licet alios tanta levitate et jactatione, ut iis fuerit non didicisse melius, alios pecuniæ cupidos, gloriæ non nullos, multos libidinum servos, ut cum eorum vita mirabiliter pugnet oratio; Quod quidem mihi videtur esse turpissimum. Ut enim si grammaticum se professus quispiam barbare loquatur aut si absurde canat is, qui se haberi velit musicum, hoc turpior sit, quod in eo ipso peccet, cujus profiteatur scientiam, sic philosophus in vitæ rati ope peccans hoc turpior est, quod in officio, cujus magister esse vult, labitur artemque vitæ professus delinquit in vita. V. A. Nonne verendum est igitur, si est ita, ut dicis, ne philosophiam falsa gloria exornes? Quod est enim majus argumentum nihil eam prodesse quam quosdam

Perfectos philosophos turpiter vivere? M. Nullum vero id quidem argumentum est: nam ut agri non omnes frugiferi sunt, qui coluntur, falsumque illud Accii:

Probæ etsi in segetem sunt deteriorem datæ

Fruges, tamen ipsæ suaple natura enitent, sic animi non omnes culti fructum ferunt. Atque, ut in eodem simili verser, ut ager quamvis fertilis sine cultura fructuosus esse non potest, sic sine doctrina animus. Ita est utraque res sine altera debilis. Cultura autem animi philosophia est: hæc extrahit vitia radicitus et præparat animos ad satus accipiendos eaque mandat iis et, ut ita dicam, serit, 1 quæ adulta fructus uberrimos ferant. Agamus igitur, ut cœpimus. Dic, si vis, de quo disputari velis. A. Dolorem existimo maximum malorum omnium. M. Etiamne majus quam dedecus? A. Non audeo id quidem dicere et me pudet tam cito de sententia esse deiectum. M. Magis esset pudendum, si in sententia permaneres. Quid enim minus est dignum quam tibi pejus quidquam videri dedecore, flagitio, turpitudine, quæ ut effugias, quis est non modo non recusandus, sed non ultro appetendus, subeundus, excipiendus dolor? A. Ita prorsus existimo. Qua re ne sit sane summum malum dolor, malum certe est. M. Videsne igitur quantum breviter admonitus

De doloris terrore deieceris? A. Video plane, sed plus desidero. M. Experiar equidem, sed magna res est, animoque mihi opus est non repugnante. A. Habebis id quidem. Ut enim heri feci, sic nunc rationem quo ea me cumque ducet sequar.

VI. M. Primum igitur de imbecillitate multorum et de variis disciplinis philosophorum loquar, quorum princeps et auctoritate et antiquitate, Socraticus Aristippus, non dubitavit summum malum dolorem dicere; Deinde ad hanc enervatam muliebremque sententiam satis docilem se Epicurus præbuit; Hunc post Rhodius Hieronymus vacare dolore summum bonum dixit: tantum in dolore duxit mali. Ceteri præter Zenonem, Aristonem, Pyrrhonem idem fere 1 2 quod modo tu: malum illud quidem, sed alia pejora.

Ergo id, quod natura ipsa et quædam generosa virtus statim respuit, ne scilicet dolorem summum malum diceres oppositoque dedecore sententia depellerere, in eo magistra vitæ philosophia tot sæcula permanet. Quod huic officium, quæ laus, quod decus erit tanti quod adipisci cum dolore corporis velit, qui dolorem summum malum sibi esse persuaserit? Quam porro quis ignominiam, quam turpitudinem non pertulerit, ut effugiat dolorem, si id summum malum esse decreverit? Quis autem non miser non modo tunc, cum premetur summis doloribus, si in iis est summum malum, sed etiam cum sciet id sibi posse evenire? Et quis est cui non possit? Ita fit ut

Omnino nemo esse possit beatus. Metrodorus quidem perfecte eum beatum putat, cui corpus bene constitutum sit et exploratum ita semper fore: quis autem est iste cui id exploratum possit esse?

VII. Epicurus vero ea dicit, ut mihi quidem risus captare videatur. Adfirmat enim quodam loco, si uratur sapiens, si crucietur, exspectas fortasse dum dicat, " patietur, perferet, non succumbet": magna mehercule laus et eo ipso, per quem juravi, Hercule digna, sed Epicuro, homini aspero et duro, non est 1 hoc satis: in Phalaridis tauro si erit, dicet: " Quam suave est, quam hoc non curo! " Suave etiam? An parum est, si non amarum? At id quidem illi ipsi, qui dolorem malum esse negant, non solent dicere, cuiquam suave esse cruciari: asperum, difficile, odiosum, contra naturam dicunt, nec tamen malum: hic, qui solum hoc malum dicit et malorum omnium extremum, sapientem censet id suave dicturum.

Ego ate non postulo, ut dolorem eisdem verbis adficias, quibus Epicurus homo, ut scis, voluptarius. Ille dixerit sane idem in Phalaridis tauro, quod, si esset in lectulo: ego tantam vim non tribuo sapientiæ contra dolorem. Si fortis in perferendo, officio satis est; Ut lætetur etiam, non postulo; Tristis enim res est sine dubio, aspera, amara, inimica naturæ, ad patiendum tolerandumque difficilis.

Aspice Philoctetam, cui concedendum est gementi; Ipsum enim Herculem viderat in Œta magnitudine dolorum eiulantem. Nihil igitur hunc virum sagittæ, quas ab Hercule acceperat, tum consolantur, cum

E viperino morsu venæ viscerum

Veneno imbutæ tætros cruciatus cient. Itaque exclamat auxilium expetens, mori cupiens: Heu! 'Quis salsis fluctibus mandet Me ex sublimo vertice saxi? Jam jam absumor: conficit animam Vis volneris, ulceris æstus. Difficile dictu videtur eum non in malo esse et magno quidem, qui ita clamare cogatur. VIII. Sed videamus Herculem ipsum, qui tum dolore frangebatur, cum immortalitatem ipsa morte quærebat: quas hic voces apud Sophoclem in Trachiniis edit! Cui cum Deianira sanguine Centauri tinctam tunicam induisset inhæsissetque ea visceribus, ait ille:

Inulta dictu gravia, perpessu aspera, Quæ corpore exanclata atque animo pertuli! Nec mihi Junonis terror implacabilis Nec tantum invexit tristis Eurystheus mali, Quantum una væcors Œnei partu edita. Hæc me irretivit veste furiali inscium, Quæ lateri inhærens morsu lacerat viscera Urguensque graviter pulmonum haurit spiritus: Jam decolorem sanguinem omnem exsorbuit. Sic corpus clade horribili absumptum extabuit: Ipse illigatus peste inleremor textili. Hos non hostilis dextra, non Terra edita Moles Gigantum, non biformato impetu Centaurus ictus corpori inflixit meo, * 2 Non Grata vis, non barbara ulla immanitas, Non sæva terris gens relegata ultimis, Quas peragi'ans undique omnem ecferitatem expuli: Sed feminæ vir, feminea interemor manu. IX. 0 nate, vere hoc nomen usurpa patri, Neve occidentem matris superet caritas. Huc adripe ad me manibus abstractam piis. Jam cernam mene an illam po liorem putes.

Perge, aude, nate, illacrima patris pestibus, Miserere! Gentes nostras flebunt miserias. Heu! Virginalem me ore ploratum edere, Quem vidit nemo ulli ingemescentem malo! Ecfeminata virtus adflicta occidit. Eviscerati corpus laceratum patris! Videte, cuncti, tuque, cælestum sator, Jace, obsecro, in me vim coruscam fulminis, Nunc, nunc dolorum anxifer* torquent vertices, Nunc serpit ardor. 0 Ante victrices manus,

0 Pectora, o terga, o lacertorum tori! Vestrone pressu quondam Nemeæus leo Frendens efflavit graviter extremum halitum? Hæc dextra Lemam, tætra mactata excetra, Pacavit, hæc In corporem adflixil manum, Erymanthiam hæc vastificam abiecit beluam, Hæc e Tartarea tenebiica abstractum plaga Tricipitem eduxit Hydra generatum Canem: Hæc interemit tortu multiplicabili Draconem auriferam obtutu adservantem arborem: Multa alia victrix nostra lustravit manus, Nec quisquam e nostris spolia cepit laudibus. Possumusne nos contemnere dolorem, cum ipsum Herculem tam intoleranter dolere videamus? Unde ignis cluet mortalibus clam Divisus: eum doctus Prometheu) Clepsisse dolo pœnasque Jovi

Fato expendisse supremo. Has igitur pœnas pendens, adfixus ad Caucasum, dicit hæc:

Namque, ul videtis, vinclis constrictus Jovis,

Arcere nequeo diram volucrem a pectore.

Sic me ipse viduus pestes excipio anxias,

Amore mortis terminum anquirens mali.

Sed longe aleto numine aspellor Jovis.

Atque hæc vetusta sæclis glomerata horridis

Luctifica clades nostro infixa est corpori,

E quo liquatæ solis ardore excidunt

Guttæ, quæ saxa adsidue instillant Caucasi. XI. Vix igitur posse videmur ita adfectu in non miserum dicere et, si hunc miserum, certe dolorem malum.

A. Tu quidem adhuc meam causam agis. Sed hoc mox videro. Interea, unde isti versus? Non enim agnosco. M. Dicam hercle; Etenim recte requiris. Videsne abundare me otio? A. Quid tum? M. Fuisti sæpe, credo, cum Athenis esses, in scholis philosophorum. A. Vero ac libenter quidem. M. Animadvertebas igitur, etsi tum nemo erat admodum copiosus, verum tamen versus ab his admisceri orationi. A. Ac multos quidem a Dionysio Stoico. M. Probe dicis. Sed is quasi dictata, nullo delectu, nulla elegantia. Philo et proprium numerum et lecta poemata et loco adjungebat. Itaque postquam adamavi hanc quasi senilem declamationem, studiose equidem utor nostris poetis, sed, sicubi illi 1

Latina oratio. Sed videsne poetæ quid mali adferant? Lamentantes inducunt fortissimos viros, molliunt animos nostros, ita sunt deinde dulces, ut non legantur modo, sed etiam ediscantur. Sic ad malam domesticam disciplinam vitamque umbratilem et delicatam cum accesserunt etiam poetæ, nervos omnes virtutis elidunt. Recte igitur a Platone eiiciuntur ex ea civitate, quam finxit ille cum optimos mores et optimum rei publicæ statum exquireret. At vero nos, docti scilicet a Græcia, hæc a pueritia et legimus et discimus, hanc eruditionem liberalem et doctrinam putamus.

XII. Sed quid poetis irascimur? Virtutis magistri, philosophi, inventi sunt qui summum malum dolorem dicerent. At tu, adolescens, cum id tibi paullo ante dixisses videri, rogatus ame etiamne majus quam dedecus, verbo de sententia destitisti. Roga hoc idem Epicurum: majus dicet esse malum mediocrem dolorem quam maximum dedecus; In ipso enim dedecore mali nihil esse, nisi sequantur dolores. Quis igitur Epicurum sequitur dolor, cum hoc ipsum dicit, summum malum esse dolorem? Quo dedecus majus a philosopho nullum exspecto. Qua re satis mihi dedisti, cum respondisti majus tibi videri malum dedecus quam dolorem. Hoc ipsum enim si tenebis, intelliges quam sit obsistendum dolori; Nec tam quærendum est dolor malumne sit quam firmandus animus ad dolorem ferendum.

Concludunt ratiunculas Stoici cur non sit malum, quasi de verbo, non de re laboretur. — Quid me decipis, Zeno? Nam cum id, quod mihi horribile videtur, tu omnino malum negas esse, capior et scire cupio quo modo id, quod ego miserrimum existimem, ne malum quidem sit. — " Nihil est," inquit, " malum, nisi quod turpe atque vitiosum est." — Ad ineptias redis. Illud enim, quod me angebat, non eximis. Scio dolorem non esse nequitiam; Desine id me docere: hoc doce, doleam necne doleam nihil interesse. — " Numquam quidquam," inquit, "ad beate quidem vivendum, quod est in una virtute positum, sed est tamen reiiciendum." Cur? " Asperum est, contra naturam, difficile perpessu, triste, durum."

XIII. Hæc est copia verborum, quod omnes uno verbo malum appellamus, id tot modis posse dicere. Definis tu mihi, non tollis dolorem, cum dicis asperum, contra naturam, vix quod ferri tolerarique possit, nec mentiris, sed re succumbere non oportebat, verbis gloriantem. Nihil bonum nisi quod honestum, nihil malum nisi quod turpe: optare hoc quidem est, non * * docere. Illud et melius et verius, omnia, quæ natura aspernetur, in malis esse: quæ asciscat, in bonis. Hoc posito et verborum concertatione sublata tantum tamen excellet illud, quod recte am decorum appellamus, quod idem interdum virtutis nomine amplectimur, ut omnia præterea, quæ bona corporis et fortunæ putantur, perexigua et minuta videantur, nec malum ullum ne si in unum quidem locum collata omnia sint, cum turpitudinis malo com-

Parandum Qua re si, ut initio concessisti, turpitudo pejus est quam dolor, nihil est plane dolor; Nam dum tibi turpe nec dignum viro videbitur gemere, eiulare, lamentari, frangi, debilitari dolore, dum honestas, dum dignitas, dum decus aderit, tuque in ea intuens te continebis, cedet profecto virtuti dolor et animi inductione languescet; Aut enim nulla virtus est aut contemnendus omnis dolor. Prudentiamne vis esse, sine qua ne intelligi quidem ulla virtus potest? Quid ergo? Ea patieturne te quidquam facere nihil proficientem et frustra laborantem, an temperantia sinet te immoderate facere quidquam, an coli justitia poterit ab homine propter vim doloris enuntiante commissa, prodente conscios,

Multa officia relinquente? Quid? Fortitudini comitibusque ejus, magnitudini animi, gravitati, patientiæ, rerum humanarum despicientiæ quo modo respondebis? Adliictusne et jacens et lamentabili voce deplorans audieris: " O virum fortem "? Te vero ita adfectum ne virum quidem quisquam dixerit. Amittenda igitur fortitudo est aut sepeliendus dolor.

XIV. Ecquid nescis igitur, si quid de Corinthiis tuis amiseris, posse habere te reliquam supellectilem salvam, virtutem autem si unam amiseris, etsi amitti non potest virtus, sed si unam confessus fueris te non habere, nullam esse te habiturum?

Num igitur fortem virum, num magno animo, num patientem, num gravem, num humana contemnentem potes dicere aut Philoctetam illum —? Ate enim malo discedere; Sed ille certe non fortis, qui jacet nudus es, da jugulum; Sin teetus Volcaniis armis, id est, fortitudine, resiste. Hæc enim te, nisi ita

Facies, custos dignitatis relinquet et deseret. Cretum quidem leges, quas sive Juppiter sive Minos sanxit de Jovis quidem sententia, ut poetæ ferunt, itemque Lycurgi, laboribus erudiunt juventutem, venando currendo, esuriendo sitiendo, algendo æstuando. Spartæ vero pueri ad aram sic verberibus accipiuntur, non numquam etiam, ut, cum ibi essem, audiebam, ad necem; Quorum non modo nemo exclamavit umquam, sed ne ingemuit quidem. Quid ergo? Hoc pueri possunt, viri non poterunt? Et mos valet, ratio non valebit?

XV. Interest aliquid inter laborem et dolorem. Sunt finitima omnino, sed tamen differunt aliquid. Labor est functio quædam vel animi vel corporis gravioris operis et muneris, dolor autem motus asper in corpore, alienus a sensibus. Hæc duo Græculi illi, quorum copiosior est lingua quam nostra, uno nomine appellant; Itaque industrios homines illi studiosos vel potius amantes doloris 1 2 appellant, nos commodius laboriosos. Aliud est enim laborare, aliud dolere. O verborum inops interdum,.quibus abundare te semper putas, Græcia! Aliud, inquam, est dolere, aliud laborare. Cum varices secabantur C. Mario, dolebat; Cum æstu magno ducebat agmen, laborabat. Est inter hæc quædam tamen similitudo: consuetudo enim laborum per-

Pes sionem dolorum efficit faciliorem. Itaque illi, qui Græciæ formam rerum publicarum dederunt, corpora juvenum firmari labore voluerunt; Quod Spartiatæ etiam in feminas transtulerunt, quæ ceteris in urbibus mollissimo cultu " parietum umbris occuluntur." Illi autem voluerunt nihil horum simile esse

Apud Lacænas virgines,

Quibus magis palæstra, Eurota, sol, pulvis, labor

Militiæ studio est quam fertilitas barbara. Ergo his laboriosis exercitationibus et dolor intercurrit non numquam: impelluntur, feriuntur, abiiciuntur, cadunt, et ipse labor quasi callum quoddam obducit dolori.

XVI. Militia vero — nostram dico, non Spartiatarum, quorum procedit agmen 1 ad tibiam nec adhibetur ulla sine anapæstis pedibus hortatio —, nostri exercitus primum unde nomen habeant vides, deinde qui labor quantus agminis, ferre plus dimidiati mensis cibaria, ferve si quid ad usum velint, ferre vallum; Nam scutum, gladium, galeam in onere nostri milites non plus numerant quam humeros, lacertos, manus; Arma enim membra militis esse dicunt; Quæ quidem ita geruntur apte, ut, si usus ferat, abiectis oneribus, expeditis armis ut membris pugnare possint. Quid? Exercitatio legionum, quid? Ille cursus, concursus, clamor quanti laboris est! Ex hoc ille animus in prœliis paratus ad vulnera. Adduc pari animo inexercitatum militem, mulier videbitur. Cur tantum interest inter novum et veterem exercitum quantum experti sumus? Ætas tironum plerumque melior, sed ferre laborem, contemnere vulnus consuetudo docet. Quin etiam videmus ex acie efferri sæpe saucios et quidem rudem illum et inexercitatum quamvis levi ictu ploratus turpissimos edere: at vero ille exercitatus et vetus ob eamque

Palricoles, inquit, ad vos adveniens, auxilium el

Veslras matius Pelo, prius quam oppeto malam pestem mandatam

Hostili manu, (Neque sanguis tdlo potis est pacto profluens consistere,) Si qui sapientia tnagis vestra mors devitari potest. Namque Æscidapi liberorum saucii opplent porticus; Non potest accedi. P. Certe Eurypylus hic quidem

Est. Hominem exercitum

XVII. Ubi tantum luctus continuatur, vide quam non flebiliter respondeat, rationem etiam adferat cur æquo animo sibi ferendum sit:

K Non potest ecfari tantum dictis, quantum factis

P. Laberis. Quiesce igitur et vulnus alliga. Etiam si Eurypylus posset, non posset Æsopus.

E. Ubi fortuna Hectoris nostram acrem aciem inclina-

Tam... Et cetera explicat in dolore. Sic est enim intemperans militaris in forti viro gloria. Ergo hæc veteranus miles facere poterit, doctus vir sapiensque non poterit? Ille vero melius ac non paullo

Quidem. Sed adhuc de consuetudine exercitationis loquor, nondum de ratione et sapientia. Aniculæ sæpe inediam biduum aut triduum ferunt: subduc cibum unum diem athletæ, Jovetn Olympium, eum ipsum, cui se exercebit, implorabit, ferre non posse se clamabit. Consuetudinis magna vis est. Pernoctant venatores in nive in montibus; Uri se patiuntur Indi; Pugiles cæstibus contusi ne ingemescunt quidem.

Sed quid hos, quibus Olympiorum victoria consulatus ille antiquus videtur? Gladiatores, aut perditi homines aut barbari, quas plagas perferunt! Quo modo illi, qui bene instituti sunt, accipere plagam malunt quam turpiter vitare! Quam sæpe apparet nihil eos malle quam vel domino satis facere vel populo! Mittunt etiam vulneribus confecti ad dominos qui quærant quid velint: si satis iis factum sit, se velle decumbere. Quis mediocris gladiator ingemuit, quis vultum mutavit umquam? Quis non modo stetit, verum etiam decubuit turpiter? Quis cum decubuisset, ferrum recipere jussus collum contraxit? Tantum exercitatio, meditatio, consuetudo valet. Ergo hoc poterit

Samnis, spurcus homo, vita illa dignus locoque: vir natus ad gloriam ullam partem animi tam mollem habebit quam non meditatione et ratione corroboret? Crudele gladiatorum spectaculum et inhumanum non nullis videri solet, et haud scio an ita sit, ut nunc fit: cum vero sontes ferro depugnabant, auribus fortasse multæ, oculis quidem nulla poterat esse fortior contra dolorem et mortem disciplina.

XVIII. De exercitatione et consuetudine et com nisi quid vis ad hæc. A. Egone ut te interpellem? Ne hoc quidem vellem: ita me ad credendum tua ducit oratio. M. Sitne igitur malum dolere necne Stoici viderint, qui contortulis quibusdam et minutis conclusiunculis nec ad sensus permanantibus effici volunt non esse malum dolorem. Ego illud, quidquid sit, tantum esse quantum videatur non puto, falsaque ejus visione et specie moveri homines dico vehementius doloremque omnem esse tolerabilem. Unde igitur ordiar? An eadem breviter attingam, quæ modo dixi, quo facilius oratio progredi possit longius?

Inter omnes igitur hoc constat nec doctos homines solum, sed etiam indoctos, virorum esse fortium et magnanimorum et patientium et humana vincentium toleranter dolorem pati; Nec vero quisquam fuit qui eum,qui ita pateretur,non laudandum putaret. Quod ergo et postulatur a fortibus et laudatur, cum fit, id aut extimescere veniens aut non ferre præsens nonne turpe est? Atquin vide ne, cum omnes rectæ animi adfectiones virtutes appellentur, non sit hoc proprium nomen omnium, sed ab ea, quæ una ceteris excellebat, omnes nominatæ, sint. Appellata est enim ex viro virtus; Viri autem propria maxime est fortitudo, cujus munera duo sunt maxima mortis dolorisque contemptio. Utendum est igitur 1 his, si virtutis compotes vel potius si viri volumus esse, quoniam a viris virtus nomen est mutuata. Quæres fortasse, quo modo, et recte. Talem enim medicinam philosophia profitetur.

XIX. Venit Epicurus, homo minime malus vel potius vir optimus: tantum monet, quantum intelligit: " Neglige " inquit " dolorem." Quis hoc dicit? Idem qui dolorem summum malum. Vix satis con- " brevem necesse est esse."

Itera dum eadem istæc mihi! Non enim satis intelligo quid summum dicas esse, quid breve. " Summum, quo nihil sit superius: breve, quo nihil brevius. Contemno magnitudinem doloris, aqua me brevitas temporis vindicabit ante pæne quam venerit." Sed si est tantus dolor quantus Philoctetæ? " Bene plane magnus mihi quidem videtur, sed tamen non summus: nihil enim dolet nisi pes: possunt oculi: potest caput, latera, pulmones, possunt omnia: longe igitur abest a summo dolore." " Ergo," inquit " dolor diuturnus

Habet lætitiæ plus quam molestiæ." Hunc ego non possum tantum hominem nihil sapere dicere, sed nos ab eo derideri puto. Ego summum dolorem — summum autem dico, etiam si decem atomis est major alius —, non continuo esse dico brevem multosque possum bonos viros nominare, qui com- * 1 plures annos doloribus podagræ crucientur maximis. Sed homo catus numquam terminat nec magnitudinis nec diuturnitatis modum, ut sciam quid summum dicat in dolore, quid breve in tempore. Omittamus hunc igitur nihil prorsus dicentem cogamusque confiteri non esse ab eo doloris remedia quærenda, qui dolorem malorum omnium maximum dixerit, quamvis idem forticulum se in torminibus et in stranguria sua præbeat. Aliunde igitur est quærenda medicina et maxime quidem, si quid maxime consentaneum sit quærimus, ab iis, quibus quod honestum sit, summum bonum, quod turpe, summum videtur malum. His tu præsentibus gemere et jactare te non audebis profecto. Loquetur enim eorum voce virtus ipsa tecum:

XX. Tune, cum pueros Lacedæmone, adolescentes Olympiæ, barbaros in arena videris excipientes gravissimas plagas et ferentes silentio, si te forte dolor aliquis pervellerit, exclamabis ut mulier, non constanter et sedate feres? — Ferri non potest: natura non patitur. — Audio. Pueri ferunt gloria ducti, ferunt pudore alii, multi metu, et tamen veremur ut hoc, quod atam multis et quod tot locis perferatur, natura patiatur? Illa vero non modo patitur, verum etiam postulat; Nihil enim habet præstantius, nihil quod magis expetat quam honestatem, quam laudem, quam dignitatem, quam decus. Hisce ego pluribus nominibus unam rem declarari * * volo, sed utor, ut quam maxime significem, pluribus. Volo autem dicere illud homini longe optimum esse, quod ipsum sit optandum per se, a virtute profectum vel in ipsa virtute situm, sua sponte laudabile, quod quidem citius dixerim solum quam summum bonum. Atque ut hæc de honesto, sic de turpi contraria: nihil tam tætrum, nihil tam aspernandum, nihil homine indignius.

Quod si tibi persuasum est — principio enim dixisti plus in dedecore mali tibi videri quam in dolore —, reliquum est ut tute tibi imperes. Quamquam hoc nescio quo modo dicitur, quasi duo simus, ut alter imperet, alter pareat; Non inscite tamen dicitur. XXI. Est enim animus in partes tributus, duas, quarum altera rationis est particeps, altera expers. Cum igitur præcipitur, ut nobismet ipsis imperemus, hoc præcipitur, ut ratio cœrceat temeritatem. Est in animis omnium fere natura molle quiddam, demissum, humile, enervatum quodam modo et languidum. Si nihil esset aliud, nihil esset homine deformius; Sed præsto est domina omnium et regina ratio, quæ conixa per se et progressa longius fit perfecta virtus. Hæc ut imperet illi parti animi,

Quæ obedire debet, id videndum est viro. Quonam modo? Inquies. Vel ut dominus servo vel ut imperator militi vel ut parens filio. Si turpissime se illa pars animi geret, quam dixi esse mollem, si se lamentis muliebriter lacrimisque dedet, vinciatur et constringatur amicorum propinquorumque custodiis; Sæpe enim videmus fractos pudore, qui ratione nulla vincerentur. Ergo hos quidem ut famulos vinclis prope ac custodia, qui autem erunt firmiores nec tamen robustissimi, hos admonitu oportebit ut bonos milites revocatos dignitatem tueri. Non nimis in Niptris ille sapientissimus Græciæ saucius lamentatur vel modice potius:

Pedelemptim, inquit, et sedato nisu,

Ne succussu adripi al major

Pacuvius hoc melius quam Sophocles — apud illum enim perquam flebiliter Ulixes lamentatur in vulnere: tamen huic leniter gementi illi ipsi, qui ferunt saucium, personæ gravitatem intuentes non dubitant dicere:

Tu quoque, Ulixes, quamquam graviter

Cernimus ictum, nimis pæne animo es

Molli, qui consuetus in armis

Ævom agere................ Intelligit poeta prudens ferendi doloris consuetudi-

Nem esse non contemnendam magistram. Atque ille non immoderate magno in dolore: 1

Retinete, tenete: opprimit ulcus:

Nudate, heu, miserum me; Excrucior. Incipit labi; Deinde ilico desinit:

Operite, abscedite, jamjam,

Mittite; Nam attrectatu et quassu

Sævum amplificatis dolorem. Videsne ut obmutuerit non sedatus corporis, sed castigatus animi dolor? Itaque in extremis Niptris alios quoque obiurgat idque moriens:

Conqueri fortunam advorsam, non lamentari decet;

Id viri est officium: fletus muliebri ingenio additus. Hujus animi pars illa mollior rationi sic paruit, ut severo imperatori miles pudens.

XXII. In quo vero erit perfecta sapientia — quem adhuc nos quidem vidimus neminem, sed philosophorum sententiis qualis hic futurus sit, si modo aliquando fuerit, exponitur —, is igitur sive ea ratio, quæ erit in eo perfecta atque absoluta, sic illi parti imperabit inferiori, ut justus parens probis filiis; Nutu quod volet conficiet, nullo labore, nulla molestia; Eriget ipse se, suscitabit, instruet, armabit, ut tamquam hosti sic obsistat dolori. Quæ sunt ista arma? 1 Contentio, confirmatio sermoque intimus, cum ipse secum: " Cave turpe quidquam, languidum, non

Virile." Obversentur species honestæ viro: Zeno proponatur Eleates, qui perpessus est omnia potius quam conscios delendæ tyrannidis indicaret; De Anaxarclio Democritio cogitetur, qui cum Cypri in manus Timocreontis regis incidisset, nullum genus supplicii deprecatus est neque recusavit. Callanus Indus, indoctus ac barbarus, in radicibus Caucasi natus, sua voluntate vivus combustus est, nos, si pes condoluit, si dens — sed fac totum dolere corpus — ferre non possumus; Opinio est enim quædam effeminata ac levis nec in dolore magis quam eadem in voluptate, qua cum liquescimus fluimusque mollitia, apis aculeum sine clamore ferre non pos-

Sumus. At vero C. Marius, rusticanus vir, sed plane vir, cum secaretur, ut supra dixi, principio vetuit se adligari, nec quisquam ante Marium solutus dicitur esse sectus. Cur ergo postea alii? Valuit auctoritas. Videsne igitur opinionis esse, non naturæ malum? Et tamen fuisse acrem morsum doloris idem Marius ostendit; Crus enim alterum non præbuit. Ita et tulit dolorem ut vir et ut homo majorem ferre sine causa necessaria noluit. Totum igitur in eo est, ut tibi imperes. * *

Ostendi autem quod esset imperandi genus, atque hæc cogitatio, quid patientia, quid fortitudine, quid magnitudine animi dignissimum sit, non solum animum comprimit, sed ipsum etiam dolorem nescio

Quo pacto mitiorem facit. XXIII. Ut enim fit in prœlio, ut ignavus miles ac timidus, simul ac viderit hostem, abiecto scuto fugiat quantum possit ob eamque causam pereat non numquam etiam integro corpore, cum ei, qui steterit, nihil tale evenerit, sic qui doloris speciem ferre non possunt abiiciunt se atque ita adflicti et exanimati jacent; Qui autem restiterunt discedunt sæpissime superiores; Sunt enim quædam animi similitudines cum corpore. Ut onera contentis corporibus facilius feruntur, remissis opprimunt, simillime animus intentione sua depellit pressum omnem ponderum, remissione autem sic

Urguetur, ut se nequeat extollere. Et, si verum quærimus, in omnibus officiis persequendis animi est adhibenda contentio; Ea est sola officii tamquam custodia. Sed hoc quidem in dolore maxime est providendum, ne quid abiecte, ne quid timide, ne quid ignave, ne quid serviliter muliebriterve faciamus, in primisque refutetur ac reiiciatur Philocteteus ille clamor. Ingemescere non numquam viro concessum est idque raro, eiulatus ne mulieri quidem. Et hic nimirum est lessus, quem duodecim tabulæ

In funeribus adhiberi vetuerunt. Nec vero umquam ne ingemescit quidem vir fortis ac sapiens, nisi forte ut se intendat ad firmitatem, ut in stadio cursores exclamant quam maxime possunt; Faciunt idem, cum exercentur, athletæ; Pugiles vero, etiam cum feriunt adversarium, in jactandis cæstibus ingemescunt, non quod doleant animove succumbant, sed quia profundenda voce omne corpus intenditur venitque plaga vehementior.

XXIV. Quid? Qui volunt exclamare majus, num satis habent latera, fauces, linguam intendere, equibus eiici vocem et fundi videmus? Toto corpore atque omnibus ungulis, ut dicitur, contentioni vocis

Adserviunt. Genu mehercule M. Antonium vidi, cum contente pro se ipse lege Varia diceret, terram tangere. Ut enim balistæ lapidum et reliqua tormenta telorum eo graviores emissiones habent, quo sunt contenta atque adducta vehementius, sic vox, sic cursus, sic plaga hoc gravior, quo est missa contentius. Cujus contentionis cum tanta vis sit, si gemitus in dolore ad confirmandum animum valebit, utemur; Sin erit ille gemitus elamentabilis, si imbecillus, si abiectus, si flebilis, ei qui se dederit, vix eum virum dixerim. Qui quidem gemitus si levationis aliquid adferret, tamen videremus quid esset fortis et animosi viri: cum vero nihil imminuat 1 2 3 doloris, cur frustra turpes esse volumus? Quid est

Enim fletu muliebri viro turpius? Atque hoc præceptum, quod de dolore datur, patet latius: omnibus enim rebus, non solum dolori, simili contentione animi resistendum est. Ira exardescit, libido concitatur: in eandem arcem confugiendum est, eadem sunt arma sumenda; Sed quoniam de dolore loquimur, illa omittamus. Ad ferendum igitur dolorem placide atque sedate plurimum proficit toto pectore, ut dicitur, cogitare quam id honestum sit. Sumus enim natura, ut ante dixi — dicendum est enim sæpius —, studiosissimi appetentissimi que honestatis, cujus si quasi lumen aliquod aspeximus, nihil est quod, ut eo potiamur, non parati simus et ferre et perpeti. Ex hoc cursu atque impetu animorum ad veram laudem atque honestatem illa pericula adeuntur in prœliis; Non sentiunt viri fortes in acie vulnera, vel sentiunt, sed mori malunt quam tantum

Modo de dignitatis gradu demoveri. Fulgentes gladios hostium videbant Decii, cum in aciem eorum irruebant: his levabat omnem vulnerum metum nobilitas mortis et gloria. Num tum ingemuisse Epaminondam putas, cum una cum sanguine vitam effluere sentiret? Imperantem enim patriam Lacedæmoniis relinquebat, quam acceperat servientem. Hæc sunt solacia, hæc fomenta summorum dolorum.

XXV. Dices, quid in pace, quid domi, quid in 1 * * 4 lectulo? Ad philosophos me revocas, qui in aciem non sæpe prodeunt, equibus homo sane levis Heracleotes Dionysius, cum a Zenone fortis esse didicisset, a dolore dedoctus est. Nam cum ex renibus laboraret, ipso in eiulatu clamitabat falsa esse illa, quæ antea de dolore ipse sensisset. Quem cum Cleanthes condiscipulus rogaret quænam ratio eum de sententia deduxisset, respondit: " Quia si cum tantum operæ philosophiæ dedissem, dolorem tamen ferre non possem, satis esset argumenti malum esse dolorem. Plurimos autem annos in philosophia consumpsi nec ferre possum: malum est igitur dolor." Tum Cleanthem, cum pede terram percussisset, versum ex Epigonis ferunt dixisse:

Audisne hæc, Amphiaræ sub terram abdite? Zenonem significabat, aquo illum degenerare dolebat. At non noster Posidonius, quem et ipse sæpe vidi et id dicam, quod solebat narrare Pompeius, se, cum Rhodum venisset decedens ex Syria, audire voluisse Posidonium, sed cum audisset eum graviter esse ægrum, quod vehementer ejus artus laborarent, voluisse tamen nobilissimum philosophum visere: quem ut vidisset et salutavisset honorificisque verbis prosecutus esset molesteque se dixisset ferre, quod eum non posset audire, at ille: "Tu vero," inquit, " potes; Nec committam ut dolor corporis efficiat ut frustra tantus vir ad me venerit." Itaque narrabat eum graviter et copiose de hoc ipso, nihil esse bonum nisi quod esset honestum, cubantem disputavisse, cumque quasi faces ei doloris admoverentur, sæpe dixisse: " Nihil agis, dolor! Quamvis sis molestus, numquam te esse confitebor malum."

XXVI. Omninoque omnes clari et nobilitati labores contendendo fiunt etiam tolerabiles. Videmusne apud quos eorum ludorum, qui gymnici nominantur, magnus honos sit, nullum ab iis, qui in id certamen descendant, devitari dolorem? Apud quos autem venandi et equitandi laus viget, qui hanc petessunt, nullum fugiunt dolorem. Quid de nostris ambitionibus, quid de cupiditate honorum loquar? Quæ flamma est per quam non cucurrerunt ii, qui hæc olim punctis singulis colligebant? Itaque semper Africanus Socraticum Xenophontem in manibus habebat: cujus in primis laudabat illud, quod diceret eosdem labores non æque graves esse imperatori et militi, quod ipse honos laborem 1 2

Leviorem faceret imperatorium. Sed tamen hoc evenit ut in vulgus insipientium opinio valeat honestatis, cum ipsam videre non possint; Itaque fama et multitudinis judicio moventur, cum id honestum putent, quod aplerisque laudetur. Te autem, si in oculis sis multitudinis, tamen ejus judicio stare nolim nec quod illa putet idem putare pulcherrimum: tuo tibi judicio est utendum; Tibi si recta probanti placebis, tum non modo tete viceris, quod paullo ante præcipiebam, sed omnes et omnia.

Hoc igitur tibi propone: amplitudinem animi et quasi quandam exaggerationem quam altissimam animi, quæ maxime eminet contemnendis et despiciendis doloribus, unam esse omnium rem pulcherrimam eoque pulchriorem, si vacet populo neque plausum captans se tamen ipsa delectet. Quin etiam mihi quidem laudabiliora videntur omnia, quæ sine venditatione et sine populo teste fiunt, non quo fugiendus sit — omnia enim bene facta in luce se collocari volunt —, sed tamen nullum theatrum virtuti conscientia majus est.

XXVII. Atque in primis meditemur illud, ut hæc patientia dolorum, quam sæpe jam animi intentione dixi esse firmandam, in omni genere se æquabilem præbeat. Sæpe enim multi, qui aut propter 1 victoriæ cupiditatem aut propter gloriæ aut etiam, ut jus suum et libertatem tenerent, vulnera exceperunt fortiter et tulerunt, idem omissa contentione dolorem morbi ferre non possunt. Neque enim illum, quem facile tulerant, ratione aut sapientia tulerant, sed studio potius et gloria. Itaque barbari quidam et immanes ferro decertare acerrime possunt, ægrotare viriliter non queunt; Græci autem homines non satis animosi, prudentes, ut est captus hominum, satis, hostem aspicere non possunt, eidem morbos toleranter atque humane ferunt. At Cimbri et Celtiberi in prœliis exsultant, lamentantur in morbo: nihil enim potest esse æquabile quod non a certa ratione proficiscatur.

Sed cum videas eos, qui aut studio aut opinione ducantur, in eo persequendo atque adipiscendo dolore non frangi, debeas existimare aut non esse malum dolorem aut, etiam si, quidquid asperum alienumque natura sit, id appellari placeat malum, tantulum tamen esse, ut a virtute ita obruatur, ut nusquam appareat. Quæ meditare, quæso, dies et noctes; Latius enim manabit hæc ratio et aliquanto majorem locum quam de uno dolore occupabit; Nam si omnia fugiendæ turpitudinis adipiscendæque honestatis causa faciemus, non modo stimulos doloris, sed etiam fulmina fortunæ contemnamus I I licebit, præsertim cum paratum sit illud ex hesterna

Disputatione perfugium. Ut enim si cui naviganti, quem prædones si insequantur, deus qui dixerit: " Eiice te e navi: præsto est qui excipiat, vel delphinus, ut Arionem Methymnæum, vel equi Pelopis illi Neptunii, qui 'per undas currus suspensos rapuisse' dicuntur, excipient te et quo velis perferent," omnem omittat timorem, sic urguentibus asperis et odiosis doloribus, si tanti sint, ut ferendi non sint, quo sit confugiendum vides. Hæc fere hoc tempore putavi esse dicenda. Sed tu fortasse in sententia permanes. A. Minime vero, meque biduo duarum rerum, quas maxime timebam, spero liberatum metu. M. Cras ergo ad clepsydram: sic enim diximus, et tibi hoc video non posse deberi. A. Ita prorsus. Et illud quidem ante meridiem, hoc eodem tempore. M. Sic faciemus tuisque optimis studiis obsequemur.

I. Quidnam esse, Brute, causæ putem cur, cum constemus ex animo et corpore, corporis curandi tuendique causa quæsita sit ars atque ejus utilitas deorum immortalium inventioni consecrata, animi autem medicina nec tam desiderata sit, ante quam inventa, nec tam culta, postea quam cognita est, nec tam multis grata et probata, pluribus etiam suspecta et invisa? An quod corporis gravitatem et dolorem animo judicamus, animi morbum corpore non sentimus? Ita fit ut animus de se ipse tum judicet,

Cum id ipsum, quo judicatur, ægrotet. Quod si tales nos natura genuisset, ut eam ipsam intueri et perspicere eademque optima duce cursum vitæ conficere possemus, haud erat sane quod quisquam rationem ac doctrinam requireret. Nunc parvulos nobis dedit igniculos, quos celeriter malis moribus * * opinionibusque depravati sic restinguimus, ut nusquam naturæ lumen appareat. Sunt enim ingeniis nostris semina innata virtutum, quæ si adolescere liceret, ipsa nos ad beatam vitam natura perduceret: nunc autem, simul atque editi in lucem et suscepti sumus, in omni continuo pravitate et in summa opinionum perversitate versamur, ut pæne cum lacte nutricis errorem suxisse videamur. Cum vero parentibus redditi, dein magistris traditi sumus, tum ita variis imbuimur erroribus, ut vanitati veritas et

Opinioni confirmatæ natura ipsa cedat. II. Accedunt etiam poetæ, qui cum magnam speciem doctrinæ sapientiæque præ se tulerunt, audiuntur, leguntur, ediscuntur et inhærescunt penitus in mentibus; Cum vero eodem quasi maximus quidam magister populus accessit atque omnis undique ad vitia consentiens multitudo, tum plane inficimur opinionum pravitate a naturaque desciscimus, ut nobis optime naturæ vim vidisse videantur, qui nihil melius homini, nihil magis expetendum, nihil præstantius honoribus, imperiis, populari gloria judicaverunt; Ad quam fertur optimus quisque, veramque illam honestatem expetens, quam unam natura maxime anquirit, in summa inanitate versatur consectaturque nullam eminentem effigiem virtutis, sed adumbratam imaginem gloriæ. Est enim gloria solida quædam res et expressa, non adumbrata: ea est consentiens laus bonorum, incorrupta vox bene judicantium de excellenti virtute, ea virtuti resonat tamquam imago: quæ quia recte factorum plerumque

Comes est, non est bonis viris repudianda; Illa autem, quæ se ejus imitatricem esse vult, temeraria atque inconsiderata et plerumque peccatorum vitiorumque laudatrix, fama popularis, simulatione honestatis formam ejus pulcritudinemque corrumpit: qua cæcati * 3 homines, cum quædam etiam præclara cuperent eaque nescirent nec ubi nec qualia essent, funditus alii everterunt suas civitates, alii ipsi occiderunt. Atque hi quidem optima petentes non tam voluntate quam cursus errore falluntur. Quid? Qui pecuniæ cupiditate, qui voluptatum libidine feruntur, quorumque ita perturbantur animi, ut non multum absint ab insania, quod insipientibus contingit omnibus, iis nullane est adhibenda curatio? Utrum, quod minus noceant animi ægrotationes quam corporis, an quod corpora curari possint, animorum medicina nulla sit?

III. At et morbi perniciosiores pluresque sunt animi quam corporis. Hoca enim ipso odiosi sunt, quod ad animum pertinent eumque sollicitant, animusque æger, ut ait Ennius, semper errat, neque poti neque perpeti potest: cupere numquam desinit. Quibus duobus morbis, ut omittam alios, ægritudine et cupiditate, qui tandem possunt in corpore esse graviores? Qui vero probari potest, ut sibi mederi animus non possit, cum ipsam medicinam corporis animus invenerit cumque ad corporum sanationem multum ipsa corpora et natura valeat nec omnes, qui curari se passi sint, continuo etiam convalescant, animi autem, qui se sanari voluerint præceptisque sapientium paruerint, sine ulla dubitatione sanentur?

Est profecto animi medicina, philosophia, cujus auxilium non ut in corporis morbis petendum est foris, omnibusque opibus atque 1 viribus, ut nosmet ipsi nobis mederi possimus, elaborandum est: quamquam de universa philosophia, quanto opere et expetenda esset et colenda, satis, ut arbitror, dictum est in Hortensio, De maximis autem rebus nihil fere intermisimus postea nec disputare nec scribere; His autem libris exposita sunt ea, quæ a nobis cum familiaribus nostris in Tusculano erant disputata. Sed quoniam duobus superioribus de morte et de dolore dictum est, tertius dies disputationis hoc tertium

Volumen efficiet. Ut enim in Academiam nostram descendimus inclinato jam in postmeridianum tempus die, poposci eorum aliquem, qui aderant, causam disserendi. Tum res acta sic est.

IV. A. Videtur mihi cadere in sapientem ægritudo. M. Num reliquæ quoque perturbationes animi, formidines, libidines, iracundiæ? Hæc enim fere sunt ejus modi, quæ Græci iraO-g appellant; Ego poteram morbos et id verbum esset e verbo, sed in consuetudinem nostram non caderet: nam misereri, invidere, gestire, lætari, hæc omnia morbos Græci appellant, motus animi rationi non obtemperantes; Nos autem hos eosdem motus concitati animi recte, ut opinor, perturbationes dixerimus, morbos autem non satis

Usitate, nisi quid aliud tibi videtur. A. Mihi vero isto modo. M. Hæcine igitur cadere in sapientem putas? A. Prorsus existimo. M. Ne ista gloriosa sapientia non magno æstimanda est, si quidem non multum differt ab insania. A. Quid? Tibi omnisne animi commotio videtur insania? M. Non mihi quidem soli, sed, id quod admirari sæpe soleo, majoribus quoque nostris hoc ita visum intelligo multis sæculis ante Socratem, aquo hæc omnis quæ est de vita et de moribus philosophia manavit. A. Quonam tandem modo? M. Quia nomen insaniæ significat mentis ægrotationem et morbum [id est, * * insanitatem et ægrotam animum, quam appellarunt

Insaniam. Omnes autem perturbationes animi morbos philosophi appellant negantque stultum quemquam his morbis vacare; Qui autem in morbo sunt, sani non sunt, et omnium insipientium animi in morbo sunt: omnes insipientes igitur insaniunt].* 1 Sanitatem enim animorum positam in tranquillitate quadam constantiaque censebant: his rebus mentem vacuam appellarunt insaniam, propterea quod in perturbato animo sicut in corpore sanitas esse non posset.

V. Nec minus illud acute, quod animi adfectionem lumine mentis carentem nominaverunt amentiam eandemque dementiam; Ex quo intelligendum est eos, qui hæc rebus nomina posuerunt, sensisse hoc idem, quod a Socrate acceptum diligenter Stoici retinuerunt, omnes insipientes esse non sanos. Qui est enim animus in aliquo morbo — morbos autem hos perturbatos motus, ut modo dixi, philosophi appellant — non magis est sanus quam id corpus, quod in morbo est. Ita fit ut sapientia sanitas sit animi, insipientia autem quasi insanitas quædam, quæ est insania eademque dementia; Multoque melius hæc notata sunt verbis Latinis quam Græcis, quod aliis quoque multis locis reperietur. Sed id alias; Nunc quod instat.

Totum igitur id, quod quærimus, quid et quale sit verbi vis ipsa declarat. Eos enim sanos quoniam intelligi necesse est, quorum mens motu quasi morbo perturbata nullo sit: qui contra adfecti sint, hos insanos appellari necesse est. Itaque nihil melius quam quod est in consuetudine sermonis Latini, cum

Dicimus eos, qui effrenati feruntur aut libidine aut iracundia: quamquam ipsa iracundia libidinis est pars. Sic enim definitur iracundia, ulciscendi libido. Qui igitur exisse ex potestate dicuntur, idcirco dicuntur, quia non sunt in potestate mentis, cui regnum totius animi a natura tributum est. Græci autem unde appellent non facile dixerim: eam tamen ipsam distinguimus nos melius quam illi; Hanc enim insaniam, quæ juncta stultitia patet latius, a furore disiungimus. Græci volunt illi quidem, sed parum valent verbo: quem nos furorem, illi vocant. Quasi vero atra bili solum mens ac non sæpe vel iracundia graviore vel timore vel dolore moveatur, quo genere Athamantem, Alcmæonem, Aiacem, Orestem furere dicimus. Qui ita sit adfectus, eum dominum esse 1 * * 4 rerum suarum vetant duodecim tabulæ; Itaque non est scriptum, si insanus, sed si. Stultitiam enim censuerunt constantia, id est, sanitate, vacantem posse tamen tueri mediocritatem officiorum et vitæ communem cultum atque usitatum; Furorem autem esse rati sunt mentis ad omnia cæcitatem. Quod cum majus esse videatur quam insania, tamen ejus modi est, ut furor in sapientem cadere possit, non possit insania. Sed hæc alia quæstio est: nos ad propositum revertamur.

VI. Cadere, opinor, in sapientem ægritudinem tibi dixisti videri. A. Et vero ita existimo. M. Humanum id quidem, quod ita existimas. Non enim silice nati sumus, sed est natura in animis tenerum quiddam atque molle, quod ægritudine quasi tempestate quatiatur. Nec absurde Crantor ille, qui in nostra Academia vel in primis fuit nobilis: Minime " inquit " adsentior iis, qui istam nescio quam indolentiam magno opere laudant, quæ nec potest ulla esse nec debet. Ne ægrotus sim: si sim, qui fuerat sensus adsit, sive secetur quid sive avellatur a corpore. Nam istuc nihil dolere non

Stuporis in corpore." Sed videamus ne hæc oratio sit hominum adsentantium nostræ imbecillitati et indulgentium mollitudini, nos autem audeamus non solum ramos amputare miseriarum, sed omnes radicum fibras evellere. Tamen aliquid relinquetur fortasse: ita sunt altæ stirpes stultitiæ: sed relinquetur id solum, quod erit necessarium. Illud quidem sic habeto, nisi sanatus animus sit, quod sine philosophia fieri non potest, finem miseriarum nullum fore. Quam ob rem, quoniam cœpimus, tradamus nos ei curandos: sanabimur, si volemus. Et progrediar quidem longius; Non enim de ægritudine solum, quamquam id quidem primum, sed de omni animi, ut ego posui, perturbatione — morbo, ut Græci volunt — explicabo. Et primo, si placet, Stoicorum more agamus, qui breviter astringere solent argumenta; Deinde nostro instituto vagabimur.

VII. Qui fortis est, idem est fidens, quoniam confidens mala consuetudine loquendi in vitio ponitur, ductum verbum a confidendo, quod laudis est; Qui autem est fidens, is profecto non extimescit; Discrepat enim a timendo confidere. Atqui in quem cadit ægritudo, in eundem timor; Quarum enim rerum præsentia sumus in ægritudine, easdem 1 impendentes et venientes timemus. Ita fit ut fortitudini ægritudo repugnet. Veri simile est igitur, in quem cadit ægritudo, cadere in eundem timorem et infractionem quidem animi et demissionem; Quæ in quem cadunt, in eundem cadit ut serviat, ut victum, si quando, se esse fateatur; Quæ qui recipit, recipiat idem necesse est timiditatem et ignaviam. Non cadunt autem hæc in virum fortem: igitur ne ægritudo quidem. At nemo sapiens nisi fortis:

Non cadet ergo in sapientem ægritudo. Præterea necesse est, qui fortis sit, eundem esse magni animi; Qui magni animi sit, invictum; Qui invictus sit, eum res humanas despicere atque infra se positas arbitrari; Despicere autem nemo potest eas res, propter quas ægritudine adfici potest; Ex quo efficitur fortem virum ægritudine numquam adfici; Omnes autem sapientes fortes: non cadit igitur in sapientem ægritudo. Et quem ad modum oculus conturbatus non est probe adfectus ad suum munus fungendum, et reliquæ partes totumve corpus statu cum est motum, deest officio suo et muneri, sic conturbatus animus non est aptus ad exsequendum munus suum. Munus autem animi est ratione bene uti et sapientis animus ita semper adfectus est, ut ratione optime utatur; Numquam igitur est perturbatus; At ægritudo perturbatio est animi: semper igitur ea sapiens vacabit.

VIII. Veri etiam simile illud est, qui sit tem- 1 perans, — quem Græci appellant eamque virtutem crw^pocrwiji/ vocant, quam soleo equidem tum temperantiam, tum moderationem appellare, non numquam etiam modestiam, sed haud scio an recte ea virtus frugalitas appellari possit, quod angustius apud Græcos valet, qui frugi homines xpijeri/uous appellant, id est, tantum modo utiles; At illud est latius; Omnis enim abstinentia, omnis innocentia — quæ apud Græcos usitatum nomen nullum habet, sed habere potest d/3A.d/3ciav: nam est innocentia adfectio talis animi, quæ noceat nemini — reliquas etiam virtutes frugalitas continet; Quæ nisi tanta esset et si iis angustiis, quibus plerique putant, teneretur, numquam esset L. Pisonis cognomen

Tanto opere laudatum. Sed quia nec qui propter metam præsidium reliquit, quod est ignaviæ, nec qui propter avaritiam clam depositum non reddidit, quod est iniustitiæ, nec qui propter temeritatem male rem gessit, quod est stultitiæ, appellari solet, eo tris virtutes, fortitudinem, justitiam, prudentiam, frugalitas complexa est —: etsi hoc quidem 1 commune est virtutum: omnes enim inter se nexæ et jugatæ sunt —: reliqua igitur est, quarta virtus ut sit, ipsa frugalitas. Ejus enim videtur esse proprium motus animi appetentis regere et sedare semperque adversantem libidini moderatam in omni re servare constantiam: cui contrarium vitium

Nequitia dicitur. Frugalitas, ut opinor, a fruge, qua nihil melius eterra, nequitia ab eo — etsi erit hoc fortasse durius, sed temptemus; Lusisse putemur, si nihil sit —, ab eo, quod nequidquam est in tali homine, ex quo idem nihili dicitur. Qui sit frugi igitur vel, si mavis, moderatus et temperans, eum necesse est esse constantem; Qui autem constans, quietum; Qui quietus, perturbatione omni vacuum, ergo etiam ægritudine; Et sunt illa sapientis: aberit igitur a sapiente ægritudo.

IX. Itaque non inscite Heracleotes Dionysius ad ea disputat, quæ apud Homerum Achilles queritur hoc, ut opinor, modo:

Corque meum penitus turgescit tristibus iris,

Cum decore atque omni me orbatum laude recordor.

Num manus adfecta recte est, cum in tumore est, aut num aliud quodpiam membrum tumidum ac 1 turgidum non vitiose se habet? Sic igitur inflatus et tumens animus in vitio est. Sapientis autem animus semper vacat vitio, numquam turgescit, numquam tumet; At irati animus ejus modi est: numquam igitur sapiens irascitur. Nam si irascitur, etiam concupiscit; Proprium est enim irati cupere, aquo læsus videatur, ei quam maximum dolorem inurere; Qui autem id concupierit, eum necesse est, si id consecutus sit, magno opere lætari: ex quo fit ut alieno malo gaudeat; Quod quoniam non cadit in sapientem, ne ut irascatur quidem cadit. Sin autem caderet in sapientem ægritudo, caderet etiam iracundia: qua quoniam vacat, ægritudine etiam

Vacabit. Etenim si sapiens in ægritudinem' incidere posset, posset etiam in misericordiam, posset in invidentiam: non dixi in invidiam, quæ tum est, cum invidetur; Ab invidendo autem invidentia recte dici potest, ut effugiamus ambiguum nomen invidiæ, quod verbum ductum est animis intuendo fortunam alterius, ut est in Melanippo: consuetudine prohibemur; Poeta jus suum tenuit et

Dixit audacius. X. Cadit igitur in eundem et misereri et invidere; Nam qui dolet rebus alicujus adversis, idem alicujus etiam secundis dolet, ut Theophrastus interitum deplorans Callisthenis sodalis sui rebus Alexandri prosperis angitur, itaque dicit Callisthenem incidisse in hominem summa potentia summaque fortuna, sed ignarum quem ad modum rebus secundis uti conveniret. Atqui quem ad modum misericordia ægritudo est ex alterius rebus adversis, sic invidentia ægritudo est ex alterius rebus secundis; In qufem igitur cadit misereri, in eundem etiam invidere; Non cadit autem invidere in sapientem: ergo ne misereri quidem. Quod si ægre ferre sapiens soleret, misereri etiam soleret: abest ergo a sapiente ægritudo.

Hæc sic dicuntur a Stoicis concludunturque contortius; Sed latius aliquanto dicenda sunt et diffusius, sententiis tamen utendum eorum potissimum, qui maxime forti et, ut ita dicam, virili utuntur ratione atque sententia: nam Peripatetici, familiares nostri, quibus nihil est uberius, nihil eruditius, nihil gravius, * 1 mediocritates vel perturbationum vel morborum animi mihi non sane probant. Omne enim malum,' etiam mediocre, malum est; Nos autem id agimus, ut id in sapiente nullum sit omnino. Nam ut corpus, etiam si mediocriter ægrum est, sanum non est, sic in animo ista mediocritas caret sanitate.

Itaque præclare nostri, ut alia multa, molestiam, sollicitudinem, angorem propter similitudinem corporum ægrorum ægritudinem nominaverunt.

Hoc propemodum verbo Græci omnem animi perturbationem appellant; Vocant enim ird^os, id est, morbum, quicumque est motus in animo turbidus: nos melius; Ægris enim corporibus simillima animi est ægritudo; At non similis ægrotationis est libido, non immoderata lætitia, quæ est voluptas animi elata et gestiens. Ipse etiam metus non est morbi admodum similis, quamquam ægritudini est finitimus, sed proprie ut ægrotatio in corpore, sic ægritudo in animo nomen habet non seiunctum a dolore. Doloris hujus igitur origo nobis explicanda est, id est causa efficiens ægritudinem in animo tamquam ægrotationem in corpore; Nam ut medici causa morbi inventa curationem esse inventam putant, sic nos causa ægritudinis reperta medendi facultatem reperiemus.

XI. Est igitur causa omnis in opinione nec vero ægritudinis solum, sed etiam reliquarum omnium perturbationum, — quæ sunt genere quattuor, partibus plures. Nam cum omnis perturbatio sit animi motus vel rationis expers vel rationem aspernans vel rationi non obediens, isque motus aut boni aut mali opinione citetur bifariam, quattuor perturbationes æqualiter distributæ sunt: nam duæ sunt ex opinione boni, quarum altera, voluptas gestiens, id est, præter modum elata lætitia, opinione præsentis magni alicujus boni, altera, quæ est immoderata appetitio opinati magni boni rationi non obtemper-

Ans, vel cupiditas recte vel libido dici potest. Ergo hæc duo genera, voluptas gestiens et libido, bonorum opinione turbantur, ut duo reliqua, metus et ægritudo, malorum. Nam et metus opinio magni mali impendentis et ægritudo est opinio magni mali præsentis et quidem recens opinio talis mali, ut in eo rectum videatur esse angi; Id autem est, ut is, qui doleat, oportere opinetur se dolere. His autem perturbationibus, quas in vitam hominum stultitia quasi quasdam furias immittit atque incitat, omnibus viribus atque opibus repugnandum est, si volumus hoc, quod datum est vitæ, tranquille placideque traducere. Sed cetera alias: nunc ægritudinem, si possumus, depellamus. Id enim sit propositum, quando quidem eam tu videri tibi in sapientem Tantalo prognatus, Pelope natus, qui quondam a

Socro Œnomao rege Hippodameam raptis nanctust nuptiis f Jovis iste quidem pronepos. Tamne ergo abiectus tamque fractus? Mali Te centi —; Sed mæres videlicet regni desiderio, non filiæ; Illam enim oderas et jure fortasse: regno non æquo animo carebas. Est autem impudens luctus mærore se conficientis, quod imperare non

Liceat liberis. Dionysius quidem tyrannus Syracusis expulsus Corinthi pueros docebat: usque eo imperio carere non poterat. Tarquinio vero quid impudentius, qui bellum gereret cum iis, qui ejus non tulerant superbiam? Is cum restitui in regnum nec Veientium nec Latinorum armis potuisset, Cumas contulisse se dicitur inque ea urbe senio et ægritudine esse confectus. XIII. Hoc tu igitur censes sapienti accidere posse, ut ægritudine opprimatur, id est, miseria? Nam cum omnis perturbatio miseria est, tum carnificina est ægritudo. Habet ardorem libido, levitatem lætitia gestiens, humilitatem metus, sed ægritudo majora quædam, tabem, cruciatum, adflictationem, fœditatem; Lacerat, exest animum planeque conficit. Hanc nisi exuimus sic, ut abiiciamus, miseria carere non possumus.

Atque hoc quidem perspicuum est, tum ægritudinem exsistere, cum quid ita visum sit, ut magnum quoddam malum adesse et urguere videatur. Epicuro autem placet opinionem mali ægritudinem esse natura, ut quicumque intueatur in aliquod majus malum, si id sibi accidisse opinetur, sit continuo in ægritudine. Cyrenaici non omni malo ægritudinem effici censent, sed insperato et necopinato malo. Est id quidem non mediocre ad ægritudinem augendam; Videntur enim omnia repentina graviora. Ex hoc et illa jure laudantur:

Ego cum genui, lum morituros scivi ei ei rei sustuli.

Præterea ad Trojam cum misi ob defendendam

Scibam me in mortiferum bellum, non in epulas

XIV, Hæc igitur præmeditatio futurorum malo, rum lenit eorum adventum, quæ venientia longe ante videris. Itaque apud Euripidem a Theseo dicta laudantur; Licet enim, ut sæpe facimus, in Latinum illa convertere:

Nam qiii hæc audita a docto meminissem viro,

Futuras mecum commentabar miserias:

Aut mortem acerbam aut esc sili mæstam fugam,

Aut semper aliquam molem meditabar mali,

Ut, si qua invecta diritas casu foret,

Ne me imparatum cura laceraret repens.

Quod autem Theseus a docto se audisse dicit, id de se ipso loquitur Euripides; Fuerat enim auditor 1 2 Anaxagoræ, quem ferunt nuntiata morte filii dixisse: " Sciebam me genuisse mortalem." Quæ vox declarat iis esse hæc acerba, quibus non fuerint cogitata. Ergo id quidem non dubium, quin omnia, quæ mala putentur, sint improvisa graviora. Itaque quamquam non hæc una res efficit maximam ægritudinem, tamen, quoniam multum potest provisio animi et præparatio ad minuendum dolorem, sint semper omnia homini humana meditata. Et nimirum hæc est illa præstans et divina sapientia et perceptas penitus et pertractatas res humanas habere, nihil admirari cum acciderit, nihil, ante quam evenerit, non evenire posse arbitrari.

Quam ob rem omnes, cum secundæ res sunt maxume,

Tum maxume

Meditari secum oportet quo pacto advorsam ærumnam

Pericla, damna, peregre rediens semper secum cogitet,

Communia esse hæc, ne quid horum umquam accidat

Animo novum:

Quidquid præter spem eoe ntat, omne id deputare esse

In lucro.

XV. Ergo hoc Terentius a philosophia sumptum cum tam commode dixerit, nos, equorum fontibus id haustum est, non et dicemus hoc melius et con- * * stantias sentiemus? Hic est enim ille vultus semper idem, quem dicitur Xanthippe prædicare solita in viro suo fuisse Socrate, eodem semper se vidisse exeuntem illum domo et revertentem. Nec vero ea frons erat, quæ M. Crassi illius veteris, quem semel ait in omni vita risisse Lucilius, sed tranquilla et serena; Sic enim accepimus: jure autem erat semper idem vultus, cum mentis, aqua is fingitur, nulla fieret mutatio.

Qua re accipio equidem a Cyrenaicis hæc arma contra casus et eventus, quibus eorum advenientes impetus diuturna præmeditatione frangantur, simulque judico malum illud opinionis esse, non naturæ;

Si enim in re esset, cur fierent provisa leviora? Sed est iisdem de rebus quod dici possit subtilius, si prius Epicuri sententiam viderimus, qui censet necesse esse omnes in ægritudine esse, qui se in malis esse arbitrentur, sive illa ante provisa et exspectata sint sive inveteraverint. Nam neque vetustate minui mala nec fieri præmeditata leviora, stultamque etiam esse meditationem futuri mali aut fortasse ne futuri quidem; Satis esse odiosum malum omne, cum venisset: qui autem semper cogitavisset accidere posse aliquid adversi, ei fieri illud sempiternum malum; Si vero ne futurum quidem sit, frustra suscipi miseriam voluntariam: ita semper angi aut accipiendo aut cogitando malo. Levationem autem ægritudinis in duabus rebus ponit, avocatione a cogitanda molestia et revocatione ad con rationi posse et quo illa ducat sequi. Vetat igitur ratio intueri molestias, abstrahit ab acerbis cogitationibus, hebetem facit aciem ad miserias contemplandas: aquibus cum cecinit receptui, impellit rursum et incitat ad conspiciendas totaque mente contrectandas varias voluptates, quibus ille et præteritarum memoria et spe consequentium sapientis vitam refertam putat. Hæc nostro more nos diximus, Epicurii dicunt suo; Sed quæ dicant videamus, quo modo, negligamus.

XVI. Principio male reprehendunt præmeditationem rerum futurarum. Nihil est enim quod tam obtundat elevetque ægritudinem quam perpetua in omni vita cogitatio nihil esse, quod non accidere possit, quam meditatio condicionis humanæ, quam vitæ lex commentatioque parendi, quæ non hoc adfert, ut semper mæreamus, sed ut numquam. Neque enim qui rerum naturam, qui vitæ varietatem, qui imbecillitatem generis humani cogitat, mæret, cum hæc cogitat, sed tum vel maxime sapientiæ fungitur munere. Utrumque enim consequitur, ut et considerandis rebus humanis proprio philosophiæ fruatur officio et adversis casibus triplici consolatione sanetur: primum quod posse accidere diu cogitavit, quæ cogitatio una maxime molestias omnes extenuat et diluit; Deinde quod humana humane ferenda intelligit; Postremo quod videt malum nullum esse nisi culpam, culpam autem nullam esse, cum id, quod ab homine non potuerit præstari, evenerit.

Nam revocatio illa, quam adfert, cum a contuendis nos malis avocat, nulla est: non est enim in nostra potestate fodicantibus iis rebus, quas malas esse opinemur, dissimulatio vel oblivio: lacerant, vexant, stimulos admovent, ignes adhibent, respirare non sinunt. Et tu oblivisci jubes, quod contra naturam est, qui quod a natura datum est auxilium extorqueas inveterati doloris? Est enim tarda illa quidem medicina, sed tamen magna, quam adfert longinquitas et dies. Jubes me bona cogitare, oblivisci malorum. Diceres aliquid et magno quidem philosopho dignum, si ea bona esse sentires, quæ essent homine dignissima.

XVII. Pythagoras mihi si diceret aut Socrates aut Plato: " Quid jaces aut quid mæres aut cur succumbis cedisque fortunæ? Quæ pervellere te forsitan potuerit et pungere, non potuit certe vires frangere. Magna vis est in virtutibus: eas excita, si forte dormiunt. Jam tibi aderit princeps fortitudo, quæ te animo tanto esse coget, ut omnia, quæ possint homini evenire, contemnas et pro nihilo putes; Aderit temperantia, quæ est eadem moderatio, ame quidem paullo ante appellata frugalitas, quæ te turpiter et nequiter facere nihil patietur. Quid est autem nequius aut turpius effeminato viro? Ne justitia quidem sinet te ista facere, cui minimum esse videtur in hac causa loci, quæ tamen ita dicet dupliciter esse te iniustum, cum et alienum appetas, qui mortalis natus condicionem postules immortalium et graviter feras te quod utendum acceperis

Reddidisse. Prudentiæ vero quid respondebis docenti virtutem sese esse contentam quo modo ad bene vivendum, sic etiam ad beate? Quæ si extrinsecus religata pendeat et non et oriatur a se et rursus ad se revertatur et omnia sua complexa nihil quærat aliunde, non intelligo cur aut verbis tam vehementer ornanda aut re tanto opere expetenda videatur." Ad hæc bona me si revocas, Epicure, pareo, sequor, utor te ipso duce, obliviscor etiam malorum, ut jubes, eoque facilius, quod ea ne in malis quidem ponenda censeo. Sed traducis cogitationes meas ad voluptates. Quas? Corporis, credo, aut quæ propter corpus vel recordatione vel spe cogitentur. Num quid est aliud? Rectene 1 2 interpretor sententiam tuam? Solent enim isti

Negare nos intelligere quid dicat Epicurus. Hoc dicit et hoc ille acriculus me audiente Athenis senex Zeno, istorum acutissimus, contendere et magna voce dicere solebat, eum esse beatum, qui præsentibus voluptatibus frueretur confideretque se fruiturum aut in omni aut in magna parte vitæ dolore non interveniente aut, si interveniret, si summus foret, futurum brevem, sin productior, plus habiturum jucundi quam mali: hæc cogitantem fore beatum, præsertim si et ante perceptis bonis contentus esset et nec mortem nec deos extimesceret. Habes formam Epicuri vitæ beatæ verbis Zenonis expressam, nihil ut possit negari.

XVIII. Quid ergo? Huiusne vitæ propositio et cogitatio aut Thyestem levare poterit aut Æetam, de quo paullo ante dixi, aut Telamonem pulsum patria exsulantem atque egentem? In quo hæc admiratio fiebat: dolere: quamquam id non vocatur voluptas, sed non necesse est nunc omnia: idne est, quo traducti luctum levemus? Sit sane summum malum dolere: in eo igitur qui non est, si malo careat, continuone

Fruitur summo bono? Quid tergiversamur, Epicure, nec fatemur eam nos dicere voluptatem, quam tu idem, cum os perfricuisti, soles dicere? Sunt hæc tua verba necne? In eo quidem libro, qui continet omnem disciplinam tuam, — fungar enim jam interpretis munere, ne quis me putet fingere — dicis hæc: " Nec equidem habeo quod intelligam bonum illud, detrahens eas voluptates, quæ sapore percipiuntur, detrahens eas, quæ auditu et cantibus, detrahens eas etiam, quæ ex formis percipiuntur oculis, suaves motiones, sive quæ aliæ voluptates in toto homine gignuntur quolibet sensu. Nec vero ita dici potest, mentis lætitiam solam esse in bonis; Lætantem enim mentem ita novi, spe eorum omnium, quæ supra dixi, fore ut natura iis potiens dolore careat." Atque hæc quidem his verbis, quivis ut intelligat quam voluptatem norit Epicurus. Deinde paullo infra: " Sæpe quæsivi " inquit " ex iis, qui appellabantur sapientes, quid haberent quod in bonis relinquerent, si illa detraxissent, nisi si vellent voces 1 inanes fundere; Nihil ab iis potui cognoscere: qui si virtutes ebullire volent et sapientias, nihil aliud dicent nisi eam viam, qtia efficiantur eæ voluptates, quas supra dixi." Quæ sequuntur in eadem sententia sunt, totusque liber, qui est de summo bono,

Refertus et verbis et sententiis talibus. Ad hancine igitur vitam Telamonem illum revocabis, ut leves ægritudinem, et si quem tuorum addictum mærore videris, huic acipenserem potius quam aliquem Socraticum libellum dabis? Hydrauli hortabere ut audiat voces potius quam Platonis? Expones quæ spectet florida et varia? Fasciculum ad nares admovebis? Incendes odores? Sertis redimiri jubebis et rosa? Si vero aliquid etiam..., tum plane luctum omnem absterseris.

XIX. Hæc Epicuro confitenda sunt aut ea, quæ modo expressa ad verbum dixi, tollenda de libro vel totus liber potius abiiciundus; Est enim confertus voluptatibus. Quærendum igitur quem ad modum ægritudine privemus eum, qui ita dicat: Quid? Huic calix mulsi impingendus est, ut plorare desinat aut aliquid ejus modi? Ecce tibi ex altera parte ab eodem poeta: Ex opibus summis opis egetis, Hector, tuæ. Huic subvenire debemus; Quærit enim auxilium: Quid petam præsidi aut exsequar, quove nunc Auxilio exsili aut fuga freta sim? Arce et urbe orba sum. Quo accidam? Quo applicem? Cui nec aræ patriæ domi stant, fractæ et disieclæ

Tacent, Fana flamma deflagrata, tosti alti stant parietes, Deformati atque abiete crispa.... Scitis quæ sequantur et illa in primis:

Pater, o patria, o Priami domus, Sæpium altisono cardine templum, Vidi ego te, astante ope barbarica, Tectis cælatis, laqueatis, Auro, ebore instructam regifice.

O poetam egregium! Quamquam ab bis cantoribus Euphorionis contemnitur. Sentit omnia repentina et necopinata esse graviora. Exaggeratis igitur regiis opibus, quæ videbantur sempiternæ fore, quid adjungit? Hæc omnia vidi inflammari, Priamo vi vitam evitati, /ovis aram sanguine turpari. * *

Præclarum carmen I Est enim et rebus et verbis et modis lugubre. Eripiamus huic ægritudinem. Quo modo! Collocemus in culcita plumea, psaltriam adducamus, hedychri incendamus scutellam, dulciculæ potionis aliquid videamus et cibi: hæc tandem bona sunt, quibus ægritudines gravissimæ detrahantur; Tu enim paullo ante ne intelligere quidem te alia ulla dicebas. Revocari igitur oportere a mærore ad cogitationem bonorum conveniret mihi cum Epicuro, si quid esset bonum conveniret.

XX. Dicet aliquis: Quid ergo? Tu Epicurum existimas ista voluisse aut libidinosas ejus fuisse sententias? Ego vero minime; Video enim ab eo dici multa severe, multa præclare. Itaque, ut sæpe dixi, de acumine agitur ejus, non de moribus: quamvis spernat voluptates eas, quas modo laudavit, ego tamen meminero quod videatur ei summum bonum. Non enim verbo solum posuit voluptatem, sed explanavit quid diceret. " Saporem " inquit " et corporum complexum et ludos atque cantus et formas eas, quibus oculi jucunde moveantur." Num fingo,' num mentior? Cupio refelli; Quid enim laboro nisi ut veritas in omni quæstione explicetur?

At idem ait non crescere voluptatem dolore detracto summamque esse voluptatem nihil dolere. Paucis verbis tria magna peccata. Unum, quod secum ipse 1 pugnat; Modo enim ne suspicari quidem se quidquam bonum, nisi sensus quasi titillarentur voluptate: nunc autem summam voluptatem esse dolore carere. Potestne magis secum ipse pugnare? Alterum peccatum, quod, cum in natura tria sint, unum gaudere, alterum dolere, tertium nec gaudere nec dolere, hic primum et tertium putat idem esse nec distinguit anon dolendo voluptatem. Tertium peccatum commune cum quibusdam, quod, cum virtus maxime expetatur eiusque adipiscendæ causa philosophia quæsita sit, ille a virtute summum

Bonum separavit. " At laudat sæpe virtutem." Et quidem C. Gracchus, cum largitiones maximas fecisset et effudisset ærarium, verbis tamen defendebat ærarium. Quid verba audiam, cum facta videam? L. Piso ille Frugi semper contra legem frumentariam dixerat: is lege lata consularis ad frumentum accipiundum venerat. Animum advertit Gracchus in contione Pisonem stantem; Quærit audiente populo Romano qui sibi constet, cum ea lege frumentum petat, quam dissuaserit. "Nolim" inquit "mea bona, Gracche, tibi viritim dividere libeat, sed si facias, partem petam." Parumne declaravit vir gravis et sapiens lege Sempronia * 1 patrimonium publicum dissipari? Lege orationes

Gracchi: patronum ærarii esse dices. Negat Epicurus jucunde posse vivi nisi cum virtute vivatur, negat ullam in sapientem vim esse fortunæ, tenuem victum antefert copioso, negat ullum esse tempus quo sapiens non beatus sit: omnia philosopho digna, sed cum voluptate pugnantia. " Non istam dicit voluptatem." Dicat quamlibet: nempe eam dicit, in qua virtutis nulla pars insit. Age, si voluptatem non intelligimus, ne dolorem quidem? Nego igitur ejus esse, qui dolore summum malum metiatur, mentionem facere virtutis.

XXI. Et queruntur quidem * 3 Epicurei, viri optimi — nam nullum genus est minus malitiosum —, me studiose dicere contra Epicurum. Ita, credo, de honore aut de dignitate contendimus. Mihi summum in animo bonum videtur, illi autem in corpore: mihi in virtute, illi in voluptate. Et illi pugnant et quidem vicinorum fidem implorant; Multi autem sunt qui statim convolent. Ego sum is, qui dicam me non laborare, actum habiturum quod egerint.

Quid enim? De bello Punico agitur? De quo ipso cum aliud M. Catoni, aliud L. Lentulo videretur, nulla inter eos concertatio umquam fuit. Hi nimis iracunde agunt, præsertim cum ab iis non sane animosa defendatur sententia, pro qua non in senatu, non in contione, non apud exercitum neque ad censores dicere audeant. Sed cum istis alias, et eo quidem animo, nullum ut certamen instituam, verum dicentibus facile cedam: tantum admonebo; Si maxime verum sit ad corpus omnia referre sapientem sive, ut honestius dicam, nihil facere nisi quod expediat sive omnia referre ad utilitatem suam, quoniam hæc plausibilia non sunt, ut in sinu gaudeant, gloriose loqui desinant.

XXII. Cyrenaicorum restat sententia, qui tum ægritudinem censent exsistere, si necopinato quid evenerit. Est id quidem magnum, ut supra dixi: etiam Chrysippo ita videri scio, quod provisum ante non sit, id ferire vehementius: sed non sunt in hoc omnia. Quamquam hostium repens adventus magis aliquanto conturbat quam exspectatus et maris subita tempestas quam ante provisa terret navigantes vehementius, et ejus modi sunt pleraque. Sed cum diligenter necopinatorum naturam consideres, nihil aliud reperias nisi omnia videri subita majora, et quidem ob duas causas, primum quod quanta sint quæ accidunt considerandi spatium non datur, deinde, cum videtur præcaveri potuisse, si provisum esset, quasi culpa contractum malum ægritudinem 1

Acriorem facit. Quod ita esse dies declarat, quæ procedens ita mitigat, ut iisdem malis manentibus non modo leniatur ægritudo, sed in plerisque tollatur. Karthaginienses multi Romæ servierunt, Macedones rege Perse capto; Vidi etiam in Peloponneso, cum essem adolescens, quosdam Corinthios. Hi poterant omnes eadem illa de Andromacha deplorare,

Hæc omnia vidi.... Sed jam decantaverant fortasse. Eo enim erant vultu, oratione, omni reliquo motu et statu, ut eos Argivos aut Sicyonios diceres, magisque me moverant Corinthi subito aspectæ parietinæ quam ipsos Corinthios, quorum animis diuturna cogitatio callum

Vetustatis obduxerat. Legimus librum Clitomachi, quem ille eversa Karthagine misit consolandi causa ad captivos cives suos: in eo est disputatio scripta Carneadis, quam se ait in commentarium rettulisse. Cum ita positum esset, videri fore in ægritudine sapientem patria capta, quæ Carneades contra dixerit scripta sunt. Tanta igitur calamitatis præsentis adhibetur a philosopho medicina, quanta in inveterata ne desideratur quidem, nec si aliquot annis post idem ille liber captivis missus esset, vulneribus mederetur, sed cicatricibus; Sensim enim et pedetemptim progrediens extenuatur dolor, non quo ipsa res immutari soleat aut possit, sed id, quod ratio debuerat, usus docet minora esse ea, quæ sint visa majora.

XXIII. Quid ergo opus est, dicet aliquis, ratione aut omnino consolatione illa, qua solemus uti, cum levare dolorem mærentium volumus? Hoc enim fere tum habemus in promptu, nihil oportere inopinatum videri. A t qui tolerabilius feret incommodum qui cognoverit necesse esse homini tale aliquid accidere? Hæc enim oratio de ipsa summa mali nihil detrahit, tantum modo adfert nihil evenisse, quod non opinandum fuisset. Neque tamen genus id orationis in consolando non valet, sed id haud sciam an plurimum. Ergo ista necopinata non habent tantam vim, ut ægritudo ex iis omnis oriatur; Feriunt enim fortasse gravius, non id efficiunt ut ea, quæ accidant, majora videantur; Majora videntur

Quia recentia sunt, non quia repentina. Duplex est igitur ratio veri reperiendi, non in iis solum, quæ mala, sed in iis etiam, quæ bona videntur; Nam aut ipsius rei natura qualis et quanta sit quærimus, ut de paupertate non numquam, cujus onus disputando levamus, docentes quam parva et quam pauca sint

Sæpe est etiam sub palliolo sordido sapientia. Cum enim paupertatis una eademque sit vis, quidnam dici potest quam ob rem C. Fabricio tolerabilis

Ea fuerit, alii negent se ferre posse? Huic igitur alteri generi similis est ea ratio consolandi, quæ docet humana esse quæ acciderint; Non enim solum id continet ea disputatio, ut cognitionem adferat generis humani, sed significat tolerabilia esse quæ et tulerint et ferant ceteri.

XXIV. De paupertate agitur: multi patientes pauperes commemorantur; De contemnendo honore: multi inhonorati proferuntur et quidem propter id ipsum beatiores, eorumque, qui privatum otium negotiis publicis antetulerunt, nominatim vita laudatur, nec siletur illud potentissimi regis anapæstum, qui laudat senem et fortunatum esse dicit, quod inglorius sit atque ignobilis ad supremum diem

Perventurus. Similiter commemorandis exemplis orbitates quoque liberum prædicantur eorumque, qui gravius ferunt, luctus aliorum exemplis leniun- * * tur: sic perpessio ceterorum facit ut ea, quæ acciderint, multo minora quam quanta sint existimata videantur. Ita fit sensim cogitantibus ut quantum sit ementita opinio appareat. Atque hoc idem et Telamon ille declarat:

Ego cum genui... Et Theseus:

Futuras mecum commentabar miserias.., et Anaxagoras: Sciebam me genuisse mortalem. Hi enim omnes diu cogitantes de rebus humanis intelligebant eas nequaquam pro opinione vulgi esse extimescendas. Et mihi quidem videtur idem fere accidere iis, qui ante meditantur, quod iis, quibus medetur dies, nisi quod ratio quædam sanat illos, hos ipsa natura, intellecto eo, quod rem continet, illud malum, quod opinatum sit esse maximum, nequaquam esse tantum, ut vitam beatam possit

Evertere. Hoc igitur efficitur, ut ex illo necopinato plaga major sit, non, ut illi putant, ut, cum duobus pares casus evenerint, is modo ægritudine adficiatur, cui ille necopinato casus evenerit. Itaque dicuntur non nulli, in mærore, cum de hac communi hominum condicione audivissent, ea lege esse nos natos, ut nemo in perpetuum esse posset expers mali, gravius etiam

Mortalis nemo est quem non attingat dolor

Morbusque; Multis sunt humandi liberi,

Rursum creandi, morsque est Jinita omnibus,

Quæ generi humano angorem nequiquam ad ferunt.

Reddenda terræ est terra, tum vita omnibus

Metenda, ut fruges. Sic jubet Necessitas.

Negabat genus hoc orationis quidquam omnino ad levandam ægritudinem pertinere; Id enim ipsum dolendum esse dicebat, quod in tam crudelem necessitatem incidissemus; Nam illam quidem orationem ex commemoratione alienorum malorum ad malevolos consolandos esse accommodatam. Mihi vero longe videtur secus; Nam et necessitas ferendæ condicionis humanæ quasi cum deo pugnare prohibet admonetque esse hominem, quæ cogitatio magno opere luctum levat, et enumeratio exemplorum, non ut animum malevolorum oblectet, adfertur, sed ut ille, qui mæret, ferendum sibi id censeat, quod videat multos moderate et tranquille

Tulisse. Omnibus enim modis fulciendi sunt, qui ruunt nec cohærere possunt propter magnitudinem ægritudinis; Ex quo ipsam ægritudinem ArVijr Chrysippus, quasi solutionem totius hominis appellatam putat: quæ tota poterit evelli, explicata, ut 1 2 principio dixi, causa ægritudinis; Est enim nulla alia nisi opinio et judicium magni præsentis atque urguentis mali. Itaque et dolor corporis, cujus est morsus acerrimus, perfertur spe proposita boni et acta ætas honeste ac splendide tantam adfert consolationem, ut eos, qui ita vixerint, aut non attingat ægritudo aut perleviter pungat animi dolor.

XXVI. Sed ad hanc opinionem magni mali cum illa etiam opinio accessit, oportere, rectum esse, ad officium pertinere ferre illud ægre, quod acciderit, tum denique efficitur illa gravis ægritudinis per-

Turbatio. Ex hac opinione sunt illa varia et detestabilia genera lugendi: pe dores, muliebres lacerationes genarum, pectoris, feminum, capitis percussiones. Hinc ille Agamemno Homericus et idem Accianus

Scindens dolore identidem, intonsam comam, in quo facetum illud Bionis, perinde stultissimum regem in luctu capillum sibi evellere quasi calvitio

Mæror levaretur. Sed hæc omnia faciunt opinantes ita fieri oportere. Itaque et Æschines in Demosthenem invehitur, quod is septimo die post filiæ mortem hostias immolavisset. At quam rhetorice, quam copiose, quas sententias colligit, quæ verba contorquet 1 ut licere quidvis rhetori intelligas. Quæ nemo probaret, nisi insitum illud in animis haberemus, omnes bonos interitu suorum quam * *

Qui miser in campis mærens errabat Aleis,

Ipse suum cor edens, hominum vestigia vitans, et Nioba fingitur lapidea propter æternum, credo, in luctu silentium; Hecubam autem putant prop tei animi acerbitatem quandam et rabiem fingi in canem esse conversam. Sunt autem alii, quos in luctu cum ipsa solitudine loqui sæpe delectat, ut illa apud Ennium nutrix:

Cupido cepit miseram nunc me proloqui

Cælo atque terræ Mededt miserias.

XXVII. Hæc omnia recta, vera, debita putantes faciunt in dolore, maximeque declarat hoc quasi officii judicio fieri, quod, si qui forte, cum se in luctu esse vellent, aliquid fecerunt humanius aut si hilarius locuti sunt, revocant se rursus ad mæstitiam peccatique se insimulant, quod dolere intermiserint: pueros vero matres et magistri castigare etiam solent, nec verbis solum, sed etiam verberibus, si quid in domestico luctu hilarius ab iis factum est 1 * * 4 aut dictum, plorare cogunt. Quid? Ipsa remissio luctus cum est consecuta intellectumque est nihil profici mærendo, nonne res declarat fuisse totum "135 illud voluntarium? Quid ille Terentianus ipse se pœniens, id est, laurov Ti/Mopov/xevos?

Decrevi tantisper me minus injuriæ,

Ckreme, meo gnato facere, dum fiam miser. Hic decernit ut miser sit. Num quis igitur quidquam decernit invitus?

Malo quidem me quovis dignum deputem. Malo se dignum deputat, nisi miser sit? Vides ergo opinionis esse, non naturæ malum. Quid, quos res ipsa lugere prohibet? Ut apud Homerum cotidianæ neces interitusque multorum sedationem mærendi adferunt, apud quem ita dicitur:

Namque nimis multos atque omni luce cadentes

Cernimus ut nemo possit mærore vacare.

Quo magis est æquum tumidis mandare peremptos

Firmo animo et luctum lacrimis finire diurnis.

Ergo in potestate est abiicere dolorem, cum velis, tempori servientem. An est ullum tempus — quoniam quidem res in nostra potestate est — cui non ponendæ curæ et ægritudinis causa serviamus? Constabat eos, qni concidentem vulneribus Cn. Pompeium vidissent, cum in illo ipso acerbissimo miserrimoque spectaculo sibi timerent, quod se classe hostium circumfusos viderent, nihil aliud tum egisse nisi ut remiges hortarentur et ut salutem adipiscerentur fuga: postea quam Tyrum venissent, tum adflictari lamentarique cœpisse. Timor igitur ab his ægritudinem potuit repellere, ratio ab sapienti viro 2 non poterit?

XXVIII, Quid est autem quod plus valeat ad ponendum dolorem, quam cum est intellectum nihil profici et frustra esse susceptum? Si igitur deponi potest, etiam non suscipi potest; Voluntate igitur et

Judicio suscipi ægritudinem confitendum est. Idque indicatur eorum patientia, qui cum multa sint sæpe perpessi, facilius ferunt quidquid accidit obduruisseque jam sese contra fortunam arbitrantur, ut ille apud Euripidem:

Si mihi nunc tristis primum illuxisset dies,

Nec tam ærumnoso navigavissem salo,

Esset dolendi causa, ut iniecto eculei

Freno repente tactu exagitantur novo;

Sed jam subactus miseriis obtorpui. Defetigatio igitur miseriarum ægritudines cum faciat leniores, intelligi necesse est non rem ipsam causam atque fontem esse mæroris.

Philosophi summi neque dum tamen sapientiam consecuti nonne intelligunt in summo se malo esse? Sunt enim insipientes, neque insipientia ullum majus malum est; Neque tamen lugent. Quid ita? Quia huic generi malorum non adfingitur illa opinio, rectum esse et æquum et ad officium pertinere ægre ferre quod sapiens non sis, quod idem adfingimus huic ægritudini, in qua luctus inest, quæ

Omnium maxima est. Itaque Aristoteles veteres philosophos accusans, qui existimavissent philosophiam suis ingeniis esse perfectam, ait eos aut stultissimos aut gloriosissimos fuisse, sed se videre, quod paucis annis magna accessio facta esset, brevi tempore philosophiam plane absolutam fore. Theophrastus autem moriens accusasse naturam dicitur, quod cervis et cornicibus vitam diuturnam, quorum id nihil interesset, hominibus, quorum maxime interfuisset, tam exiguam vitam dedisset: quorum si ætas potuisset esse longinquior, futurum fuisse ut omnibus perfectis artibus omni doctrina hominum vita erudiretur. Querebatur igitur se tum, cum illa videre cœpisset, exstingui. Quid? Ex ceteris philosophis nonne optimus et gravissimus quisque confitetur multa se ignorare et multa sibi etiam atque * *

Etiam esse discenda? Neque tamen, cum se in media stultitia, qua nihil est pejus, hærere intelligant, ægritudine premuntur; Nulla enim admiscetur opinio officiosi doloris. Quid, qui non putant lugendum viris? Qualis fuit Q. Maximus efferens filium consularem, qualis L. Paullus duobus paucis diebus amissis filiis, qualis M. Cato prætore designato mortuo filio, quales reliqui, quos in Consolatione

Collegimus. Quid hos aliud placavit nisi quod luctum et mærorem esse non putabant viri? Ergo id, quod alii rectum opinantes ægritudini se solent dedere, id hi turpe putantes ægritudinem reppulerunt: ex quo intelligitur non in natura, sed in opinione esse ægritudinem.

XXIX. Contra dicuntur hæc: Quis tam demens, ut sua voluntate mæreat? Natura adfert dolorem, cui quidem Crantor, inquiunt, vester cedendum putat. Premit enim atque instat nec resisti potest. Itaque Oileus ille apud Sophoclem, qui Telamonem antea de Aiacis morte consolatus esset, is, cum audivisset de suo, fractus est; De cujus commutata mente sic dicitur:

Nec vero tanta præditus sapientia

Quisquam est qui aliorum ærumnam dictis adlevans

Non idem, cum fortuna mutata impetum

Convertat, clade subita frangatur sua,

Ut illa ad alios dicta et præcepta excidant. * * Hæc cum disputant, hoc student efficere, naturæ obsisti nullo posse: ii tamen fatentur graviores ægritudines suscipi quam natura cogat. Quæ est igitur amentia? Ut nos quoque idem ab illis requiramus.

Sed plures sunt causæ suscipiendi doloris. Primum illa opinio mali, quo viso atque persuaso ægritudo insequitur necessario; Deinde etiam gratum mortuis se facere, si graviter eos lugeant, arbitrantur. Accedit superstitio muliebris quædam; Existimant enim dis immortalibus se facilius satis facturos, si eorum plaga perculsi adflictos se et stratos esse fateantur. Sed hæc inter se quam repugnent plerique non vident. Laudant enim eos, qui æquo animo moriantur; Qui alterius mortem æquo animo ferant, eos putant vituperandos: quasi fieri ullo modo possit, quod in amatorio sermone dici solet, ut quisquam

Plus alterum diligat quam se. Præclarum illud est et, si quæris, rectum quoque et verum, ut eos, qui nobis carissimi esse debeant, æque ac nosmet ipsos amemus; Ut vero plus, fieri nullo pacto potest. Ne optandum quidem est in amicitia, ut me ille plus quam se, ego illum plus quam me; Perturbatio vitæ, si ita sit, atque officiorum omnium consequatur. XXX. Sed de hoc alias: nunc illud satis est, non attribuere ad amissionem amicorum miseriam nostram, ne illos plus quam ipsi velint, si sentiant, plus certe quam nosmet ipsos diligamus.

Nam quod aiunt plerosque consolationibus nihil levari adjunguntque consolatores ipsos confiteri se miseros, cum ad eos impetum suum fortuna converterit, utrumque dissolvitur; Sunt enim ista non naturæ vitia, sed culpæ; Stultitiam autem accusare quamvis copiose licet. Nam et qui non levantur ipsi se * 4 ad miseriam invitant et qui suos casus aliter ferunt atque ut auctores aliis ipsi fuerunt, non sunt vitiosiores quam fere plerique, qui avari avaros, gloriæ cupidos gloriosi reprehendunt; Est enim proprium stultitiæ aliorum vitia cernere, oblivisci suorum. Sed nimirum hoc maximum est experimentum, cum constet ægritudinem vetustate tolli, hanc vim non esse in die positam, sed in cogitatione diuturna. Nam si eadem res est et idem est homo, qui potest quidquam de dolore mutari, si neque de eo, propter quod dolet, quidquam est mutatum neque de eo, qui dolet? Cogitatio igitur diuturna nihil esse in re mali dolori medetur, non ipsa diu-

XXXI. Hic mihi adferunt mediocritates, quæ si naturales sunt, quid opus est consolatione? Natura enim ipsa terminabit modum; Sin opinabiles, opinio tota tollatur. Satis dictum esse arbitror ægritudinem esse opinionem mali præsentis, in qua opinione illud insit, ut ægritudinem suscipere oporteat.

Additur ad hanc definitionem a Zenone recte, ut illa opinio præsentis mali sit recens; Hoc autem verbum sic interpretantur, ut non tantum illud recens esse velint, quod paullo ante acciderit, sed, quam diu in illo opinato malo vis quædam insit, ut vigeat et habeat quandam viriditatem, tam diu appelletur recens. Ut Artemisia illa, Mausoli Cariæ regis uxor, quæ nobile illud Halicarna ssi fecit sepulcrum, quam diu vixit, vixit in luctu, eodemque etiam confecta contabuit. Huic erat illa opinio cotidie recens, quæ tum denique non appellatur recens, cum vetustate exaruit.

Hæc igitur officia sunt consolantium, tollere ægritudinem funditus aut sedare aut detrahere quam plurimum aut supprimere nec pati manare

Longius aut ad alia traducere. Sunt qui unum officium consolantis putent docere malum illud omnino non esse, ut Cleanthi placet. Sunt qui non magnum malum, ut Peripatetici. Sunt qui abducant amalis ad bona, ut Epicurus. Sunt qui satis putent ostendere nihil inopinati accidisse, ut Cyrenaici. Chrysippus autem caput esse censet in consolando detrahere illam opinionem mærenti, si se officio fungi putet justo atque debito. Sunt etiam qui hæc omnia genera consolandi colligant — alius enim alio modo movetur — ut fere nos in Consolatione omnia in consolationem unam conjecimus; Erat enim in tumore animus et omnis in eo temptabatur curatio.

Sed sumendum tempus est non minus in animorum morbis quam in corporum, ut Prometheus ille Æschyli, cui cum dictum esset: luctum, sed stultitiam detraxeris; Alienum autem tempus docendi. Et tamen non satis mihi videtur vidisse hoc Cleanthes, suscipi aliquando ægritudinem posse ex eo ipso, quod esse summum malum Cleanthes ipse fatebatur. Quid enim dicemus, cum Socrates Alcibiadi persuasisset, ut accepimus, eum nihil hominis esse nec quidquam inter Alcibiadem summo loco natum et quemvis baiulum interesse, cum se Alcibiades adflictaret lacrimansque Socrati supplex esset, ut sibi virtutem traderet turpitudinemque depelleret, quid dicemus, Cleanthe? Num in illa re, quæ ægritudine Alcibiadem adficiebat,

Mali nihil fuisse? Quid? Illa Lyconis qualia sunt? Qui ægritudinem extenuans parvis ait eam rebus moveri, fortunæ et corporis incommodis, non animi malis. Quid ergo? Illud, quod Alcibiades dolebat, non ex animi malis vitiisque constabat? Ad Epicuri consolationem satis est ante dictum.

XXXIII. Ne illa quidem firmissima consolatio est, quamquam et usitata est et sæpe prodest: " Non tibi hoc soli." Prodest hæc quidem, ut dixi, sed nec semper nec omnibus; Sunt enim qui respuant, sed refert quo modo adhibeatur. Ut enim tulerit quisque eorum, qui sapienter tulerunt, non quo quisque incommodo adfectus sit prædicandum est. Chrysippi ad veritatem firmissima est, ad tempus ægritudinis difficilis. Magnum opus est probare mærenti illum suo judicio et, quod se ita putet oportere facere, mærere. Nimirum igitur, ut in causis non semper utimur eodem statu — sic enim appellamus controversiarum genera —, sed ad tempus, ad controversiæ naturam, ad personam accommodamus, sic in ægritudine lenienda quam quisque curationem recipere possit videndum est.

Sed nescio quo pacto ab eo, quod erat ate propositum, aberravit oratio. Tu enim de sapiente quæsieras, cui aut malum videri nullum potest quod vacet turpitudine aut ita parvum malum, ut id obruatur sapientia vixque appareat, qui nihil opinione adfingat adsumatque ad ægritudinem, nec id putet esse rectum, se quam maxime excruciari luctuque confici, quo pravius nihil esse possit. Edocuit tamen ratio, ut mihi quidem videtur, cum hoc ipsum proprie non quæreretur hoc tempore, num quid* 1 esset malum, nisi quod idem dici turpe posset, tamen ut videremus, quidquid esset in ægritudine mali, id non naturale esse, sed voluntario judicio et opinionis

Errore contractum. Tractatum est autem a nobis id

XXXIV. Sunt enim certa quæ de paupertate, certa quæ de vita inhonorata et ingloria dici soleant: separatim certæ scholæ sunt de exsilio, de interitu patriæ, de servitute, de debilitate, de cæcitate, de omni casu, in quo nomen poni solet calamitatis. Hæc Græci in singulas scholas et in singulos libros dispertiunt; Opus enim quærunt: quamquam plenæ

Disputationes delectationis sunt. Et tamen ut medici toto corpore curando minimæ etiam parti, si condoluit, medentur, sic philosophia, cum universam ægritudinem sustulit, sustulit etiam, si quis error alicunde exstitit, si paupertas momordit, si ignominia pupugit, si quid tenebrarum offudit exsilium aut eorum, quæ modo dixi, si quid exstitit; Etsi singularum rerum sunt propriæ consolationes, de quibus audies tu quidem, cum voles. Sed ad eundem fontem revertendum est, ægritudinem omnem procul abesse a sapiente, quod inanis sit, quod frustra suscipiatur, quod non natura exoriatur, sed judi eio, sed opinione, sed quadam invitatione ad dolendum,

Cum id decreverimus ita fieri oportere. Hoc detracto, quod totum est voluntarium, ægritudo erit culæ quædam animi relinquentur. Hanc dicant sane naturalem, dum ægritudinis nomen absit grave, tætrum, funestum, quod cum sapientia esse atque, ut ita dicam, habitare nullo modo possit. At quæ stirpes sunt ægritudinis, quam multæ, quam amaræ! Quæ ipso trunco everso omnes eligendæ sunt et, si necesse erit, singulis disputationibus. Superest enim nobis hoc, cuicuimodi est, otium. Sed ratio una omnium est ægritudinum, plura nomina; Nam et invidere ægritudinis est et æmulari et obtrectare et misereri et angi, lugere, mærere, ærumna adfici, lamentari, sollicitari, dolere, in molestia esse, adflictari, desperare. Hæc omnia definiunt Stoici, eaque verba, quæ dixi, singularum rerum sunt, non, ut videntur, easdem res significant, sed aliquid differunt, quod alio loco fortasse tractabimus. Hæc sunt illæ fibræ stirpium, quas initio dixi, persequendæ et omnes eligendæ, ne unquam ulla possit exsistere. Magnum opus et difficile, quis negat? Quid autem præclarum non idem arduum? Sed tamen id se effecturam philosophia, profitetur, nos modo curationem ejus recipiamus. Verum hæc quidem hactenus: cetera, quotienscumque voletis, et hoc loco et aliis parata vobis erunt.

I. Cum multis locis nostrorum hominum ingenia virtutesque, Brute, soleo mirari, tum maxime in his studiis, quæ sero admodum expetita in hanc civitatem e Græcia transtulerunt: nam cum a primo urbis ortu regiis institutis, partim etiam legibus, auspicia, cærimoniæ, comitia, provocationes, patrum consilium, equitum peditumque discriptio, tota res militaris divinitus esset constituta, tum progressio admirabilis incredibilisque cursus ad omnem ex liberata. Nec vero hic locus est ut de moribus institutisque majorum et disciplina ac temperatione civitatis loquamur: aliis hæc locis satis accurate a nobis dicta sunt maximeque in iis sex libris, quos de

Republica scripsimus. Hoc autem loco consideranti mihi studia doctrinæ multa sane occurrunt, cur ea quoque arcessita aliunde neque solum expetita, sed etiam conservata et culta videantur. Erat enim illis pæne in conspectu præstanti sapientiæ nobilitate Pythagoras, qui fuit in Italia temporibus iisdem, quibus L. Brutus patriam liberavit, præclarus auctor nobilitatis tuæ. Pythagoræ autem doctrina cum longe lateque flueret, permanavisse mihi videtur in hanc civitatem, idque cum conjectura probabile est tum quibusdam etiam vestigiis indicatur. Quis enim est qui putet, cum floreret in Italia Græcia potentissimis et maximis urbibus, ea quæ magna dicta est, in iisque primum ipsius Pythagoræ, deinde postea Pythagoreorum tantum nomen esset, nostrorum hominum ad eorum doctissimas voces aures

Clausas fuisse? Quin etiam arbitror propter Pythagoreorum admirationem Numam quoque regem Pythagoreum a posterioribus existimatum: nam cum Pythagoræ disciplinam et instituta cognoscerent regisque ejus æquitatem et sapientiam a majoribus suis accepissent, ætates autem et tempora ignorarent propter vetustatem, eum, qui sapientia excelleret, Pythagoræ auditorem crediderunt fuisse.

II. Et de conjectura quidem hactenus vestigia autem Pythagoreorum quamquam multa colligi possunt, paucis tamen utemur, quoniam non id agitur hoc tempore: nam cum carminibus soliti illi esse dicantur et præcepta quædam occultius tradere et mentes suas a cogitationum intentione cantu fidibusque ad tranquillitatem traducere, gravissimus auctor in Originibus dixit Cato morem apud majores hunc epularum fuisse, ut deinceps qui accubarent canerent ad tibiam clarorum virorum laudes atque virtutes: ex quo perspicuum est et cantus tum fuisse descriptos vocum sonis et cart mina. Quamquam id quidem etiam. Tabulæ declarant, condi jam tum solitum esse carmen, quod ne liceret fieri ad alterius injuriam, lege sanxerunt. Nec vero illud non eruditorum temporum argumentum est, quod et deorum pulvinaribus et epulis magistratuum fides præcinunt, quod proprium ejus fuit, de qua loquor, disciplinæ. Mihi quidem etiam Appii Cæci carmen, quod valde Panætius laudat epistola quadam, quæ est ad Q. Tuberonem, Pythagoreum videtur. Multa etiam sunt in nostris institutis ducta ab illis, quæ prætereo, ne ea, quæ repperisse* * 4 * * * 8 ipsi putamur, aliunde didicisse videii arnur. Sed, ut ad propositum redeat oratio, quam brevi tempore quot et quanti poetæ, qui autem oratores exstiterunt! Facile ut appareat nostros omnia consequi potuisse, simul ut velle cœpissent.

III. Sed de ceteris studiis alio loco et dicemus, si usus fuerit, et sæpe diximus. Sapientiæ studium vetus id quidem in nostris, sed tamen ante Lælii ætatem et Scipionis non reperio quos appellare possim nominatim; Quibus adolescentibus Stoicum Diogenem et Academicum Carneadem video ad senatum ab Atheniensibus missos esse legatos, qui cum rei publicæ nullam umquam partem attigissent essetque eorum alter Cyrenæus, alter Babylonius, numquam profecto scholis essent excitati neque ad illud munus electi, nisi in quibusdam principibus temporibus illis fuissent studia doctrinæ. Qui cum cetera litteris mandarent, alii jus civile, alii orationes suas, alii monumenta majorum, hanc amplissimam omnium artium, bene vivendi disciplinam, vita magis

Quam litteris persecuti sunt. Itaque illius veræ elegantisque philosophiæ, quæ ducta a Socrate in Peripateticis adhuc permansit et idem alio modo dicentibus Stoicis, cum Academici eorum controversias disceptarent, nulla fere sunt aut pauca admodum Latina monumenta sive propter magnitudinem rerum occupationemque hominum sive etiam, quod imperitis ea probari posse non arbitrabantur: cum interim illis silentibus C. Amafinius exstitit dicens, cujus libris editis commota multitudo * contulit se ad eam potissimum disciplinam, sive quod erat cognitu perfacilis, sive quod invitabantur illecebris blandæ voluptatis, sive etiam, quia nihil erat prolatum melius, illud, quod erat, tenebant.

Post Amafinium autem multi ejusdem æmuli rationis multa cum scripsissent, Italiam totam occupaverunt, quodque maximum argumentum est non dici illa subtiliter, quod et tam facile ediscantur et ab indoctis probentur, id illi firmamentum esse disciplinæ putant.

IV. Sed defendat quod quisque sentit; Sunt enim judicia libera: nos institutum tenebimus nulliusque unius disciplinæ legibus astricti, quibus in philosophia necessario pareamus, quid sit in quaque re maxime probabile semper requiremus; Quod cum sæpe alias tum nuper in Tusculano studiose egimus. Itaque expositis tridui disputationibus quartus dies hoc libro concluditur; Ut enim in inferiorem ambulationem descendimus, quod feceramus idem superioribus diebus, acta res est sic.

M. Dicat, si quis vult, qua de re disputari velit. A. Non mihi videtur omni animi perturbatione posse sapiens vacare. M. Ægritudine quidem hesterna disputatione videbatur, nisi forte temporis causa nobis adsentiebare. A. Minime vero; Nam mihi egregie probata est oratio tua. M. Non igitur existimas cadere in sapientem ægritudinem. A. Prorsus non arbitror. M. Atqui, si ista perturbare

Mens erit tranquilla sapientis. A. Sic prorsus intelligo. M. Utrum igitur mavis? Statimne nos vela facere an quasi e portu egredientes paullulum remigare? A. Quidnam est istuc? Non enim intelligo. V. M. Quia Chrysippus et Stoici, cum de animi perturbationibus disputant, magnam partem in his partiendis et definiendis occupati sunt, illa eorum perexigua oratio est, qua medeantur animis nec eos turbulentos esse patiantur; Peripatetici autem ad placandos animos multa adferunt, spinas partiendi et definiendi prætermittunt: quærebam igitur utrum panderem vela orationis statim an eam ante paullulum dialecticorum remis propellerem. A. Isto modo vero; Erit enim hoc totum, quod quæro,

Ex utroque perfectius. M. Est id quidem rectius, sed post requires, si quid fuerit obscurius. A. Faciam equidem: tu tamen, ut soles, dices ista ipsa obscura planius quam dicuntur a Græcis. M. Enitar equidem, sed intento opus est animo, ne omnia dilabantur, si unum aliquid efiugerit. Quoniam, quæ Græci irddr) vocant, nobis perturbationes appellari magis placet quam morbos, in his explicandis veterem illam equidem Pythagoræ primum, dein Platonis discriptionem sequar, qui animum in duas partes dividunt, alteram rationis participem faciunt, alteram expertem. In participe rationis ponunt tranquillitatem, id est, placidam quietamque constantiam, in illa altera motus turbidos cum iræ

Tum cupiditatis contrarios inimicosque rationi. Sit igitur hic fons; Utamur tamen in his perturbationibus describendis Stoicorum definitionibus et partitionibus, qui mihi videntur in hac quæstione versari acutissime.

VI. Est igitur Zenonis hæc definitio, ut perturbatio sit, quod xdOoi ille dicit, aversa a recta ratione contra naturam animi commotio. Quidam brevius perturbationem esse appetitum vehementiorem, sed vehementiorem eum volunt esse, qui longius discesserit a naturæ constantia. Partes autem perturbationum volunt ex duobus opinatis bonis nasci et ex duobus opinatis malis, ita esse quattuor: ex bonis libidinem et lætitiam, ut sit lætitia præsentium bonorum, libido futurorum, ex malis metum et ægritudinem nasci censent, metum futuris, ægritudinem præsentibus; Quæ enim venientia metuun-

Tur, eadem adficiunt ægritudine instantia. Lætitia autem et libido in bonorum opinione versantur, cum * * libido ad id, quod videtur bonum, illecta et inflammata rapiatur, lætitia ut adepta jam aliquid concupitum efferatur et gestiat: natura enim omnes ea, quæ bona videntur, sequuntur fugiuntque contraria; Quam ob rem simul obiecta species est cujuspiam quod bonum videatur, ad id adipiscendum impellit ipsa natura. Id cum constanter prudenterque fit, ejus modi appetitionem Stoici f}ov\rj<nv appellant, nos appellemus voluntatem. Eam illi putant in solo esse sapiente, quam sic definiunt: voluntas est, quæ quid cum ratione desiderat. Quæ autem aratione aversa incitata est vehementius, ea libido est vel cupiditas effrenata, quæ in omnibus stultis invenitur.

Itemque cum ita movemur, ut in bono simus aliquo, dupliciter id contingit: nam cum ratione animus movetur placide atque constanter, tum illud gaudium dicitur; Cum autem inaniter et effuse animus exsultat, tum illa lætitia gestiens vel nimia dici potest, quam ita definiunt, sine ratione animi elationem. Quoniamque, ut bona natura appetimus, sic amalis natura declinamus, quæ declinatio cum* 1 ratione fiet, cautio appelletur eaque intelligatur in solo esse sapiente; Quæ autem sine ratione et cum exanimatione humili atque fracta, nominetur metus: est

Igitur metus aratione aversa cautio. Præsentis autem mali sapientis adfectio nulla est; Stultorum ægritudo est, eaque adficiuntur in malis opinatis animosque dem ittunt et contrahunt rationi non obtemperantes. Itaque hæc prima definitio est, ut ægritudo sit animi adversante ratione contractio. Sic quattuor perturbationes sunt, tres constantiæ, quoniam ægritudini nulla constantia opponitur.

VII. Sed omnes perturbationes judicio censent fieri et opinione; Itaque eas definiunt pressius, ut intelligatur non modo quam vitiosæ, sed etiam quam in nostra sint potestate. Est ergo ægritudo opinio recens mali præsentis, in quo dem itti contrahique animo rectum esse videatur; Lætitia opinio recens boni præsentis, in quo efferri rectum esse videatur; Metus opinio impendentis mali, quod intolerabile esse videatur, libido opinio venturi boni, quod sit ex usu jam præsens esse atque adesse.

Sed quæ judicia quasque opiniones perturbationum esse dixi, non in eis perturbationes solum positas esse dicunt, verum illa etiam, quæ efficiuntur perturbationibus, ut ægritudo quasi morsum aliquem doloris efficiat, metus recessum quendam animi et fugaro, lætitia profusam hilaritatem, libido effrenatam appetentiam. Opinationem autem, quam in omnes definitiones superiores inclusimus, volunt esse imbecillam adsensionem.

Sed singulis perturbationibus partes ejusdem generis plures subjiciuntur, ut ægritudini invidentia — utendum est enim docendi causa verbo minus usitato, quoniam invidia non in eo, qui invidet, solum dicitur, sed etiam in eo, cui invidetur — æmulatio, obtrectatio, misericordia, angor, luctus, mæror, ærumna, dolor, lamentatio, sollicitudo, molestia, adflictatio, desperatio et si quæ sunt de genere eodem. Sub metum autem subiecta sunt pigritia, pudor, terror, timor, pavor, exanimatio, conturbatio, formido; Voluptati malevolentia lætans malo alieno, delectatio, jactatio et similia; Libidini ira, excandescentia, odium, inimicitia, discordia, indigentia, desiderium et cetera ejus modi.

VIII. Hæc autem definiunt hoc modo: invidentiam esse dicunt ægritudinem susceptam propter alterius res secundas, quæ nihil noceant invidenti; Nam si qui doleat ejus rebus secundis, aquo ipse lædatur, non recte dicatur invidere, ut si Hectori Agamemno; Qui autem, cui alterius commoda nihil noceant, tamen eum doleat his frui, is invideat profecto. Æmulatio autem dupliciter illa quidem dicitur, ut et in laude et in vitio nomen hoc sit; Nam et imitatio virtutis æmulatio dicitur — sed ea nihil hoc loco utimur; Est enim laudis — et est æmulatio ægritudo, si eo, quod concupierit, alius

Potiatur, ipse careat. Obtrectatio autem est, ea quam intelligi ijjX.Oruiriav volo, ægritudo ex eo, quod alter quoque potiatur eo, quod ipse concupiverit. Misericordia est ægritudo ex miseria alterius injuria laborantis; Nemo enim parricidæ aut proditoris supplicio misericordia commovetur; Angor ægritudo premens, luctus ægritudo ex ejus, qui carus fuerit, interitu acerbo, mæror ægritudo flebilis, ærumna ægritudo laboriosa, dolor ægritudo crucians, lamentatio ægritudo cum eiulatu, sollicitudo ægritudo cum cogitatione, molestia ægritudo permanens, adflictatio ægritudo cum vexatione corporis, desperatio ægri-

Tudo sine ulla rerum exspectatione meliorum. Quæ autem subiecta sunt sub metum, ea sic definiunt: pigritiam metum consequentis laboris [pudorem metum sanguinem diffundentem] 1... terrorem metum concutientem, ex quo fit ut pudorem rubor, terrorem pallor et tremor et dentium crepitus consequatur, timorem metum mali appropinquantis, pavorem metum mentem loco moventem; Ex quo illud Ennii: exanimationem metum subsequentem et quasi comi tem pavoris, conturbationem metum excutientem cogitata, formidinem metum permanentem.

IX. Voluptatis autem partes hoc modo describunt, ut malevolentia sit voluptas ex malo alterius sine emolumento suo, delectatio voluptas suavitate auditus animum deleniens, et qualis est hæc aurium, tales sunt et oculorum et tactionum et odorationum et saporum, quæ sunt omnes unius generis, ad perfundendum animum tamquam il liquefactæ voluptates. Lactatio est voluptas gestiens et se efferens

Insolentius. Quæ autem libidini subiecta sunt, ea sic definiunt, ut ira sit libido pœniendi ejus, qui videatur læsisse injuria, excandescentia autem sit ira nascens et modo exsistens, quæ Ovfiuxns Græce dicitur, odium ira inveterata, inimicitia ira ulciscendi tempus observans, discordia ira acerbior, intimo animo et corde concepta, indigentia libido inexplebilis, desiderium libido ejus, qui nondum adsit, videndi. Distinguunt illud etiam, ut libido sit earum rerum, quæ dicuntur de quodam aut quibusdam, quæ Kar-rp/op^para dialectici appellant, ut habere divitias, capere honores: indigentia rerum

Ipsarum est, ut honorum, ut pecuniæ. Omnium autem perturbationum fontem esse dicunt intemperantiam, quæ est a tota mente et a recta ratione defectio sic aversa a præscriptione rationis, ut nullo modo appetitiones animi ncc regi nec contineri queant. Quem ad modum igitur temperantia sedat appetitiones et efficit ut eæ rectæ rationi pareant conservatque considerata judicia mentis, sic huic inimica intemperantia omnem animi statum inflammat, conturbat, incitat; Itaque et ægritudines et metus et reliquæ perturbationes omnes gignuntur ex ea.

X. Quem ad modum cum sanguis corruptus est aut pituita redundat aut bilis, in corpore morbi ægrotationesque nascuntur, sic pravarum opinionum conturbatio et ipsarum inter se repugnantia sanitate spoliat animum morbisque perturbat. Ex perturbationibus autem primum morbi conficiuntur, quæ vocant illi voarj/j-ara, eaque, quæ sunt eis morbis contraria, quæ habent ad res certas vitiosam offensionem atque fastidium, deinde ægrotationes, quæ appellantur a Stoicis appuxrryp.A.Ra, hisque item oppositæ contrariæ offensiones. Hoc loco nimium operæ consumitur a Stoicis, maxime a Chrysippo, dum morbis corporum comparatur morborum animi similitudo: qua oratione prætermissa minime necessaria ea, quæ rem continent, pertractemus.

Intelligatur igitur perturbationem jactantibus se opinionibus inconstanter et turbide in motu esse semper; Cum autem hic fervor concitatioque animi inveteraverit et tamquam in venis medullisque insederit, tum exsistit et morbus et ægrotatio et * * offensiones eæ, quæ sunt eis morbis ægrotationibusque contrariæ.

XI. Hæc, quæ dico, cogitatione inter se differunt, re quidem copulata sunt, eaque oriuntur ex libidine et ex lætitia: nam cum est concupita pecunia nec adhibita continuo ratio quasi quædam Socratica medicina, quæ sanaret eam cupiditatem, permanat in venas et inhæret in visceribus illud malum ex sistitque morbus et ægrotatio, quæ evelli inveterata non possunt, eique morbo nomen est avaritia;

Similiterque ceteri morbi, ut gloriæ cupiditas, ut mulierositas, ut ita appellem eam, quæ Græce <j>iXoyvvla dicitur, ceterique similiter morbi ægrotationesque nascuntur. Quæ autem sunt his contraria, ea nasci putantur a metu, ut odium mulierum, quale in Mto-oyww Atilii est, ut in hominum universum genus, quod accepimus de Timone, qui purdvOpwrcos appellatur, ut inhospitalitas est: quæ omnes ægrotationes animi ex quodam metu nascuntur earum

Rerum, quas fugiunt et oderunt. Definiunt autem animi ægrotationem opinationem vehementem de re non expetenda, tamquam valde expetenda sit, inhærentem et penitus insitam. Quod autem nascitur ex offensione ita definiunt, opinionem vehementem de re non fugienda inhærentem et penitus insitam tamquam fugienda: hæc autem opinatio est judicatio se scire quod nesciat. Ægrotationi autem talia quædam subiecta sunt: avaritia, ambitio, mulierositas, pervicacia, ligurritio, vinolentia, cuppedia et si qua similia. Est autem avaritia opinatio vehemens de pecunia, quasi valde expetenda sit, inhærens et penitus insita, similisque est ejusdem generis de-

Finitio reliquarum. Offensionum autem definitiones sunt ejus modi, ut inhospitalitas sit opinio vehemens valde fugiendum esse hospitem eaque inhærens et penitus insita, similiterque definitur et mulierum odium, ut Hippolyti, et, ut Timonis, genetis humani.

XII. Atque ut ad valetudinis similitudinem veniamus eaque collatione utamur aliquando, sed parcius quam solent Stoici, ut sunt alii ad alios morbos procliviores, itaque dicimus gravedinosos quosdam, quosdam torminosos, non quia jam sint, sed quia sæpe, sic alii ad metum, alii ad aliam perturbationem: ex quo in aliis anxietas, unde anxii, in aliis iracundia dicitur, quæ ab ira differt, estque aliud iracundum esse, aliud iratum, ut differt anxietas ab angore; Neque enim omnes anxii qui anguntur aliquando nec qui anxii semper anguntur, ut inter ebrietatem et ebriositatem interest aliudque est amatorem esse, aliud amantem. Atque hæc aliorum ad alios morbos proclivitas late patet; Nam pertinet

Ad omnes perturbationes. In multis etiam vitiis apparet, sed nomen res non. habet. Ergo et invidi et malevoli [et lividi] 2 * et timidi et misericordes, quia proclives ad eas perturbationes, non quia semper feruntur. Hæc igitur proclivitas ad suum quodque genus a similitudine corporis ægrotatio dicatur, dum ea intelligatur ad ægrotandum proclivitas. Sed hæc in bonis rebus, quod alii ad alia bona sunt aptiores, facilitas nominetur, in malis proclivitas, ut significet lapsionem, in neutris habeat superius nomen.

XIII. Quo modo autem in corpore est morbus est ægrotatio, est vitium, sic in animo. Morbum appellant totius corporis corruptionem, ægrotationem

Morbum cum imbecillitate, vitium, cum partes corporis inter se dissident, ex quo pravitas membrorum, distortio, deformitas. Itaque illa duo, morbus et ægrotatio, ex totius valetudinis corporis conquassatione et perturbatione gignuntur; Vitium autem integra valetudine ipsum ex se cernitur. Sed in animo tantum modo cogitatione possumus morbum ab ægrotatione seiungere; Vitiositas autem est habitus aut adfectio in tota vita inconstans et a se ipsa dissentiens. Ita fit ut in altera corruptione opinionum morbus efficiatur et ægrotatio, in altera inconstantia et repugnantia; Non enim omne vitium pares habet dissensiones, ut eorum, qui non longe a sapientia absunt, adfectio est illa quidem dis crepans sibi ipsa, dum est insipiens, sed non distorta nec prava. Morbi autem et ægrotationes partes sunt vitiositatis, sed perturbationes

Sintne ejusdem partes quæstio est: vitia enim adfectiones sunt manentes, perturbationes autem moventes, ut non possint adfectionum manentium partes esse. Atque ut in malis attingit animi naturam corporis similitudo, sic in bonis; Sunt enim in corpore præcipua, pulcritudo, vires, valetudo, firmitas, velocitas, sunt item in animo. Ut enim corporis temperatio, cum ea congruunt inter se, equibus constamus, sanitas, sic animi dicitur, cum ejus judicia opinionesque concordant, eaque animi est virtus, quam alii ipsam temperantiam dicunt esse, alii obtemperantem temperantiæ præceptis et eam subsequentem nec habentem ullam speciem suam, sed, sive hoc sive illud sit, in solo esse sapiente. Est autem quædam animi sanitas, quæ in insipientem etiam cadat, cum curatione medi-

Eorum conturbatio mentis aufertur. Et ut corporis est quædam apta figura membrorum cum coloris quadam suavitate eaque dicitur pulcritudo, sic in animo opinionum judiciorumque æquabilitas et constantia cum firmitate quadam et stabilitate virtutem subsequens aut virtutis vim ipsam continens pulcritudo vocatur. Itemque viribus corporis et nervis et efficacitati similes similibus quoque verbis animi vires nominantur. Velocitas autem corporis celeritas appellatur, quæ eadem ingenii etiam laus habetur propter animi multarum rerum brevi tempore percursionem. XIV. Illud animorum corporumque dissimile, quod animi valentes morbo temptari non possunt, ut corpora possunt, sed corporum offensiones sine culpa accidere possunt, animorum non item, quorum omnes morbi et perturbationes ex aspernatione rationis eveniunt, itaque in hominibus solum exsistunt; Nam bestiæ simile quiddam faciunt, sed in perturbationes non incidunt.

Inter acutos autem et inter hebetes interest, quod ingeniosi, ut æs Corinthium in æruginem, sic illi in morbum et incidunt tardius et recreantur ocius, hebetes non item. Nec vero in omnem morbum ac perturbationem animus ingeniosi cadit; Non enim in ulla 2 efferata et immania: quædam autem humanitatis quoque habent primam speciem, ut misericord ia, ægritudo, metus. Ægrotationes autem morbique animorum difficilius evelli posse putantur quam summa illa vitia, quæ virtutibus sunt contraria; Morbis enim manentibus vitia sublata esse possunt, quia hi non tam celeriter sanantur quam illa tolluntur. Habes ea, quæ de perturbationibus enucleate disputant Stoici, quæ logica appellant, quia disseruntur subtilius: ex quibus quoniam tamquam ex scrupulosis cotibus enavigavit oratio, reliquæ disputationis cursum teneamus, modo satis illa dilucide dixerimus pro rerum obscuritate. A. Prorsus satis, sed si quæ diligentius erunt cognoscenda, quæremus alias: nunc vela, quæ modo dicebas, exspecta-

XV. M. Quando, ut aliis locis de virtute et diximus et sæpe dicendum erit — pleræque enim quæstiones, quæ ad vitam moresque pertinent, a virtutis fonte ducuntur, — quando igitur virtus est adfectio animi constans conveniensque, laudabiles efficiens eos, in quibus est, et ipsa per se, sua sponte separata etiam utilitate laudabilis, ex ea proficiscuntur honestæ voluntates, sententiæ, actiones omnisque recta ratio, quamquam ipsa virtus brevissime recta ratio dici potest. Hujus igitur virtutis contraria est vitiositas — sic enim malo quam malitiam appellare eam, quam Græci xa/ttav appellant; Nam malitia certi cujusdam vitii nomen est, vitiositas omnium, — ex qua concitantur* 1 perturbationes, quæ sunt, ut paullo ante diximus, turbidi animorum concitatique motus, aversi aratione et inimicissimi mentis vitæque tranquillæ. Important enim ægritudines anxias atque acerbas animosque adfligunt et debilitant metu; Iidem inflammant appetitione nimia, quam tum cupiditatem, tum libidinem dicimus, impotentiam quandam animi a temperantia et modera-

Tione plurimum dissidentem. Quæ si quando adepta erit id, quod ei fuerit concupitum, tum efferetur alacritate, " ut nihil ei constet " quod agat, ut ille, qui " voluptatem animi nimiam summum esse errorem " arbitratur. Eorum igitur malorum in una virtute posita sanatio est.

XVI. Quid autem est non miserius solum, sed fœdius etiam et deformius quam ægritudine quis addictus, debilitatus, jacens? Cui miseriæ proximus est is, qui appropinquans aliquod malum metuit exanimatusque pendet animi. Quam vim mali significantes poetæ impendere apud inferos saxum Tantalo faciunt

Ea communis pœna stultitiæ est; Omnibus enim, quorum mens abhorret aratione, semper aliqui talis

Terror impendet. Atque ut hæ tabificæ mentis perturbationes sunt, ægritudinem dico et metum, sic hilariores illæ, cupiditas avide semper aliquid expetens et inanis alacritas, id est lætitia gestiens, gitur qualis ille sit, quem tum moderatum, alias modestum, tum temperantem, alias constantem continentemque dicimus; Non numquam hæc eadem vocabula ad frugalitatis nomen tamquam ad caput referre volumus. Quod nisi eo nomine virtutes continerentur, numquam ita pervulgatum illud esset, ut jam proverbii locum obtineret hominem frugi omnia recte facere. Quod idem cum Stoici de sapiente dicunt, nimis admirabiliter nimisque magnifice dicere videntur.

XVII. Ergo hic, quisquis est, qui moderatione et constantia quietus animo est sibique ipse placatus, ut nec tabescat molestiis nec frangatur timore nec sitienter quid expetens ardeat desiderio nec alacritate futili gestiens deliquescat, is est sapiens, quem quærimus, is est beatus, cui nihil humanarum rerum aut intolerabile ad demittendum animum aut nimis lætabile ad efferendum videri potest. Quid enim videatur ei magnum in rebus humanis, cui æternitas omnis totiusque mundi nota sit magnitudo? Nam quid aut in studiis humanis aut in tam exigua brevi- 1 tate vitæ magnum sapienti videri potest, qui semper animo sic excubat, ut ei nihil improvisum accidere possit, nihil inopinatum, nihil omnino novum?

Atque idem ita acrem in omnes partes aciem intendit, ut semper videat sedem sibi ac locum sine molestia atque angore vivendi, ut, quemcumque casum fortuna invexerit, hunc apte et quiete ferat: quod qui faciet non ægritudine solum vacabit, sed etiam perturbationibus reliquis omnibus. His autem vacuus animus perfecte atque absolute beatos efficit, idemque concitatus et abstractus ab integra certaque ratione non constantiam solum amittit, verum etiam sanitatem.

Quocirca mollis et enervata putanda est Peripateticorum ratio et oratio, qui perturbari animos necesse dicunt esse, sed adhibent modum quendam, quem

Ultra progredi non oporteat. Modum tu adhibes vitio? An vitium nullum est non parere rationi? An ratio parum præcipit nec bonum illud esse, quod aut cupias ardenter aut adeptus efferas te insolenter, nec porro malum, quo aut oppressus jaceas aut, ne opprimare, mente vix constes? Eaque omnia aut nimis tristia aut nimis læta errore heri? Qui si error stultis extenuetur die, ut, cum res eadem maneat, aliter ferant inveterata, aliter recentia, reperit locum consistendi. Quam ob rem nihil interest utrum moderatas perturbationes approbent an moderatam iniustitiarn, moderatam ignaviam, moderatam intemperantiam; Qui enim vitiis modum apponit, is partem suscipit vitiorum; Quod cum ipsum per se odiosum est, tum eo molestius, quia sunt in lubrico incita tique semel proclivi labuntur sustinerique nullo modo possunt.

XIX. Quid? Quod iidem Peripatetici perturbationes istas, quas nos exstirpandas putamus, non modo naturales esse dicunt, sed etiam utiliter a natura datas; Quorum est talis oratio. Primum multis verbis iracundiam laudant: cotem fortitudinis esse dicunt, multoque et in hostem et in improbum civem vehementiores iratorum impetus esse, leves autem ratiunculas eorum, qui ita cogitarent: " prœlium rectum est hoc fieri, convenit dimicare pro legibus, pro libertate, pro patria;" Hæc nullam habere vim nisi ira excanduerit fortitudo. Nec vero de bellatoribus solum disputant; Imperia severiora nulla esse putant sine aliqua acerbitate iracundiæ; Oratorem denique non modo accusantem, sed ne defendentem quidem probant sine aculeis iracundiæ, quæ etiam si non adsit, tamen verbis atque motu simulandam arbitrantur, ut auditoris iram oratoris incendat actio. Virum denique videri negant, qui irasci nesciat, eamque, quam lenitatem nos dicimus, vitioso lentitudinis nomine appellant. Nec vero solum hanc libidinem laudant — est enim ira, ut modo definivi, ulciscendi libido, — sed ipsum illud genus vel libidinis vel cupiditatis ad summam utilitatem esse dicunt a natura datum; Nihil enim quemquam nisi quod libeat præclare facere posse. Noctu ambulabat in publico Themistocles, quod somnum capere non posset, quærentibusque respondebat Miltiadis tropæis se e somno suscitari. Cui non sunt auditæ Demosthenis vigiliæ? Qui dolere se aiebat, si quando opificum antelucana victus esset industria. Philosophiæ denique ipsius principes numquam in suis studiis tantos progressus sine flagranti cupiditate facere potuissent. Ultimas terras lustrasse Pythagoram, Democritum, Platonem accepimus; Ubi enim quidquid esset quod disci posset, eo veniendum judicaverunt. Num putamus hæc fieri sine summo cupiditatis ardore potuisse?

XX. Ipsam ægritudinem, quam nos ut tætram et immanem beluam fugiendam diximus, non sine magna utilitate a natura dicunt constitutam, ut homines castigationibus, reprehensionibus, ignominiis adfici se in delicto dolerent. Impunitas enim peccatorum data videtur eis, qui ignominiam et infamiam ferunt sine dolore: morderi est melius * *

Heu me miserum ltum severus pater:

Reliquas quoque partes ægritudinis utiles esse dicunt, misericordiam ad opem ferendam et calamitates hominum indignorum sublevandas; Ipsum illud æmulari, obtrectare non esse inutile, cum aut se non idem videat consecutum quod alium aut alium idem quod se; Metum vero si qui sustulisset, omnem vitæ diligentiam sublatam fore, quæ summa esset in eis, qui leges, qui magistratus, qui paupertatem, qui ignominiam, qui mortem, qui dolorem timerent. Hæc tamen ita disputant, ut resecanda esse fateantur, evelli penitus dicant nec posse nec opus esse, et in omnibus fere rebus mediocritatem esse optimam existimant. Quæ cum exponunt, nihilne tibi videntur an aliquid dicere? A. Mihi vero dicere aliquid; Itaque exspecto quid ad ista.

XXI. M. Reperiam fortasse, sed illud ante. Videsne quanta fuerit apud Academicos verecundia? Plane enim dicunt quod ad rem pertineat. Peripateticis respondetur a Stoicis. Digladientur illi per me licet, cui nihil est necesse nisi ubi sit illud, 1 quod veri simillimum videatur, anquirere. Quid est igitur quod occurrat in hac quæstione quo* 1 possit attingi aliquid veri simile? Quo longius mens humana progredi non potest. Definitio perturbationis, qua recte Zenonem usum puto; Ita enim definit, ut perturbatio sit aversa aratione contra naturam animi commotio, vel brevius, ut perturbatio sit appetitus vehementior, vehementior autem intelligatur

Is, qui procul absit a naturæ constantia. Quid ad has definitiones possint dicere? Atque hæc pleraque sunt prudenter acuteque disserentium: illa quidem ex rhetorum pompa, ardores animorum col esque virtutum,. An vero vir fortis nisi stomachari cœpit non potest fortis esse? Gladiatorium id quidem; Quamquam in eis ipsis videmus sæpe constantiam:

Colloquuntur, congrediuntur, quærunt aliquid, pos-

Tulant, ut magis placati quam irati esse videantur. Sed in illo genere sit sane Pacideianus aliquis hoc animo, ut narrat Lucilius:

Quam gladium in stomacho spurci* 1 ac pulmonibus

Odi hominem, iratus pugno, nec longus quidquam

Nobis quam dextræ gladium dum accommodet alter:

Usque adeo studio atque odio illius ecfcror ira.

XXII. At sine hac gladiatoria iracundia videmus progredientem apud Homerum Aiacem multa cum hilaritate, cum depugnaturus est cum Hectore; Cujus ut arma sumpsit, ingressio lætitiam attulit sociis, terrorem autem hostibus, ut ipsum Hectorem, quem ad modum est apud Homerum, toto pectore trementem provocasse ad pugnam pœniteret. Atque hi collocuti inter se, prius quam manum consererent, leniter et quiete nihil ne in ipsa quidem pugna iracunde rabioseve fecerunt. Ego ne Torquatum quidem illum, qui hoc cognomen invenit, iratum existimo Gallo torquem detraxisse nec Marcellum apud Clastidium ideo fortem fuisse, quia

Fuerit iratus. De Africano quidem, quia notior est nobis propter recentem memoriam, vel jurare possum non illum iracundia tum inflammatum fuisse, cum in acie M. Allienum Pe lignum scuto protexerit gladiumque hosti in pectus infixerit. De L. Bruto fortasse dubitarim an propter infinitum odium tyranni effrenatius in Arruntem invaserit; Video enim utrumque comminus ictu cecidisse contrario. Quid igitur huc adhibetis iram? An fortitudo nisi insanire cœpit impetus suos non habet? Quid? Herculem, quem in cælum ista ipsa, quam vos iracundiam esse vultis, sustulit fortitudo, iratumne censes conflixisse cum Erymanthio apro aut leone Nemeæo? An etiam Theseus Marathonii tauri cornua comprehendit iratus? Vide ne fortitudo minime sit rabiosa sitque iracundia tota levitatis; Neque enim est ulla fortitudo, quæ rationis est expers.

XXIII. Contemnendæ res humanæ sunt, negligenda mors est, patibiles et dolores et labores putandi: hæc cum constituta sunt judicio atque sententia tum est robusta illa et stabilis fortitudo, nisi forte, quæ vehementer, acriter, animose fiunt, iracunde fieri suspicamur. Mihi ne Scipio quidem ille pontifex maximus, qui hoc Stoicorum verum esse declaravit, numquam privatum esse sapientem, iratus videtur fuisse Ti. Graccho tum, cum consulem languentem reliquit atque ipse privatus, ut si consul esset, qui rem publicam salvam esse vel-

Lent, se sequi jussit. Nescio ecquid ipsi nos fortiter in re publica fecerimus: si quid fecimus, certe irati non fecimus. An est quidquam similius insaniæ 1 2 quam ira? Quam bene Ennius initium dixit insaniæ. Color, vox, oculi, spiritus, impotentia dictorum ac factorum quam partem habent sanitatis? Quid Achille Homerico fœdius, quid Agamemnone in jurgio? Nam Aiacem quidem ira ad furorem mortemque perduxit. Non igitur desiderat fortitudo advocatam iracundiam. Satis est instructa, parata, armata per sese. Nam isto modo quidem licet dicere utilem vinolentiam ad fortitudinem, utilem etiam dementiam, quod et insani et ebrii multa faciunt sæpe vehementius. Semper Aiax fortis, fortissimus tamen in furore; Nam

— Facinus fecit maximum, cum Danais inclinantibus

Summam rem perfecit manu, restituit prœlium in-

XXIV. Dicamus igitur utilem insaniam? Tracta definitiones fortitudinis: intelliges eam stomacho non egere. Fortitudo est igitur adfectio animi legi summæ in perpetiendis rebus obtemperans, vel conservatio stabilis judicii in eis rebus, quæ formidolosæ videntur, subeundis et repellendis, vel scientia rerum formidolosarum contrariarumque aut omnino negligendarum, conservans earum rerum stabile judicium, vel brevius, ut Chrysippus — nam * 1 superiores definitiones erant Sphæri, hominis in primis bene definientis, ut putant Stoici; Sunt enim omnino omnes fere similes, sed declarant communes notiones, alia magis alia- — -, quo modo igitur Chrysippus? Fortitudo est, inquit, scientia rerum perferendarum vel adfectio animi in patiendo ac perferendo summæ legi parens sine timore. Quamvis licet insectemur istos, ut Carneades solebat, metuo ne soli philosophi sint; Quæ enim istarum definitionum non aperit notionem nostram, quam habemus omnes de fortitudine tectam atque involutam? Qua aperta quis est qui aut bellatori aut imperatori aut oratori quærat aliquid neque eos existimet sine

Rabie quidquam fortiter facere posse? Quid? Stoici, qui omnes insipientes insanos esse dicunt, nonne ista colligunt? Remove perturbationes maximeque iracundiam; Jam videbuntur monstra dicere. Nunc autem ita disserunt, sic se dicere, omnes stultos insanire, ut male olere omne cœnum. At non semper. Commove: senties. Sic iracundus non semper iratus est; Lacesse: jam videbis furentem. Quid? Ista bellatrix iracundia, cum domum rediit, qualis est cum uxore, cum liberis, cum familia? An tum quoque est utilis? Est igitur aliquid quod perturbata mens melius possit facere quam constans? An quisquam potest sine perturbatione pupil of Zeno.

XXV. Oratorem vero irasci minime decet, simulare non dedecet. An tibi irasci tum videmur, cum quid in causis acrius et vehementius dicimus? Quid? Cum jam rebus transactis et præteritis orationes scribimus, num irati scribimus?

Ecquis hoc animadvertit? Vincite! Num aut egisse umquam iratum Æsopum aut scripsisse existimas iratum Accium? Aguntur ista præclare et ab oratore quidem melius, si modo est orator, quam ab ullo histrione, sed aguntur leniter et mente tranquilla. Libidinem vero laudare cujus est libidinis? Themistoclem mihi et Demosthenem profertis: additis Pythagoran), Democritum, Platonem. Quid? Vos studia libidinem vocatis? Quæ vel optimarum rerum, ut ea sunt, quæ profertis, sedata tamen et tranquilla esse debent. Jam ægritudinem laudare unam rem maxime detestabilem quorum est tandem philosophorum? At commode dixit Afranius;

Dum modo doleat aliquid, doleat qvidlubet. Dixit enim de adolescente perdito ac dissoluto; Nos 1 * * 4 autem de constanti viro ac sapienti quærimus. Et quidem ipsam illam iram centurio habeat aut signifer vel ceteri, de quibus dici non necesse est, ne rhetorum aperiamus mysteria. Utile est enim uti motu animi, qui uti ratione non potest: nos autem, ut testificor sæpe, de sapiente quærimus.

XXVI. At etiam æmulari utile est, obtrectare, misereri. Cur misereare potius quam feras opem, si id facere possis? An sine misericordia liberales esse non possumus? Non enim suscipere ipsi ægritudines propter alios debemus, sed alios, si possumus, levare ægritudine. Obtrectare vero alteri aut illa vitiosa æmulatione, quæ rivalitati similis est, æmulari quid habet utilitatis, cum sit æmulantis angi alieno bono, quod ipse non habeat, obtrectantis autem angi alieno bono, quod id etiam alius habeat? Quis id approbare possit, ægritudinem suscipere pro experientia, si quid habere velis? Nam solum

Habere velle summa dementia est. Mediocritates autem malorum quis laudare recte possit? Quis enim potest, in quo libido cupiditasve sit, non libidinosus et cupidus esse? In quo ira, non iracundus? In quo angor, non anxius? In quo timor, non timidus? Libidinosum igitur et iracundum et * * anxium et timidum censemus esse sapientem? De cujus excellenti^ multa quidem dici quamvis fuse lateque possunt,, sed brevissime illo modo, sapientiam esse rerum divinarum et humanarum scientiam cognitionemque, quæ cujusque rei causa sit; Ex quo efficitur, ut divina imitetur, hUmana omnia inferiora virtute ducat. In hanc tu igitur tamquam in mare, quod est ventis subiectum, perturbationem cadere tibi dixisti videri? Quid est quod tantam gravitatem constantiamque perturbet? An improvisum aliquid aut repentinum? Quid potest accidere tale ei, cui nihil quod homini evenire possit [non præmeditatum sit] Nam quod aiunt nimia resecari oportere, naturalia relinqui, quid tandem potest esse naturale, quod idem nimium esse possit? Sunt enim omnia ista ex errorum orta radicibus, quæ evellenda et extrahenda penitus, non circumcidenda nec amputanda sunt.

XXVII. Sed quoniam suspicor te non tam de sapiente quam de te ipso quærere — illum enim putas omni perturbatione esse liberum, te vis —, videamus quanta sint quæ a philosophia remedia morbis animorum adhibeantur. Est enim quædam medicina certe, nec tam fuit hominum generi infensa atque inimica natura, ut corporibus tot res salutares, animis nullam invenerit, de quibus hoc etiam est merita melius, quod corporum adiumenta adhibentur extrinsecus, animorum salus inclusa in ipsis est. Sed quo major est in eis præstantia et divinior, eo majore indigent diligentia. Itaque bene adhibita ratio cernit quid optimum sit, neglecta multis implicatur erroribus. Ad te igitur mihi jam convertenda omnis oratio est; Simulas enim quærere te de sapiente, quæris autem fortasse de te. Earum igitur perturbationum, quas exposui, variæ sunt curationes. Nam neque omnis ægritudo una ratione sedatur; Alia est enim lugenti, alia miseranti aut invidenti adhibenda medicina. Est etiam in omnibus quattuor perturbationibus illa distinctio, utrum ad universam perturbationem, quæ est aspernatio rationis aut appetitus vehementior, an ad singulas, ut ad metum, libidinem, reliquas, melius adhibeatur oratio, et utrum illudne non videatur ægre ferundum, ex quo suscepta sit ægritudo, an omnium rerum tollenda omnino ægritudo, ut, si quis ægre ferat se pauperem esse, idne disputes, paupertatem malum non esse an hominem ægre ferre nihil oportere. Nimirum hoc melius, ne, si forte de paupertate non persuaseris, sit ægritudini concedendum: ægritudine autem sublata propriis rationibus, quibus heri usi sumus, quodam modo etiam paupertatis malum tollitur. XXVIII. Sed omnis ejus modi perturbatio animi placatione abluatur illa quidem, cum doceas nec bonum illud esse, ex quo lætitia aut libido oriatur, nec malum, ex quo aut metus aut ægritudo. Verum tamen hæc est certa et propria sanatio, si doceas ipsas perturbationes per se esse vitiosas nec habere quidquam aut naturale aut necessarium, ut ipsam ægritudinem leniri videmus, cum obiicimus mærentibus imbecillitatem animi effeminati cumque eorum gravitatem constantiamque laudamus, qui non turbulente humana patiantur; Quod quidem solet eis etiam accidere, qui illa mala esse censent, ferenda tamen æquo animo arbitrantur. Putat aliquis esse voluptatem bonum, alius autem pecuniam, tamen et ille ab intemperantia et hic ab avaritia avocari potest. Illa autem altera ratio et oratio, quæ simul et opinionem falsam tollit et ægritudinem detrahit, est ea quidem utilior, sed

Raro proficit neque est ad vulgus adhibenda. Quædam autem sunt ægritudines, quas levare illa medicina nullo modo possit, ut, si quis ægre ferat nihil in se esse virtutis, nihil animi, nihil officii, nihil honestatis, propter mala is quidem angatur, sed alia quædam sit ad eum admovenda curatio et talis quidem, quæ possit esse omnium etiam de ceteris rebus discrepantium philosophorum; Inter omnes enim convenire oportet commotiones ani moram a recta ratione aversas esse vitiosas, ut, etiam si et mala sint illa, quæ metum ægritudinemve, et bona, quæ cupiditatem lætitiamve moveant, tamen sit vitiosa ipsa commotio: constantem enim quendam volumus, sedatum, gravem, humana omnia spernentem illum esse, quem magnanimum et fortem virum dicimus. Talis autem nec mærens nec timens nec cupiens nec gestiens esse quisquam potest. Eorum enim hæc sunt, qui eventus humanos superiores quam suos animos esse ducunt,

XXIX. Qua re omnium philosophorum, ut ante dixi, una ratio est medendi, ut nihil quale sit illud, quod perturbet animum, sed de ipsa sit pertur-

Itaque primum in ipsa cupiditate, cum id solum agitur, ut ea tollatur, non est quærendum, bonum illud necne sit, quod libidinem moveat, sed libido ipsa tollenda est, ut, sive, quod honestum est, id sit summum bonum, sive voluptas sive horum utrumque conjunctum sive tria illa genera bonorum, tamen, etiam si virtutis ipsius vehementior appetitus sit, eadem sit omnibus ad deterrendum adhibenda oratio. Continet autem omnem sedationem animi humana in conspectu posita natura, quæ quo facilius expressa cernatur, explicanda est oratione

Communis condicio lexque vitæ. Itaque non sine

Neque tam terribilis ulla fando oratio est

Nec sors nec ira cælitum invectum malum,

Quod non natura humana patiendo ecferat. Est autem utilis ad persuadendum ea, quæ acciderint, ferri et posse et oportere enumeratio eorum, qui tulerunt. Etsi ægritudinis sedatio et hesterna disputatione explicata est et in Consolationis libro, quem in medio — non enim sapientes eramus — mærore et dolore conscripsimus, quodque vetat Chrysippus ad recentes quasi tumores animi remedium adhibere, id nos fecimus naturæque vim attulimus, ut magni tudini medicinæ doloris magnitudo concederet.

XXX. Sed ægritudini, de qua satis est disputatum, finitimus est metus, de quo pauca dicenda sunt. Est enim metus, ut ægritudo præsentis, sic ille futuri mali: itaque non nulli ægritudinis partem quandam metum esse dicebant; Alii autem metum præmolestiam appellabant, quod esset quasi dux consequentis molestiæ. Quibus igitur rationibus instantia feruntur, eisdem contemnuntur sequentia; Nam videndum est in utrisque, ne quid humile, summissum, molle, effeminatum, fractum abiectumque faciamus. Sed quamquam de ipsius metus inconstantia, imbecillitate, levitate dicendum est, tamen multum prodest ea, quæ metuuntur, 1 ipsa contemnere. Itaque sive casu accidit sive consilio, percommode factum est, quod eis de rebus, quæ maxime metuuntur, de morte et de dolore, primo et proximo die disputatum est: quæ si probata sunt, metu magna ex parte liberati sumus. XXXI. Ac de malorum opinione hactenus. Videamus nunc de bonorum, id est, de lætitia et de cupiditate. Mihi quidem in tota ratione ea, quæ pertinet ad animi perturbationem, una res videtur causam continere, omnes eas esse in nostra potestate, omnes judicio susceptas, omnes voluntarias. Hic igitur error est eripiendus, hæc detrahenda opinio atque ut in malis opinatis tolerabilia, sic in bonis sedatiora sunt efficienda ea, quæ magna et lætabilia ducuntur. Atque hoc quidem commune malorum et bonorum, ut, si jam difficile sit persuadere nihil earum rerum, quæ perturbent animum, aut in bonis aut in malis esse habendum, tamen alia ad alium motum curatio sit adhibenda aliaque ratione malevolus, alia amator, alia rursus

Anxius, alia timidus corrigendus. Atque erat facile sequentem eam rationem, quæ maxime probatur de bonis et malis, negare umquam lætitia adfici posse insipientem, quod nihil umquam haberet boni. Sed loquimur nunc more communi. Sint 1 sane ista bona, quæ putantur, honores, divitiæ, voluptates, cetera: tamen in eis ipsis potiundis exsultans gestiensque lætitia turpis est, ut, si ridere concessum sit, vituperetur tamen cachinnatio. Eodem enim vitio est effusio animi in lætitia quo in dolore contractio, eademque levitate cupiditas est in appetendo qua lætitia in fruendo, et, ut nimis addicti molestia, sic nimis elati lætitia jure judicantur leves. Et cum invidere ægritudinis sit, malis autem alienis voluptatem capere lætitiæ, utrumque immanitate et feritate quadam proponenda castigari solet; Atque ut cavere 2 decet, timere non decet, sic gaudere decet, lætari non decet, quoniam docendi causa a gaudio lætitiam distinguimus.

Illud jam supra diximus, contractionem animi recte fieri numquam posse, elationem posse: aliter enim Nævianus ille gaudet Hector:

Lætus sum laudari me abs te, pater, a laudato viro, aliter ille apud Trabeam:

Lena delenita argento nutum observabit meum,

Quid velim, quid studeam; Adveniens digito impellam

Fores patebunt: de improviso Ckiysis ubi me as-

Alacris ob viam mihi veniet complexum exoptans

Mihi se dedet. Quam hæc pulcra putet ipse jam dicet:

... Fortunam ipsam anteibo fortunis meis.

XXXII. Hæc lætitia quam turpis sit satis est diligenter attendentem penitus videre. Et ut turpes sunt qui efferunt se lætitia tum, cum fruuntur Veneriis voluptatibus, sic flagitiosi, qui eas inflammato animo concupiscunt. Totus vero iste, qui vulgo appellatur amor — nec hercule invenio quo nomine alio possit appellari —, tantæ levitatis est, ut nihil videam quod putem conferendum: quem Cæcilius

Deum qui non summum putet,

Aut stultum aut rerum esse imperitum existumat,

Cujus in manu sit quem esse dementem velit,

Quem sapere, quem insanire, quem in morbum iniici,

Quem contra amari, quem expeti, quem arcessier.

O præclaram emendatricem vitæ poeticam! Quæ amorem, flagitii et levitatis auctorem, in concilio deorum collocandum putet. De comœdia loquor, quæ, si hæc flagitia non probaremus, nulla esset omnino. Quid ait ex tragœdia princeps ille Argonautarum?

Tu me amoris magis quam honoris servavisti gratia. * *

Illum, Amor quem dederat, qui plus pollet potiorque

Est patre.

XXXIII. Sed poetas ludere sinamus, quorum fabulis in hoc flagitio versari ipsum videmus Jovem. Ad magistros virtutis, philosophos, veniamus, qui amorem negant stupri esse et in eo litigant cum Epicuro non multum, ut opinio mea fert, mentiente. Quis est enim iste amor amicitiæ? Cur neque deformem adolescentem quisquam amat neque formosum senem? Mihi quidem hæc in Græcorum gymnasiis nata consuetudo videtur, in quibus isti liberi et concessi sunt amores. Bene ergo Ennius:

Flagiti principium est mudare inter civis corpora. Qui ut sint, quod fieri posse video, pudici, solliciti tamen et anxii sunt eoque magis, quod se ipsi continent et cœrcent. Atque, ut muliebres amores omittam, quibus majorem licentiam natura concessit, quis aut de Ganymedi raptu dubitat quid poetæ velint aut non intelligit quid apud Euripidem et loquatur et cupiat Laius? Quid denique homines doctissimi et summi poetæ de se ipsis et carminibus * 8 edunt et cantibus? Fortis vir in sua re publica cognitus quæ de juvenum amore scribit Alcæus! Nam Anacreontis quidem tota poesis est amatoria. Maxime vero omnium flagrasse amore Rheginum Ibycum apparet ex scriptis.

XXXIV. Atque horum omnium libidinosos esse amores videmus. Philosophi sumus exorti et auctore quidem nostro Platone, quem non injuria Dicæarchus accusat, qui amori auctoritatem tribueremus.

Stoici vero et sapientem amaturum esse dicunt et amorem ipsum conatum amicitiæ faciendæ ex pulcritudinis specie definiunt. Qui si quis est in rerum natura sine sollicitudine, sine desiderio, sine cura, sine suspirio, sit sane; Vacat enim omni libidine; Hæc autem de libidine oratio est. Sin autem est aliquis amor, ut est certe, qui nihil absit aut non multum ab insania, qualis in Leucadia est:

Si quidem sit quisquam deus,

Cui ego sim curæ.

At id erat deis omnibus curandum, quem ad modum hic frueretur voluptate amatoria!

Heu me infelicem! Nihil verius. Probe et ille:

Sanusne es, qui temere lamentare? 1 * 3 Hic insanus videtur etiam suis. At quas tragœdias efficit!

Te, Apollo sancte, fer opem, teque, omnipotens

Neptune, invoco,

Vosque adeo, venti! Mundum totum se ad amorem suum sublevandum conversurum putat; Venerem unam excludit ut iniquam:

Nam quid ego te appellem, Venus? Eam præ libidine negat curare quidquam: quasi vero ipse non propter libidinem tanta flagitia et faciat et dicat.

XXXV. Sic igitur adfecto hæc adhibenda curatio est, ut et illud, quod cupiat, ostendatur quam leve, quam contemnendum, quam nihili sit omnino, quam facile vel aliunde vel alio modo perfici vel omnino negligi possit. Abducendus etiam est non numquam ad alia studia, sollicitudines, curas, negotia; Loci denique mutatione tamquam ægroti non con-

Valescentes sæpe curandus est: etiam novo quidam amore veterem amorem tamquam clavo clavum eiiciendum putant; Maxime autem admonendus est, quantus sit furor amoris; Omnibus enim ex animi perturbationibus est profecto nulla vehementior, ut, si jam ipsa illa accusare nolis, stupra dico et corruptelas et adulteria, incesta denique, quorum omnium accusabilis est turpitudo, sed ut hæc omittas, perturbatio ipsa mentis in amore fœda per

Se est. Nam ut illa præteream, quæ sunt furoris, hæc ipsa per sese quam habent levitatem, quæ videntur esse mediocria! Injuriæ,

Suspiciones, inimicitiæ, induciæ,

Bellum, pax rursum: incerta hæc si tu postules

Ratione certa Jacere, nihilo plus agas,

Quam si des operam ut cum ratione insanias. Hæc inconstantia mutabilitasque mentis quem non ipsa pravitate deterreat? Est etiam illud, quod in omni perturbatione dicitur, demonstrandum, nullam esse nisi opinabilem, nisi judicio susceptam, nisi voluntariam. Etenim si naturalis amor esset, et amarent omnes et semper amarent et idem amarent neque alium pudor, alium cogitatio, alium satietas deterreret.

XXXVI. Ira vero quæ quam diu perturbat animum, dubitationem insaniæ non habet, cujus im> pulsu exsistit etiam inter fratres tale jurgium:

Ipsus hortatur me frater, ut meos malis miser

Mandarem natos.... Eorum viscera apponit. Quid est enim quo non progrediatur eodem ira quo furor? Itaque iratos proprie dicimus exisse de potestate, id est, de consilio, de ratione, de mente; Horum enim potestas in

Totum animum esse debet. His aut subtrahendi sunt ei, in quos impetum conantur facere, dum se ipsi colligant — quid est autem se ipsum colligere nisi dissipatas animi partes rursum in suum locum cogere? — Aut rogandi orandique sunt, ut, si quam habent ulciscendi vim, differant in tempus aliud, dum defervescat ira. Defervescere autem certe significat ardorem animi invita ratione excitatum: ex quo illud laudatur Archytæ, qui cum vilico factus esset iratior: Quo te modo, inquit, accepissem, nisi iratus essem!

XXXVII. Ubi sunt ergo isti, qui iracundiam utilem dicunt — potest utilis esse insania? — Aut naturalem? An quidquam est secundum naturam, quod fit repugnante ratione? Quo modo autem, si naturalis esset ira, aut alius alio magis iracundus esset aut finem haberet prius, quam esset ulta, ulciscendi libido aut quemquam pœniteret quod fecisset per iram? Ut Alexandrum regem videmus, qui cum interemisset Clitum familiarem suum, vix a se manus abstinuit: tanta vis fuit pœnitendi. Quibus cognitis quis est qui dubitet quin hic quoque motus animi sit totus opinabilis ac voluntarius? Quis enim dubitarit quin ægrotationes animi, qualis est avaritia, gloriæ cupiditas, ex eo, quod magni æstimetur ea res, ex qua animus ægrotat, oriantur? Unde intelligi debet perturbationem quoque omnem

Et si fidentia, id est firma animi confisio, scientia quædam est et opinio gravis non temere adsentientis, metus quoque est diffidentia exspectati et impendentis mali; Et, si spes est exspectatio boni, mali exspectationem esse necesse est metum. Ut igitur metus, sic reliquæ pertursic perturbatio erroris est. Qui autem natura dicuntur iracundi aut misericordes aut invidi aut tale quid, ei sunt constituti quasi mala valetudine animi, sanabiles tamen, ut Socrates dicitur. Cum multa in conventu vitia collegisset in eum Zopyrus, qui se naturam cujusque ex forma perspicere profitebatur, derisus est a ceteris, qui illa in Socrate vitia non agnoscerent, ab ipso autem Socrate sublevatus, cum illa sibi insita sed ratione a se deiecta diceret

Ergo ut optima quisque valetudine adfectus potest videri natura ad aliquem morbum proclivior, sic animus alius ad alia vitia propensior; Qui autem non natura, sed culpa vitiosi esse dicuntur, eorum vitia constant e falsis opinionibus rerum bonarum et malarum, ut sit alius ad alios motus perturbationesque proclivior. Inveteratio autem ut in corporibus ægrius depellitur quam perturbatio, citiusque repentinus oculorum tumor sanatur quam diuturna lippitudo depellitur.

XXXVIII. Sed cognita jam causa perturbationum, quæ omnes oriuntur ex judiciis opinionum et voluntatibus, sit jam hujus disputationis modus. Scire autem nos oportet cognitis, quoad possunt ab homine cognosci, bonorum et malorum finibus nihil a philosophia posse aut majus aut utilius optari quam hæc, quæ a nobis hoc quadriduo disputata sunt. Morte enim contempta et dolore ad patiendum levato adjunximus sedationem ægritudinis, qua nullum homini malum majus est. Etsi enim omnis animi perturbatio gravis est nec multum differt ab amentia, tamen ceteros, cum sunt in aliqua perturbatione aut metus aut lætitiæ aut cupiditatis, commotos modo et perturbatos dicere solemus, at eos, qui se ægritudini dediderunt, miseros, adflictos,

Ærumnosos, calamitosos. Itaque non fortuito fac- 1 tam videtur, sed ate ratione propositum, ut separatim de ægritudine et de ceteris perturbationibus disputaremus; In ea est enim fons miseriarum et caput. Sed et ægritudinis et reliquorum animi morborum una sanatio est, omnes opinabiles esse et voluntarios ea reque suscipi, quod ita rectum esse videatur. Hunc errorem quasi radicem malorum omnium stirpitus philosophia se extracturam

Pollicetur. Demus igitur nos huic excolendos patiamurque nos sanari; His enim malis insidentibus non modo beati, sed ne sani quidem esse possumus. Aut igitur negemus quidquam ratione confici, cum contra nihil sine ratione recte fieri possit aut, cum philosophia ex rationum collatione constet, ab ea, si et boni et beati volumus esse, omnia adiumenta et auxilia petamus bene beateque vivendi.

I. Q hic dies, Brute, finem faciet Tusculanarum disputationum, quo die est a nobis ea de re, quam tu ex omnibus maxime probas, disputatum: placere enim tibi admodum sensi et ex eo libro, quem ad me accuratissime scripsisti, et ex multis sermonibus tuis virtutem ad beate vivendum se ipsa esse contentam; Quod etsi difficile est probatu propter tam varia et tam multa tormenta fortunæ, tale tamen est, ut elaborandum sit quo facilius probetur; Nihil est enim omnium, quæ in philosophia tractantur, quod gravius magnificentiusque

Dicatur. Nam cum ea causa impulerit eos, qui primi se ad philosophiæ studium contulerunt, ut omnibus rebus posthabitis totos se in optimo vitæ statu exquirendo collocarent, profecto spe beate vivendi tantam in eo studio curam operamque posuerunt. Quod si ab iis inventa et perfecta virtus est et si præsidii ad beate vivendum in virtute satis est, quis est qui non præclare et ab illis positam et 1 * 3 a nobis susceptam operam philosophandi arbitretur? Sin autem virtus subiecta sub varios incertosque casus famula fortunæ est nec tantarum virium est, ut se ipsa tueatur, vereor ne non tam virtutis fiducia nitendum nobis ad spem beate vivendi quam vota

Facienda videantur. Equidem eos casus, in quibus me fortuna vehementer exercuit, mecum ipse considerans huic incipio sententiæ diffidere interdum et humani generis imbecillitatem fragilitatemque exti nobis infirma dedisset iisque et morbos insanabiles et dolores intolerabiles adjunxisset, animos quoque dederit et corporum doloribus congruentes et se-

Pa ratim suis angoribus et molestiis implicatos. Sed in hoc me ipse castigo, quod ex aliorum et ex nostra fortasse mollitia, non ex ipsa virtute, de virtutis robore existimo. Illa enim, si modo est ulla virtus — quam dubitationem avunculus tuus, Brute, sustulit —, omnia, quæ cadere in hominem possunt, subter se habet eaque despiciens casus contemnit humanos culpaque omni carens præter se ipsam nihil censet ad se pertinere. Nos autem omnia adversa cum venientia metu augentes tum mærore præsentia rerum naturam quam errorem nostrum damnare malumus.

II. Sed et hujus culpæ et ceterorum vitiorum peccatorumque nostrorum omnis a philosophia petenda correctio est; Cujus in sinum cum a primis 1 temporibus ætatis nostra voluntas studiumque nos compulisset, his gravissimis casibus in eundem portum, ex quo eramus egressi, magna jactati tempestate confugimus. O vitæ philosophia dux, o virtutis indagatrix expultrixque vitiorum! Quid non modo nos, sed omnino vita hominum sine te esse potuisset? Tu urbes peperisti, tu dissipatos homines in societatem vitæ convocasti, tu eos inter se primo domiciliis, deinde coniugiis, tum litterarum et vocum communione junxisti, tu inventrix legum, tu magistra morum et disciplinæ fuisti: ad te confugimus, ate opem petimus, tibi nos, ut antea magna ex parte, sic nunc penitus totosque tradimus. Est autem unus dies bene et ex præceptis tuis actus peccanti immortalitati anteponendus. Cujus igitur potius opibus utamur quam tuis, quæ et vitæ tranquillitatem largita nobis es et terrorem mortis sustulisti? Ac philosophia quidem tantum abest ut proinde ac de hominum est vita merita laudetur, ut aplerisque neglecta amultis etiam vituperetur. Vituperare quisquam vitæ parentem et hoc parricidio se inquinare audet et tam impie ingratus esse, ut eam accuset, quam vereri deberet, etiam si minus percipere potuisset? Sed, ut opinor, hic error et hæc indoctorum animis offusa caligo est, quod tam longe retro respicere non possunt nec eos, aquibus vita hominum instructa primis est fuisse philosophos arbitrantur.

III. Quam rem antiquissimam cum videamus, nomen tamen esse confitemur recens; Nam sapientiam quidem ipsam quis negare potest non modo re esse antiquam, verum etiam nomine? Quæ divinarum humanarumque rerum, tum initiorum causarumque cujusque rei cognitione hoc pulcherrimum nomen apud antiquos adsequebatur. Itaque et illos septem, qui a Græcis o-o^oi, sapientes a nostris et habebantur et nominabantur, et multis ante sæculis Lycurgum, cujus temporibus Homerus etiam fuisse ante hanc urbem conditam traditur, et jam heroicis ætatibus Ulixem et Nestorem accepimus et fuisse et habitos esse sapientes. Nec vero Atlans sustinere cælum nec Prometheus adfixus Caucaso nec stellatus Cepheus cum uxore, genero, filia traderetur, nisi cælestium divina cognitio nomen eorum ad errorem fabulæ traduxisset. A quibus ducti deinceps omnes, qui in rerum con bantur et nominabantur, idque eorum nomen usque ad Pythagoræ manavit ætatem, quem, ut scribit auditor Platonis Ponticus Heraclides, vir doctus in primis, Phliuntem ferunt venisse cumque Leonte, principe Phliasiorum, docte et copiose disseruisse

Quædam: cujus ingenium et eloquentiam cum admiratus esset Leon, quæsivisse ex eo qua maxime arte confideret; At illum artem quidem se scire nullam, sed esse philosophum. Admiratum Leontem novitatem nominis quæsivisse quinam essent philo-

Sophi et quid inter eos et reliquos interesset; Pythagoram autem respondisse similem sibi videri vitam hominum et mercatum eum, qui haberetur maximo ludorum apparatu totius Græciæ celebritate: nam ut illic alii corporibus exercitatis gloriam et nobilitatem coronæ peterent, alii emendi aut vendendi quæstu et lucro ducerentur, esset autem quoddam genus eorum idque vel maxime ingenuum, qui nec plausum nec lucrum quærerent, sed visendi causa venirentstudiosequeperspicerent quid ageretur et quo modo, item nos quasi in mercatus quandam celebritatem ex urbe aliqua sic in hanc vitam ex alia vita et natura profectos alios gloriæ servire, alios pecuniæ; Raros esse quosdam, qui ceteris omnibus pro nihilo habitis rerum naturam studiose intuerentur; Hos se appellare sapientiæ studiosos, id est enim philosophos, et ut illic liberalissimum esset spectare nihil sibi acquirentem, sic in vita longe omnibus studiis contemplationem rerum cognitionemque præstare.

IV. Nec vero Pythagoras nominis solum inventor, sed rerum etiam ipsarum amplificator fuit: qui cum 1 * 3 festiv al at Olympia, of. I. § ill. Post hunc Phliasium sermonem in Italiam venisset, exornavit eam Græciam, quæ magna dicta est, et privatim et publice præstantissimis et institutis et artibus; Cujus de disciplina aliud tempus fuerit fortasse dicendi. Sed ab antiqua philosophia usque ad Socratem, qui Archelaum Anaxagoræ discipulum audierat, numeri motusque tractabantur et unde omnia orerentur quove reciderent, studioseque ab iis siderum magnitudines, intervalla, cursus anquirebantur et cuncta cælestia; Socrates autem primus philosophiam devocavit e cælo et in urbibus collocavit et in domus etiam introduxit et cœgit de vita II et moribus rebusque bonis et malis quærere: cujus multiplex ratio disputandi rerumque varietas et ingenii magnitudo, Platonis memoria et litteris consecrata, plura genera effecit dissentientium philosophorum, equibus nos id potissimum consecuti sumus, quo Socratem usum arbitrabamur, ut nostram ipsi sententiam tegeremus, errore alios levaremus et in omni disputatione quid esset simillimum veri quæreremus; Quem morem cum Carneades acutissime copiosissimeque tenuisset, fecimus et alias sæpe et nuper in Tusculano ut ad eam consuetudinem 1 2 3

V. A. Non mihi videtur ad beate vivendum satis posse virtutem. M. At hercule Bruto meo videtur, cujus ego judicium, pace tua dixerim, longe antepono tuo. A. Non dubito, nec id nunc agitur, tu illum quantum ames, sed hoc, quod mihi dixi videri, quale sit, de quo ate disputari volo. M. Nempe negas ad beate vivendum satis posse virtutem? A. Prorsus nego. M. Quid? Ad recte, honeste, laudabiliter, postremo ad bene vivendum satisne est præsidii in virtute? A. Certe satis. M. Potes igitur aut, qui male vivat, non eum miserum dicere aut, quem bene fateare, eum negare beate vivere? A. Quidni possim? Nam etiam in tormentis recte, honeste, laudabiliter et ob eam rem bene vivi potest, dum modo intelligas quid nunc dicam bene; Dico

Enim constanter, graviter, sapienter, fortiter: hæc etiam in eculeum coniiciuntur, quo vita non aspirat beata. M. Quid igitur? Solane beata vita, quæso, relinquitur extra ostium limenque carceris, cum constantia, gravitas, fortitudo, sapientia reliquæque virtutes rapiantur ad tortorem nullumque recusent nec supplicium nec dolorem? A. Tu, si quid es

Facturus, nova aliqua conquiras oportet: ista me minime movent, non solum quia pervulgata sunt, sed multo magis, quia tamquam levia quædam vina nihil valent in aqua, sic Stoicorum ista magis gustata quam potata delectant. Velut iste chorus virtutum in eculeum impositus imagines constituit ante oculos eum amplissima dignitate, ut ad eas cursim perrectura nec eas beata vita a se desertas passura videa-

Tur: cum autem animum ab ista pictura imaginibusque virtutum ad rem veritatemque traduxeris, hoc nudum relinquitur, possitne quis beatus esse quam diu torqueatur. Quam ob rem hoc nunc quæramus; Virtutes autem noli vereri ne expostulent et querantur se a beata vita esse relictas: si enim nulla virtus prudentia vacat, prudentia ipsa hoc videt, non omnes bonos esse etiam beatos, multaque de M. Atilio, Q. Cæpione, M'. Aquilio recordatur, beatamque vitam, si imaginibus potius uti quam rebus ipsis placet, conantem ire in eculeum retinet ipsa prudentia negatque ei cum dolore et cruciatu quidquam esse commune.

VI. M. Facile patior te isto modo agere, etsi iniquum est præscribere mihi te quem ad modum ame disputari velis. Sed quæro utrum aliquid actum superioribus diebus an nihil arbitremur f A. Actum vero et aliquantum quidem. M. Atqui, si ita est, profligata jam hæc et pæne ad exitum adducta quæstio est. A. Quo tandem modo? M. Quia * * motus turbulenti jactationesque animorum incitatæ et impetu inconsiderato elatæ rationem omnem repellentes vitæ beatæ nullam partem relinquunt. Quis enim potest mortem aut dolorem metuens, quorum alterum sæpe adest, alterum semper impendet, esse non miser? Quid? Si idem, quod plerumque fit, paupertatem, ignominiam, infamiam timet, si debilitatem, cæcitatem, si denique, quod non singulis hominibus, sed potentibus populis sæpe contigit, servitutem, potest ea timens esse quisquam

Beatus? Quid, qui non modo ea futura timet, verum etiam fert sustinetque præsentia? Adde eodem exsilia, luctus, orbitates: qui rebus his fractus ægritudine eliditur potest tandem esse non miserrimus? Quid vero? Illum, quem libidinibus inflammatum et furentem videmus, omnia rabide appetentem cum inexplebili cupiditate, quoque adfluentius voluptates undique hauriat, eo gravius ardentiusque sitientem, nonne recte miserrimum dixeris? Quid? Elatus ille levitate inanique lætitia exsultans et temere gestiens nonne tanto miserior quanto sibi videtur beatior? Ergo ut hi miseri, sic contra illi beati, quos nulli metus terrent, nullæ ægritudines exedunt, nullæ libidines incitant, nullæ futiles lætitiæ exsultantes languidis liquefaciunt voluptatibus. Ut maris igitur tranquillitas intelligitur nulla ne minima quidem aura fluctus commovente, sic animi quietus et placatus status cernitur, cum perturbatio nulla est qua

Moveri queat. Quod si est, qui vim fortunæ, qui omnia humana, quæcumque accidere possunt, tolerabilia ducat, ex quo nec timor eum nec angor attingat, idemque si nihil concupiscat, nulla efferatur animi inani voluptate, quid est cur is non beatus sit? Et si hæc virtute efficiuntur, quid est cur virtus ipsa per se non efficiat beatos?

VII. A. Atqui alterum dici non potest quin ii, qui nihil metuant, nihil angantur, nihil concupiscant, nulla impotenti lætitia efferantur, beati sint, itaque id tibi concedo, alterum autem jam integrum non est; Superioribus enim disputationibus effectum est

Vacare omni animi perturbatione sapientem. M. Nimirum igitur confecta res est; Videtur enim ad exitum venisse quæstio. A. Propemodum id quidem. M. Verum tamen mathematicorum iste mos est, non est philosophorum. Nam geometræ cum aliquid docere volunt, si quid ad eam rem pertinet eorum, quæ ante docuerunt, id sumunt pro concesso et probato, illud modo explicant, de quo ante nihil scriptum est: philosophi, quamcumque rem habent in manibus, in eam quæ conveniunt, congerunt omnia, etsi alio loco disputata sunt. Quod ni ita esset, cur Stoicus, si esset quæsitum satisne ad beate vivendum virtus posset, multa diceret? Cui satis esset respondere se ante docuisse nihil bonum esse 1 nisi quod honestum esset, hoc probato consequens esse beatam vitam virtute esse contentam, et quo modo hoc sit consequens illi, sic illud huic, ut, si beata vita virtute contenta sit, nisi honestum quod

Sit, nihil aliud sit bonum. Sed tamen non agunt sic; Nam et de honesto et de summo bono separatim libri sunt, et cum ex eo efficiatur satis magnam in virtute ad beate vivendum esse vim, nihilo minus hoc agunt separatim; Propriis enim et suis argumentis et admonitionibus tractanda quæque res est, tanta præsertim. Cave enim putes ullam in philosophia vocem emissam clariorem ullumve esse philosophiæ promissum uberius aut majus. Nam quid profitetur? Odi boni! Perfecturam se qui legibus suis paruisset ut esset contra fortunam semper armatus, ut omnia præsidia haberet in se bene beateque vivendi, ut esset semper denique beatus. Sed videro quid efficiat: tantisper hoc ipsum magni æstimo, quod pollicetur. Nam Xerxes quidem refertus omnibus præmiis donisque fortunæ, non equitatu, non pedestribus copiis, non navium multitudine, non infinito pondere auri contentus, præmium proposuit, qui invenisset novam voluptatem: qua ipsa non fuisset contentus: neque enim umquam finem inveniet VIII. A. Vellem id quidem, sed habeo paullum quod requiram. Ego enim adsentior eorum, quæ posuisti, alterum alteri consequens esse, ut, quem ad modum, si quod honestum sit, id solum sit bonum, sequatur vitam beatam virtute confici, sic si vita beata in virtute sit, nihil esse nisi virtutem bonum. Sed Brutus tuus auctore Aristo et Antiocho non sentit hoc; Putat enim, etiam si sit bonum aliquod præter virtutem. M. Quid igitur? Contra Brutumne me dicturum putas? A. Tu vero, ut videtur; Nam præfinire non est meum. M. Quid cuique igitur consentaneum sit, alio loco. Nam ista mihi et cum Antiocho sæpe et cum Aristo nuper, cum Athenis imperator apud eum deversarer, dissensio fuit: mihi enim non videbatur quisquam esse beatus posse, cum in malis esset, in malis autem sapientem esse posse, tur hæc, quæ scriptitavit etiam Antiochus locis pluribus, virtutem ipsam per se beatam vitam efficere posse neque tamen beatissimam: deinde ex majore parte plerasque res nominari, etiam si quæ pars abesset, ut vires, ut valetudinem, ut divitias, ut honorem, ut gloriam, quæ genere, non numero cernerentur: item beatam vitam, etiam si ex aliqua parte clauderet, tamen ex multo majore parte

Obtinere nomen suum. Hæc nunc enucleare non ita necesse est, quamquam non constantissime dici mihi videntur. Nam et qui beatus est non intelligo quid requirat, ut sit beatior — si est enim quod desit, ne beatus quidem est — et quod ex majore parte unam quamque rem appellari spectarique dicunt, est ubi id isto modo valeat: cum vero tria genera malorum esse dicant, qui duorum generum malis omnibus urgueatur, ut omnia adversa sint in fortuna, omnibus oppressum corpus et confectum doloribus, huic pa ullumne ad beatam vitam deesse dicemus, non modo ad beatissimam? IX. Hoc illud est, quod Theophrastus sustinere non potuit; Nam cum statuisset verbera, tormenta, cruciatus, patriæ eversiones, exsilia, orbitates magnam vim habere ad male misereque vivendum, non est ausus elate et ample loqui, cum humiliter demisseque sentiret. Quam bene non quæritur, constanter * * quidem certe. Itaque mihi placere non solet consequentia reprehendere, cum prima concesseris: hic autem elegantissimus omnium philosophorum et eruditissimus non magno opere reprehenditur, cum tria genera dicit bonorum; Vexatur autem ab omnibus, primum in eo libro, quem scripsit de vita beata, in quo multa disputat, quam ob rem is, qui torqueatur, qui crucietur, beatus esse non possit; In eo etiam putatur dicere in rotam beatam vitam non escendere. Non usquam id quidem dicit omnino,

Sed quæ dicit idem valent. Possum igitur, cui concesserim in malis esse dolores corporis, in malis naufragia fortunæ, huic suscensere dicenti non omnes bonos esse beatos, cum in omnes bonos ea, quæ ille in malis numerat, cadere possint? Vexatur idem Theophrastus et libris et scholis omnium philosophorum, quod in Callisthene suo laudarit illam sententiam:

Vitam regit fortuna, non sapientia. Negant ab ullo philosopho quidquam dictum esse languidius: recte id quidem, sed nihil intelligo dici potuisse constantius. Si enim tot sunt in corpore bona, tot extra corpus in casu atque fortuna, nonne consentaneum est plus fortunam, quæ domina rerum sit et externarum et ad corpus pertinentium, quam consilium valere?

An malumus Epicurum imitari? Qui multa præclare sæpe dicit; Quam enim sibi constanter convenienterque dicat non laborat. Laudat tenuem victum: philosophi id quidem, sed si Socrates aut Antisthenes diceret, non is, qui finem bonorum voluptatem esse dixerit. Negat quemquam jucunde posse vivere, nisi idem honeste, sapien tev justeque vivat. Nihil gravius, nihil philosophia dignius, nisi idem hoc ipsum, honeste, sapienter, juste ad voluptatem referret. Quid melius quam fortunam exiguam intervenire sapienti? Sed hoc isne dicit, qui, cum dolorem non modo maximum malum, sed solum malum etiam dixerit, toto corpore opprimi possit doloribus acerrimis tum, cum maxime contra fortunam glorietur? Quod idem melioribus etiam verbis Metrodorus: inquit,

Præclare, si Aristo Chius aut si Stoicus Zeno diceret, qui nisi quod turpe esset nihil malum duceret. Tu vero, Metrodore, qui omne bonum in visceribus medullisque condideris et definieris summum bonum firma corporis adfectione explorataque * * ejus spe contineri, fortunæ aditus interclusisti? Quo modo? Isto enim bono jam exspoliari potes.

X. Atqui his capiuntur imperiti, et propter hujus modi sententias istorum hominum est multitudo: acute autem disputantis illud est non quid quisque dicat, sed quid cuique dicendum sit videre: velut in ea ipsa sententia, quam in hac disputatione suscepimus, omnes bonos semper beatos volumus esse. Quos dicam bonos perspicuum est; Omnibus enim virtutibus instructos et ornatos tum sapientes, tum viros bonos dicimus. Videamus qui dicendi sint beati. Equidem eos existimo, qui sint in bonis, nullo adjuncto malo, neque ulla alia huic verbo, cum beatum dicimus, subiecta notio est nisi secretis malis omni-

Bus cumulata bonorum complexio. Hanc adsequi virtus, si quidquam præter ipsam boni est, non potest; Aderit enim malorum, si mala illa ducimus, turba quædam, paupertas, ignobilitas, humilitas, solitudo, amissio suorum, graves dolores corporis, perdita valetudo, debilitas, cæcitas, interitus patriæ, exsilium, servitus denique: in his tot et tantis, — atque etiam plura possunt accidere, — potest esse sapiens; Nam hæc casus importat, qui in sapientem potest incurrere. At si ea mala sunt, quis potest præstare semper sapientem beatum fore, cum vel in

Omnibus his uno tempore esse possit? Non igitur

* cl. Luke xii. 20. Facile concedo neque Bruto meo neque communibus magistris nec veteribus illis, Aristoteli, Speusippo, Xenocrati, Polemoni, ut cum ea, quaie supra enumeravi, in malis numerent, idem dicant semper beatum esse sapientem. Quos si titulus hic delectat insignis et pulcher, Pythagora, Socrate, Platone dignissimus, inducant animum illa, quorum splendore capiuntur, yires, valetudinem, pulcritudinem, divitias, honores, opes contemnere, eaque, quæ his contraria sunt, pro nihilo ducere, tum poterunt clarissima voce profiteri se neque fortunæ impetu nec multitudinis opinione nec dolore nec paupertate terreri omniaque sibi in sese esse posita nec esse quidquam extra suam potestatem quod ducant in bonis. Nunc et hæc loqui, quæ sunt magni cujusdam et alti viri, et eadem quæ vulgus in malis et bonis numerare concedi nullo modo potest. Qua gloria commotus Epicurus exoritur, cui etiam, si dis placet, videtur semper sapiens beatus. Hic dignitate hujus sententiæ capitur, sed numquam id diceret, si ipse se audiret; Quid est enim quod minus conveniat quam ut is, qui vel summum vel solum malum dolorem esse dicat, idem censeat: " Quam hoc suave est!" Tum, cum dolore crucietur, dicturum esse sapientem? Non igitur singulis vocibus philosophi spectandi sunt, sed ex perpetuitate atque constantia.

XI. A. Adducis me ut tibi adsentiar. Sed tua

1 Quoque vide ne desideretur constantia. M. Quonam modo? A. Quia legi tuum nuper quartum de Finibus: in eo mihi videbare contra Catonem disserens hoc velle ostendere, quod mihi quidem probatur, inter Zenonem et Peripateticos nihil præter verborum novitatem interesse; Quod si ita est quid est causæ quin, si Zenonis rationi consentaneum sit satis magnam vim in virtute esse ad beate vivendum, liceat idem Peripateticis dicere? Rem enim opinor

Spectari oportere, non verba. M. Tu quidem tabellis obsignatis agis mecum et testificaris quid dixerim aliquando aut scripserim. Cum aliis isto modo, qui legibus impositis disputant: nos in diem vivimus; Quodcumque nostros animos probabilitate percussit, id dicimus, itaque soli sumus liberi. Verum tamen, quoniam de constantia paullo ante diximus, non ego hoc loco id quærendum puto, verumne sit quod Zenoni placuerit quodque ejus auditori Aristoni, bonum esse solum quod honestum esset, sed, si ita esset, tum ut hoc totum, beate

Vivere, in una virtute poneret. Qua re demus hoc sane Bruto, ut sit beatus semper sapiens: quam sibi conveniat ipse viderit. Gloria quidem hujus sententiæ quis est illo viro dignior? Nos tamen teneamus ut sit idem beatissimus.

XII. Et si Zeno Citieus, advena quidam et

1 Ignobilis verborum opifex, insinuasse se in antiquam philosophiam videtur, hujus sententiæ gravitas a Platonis auctoritate repetatur, apud quem sæpe hæc oratio usurpata est, ut nihil præter virtutem diceretur bonum, velut in Socrates, cum esset ex eo quæsitum Archelaum, Perdiccæ filium qui tum fortunatissimus haberetur, nonne beatum putaret, 35 " Haud scio " inquit; " Numquam enim cum eo collocutus sum." Ain tu? An 2 aliter id scire non potes? " Nullo modo." Tu igitur ne de Persarum quidem rege magno potes dicere beatusne sit? " An ego possim, cum ignorem quam sit doctus, quam vir bonus? " Quid? Tu in eo sitam vitam beatam putas? " Ita prorsus existimo, bonos beatos, improbos miseros." Miser ergo Archelaus? " Certe, si iniustus." Videturne omnem hic beatam vitam in una virtute

Ponere? Quid vero? In Epitaphio quo modo idem? " Nam cui viro," inquit, " ex se ipso apta sunt omnia, quæ ad beate vivendum ferunt, nec suspensa aliorum aut bono casu aut contrario pendere ex alterius evp ntis et errare coguntur, huic optime vivendi ratio comparata est. Hic est ille moderatus, hic fortis, hic sapiens, hic et nascentibus et cadentibus cum reliquis commodis, tum maxime liberis, parebit et obediet præcepto illi veteri; Neque enim lætabitur umquam nec mærebit nimis, quod semper in se ipso omnem spem reponet sui." 1 Ex hoc igitur Platonis quasi quodam sancto augustoque fonte nostra omnis manabit oratio.

XIII. Unde igitur ordiri rectius possumus quam a communi parente natura? Quæ, quidquid genuit, non modo animal, sed etiam quod ita ortum esset eterra, ut stirpibus suis niteretur, in suo quidque genere perfectum esse voluit. Itaque et arbores et vites et ea, quæ sunt humiliora neque se tollere a terra altius possunt, alia semper virent, alia hieme nudata, verno tempore tepefacta frondescunt: neque est ullum, quod non ita vigeat interiore quodam motu et suis in quoque seminibus inclusis, ut aut flores aut fruges fundat aut bacas omniaque in omnibus, quantum in ipsis est, nulla vi impediente per-

Fecta sint. Facilius vero etiam in bestiis, quod iis sensus a natura est datus, vis ipsius naturæ perspici potest. Namque alias bestias nantes aquarum incolas esse voluit, alias volucres cælo frui libero, serpentes quasdam, quasdam esse gradientes: earum ipsarum partim solivagas, partim congregatas, immanes alias, quasdam autem cicures, non nullas abditas terraque tectas. Atque earum quæque suum tenens munus, cum in disparts animantis vitam transire non possit, manet in lege naturæ. Et ut bestiis aliud alii præcipui a natura datum est, quod suum quæque retinet nec discedit ab eo, sic homini multo quiddam præstantius, etsi præstantia debent ea dici, quæ habent aliquam comparationem, humanus autem animus decerptus ex mente divina cum alio nullo nisi cum ipso deo, si hoc fas est dictu, comparari potest. Hic igitur si est excultus et si ejus acies ita curata est, ut ne cæcaretur erroribus, fit perfecta mens, id. est absoluta ratio, quod est idem virtus. Et, si omne beatum est, cui nihil deest et quod in suo genere expletum atque cumulatum est, idque virtutis est proprium, certe omnes virtutis compotes beati sunt. Et hoc quidem mihi cum Bruto convenit, id est, cum Aristotele, Xenocrate, Speusippo, Polemone.

Sed mihi videntur etiam beatissimi: quid enim deest ad beate vivendum ei, qui confidit suis bonis? Aut qui diffidit beatus esse qui potest? At diffidat necesse est qui bona dividit tripertito. XIV. Qui enim poterit aut corporis firmitate aut fortunæ stabilitate confidere? Atqui nisi stabili et fixo et permanente bono beatus esse nemo potest. Quid ergo ejus modi istorum est? Ut mihi Laconis illud dictum in hos cadere videatur, qui glorianti cuidam mercatori, quod multas naves in omnem oram maritimam dimisisset: Non sane optabilis quidem ista, 1 * * * * * * 8 inquit, rudentibus apta fortuna. An dubium est quin nihil sit habendum in eo genere, quo vita beata compleatur; Si id possit amitti? Nihil enim interarescere, nihil exstingui, nihil cadere debet eorum, in quibus vita beata consistit. Nam qui timebit ne quid ex his deperdat beatus esse non

Poterit. Volumus enim eum, qui beatus sit, tutum esse, inexpugnabilem, sæptum atque munitum, non ut parvo metu præditus sit, sed ut nullo. Ut enim innocens is dicitur, non qui leviter nocet, sed qui nihil nocet, sic sine metu is habendus est, non qui pauca metuit, sed qui omnino metu vacat. Quæ est enim alia fortitudo nisi animi adfectio cum in adeundo periculo et in labore ac dolore patiens tum

Procul ab omni metu? Atque hæc certe non ita se haberent, nisi omne bonum in una honestate consisteret. Qui autem illam maxime optatam et expetitam securitatem — securitatem autem nunc appello vacuitatem ægritudinis, in qua vita beata posita est — habere quisquam potest, cui aut adsit aut adesse possit multitudo malorum? Qui autem poterit esse celsus et erectus et ea, quæ homini accidere possunt, omnia parva ducens, qualem sapientem esse volumus, nisi omnia sibi in se posita censebit? An Lacedæmonii, Philippo minitante per litteras se omnia, quæ conarentur, prohibiturum, quæsiverunt num se esset etiam mori prohibiturus: vir is, quem quærimus, non multo facilius tali animo reperietur quam civitas universa? Quid? Ad hanc fortitudinem, de qua loquimur, temperantia adjuncta, quæ sit moderatrix omnium commotionum, quid potest ad beate vivendum deesse ei, quem fortitudo ab ægritudine et a metu vindicet, tem tate gestire non sinat? Hæc efficere virtutem ostenderem, nisi superioribus diebus essent explicata.

XV. Atque cum perturbationes animi miseriam, sedationes autem vitam efficiant beatam, duplexque ratio perturbationis sit, quod ægritudo et metus in malis opinatis, in bonorum autem errore lætitia gestiens libidoque versetur, quæ omnia cum consilio et ratione pugnant, his tu tam gravibus concitationibus tamque ipsis inter se dissentientibus atque distractis quem vacuum, solutum, liberum videris, hunc dubitabis beatum dicere? Atqui sapiens semper ita adfectus est: semper igitur sapiens beatus est. Atque etiam omne bonum lætabile est; Quod autem lætabile, id prædicandum et præ se ferendum; Quod tale autem, id etiam gloriosum; Si vero gloriosum, certe laudabile; Quod laudabile autem, profecto etiam honestum: quod bonum igitur, id

Honestum. At quæ isti bona numerant ne ipsi quidem honesta dicunt: solum igitur bonum quod honestum; Ex quo efficitur honestate una vitam contineri beatam. Non sunt igitur ea bona dicenda nec habenda, quibus abundantem licet esse miserrimum. An dubitas quin præstans valetudine, viribus, forma, acerrimis integer rimisque sensibus, adde etiam, si libet, pernicitatem et velocitatem, da divitias, honores, imperia, opes, gloriam: si fuerit is, qui hæc habet, iniustus, intemperans, timidus, hebeti ingenio atque nullo, dubitabisne eum miserum dicere? Qualia igitur ista bona sunt, quæ qui habeat miserrimus esse possit? Videamus ne, ut acervus ex sui generis granis, sic beata vita ex sui similibus partibus effici debeat. Quod si ita est, ex bonis, quæ sola honesta sunt, efficiendum est beatum: ea mixta ex dissimilibus si erunt, honestum ex iis effici nihil poterit, quo detracto quid poterit beatum intelligi? Etenim quidquid est quod bonum sit, id expetendum est; Quod autem expetendum, id certe approbandum; Quod vero approbaris, id gratum acceptumque habendum: ergo etiam dignitas ei tribuenda est. Quod si ita est, laudabile sit necesse est: bonum igitur omne laudabile; Ex quo efficitur ut, quod sit honestum, id sit solum bonum.

XVI. Quod ni ita tenebimus, multa erunt quæ nobis bona dicenda sint: omitto divitias, quas cum quivis quamvis indignus habere possit, in bonis non * * numero; Quod enim est bonum, id non quivis habere potest: omitto nobilitatem famamque popularem stultorum imp roborumque consensu excitatam: hæc, quæ sunt minima, tamen bona dicantur necesse est, candiduli dentes, venusti oculi, color suavis, et ea, quæ Anticlea laudat Ulixi pedes abluens,

Lenitudo orationis, mollitudo corporis, ea si bona ducemus, quid erit in philosophi gravitate quam in vulgi opinione stultorumque turba quod

Dicatur aut gravius aut grandius? At enim eadem Stoici præcipua vel producta dicunt quæ bona isti! Dicunt Oli quidem, sed iis vitam beatam compleri negant: hi autem sine iis esse nullam putant aut, si sit beata, beatissimam certe negant. Nos autem volumus beatissimam, idque nobis Socratica illa conclusione confirmatur: sic enim princeps ille philosophiæ disserebat, qualis cujusque animi adfectus esset, talem esse hominem, qualis autem homo ipse esset, talem ejus esse orationem; Orationi autem facta similia, factis vitam; Adfectus autem animi in bono viro laudabilis, et vita igitur laudabilis boni viri et honesta ergo, quoniam laudabilis: ex quibus bonorum beatam vitam esse con-

Eluditur. Etenim proh deorum atque hominum 1 2 fidem! Parumne cognitum est superioribus nostris disputationibus an delectationis et otii consumendi causa locuti sumus, sapientem ab omni concitatione animi, quam perturbationem voco, semper vacare, semper in animo ejus esse placidissimam pacem? Vir igitur temperatus, constans, sine metu, sine ægritudine, sine alacritate ulla, sine libidine, nonne beatus? At semper sapiens talis: semper igitur beatus. Jam vero qui potest vir bonus non ad id, quod laudabile sit, omnia referre, quæ agit quæque sentit? Refert autem omnia ad beate vivendum; Beata igitur vita laudabilis; Nec quidquam sine virtute laudabile: beata igitur vita virtute conficitur.

XVII. Atque hoc sic etiam concluditur: nec in misera vita quidquam est prædicabile aut gloriandum nec in ea, quæ nec misera sit nec beata; Et est in aliqua vita prædicabile aliquid et gloriandum ac præ se ferendum, ut Epaminondas:

Consiliis nostris laus est attonsa Laconum,

A sole exoriente supra Mæotis paludes

Nento est qui factis æquiperare queat.

Quod si est beata vita glorianda et prædicanda et præ se ferenda est; Nihil est enim aliud quod prædicandum et præ se ferendum sit. Quibus positis intelligis quid sequatur, et quidem, nisi ea vita beata est, quæ est eadem honesta, sit aliud necesse est melius vita beata. Quod erit enim honestum, certe fatebuntur esse melius; Ita erit beata vita melius aliquid, quo quid potest dici perversius? Quid? Cum fatentur satis magnam vim esse in vitiis ad miseram vitam, nonne fatendum est eandem vim in virtute esse ad beatam vitam? Contrariorum enim

Contraria sunt consequentia. Quo loco quæro quam vim habeat libra illa Critolai, qui cum in alteram lancem animi bona imponat, in alteram corporis et externa, tantum propendere illam putet, ut terram et maria deprimat.

XVIII. Quid ergo aut hunc prohibet aut etiam Xenocratem illum gravissimum philosophorum, exaggerantem tanto opere virtutem, extenuantem cetera et abiicientem, in virtute non beatam modo vitam, sed etiam beatissimam ponere? Quod quidem

Nisi fit, virtutum interitus consequetur. Nam in quem cadit ægritudo, in eundem metum cadere necesse est; Est enim metus futuræ ægritudinis sollicita exspectatio: in quem autem metus, in eundem formido, timiditas, pavor, ignavia: ergo ut

Proinde ita parent se tn vita, ut vitiet nesciant. Hic autem vincetur, ut dixi, nec modo vincetur, sed etiam serviet: at nos virtutem semper liberam volumus, semper invictam; Quæ nisi sunt, sublata

Virtus est. Atque* 1 si in virtute satis est præsidii ad bene vivendum, satis est etiam ad beate. Satis est enim certe in virtute, ut fortiter vivamus; Si fortiter, etiam ut magno animo, et quidem ut nulla re umquam terreamur semperque simus invicti. Sequitur ut nihil pœniteat, nihil desit, nihil obstet: ergo omnia profluenter, absolute, prospere, igitur beate. Satis autem virtus ad fortiter vivendum

Potest: satis ergo etiam ad beate. Etenim ut stultitia, etsi adepta est quod concupivit, numquam se tamen satis consecutam putat, sic sapientia semper eo contenta est, quod adest, neque eam umquam sui pœnitet.

XIX. Lælii unum consulatum fuisse et eum quidem cum repulsa — si, cum sapiens et bonus vir, qualis ille fuit, suffragiis præteritur, non populus abono consule potius, quam ille a populo 2 repulsam fert — sed tamen utrum malles te, si potestas esset, semel ut Lælium consulem an ut Cinnam quater? Non dubito tu quid responsurus sis, itaque video cui committam. Non quemvis hoc idem interrogarem; Responderet enim alius fortasse se non modo quattuor consulatus uni anteponere, sed unum diem Cinnæ multorum et clarorum virorum totis ætatibus, Lælius, si digito quem attigisset, pœnas dedisset: at Cinna collegæ sui, consulis Cn. Octavii, præcidi caput jussit, P. Crassi, L. Cæsaris, nobilissimorum hominum, quorum virtus fuerat domi militiæque cognita, M. Antonii, omnium eloquentissimi, quos ego audierim, C. Cæsaris, in quo mihi videtur specimen fuisse humanitatis, salis, suavitatis, leporis. Beatusne igitur qui hos interfecit? Mihi contra non solum eo videtur miser, quod ea fecit, sed etiam quod ita se gessit, ut ea facere ei liceret: etsi peccare nemini licet, sed sermonis errore labimur; Id enim licere dicimus, quod cuique conceditur. Utrum tandem beatior C. Marius tum, cum Cimbricæ victoriæ gloriam cum collega Catulo communicavit, pæne altero Lælio — nam hunc illi duco simillimum —, an cum civili bello victor iratus necessariis Catuli deprecantibus non 1 * * 4 semel respondit, sed sæpe: " Moriatur "? In quo beatior ille, qui huic nefariæ voci paruit, quam is, qui tam scelerate imperavit. Nam cum accipere quam facere præstat injuriam, tum morti jam ipsi adventanti paullum procedere ob viam, quod fecit Catulus, quam quod Marius, talis viri interitu sex suos obruere consulatus et contaminare extremum tempus ætatis.

XX. Duo de quadraginta annos tyrannus Syracusanorum fuit Dionysius, cum quinque et viginti natus annos dominatum occupavisset. Qua pulcritudine urbem, quibus autem opibus præditam servitute oppressam tenuit civitatem! Atqui de hoc homine a bonis auctoribus sic scriptum accepimus, summam fuisse ejus in victu temperantiam, in rebusque gerundis virum acrem et industrium, eundem tamen maleficum natura et iniustum: ex quo omnibus bene veritatem intuentibus videri necesse est miserrimum. Ea enim ipsa, quæ concupierat, ne tum quidem, cum omnia se posse censebat, conseque-

Batur. Qui cum esset bonis parentibus atque honesto loco natus, etsi id quidem alius alio modo tradidit, abundaretque æqualium familiaritatibus et consuetudine propinquorum, haberet etiam more Græciæ quosdam adolescentes amore conjunctos, credebat eorum nemini, sed iis, quos ex familiis locupletium servos delegerat, quibus nomen servitutis ipse de- 1 * 3 4 traxerat, et quibusdam convenis et feris barbaris corporis custodiam committebat; Ita propter iniustam dominatus cupiditatem in carcerem quodam modo ipse se incluserat. Quin etiam, ne tonsori collum committeret, tondere filias suas docuit: ita sordido atque ancillari artificio regiæ virgines ut tonstriculæ tondebant barbam et capillum patris; Et tamen ab his ipsis, cum jam essent adultæ, ferrum removit instituitque ut candentibus juglandium putaminibus

Barbam sibi et capillum adurerent. Cumque duas uxores haberet, Aristomachen, civem suam, Doridem autem Locrensem, sic noctu ad eas ventitabat, ut omnia specularetur et perscrutaretur ante; Et cum fossam latam cubiculari lecto circumdedisset eiusque fossæ transitum ponticulo ligneo conjunxisset, eum ipse, cum forem cubiculi clauserat, detorquebat. Idemque cum in communibus suggestis consistere

Non auderet, contionari ex turri alta solebat. Atque is cum pila ludere vellet — studiose enim id factitabat — tunicamque poneret, adolescentulo, quem amabat, tradidisse gladium dicitur. Hic cum quidam familiaris jocans dixisset: Huic quidem certe vitant tuam committis, adrisissetque adolescens, utrumque jussit interfici, alterum, quia viam demonstravisset interimendi sui, alterum, quia dictum id risu approbavisset; Atque eo facto sic doluit, nihil ut tulerit gravius in vita; Quem enim vehementer amarat occiderat. Sic distrahuntur in contrarias partes impotentium cupiditates: cum huic obsecutus sis, illi est repugnandum.

Quamquam hic quidem tyrannus ipse judicavit quam esset beatus: XXI. nam cum quidam ex ejus adsentatoribus, Damocles, commemoraret in sermone copias ejus, opes, maiestatem dominatus, rerum abundantiam, magnificentiam ædium regiarum, negaretque umquam beatiorem quemquam fuisse: Visne igitur, inquit, o Damocle, quoniam te hæc vita delectat, ipse eam degustare et fortunam experiri meam? Cum se ille cupere dixisset, collocari jussit hominem in aureo lecto strato pulcherrimo textili stragulo, magnificis operibus picto, abacosque complures ornavit argento auroque cælato; Tum ad mensam eximia forma pueros delectos jussit consistere eosque nutum illius intuentes diligenter

Ministrare. Aderant unguenta, coronæ; Incendebantur odores; Mensæ conquisitissimis epulis exstruebantur: fortunatus sibi Damocles videbatur, In hoc medio apparatu fulgentem gladium e lacunari sæta equina aptum demitti jussit, ut impenderet illius beati cervicibus. Itaque nec pulcros illos ministratores aspiciebat nec plenum artis argentum nec manum porrigebat in mensam; Jam ipsæ defluebant coronæ; Denique exoravit tyrannum, ut abire liceret, quod jam beatus nollet esse, Satisne videtur declarasse Dionysius nihil esse ei beatum, cui semper aliqui terror impendeat? Atque ei ne integrum quidem erat, ut ad justitiam remigraret, civibus libertatem et jura redderet; Iis enim se adolescens improvida ætate irreti erat erratis eaque commiserat, ut salvus esse non posset, si sanus esse cœpisset.

XXII. Quanto opere vero amicitias desideraret, quarum infidelitatem extimescebat, declaravit in Pythagoriis duobus illis, quorum cum alterum vadem mortis accepisset, alter, ut vadem suum liberaret, præsto fuisset ad horam mortis destinatam: Ulinam ego, inquit, tertius vobis amicus ascriberer! Quam huic erat miserum carere consuetudine amicorum, societate victus, sermone omnino familiari, homini præsertim docto a puero et artibus ingenuis erudito! Musicorum vero perstudiosum accepimus, poetam etiam tragicum — quam bonum, nihil ad rem: in hoc enim genere nescio quo pacto magis quam in aliis suum cuique pulcrum est; Adhuc neminem cognovi poetam (et mihi fuit cum Aquinio amicitia) qui sibi non optimus videretur; Sic se res habet: te tua, me delectant mea —, sed, ut ad Dionysium * * redeamus, omni cultu et victu humano carebat. Vivebat cum fugitivis, cum facinerosis, cum barbaris, neminem, qui aut libertate dignus esset aut vellet omnino liber esse, sibi amicum arbitrabatur.

XXIII. Non ego jam cum hujus vita, qua tætrius, miserius, detestabilius excogitare nihil possum, Platonis aut Archytæ vitam comparabo, doctorum hominum et plane sapientium: ex eadem urbe humilem homunculum a pulvere et radio excitabo, qui multis annis post fuit, Archimedem; Cujus ego quæstor ignoratum ab Syracusanis, cum esse omnino negarent, sæptum undique et vestitum vepribus et dumetis indagavi sepulcrum; Tenebam enim quosdam senariolos, quos in ejus monumento esse inscriptos acceperam, qui declarabant in summo sepulcro sphæram esse positam cum cylindro. Ego autem, cum omnia collustrarem oculis — est enim ad portas Agragianas 1 magna frequentia sepulcrorum —, animum adverti columellam non multum e dumis eminentem, in qua inerat sphæræ figura et cylindri. Atque ego statim Syracusanis — erant autem principes mecum — dixi me illud ipsum arbitrari esse quod quærerem. Immissi cum falcibus famuli purgarunt

Et aperuerunt locum: quo cum patefactus esset aditus, ad adversam basim accessimus; Apparebat epigramma exesis posterioribus partibus versiculorum dimidiatis fere. Ita nobilissima Græciæ civitas, quondam vero etiam doctissima, sui civis unius acutissimi monumentum ignorasset, nisi ab homine Arpinate didicisset. — Sed redeat unde aberravit oratio. Quis est omnium, qui modo cum Musis, id est cum humanitate et cum doctrina, habeat aliquod commercium, qui se non hunc mathematicum malit quam illum tyrannum? Si vitæ modum actionemque quærimus, alterius mens rationibus agitandis exquirendisque alebatur cum oblectatione sollertiæ, qui est unus suavissimus pastus animorum, alterius in cæde et injuriis cum et diurno et nocturno metu. Age confer Democritum, Pythagoram, Anaxagoram; Quæ regna, quas opes studiis eorum et delecta-

Tionibus antepones? Etenim quæ pars optima est in homine, in ea situm esse necesse est illud, quod quæris, optimum. Quid est autem in homine sagaci ac bona mente melius? Ejus bono fruendum est igitur, si beati esse volumus; Bonum autem mentis est virtus: ergo hac beatam vitam contineri necesse est. Hinc omnia, quæ pulcra, honesta, præclara sunt, ut supra dixi, sed dicendum idem illud paullo uberius videtur, plena gaudiorum sunt; Ex perpetuis autem plenisque gaudiis cum perspicuum sit vitam * * beatam exsistere, sequitur ut ea exsistat ex ho-

XXIV. Sed, ne verbis solum attingamus ea, quæ volumus ostendere, proponenda quædam quasi mointelligentiamque convertant. Sumatur enim nobis quidam præstans vir optimis artibus isque animo parumper et cogitatione fingatur. Primum ingenio eximio sit necesse est; Tardis enim mentibus virtus non facile comitatur: deinde ad investigandam veritatem studio incitato; Ex quo triplex ille animi fetus exsistet: unus in cognitione rerum positus et in explicatione naturæ; Alter in discriptione expetendarum fugienda rumve rerum et in ratione vivendi; Tertius in judicando quid cuique rei sit consequens, quid repugnans, in quo inest omnis

Cum subtilitas disserendi tum veritas judicandi. Quo tandem igitur gaudio adfici necesse est sapientis animum cum his habitantem pernoctantemque curis! Ut, cum totius mundi motus conversionesque perspexerit sideraque viderit innumerabilia cælo inhærentia cum ejus ipsius motu congruere certis infixa sedibus, septem alia suos quæque tenere cursus multum inter se aut altitudine aut humilitate distantia quorum vagi motus rata tamen et certa sui cursus spatia definiant — horum nimirum aspectus impulit illos veteres et admonuit, ut plura quærerent. Inde est indagatio nata initiorum et tamquam seminum, unde essent omnia orta, generata, concreta, quæque cujusque generis vel inanimi vel animantis vel muti vel loquentis origo, quæ vita, qui interitus quæque ex alio in aliud vicissitudo atque mutatio, unde terra et quibus librata ponderibus, quibus cavernis maria sustineantur: qua omnia delata gravitate medium mundi locum semper expetant, qui est idem infimus in rotundo.

XXV. Hæc tractanti animo et noctes et dies cogitanti exsistit illa adeo Delphis præcepta cognitio, ut ipsa se mens agnoscat conjunctamque cum divina mente se sentiat, ex quo insatiabili gaudio completur. Ipsa enim cogitatio de vi et natura deorum studium incendit illius æternitatis imitandi, neque se in brevitate vitæ collocatum putat, cum rerum causas alias ex aliis aptas et necessitate nexas videt, quibus ab æterno tempore fluentibus in æternum ratio tamen mensque modera-

Tur. Hæc ille intuens atque suspiciens vel potius omnes partes orasque circumspiciens quanta rursus animi tranquillitate humana et citeriora considerat! Hinc illa cognitio virtutis exsistit, efflorescunt genera partesque virtutum, invenitur quid sit quod natura spectet extremum in bonis, quid in malis ultimum, quo referenda sint officia, quæ degendæ ætatis ratio deligenda. Quibus et talibus rebus exquisitis hoc vel maxime efficitur, quod hac disputatione agimus, ut virtus ad beate vivendum sit se ipsa

Contenta. Sequitur tertia, quæ per omnes partes sapientiæ manat et funditur, quæ rem definit, genera dispertit, sequentia adjungit, perfecta concludit, vera et falsa diiudicat, disserendi ratio et scientia; Ex qua cum summa utilitas exsistit ad res ponderandas tum maxime ingenua delectatio et digna sapientia. Sed hæc otii: transeat idem iste sapiens ad rem publicam tuendam. Quid eo possit esse præstantius, cum * prudentia utilitatem civium cernat, justitia nihil in suam domum inde derivet, reliquis utatur tot tam variisque virtutibus? Adjunge fructum amicitiarum, in quo doctis positum est cum consilium omnis vitæ consentiens et pæne conspirans, tum summa jucunditas e cotidiano cultu atque victu. Quid hæc tandem vita desiderat quo sit beatior? Cni refertæ tot tantisque gaudiis Fortuna ipsa cedat necesse est. Quod si gaudere talibus bonis animi, id est, virtutibus, beatum est omnesque sapientes iis gaudiis perfruuntur, omnes eos beatos esse confiteri necesse est.

XXVI. A. Etia mue in cruciatu atque tormentis? M. An tu me in viola putabas aut in rosa dicere? An Epicuro, qui tantum modo induit personam philosophi et sibi ipse hoc nomen inscripsit, dicere licebit, quod quidem, ut habet se res, me tamen plaudente dicit, nullum sapienti esse tempus, etiam si uratur, torqueatur, secetur, quin possit exclamare: " Quam pro nihilo puto! ", cum præsertim omne malum dolore definiat, bonum voluptate, hæc nostra honesta turpia irrideat dicatque nos in vocibus occupatos inanes sonos fundere neque quidquam ad nos pertinere nisi quod aut leve aut asperum in corpore sentiatur: huic ergo, ut dixi, non multum differenti a judicio ferarum oblivisci licebit sui et tum fortunam contemnere, cum sit omne et bonum ejus et malum in potestate fortunæ, tum dicere se beatum in summo cruciatu atque tormentis, cum constituerit non modo summum malum esse dolorem,

Sed etiam solum? Nec vero illa sibi remedia comparavit ad tolerandum dolorem, firmitatem animi, turpitudinis verecundiam, exercitationem consuetudinemque patiendi, præcepta fortitudinis, duritiam virilem, sed una se dicit recordatione acquiescere præteritarum voluptatum, ut, si quis æstuans, cum vim caloris non facile patiatur, recordari velit sese aliquando in Arpinati nostro gelidis fluminibus circumfusum fuisse; Non enim video quo modo sedare

Possint mala præsentia præteritæ voluptates. Sed cum is dicat semper beatum esse sapientem, cui dicere hoc, si sibi constare vellet, non liceret, quidnam faciendum est iis, qui nihil expetendum, nihil in bonis ducendum, quod honestate careat, existimant?

Me quidem auctore etiam Peripatetici veteresque Academici balbutire aliquando desinant aperteque et clara voce audeant dicere beatam vitam in

Phalaridis taurum descensuram. XXVII. Sint enim tria genera bonorum, ut jam a laqueis Stoicorum, quibus usum me pluribus quam soleo intelligo, recedamus, sint sane illa genera bonorum, dum corporis et externa jaceant humi et tantum modo, quia sumenda sint, appellentur bona, alia autem illa divina longe lateque se pandant cælumque contingant: ea 2 * 4 qui adeptus sit, cur eum beatum modo et non beatissimum etiam dixerim?

Dolorem vero sapiens extimescet? Is enim huic maxime sententiæ repugnat; Nam contra mortem nostram atque nostrorum contraque ægritudinem et reliquas animi perturbationes satis esse videmur matically. Superiorum dierum disputationibus armati et parati: dolor esse videtur acerrimus virtutis adversarius, is ardentes faces in temptat, is fortitudinem, magnitudinem animi, patientiam se debilitaturum minatur.

Huic igitur succumbet virtus, huic beata sapientis et constantis viri vita cedet? Quam turpe, odi boni! Pueri Spartiatæ non ingemiscunt verberum dolore laniati; Adolescentium greges Lacedæmone vidimus ipsi incredibili contentione certantes pugnis, calcibus, unguibus, morsu denique, cum exanimarentur prius quam victos se faterentur. Quæ barbaria India vastior aut agrestior? In ea tamen gente primum ei, qui sapientes habentur, nudi ætatem agunt et Caucasi nives hiemalemque vim perferunt sine dolore, cumque ad dammam se applicaverunt,

Sine gemitu aduruntur; Mulieres vero in India, cum est cujus earum vir mortuus, in certamen judiciumque veniunt quam plurimum ille dilexerit — plures enim singulis solent esse nuptæ — quæ est victrix, ea læta prosequentibus suis una cum viro in rogum imponitur, illa victa mæsta discedit. Numquam naturam mos vinceret; Est enim ea semper invicta; Sed nos umbris, deliciis, otio, languore, desidia animum infecimus, opinionibus maloque more de- 1 * 3 lenitum mollivimus. Ægyptiorum morem quis ignorat? Quorum imbutæ mentes pravis* 1 erroribus quamvis carnificinam prius subierint quam ibim aut aspidem aut felem aut canem aut crocodilum violent, quorum etiam si imprudentes quidpiam fecerint,

Pœnam nullam recusent. De hominibus loquor: quid bestiæ? Non frigus, non famem, non montivagos atque silvestres cursus lustrationesque patiuntur? Non pro suo partu ita propugnant, ut vulnera excipiant, nullos impetus, nullos ictus reformident? Omitto quæ perferant quæque patiantur ambitiosi honoris causa, laudis studiosi gloriæ gratia, amore incensi cupiditatis. Plena vita exemplorum est.

XXVIII. Sed adhibeat oratio modum et redeat illuc, unde deflexit. Dabit, inquam, se in tormenta vita beata, nec justitiam, temperantiam in primisque fortitudinem, magnitudinem animi, patientiam prosecuta, cum tortoris os viderit, consistet virtutibusque omnibus sine ullo animi terrore ad cruciatum profectis resistet extra fores, ut ante dixi, limenque carceris. Quid enim ea fœdius, quid deformius sola relicta, a comitatu pulcherrimo segregata? Quod tamen fieri nullo pacto potest; Nec enim virtutes sine beata vita cohærere possunt nec illa sine virtutibus:

Itaque eam tergiversari non sinent secumque rapient, ad quemcumque ipsæ dolorem cruciatumque ducentur. Sapientis est enim proprium nihil quod pœnitere possit facere, nihil invitum, splendide, constanter, graviter, honeste omnia, nihil ita exspectare quasi certo futurum, nihil cum acciderit admirari, ut inopinatum ac novum accidisse videatur, omnia ad suum arbitrium referre, suis stare judiciis; Quo quid sit beatius mihi certe in mentem venire non potest.

Stoicorum quidem facilis conclusio est, qui cum finem bonorum esse senserint congruere naturæ cumque ea convenienter vivere, cum id sit in sapientis situm non officio solum, verum etiam potestate, sequatur necesse est ut, cujus in potestate summum bonum, in ejusdem vita beata sit: ita fit semper vita beata sapientis. Habes quæ fortissime de beata vita dici putem et, quo modo nunc est, nisi quid tu melius attuleris, etiam verissime. XXIX. A. Melius equidem adferre nihil possum, sed ate impetrarim libenter, ut, nisi molestum est, quoniam te nulla vincula impediunt ullius certæ disciplinæ libasque ex omnibus quodcumque te maxime specie veritatis movet, quod paullo ante Peripateticos veteremque Academiam hortari videbare, ut sine retractione libere dicere auderent sapientes esse semper beatissimos, id velim audire, quem ad modum his putes consentaneum esse id dicere; Multa enim ate contra istam sententiam

Dicta sunt et Stoicorum ratione conclusa. M. Utamur igitur libertate, qua nobis solis in philosophia licet uti, quorum oratio nihil ipsa judicat, sed habetur in omnes partes, ut ab aliis possit ipsa per sese nullius auctoritate adjuncta indicari. Et quoniam videris hoc velle, ut, quæcumque dissentientium philoso habeat ad vitam beatam præsidii, quod quidem Carneadem disputare solitum accepimus; Sed is, ut contra Stoicos, quos studiosissime semper refellebat et contra quorum disciplinam ingenium ejus exarserat; Nos quidem illud cum pace agemus. Si enim Stoici fines bonorum recte posiverunt, confecta res est: necesse est semper beatum esse sapientem.

Sed quæramus unam quamque reliquorum sententiam si fieri potest, ut hoc præclarum quasi decretum beatæ vitæ possit omnium sententiis et disciplinis convenire.

XXX. Sunt autem hæc de finibus, ut opinor, retentæ defensæque sententiæ. Primum simplices quattuor: nihil bonum nisi honestum, ut Stoici; Nihil bonum nisi voluptatem, ut Epicurus; Nihil * * bonum nisi vacuitatem doloris, * * * 5 ut Hieronymus; Nihil bonum nisi naturæ primis bonis aut omnibus aut maximis frui, ut Carneades contra Stoicos dis-

Serebat. Hæc igitur simplicia, illa mixta. Tria genera bonorum, maxima animi, secunda corporis, externa tertia, ut Peripatetici nec multo veteres Academici secus; Voluptatem cum honestate Dinomachus et Callipho copulavit; Indolentiam autem honestati Peripateticus Diodorus adjunxit, Hæ sunt sententiæ, quæ stabilitatis aliquid habeant; Nam Aristonis, Pyrrhonis, Her illi non nullorumque aliorum evanuerunt. Hi quid possint obtinere videamus omissis Stoicis, quorum satis videor defendisse sententiam. Et Peripateticorum quidem explicata causa est; Præter Theophrastum et si qui illum secuti imbecillius horrent dolorem et reformidant, reliquis quidem licet facere id, quod fere faciunt, ut gravitatem dignitatemque virtutis exaggerent; Quam cum ad cælum extulerunt, quod facere eloquentes homines copiose solent, reliqua ex collatione facile est conterere atque contemnere: nec enim licet iis, qui laudem cum dolore petendam esse dicunt, negare eos esse beatos, qui illam adepti sint; Quamquam enim sint in quibusdam malis, tamen hoc nomen beati longe et late patet.

XXXI. Nam ut quæstuosa mercatura, fructuosa aratio dicitur, non, si altera semper omni damno, altera omni tempestatis calamitate semper vacat, sed si multo majore ex parte exstat in utraque felicitas, sic vita non solum si undique referta bonis est, sed si multo majore et graviore ex parte bona

Propendent, beata recte dici potest. Sequetur igitur horum ratione vel ad supplicium beata vita virtutem cumque ea descendet in taurum, Aristotele, Xenocrate, Speusippo, Polemone auctoribus, nec eam minis aut* 1 blandimentis corrupta deseret. Eadem Calliphontis erit Diodorique sententia, quorum uterque honestatem sic complectitur, ut omnia, quæ sine ea sint, longe retro ponenda censeat. Reliqui habere se videntur angustius, enatant tamen, Epicurus, Hieronymus, et si qui sunt qui desertum illum Carneadem curent defendere. Nemo est enim quin verorum bonorum animum putet esse judicem eumque condocefaciat, ut ea, quæ bona malave videantur, possit contemnere.

Nam quæ tibi Epicuri videtur, eadem erit Hieronymi et Carneadis causa et hercule omnium reliquorum; Quis enim parum est contra mortem aut dolorem paratus? Ordiamur ab eo, si placet, quem mollem, quem voluptarium dicimus. Quid? Is tibi mortemne videtur an dolorem timere, qui eum diem, quo moritur, beatum appellat, maximisque doloribus adfectus eos ipsos inventorum suorum memoria et recordatione confutat, nec hæc sic agit, ut ex tempore quasi effutire videatur? De morte enim ita sentit, ut dissoluto animante sensum exnos id judicet pertinere; Item de dolore certa habet quæ sequatur, cujus magnitudinem brevitate con-

Solatur, longinquitatem levitate. Qui tandem isti grandiloqui contra hæc duo, quæ maxime angunt, melius se habent quam Epicurus? An ad cetera, quæ mala putantur, non et Epicurus et reliqui philosophi satis parati videntur? Quis non paupertatem extimescit? Neque tamen quisquam philosophorum.

XXXII. Hic vero ipse quam parvo est contentus! Nemo de tenui victu plura dixit. Etenim quæ res pecuniæ cupiditatem adferunt, ut amori, ut ambitioni, ut cotidianis sumptibus copiæ suppetant, cum procul ab his omnibus rebus absit, cur pecuniam magno opere desideret vel potius cur curet omnino?

An Scythes Anacharsis potuit pro nihilo pecuniam ducere, nostrates philosophi facere non potuerunt? Illius epistola fertur his verbis: " Anacharsis Hannoni salutem. Mihi amictui est Scythicum tegimen, calciamentum solorum callum, cubile terra, pulpamentum fames; Lacte, caseo, carne vescor. Qua re ut ad quietum me licet venias; Munera autem ista, quibus es delectatus, vel civibus tuis vel dis immortalibus dona." Omnes fere philosophi omnium * disciplinarum, nisi quos a recta ratione natura vitiosa detorsisset, eodem hoc animo esse potuerunt.

Socrates, in pompa cum magna vis auri argentique ferretur: Quam multa non desidero! Inquit. Xenocrates, cum legati ab Alexandro quinquaginta ei talenta attulissent, quæ erat pecunia temporibus illis, Athenis præsertim, maxima, abduxit legatos ad cenam in Academiam: iis apposuit tantum, quod satis esset, nullo apparatu. Cum postridie rogarent eum, cui numerari juberet: Quid? Vos hesterna, inquit, cenula non intellexistis me pecunia non egere? Quos cum tristiores vidisset, triginta minas accepit, ne aspernari regis liberalitatem videretur. 92 'At vero Diogenes liberius, ut Cynicus, Alexandro roganti, ut diceret, si quid opus esset:

Inquit, Offecerat videlicet apricanti. Et hic quidem disputare solebat quanto regem Persarum vita fortunaque superaret: sibi nihil deesse, illi nihil satis umquam fore: se ejus voluptates non desiderare, quibus numquam satiari ille posset, suas eum consequi nullo modo posse.

XXXIII. Vides, credo, ut Epicurus cupiditatum genera diviserit, non nimis fortasse subtiliter, utiliter tamen; Partim esse naturales et necessarias, partim naturales et non necessarias, partim neutrum; Necessarias satiari posse pæne nihilo, divitias enim naturæ esse parabiles; Secundum autem genus cupiditatum nec ad potiendum difficile esse censet nec vero ad carendum; Tertias, quod essent plane inanes neque necessitatem modo, sed ne naturam quidem attin-

Gerent, funditus eiiciendas putavit. Hoc loco multa ab Epicureis disputantur eæque voluptates singillatim extenuantur, quarum genera contemnunt, quærunt tamen copiam; Nam et obscenas voluptates, de quibus multa ab illis habetur oratio, faciles, communes, in medio sitas esse dicunt, easque si natura requirat, non genere aut loco aut ordine, sed forma, ætate, figura metiendas putant, ab iisque abstinere minime esse difficile, si aut valetudo aut officium aut fama postulet, omninoque genus hoc voluptatum optabile

Esse, si non obsit, prodesse numquam. Totumque hoc de voluptate sic ille præcipit, ut voluptatem ipsam per se, quia voluptas sit, semper optandam expetendamque putet, eademque ratione dolorem ob id ipsum, quia dolor sit, semper esse fugiendum; Itaque hac usurum compensatione sapientem, ut et voluptatem fugiat, si ea majorem dolorem effectura sit, et dolorem suscipiat majorem efficientem voluptatem, omniaque jucunda, quamquam sensu corporis

Judicentur, ad animum referri tamen; Quocirca corpus gaudere tam diu, dum præsentem sentiret voluptatem, animum et præsentem percipere pariter cum corpore et prospicere venientem nec præteritam præterfluere sinere: ita perpetuas et contextas voluptates in sapiente fore semper, cum exspectatio speratarum voluptatum cum perceptarum memoria Jungeretur.

XXXIV. Atque his similia ad victum etiam transferuntur, extenuaturque magnificentia et sumptus epularum, quod parvo cultu natura contenta sit. Etenim quis hoc non videt, desideriis omnia ista condiri? Darius in fuga cum aquam turbidam et cadaveribus inquinatam bibisset, negavit umquam se bibisse jucundius; Numquam videlicet sitiens biberat. Nec esuriens Ptolemæus ederat; Cui cum* 1 peragranti Ægyptum comitibus non consecutis cibarius in casa panis datus esset, nihil visum est illo pane jucundius. Socratem ferunt, cum usque ad vesperum contentius ambularet quæsitumque esset ex eo qua re id faceret, respondisse se, quo melius cenaret, opsonare ambulando famem.

Quid? Victum Lacedæmoniorum in philitiis nonne videmus? Ubi cum tyrannus cenavisset Dionysius, negavit se jure illo nigro, quod cenæ caput erat, delectatum. Tum is, qui illa coxerat: Minime mirum; Condimenta enim defuerunt. Quæ tandem? Inquit ille. Labor in venatu, sudor, cursus ad Eurotam, fames, sitis. His enim rebus Lacedæmoniorum epulæ condiuntur. Atque hoc non ex hominum more solum, set etiam ex bestiis intelligi potest, quæ, ut quidquid obiectum est, quod modo a natura non sit

Alienum, eo contentæ non quærunt amplius. Civitates quædam universæ, more doctæ, parcimonia delectantur, ut de Lacedæmoniis paullo ante diximus. Persarum a Xenophonte victus exponitur, quos negat ad panem adhibere quidquam præter nasturtium. Quamquam si quædam etiam suaviora natura desideret, quam multa ex terra arboribusque gignuntur cum copia facili tum suavitate præstanti!2 * 4 Adde siccitatem, quæ consequitur hanc continentiam in victu, adde integritatem valetudinis.

Confer sudantes, ructantes, refertos epulis tamquam opimos boves, tum intelliges, qui voluptatem maxime sequantur, eos minime consequi, jucunditatemque victus esse in desiderio, non in satietate. XXXV, Timotheum, clarum hominem Athenis et principem civitatis, ferunt, cum cenavisset apud Platonem eoque convivio admodum delectatus esset vidissetque eum postridie, dixisse: Vestræ quidem cenæ non solum in præsentia, sed etiam postero die jucunda sunt. Quid, quod ne mente quidem recte uti possumus multo cibo et potione completi? Est præclara epistola Platonis ad Dionis propinquos, in qua scriptum est his fere verbis: " Quo cum venissem, vita illa beata, quæ ferebatur, plena Italicarum Syracusiarumque mensarum, nullo modo mihi placuit; Bis in die saturum fieri nec umquam pernoctare solum, ceteraque, quæ comitantur huic vitæ, in qua sapiens nemo efficietur umquam,

Moderatus vero multo minus. Quæ enim natura tam mirabiliter temperari potest? " Quo modo igitur jucunda vita potest esse, aqua absit prudentia, absit moderatio? Ex quo Sardanapalli, opulentissimi Syriæ regis, error agnoscitur, qui incidi jussit in busto:

Hæc habeo, quæ edi quæque exsaturata libido

Hausit; At illa jacent multa et præclara relicta. Quid aliud, inquit Aristoteles, in bovis, non in regis sepulcro inscriberes? Hæc habere se mortuum dicit, quæ ne vivus quidem diutius habebat quam

Fruebatur. Cur igitur divitiæ desiderentur, aut ubi paupertas beatos esse non sinit? Signis, credo, tabulis studes: si quis est qui his delectetur, nonne melius tenues homines fruuntur quam illi, qui iis abundant? Est enim earum rerum omnium in nostra urbe summa in publico copia; Quæ qui privatim 1 habent, nec tam multa et raro vident, cum in sua rura venerunt; Quos tam en pungit aliquid, cum illa unde habeant recordantur. Dies deficiat, si velim paupertatis causam defendere; Aperta enim res est et cotidie nos ipsa natura admonet quam paucis, quam parvis rebus egeat, quam vilibus.

XXXVI. Num igitur ignobilitas aut humilitas aut etiam popularis offensio sapientem beatum esse prohibebit? Vide ne plus commendatio in vulgus et hæc, quæ expetitur, gloria molestiæ habeat quam voluptatis. Leviculus sane noster Demosthenes, qui illo susurro delectari se dicebat aquam ferentis mulierculæ, ut mos in Græcia est, insusurhoc levius? At quantus orator! Sed apud alios loqui videlicet didicerat, non multum ipse secum.

Intelligendum est igitur nec gloriam popularem ipsam per sese expetendam nec ignobilitatem extimescendam. Veni Athenas, inquit Democritus, neque me quisquam ibi agnovit. Constantem hominem et gravem, qui glorietur a gloria se afuisse! An tibicines iique, qui fidibus utuntur, suo, non multitudinis arbitrio cantus numerosque moderantur: vir sapiens multo arte majore præditus non quid verissimum sit, sed quid velit vulgus exquiret? An quidquam stultius quam, quos singulos sicut operarios barbarosque contemnas, eos aliquid putare esse universos? Ille vero nostras ambitiones levitatesque contemnet honoresque populi etiam ultro delatos repudiabit: nos autem eos nescimus, ante

Quam pœnitere cœpit, contemnere. Est apud Heraclitum physicum de principe Ephesiorum Hermodoro: universos ait Ephesios esse morte mulctandos, quod, cum civitate expellerent Hermodorum, ita locuti sint: Nemo de nobis unas exc eUat; Sin quis exstiterit, alio in loco et apud alios sit. An hoc non ita fit omni in populo? Nonne omnem exsuperantiam virtutis oderunt? Quid? Aristides — malo enim Græcorum quam nostra proferre — nonne ob eam causam expulsus est patria, quod præter modum justus esset? Quantis igitur molestiis vacant qui nihil omnino cum populo contrahunt! Quid est enim dulcius otio litterato? Iis dico litteris, quibus infinitatem rerum atque naturæ et in hoc ipso mundo cælum, terras, maria cognoscimus.

XXXVII. Contempto igitur honore, contempta etiam pecunia quid relinquitur quod extimescendum * *

Sit? Exsilium,credo,quod in maximis malis ducitur. Id si propter alienam et offensam populi voluntatem malum est, quam sit ea contemnenda paullo ante dictum est; Sin abesse patria miserum est, plenæ miserorum provinciæ sunt, ex quibus admodum pauci in patriam revertuntur. — At mulctantur bonis

Exsules. — Quid tum? Parumne multa de toleranda paupertate dicuntur? Lam vero exsilium, si rerum naturam, non ignominiam nominis quærimus, quantum tandem a perpetua peregrinatione differt? In qua ætates suas philosophi nobilissimi consumpserunt, Xenocrates, Crantor, Arcesilas, Lacydes, Aristoteles, Theophrastus, Zeno, Cleanthes, Chrysippus, Antipater, Carneades, Clitomachus, Philo, Antiochus, Panætius, Posidonius, innumerabiles alii, qui semel egressi numquam domum reverterunt. At enim sine ignominia. An potest exsilium ignominia adfieere sapientem? De sapiente enim hæc omnis oratio est, cui jure id accidere non possit;

Nam jure exsulantem consolari non oportet. Postremo ad omnes casus facillima ratio est eorum, qui ad voluptatem ea referunt, quæ sequuntur in vita, ut, quocumque hæc loco suppeditetur, ibi beate queant vivere. Itaque ad omnem rationem Teucri vox accommodari potest: Socrates quidem cum rogaretur cuiatem se esse diceret, " M unda num " inquit; Totius enim mundi se incolam et civem arbitrabatur. Quid T. Albucius? Nonne animo æquissimo Athenis exsul philosophabatur? Cui tam en illud ipsum non accidisset, si in

Re publica quiescens Epicuri legibus paruisset. Qui enim beatior Epicurus, quod in patria vivebat quam quod Athenis Metrodorus? Aut Plato Xenocratem vincebat aut Polemo Arcesilam, quo esset beatior? Q uanti vero ista civitas æstimanda est, ex qua boni sapientesque pelluntur? Damaratus quidem, T arquinii nostri regis pater, tyrannum Cypselum quod ferre non poterat, fugit Tarquinios Corintho et ibi suas fortunas constituit ac liberos procreavit. Num stulte anteposuit exsilii libertatem domesticæ servituti?

XXXVIII. Jam vero motus animi, sollicitudines ægritudinesque oblivione leniuntur traductis animis ad voluptatem. Non sine causa igitur Epicurus ausus est dicere semper in pluribus bonis esse sapientem, quia semper sit in voluptatibus; Ex quo edici putat ille, quod quærimus, ut sapiens semper

Beatus sit. Etiamne, si sensibus carebit oculorum, si aurium? E tiam; Nam ista ipsa contemnit. Primum enim horribilis ista cæcitas quibus tandem caret voluptatibus? Cum quidam etiam disputent ceteras voluptates in ipsis habitare sensibus, quæ *

Cypselus tyrant of Corinth 600.. autem aspectu percipiantur, ea non versari in oculorum ulla jucunditate, ut ea, quæ gustemus, olfaciamus, tractemus, audiamus, in ea ipsa, ubi sentimus, parte versentur; In oculis tale nihil iit: animus accipit quæ videmus. Animo autem multis modis variisque delectari licet, etiam si non adhibeatur aspectus; Loquor enim de docto homine et erudito, cui vivere est cogitare; Sapientis autem cogitatio non ferme ad investigandum adhibet oculos advocatos. Etenim si nox non adimit vitam beatam, cur dies nocti similis adimat? Nam illud Antipatri Cyrenaici est quidem paullo obscenius, sed non absurda sententia est: cujus cæcitatem cum mulierculæ lamentarentur: Quid agitis? Inquit, an vobis nulla videtur voluptas esse nocturna? Appium quidem veterem illum, qui cæcus annos multos fuit, et ex magistratibus et ex rebus gestis intelligimus in illo suo casu nec privato nec publico muneri defuisse. C. Drusi domum compleri a consultoribus solitam accepimus; Cum quorum res esset sua ipsi non videbant, cæcum adhibebant ducem. Pueris nobis Cn. Aufidius prætorius et in senatu sententiam dicebat nec amicis deliberantibus deerat et Græcam scribebat historiam et videbat in litteris.

XXXIX. Diodotus Stoicus cæcus multos annos nostræ domui vixit. Is vero, quod credibile vix est cum in philosophia multo etiam magis adsidue quam antea versaretur et cum fidibus Pythagoreorum more uteretur, cumque ei libri noctes et dies legerentur, quibus in studiis oculis non egebat, tum quod sine oculis fieri posse vix videtur, geometriæ munus tuebatur, verbis præcipiens discentibus unde quo quamque lineam scriberent. Asclepiadem ferunt, non ignobilem Eretricum philosophum, cum quidam quæreret quid ei cæcitas attulisset, respondisse, puero ut uno esset comitatior; Ut enim vel suinma paupertas tolerabilis sit, si liceat quod quibusdam Græcis cotidie, sic cæcitas ferri facile

Possit, si non desint subsidia valetudinum. Democritus luminibus amissis alba scilicet discernere et atra non poterat: at vero bona mala, æqua iniqua, honesta turpia, utilia inutilia, magna parva poterat, et sine varietate colorum licebat vivere beate, sine notione rerum non licebat. Atque hic vir impediri etiam animi aciem aspectu oculorum arbitrabatur, et cum alii sæpe quod ante pedes esset non viderent, ille in infinitatem omnem peregrinabatur, ut nulla in extremitate consisteret. Traditum est etiam Homerum cæcum fuisse. At ejus picturam, non poesim videmus. Quæ regio, quæ ora, qui locus Græciæ, quæ species formaque pugnæ, quæ acies, quod remigium, qui motus hominum, qui ferarum non ita expictus est, ut quæ ipse non viderit nos ut videremus effecerit? Quid ergo? Aut Homere delectationem animi ac voluptatem aut cuiquam

Docto defuisse umquam arbitramur, aut, ni ita se res haberet, Anaxagoras aut hic ipse Democritus agros et patrimonia sua reliquissent, huic discendi quærendique divinæ delectationi toto se animo dedissent? Itaque augurem Tiresiam, quem sapientem fingunt poetæ, numquam inducunt deplorantem cæcitatem suam. At vero Polyphemum Homerus, cum immanem ferumque finxisset, cum ariete etiam colloquentem facit eiusque laudare fortunas, quod qua vellet ingredi posset et quæ vellet attingere. Recte hic quidem; Nihilo enim erat ipse Cyclops quam aries ille prudentior. 9

XL. In surditate vero quidnam est mali? Crassus; Sed aliud molestius, quod i male audiebat, etiam si, ut mihi videbatur, injuria. Nostri Græce fere nesciunt nec Græci Latine. Ergo hi in illorum et illi in horum sermone surdi, omnesque item nos in iis linguis, quas non intelligimus, quæ sunt innumerabiles, surdi profecto sumus. At vocem citharœdi non audiunt. Ne stridorem quidem serræ tum, cum acuitur, aut grunditum, cum jugulatur, suis, nec, cum quiescere volunt, fremitum murmurantis maris. Et si cantus eos forte delectant, primum cogitare debent, ante quam hi sint inventi, multos beate vixisse sapientes, deinde multo majorem percipi posse legendis his quam audiendis voluptatem. Tum ut paullo ante cæcos ad aurium traducebamus voluptatem, sic licet surdos ad oculorum; Etenim qui secum loqui poterit, sermonem alterius non requiret.

Congerantur in unum omnia, ut idem oculis et auribus captus sit, prematur etiam doloribus acerrimis corporis; Qui primum per se ipsi plerumque conficiunt hominem: sin forte longinquitate producti vehementius tamen torquent, quam ut causa sit cur ferantur, quid est tandem, di boni, quod laboremus? Portus enim præsto est, quoniam mors ibidem est æternum nihil sentiendi receptaculum. Theodorus Lysimacho mortem minitanti: Magnum vero, inquit, effecisti, si cantharidis vim consecutus es. Paullus Persi deprecanti ne in triumpho duceretur: In tua id quidem potestate est. Multa primo die, cum de ipsa morte quæreremus, non pauca etiam postero, cum ageretur de dolore, sunt dicta de morte, quæ qui recordetur, haud sane periculum est ne non mortem aut optandam aut certe non timendam putet. XLI. Mihi quidem in vita servanda videtur illa lex, quæ in Græcorum conviviis obtinetur: Aut bibat, inquit, aut abeat. Et recte; Aut enim fruatur aliquis pariter cum aliis voluptate potandi aut, ne sobrius in violentiam vinolentorum incidat, ante discedat. Sic injurias fortunæ, quas ferre nequeas, defugiendo relinquas. Hæc eadem quæ Epicurus, totidem verbis dicit Hieronymus.

Quod si ii philosophi, quorum ea sententia est, ut virtus per se ipsa nihil valeat, omneque, quod honestum nos et laudabile esse dicimus, id illi cassum quiddam et inani vocis sono decoratum esse dicant, ei tamen semper beatum censent esse sapientem, quid tandem a Socrate et Platone profectis philosophis faciendum judicas Quorum alii tantam præstantiam in bonis animi esse dicunt, ut ab his corporis et externa obscurentur, alii autem hæc ne bona quidem ducunt, in animo reponunt omnia. Quorum controversiam solebat tamquam honorarius arbiter judicare. Carneades; Nam cum quæcumque bona Peripateticis eadem Stoicis commoda viderentur, neque tamen Peripatetici plus tribuerent divitiis, bonæ valetudini, ceteris rebus generis ejusdem quam Stoici, cum ea re, non verbis ponderarentur, causam esse discrepandi negabat. Qua re hunc locum ceterarum disciplinarum philosophi quem ad modum obtinere possint ipsi viderint: mihi tamen gratum est, quod de sapientium perpetua bene vivendi facultate dignum quiddam philosophorum voce profitentur.

Sed quoniam mane est eundum, has quinque dierum disputationes memoria comprehendamus. Equidem me etiam conscripturum arbitror — ubi enim melius uti possumus hoc cuicuimodi est otio? — Ad Brutumque nostrum hos libros alteros quinque mittemus, aquo non modo impulsi sumus ad philosophiæ scriptiones, verum etiam lacessiti. In quo quantum ceteris profuturi simus non facile dixerim, nostris quidem acerbissimis doloribus variisque et undique circumfusis molestiis alia nulla potuit inveniri levatio.

Index