Maxime vellem, indices, ut P. Sulla et antea dignitatis suæ splendorem obtinere et post calamitatem acceptam modestiæ fructum aliquem percipere potuisset. Sed quoniam ita tulit casus infestus ut in amplissimo honore cum communi ambitionis invidia tum singulari Autroni odio everteretur, et in his pristinæ fortunæ reliquiis miseris et addictis tamen haberet quosdam quorum animos ne supplicio quidem suo satiare posset, quamquam ex hujus incommodis magnam animo molestiam capio, tamen in ceteris malis facile patior oblatum mihi tempus esse in quo boni viri lenitatem meam misericordiamque, notam quondam omnibus, nunc quasi intermissam agnoscerent, improbi ac perditi cives domiti atque, victi præcipitante re publica vehementem me fuisse atque fortem, conservata mitem ac misericordem faterentur.
Et quoniam L, Torquatus, meus familiaris ac necessarius, indices, existimavit, si nostram in accusatione sua necessitudinem familiaritatemque violasset. Ftliquid se de auctoritate meæ defensionis posse detrahere, cum hujus periculi propulsatione conjungam defensionem offici mei. Quo quidem genere non uterer orationis, indices, hoc tempore, si mea solum inter ossei; Multis enim locis mihi et data facultas est et sæpe dabitur de mea laude dicendi; Sed, ut ille vidit, quantum de mea auctoritate deripuisset, tantum se de hujus præsidiis deminuturum, sic hoc ego sentio, si mei facti rationem vobis constantiamque hujus offici ac defensionis probaro, causam quoque ine P. Sullæ probaturum.
Ac primum abs te illud, L. Torquate, quæro, cur me a ceteris clarissimis viris ac principibus civitatis jn hoc officio atque in defensionis jure secernas. Quid enim est quam ob rem abs te Q. Hortensi factum, clarissimi viri atque ornatissimi, non reprehendatur, reprehendatur meum? Nam. Si est initum a P. Sulla consilium inflammandæ hujus urbis, exstinguendi imperi, delendæ civitatis, mihi majorem hæ res dolorem quam Q. Hortensio, milii majus odium adferre debent, meum denique gravius esse indicium, qui adiuvandus in his causis, qui oppugnandus, qui defendendus, qui deserendus esse videatur? '' Ita," inquit; " Tu enim investigasti, tu patefecisti conjura
Tionem. *' Quod cum dicit, non attendit curri qui patefecerit hoc curasse, ut id omnes viderent quod antea fuisset occultum. Qua re ista conjuratio, si patefacta per me est, tam patet Hortensio quam mihi. Quem cum videas hoc honore, auctoritate, virtute, consilio præditum non dubitasse quin innocentiam P. Sullæ defenderet, quæro cur qui aditus ad causam Hortensio patuerit mihi interclusus esse debuerit; Quæro illud etiam, si me, qui defendo, reprehendendum putas esse, quid tandem de his existimes summis viris et clarissimis civibus, quorum studio et dignitate celebrari hoc jud idum, ornari causam, defendi hujus innocentiam vides. Non enim una ratio est defensionis ea quæ posita est in oratione; Omnes qui adsunt, qui laborant, qui salvum volunt,
Pro sua parte atque auctoritate defendunt. An vero, in quibus subselliis hæc ornamenta ac lumina rei publicæ viderem, in his me apparere nollem, cum ego illum in locum atque in hanc excelsissimam sedem dignitatis atque honoris multis meis ac magnis laboribus et periculis ascendissem? Atque ut intellegas, Torquate, quem accuses, si te forte id offendit quod ego, qui in hoc genere quæstionis defenderim neminem, non desim P. Sullæ, recordare de ceteris quos adesse huic vides; Intelleges et de hoc et de aliis judicium meum et horum par atque unum β fuisse. Quis nostrum adfuit Vargunteio? Nemo, ne hic quidem Q. Hortensius, præsertim qui illum solus antea de ambitu defendisset. Non enim jam se ullo officio cum illo conjunctum arbitrabatur, cum ille tanto scelere commisso omnium officiorum societatem diremisset. Quis nostrum Serv. Sullam, quis Publium, * quis M. Læcam, quis C. Cornelium defendendum putavit, quis eis horum adfuit? Nemo. Quid ita? Quia ceteris in causis etiam nocentis viri boni, si necessarii sunt, deserendos esse non putant; In hoc crimine non solum levitatis est culpa verum etiam quædam contagio sceleris, si defendas eum quem
Obstrictum esse patriæ parricidio suspicere. Quid? Autronio nonne sodales, non conlegæ sui, non veteres amici, quorum ille copia quondam abundar&t, non hi omnes qui sunt in re publica principes defuerunt? Irnmo etiam testimonio plerique læserunt. Statuerant tantum illud esse maleficium quod non modo non occultari per se sed etiam aperiri inlustrarique deberet. Quam ob rem quid est quod mirere, si cum isdem me in hac causa vides adesse cum quibus in ceteris intellegis afuisse? Nisi vero me unum vis ferum præter ceteros, me asperum, me inhumanum existimari, me singulari immanitate et crudelitate
Præditam. Hanc mihi tu si propter meas res gestas imponis in omni vita mea, Torquate, personam, vehementer erras. Me natura misericordem, patria severum, crude Jem nec patria nec natura esse voluit; Denique istam ipsam personam vehementem et acrem quam mihi tum tempus et res publica imposuit jam voluntas et natura ipsa detraxit. Illa enim ad breve tempus severitatem postulavit, hæc in omni vita
Misericordiam lenitatemque desiderat. Qua re nihil est quod ex tanto comitatu virorum amplissimorum me unum abstrahas; Simplex officium atque una bonorum est omnium causa. Nihil erit quod admirere posthac, si in ea parte in qua hos animum adverteris me videbis. Nulla est enim in re publica mea causa propria; Tempus agendi fuit magis proprium quam ceteris, doloris vero et timoris et periculi fuit illa causa communis; Neque enim ego time princeps ad salutem esse potuissem, si esse alii comites noluissent. Qua re necesse est, quod milii consuli præcipuum fuit præter alios, id jam privato eum ceteris esse commune. Neque ego hoc partiendæ invidiæ, sed communicandæ laudis causa loquor; Oneris mei par-
Tem nemini impertio, gloriæ bonis omnibus. " In Autronium testimonium dixisti," inquit; " Sullam defendis." Hoc totum ejus modi est, judices, ut, si ego sum inconstans ac levis, nec testimonio fidem tribui convenerit nec defensioni auctoritatem; Sin est in me ratio rei publicæ, religio privati offici, studium retinendæ voluntatis bonorum, nihil minus accusator debet dieere quam ame defendi Sullam, testimonio læsum esse Autronium. Videor enim jam non solum studium ad defendendas causas verum etiam opinionis aliquid et auctoritatis adferre, qua ego et moderate utar, judices, et omnino non uterer, si ille me non cœgisset.
Duæ conjurationes abs te, Torquate, constituun- * * tnr, una quæ Lepido et Volcacio consulibus patre tuo consule designato facta esse dicitur, altera quæ me consule; Harum in utraque Sullam dicis fuisse. Patris tui, fortissimi viri atque optimi consulis, scis me consiliis non interfuisse; Scis me, cum mihi summus tecum usus esset, tamen illorum expertem temporum et sermonum fuisse, credo quod nondum penitus in re publica versabar, quod nondum ad propositum mihi finem honoris perveneram, quod me ambitio et forensis labor ab omni illa cogitatione abstrahebat.
Quis ergo intererat vestris consiliis? Omnes hi quos vides huic adesse et in primis Q. Hortensius; Qui cum propter honorem ac dignitatem atque animum eximium in rem publicam, tum propter summam familiaritatem summumque amorem in patrem tuum cum communibus tum præcipuis patris tui periculis commovebatur. Ergo istius conjurationis crimen defensum ab eo est qui interfuit, qui cognovit, qui particeps et eo nsili vestri fuit et timoris; Cujus in hoc crimine propulsando eum esset copiosissima atque ornatissima oratio, tamen non minus inerat auctoritatis in ea quam facultatis. Illius igitur eoniuratiouis quæ facta contra vos, delata ad vos, a vobis prolata esse dicitur, ego testis esse non potui; Non modo animo nihil eo mperi, sed vix ad auris meas istius suspicionis fama
Pervenit, Qui vobis in consilio fuerunt, qui vobis cnm illa cognorunt, quibus ipsis periculum tum conflari putabatur, qui Autronio non adfuerunt, qui in dium testimonia gravia dixerunt, hunc defendunt, huic adsunt, in hujus periculo declarant se non crimine conjurationis, ne adessent ceteris, sed hominum maleficio deterritos esse. Mei consulatus autem tempus et crimen maximæ conjurationis ame defendetur. Atque hæc inter nos partitio defensionis non est fortuito, judices, nec temere facta; Sed cum videremus eorum criminum nos patronos adhiberi quorum testes esse possemus, uterque nostrum id sibi suscipiendum putavit de quo aliquid scire ipse atque existimare potuisset. Et quoniam de criminibus superioris conjurationis Hortensium diligenter audistis, de hac conjurationc quæ me consule facta est hoc primum attendite.
Multa, cum essem consul, de summis rei publicæ periculis audivi, multa quæsivi, multa cognovi; Nullus umquam de Sulla nuntius ad me, nullum indicium, nullæ litteræ pervenerant, nulla suspicio. Multum hæc vox fortasse valere deberet ejus hominis qui consul insidias rei publicæ consilio investigasset, cum is se nihil audisse de P. Sulla, nihil suspicatum esse diceret. Sed ego nondum utor hac voce ad hunc Fari Torquatus desinat me qui Autronio non ad-
Fuerim Sullam defendere. Quæ enim Autroni fuit causaj quæ Sullæ est? Ille ambitus judicium tollere ac disturbare primum conflato voluit gladiatorum ac fugitivorum tumultu, deinde, id quod vidimus omnes, lapidatione atque concursu; Sulla, si sibi suus pudor ac dignitas non prodesset, nullum auxi* lium requisivit. Ille damnatus ita se gerebat non solum consiliis et sermonibus verum etiam aspectu atque voltu ut inimicus esse amplissimis ordinibus, infestus bonis omnibus, hostis patriæ videretur; Hic se ita fractum illa calamitate atque addictum putavit ut nihil sibi ex pristina dignitate superesse arbitrare-
Tur, nisi quod modestia retinuisset. Hac vero in conjuratione quid tam conjunctum quam ille cum Catilina, cum Lentulo? Quæ tanta societas ullis inter se rerum optimarum quanta ei cum illis sceleris, libidinis, audaciæ? Quod flagitium Lentulus non cum Autronio concepit? Quod sine eodem illo Catilina facinus admisit? Cum interim Sulla cum isdem illis non modo noctem solitudinemque non quæreret sed ne mediocri quidem sermone et congressu
Confringeretur. Illum Allobroges, maximarum rerum verissimi indices, illum multorum litteræ ac nuntii coarguerunt; Sullam interea nemo insimulavit, nemo nominavit. Postremo ejecto sive emisso jam ex urbe Catilina ille arma misit, cornua, tubas, fascis, signa legionis,* ille relictus intus, exspectatus foris, Lentuli pœna compressus convertit se aliquando ad timorem, numquam ad sanitatem i hic contra ita quievit ut eo tempore omni Neapoli fuerit, ubi neque homines fuisse putantur hujus adii nes suspicionis et locus est ipse non tam ad inflammandos calamitosorum animos quam ad consolandos accommodatus.
Propter hanc igitur tantam dissimilitudinem hominum atque causarum dissimilem me. In utroque
Præbui. Veniebat enim ad me et sæpe veniebat Autronius multis cum lacrimis supplex ut se defenderem, et se meum condiscipulum in pueritia, familiarem in adulescentia, conlegam in quæstura commemorabat fuisse; Multa mea in se, non nulla etiam sua in me proferebat officia. Quibus ego rebus, judices, ita flectebar animo atque frangebar ut jam ex memoria quas mihi ipsi fecerat insidias deponerem, ut jam immissum esse ab eo C. Cornelium qui me in meis sedibus, in conspectu uxoris ac liberorum meorum trucidaret obliviscerer, Quæ si de uno me cogitasset, qua mollitia sum animi ac lenitate, numqu&m me hercule illius lacrimis ac precibus restitissem;
Sed cum mihi patriæ, cum vestrorum periculorum, cum hujus urbis, cum illorum delubrorum atque templorum, cum puerorum infantium, cum matronarum ac virginum veniebat in mentem, et cum illæ infestæ ac funestæ faces universumque totius urbis incendium, cum tela, cum cædes, cum civium eruor, cum cinis patriæ versari ante oculos atque animum memoria refricare cœperat, tam denique ei resistebam, neque solum illi hosti ac parricidæ sed his etiam propinquis illius, Marcellis, patri et filio, quorum alter apud me parentis gravitatem, alter fili suavitatem obtinebat; Neque me arbitrabar sine summo scelere posse, quod maleficium in aliis vindicassem, idem in
Illorum socio, cum scirem, defendere. Atque idem ego neque P. Sullam supplicem ferre, neque eosdem Marcellos pro hujus periculis lacrimantis aspicere, neque hujus M. Messalæ, hominis necessarii, preces sustinere potui; Neque enim est causa adversata naturæ, nec homo nec res misericordiæ meæ repugnavit. Nusquam nomen, nusquam vestigium fuerat, nullum crimen, nullum indicium, nulla suspicio. Suscepi causam, Torquate, suscepi, et feci libenter ut me, quem boni constantem, ut spero, semper existijnassent, eundem ne improbi quidem crudelem dicerent. Hic ait $e ille, judices, regnum meum ferre non posse. Quod tandem, Torquate, regnum? Consulatus, credo, mei; In quo ego imperavi nihil et contra patribus conscriptis et bonis omnibus parui; Quo in magistratu non institutum est videlicet ame regnum, sed repressum. An tum in tanto imperio, tanta potestate non dicis me fuisse regem, nunc privatum regnare dicis? Quo tandem nomine? " Quod, in quos testimonia dixisti," inquit, " damnati * * sunt; Quem defendis, sperat se absolutum iri." Hic tibi ego de testimoniis meis hoc respondeo, si falsum dixerim, te in eosdem dixisse; Sin verum, non esse hoc regnare, cum verum juratus dicas, probare. De hujus spe tantum dico, nullas ame opes P. Sullam, nullam potentiam, nihil denique præter fidem defensionis exspectare. " Nisi tu," inquit, " causam recepisses, numquam mihi restitisset, sed indicta causa profugisset." Si jam hoc tibi concedam, Q. Hortensium, tanta gravitate hominem,si hos talis viros non suo stare judicio, sed meo; Si hoc tibi dem quod credi non potest, nisi ego huic adessem, hos adfuturos non fuisse, uter tandem rex est, isne cui innocentes homines non resistunt, an is qui calamitosos non deserit? At hic etiam, id quod tibi necesse minime fuit, facetus esse voluisti, cum Tarquinium et Numam et me tertium peregrinum regem esse dixisti. Mitto jam de rege quærere; Illud quæro peregrinum cur me esse dixeris. Nam si ita sum, non tam est admirandum regem esse me, quoniam, ut tu ais, duo jam* 1 peregrini reges Romæ fuerunt, quam consulem Romæ fuisse peregrinum. " Hoc dico," inquit, " te
Esse ex municipio." Fateor et addo etiam. Ex eo municipio unde iterum jam salus huic urbi imperioque missa est. Sed scire ex te pervelim quam ob rem qui ex municipiis veniant peregrini tibi esse videantur. Nemo istuc M, illi Catoni seni, cum plurimos haberet inimicos, nemo Ti. Coruncanio, nemo M'. Curio, nemo huic ipsi nostro C. Mario, cum ei multi inviderent, obiecit umquam. Equidem vehementer lætor eum esse me in quem tu, cum cuperes, nullam contumeliam jacere potueris quæ non ad maximam partem civium conveniret. Sed tamen te ame pro magnis causis nostræ necessitudinis monendum esse etiam atque etiam puto. Non possunt omnes esse patricii; Si verum quæris, ne curant quidem; Nec se æquales tui
Propter istam causam abs te anteiri putant. Ac si tibi nos peregrini videmur, quorum iarn et nomen et honos inveteravit et urbi huic et hominum famæ ac sermonibus, quam tibi illos competitores tuos peregrinos videri necesse erit qui jam ex tota Italia delecti tecum de honore ac de omni dignitate contendent 5 Quorum cave tu quemquam peregrinum appelles, ne peregrinorum suffragiis obruare. Qui si attulerint nervos et industriam, mihi crede, excutient tibi istam verborum jactationem et te ex somno sæpe excitabunt nec patientur se abs te, nisi virtute vincentur,
Honore superari, Ac si, indices, ceteris patriciis me et vos peregrinos videri oporteret, a Torquato tamen hoc vitium sileretur; Est enim ipse a materno genere municipalis, honestissimi ac nobilissimi generis, sed tamen As culam. A"t igitur doceat Picentis solos non esse peregrinos aut gaudeat suo generi me meum non anteponere. Qua re neque tu me peregrinum posthac dixeris, ne gravius refutere, neque regem, ne deridcare. Nisi forte regium tibi videtur ita vivere ut non modo homini nemini sed ne cupiditati quidem ulli servias, contemnere omnis libidines, non auri, non argenti, non ceterarum rerum indigere, in senatu sentire libere, populi utilitati magis consulere quam voluntati, nemini cedere, inultis obsistere. Si hoc putas esse regium, regem me esse confiteo rsin te potentia mea, si dominatio, si denique aliquod dictum adrogans aut superbum movet, quin tu id potius profers quam verbi invidiam contumeliamque maledicti?
Ego, tantis ame beneficiis in re publica positis, si nullum aliud mihi præmium ab senatu populoque Romano nisi honestum otium postularem, quis non concederet? Ceteri sibi haberent honores, sibi imperia, sibi provincias, sibi triumphos, sibi alia præclaræ laudis insignia; Mihi liceret ejus urbis quam conservassem conspectu tranquillo animo et quieto frui. Quid si hoc non postulo? Si ille labor meus pristinus, si sollicitudo, si officia, si operæ, si vigiliæ deserviunt amicis, præsto sunt omnibus; Si neque amici in foro requirunt studium meum neque res publica in curia; Si me non modo non rerum gestarum vacatio sed neque honoris neque ætatis excusatio vindicat a labore; Si voluntas mea, si industria, si domus, si animus, si aures patent omnibus; Si mihi ne ad ea quidem quæ pro salute omnium gessi recordanda et cogitanda quicquam relinquitur temporis: tamen hoc regnum appellabitur, cujus
Vicarius qui velit esse inveniri nemo potest? Longe abest ame regni suspicio: si quæris qui sint Romæ regnum occupare conati, ut ne replices annalium memoriam, ex domesticis imaginibus invenies. Res enim gestæ, credo, meæ me nimis extulerunt ac mihi nescio quos spiritus attulerunt. Quibus de rebus tam claris, tam immortalibus, indices, hoc possum dicere, me qui ex summis periculis eripuerim urbem hanc e.t vitam omnium civium satis adeptum fore, si ex hoc tanto in omnis mortalis beneficio nullum
In me periculum redundant. Etenim in qua civitate res tantas gesserim memini, in qua urbe verser intellego. Plenum forum est eorum hominum quos ego a vestris cervicibus depuli, judices, a meis non removi. Nisi vero paucos fuisse arbitramini qui conari aut sperare possent se tantum imperium posse delere. Horum ego faces eripere de manibus et gladios extorquere potui, sieuti feci, voluntates vero consceleratas ac nefarias nee sanare, potui nec tollere. Qua re non sum nescius quanto periculo vivam in tanta multitudine improborum, cum mihi uni cum omnibus improbis æternum videam belium esse sus-
Ceptum. Quod si illis meis præsidiis forte invides, et si ea tibi regia videntur quod omnes boni omnium generum atque ordinum suam salutem cum mea conjungunt, consolare te quod omnium mentes improborum mihi uni maxime sunt infensæ et adversæ; Qui me non modo idcirco oderunt quod eorum conatus impios et furorem consceleratum repressi, sed eo etiam magis quod nihil jam se simile me vivo conari
Posse arbitrantur. At vero quid ego mirer, si quid ab improbis de me improbe dicitur, cum L. Torquatus primum ipse his fundamentis adulescentiæ jactis, ea spe proposita amplissimæ dignitatis, deinde L. Torquati, fortissimi consulis, constantissimi senatoris, semper optimi civis illius, interdum efferatur immoderatione verborum? Qui cum suppressa voce de scelere P. Lentuli, de audacia conjuratorum omnium dixisset, tantum modo ut vos qui ea probatis exaudire possetis, de supplicio,* de carcere magna et queri"
Bunda voce dicebat. In quo primum illud erat absurdum quod, cum ea quæ leviter dixerat vobis probare volebat, eos autem qui circum judicium stabant audire nolebat, non intellegebat ea quæ clare diceret ita illos audituros quibus se venditabat, ut vos quoque audiretis, qui id non probabatis. Deinde alterum jam oratoris est vitium non videre quid quæque causa postulet. Nihil est enim tam alienum ab eo qui alterum conjurationis accuset quam videri conjuratorum pœnam mortemque lugere. Quod cum is tribunus pl. Facit qui unus videtur ex illis ad lugendos conjuratos relictus, nemini mirum est; Difficile est enim tacere, cum doleas, te, si quid ejus modi facis, non modo talem adulescentem sed in ea causa in qua te vindicem conjurationis velis esse vehementer
Admiror. Sed reprehendo tamen illud maxime quod isto ingenio et prudentia præditus causam rei publicæ non tenes, qui arbitrere plebi Romanæ res eas non probari quas me consule omnes boni pro communi salute gesserunt.
Ecquem tu horum qui adsunt, quibus te contra ipsorum voluntatem venditabas, aut tam sceleratum statuis fuisse ut hæc omnia perire voluerit, ant tam miserum ut et se perire enperet et nihil haberet quod salvum esse vellet? An vero clarissimum virum generis vestri ac nominis nemo reprehendit, qui filium suum vita privavit ut in ceteros firmaret imperium; Tu rem publicam reprehendis, quæ domesticos hos-
Tis,ne ab eis ipsa necaretur, necavit? Itaque attende, Torquate, quam ego defugiam auctoritatem consulatus mei I Maxima voce ut omnes exaudire possint dico sc.mperque dicam. Adeste omnes animis, Quirites, quorum ego frequentia magno opere lætor; Erigite mentis aurisque vestras et me de invidiosis
Qui adestis m „ w>iiA corpore or corpori rebus, ut ille putat, dicentem attendite! Ego consul, cum exercitus perditorum civium clandestino scelere conflatus crudelissimum ct luctuosissimum exitium patriæ comparasset, cum ad occasum interitumque rei publicæ Catilina in castris, in his autem templis atque tectis dux Lentulus esset constitutus, meis consiliis, meis laboribus, mei capitis periculis, sine tumultu, sine dilectu, sine armis, sine exercitu, quinque hominibus comprehensis atque confessis incensione urbem, interni done civis, vastitate Italiam, interitu rem publicam liberavi; Ego vitam omnium civium, statum orbis terræ, urbem hanc denique, sedem omnium nostrum, arcem regum ac nationum exterarum, lumen gentium, domicilium imperi, quinque hominum amentium ac perditorum pœna
Redemi. An me existimasti hæc injuratum in judicio non esse dicturum quæ juratus in maxima contione dixissem? Atque etiam illud addam, ne qui forte incipiat improbus subito te amare, Torquate, et aliquid sperare de te, atque ut idem omnes exaudiant clarissima voce dicam. Harum omnium rerum quas ego in consulatu pro salute rei publicæ suscepi atque gessi L. ille Torquatus, cum esset meus contubernali* * in consulatu atque etiam in prætura fuisset, eum princeps, cum auctor, cum signifer esset ju ventulis, actor, adiutor, particeps exstitit', parens ejus, horno amantissimus patriæ, maximi animi, summi consili, singularis constantiæ, cum esset æger, tamen omnibus rebus illis interfuit, nusquam est ame digressus, studio, consilio, auctoritate unus adiuvit plurimum, cum infirmitatem corporis animi virtute superaret.
Videsne ut eripiam te ex improborum subita gratia ct reconciliem bonis omnibus? Qui te et diligunt et retinent retinebuntque semper nee, si ame forte desciveris, idcirco te a se et are publica et a tua dignitate deficere patientur. Sed jam redeo ad causam atque hoc vos, indices, testor: mihi de memet ipso tam multa dicendi necessitas quædam imposita est ab illo. Nam si Torquatus Sullam solum accusasset, ego quoque hoc tempore nihil aliud agerem nisi eum qui accusatus esset defenderem; Sed cum ille tota illa oratione in me esset invectus et cum, ut initio dixi, defensionem meam spoliare auctoritate voluisset, etiam si dolor me mens respondere non cogeret, tamen ipsa causa hanc ame orationem flagitavisset.
Ab Allobrogibus nominatum Sullam esse dicis. Quis negat? Sed lege indicium et vide quem ad modum nominatus sit. L. Cassium dixerunt commemorasse cum ceteris Autronium secum facere. Quæro num Sullam dixerit Cassius. Nusquam. Sese aiunt quæsisse de Cassio quid Sulla sentiret. Videte diligentiam Gallorum; Qui vitam hominum naturamque non nossent ac tantum aiidissent. Eos pari calamitate esse, quæsiverunt essentne eadem voluntate. Quid tum Cassius? Si respondisset idem sentire et secum facere Sallam, tamen mihi non videretur in hunc id criminosum esse debere. Quid ita? Quia, qui barharos homines ad bellum impelleret, non debebat minuere illorum suspicionem et purgare eos de quibus
Illi aliquid suspicari viderentur. Non respondit tamen una facere Sullam. Etenim esset absurdum, eum ceteros sua sponte nominasset, mentionem facere Sullæ nullam nisi admonitum et interrogatum; Nisi forte veri simile est P. Sullæ nomen in memoria Cassio non fuisse. Si nobilitas hominis, si addicta fortuna, si reliquiæ pristinæ dignitatis non tam inlnstres fuissent, tamen Autroni commemoratio memoriam Sullæ rettulisset; Etiam, ut arbitror, eum auctoritates principum conjurationis ad incitandos animos Allobrognm conligeret Cassius, et eum sciret exteras nationes maxime nobilitate moveri, non prius Autronium quam
Sullam nominavisset. Lam vero illud minime probari potest, Gallos Autronio nominato putasse propter calamitatis similitudinem sibi aliquid de Sulla esse quærendum, Cassio, si hic esset in eodem scelere, ne cum appellasset quidem Autronium, hujus in mentem venire potuisse. Sed tamen quid respondit de Sulla Cassius? Se nescire certum, " Non purgat," inquit. Dixi antea, nc si argueret quidem tum denique, cum esset interrogatus, id milii criminosum videretur.
Sed ego in indiciis et in quæstionibus non hoc quærendum arbitror, num purgetur aliquis, sed num arguatur. Etenim cum se negat scire Cassius, utnirn sublevat Sullam an satis probat se nescire? " Sublevat apud Gallos/' Quid ita? " Ne indicent." Quid? Si periculum esse putasset ne illi umquam indicarent, de se ipse confessus esset? " Nesciit videlicet." Credo celatum esse Cassium de Sulla uno; Nam de ceteris certe sciebat; Etenim domi ejus pleraque conflata esse constabat. Qui negare noluit esse in eo numero Sullam quo plus spei Gallis daret, dicere autem falsum non ausus est, se nescire dixit. Atque* 1 hoe perspicuum est, cum is qui de omnibus scierit de Sulla se scire negarit, eandem vim esse negationis hujus quam si extra conjurationem hunc esse se scire dixisset. Nara cujus scientiam de omnibus constat fuisse, ejus ignoratio de aliquo purgatio debet videri. Sed jam non quæro purgetne Cassius Sullam; Illud milii tantum satis est contra Sullam nihil esse in indicio.
Exclusus hac criminatione Torquatus rursus in me inruit, me accusat; Ait me aliter ac dictum sit in tabulas publicas rettulisse. O di immortales! — Vobis enim tribuo quæ vestra sunt, nec vero possum meo tantum ingenio dare ut tot res tantas, tam varias, tam repentinas in illa turbulentissima tempestate rei publicæ mea sponte dispexerim — vos profecto animum meum tum conservandæ patriæ cupiditate incendistis, vos me ab omnibus ceteris cogitationibus ad unam salutem rei publicæ convertistis, vos de nimum lumen menti meæ prætulistis. Vidi ego hoc, judices, nisi recenti memoria senatus auctoritatem hujus indici monumentis publicis testatus essem, fore ut aliquando non Torquatus neque Torquati quispiam similis — nam id me multum fefellit — sed ut aliquis patrimoni naufragus, inimicus oti, bonorum hostis, aliter indicata hæc esse diceret, quo facilius vento aliquo in optimum quemque excitato posset in malis rei publicæ portum aliquem suorum malorum invenire. Itaque introductis in senatum indicibus constitui senatores qui omnia indicum dicta, interrogata, responsa perscriberent. At quos viros! Non solum summa virtute et fide, cujus generis erat in senatu facultas maxima, sed etiam quos sciebam memoria, scientia, celeritate scribendi facillime quæ dicerentur persequi posse, C. Cosconium, qui tum erat prætor, M. Messalam, qui tum præturam petebat, P. Nigidium, App. Claudium. Credo esse neraiucm qui his hominibus ad vere referendum aut fidem putet aut ingenium defuisse.
Quid? Deinde quid feci? Cura scirem ita esse indicium relatum in tabulas publicas ut illæ tabulæ privata tamen custodia more majorum continerentur, non occultavi, non continui domi, sed statim describi ab omnibus librariis, dividi passim et pervolgari atque edi populo Romano imperavi. Divisi tota Italia, emisi in omnis provincias; Ejus indici ex quo oblata salus esset omnibus expertem esse neminem volui.
Itaque dico locum in orbe terrarum esse nullum, quo in loco populi Romani nomen sit, quin eodem perscriptum hoc indicium pervenerit. In quo ego tam subito et exiguo et turbido tempore multa divinitus, ita ut dixi, non mea sponte providi, primum ne quis posset tantum aut de rei publicæ aut de alicujus periculo meminisse quantum vellet; Deinde ne cui liceret umquam reprehendere illud indicium aut temere creditum criminari; Postremo ne quid jam ame, ne quid ex meis commentariis quæreretur, ne aut oblivio mea aut memoria nimia videretur, ne denique aut neglegentia turpis aut diligentia crudelis putare-
Tur. Sed tamen abs te,Torquate, quæro: cum indicatus tuus esset inimicus et esset ejus rei frequens senatus et recens memoria testis, et* tibi, meo familiari et contubernali, prius etiam edituri indicium fuerint scribæ mei, si voluisses, quam in codicem rettulissent, cur cura videres aliter fieri, tacuisti, passus es, non meeum aut ut cura familiarissimo* questus es aut, quoniam tam facile inveheris in amicos, iracundius et vehementius expostulasti? Tu, cum tua vox nux nquam sit audita, cum indicio lecto, de* scripto, divolgato quieveris, tacueris, repente tantam rem ementiar eet in eum lacum te deducas ut, ante quam me commutati indici coargueris, te summæ neglegentiæ tuo judicio convictura esse fateare?
Mihi cujusquam salus tanti fuisset ut meam neglegerem? Per me ego veritatem patefactam contaminarem aliquo mendacio? Quemquam denique ego juvarem, aquo et tam crudelis insidias rei publicæ factas et me potissimum consule constitutas putarem? Quod si jam essem oblitus severitatis et constantiæ meæ, tamne amens eram ut, cum litteræ posteritatis causa repertæ sint, quæ subsidio oblivioni esse possent, ego recentem putarem memoriam cuncti
Senatus commentario meo posse superari? Fero ego te, Torquate, jam dudnm fero, et non numquam animum incitatum ad ulciscendam orationem tuam revoco ipse et reflecto, permitto aliquid iracundiæ tuæ, do adulescentiæ, cedo amicitiæ, tribuo parenti. Sed nisi tibi aliquem modum tute constitueris, coges oblitum me nostræ amicitiæ habere rationem meæ dignitatis. Nemo umquam me tenuissima suspicione perstrinxit quem non perverterim ac perfregerim. Sed milii hoc credas velim. Non eis libentissime soleo
Tu quoniam minime ignoras consuetudinem dicendi meam, noli hac nova lenitate abuti mea, noli aculeos orationis meæ, qui reconditi sunt, excussos arbitrari, noli id omnino ame putare esse amissum "i quid est tibi remissum atque concessum. Cum illæ valent apud me excusationes injuriæ tuæ, iratus animus tuus, ætas, amicitia nostra, tum nondum statuo te virium satis habere ut ego tecum luctari et congredi debeam. Quod si esses usu atque ætate robustior, essem idem qui soleo eum sum lacessitu sn u n c tecnm sic agam tulisse ut potius injuriam quam rettulisse
Gratiam videar. Neque vero quid mihi irascare intellegere possum. Si, quod eum defendo quem tu accusas, cur tibi ego non suscenseo, quod accusas eum quem ego defendo? " Inimicum ego," inquis, " accuso meum. " Et amicum ego defendo meum. " Non debes tu quemquam in conjurationis quæstione defendere." Irnmo nemo magis cum de quo nihil umquam est suspicatus quam is qui de aliis multa cognovit. " Cur dixisti testimonium in alios? " Quia coactus sum. " Cur damnati sunt? " Quia creditum est. " Regnum est dicere in quem velis et defendere quem velis." Immo servitus est non dicere in quem velis et non defendere quem velis. Ac si considerare cœperis utrum magis mihi hoc necesse fuerit facere an istud tibi, intelleges honestius te inimicitiarum modum statuere potuisse quam me
Humanitatis. At* * vero, eum honos agebatur familiæ vestræ amplissimus, hoe est consulatus parentis tui, sapientissimus vir familiarissimis suis non suscensuit, pater tuus, eum Sullam et, defenderent et laudarent? Intellegebat hanc nobis a majoribus esse traditam disciplinam ut nullius amicitia ad pericula propulsanda impediremur. At erat huic judicio longe dissimilis illa contentio. Tum addicto P, Sulla consulatus vobis pariebatur, sicuti partus est; Honoris erat certamen; Ereptum repetere vos clamitabatis, ut victi in campo in foro vinceretis; Tum qui contra vos pro hujus salute pugnabant, amicissimi vestri, quibus non irascebamini, consulatum vobis eripiebant, honori vestro repugnabant, et tamen id inviolata vestra amicitia, integro officio, vetere. Exemplo atque instituto optimi cujus-
Que faciebant. Ego vero quibus ornamentis adversor tuis aut cui dignitati vestræ repugno? Quid est quod jam ab hoc expetas? Honos ad patrem, insignia honoris ad te delata, sunt. Tu ornatus exuviis hujus venis ad eum lacerandum quem interemisti, ego jacentem et spoliatum defendo et protego. Atque hic tu et reprehendis me quia defendam et irasceris; Ego autem non modo tibi non irascor sed ne reprehendo quidem factum tuum. Te enim existimo tibi statuisse quid faciendum putares et satis idoneum offici tui judicem esse potuisse.
At accusat C. Comeli filius et id æque valere debet ac si pater indicaret. O patrem Cornelium sapientem qui, quod præmi solet esse in indicio, reliquerit, quod turpitudinis in confessione, id per accusationem fili susceperit! Sed quid est tandem quod indicat per istum puerum Cornelius? Si vetera, mihi ignota, cum Hortensio communicata, respondit Hortensius; Sin, ut ais, illum conatum Autroni et Catilinæ, cum in campo consularibus comitiis, quæ ame habita sunt, cædem facere voluerunt, Autronium tum in campo vidimus — sed quid dixi vidisse nos? Ego vidi; Vos enim tum, indices, nihil laborabatis neque suspicabamini, ego tectus præsidio firmo amicorum Catilinæ tum et
Antroni copias et conatum repressi. Num quis est igitur qui tum dicat in campum aspirasse Sullam? Atqui, si tum se cum Catilina societate sceleris coninnxerat, cur ab eo discedebat, cur cum Autronio non erat, cur in pari causa non paria signa criminis reperiuntur? Sed quoniam Cornelius ipse etiam nunc de indicando dubitat, et, ut dicitis, informat ad hoc adumbratum indicium filium, quid tandem de illa nocte dicit, cum inter falcarios ad M. Læcam nocte ea quæ consecuta est posterum diem Nonarum Novembrium me consule Catilinæ denuntiatione convenit? Quæ nox omnium temporum conjurationis acerrima fuit atque acerbissima. Tum Catilinæ dies exeundi, tum ceteris manendi condicio, tum discriptio totam per urbem cædis atque incendiorum constituta est; Tum tuus pater, Corneli, id quod tandem aliquando confitetur, illam sibi officiosam provinciam depoposcit ut, cum prima luce consulem salutatum veniret, intromissus et meo more et jure amicitiæ me in meo lectulo trucidaret.
Hoc tempore, cum arderet acerrime conjuratio, cum Catilina egrederetur ad exercitum, Lentulus in urbe relinqueretur, Cassius incendiis, Cethegus cædi præponeretur, Autronio ut occuparet Etruriam præscriberetur, cum omnia ornarentur,* instruerentur, pararentur, ubi fuit Sulla, Corneli? Num Romæ? Irnmo longe afuit. Num in eis regionibus quo se Catilina inferebat? Multo etiam longius. Num in agro Camerti, Piceno, Gallico, quas in oras maxime, quasi morbus quidam illius furoris pervaserat f Nihil vero minus. Fuit enim, ut jam ante dixi, Neapoli, fuit in ea parte Italiæ quæ maxime
Ista suspicione caruit. Quid ergo indicat aut quid adfert aut ipse Cornelius aut vos qui hæc ab illo mandata defertis? Gladiatores emptos esse Fausti simulatione ad eædem ac tumultum? " Ita prorsus; Interpositi sunt gladiatores." Quos testamento patris deberi videmus. " Adrepta est familia. Quæ si esset prætermissa, posset alia familia Fausti munus præbere. " Utinam quidem hæc ipsa non modo iniquorum invidiæ sed æquorum exspectationi satis facere posset! " Properatum vehementer est, cum longe tempus muneris abesset." Quasi vero tempos dandi muneris non valde appropinquaret. '* * Nec opinante Fausto, cum is neque sciret neque vellet, familia est comparata." Litteræ sunt Fausti, per quas ille precibus a P. Sulla petit ut emat gladiatores et ut hos ipsos emat, neque solum ad Sullam missæ sed ad L. Cæsarem, Q. Pompeium, C. Memmium, quorum de sententia tota res gesta est. " At præfuit familiæ Cornelius, libertus eins.WJk lam si in paranda familia nulla suspicio est, quis præfuerit nihil ad rem pertinet; Sed tamen munere servili obtulit se ad ferramenta prospicienda, præfuit vero numquam, eaque res omni tempore per Bellum, Fausti libertum, administrata est.
At enim Sittius est ab hoc in ulteriorem Hispaniam missus ut eam provinciam perturbaret, Primum Sitt.Jus, judices, L, Julio C, Figulo consulibus profectus est aliquanto ante furorem Catilinæ et suspicionem hujus conjurationis; Deinde est profectus non tum primum sed cum in isdem locis aliquanto ante eadem de causa aliquot annos fuisset, ac profectus est non modo ob causam sed etiam ob necessariam causam, magna ratione eum Mauretaniæ rege contracta. Tum autem, illo profecto, Sulla procurante ejus rem et gerente plurimis et pulcherrimis P. Sitti prædiis venditis æs alienum ejusdem dissolutum est, ut, quæ causa ceteros ad facinus impulit, cupiditas retinendæ possessionis, ea Sittio non fuerit prædiis deminutis.
Jam vero illud quam incredibile, quam absurdum, qui Romæ cædem facere, qui hanc urbem inflammare vellet, enm familiarissimum suum dimittere ab se et. Amandare in ultimas terras 1 Utrum quo facilius Romæ ea quæ conabatur efficeret, si in Hispania turbatum esset? At hæc ipsa per se sine ulla conjunctione agebantur. An in tantis rebus, tam novis consiliis, tam periculosis, tam turbulentis hominem amantissimum sui, familiarissimum, conjunctissimum officiis, consuetudine, usu dimittendum esse arbitrabatur? Veri simile non est ut, quem, in secundis rebus, quem in otio secum semper habuisset, hunc in adversis et in eo tumultu quem ipse comparabat ab se dimitteret.
Ipse autem Sittius — non enim mihi deserenda est causa amici veteris atque hospitis — is homo est aut ea familia ac disciplina ut hoc credi possit, eum bellum populo Romano facere voluisse? Ut, cujus pater, cum ceteri deficerent finitimi ac vicini, singulari exstiterit in rem publicam nostram officio et fide, is sibi nefarium bellum contra patriam suscipiendum putaret? Cujus æs alienum videmus, judices, non libidine, sed 4 negoti gerendi.Studio esse contractum, qui ita Romæ debuit ut in provinciis et in regnis ei maximæ pecuniæ deberentur; Quas cum peteret, non commisit ut sui procuratores quicquam oneris absente se sustinerent; Venire omnis suas possessiones et patrimonio se ornatissimo spoliari maluit quam ullam mo-
Rara cuiquam fieri creditorum suorum. A quo quidem genere, indices, ego numquam timui, eun" in illa rei publicæ tempestate versarer, Illud erat hominum genus horribile et pertimescendum qui tanto amore suas possessiones amplexi tenebant ut ab eis membra citius divelli ac distrahi posse diceres. Sittius numquam sibi cognationem eum prædiis esse existimavit suis. Itaque se non modo ex suspicione tanti sceleris verum etiam ex omni hominum sermone non armis, sed patrimonio suo vindicavit,
Jum vera quod obiecit Pompejanos esse a Sulla impulsos ut ad istam conjurationem atque ad hoc nefarium facinus accederent, id cujus modi sit intellegere non possum. An tibi Pompeiani conjurasse videntur? Quis hoc dixit umquam, aut quæ fuit istius rei vel minima suspicio? " Diiunxit," inquit, " eos a colonis ut hoc discidio ac dissensione facta oppidum in sua potestate posset per Pompeianos habere." Primum omnis Pompeianorum colonorumque dissensio delata ad patronos est, eum jam inveterasset ac multos annos esset agitata; Deinde ita apatronis res cognita est nt. Nulla in re a ceterorum Catilinam 3. 14, ρ. 114. Ρ, Λ. Brunt, It alian Manpower 226 14 300-312, sententiis Sulla dissenserit; Postremo coloni ipsi sic intellegunt, netu Pompeianos a Sulla magis quam
Sese esse defensos. Atque hoc, judices, ex hac frequentia colonorum, honestissimorum hominum, intellegere potestis, qui adsunt, laborant, huue patronum, defensorem, custodem illius coloniæ, si in omni fortuna atque omni honore incolumem habere non potuerunt, in hoc tamen casu in quo addictus jacet per vos juvari eon servarique cupiunt. Adsunt pari studio Pompeiani, qui ab istis etiam in crimen vocantur; Qui ita de ambulatione ac de suffragiis suis cum colonis dissenserunt ut idem de communi salute sentirent.
Ac ne hæc quidem P. Sullæ mihi videtur silentio prætereunda esse virtus, quod, eum ab hoc illa colonia deducta sit, et cum commoda colonorum a fortunis Poinpeianorum rei publicæ fortuna diiunxerit. Ita carus utrisque est atque jucundus ut non alteros demovisse sed utrosque constituisse videatur.
At enim et gladiatores et omuis ista vis rogationis Cæciliæ causa comparabatur. Atque hoc loco in L, Cæcilium, pudentissimum atque ornatissimum virum, vehementer invectus est. Cujus ego de virtute e.t constantia, judices, tantum dico, talem huuc in ista rogatione quam promulgarat non de tollenda, sed de leva uda calamitate fratris sui fuisse ut consulere * * voluerit fratri, cum re publica pugnare noluerit; Promulgant impulsus amove fraterno, destiterit fratris
Auctoritate deductus, Atque in ea re per L, Cæcilium Sulla accusatur in qua re est uterque laudandus, Primum Cæcilius — quid i " id promulgavit in quo res indicatas videbatur voluisse rescindere, ut restitueretur Sulla." Eecte reprehendis; Status enim rei publicæ maxime judicatis rebus continetur; Neque ego tantum fraterno amori dandum arbitror ut quisquam, dum saluti suorum consulat, communem relinquat. At nihil de judicio ferebat, sed pœnam ambitus eam referebat quæ fuerat nuper superioribus legibus constituta. Itaque hac rogatione non judicum sententia, sed legis vitium corrigebatur. Nemo judicium reprehendit, cum de pœna queritur, sed legem. Damnatio est enim judicum, quæ manebat,
Pœna legis, quæ levabatur. Noli igitur ani nios eorum ordinum qui præsunt judiciis summa cum gravitate et dignitate alienare a causa. Nemo labefactare judicium est conatus, nihil est ejus modi promulgatum, semper Cæcilius in calamitate fratris sui judicum potestatem perpetuandam, legis acerbitatem mitigandam putavit. Sed quid ego de hoc plura disputem? Dicerem fortasse, et facile et libenter dicerem, si paulo etiam longius quam finis cotidiani offici postulat L. Cæcilium pietas et fraternus
CICE fiO amor propulisset, implorarem sensus vestros, unius cujusque indulgentiam in suos testarer, peterem veniam errato L. Cæcili ex intimis vestris cogitatio- 6δ nibus atque ex humanitate communi. Lex dies fuit proposita paucos, ferri cœpta numquam, deposita est in senatu. Januariis cum in Capitolium nos senatum convocassemus, nihil est actum prius, et id mandatu Sullæ Q. Metellus prætor se loqui dixit Sullam illam rogationem de se nolle ferri. Ex illo tempore L. Cæcilius egit de re publica multa; Agrariæ legi, quæ tota ame reprehensa et abiecta est., se intercessorem fore professus est, improbis largitionibus restitit, senatus auctoritatem numquam impedivit, ita se gessit in tribunatu ut onere deposito domestici offici nihil postea nisi de rei publicæ cornee modis cogitarit. Atque in ipsa rogatione ne per vim quid ageretur, quis tum nostrum Sullam aut Cæcilium verebatur? Nonne omnis ille terror, omnis seditionis timor at.Que opinio ex Autroni improbitate pendebat r Ejus voces, ejus minæ ferebantur, ejus aspectus, concursatio, stipatio, greges hominum perditorum metum nobis seditionesque adferebanl. Itaque P. Sulla hoc importunissimo cum honoris tum etiam calamitatis socio atque comite et secundas fortunas amittere coactus est et in adversis sine ullo remedio atque adlevamento permanere.
Hic tu epistulam meam sæpe recitas quam ego ad Cn, Pompeium de meis rebus gestis et de summa re publica misi, et ex ea crimen aliquod in P. Sullam quæris et, si furorem incredibilem biennio ante conceptum erupisse in meo consulatu scripsi, me hoc demonstrasse dicis, Sullani in illa fuisse superiore conjuratione. Scilicet ego is sum qui existimem Cn. Pisonem et Catilinam et Vargunteium et Autronium nihil scelerate, nihil audacter ipsos per sese sine P,
Sulla facere potuisse. De quo etiam si quis dubitasset antea an id quod tu arguis cogitasset, ut interfecto patre tuo consul* * descenderet Kalendis lanuariis cum lictoribus, sustulisti hanc suspicionem, cum dixisti hunc, ut Catilinam consulem efficeret, contra patrem tuum operas et manum comparasse. Quod si tibi ego confitear, tu mihi concedas nec.Esse est hunc, cum Catilinæ suffragaretur, nihil de suo consulatu, quem judicioamiserat,per vim recuperando cogitavisse. Neque enim istorum facinorum tantorum, tam atrocium crimen, judices, P. Sullæ persona suscipit.
Lam enim faciam criminibus omnibus fere dissolutis, contra atque in ceteris causis fieri solet, ut nunc denique de vita hominis ac de moribus dicaro. Etenim de principio studuit animus occurrere magnitudini criminis, satis facere exspectationi hominum, de me aliquid ipso qui accusatus eram dicere; Nunc jam revocandi estis eo quo vos ipsa causa etiam tacente me cogit animos mentisque convertere.
Omnibus in rebus, radices, quæ graviores majoresque sunt, quid quisque voluerit, cogitarit, admiserit, non ex crimine, sed ex moribus ejus qui arguitur est ponderandum. Neque enim potest quisquam nostrum subito fingi neque cujusquam repente vita mutari aut
Natura converti. Circumspicite paulisper mentibus vestris, ut alia mittamus, hosce ipsos homines qui huic ad fi nes sceleri fuerunt. Catilina contra rem publicam conjuravit. Cujus aures umquam hæc respuerunt, conatum esse audacter hominem a pueritia non solum intemperantia et scelere sed etiam consuetudine et studio in omni fia gitio, stupro, cæde versatum? Quis eum contra patriam pugnantem perisse miratur quem semper omnes ad civile latrocinium natum putaverunt? Quis Lentuli societates cum indicibus, quis insaniam libidinum, quis perversam atque impiam religionem recordatur qui illum aut nefarie cogitasse aut stulte sperasse miretur? Quis de C. Cethego atque ejus in Hispaniam profectione æ de volnere Q. Metelli Pii cogitat cui non ad illius
Pœnam career ædificatus esse videatur? Omitto ceteros, ne sit infinitum, tantum a vobis peto ut taciti de omnibus quos conjurasse cognitum est cogite.Tis; Intellegetis unum quemque eorum prius ab sua vita quam vestra suspicione esse damnatum. Ipsum illum Autronium, quoniam ejus nomen finitimum maxime est hujus periculo et crimini, non sua vita ac natura convicit? Semper audax, petulans, libidiverbis uti improbissimis salitum esse scimus verum etiam pugnis et calcibus, quem exturbare homines ex possessionibus, cædem facere vicinorum, spoliare fana sociorum, comitatu et armis disturbare judicia, in bonis rebus omnis contemnere, in malis pugnare contra bonos, non rei publicæ cedere, non fortunæ ipsi succumbere. Hujus si causa non manifestissimis rebus teneretur, tamen eum mores ipsius ac vita convinceret.
Agedum, conferte nunc cum illius vita vitam P. Sullæ vobis populoque Romano notissimam, judices, et eam ante oculos vestros proponite. Ecquod est hujus factum aut commissum non dicam audacius, sed quod cuiquam paulo minus consideratum vaderetur? Eactum quæro; Verbum ecquod umquam ex ore hujus excidit in quo quisquam posset offendi? At vero in illa gravi L. Sullæ turbulentat}ue victoria quis P. Sulla mitior, quis misericordior inventus est? Quam multorum hic vitam est a L. Sulla deprecatus! Quam multi sunt summi homines et ornatissimi et nostri et equestris ordinis quorum pro salute se hic Sullæ obligavit! Quos ego nominarem — -neque enim ipsi nolunt et huic animo gratissimo adsunt — sed, quia majus est beneficium quam posse debet civis civi dare, ideo a vobis peto ut quod potuit, tempori
Tribuatis, quod fecit, ipsi. Quid reliquæ constantiam vitæ commemorem, dignitatem, liberalitatem, mode rationem in privati" rebus, splendorem in publicis? Quæ ita deformata sunt a fortuna ut tamen a natura inchoata compareant. Quæ domus, quæ celebratio cotidiana, quæ familiarium dignitas, quæ studia amicorum, quæ ex quoque ordine multitudo! Hæc diu multumque et multo labore quæsita una eripuit hora. Accepit P. Sulla, judices, volnus vehemens et mortiferum, verum tamen ejus modi quod videretur hujus vita et natura accipere potuisse. Honestatis enim et dignitatis habuisse nimis magnam judicatus est cupiditatem; Quam si nemo alius habuit in consulatu petendo, cupidior judicatus est hic fuisse quam ceteri,' sin etiam in aliis non nullis fuit iste consulatus amor, fortuna in hoc fuit fortasse gravior quam in
Ceteris. Postea vero quis P. Sullam nisi mærentem, demissum adflictumque vidit, quis umquam est suspicatus hunc magis odio quam pudore hominum aspectum lucemque vitare? Qui cum multa haberet invitamenta urbis et fori propter summa studia amicorum, quæ tamen ei sola in malis restiterunt, afuit ab oculis vestris et, cum lege retineretur, ipse se exsilio pæne multavit. In hoc vos pudore, judices, et in hac vita tanto sceleri locum fuisse, credatis?1 Aspicite ipsum, contuemini os, conferte crimen cum vita, vitam ab initio usque ad hoc tempus explicatam
Cum crimine recognoscite. Mitto rem publicam, quæ fuit semper Sullæ carissima hos ne amicos,
1 Credatis Zielinski, creditis uss. Talis viros, tam cupidos sui, per quos res ejus secundæ quondam erant ornatæ, nunc sublevantur adversæ, crudelissime perire voluit, ut cum Lentulo et Catilina et Cethego fœdissimam vitam ac miserrimam turpissima morte proposita degeret? Non, inquam, cadit in hos mores, non in hunc pudorem, non in hanc vitam, non in hunc hominem ista suspicio. Nova quædam illa immanitas exorta est, incredibilis fuit ac singularis furor, ex multis ab adulescentia conlectis perditorum hominum vitiis repente ista tanta
Importunitas inauditi sceleris exarsit. Nolite, indices, arbitrari hominum illum impetum et conatum fuisse — neque enim ulla gens tam barbara aut tam immanis umquam fuit in qua non modo tot, sed unus tam crudelis hostis patriæ sit inventus —, beluæ quædam illæ ex portentis immanes ac feræ forma hominum indutæ exstiterunt. Perspicite etiam atque etiam, judices, — nihil enim est quod in hac causa dici possit vehementius — pen itiis introspicite Catilinæ., Autroni, Cethegi, Lentuli ceterorumque. Mentis; Quas vos in his libidines, quæ flagitia, quas turpitudines, quantas audacias, quam incredibilis furores, quas notas facinorum, quæ indicia parricidiorum, quantos acervos scelerum reperietis! Ex magnis et diuturnis e.t jam desperatis rei publicæ morbis ista enim est quisquam qui arbitretur iliis inclusis in re publica pestibus diutius hæc stare potuisse. Itaque eos non ad perficiendum scelus, sed ad luendas rei
Publicæ pœnas Furiæ quædam incitaverunt. In hunc igitur gregem vos nunc P. Sullam, judices, ex his qui eum hoc vivunt atque vixerunt honestissimorum hominum gregibus reieietis, ex hoc amicorum numero, ex hac familiarium dignitate in impiorum partem atque in parricidarum sedem et numerum transferetis? Ubi erit igitur illud firmissimum præsidium pudoris, quo in loco nobis vita ante acta proderit, quod ad tempus existimationis partæ fructus reservabitur, si in extremo discrimine ac dimicatione fortunæ deseruerit,* si non aderit, si nilril adiuvabit.?
Quæstiones nobis servorum accusator et tormenta minitatur. In quibus quamquam nihil periculi suspicamur, tamen illa tonn enta gubernat dotor, moderatur natura cujusque cum animi tum corporis, regit, quæsitor, flectit libido, corrumpit spes, infirmat metus, ut in tot rerum angustiis nihil veritati loci relinquatur. Vita P. Sullæ torqueatur, ex ea quæratur num quæ occultetur libido, mim quod lateat facinus, num quæ crudelitas, num quæ audacia. Nihil erroris erit in causa nec obscuritatis, judices, si a vobis vitæ perpetuæ vox, ea quæ verissima et
Gravissima debet esse, audietur. Nullum in hac causa testem timemus, nihil quemquam scire, nihil vidisse, nihil audisse arbitramur. Sed tamen, si nihil vos P. Sui læ fortuna movet, judices, vestra moveat. V estra enim, qui eum summa elegantia atque integritate vixistis, hoc maxime interest, non ex libidine aut simultate aut levitate testium causas honestorum hominum ponderari, sed in magnis disquisitionibus repentinisque periculis vitam unius cujusque esse testem. Quam vos, judices, nolite armis suis spoliatam atque nudatam obicere invidiæ, dedere suspicioni, munite communem arcem bou orum, obstruite perfugia improborum; Valeat ad pœnam et ad salutem vita plurimum, quam solam videtis per se ex sua natura facillime perspici, subito flecti fingique non posse. Quid vero? Hæc auctoritas — sæpe enim est de ea dicendum, quamquam ame timide modiceque dicetur — quid? Inquam, hæc auctoritas nostra, qui a ceteris conjurationis causis abstinuimus, P. Sullam defendimus, nihil hunc tandem juvabit? Grave est hoc dictu fortasse, judices, grave, si appetimus aliquid; Si, cum ceteri de nobis silent, non etiam nosmet ipsi tacemus, grave; Sed, si lædimur, si accusamur, si in invidiam vocamur, profecto conceditis, judices, ut nobis libertatem retinere liceat, si minus liceat
Dignitatem. Accusati sunt uno nomine omnes conplus invidiæ quam dignitatis adferre. " Adfuerunt," inquit, " Catilinæ illumque laudarunt." Nulla tum patebat, nulla erat cognita conjuratio; Defendebant amicum, aderant supplici, vitæ ejus turpitudinem in summis ejus periculis non insequebantur. Quin etiam parens tuus, Torquate, consul reo de pecuniis repetundis Catilinæ fuit advocatus, improbo homini, at supplici, fortasse audaci, at aliquando amico. Cui cum adfuit post delatam ad eum primam illam coni orationem, indicavit se audisse aliquid, uon credidisse. " At idem non adfuit alio in judicio, cum adessent ceteri." Si postea cog uorat ipse aliquid quod in consulatu ignorasset, ignoscendum est eis qui postea nihil audierunt; Sin illa res prima valuit, num inveterata quam recens debuit esse gravior? Sed si tutis parens etiam in ipsa suspicione periculi sui tamen humanitate adductus advocationem hominis improbissimi sella curuli atque ornamentis et suis et consulatus honestavit, quid est quam ob rem consulares qui Catilinæ adfuerunt reprendantur? " At idem eis qui ante hunc causam de conjuratione dixerunt non adfuerunt," Tanto scelere astrictis hominibus statuerunt niliil a se adiumenti, nihil opis, nihil auxili ferri oportere. Atque ut de eorum constantia atque animo in rem publicam dicam quorum tacita gravitas et fides de uno quoque loquitur neque cujusquam ornamenta orationis desiderat, potest quisquam dicere umquam meliores, fortiores, constantiores consularis fuisse quam his temporibus * * et periculis quibus pæne oppressa est res publica P Quis non de communi salute optime, quis non fortissime, quis non constantissime sensit? Neque ego præcipue de consularibus disputo; Nam hæc et hominum ornatissimorum, qui prætores fuerunt, et universi senatus communis est laus, ut constet post hominum memoriam numquam in illo ordine plus virtutis, plus amoris in rem publicam, plus gravitatis fuisse; Sed quia sunt descripti consulares, de his tantum mihi dicendum putavi quod satis esset ad testandam omnium memoriam, neminem esse ex illo honoris gradu qui non omni studio, virtute, auctoritate incubuerit ad rem publicam conservandam.
Sed quid ego? Qui Catilinam non laudavi, qui reo Catilinæ consul non adfui, qui testimonium de con* juratione dixi in alios, adeone vobis alienus a sanitate, adeo oblitus constantiæ meæ, adeo immemor rerum ame gestarum esse videor ut, cum consul bellum gesserim cum conii iratis, nunc eorum ducem servare cupiam et animum inducam, cujus nuper ferrum rettuderim flammamque restinxerim, ejusdem nunc causam vitamque defendere? Si medius fldius, judices, non me ipsa res publica meis laboribus et periculis conservata ad gravitatem animi et constantiam sua dignitate revocaret, tamen hoc natura est insitum ut, quem timueris, quicum de vita fortunisque contenderis, cujus ex insidiis evaseris, hunc semper oderis. Sed cum agatur honos meus
1 Optime Spengd. Apertissime (aptissime c1) aras. * amplissimus, gloria rerum gestarum singularis, cum, quotiens quisque est in hoc scelere convictus, totiens renovetur memoria per me inventæ salutis, ego sim tam demens, ego committam ut ea quæ pro salute omnium gessi, casu magis et felicitate ame quam vir-
Tute et consilio gesta esse videantur? " Quid ergo? Hoc tibi sumis," dicet fortasse quispiam, " ut, quia tu defendis, innocens judicetur? " Ego vero, indices, non modo mihi nihil adsumo in quo quispiam repugnet sed etiam, si quid ab omnibus conceditur, id reddo ac remitto. Non in ea re publica versor, non eis temporibus caput meum obtuli pro patria periculis omnibus, non aut ita sunt exstincti quos vici aut ita grati quos servavi, ut ego mihi plus appetere coner quam quantum omnes inimici invidique pati-
Antur. Grave esse videtur eum qui investigarit conjurationem, qui patefecerit, qui oppresserit, cui senatus singularibus verbis gratias egerit, cui uni togato supplicationem decreverit, dicere in judicio: " non defenderem, si conjurasset. " Non dico id quod grave est, dico illud quod in his causis conjurationis non auctoritati adsumam, sed pudori meo: " ego ille conjurationis investigator atque ultor certe non defenderem Sullam, si eon jurasse arbitrarer." Ego, radices, de tantis omnium periculis cum quærerem * omnia, multa audirem, crederem non omnia, caverem omnia, dico hoc quod initio dixi, nullius indicio, nullius nuntio, nullius suspicione, nullius litteris de P. Sulla rem ullam ad me esse delatam, Quam ob rem vos, di patrii ac penates, qui huic urbi atque huic rei publicæ præsidetis, qui hoc imperium, qui hanc libertatem, qui populum Romanum, qui hæc tecta atque templa me consule vestro numine auxilioque servastis, testor integro me animo ac libero P. Sullæ causam defendere, nullum ame sciente facinus occultari, nullum scelus susceptum contra salutem omnium defendi ac tegi. Nihil de hoc consul comperi, nihil suspicatus sum, nihil audivi.
Itaque idem ego ille qui vehemens in alios, qui inexorabilis in ceteros esse visus sum, persolvi patriæ quod debui; Reliqua jam ame meæ pe.Rpetuæ consuetudini naturæque debentur; Tam sum misericors, indices, quam vos, tam mitis quam qui lenissimus; In quo vehemens fui vobiscum nihil feci nisi coactus; Rei publicæ præcipitanti subveni, patriam demersam extuli; Misericordia civium adducti tum fuimus tam yehementes quam necesse fuit. Salus esset amissa omnium una nocte, nisi esset severitas illa suscepta. Sed ut ad sceleratorum pœnam amore rei publicæ sum adductus, sic ad salutem innocentium voluntate deducor.
Nihil video esse in hoc P. Sulla, judices, odio dignum, misericordia digna multa. Neque enim nunc propulsandæ calamitatis suæ causa supplex ad vos, judi ees, confugit, sed ne qua generi ac nomini suo nota nefariæ turpitudinis inuratur. Nam ipse quidem, si erit vestro judicio liberatus, quæ liabet ornamenta, qnac solacia reliquæ vitæ quibus lætari ac perfrui possit? Domus erit, credo, exornata, aperientur majorum imagines, ipse ornatum ac vestitum pristinum recuperabit. Omnia, indices, hæc amissa sunt, omnia generis, nominis, honoris insignia atque ornamenta unius judici calamitate occiderunt. Sed ne exstinctor patriæ, ne proditor, ne hostis appelletur, ne hanc labem tanti sceleris in familia relinquat, id laborat, id metuit, ne denique hic miser conjurati et conscelerati et proditoris filius nominetur; Huic, puero qui est ei vita sua multo carior metuit, cui honoris integros fructus non sit traditurus, ne æternam
Memoriam dedecoris relinquat. Hic vos orat, judi ees, parvus, nt se aliquando si non integra fortuna, at ut adfllicta patri suo gratulari sinatis. Huic misero notiora sunt itinera judieiorum et fori quam campi et disciplinarum. Non jam de vita P. Sullæ, judi ees, sed de sepultura contenditur; Vita erepta est superiore judicio, nunc ne corpus eie iatur laboramus. Quid enim est huic reliqui quod eum in hac vita teneat, aut quid est quam ob rem hæc cuiquam vita videatur? Nuper is homo fuit in civitate P. Sulla ut. Nemo ei se neque honore neque gratia neque fortunis anteferret, nunc spoliatus omni dignitate quæ erepta sunt non repetit; Quod fortuna in malis reliqui fecit, ut cum parente, cum liberis, cum fratre, cum liis necessariis lugere suam calamitatem liceat, id sibi ne eripiatis "0 vos, indices, obtestatur. Te ipsimi jam, Torquate, expletum hujus miseriis esse par erat et, si nihil aliud Sullæ nisi consulatum abstulissetis, tamen eo vos contentos esse oportebat; Honoris enim contentio vos ad causam, non inimicitiæ deduxerunt. Sed cum huic omnia cum honore detracta sint, cum in hac fortuna miserrima ac luctuosissima destitutus sit, quid est quod expetas amplius? Lucisne liane usuram eripere vis plenam lacrimarum atque mæroris, in qua cum maximo cruciatu ac dolore retinetur? Libenter reddiderit adempta ignominia fœdissimi criminis. An vero inimi eum ut expellas? Cujus cx miseriis, si esses crudelissimus, videndo fructum caperes majorem quam audiendo. O miserum et infelicem illum diem quo consul omnibus centuriis P. Sulla renuntiatus est, o falsam spem, o volucrem fortunam, o cæcam cupiditatem, o præposteram gratulationem! Quam cito illa omnia ex lætitia et voluptate ad luctum et lacrimas reciderunt, ut, qui paulo ante consul despoliato fama, honore, fortunis dccsse videretur? Aut cui novæ calamitati locus nilus relictus?5 Urget, eadem fortuna quæ cœpit, repperit novum mærorem, non patitur hominem calamitosum uno malo addictum uno in luctu perire.
Sed jam impedior egomet, judices, dolore animi ne de hujus miseria plura dicam. Vestræ sunt jam partes, judices, in vestra mansuetudine atque humanitate causam totam repono. Vos reiectione interposita nihil suspicantibus nobis repentini in nos judices consedistis, ab accusatoribus delecti ad spem acerbitatis, a fortuna nobis ad præsidium innocentiæ constituti. Ut ego quid de me populus Romanus existimaret, quia severus in improbos fueram, laboravi et, quæ prima innocentis mihi defensio est oblata, suscepi, sic vos severitatem judicioruni quæ per hos mensis in homines audunissimos facta sunt lenitate ac
Misericordia mitigate. Hoc cum a vobis impetrare causa ipsa debet, tum est vestri animi atque virtutis declarare non esse eos vos ad quos potissimum interposita reiectione devenire convenerit. In quo ego vos, judices, quantum meus in vos amor postulat, tantum hortor ut communi studio, quoniam in re publica conjuncti sumus, mansuetudine et misericordia nostra falsam a nobis crudelitatis famam repellamus,