M. Tullius Cicero: Topica

I. M nos res scribere ingressos, C. Trebati, et his libris quos brevi tempore satis multos edidimus digniores, e cursu ipso revocavit voluntas tua. Cum enim mecum in Tusculano esses et in bibliotheca separatim uterque nostrum ad suum studium libellos quos vellet evolveret, incidisti in Aristotelis Topica quædam, quæ sunt ab illo pluribus libris explicata. Qua inscriptione commotus continuo ame librorum

Eorum sententiam requisisti; Quam cum tibi exposuissem, disciplinam inveniendorum argumentorum, ut sine ullo errore ad ea 1 ratione et via perveniremus, ab Aristotele inventam illis libris contineri, verecunde tu quidem ut omnia, sed tamen facile ut cernerem te ardere studio, mecum ut tibi illa traderem egisti. Cum autem ego te non tam vitandi laboris mei causa quam quia tua id interesse arbitrarer, vel ut eos per te ipse legeres vel ut totam rationem a doctissimo quodam rhetore acciperes, hortatus essem, utrumque, ut ex te audiebam, es

Expertus. Sed a libris te obscuritas reiecit; Rhetor autem ille magnus hæc, ut opinor, Aristotelia se ignorare respondit. Quod quidem minime sum admiratus eum philosophum rhetori non esse cognitum, qui ab ipsis philosophis præter admodum paucos ignoretur; Quibus eo minus ignoscendum est, quod non modo rebus eis quæ ab illo dictæ et inventæ sunt allici debuerunt, sed dicendi quoque incredibili quadam cum copia tum etiam suavitate.

Non potui igitur tibi sæpius hoc roganti et tamen verenti ne mihi gravis esses — facile enim id cernebam — debere diutius, ne ipsi juris interpreti fieri videretur injuria. Etenim cum tu mihi meisque multa sæpe scripsisses, veritus sum ne, si ego gravarer, aut ingratum id aut superbum videretur. Sed dum fuimus una, tu optimus es testis quam fuerim occupa-

Tus; Ut autem ate discessi in Græciam proficiscens, cum opera mea nec res publica nec amici uterentur nec honeste inter arma versari possem, ne si tuto quidem mihi id liceret, ut veni Veliam tuaque et tuos vidi, admonitus hujus æris alieni nolui deesse ne tacitæ quidem flagitationi tuæ. Itaque hæc, cum mecum libros non haberem, memoria repetita in ipsa navigatione conscripsi tibique ex itinere misi, ut mea diligentia mandatorum tuorum te quoque, etsi admonitore non eges, ad memoriam nostrarum rerum excitarem. Sed jam tempus est ad id quod instituimus accedere.

II. Cum omnis ratio diligens disserendi duas habeat partis, unam inveniendi alteram judicandi, utriusque princeps, ut mihi quidem videtur, Aristoteles fuit. Stoici autem in altera elaboraverunt; Judicandi enim vias diligenter persecuti sunt ea scientia quam διαλεκτικήν appellant, inveniendi artem quæ τοπική dicitur, quæ et ad usum potior erat et ordine naturæ certe prior, totam reliquerunt. Nos autem, quoniam in utraque summa utilitas est et utramque, si erit otium, persequi cogitamus, ab ea quæ prior est ordiemur. Ut igitur earum rerum quæ absconditæ sunt demonstrato et notato loco facilis inventio est, sic, cum pervestigare argumentum aliquod volumus, locos nosse debemus; Sic enim appellatæ ab Aristotele sunt eæ quasi sedes, equibus argumenta

Promuntur. Itaque licet definire locum esse argumenti sedem, argumentum autem rationem quæ rei dubiæ faciat fidem.

Sed ex his locis in quibus argumenta inclusa sunt, alii in eo ipso de quo agitur hærent, alii assumuntur extrinsecus. In ipso tum ex toto, tum ex partibus ejus, tum ex nota, tum ex eis rebus quæ quodam * * modo affectæ * 1 sunt ad id de quo quæritur. Extrinsecus autem ea ducuntur quæ absunt longeque disiuncta sunt,

Sed ad id totum de quo disseritur tum definitio adhibetur, quæ 2 quasi involutum evolvit id de quo quæritur; Ejus argumenti talis est formula: Jus civile est æquitas constituta eis qui ejusdem civitatis sunt ad res suas obtinendas; Ejus autem æquitatis utilis cognitio est; Utilis ergo est juris civilis scientia; 10 — Tum partium enumeratio, quæ tractatur hoc modo: Si neque censu nec vindicta nec testamento liber factus est, non est liber; Neque ulla est earum rerum; Non est igitur liber; — Tum notatio, cum ex verbi vi argumentum aliquod elicitur hoc modo: Cum lex assiduo vindicem assiduum esse jubeat, locupletem jubet locupleti; Is est enim assiduus, ut ait L. Ælius, appellatus ab ære dando.

1 Adfectæ codd: adfictæ Neldeskip.

2 Quæ 0: qua codd.

III. Ducuntur etiam argumenta ex eis rebus quæ quodam modo affectæ sunt ad id de quo quæritur. Sed hoc genus in pluris partis distributum est. Nam alia coniugata appellamus, alia ex genere, alia ex forma, alia ex similitudine, alia ex differentia, alia ex contrario, alia ex adjunctis, alia ex antecedentibus, alia ex consequentibus, alia ex repugnantibus, alia ex causis, aha ex effectis, alia ex comparatione majorum aut parium aut minorum.

Coniugata dicuntur quæ sunt ex verbis generis ejusdem. Ejusdem autem generis verba sunt quæ orta ab uno varie commutantur, ut sapiens sapienter sapientia. Hæc verborum coniugatio συζυγία dicitur, ex qua hujus modi est argumentum: Si compascuus ager est, jus est compascere.

A genere sic ducitur: Quoniam argentum omne mulieri legatum est, non potest ea pecunia quæ numerata domi relicta est non esse legata; Forma enim a genere, quoad suum nomen retinet, nunquam seiungitur, numerata autem pecunia nomen argenti retinet; Legata igitur videtur.

A forma generis, quam interdum, quo planius accipiatur, partem licet nominare hoc modo: Si ita Fabiæ pecunia legata est a viro, si ei viro materfamilias esset; Si ea in manum non convenerat, nihil debetur. Genus enim est uxor; Ejus duæ formæ: una matrumfamilias, eæ sunt, quæ in manum convenerunt; Altera earum, quæ tantum modo uxores habentur. Qua in parte cum fuerit Fabia, legatum ei non videtur.

A similitudine hoc modo: Si ædes eæ corruerunt vitiumve faciunt quarum usus fructus legatus est, heres restituere non debet nec reficere, non magis quam servum restituere, si is cujus usus fructus legatus esset deperisset.

A differentia: Non, si uxori vir legavit argentum omne quod suum esset, idcirco quæ in nominibus fuerunt legata sunt. Multum enim differt in arcane positum sit argentum an in tabulis debeatur.

Ex contrario autem sic: Non debet ea mulier cui vir bonorum suorum usum fructum legavit cellis vinariis et oleariis plenis relictis, putare id ad se pertinere. Usus enim, non abusus, legatus est. Ea sunt inter se contraria.

IV. Ab adjunctis: Si ea mulier testamentum fecit quæ se capite nunquam deminuit, non videtur ex edicto prætoris secundum eas tabulas possessio dari. Adjungitur enim, ut secundum servorum, secundum exsulum, secundum puerorum tabulas possessio videatur ex edicto dari.

Ab antecedentibus autem et consequentibus et repugnantibus hoc modo; Ab antecedentibus: Si viri culpa factum est divortium, etsi mulier nuntium remisit, tamen pro liberis manere nihil oportet.

A consequentibus: Si mulier, cum fuisset nupta cum eo quicum conubium non esset, nuntium remisit; Quoniam qui nati sunt patrem non sequuntur, pro liberis manere nihil oportet.

A repugnantibus: Si paterfamilias uxori ancillarum usum fructum legavit a filio neque a secundo herede legavit, mortuo filio mulier usum fructum non amittet. Quod enim semel testamento alicui datum est, id ab eo invito cui datum est auferri non potest. Repugnat enim recte accipere et invitum reddere.

Ab efficientibus rebus hoc modo: Omnibus est jus parietem directum ad parietem communem adjungere vel solidum vel fornicatum. Sed qui in pariete communi demoliendo damni infecti promiserit, non debebit præstare quod fornix viti fecerit. Non enim ejus vitio qui demolitus est damnum factum est, sed ejus operis vitio quod ita ædificatum est ut suspendi non posset.

Ab effectis rebus hoc modo: Cum mulier viro in manum convenit, omnia quæ mulieris fuerunt viri fiunt dotis nomine.

Ex comparatione autem omnia valent quæ sunt hujus modi: Quod in re majore valet valeat in minore, ut si in urbe fines non reguntur, nec aqua in urbe arceatur. Item contra: Quod in minore valet, valeat in majore. Licet idem exemplum convertere. Item: Quod in re pari valet valeat in hac quæ par est; Ut: Quoniam usus auctoritas fundi biennium est, sit etiam ædium. At in lege ædes non appellantur et sunt ceterarum rerum omnium quarum annuus est usus. Valeat æquitas, quæ paribus in causis paria jura desiderat.

Quæ autem assumuntur extrinsecus, ea maxime ex auctoritate ducuntur. Itaque Græci talis argumentationes άτέχνους vocant, id est artis expertis, ut si ita respondeas: Quoniam P. Scævola id solum esse ambitus ædium dixerit, quod 2 parietis communis tegendi causa tectum proiceretur, ex quo tecto in ejus 1 ædis qui protexisset aqua deflueret, id ambitus 2 videri.

His igitur locis qui sunt expositi ad omne argumentum reperiendum tamquam elementis quibusdam significatio et demonstratio datur. Utrum igitur hactenus satis est? Tibi quidem tam acuto et tam occupato puto. V. Sed quoniam avidum hominem ad has discendi epulas recepi, sic accipiam, ut reliquiarum sit potius aliquid quam te hinc patiar

Non satiatum discedere. Quando ergo unus quisque eorum locorum quos exposui sua quædam habet membra, ea quam subtilissime persequamur.

Et primum de ipsa definitione dicatur. Definitio est oratio quæ id quod definitur explicat quid sit. Definitionum autem duo genera prima: unum earum rerum quæ sunt, alterum earum quæ intel-

Leguntur. Esse ea dico quæ cerni tangique possunt, ut fundum ædes, parietem stillicidium, mancipium pecudem, supellectilem penus et cetera; Quo ex genere quædam interdum vobis definienda sunt. Non esse rursus ea dico quæ tangi demonstrarive non possunt, cerni tamen animo atque intellegi possunt, ut si usus capionem, si tutelam, si gentem, si agnationem definias, quarum rerum nullum subest corpus, est tamen quædam conformatio insignita et impressa intellegentia, quam notionem voco. Ea sæpe in argumentando definitione explicanda est.

Atque etiam definitiones aliæ sunt partitionum aliæ divisionum; Partitionum, cum res ea quæ proposita est quasi in membra discerpitur, ut si quis jus civile dicat id esse quod in legibus, senatus consultis, rebus judicatis, juris peritorum auctoritate, edictis magistratuum, more, æquitate consistat. Divisionum autem definitio formas omnis complectitur quæ sub eo genere sunt quod definitur hoc modo: Abalienatio est ejus rei quæ mancipi est aut traditio alteri nexu aut in jure cessio inter quos ea jure civili fieri possunt.

VI. Sunt etiam alia genera definitionum, sed ad hujus libri institutum illa nihil pertinent; Tantum est dicendum qui sit definitionis modus. Sic igitur veteres præcipiunt: cum sumpseris ea quæ sint ei rei quam definire velis cum aliis communia, usque eo persequi, dum proprium efficiatur, quod nullam in aliam rem transferri possit. Ut hæc: Hereditas est pecunia. Commune adhuc; Multa enim genera pecuniæ. Adde quod sequitur: quæ morte alicujus ad quempiam pervenit. Nondum est definitio; Multis enim modis sine hereditate teneri pecuniæ mortuorum possunt. Unum adde verbum: jure; Jam a communitate res diiuncta videbitur, ut sit explicata definitio sic: Hereditas est pecunia quæ morte alicujus ad quempiam pervenit jure. Nondum est satis; Adde: nec ea aut legata testamento aut possessione retenta; Confectum est. Itemque: 1 Gentiles sunt inter se qui eodem nomine sunt. Non est satis. Qui ab ingenuis oriundi sunt. Ne id quidem satis est. Quorum majorum nemo servitutem servivit. Abest etiam nunc. Qui capite non sunt deminuti. Hoc fortasse satis est. Nihil enim video Scævolam pontificem ad hanc definitionem addidisse. Atque hæc ratio valet in utroque genere definitionum, sive id quod est, sive id quod intellegitur definiendum est.

Partitionum autem 2 et divisionum genus quale esset ostendimus, sed quid inter se differant planius dicendum est. In partitione quasi membra sunt, ut corporis, caput, umeri, manus, latera, crura, pedes et cetera. VII. In divisione formæ, quas Græci είδη vocant, nostri, si qui hæc forte tractant, species appellant, non pessime id quidem sed inutiliter ad mutandos casus in dicendo. Nolim enim, ne si Latine quidem dici possit, specierum et speciebus dicere; Et sæpe his casibus utendum est; At formis et formarum velim. Cum autem utroque verbo idem significetur, commoditatem in dicendo non arbitror neglegendam.

Genus et formam definiunt hoc modo: Genus est notio ad pluris differentias pertinens; Forma est notio cujus differentia ad caput generis et quasi fontem referri potest. Notionem appello quod Græci tum έννοιαν tum πρόληψιν. Ea est insita et ante 1 percepta cujusque cognitio enodationis indigens. Formæ sunt igitur eæ in quas genus sine ullius prætermissione dividitur; Ut si quis jus in legem, morem, æquitatem dividat. Formas qui putat idem esse quod partis, confundit artem et similitudine quadam conturbatus non satis acute quæ sunt secernenda distinguit. Sæpe etiam definiunt et oratores et poetæ per translationem verbi ex similitudine cum aliqua suavitate. Sed ego a vestris exemplis nisi necessario non recedam. Solebat igitur Aquilius collega et familiaris meus, cum de litoribus ageretur, quæ omnia publica esse vultis, quærentibus eis quos ad id pertinebat, quid esset litus, ita definire, qua fluctus eluderet; Hoc est, quasi qui adulescentiam florem ætatis, senectutem occasum vitæ velit definire; Translatione enim utens discedebat a verbis propriis rerum ac suis. Quod ad definitiones attinet, hactenus; Reliqua videamus.

VIII. Partitione tum sic utendum est, nullam ut partem relinquas; Ut, si partiri velis tutelas, inscienter facias, si ullam prætermittas. At si stipulationum aut judiciorum formulas partiare, non est vitiosum in re infinita prætermittere aliquid. Quod idem in divisione vitiosum est. Formarum enim certus est numerus quæ cuique generi subiciantur; Partium distributio sæpe est infinitior,

Tamquam rivorum a fonte diductio. Itaque in oratoriis artibus quæstionis genere proposito, quot ejus formæ sint, subiungitur absolute. At cum de ornamentis verborum sententiarumve præcipitur, quæ vocant σχήματα, non fit idem. Res est enim infinitior; Ut ex hoc quoque intellegatur quid velimus inter partitionem et divisionem interesse. Quamquam enim vocabula prope idem valere videbantur, tamen quia res differebant, nomina rerum distare voluerunt.

Multa etiam ex notatione sumuntur. Ea est autem, cum ex vi nominis argumentum elicitur; Quam Græci έτυμολογίχν appellant, id est verbum ex verbo veriloquium; Nos autem novitatem verbi non satis apti fugientes genus hoc notationem appellamus, quia sunt verba rerum notæ. Itaque hoc quidem Aristoteles σύμβολον appellat, quod Latine est nota. Sed cum intellegitur quid signi licetur, minus laborandum est de nomine. Multa igitur in disputando notatione eliciuntur ex verbo, ut cum quæritur postliminium quid sit — non dico quæ sint postlimini; Nam id caderet in divisionem, quæ talis est: Postliminio redeunt hæc: homo, navis, mulus clitellarius, equus, equa quæ frenos recipere solet —; Sed cum ipsius postlimini vis quæritur et verbum ipsum notatur; In quo Servius noster, ut opinor, nihil putat esse notandum nisi post, et liminium illud productionem esse verbi vult, ut in finitimo, legitimo, æditimo non plus inesse timum quam in meditullio tullium; Scævola autem P. F. junctum putat esse verbum, ut sit in eo et post et limen; Ut, quæ a nobis alienata, cum ad hostem pervenerint, ex suo tamquam limine exierint, hinc 4 * 6 ea cum redierint post ad idem limen, postliminio redisse videantur. Quo genere etiam Mancini causa defendi potest, postliminio redisse; Deditum non esse, quoniam non sit receptus; Nam neque deditionem neque donationem sine acceptione intellegi posse.

IX. Sequitur is locus qui constat ex eis rebus quæ quodam modo adfectæ sunt ad id de quo ambigitur; Quem modo dixi in plures partes distributum. Cujus est primus locus ex coniugatione, quam Græci συζυ^αν vocant, finitimus notationi, de qua modo dictum est; Ut, si aquam pluviam eam modo intellegeremus quam imbri collectam videremus, veniret Mucius, qui, quia coniugata 1 verba essent pluvia et pluendo, diceret omnem aquam oportere arceri quæ pluendo crevisset.

Cum autem a genere ducetur argumentum, non erit necesse id usque a capite arcessere. Sæpe etiam citra licet, dum modo supra sit quod sumitur, quam id ad quod sumitur; Ut aqua pluvia ultimo genere ea est quæ de cælo veniens crescit imbri, sed propiore, in quo quasi jus arcendi continetur, genus est aqua pluvia nocens: ejus generis formæ loci vitio et manu nocens, quarum altera jubetur ab

Arbitro cœrceri altera non jubetur. Commode etiam tractatur hæc argumentatio quæ ex genere sumitur, cum ex toto partis persequare hoc modo: Si dolus malus est, cum aliud agitur aliud simulatur, enumerare licet quibus id modis fiat, deinde in eorum aliquem id quod arguas dolo malo factum includere; Quod genus argumenti in primis firmum videri solet.

X. Similitudo sequitur, quæ late patet, sed oratoribus et philosophis magis quam vobis. Etsi enim omnes loci sunt omnium disputationum ad argumenta suppeditanda, tamen aliis disputationibus abundantius occurrunt aliis angustius. Itaque genera tibi nota sint; Ubi autem eis utare, quæ-

Stiones ipsæ te admonebunt. Sunt enim similitudines quæ ex pluribus collationibus perveniunt quo volunt hoc modo: Si tutor fidem præstare debet, si socius, si cui mandaris, si qui fiduciam acceperit, debet etiam procurator. Hæc ex pluribus perveniens quo vult appellatur inductio, quæ Græce έπαγωγή nominatur, qua plurimum est usus in sermonibus

Socrates. Alterum similitudinis genus collatione sumitur, cum una res uni, par pari comparatur hoc modo: Quem ad modum, si in urbe de finibus controversia est, quia fines magis agrorum videntur esse quam urbis, finibus regendis adigere arbitrum res tota magis agrorum e$t aquæ pluviæ arcendæ adigere arbitrum non possis. Ex eodem similitudinis loco etiam exempla sumuntur, ut Crassus in causa Curiana exemplis plurimis usus est, qui testamento sic heredes instituti, ut si filius natus esset in decem mensibus isque mortuus prius quam in suam tutelam venisset, hereditatem obtinuissent. Quæ commemoratio exemplorum valuit, eaque vos in respondendo uti multum soletis. Ficta enim exempla similitudinis habent vim; Sed ea oratoria magis sunt quam vestra; Quamquam uti etiam vos soletis, sed hoc modo: Finge mancipio aliquem dedisse id quod mancipio dari non potest. Num idcirco id ejus factum est qui accepit? Aut num is qui mancipio dedit ob eam rem se ulla re obligavit? In hoc genere oratoribus et philosophis concessum est, ut muta etiam loquantur, ut mortui ab inferis excitentur, ut aliquid quod fieri nullo modo possit augendæ rei gratia dicatur aut minuendæ, quæ υπερβολή dicitur, multa alia mirabilia. Sed latior est campus illorum. Eisdem tamen ex locis, ut ante dixi, et [in] maximis et minimis [in] quæstionibus argumenta ducuntur.

XI. Sequitur similitudinem differentia rei maxime contraria superiori; Sed est ejusdem dissimile et simile invenire. Ejus generis hæc sunt: Non, quem ad modum quod mulieri debeas, recte ipsi mulieri sine tutore auctore solvas, item, quod pupillo aut pupillæ debeas, recte possis eodem modo solvere.

Deinceps locus est qui econtrario dicitur. Conin eodem genere plurimum differunt, ut sapientia stultitia. Eodem autem genere dicuntur quibus propositis occurrunt tamquam e regione quædam contraria, ut celeritati tarditas, non debilitas. Ex quibus contrariis argumenta talia existunt: Si stultitiam fugimus, sapientiam sequamur, et bonitatem si malitiam. Hæc quæ ex eodem genere contraria sunt appellantur adversa. Sunt enim alia contraria, quæ privantia licet appellemus Latine, Græci appellant στερητικά. Præposito enim " in " privatur verbum ea vi quam haberet si " in " præpositum non fuisset, dignitas indignitas, humanitas inhumanitas, et cetera generis ejusdem, quorum tractactio est eadem quæ superiorum quæ adversa dixi. Nam alia quoque sunt contrariorum genera, velut ea quæ cum aliquo conferuntur, ut duplum simplum, multa pauca, longum breve, majus minus. Sunt etiam illa valde contraria quæ appellantur Si hoc est, illud non est. Quid enim opus exemplo est? Tantum intellegatur, in argumento quærendo contrariis omnibus contraria non convenire.

Ab adjunctis autem posui equidem exemplum paulo ante, multa adjungi, quæ suscipienda essent si statuissemus ex edicto secundum eas tabulas possessionem dari, quas is instituisset cui testamenti factio nulla esset. Sed locus hic magis ad conjecturales causas, quæ versantur in judiciis, valet, cum quæritur quid aut sit aut evenerit aut futurum sit aut quid omnino fieri possit. XII. Ac loci quidem ipsius forma talis est. Admonet autem hic locus, ut quæratur quid ante rem, quid cum re, quid post rem evenerit. 44 Nihil hoc ad jus; Ad Ciceronem," inquiebat Gallus noster, si quis ad eum quid tale rettulerat, ut de facto quæreretur. Tu tamen patiere nullum ame artis institutæ locum præteriri; Ne, si nihil nisi quod ad te pertineat scribendum putabis, nimium te amare videare. Est igitur magna ex parte locus hic oratorius non modo non juris consultorum, sed ne philosophorum quidem. Ante rem enim quæruntur quæ talia sunt: apparatus, colloquia, locus, constitutum, convivium; Cum re autem: pedum crepitus, strepitus hominum, corporum umbræ et si quid ejus modi; At post rem: pallor, rubor, titubatio, si qua alia signa conturbationis et conscientiæ, præterea restinctus ignis, gladius cruentus ceteraque quæ suspicionem facti possunt movere.

Deinceps est locus dialecticorum proprius ex consequentibus et antecedentibus et repugnantibus. Nam conjuncta, de quibus paulo ante dictum est, non semper eveniunt; Consequentia autem semper. Ea enim dico consequentia quæ rem necessario con sequntur; Itemque et antecedentia et repugnantia. Quidquid enim sequitur quamque rem, id cohæret cum re necessario; Et quidquid repugnat, id ejus modi est ut cohærere nunquam possit. XIII. Cum tripertito igitur distribuatur locus hic, in consecutionem, antecessionem, repugnantiam, re triplex. Nam quid interest, cum hoc sumpseris, pecuniam numeratam mulieri deberi cui sit argentum omne legatum, utrum hoc modo concludas argumentum: Si pecunia signata argentum est, legata est mulieri. Est autem pecunia signata argentum. Legata igitur est; An illo modo: Si numerata pecunia non est legata, non est numerata pecunia argentum. Est autem numerata pecunia argentum; Legata igitur est; An illo modo: Non et legatum argentum est et non est legata numerata pecunia. Legatum autem argentum est; Legata

Igitur numerata pecunia est? Appellant autem dialectici eam conclusionem argumenti, in qua, cum primum assumpseris, consequitur id quod annexum est primum conclusionis modum; Cum id quod annexum est negaris, ut id quoque cui fuerit annexum negandum sit, secundus is appellatur concludendi modus; Cum autem aliqua conjuncta negaris et ex eis unum aut plura sumpseris, ut quod relinquitur tollendum sit, is tertius appellatur con- δδ clu sionis modus. Ex hoc illa rhetorum ex contrariis conclusa, quæ ipsi ένθυμήματα appellant; Non quod omnis sententia proprio nomine ένθύμημα non dicatur, sed, ut Homerus propter excellentiam commune poetarum nomen efficit apud Græcos suum, sic, cum omnis sententia ένθύμημα dicatur, quia videtur ea quæ ex contrariis conficitur acutissima, sola proprie nomen commune possedit. Ejus generis hæc sunt:

Hoc metuere, alterum in metu non ponere!

Eam quam nihil accusas damnas, bene quam

Meritam esse autumas. * 1

Dicis 1 male merere?

Id quod scis prodest nihil; Id quod nescis obest? XIV. Hoc disserendi genus attingit omnino vestras quoque in respondendo disputationes, sed philosophorum magis, quibus est cum oratoribus illa ex repugnantibus sententiis communis conclusio quæ a dialecticis tertius modus, a rhetoribus ένθύμημα dicitur. Reliqui dialecticorum modi plures sunt, qui ex disiunctionibus constant: Aut hoc aut illud; Hoc autem; Non igitur illud. Itemque: Aut hoc aut illud; Non autem hoc; Illud igitur. Quæ conclusiones idcirco ratæ sunt quod in disiunctione

Plus uno verum esse non potest. Atque ex eis conclusionibus quas supra scripsi prior quartus posterior quintus a dialecticis modus appellatur. Deinde addunt conjunctionum negantiam sic: Non et hoc et illud; Hoc autem; Non igitur illud. Hic modus est sextus. Septimus autem: Non et hoc et illud; Non autem hoc; Illud igitur. Ex eis modis conclusiones innumerabiles nascuntur, in quo est tota fere διαλεκτική. Sed ne hæ quidem quas exposui ad hanc institutionem necessariæ.

Proximus est locus rerum efficientium, quæ causæ appellantur; Deinde rerum effectarum ab efficientibus causis. Harum exempla, ut reliquorum locorum, paulo ante posui equidem ex jure civili; Sed hæc patent latius.

XV. Causarum enim 2 genera duo sunt; Unum, quod vi sua id quod sub eam vim subiectum est certe efficit, ut: Ignis accendit; Alterum, quod naturam efficiendi non habet sed sine quo effici non possit, ut si quis æs statuæ causam velit dicere, quod sine eo

Non possit effici. Hujus generis causarum, sine quo non efficitur, alia sunt quieta, nihil agentia, stolida quodam modo, ut locus, tempus, materia, ferramenta, et cetera generis ejusdem; Alia autem præcursionem quandam adhibent ad efficiendum et quædam afferunt per se adiuvantia, etsi non necessaria, ut: Amori congressio causam attulerat, amor flagitio. Ex hoc genere causarum ex æternitate pendentium fatum a Stoicis nectitur.

Atque ut earum causarum sine quibus effici non potest genera divisi, sic etiam efficientium dividi possunt. Sunt enim aliæ causæ quæ plane efficiant nulla re adiuvante, aliæ quæ adiuvari velint, ut: Sapientia efficit sapientis sola per se; Beatos efficiat

Necne sola per sese quæstio est. Qua re cum in disputationem inciderit causa efficiens aliquid necessario, sine dubitatione licebit quod efficitur ab ea causa concludere. XVI. Cum autem erit talis causa, ut in ea non sit efficiendi necessitas, necessaria conclusio non sequitur. Atque illud quidem genus causarum quod habet vim efficiendi necessariam errorem afferre non fere solet; Hoc autem sine quo non efficitur sæpe conturbat. Non enim, si sine parentibus filii esse non possunt, propterea in parentibus causa fuit gignendi necessaria.

Hoc igitur sine quo non fit, ab eo in quo certe fit diligenter est separandum. Illud enim est tamquam

Utinam ne in nemore Pelio — Nisi enim " accedissent abiegnæ ad terram trabes," Argo illa facta non esset, nec tamen fuit in his trabibus efficiendi vis necessaria. At cum in Aiacis navim crispisulcans igneum fulmen iniectum est, inflammatur navis necessario.

Atque etiam est causarum dissimilitudo, quod aliæ sunt, ut sine ulla appetitione animi, sine voluntate, sine opinione suum quasi opus efficiant, vel ut omne intereat quod ortum sit; Aliæ autem aut voluntate efficiunt aut perturbatione animi aut habitu aut natura aut arte aut casu: voluntate, ut tu, cum hunc libellum legis; Perturbatione, ut si quis eventum horum temporum timeat; Habitu, ut qui facile et cito irascitur; 2 Natura, ut vitium in dies crescat; Arte, ut bene pingat; Casu, ut prospere naviget. Nihil horum sine causa nec quidquam omnino; Sed hujus modi causæ non necessariæ.

Omnium autem causarum in aliis inest constantia, in aliis non inest. In natura et in arte constantia est, in ceteris nulla. XVII. Sed tamen earum causarum quæ non sunt constantes aliæ sunt perspicuæ, aliæ latent. Perspicuæ sunt quæ appetitionem animi judiciumque tangunt; Latent quæ subiectæ sunt fortunæ. Cum enim nihil sine causa fiat, hoc ipsum est fortuna, qui eventus obscura causa et latenter efficitur. Etiam ea quæ fiunt partim sunt ignorata partim voluntaria; Ignorata, quæ necessitate effecta sunt; Voluntaria, quæ consilio. Nam jacere telum voluntatis est, ferire quem nolueris fortunæ. Ex quo aries subicitur ille in vestris actionibus: si telum manu fugit magis quam iecit. Cadunt etiam in ignorationem atque imprudentiam perturbationes animi; Quæ quamquam sunt voluntariæ — obiurgatione enim et admonitione deiciuntur — tamen habent tantos motus, ut ea quæ voluntaria sunt aut necessaria interdum aut certe ignorata videantur.

Toto igitur loco causarum explicato, ex earum differentia in magnis quidem causis vel oratorum vel philosophorum magna argumentorum suppetit copia; In vestris autem si non uberior, at fortasse subtilior. Privata enim judicia maximarum quidem rerum in juris consultorum mihi videntur esse prudentia. Nam et adsunt multum et adhibentur in consilia et patronis diligentibus ad eorum pru-

Dentiam confugientibus hastas ministrant. In omnibus igitur eis judiciis, in quibus ex fide bona est additum, ubi vero etiam ut inter bonos bene agier oportet, in primisque in arbitrio rei uxoriæ, in quo est quod ejus æquius melius, parati eis esse debent. Illi dolum malum, illi fidem bonam, illi æquum bonum, illi quid socium socio, quid eum qui negotia aliena curasset ei cujus ea negotia fuissent, quid eum qui mandasset, eumve cui mandatum esset, alterum alteri præstare oporteret, quid virum uxori, quid uxorem viro tradiderunt. Licebit igitur diligenter argumentorum cognitis locis non modo oratoribus et philosophis, sed juris etiam peritis copiose de consultationibus suis disputare.

XVIII. Conjunctus huic causarum loco ille locus est qui efficitur ex causis. Ut enim causa quid sit effectum indicat, sic quod effectum est quæ fuerit causa demonstrat. Hic locus suppeditare solet oratoribus et poetis, sæpe etiam philosophis, sed eis qui ornate et copiose loqui possunt, mirabilem copiam dicendi, cum denuntiant quid ex quaque re sit futurum. Causarum enim cognitio cognitionem eventorum facit.

Reliquus est comparationis locus, cujus genus et exemplum supra positum est ut ceterorum; Nunc explicanda tractatio est. Comparantur igitur ea quæ aut majora aut minora aut paria dicuntur; In quibus spectantur hæc: numerus, species, vis, quædam etiam ad res aliquas affectio.

Numero sic comparabuntur, plura bona ut paucioribus bonis anteponantur, pauciora mala malis pluribus, diuturniora bona brevioribus, longe et late pervagata angustis, ex quibus plura bona propagentur quæque plures imitentur et faciant.

Specie autem comparantur, ut anteponantur quæ propter se expetenda sunt eis quæ propter aliud et ut innata atque insita assumptis atque adventiciis, integra contaminatis, jucunda minus jucundis, honesta ipsis etiam utilibus, proclivia laboriosis, necessaria non necessariis, sua alienis, rara vulgaribus, desiderabilia eis quibus facile carere possis, perfecta incohatis, tota partibus, ratione utentia rationis expertibus, voluntaria necessariis, animata inanimis, naturalia non naturalibus, artificiosa non artificiosis.

Vis autem in comparatione sic cernitur: efficiens causa gravior quam non efficiens; Quæ se ipsis 1 contenta sunt meliora quam quæ egent aliis; Quæ in nostra quam quæ in aliorum potestate sunt; Stabilia incertis; Quæ eripi non possunt eis quæ possunt.

Affectio autem ad res aliquas est hujus modi: principum commoda majora quam reliquorum; Itemque quæ jucundiora, quæ pluribus probata, quæ ab optimo quoque laudata. Atque ut hæc in comparatione meliora, sic deteriora quæ eis sunt contraria.

Parium autem comparatio nec elationem habet nec summissionem; Est enim æqualis. Multa autem sunt quæ æqualitate ipsa comparantur; Quæ ita fere concluduntur: Si consilio juvare cives et auxilio æqua in laude ponendum est, pari gloria debent esse ei qui consulunt et ei qui defendunt; At quod primum, est; Quod sequitur igitur.

Perfecta est omnis argumentorum inveniendorum præceptio, ut, cum profectus sis a definitione, a partitione, a notatione, a coniugatis, a genere, a formis, a similitudine, a differentia, a contrariis, ab adjunctis, a consequentibus, ab antecedentibus, a repugnantibus, a causis, ab effectis, a comparatione majorum, minorum, parium, nulla præterea sedes argumenti quærenda sit.

XIX. Sed quoniam ita a principio divisimus, ut alios locos diceremus in eo ipso de quo ambigitur hærere, de quibus satis est dictum, alios assumi extrinsecus, de eis pauca dicamus, etsi ea nihil omnino ad vestras disputationes pertinent; Sed tamen totam rem efficiamus, quandoquidem cœpimus. Neque enim tu is es quem nihil nisi jus civile delectet, et quoniam hæc ita ad te scribuntur ut etiam in aliorum manus sint ventura, detur opera, ut quam plurimum eis quos recta studia delectant prodesse possimus.

Hæc ergo argumentatio, quæ dicitur artis expers, in testimonio posita est. Testimonium autem nunc dicimus omne quod ab aliqua re externa sumitur ad faciendam fidem. Persona autem non qualiscumque est testimoni pondus habet; Ad fidem enim faciendam auctoritas quæritur; Sed auctoritatem aut natura aut tempus affert. Naturæ auctoritas in virtute inest maxima; In tempore autem multa sunt quæ afferant auctoritatem: ingenium, opes, ætas, fortuna, ars, usus, necessitas, concursio etiam non numquam rerum fortuitarum. Nam et ingeniosos et opulentos et ætatis spatio probatos dignos quibus credatur putant; Non recte fortasse, sed vulgi opinio mutari vix potest ad eamque omnia dirigunt et qui judicant et qui existimant. Qui enim rebus his quas dixi excellunt, ipsa virtute videntur excellere.

Sed reliquis quoque rebus quas modo enumeravi quamquam in his nulla species virtutis est, tamen interdum confirmatur fides, si aut ars quædam adhibetur — magna est enim vis ad persuadendum scientiæ — aut usus; Plerumque enim creditur eis qui experti sunt. XX. Facit etiam necessitas fidem, quæ tum a corporibus tum ab animis nascitur. Nam et verberibus, tormentis, igni fatigati quæ dicunt ea videtur veritas ipsa dicere, et quæ perturbationibus animi, dolore, cupiditate, iracundia, metu, qui necessitatis vim habent, afferunt auctoritatem et fidem.

Cujus generis etiam illa sunt ex quibus verum nonnunquam invenitur, pueritia, somnus, imprudentia, vinolentia, insania. Nam et parvi sæpe indicaverunt aliquid, quo id pertineret ignari, et per somnum, vinum, insaniam multa sæpe patefacta sunt. Multi etiam in res odiosas imprudenter inciderunt, ut Staieno nuper accidit, qui ea locutus est bonis viris subauscultantibus pariete interposito, quibus patefactis in judiciumque prolatis ille rei capitalis jure damnatus est. Huic simile quiddam de Lacedæmonio Pausania accepimus.

Concursio autem fortuitorum talis est, ut si interventum est casu, cum aut ageretur aliquid quod proferendum non esset, aut diceretur. In hoc genere etiam illa est in Palamedem conjecta suspicionum proditionis multitudo; Quod genus refutare interdum veritas vix potest. Hujus etiam est generis fama vulgi, quoddam multitudinis testimonium.

Quæ autem virtute fidem faciunt ea bipertita sunt; Ex quibus alterum natura valet alterum industria. Deorum enim virtus natura excellit, homi- * * num autem industria. Divina hace fere sunt testimonia: primum orationis — oracula enim ex eo ipso appellata sunt, quod inest in 1 his deorum oratio —; Deinde rerum, in quibus insunt quasi quædam opera divina: primum ipse mundus eiusque omnis ordo et ornatus; Deinceps ærii volatus avium atque cantus; Deinde ejusdem æris sonitus et ardores multarumque rerum in terra portenta atque etiam per exta inventa præsensio; A dormientibus quoque multa significata visis. Quibus ex locis sumi interdum solent ad fidem faciendam testimonia deorum.

In homine virtutis opinio valet plurimum. Opinio est autem non modo eos virtutem habere qui habeant, sed eos etiam qui habere videantur. Itaque quos ingenio, quos studio, quos doctrina præditos vident quorumque vitam constantem et probatam, ut Catonis, Læli, Scipionis, aliorumque plurium, rentur eos esse qualis se ipsi velint; Nec solum eos censent esse talis qui in honoribus populi reque publica versantur, sed et oratores et philosophos et poetas et historicos, ex quorum et dictis et scriptis sæpe auctoritas petitur ad faciendam fidem.

XXI. Expositis omnibus argumentandi locis illud primum intellegendum est nec ullam esse disputationem in qua non aliquis locus incurrat, nec fere omnis locos incidere in omnem quæstionem et quibusdam quæstionibus alios, quibusdam alios esse aptiores locos. Quæstionum duo genera sunt: 1 alterum infinitum, definitum alterum. Definitum est quod ύπόθεσιν Græci, nos causam; Infinitum quod θέσιν illi appellant, nos propositum possumus nominare. Causa certis personis, locis, temporibus, actionibus, negotiis cernitur aut in omnibus aut in plerisque eorum, propositum autem aut in aliquo eorum aut in pluribus nec tamen in maximis. Itaque propositum pars est causæ. Sed omnis quæstio earum aliqua de re est quibus causæ continentur, aut una aut pluribus aut nonnunquam omnibus.

Quæstionum autem " quacumque de re " sunt duo genera: unum cognitionis alterum actionis. Cognitionis sunt eæ quarum est finis scientia, ut si quæratur a naturane jus profectum sit an ab aliqua quasi condicione hominum et pactione. Actionis autem hujus modi exempla sunt: Sitne sapientis ad rem publicam accedere. Cognitionis quæstiones tripertitæ sunt; Aut sitne aut quid sit aut quale sit quæritur. Horum primum conjectura, secundum definitione, tertium juris et injuriæ distinctione explicatur.

Conjecturæ ratio in quattuor partes distributa est, quarum una est cum quæritur sitne aliquid; Altera unde ortum sit; Tertia quæ id causa effecerit; Quarta in qua de commutatione rei quæritur. Sitne sic: 8 ecquidnam sit honestum, ecquid æquum re vera; An hæc tantum in opinione sint. Unde autem sit ortum: ut cum quæritur, natura an doctrina possit effici virtus. Causa autem efficiens sic quæritur, quibus rebus eloquentia efficiatur. De commutatione sic: possitne eloquentia commutatione aliqua converti in infantiam.

XXII. Cum autem quid sit quæritur, notio explicanda est et proprietas et divisio et partitio. Hæc enim sunt definitioni attributa; Additur etiam descriptio, quam χαρακτήρα Græci vocant. Notio sic quæritur: sitne id æquum quod ei qui plus potest utile est. Proprietas sic: in hominemne solum cadat an etiam in beluas ægritudo. Divisio et eodem pacto partitio sic: 1 triane genera bonorum sint. Descriptio, qualis sit avarus, qualis assentator ceteraque ejusdem generis, in quibus et natura et vita describitur.

Cum autem quæritur quale quid sit, aut simpliciter quæritur aut comparate; Simpliciter: Expetendane sit gloria; Comparate: Præponendane sit divitiis gloria. Simplicium tria genera sunt: de expetendo fugiendoque, de æquo et iniquo, de honesto et turpi. Comparationum autem duo: unum de eodem et alio, alterum de majore et minore. De expetendo et fugiendo hujus modi: Si expetendæ divitiæ, si fugienda paupertas. De æquo et iniquo: Æquumne sit ulcisci a quocumque injuriam acceperis. De honesto et turpi: Honestumne sit pro patria mori? Ex altero autem genere, quod erat bipertitum, unum est de eodem et alio: Quid intersit inter amicum et assentatorem, regem et tyrannum; Alterum de majore et minore, ut si quæratur eloquentiane pluris sit an juris civilis scientia. De cognitionis quæstionibus hactenus.

Actionis reliquæ sunt, quarum duo genera: unum ad officium, alterum ad motum animi vel gignendum vel sedandum planeve tollendum. Ad officium sic, ut cum quæritur suscipiendine sint liberi. Ad movendos animos cohortationes ad defendendam rem publicam, ad laudem, ad gloriam; Quo ex genere sunt querellæ, incitationes, miserationesque flebiles; Rursusque oratio tum iracundiam restinguens, tum metum eripiens, tum exsultantem lætitiam comprimens, tum ægritudinem abstergens. Hæc cum in propositi 1 quæstionibus genera sint, eadem in causas transferuntur.

XXIII. Loci autem qui ad quasque quæstiones accommodati sint deinceps est videndum. Omnes illi quidem ad plerasque, sed alii ad alias, ut dixi, aptiores. Ad conjecturam igitur maxime apta quæ ex causis, quæ ex effectis, quæ ex conjunctis sumi possunt. Ad definitionem autem pertinet ratio et scientia definiendi. Atque huic generi finitimum est illud quod appellari de eodem et de altero diximus, quod genus forma quædam definitionis est; Si enim quæratur idemne sit pertinacia et perse-

Ver antia, definitionibus judicandum est. Loci autem convenient in ejus generis quæstionem consequentis, antecedentis, repugnantis; Adjuncti etiam eis qui sumuntur ex causis et effectis. Nam si hanc rem illa sequitur, hanc autem non sequitur; Aut si huic rei illa antecedit, huic non antecedit; Aut si huic rei repugnat, illi non repugnat; Aut si hujus rei hæc, illius alia causa est; Aut si ex alio hoc, ex alio illud effectum est: ex quovis horum id de quo quæritur idemne an aliud sit inveniri potest.

Ad tertium genus quæstionis, in quo quale sit quæritur, in comparationem ea cadunt quæ paulo ante in comparationis loco enumerata sunt. In illud autem genus in quo de expe tend ofugiendoque quæritur adhibentur ea quæ sunt aut animi aut corporis aut externa vel commoda vel incommoda. Itemque cum de honesto turpique quæritur, ad unimi bona aut mala omnis oratio dirigenda est.

Cum autem de æquo et iniquo disseritur, æquitatis loci colligentur. Hi cernuntur bipertito, et natura sui cuique et ulciscendi jus. Institutio autem æquitatis tripertita est: una pars legitima est, altera conveniens, tertia moris vetustate firmata. Atque etiam æquitas tripertita dicitur esse: una ad superos deos, altera ad manes, tertia ad homines pertinere. Prima pietas, secunda sanctitas, tertia justitia aut æquitas nominatur. XXIV. De proposito satis multa, deinceps de causa pauciora dicenda sunt. Pleraque enim sunt ei cum proposito communia.

Tria sunt igitur * * genera causarum: judici, deliberationis, laudationis. Quarum fines ipsi declarant quibus utendum locis sit. Nam judici finis est jus, ex quo etiam nomen. Luris autem partes tum expositæ, cum æquitatis. Deliberandi finis utilitas, cujus eæ partes quæ modo expositæ. Laudationis finis honestas,

De qua item est ante dictum. Sed definitæ quæstiones a suis quæque locis quasi propriis instruuntur,... quæ in accusationem defensionemque partitæ; In quibus exsistunt hæc genera, ut accusator personam arguat facti, defensor aliquid opponat de tribus: aut non esse factum aut, si sit factum, aliud ejus facti nomen esse aut jure esse factum. Itaque aut infitialis aut conjecturalis prima appelletur, definitiva altera, tertia, quamvis molestum nomen hoc sit, juridicialis vocetur. XXV. Harum causarum propria argumenta ex eis sumpta locis quos exposuimus in præceptis oratoriis ex-

Plicata sunt. Refutatio autem accusationis, in qua est depulsio criminis, quoniam Græce στάσις dicitur appelletur Latine status; In quo primum insistit quasi ad repugnandum congressa defensio. Atque in deliberationibus etiam et laudationibus idem existunt status. Nam et negantur sæpe ea futura quæ ab aliquo in sententia dicta sunt fore, si aut omnino fieri non possint aut sine summa difficultate non possint; In qua argumentatione status conjec-

Turalis exsistit; Aut cum aliquid de utilitate, honestate æquitate disseritur deque eis rebus quæ his sunt contrariæ incurrunt status aut juris aut nominis; Quod idem contingit in laudationibus. Nam aut negari potest id factura esse quod laudetur, aut non eo nomine afficiendum quo laudator affecerit, aut omnino non esse laudabile quod non recte, non jure factum sit. Quibus omnibus generibus usus est nimis impudenter Cæsar contra Catonem meum.

Sed quæ ex statu contentio efficitur, eam Græci χρινόμενον vocant, mihi placet id, quoniam quidem ad te scribo, qua de re agitur vocari. Quibus autem * * hoc qua de re agitur continetur, ea continentia vocentur, quasi firmamenta defensionis, quibus sublatis defensio nulla sit.

Sed quoniam lege firmius in controversiis dis adjutricem et testem adhibeamus. In qua re alii quasi status existunt novi, sed appellentur legitimæ

Disceptationes. Tum enim defenditur non id legem dicere quod adversarius velit, sed aliud. Id autem contingit, cum scriptum ambiguum est, ut duæ sententiæ differentes accipi possint. Tum opponitur scripto voluntas scriptoris, ut quæratur verbane plus an sententia valere debeant. Tum legi lex contraria affertur. Ista sunt tria genera quæ controversiam in omni scripto facere possint: ambiguum, discrepantia scripti et voluntatis, scripta contraria. XXVI. Jam hoc perspicuum est, non magis in legibus quam in testamentis, in stipulationibus, in reliquis rebus quæ ex scripto aguntur, posse controversias easdem existere. Horum tractationes in aliis libris explicantur.

Nec solum perpetuæ actiones sed etiam partes orationis isdem locis adiuvantur, partim propriis, partim communibus; Ut in principiis, quibus ut benevoli, ut dociles, ut attenti sint qui audiant, efficiendum est propriis locis; Itemque narrationes ut ad suos fines spectent, id est ut planæ sint, ut breves, ut evidentes, ut credibiles, ut moderatæ, ut cum dignitate. Quæ quamquam in tota oratione esse debent, magis tamen sunt propria narrandi.

Quæ autem-sequitur narrationem fides, ea persuadendo quoniam efficitur, qui ad persuadendum loci maxime valeant dictum est in eis in quibus de omni ratione dicendi. Peroratio autem et alia quædam habet et maxime amplificationem, cujus effectus hic debet esse, ut aut perturbentur animi aut tranquillentur et, si ita affecti jam ante sint, ut aut

Augeat eorum motus aut sedet oratio. Huic generi, in quo et misericordia et iracundia et odium et invidia et ceteræ animi affectiones perturbantur, præcepta suppeditantur aliis in libris, quos poteris mecum legere cum voles. Ad id autem quod te velle senseram, cumulate satis factum esse debet

Voluntati tuæ. Nam ne præterirem aliquid quod ad argumentum in omni ratione reperiendum pertineret, plura quam ate desiderata erant sum complexus fecique quod sæpe liberales venditores solent, ut, cum ædes fundumve vendiderint rutis cæsis receptis, concedant tamen aliquid emptori quod ornandi causa apte et loco positum esse videatur; Sic tibi nos ad id quod quasi mancipio dare debuimus ornamenta quædam voluimus non debita accedere. * *

Index