I. Si quis antea, judices, mirabatur, quid esset, quod pro tantis opibus rei publicæ tantaque dignitate imperii nequaquam satis multi cives forti et magno animo invenirentur, qui auderent se et salutem suam in discrimen offerre pro statu civitatis et pro communi libertate, is hoc tempore miretur potius, si quem bonum et fortem civem viderit, quam si quem aut timidum aut sibi potius quam rei publicæ consulentem. Nam ut omittatis de unius cujusque casu cogitando recordari, uno aspectu intueri potestis eos, qui cum senatu, cum bonis omnibus rem publicam adflictam excitarint et latrocinio domestico liberarint, mæstos sordidatos reos, de capite, de fama, de civitate, de fortunis, de liberis dimicantes; Eos autem, qui omnia divina et humana violarint, vexarint, perturbarint, everterint, non solum alacres lætosque volitare, sed etiam fortissimis atque optimis civibus periculum moliri, de se nihil timere.
In quo cum multa sunt indigna, tum nihil minus est * 6 ferendum, quam quod jam non per latrones suos, non per homines egestate et scelere perditos, sed per vos nobis, per optimos viros optimis civibus periculum inferre conantur et, quos lapidibus, quos ferro, quos facibus, quos vi, manu, copiis delere non potuerunt, hos vestra auctoritate, vestra religione, vestris sententiis se oppressuros arbitrantur. Ego autem, judices, quoniam, qua voce mihi in agendis gratiis commemorandoque eorum, qui de me optime meriti sunt, beneficio esse utendum putabam, ea nunc uti cogor in eorum periculis depellendis, iis potissimum vox hæc serviat, quorum opera et mihi et vobis et populo Romano restituta est.
II. Et quamquam a Q. Hortensio, clarissimo viro atque eloquentissimo, causa est P. Sesti perorata nihilque ab eo prætermissum est, quod aut pro re publica conquerendum fuit aut pro reo disputandum, tamen adgrediar ad dicendum, ne mea propugnatio ei potissimum defuisse videatur, per quem est perfectum, ne ceteris civibus deesset. Atque ego sic statuo, judices, ame in hac causa atque hoc extremo dicendi loco pietatis potius quam defensionis, querellæ quam eloquentiæ, doloris quam ingenii partes
Esse susceptas. Itaque si aut acrius egero aut liberius, quam qui ante me dixerunt, peto a vobis, ut tantum orationi meæ concedatis, quantum et pio dolori et justæ iracundiæ concedendum putetis. Nam neque officio conjunctior dolor ullus esse potest quam hic meus susceptus ex hominis de me optime meriti periculo, neque iracundia magis ulla laudanda est quam mea inflammata eorum scelere, qui cum omnibus meæ salutis defensoribus bellum esse sibi geren-
Dum judicaverunt. Sed quoniam singulis criminibus ceteri responderunt, dicam ego de omni statu P. Sesti, de genere vitæ, de natura, de moribus, de incredibili amore in bonos, de studio conservandæ salutis communis atque otii contendamque, si modo id consequi potero, ut in hac confusa atque universa defensione nihil ame, quod ad vestram quæstionem, nihil, quod ad reum, nihil, quod ad rem publicam pertineat, prætermissum esse videatur. Et quoniam in gravissimis temporibus civitatis atque in ruinis eversæ atque adflictæ rei publicæ P. Sesti tribunatus est a Fortuna ipsa collocatus, non adgrediar ad illa maxima atque amplissima, priusquam docuero, quibus initiis ac fundamentis hæc tantæ summis in rebus laudes excitatæ sint.
III. Parente P. Sestius natus est, judices, homine, ut plerique meministis, et sapiente et sancto et severo; Qui cum tribunus pl. Primus inter homines nobilissimos temporibus optimis factus esset, reliquis honoribus non tam uti voluit quam dignus videri. Eo auctore duxit honestissimi et spectatissimi viri, * C. Albini, filiam, ex qua hic est puer et nupta jam filia. Duobus his gravissimæ antiquitatis viris sic probatus fuit, ut utrique eorum et carus maxime et jucundus esset. Ademit Albino soceri nomen mors filiæ, sed caritatem illius necessitudinis et benevolentiam non ademit. Hodie sic hunc diligit, ut vos facillime potestis ex hac vel adsiduitate ejus vel sollicitudine et molestia judicare. Alteram duxit patre vivo optimi et calamitosissimi viri filiam, L. Scipionis. Clara in hoc P. Sesti pietas exstitit et omnibus grata, quod et Massiliam statim profectus est, ut socerum videre consolarique posset fluctibus rei publicæ expulsum in alienis terris jacentem, quem in majorum suorum vestigiis stare oportebat, et ad eum filiam ejus adduxit, ut ille insperato aspectu complexuque si non omnem, at aliquam partem mæroris sui deponeret, et maximis præterea adsiduisque officiis et illius ærumnam, quoad vixit, et filiæ solitudinem sustentavit. Possum multa dicere de liberalitate, de domesticis officiis, de tribunatu militari, de provinciali in eo magistratu abstinentia; Sed mihi ante oculos obversatur rei publicæ dignitas, quæ me ad sese rapit, hæc minora
Relinquere hortatur. Antoni, collegæ mei, judices, fuit sorte, sed societate consiliorum meus. Impedior non nullius officii, ut ego interpretor, religione, quo minus exponam, quam multa P. Sestius, cum esset cum collega meo, senserit, ad me detulerit, quanto ante providerit. Atque ego de Antonio nihil dico præter unum, numquam illum illo summo timore ac periculo civitatis neque communem metum omnium nec propriam non nullorum de ipso suspicionem aut infitiando tollere aut dissimulando sedare voluisse. In quo collega sustinendo atque moderando si meam in illum indulgentiam conjunctam cum summa custodia rei publicæ laudare vere solebatis, par prope laus P. Sesti esse debet, qui ita suum consulem observavit, ut et illi quæstor bonus et bonis omnibus optimus civis videretur.
IV. Idem, cum illa conjuratio ex latebris atque ex tenebris erupisset palamque armata volitaret, venit cum exercitu Capuam, quam urbem propter plurimas belli opportunitates ab illa impia et scelerata manu temptari suspicabamur; C. Mevulanum, tribunum militum Antoni, Capua præcipitem ejecit, hominem perditum et non obscure Pisauri et in aliis agri Gallici partibus in illa conjuratione versatum. Idemque C. Marcellum, cumis non Capuam solum venisset, verum etiam se quasi armorum studio in maximam familiam conjecisset, exterminandum ex illa urbe curavit. Qua de causa et tum conventus ille Capuæ, qui propter salutem illius urbis consulatu conservatam meo me unum patronum adoptavit, huic apud me P. Sestio maximas gratias egit, et hoc tempore eidem homines nomine commutato coloni decurionesque, fortissimi atque optimi viri, beneficium P. Sesti testimonio declarant, periculum decreto suo depre-
Cantur. Recita, quæso, L. Sesti, quid decrerint Capuæ decuriones, ut jam puerilis tua vox possit aliquid significare inimicis vestris, quidnam, cum se conroborarit, effectura esse videatur.
Non recito decretum officio aliquo expressum vicinitatis aut clientelæ aut hospitii publici aut ambitionis aut commendationis gratia, sed recito memoriam perfuncti periculi, prædicationem amplissimi beneficii, vocem officii præsentis, testimonium
Præteriti temporis. Atque illis temporibus eisdem, cum jam Capuam metu Sestius liberasset, urbem senatus atque omnes boni deprehensis atque oppressis domesticis hostibus me duce ex periculis maximis extraxissent, ego litteris P. Sestium Capua arcessivi cum illo exercitu, quem tum secum habebat. Quibus hic litteris lectis ad urbem confestim incredibili celeritate advolavit. Atque ut illius temporis atrocitatem recordari possitis, audite litteras et vestram memoriam ad timoris præteriti cogitationem-excitate.
V. Hoc adventu P. novorum, qui tum extremis diebus consulatus mei res eas, quas gesseram, vexare cupiebant, reliquæque conjura-
Tionis impetus et conatus sunt retardati. Ac posteaquam est intellectum M. Catone tribuno pl., fortissimo atque optimo civi, rem publicam defendente per se ipsum senatum populumque Romanum sine militum præsidio tueri facile maiestate sua dignitatem eorum, qui salutem communem periculo suo defendissent, Sestius cum illo exercitu summa celeritate C. Antonium consecutus est. Hic ego quid prædicem, quibus hic rebus consulem quæstor ad rem gerendam excitarit, quos stimulos admoverit homini studioso fortasse victoriæ, sed tamen nimium communem Martem belli casumque metuenti? Longum est ea dicere, sed hoc breve dicam: Si M. Petrei non excellens animus et amor rei publicæ, non præstans in re publica virtus, non summa auctoritas apud milites, non mirificus usus in re militari exstitisset, neque adiutor ei P. Sestius ad excitandum Antonium, cohortandum, accusandum, impellendum fuisset, datus illo in bello esset hiemi locus, neque umquam Catilina, cum e pruina Appennini atque e nivibus illis emersisset atque æstatem integram nanctus Italiæ calles et pastorum stabula præoccupare cœpisset, sine multo sanguine ac sine
Totius Italiæ vastitate miserrima concidisset. Hunc igitur animum adtulit ad tribunatum P. Sestius, ut quæsturam Macedoniæ relinquam et aliquando ad hæc propiora veniam. Quamquam non est omittenda singularis illa integritas provincialis, cujus ego nuper in Macedonia vidi vestigia non pressa leviter ad exigui prædicationem temporis, sed fixa ad memoriam illius provinciæ sempiternam; Verum hæc ita prætereamus, ut tamen intuentes et respectantes relinquamus; Ad tribunatum, qui ipse ad sese jam dudum vocat et quodam modo absorbet orationem meam, contento studio cursuque veniamus.
VI. De quo quidem tribunatu ita dictum est a Q. Hortensio, ut ejus oratio non defensionem modo videretur criminum continere, sed etiam memoria dignam juventuti rei publicæ capessendæ auctoritatem disciplinamque præscribere. Sed tamen, quoniam tribunatus totus P. Sesti nihil aliud nisi meum nomen causamque sustinuit, necessario mihi de isdem rebus esse arbitror si non subtilius disputandum, at certe dolentius deplorandum. Qua in oratione si asperius in quosdam homines invehi vellem, quis non concederet, ut eos, quorum sceleris furore violatus essem, vocis libertate perstringerem? Sed agam moderate et hujus potius tempori serviam quam dolori meo; Si qui occulte a salute nostra dissentiunt, lateant; Si qui fecerunt aliquid aliquando atque eidem nunc tacent et quiescunt, nos quoque simus obliti; Si qui se offerunt, insectantur, quoad ferri poterunt, perferemus, neque quemquam offendet oratio mea, nisi qui se ita obtulerit, ut in eum non invasisse, sed incucurrisse videamur.
Sed necesse est, antequam de tribunatu P. Sesti dicere incipiam, me totum superioris anni rei publicæ
VII. Fuerat ille annus jam in re publica, judices, cum in magno motu et multorum timore intentus est arcus in me unum, sicut vulgo ignari rerum loquebantur, re quidem vera in universam rem publicam traductione ad plebem furibundi hominis ac perditi, mihi irati, sed multo acrius otii et communis salutis inimici. Hunc vir clarissimus mihique multis repugnantibus amicissimus, Cn. Pompeius, omni cautione, fœdere, exsecratione devinxerat nihil in tribunatu contra me esse facturum. Quod ille nefarius ex omnium scelerum colluvione natus parum se fœdus violaturum arbitratus est, nisi ipsum cautorem alieni
Periculi suis propriis periculis terruisset. Hanc tætram immanemque beluam vinctam auspiciis, alligatam more majorum, constrictam legum sacratarum catenis solvit subito lege curiata consul vel, ut ego arbitror, exoratus vel, ut non nemo putabat, mihi iratus, ignarus quidem certe et imprudens impendentium tantorum scelerum et malorum. Qui tribunus pl. Felix in evertenda re publica fuit nullis suis nervis (qui enim in ejus modi vita nervi esse potuerunt hominis fraternis flagitiis, sororiis stupris, omni in-
Audita libidine exsanguis?); Sed fuit profecto quædam illa rei publicæ fortuna fatalis, ut ille cæcus atque amens tribunus pl. Nancisceretur — quid dicam? Consules? Hocine ut ego nomine appellem eversores hujus imperii, proditores vestræ dignitatis, hostes bonorum omnium, qui ad delendum senatum, adfligendum equestrem ordinem, exstinguenda omnia jura atque instituta majorum se illis fascibus ceterisque insignibus summi honoris atque imperii ornatos esse arbitrabantur? Quorum, per deos immortales! Si noAdum scelera vulneraque inusta rei publicæ vultis recordari, vultum atque incessum animis intuemini; Facilius eorum facta occurrent mentibus vestris, si ora ipsa oculis proposueritis.
VIII. Alter unguentis affluens, calamistrata coma, despiciens conscios stuprorum ac veteres vexatores ætatulæ suæ, puteali et fæneratorum gregibus inflatus, aquibus compulsus olim, ne in Scyllæo illo * 6 æris alieni tamquam in fretu ad columnam adhæresceret, in tribunatus portum perfugerat, contemnebat equites Romanos, minitabatur senatui, venditabat se operis atque ab iis se ereptum, ne de ambitu causam diceret, prædicabat ab isdemque se etiam invito senatu provinciam sperare dicebat; Eamque nisi adeptus esset, se incolumem nullo modo fore arbitra-
Batur. Alter, odi boni! Quam tæter incedebat, quam truculentus, quam terribilis aspectu! Unum aliquem te ex barbatis illis, exemplum imperii veteris, imaginem antiquitatis, columen rei publicæ diceres intueri. Vestitus aspere nostra hac purpura plebeia ac pæne fusca, capillo ita horrido, ut Capua, in qua ipse tum imaginis ornandæ causa duumviratum gerebat, Seplasiam sublaturus videretur. Nam quid ego de supercilio dicam, quod tum hominibus non supercilium, sed pignus rei publicæ videbatur? Tanta erat gravitas in oculo, tanta contractio frontis, ut illo supercilio annus ille niti tamquam vade videretur.
Erat hic omnium sermo: " Est tamen rei publicæ magnum firmumque subsidium; Habeo, quem opponam labi illi atque cæno; Vultu me dius fidius collegæ sui libidinem levitatemque franget; Habebit senatus in hunc annum, quem sequatur; Non deerit auctor et dux bonis." Mihi denique homines præcipue gratulabantur, quod habiturus essem contra tribunum pl. Furiosum et audacem cum amicum et adfinem, tum etiam fortem et gravem consulem.
IX. Atque eorum alter fefellit neminem. Quis enim clavum tanti imperii tenere et gubernacula rei publicæ tractare in maximo cursu ac fluctibus posse arbitraretur hominem emersum subito ex diuturnis tenebris lustrorum ac stuprorum, vino, ganeis, lenociniis adulteriisque confectum, cum is præter spem in altissimo gradu alienis opibus positus esset, qui non modo tempestatem impendentem intueri temulentus, sed ne lucem quidem insolitam aspicere
Posset? Alter multos plane in omnes partes fefellit. Erat enim hominum opinioni nobilitate ipsa, blanda conciliatricula, commendatus. Omnes boni semper nobilitati favemus, et quia utile est rei publicæ nobiles homines esse dignos majoribus suis, et quia valet apud nos clarorum hominum et bene de re publica meritorum memoria etiam mortuorum. Quia tristem semper, quia taciturnum, quia subhorridum atque incultum videbant, et quod erat eo nomine, ut ingenerata familiæ frugalitas videretur, favebant, gaudebant et ad integritatem majorum spe sua
Hominem vocabant materni generis obliti. Ego autem (vere dicam, judices) tantum esse in homine sceleris, audaciæ, crudelitatis, quantum ipse cum re publica sensi, numquam putavi; Nequam esse hominem et levem et falsa opinione hominum ab adulescentia commendatum sciebam. Etenim animus ejus voltu, flagitia parietibus tegebantur; Sed hæc obstructio nec diuturna est neque obducta ita, ut curiosis oculis perspici non possit.
X. Videbamus genus vitæ, desidiam, inertiam; Inclusas ejus libidines, qui paulo propius accesserant, intuebantur; Denique etiam sermo nobis ansas dabat, quibus reconditos ejus sensus tenere possemus.
Laudabat homo doctus philosophos nescio quos neque eorum tamen nomina poterat dicere, sed tamen eos laudabat maxime, qui dicuntur præter ceteros esse auctores et laudatores voluptatis; Cujus et quo tempore et quo modo, non quærebat, verbum ipsum omnibus animi et corporis partibus devorarat; Eosdemque præclare dicere aiebat sapientes omnia sua causa facere, rem publicam capessere hominem bene sanum non oportere, nihil esse præstabilius otiosa vita plena et conferta voluptatibus; Eos autem, qui dicerent dignitati esse serviendum, rei publicæ consulendum, officii rationem in omni vita, non commodi esse ducendam, adeunda pro patria pericula, volnera excipienda, mortem oppetendam, vaticinari atque
Insanire dicebat. Ex his assiduis ejus cotidianisque sermonibus, et quod videbam, quibuscum hominibus in interiore parte ædium viveret, et quod ita domus ipsa fumabat, ut multa ejus sordium indicia redolerent, statuebam sic, boni nihil ab illis nugis esse exspectandum, mali quidem certe nihil pertimescendum. Sed ita est, judices: ut, si gladium parvo puero aut si imbecillo seni aut debili dederis, ipse impetu suo nemini noceat, sin ad nudum vel fortissimi viri corpus accesserit, possit acie ipsa et ferri viribus vulnerare, sic, cum hominibus enervatis atque exsanguibus consulatus tamquam gladius esset datus, qui per se pungere neminem umquam potuissent, ii summi imperii nomine armati nudatam rem publicam contrucidaverunt. Fœdus fecerunt cum tribuno pl. Palam, ut ab eo provincias acciperent, quas ipsi vellent, exercitum et pecuniam, quantam vellent, ea lege, si ipsi prius tribuno pl. Adflictam et constrictam rem publicam tradidissent. Id autem fœdus meo sanguine ictum sanciri posse dicebant.
Qua re patefacta (neque enim dissimulari tantum scelus poterat nec latere) promulgantur uno eodemque tempore rogationes ab eodem tribuno de mea pernicie et de provinciis consulum nominatim.
XI. Hic tum senatus sollicitus, vos, equites Romani, excitati, Italia cuncta permota, omnes denique omnium generum atque ordinum cives summæ rei publicæ a consulibus atque a summo imperio petendum esse auxilium arbitrabantur, cum illi soli essent præter furiosum illum tribunum duo rei publicæ turbines, qui non modo præcipitanti patriæ non subvenirent, sed eam nimium tarde concidere mærerent. Flagitabatur ab iis cotidie cum querellis bonorum omnium, tum etiam precibus senatus, ut meam causam susciperent, agerent aliquid, denique ad senatum referrent; Non modo negando, sed etiam inridendo amplissimum quemque illius ordinis in-
Sequebantur. Hic subito cum incredibilis in Capitolium multitudo ex tota urbe cunctaque Italia convenisset, vestem mutandam omnes meque jam omni ratione privato consilio, quoniam publicis ducibus res publica careret, defendendum putarunt. Erat eodem tempore senatus in æde Concordiæ, quod ipsum templum repræsentabat memoriam consulatus mei, cum flens universus ordo cincinnatum consulem orabat; Nam alter ille horridus et severus consulto se domi continebat. Qua tum superbia cænum illud ac labes amplissimi ordinis preces et clarissimorum civium lacrimas repudiavit, me ipsum ut contempsit helluo patriæ! Nam quid ego " patrimonii " dicam, quod ille totum, quamvis quæstum faceret, amisit? Venistis ad senatum vos, inquam, equites Romani et omnes boni veste mutata vosque pro meo capite ad pedes lenonis impurissimi proiecistis, cum vestris precibus ab latrone illo repudiatis vir incredibili fide, magnitudine animi, constantia, L. Ninnius, ad senatum de re publica rettulit, senatusque frequens vestem pro mea salute mutandam censuit.
XII. O diem illum, judices, funestum senatui bonisque omnibus, rei publicæ luctuosum, mihi ad domesticum mærorem gravem, ad posteritatis memoriam gloriosum! Quid enim quisquam potest ex omni memoria sumere inlustrius quam pro uno cive et bonos omnes privato consensu et universum senatum publico consilio mutasse vestem? Quæ quidem tum mutatio non deprecationis causa est facta, sed luctus. Quem enim deprecarere, cum omnes essent sordidati, cumque hoc satis esset signi esse improbum, qui mutata veste non esset? Hac mutatione vestis facta tanto in luctu civitatis omitto quid ille tribunus omnium rerum divinarum humanarumque prædo fecerit, qui adesse nobilissimos adulescentes, honestissimos equites Romanos, deprecatores salutis meæ jusserit eosque operarum suarum gladiis et lapidibus obiecerit; De consulibus loquor, quorum fide res
Publica niti debuit. Exanimatus evolat ex senatu non minus perturbato animo atque voltu, quam si annis ante paucis in creditorum conventum incidisset; Advocat contionem, habet orationem talem consul, qualem numquam Catilina victor habuisset: errare homines, si etiam tum senatum aliquid in re publica posse arbitrarentur; Equites vero Romanos daturos illius diei pœnas, quo me consule cum gladiis in clivo Capitolino fuissent; Venisse tempus iis, qui in timore fuissent (conjuratos videlicet dicebat), ulciscendi sui. Si dixisset hæc solum, omni supplicio esset dignus; Nam oratio ipsa consulis perniciosa potest rem pub-
Licam labefactare; Quid fecerit, videte. L. Lamiam, qui cum me ipsum pro summa familiaritate, quæ mihi cum patre ejus erat, unice diligebat, tum pro re publica vel mortem oppetere cupiebat, in contione relegavit edixitque, ut ab urbe abesset milia passuum ducenta, quod esset ausus pro civi, pro bene merito civi, pro amico, pro re publica deprecari.
XIII. Quid hoc homine facias aut quo civem importunum aut quo potius hostem tam sceleratum reserves? Qui, ut omittam cetera, quæ sunt ei cum collega immani impuroque conjuncta atque communia, hoc unum habet proprium, ut ex urbe expulerit, relegarit non dico equitem Romanum, non ornatissimum atque optimum virum, non amicissimum rei publicæ civem, non illo ipso tempore una cum senatu et cum bonis omnibus casum amici reique publicæ lugentem, sed civem Romanum sine ullo
Judicio ut edicto ex patria consul ejecerit. Nihil acerbius socii et Latini ferre soliti sunt quam se, id quod perraro accidit, ex urbe exire a consulibus juberi. Atqui* 1 illis tum erat reditus in suas civitates ad suos Lares familiares, et in illo communi incommodo nulla in quemquam propria ignominia nominatim cadebat. Hoc vero quid est? Exterminabit cives Romanos edicto consul a suis dis penatibus, expellet ex patria, deliget, quem volet, damnabit atque eiciet nominatim? Hic si unquam vos eos, qui nunc estis, in re publica fore putasset, si denique imaginem judiciorum aut simulacrum aliquod futurum in civitate reliquum credidisset, umquam ausus esset senatum de re publica tollere, equitum Romanorum preces aspernari, civium denique omnium novis et inauditis edictis jus libertatemque pervertere?
Etsi me attentissimis animis summa cum benignitate auditis, judices, tamen vereor, ne quis forte vestrum miretur, quid hæc mea oratio tam longa aut tam alte repetita velit, aut quid ad P. Sesti causam eorum, qui ante hujus tribunatum rem publicam vexarunt, delicta pertineant. Mihi autem hoc propositum est ostendere, omnia consilia P. Sesti mentemque totius tribunatus hanc fuisse, ut addictæ et perditæ rei publicæ, quantum posset, mederetur. Ac si in exponendis vulneribus illis de me ipso plura dicere videbor, ignoscitote. Nam et illam meam cladem vos et omnes boni maximum esse rei publicæ vulnus judicastis, et P. Sestius est reus non suo, sed meo nomine; Qui cum omnem vim sui tribunatus in mea salute consumpserit, necesse est meam causam præteriti temporis cum hujus præsenti defensione esse conjunctam.
XIV. Erat igitur in luctu senatus; Squalebat civitas publico consilio veste mutata; Nullum erat Italiæ municipium, nulla colonia, nulla præfectura, nulla Romæ societas vectigalium, nullum collegium aut concilium aut omnino aliquod commune consilium, quod tum non honorificentissime de mea salute decrevisset: cum subito edicunt duo consules, ut ad suum vestitum senatores redirent. Quis umquam consul senatum ipsius decretis parere prohibuit, quis tyrannus miseros lugere vetuit? Parumne est, Piso, ut omittam Gabinium, quod tantum homines fefellisti, ut neglegeres auctoritatem senatus, cujusque consilia contemneres, rem publicam proderes, consulare nomen adfligeres? Etiamne edicere audeas, ne mærerent homines meam, suam, rei publicæ calamitatem, ne hunc suum dolorem veste significarent? Sive illa vestis mutatio ad luctum ipsorum sive ad deprecandum valebat, quis umquam tam crudelis fuit, qui prohiberet quemquam aut sibi mærere aut ceteris supplicare? Quid? Sua sponte homines in amicorum periculis vestitum mutare non solent? Pro te ipso, Piso, nemone mutabit? Ne isti quidem, quos legatos non modo nullo senatus consulto, sed etiam repugnante senatu tibi tute legasti? Ergo hominis desperati et proditoris rei publicæ casum lugebunt fortasse, qui volent; Civis florentissimi benevolentia bonorum et optime de salute patriæ meriti periculum conjunctum cum periculo civitatis lugere senatui non licebit? Eidemque consules, si appellandi sunt consules, quos nemo est quin non modo ex memoria, sed etiam ex fastis evellendos putet, pacto jam fœdere provinciarum producti in circo Fi aminio in contionem ab illa furia ac peste patriæ maximo cum gemitu vestro illa omnia, quæ tum contra me contraque rem publicam age bantur, voce ac sententia sua comprobaverunt.
; Qua una rogatione quis est qui non intellegat universam rem publicam
Esse deletam? Isdemque consulibus inspectantibus servorum dilectus habebatur pro tribunali Aurelio nomine collegiorum, cum vicatim homines conscriberentur, decuriarentur, ad vim, ad manus, ad cædem, ad direptionem incitarentur. Isdemque consulibus arma in templum Castoris palam comportabantur, gradus ejusdem templi tollebantur, armati homines forum et contiones tenebant, cædes lapidationesque fiebant, nullus erat senatus, nihil reliqui magistratus, unus omnem omnium potestatem armis et latrociniis possidebat non aliqua vi sua, sed, cum duo consules are publica provinciarum fœdere retraxisset, insultabat, dominabatur, aliis pollicebatur, terrore ac metu multos, plures etiam spe et promissis tenebat.
Quæ cum essent ejus modi, judices, cum senatus duces nullos ac pro ducibus proditores aut potius apertos hostes haberet, equester ordo reus a consulibus citaretur, Italiæ totius auctoritas repudiaretur, alii nominatim relegarentur, alii metu et periculo terrerentur, arma essent in templis, armati in foro, eaque non silentio consulum dissimularentur, sed et voce et sententia comprobarentur, cum omnes urbem nondum excisam et eversam, sed jam captam atque oppressam videremus: tamen his tantis malis tanto bonorum studio, judices, restitissemus; Sed me alii metus atque aliæ curæ suspicionesque moverunt.
XVI. Exponam enim hodierno die, judices, omnem rationem facti et consilii mei neque huic vestro tanto studio audiendi nec vero huic tantæ multitudini, quanta mea memoria numquam ullo in judicio fuit, deero. Nam si ego in causa tam bona tanto studio senatus, consensu tam incredibili bonorum omnium, tam parato equestri ordine, tota denique Italia ad omnem contentionem expedita cessi tribuni pl., despicatissimi hominis, furori, contemptissimorum consulum levitatem audaciamque pertimui, nimium me timidum, nullius animi, nullius consilii fuisse confiteor.
Quid enim simile fuit in Q. Metello? Cujus causam etsi omnes boni probabant, tamen neque senatus publice neque ullus ordo proprie neque suis decretis Italia cuncta susceperat. Ad suam enim quandam magis ille gloriam quam ad perspicuam salutem rei publicæ respexerat, cum unus in legem per vim latam jurare noluerat; Denique videbatur ea condicione tam fortis fuisse, ut cum patriæ caritate constantiæ gloriam commutaret. Erat autem res ei cum exercitu C. Mari invicto, habebat inimicum C. Marium, conservatorem patriæ, sextum jam illum consulatum gerentem; Res erat cum L. Saturnino, iterum tribuno pl., vigilante homine et in causa populari si non moderate, at certe populariter abstinenterque versato. Cessit, ne aut victus a fortibus viris cum dedecore caderet aut victor multis et fortibus
Civibus rem publicam orbaret. Meam causam senatus palam, equester ordo acerrime, cuncta Italia publice, omnes boni proprie enixeque susceperant. Eas res gesseram, quarum non unus auctor, sed dux omnium voluntatis fuissem, quæque non modo ad singularem meam gloriam, sed ad communem salutem omnium civium et prope gentium pertinerent; Ea condicione gesseram, ut meum factum semper omnes præstare tuerique deberent.
XVII. Erat autem mihi contentio non cum victore exercitu, sed cum operis conductis et ad diripiendam urbem concitatis; Habebam inimicum non C. Marium, terrorem hostium, spem subsidiumque patriæ, sed duo importuna prodigia, quos egestas, quos æris alieni magnitudo, quos levitas, quos improbitas tribuno pl. Constrictos addixerat; Nec mihi erat res cum Saturnino, qui quod a se quæstore Ostiensi per ignominiam ad principem et senatus et civitatis, M. Scaurum, rem frumentariam tralatam sciebat, dolorem suum magna contentione animi persequebatur, sed cum scurrarum locupletium scorto, cum sororis adultero, cum stuprorum sacerdote, cum venefico, cum testamentario, cum sicario, cum latrone; Quos homines si, id quod facile factu fuit, et quod fieri debuit, quodque ame optimi et fortissimi cives flagitabant, vi armisque superassem, non verebar, ne quis aut vim vi depulsam reprehenderet aut perditorum civium vel potius domesticorum hostium mortem mæreret. Sed me illa moverunt: Omnibus in contionibus illa furia clamabat se, quæ faceret contra salutem meam, facere auctore Cn. Pompeio, clarissimo viro mihique et nunc et, quoad licuit, amicissimo. M. Crassus, quocum mihi omnes erant amicitiæ necessitudines, vir fortissimus, ab eadem illa peste infestissimus esse meis fortunis prædicabatur; C. Cæsar, qui ame nullo meo merito alienus esse debebat, inimicissimus esse meæ saluti
Ab eodem cotidianis contionibus dicebatur. His se tribus auctoribus in consiliis capiendis, adiutoribus in re gerenda esse usurum dicebat; Ex quibus unum habere exercitum in Italia maximum, duo, qui privati tum essent, et præesse et parare, si vellent, exercitum posse idque facturos esse dicebat. Nec mihi ille judicium populi nec legitimam aliquam contentionem nec disceptationem aut causæ dictionem, sed vim, arma, exercitus, imperatores, castra denuntiabat.
XVIII. Quid ergo? Inimici oratio, vana præsertim, tam improbe in clarissimos viros conjecta me movit? Me vero non illius oratio, sed eorum taciturnitas, in quos illa oratio tam improba conferebatur; Qui tum quamquam ob alias causas tacebant, tamen hominibus omnia timentibus tacendo loqui, non infitiando confiteri videbantur. Illi autem aliquo tum timore perterriti, quod acta illa atque omnes res anni superioris labefactari a prætoribus, infirmari asenatu atque a principibus civitatis putabant, tribunum popularem a se alienare nolebant suaque sibi propiora esse peri-
Cula quam mea loquebantur. Sed tamen et Crassus a consulibus meam causam suscipiendam esse dicebat, et eorum fidem Pompeius implorabat neque se privatum publice susceptæ causæ defuturum esse dicebat; Quem virum studiosum mei, cupidissimum rei publicæ conservandæ domi meæ certi homines ad eam rem positi monuerunt, ut esset cautior, eiusque vitæ ame insidias apud me domi positas esse dixerunt, atque hanc ejus suspicionem alii litteris mittendis, alii nuntiis, alii coram ipsi excitaverunt, ut ille, cum ame certe nihil timeret, ab illis, ne quid meo nomine molirentur, sibi cavendum putaret. Ipse autem Cæsar, quem maxime homines ignari veritatis mihi esse iratum putabant, erat ad portas, erat cum imperio; Erat in Italia ejus exercitus, inque eo exercitu ipsius tribuni pl. Inimici mei fratrem præfecerat.
XIX. Hæc ergo cum viderem (neque enim erant occulta), senatum, sine quo civitas stare non posset, omnino de civitate esse sublatum, consules, qui duces publici consilii esse deberent, perfecisse, ut per ipsos publicum consilium funditus tolleretur, eos, qui plurimum possent, opponi omnibus contionibus falso, sed formidolose tamen auctores ad perniciem meam, contiones haberi cotidie contra me, vocem pro me ac pro re publica neminem mittere, intenta signa legionum existimari cervicibus ac bonis vestris falso, sed putari tamen, conjuratorum copias veteres et effusam illam ac dissipatam Catilinæ importunam manum novo duce et insperata commutatione rerum esse renovatam: hæc cum viderem, quid agerem, judices? Scio enim tum non mihi vestrum studium, sed meum prope vestro defuisse. Contenderem contra tribunum pl. Privatus armis? Vicissent improbos boni, fortes inertes; Interfectus esset is, qui hac una medicina sola potuit arei publicæ peste depelli; Quid deinde? Quis reliqua præstaret? Cui denique erat dubium, quin ille sanguis tribunicius, nullo præsertim publico consilio profusus, consules ultores et defensores esset habiturus? Cum quidam in contione dixisset aut mihi semel pereundum aut bis esse vincendum. Quid erat bis vincere? Id profecto, ut, cum amentissimo tribuno pl. Si decertassem, cum consulibus ceterisque ejus ultoribus dimicarem. Ego vero, vel si pereundum fuisset ac non accipienda plaga mihi sanabilis illi mortifera, qui imposuisset, semel perire tamen, judices, maluissem quam bis vincere. Erat enim illa altera ejus modi contentio, ut neque victi neque victores rem publicam tenere possemus. Quid, si in prima contentione vi tribunicia victus in foro cum multis bonis viris concidissem? Senatum consules, credo, vocassent, quem totum de civitate delerant; Ad arma vocassent, qui ne vestitu quidem defendi rem publicam sissent; A tribuno pl. Post interitum meum dissedissent, qui eandem horam meæ pestis et suorum præmiorum esse voluissent.
XX. Unum enims mihi restabat illud, quod forsitan non nemo vir fortis et acris animi magnique dixerit: " Restitisses, repugnasses, mortem pugnans oppetisses." De quo te, te, inquam,patria, testor et vos, penates patriique dei, me vestrarum sedum templorumque causa, me propter salutem meorum civium, quæ mihi semper fuit mea carior vita, dimicationem cædemque fugisse. Etenim, si mihi in aliqua nave cum meis amicis naviganti hoc, judices, accidisset, ut multi ex multis locis prædones classibus eam navem se oppressuros minitarentur, nisi me unum sibi dedidissent, si id vectores negarent ac mecum simul interire quam me tradere hostibus mallent, iecissem ipse me potius in profundum, ut ceteros conservarem, quam illos mei tam cupidos non modo ad certam mortem, sed in magnum vitæ discrimen adducerem. Cum vero in hanc rei publicæ navem ereptis senatui gubernaculis fluitantem in alto tempestatibus seditionum ac discordiarum armatæ tot classes, nisi ego essem unus deditus, incursuræ viderentur, cum proscriptio, cædes, direptio denuntiaretur, cum alii me suspicione periculi sui non defenderent, alii vetere odio bonorum incitarentur, alii inviderent, alii obstare sibi me arbitrarentur, alii ulcisci dolorem aliquem suum vellent, alii rem ipsam publicam atque hunc bonorum statum otiumque odissent et ob hasce causas tot tamque varias me unum deposcerent, depugnarem potius cum summo non dicam exitio, sed periculo certe vestro liberorumque vestrorum quam id, quod omnibus impendebat, unus pro omnibus susciperem ac subirem?
XXI. " Victi essent improbi." At cives, at armis, at ab eo privato, qui sine armis etiam consul rem publicam conservarat. Sin victi essent boni, qui superessent? Nonne ad servos videtis rem publicam venturam fuisse? An mihi ipsi, ut quidam putant, fuit mors æquo animo oppetenda? Quid tum? Mortemne fugiebam? An erat res ulla, quam mihi magis optandam putarem? Aut ego illas res tantas in tanta improborum multitudine cum gerebam, non mihi mors, non exsilium ob oculos versabatur? Non hæc denique ame tum tamquam fata in ipsa re gerenda canebantur? An erat mihi in tanto luctu meorum, tanta diiunctione, tanta acerbitate, tanta spoliatione omnium rerum, quas mihi aut natura aut fortuna dederat, vita retinenda? Tam eram rudis, tam ignarus rerum, tam expers consilii aut ingenii? Nihil audieram, nihil videram, nihil ipse legendo quærendoque cognoveram, nesciebam vitæ brevem esse cursum, gloriæ sempiternum; Cum esset omnibus definita mors, optandum esse, ut vita, quæ necessitati deberetur, patriæ potius donata quam reservata naturæ videretur? Nesciebam inter sapientissimos homines hanc contentionem fuisse, ut alii dicerent animos hominum sensusque morte restingui, alii autem tum maxime mentes sapientium ac fortium virorum, cum ex corpore excessissent, sentire ac vigere? Quorum alterum fugiendum non esse, carere sensu, alterum etiam optandum, meliore esse sensu.
Denique, cum omnia semper ad dignitatem rettulissem nec sine ea quicquam expetendum esse homini in vita putassem, mortem, quam etiam virgines Athenis regis, opinor, Erechthei filiæ pro patria contempsisse dicuntur, ego vir consularis tantis rebus gestis timerem? Præsertim cum ejus essem civitatis, ex qua C. Mucius solus in castra Porsennæ venisset eumque interficere proposita sibi morte conatus esset; Ex qua P. Decius primum pater, post aliquot annos patria virtute præditus filius se ac vitam suam instructa acie pro salute populi Romani victoriaque devovisset; Ex qua innumerabiles alii partim adipiscendæ laudis, partim vitandæ turpitudinis causa mortem in variis bellis æquissimis animis oppetissent; In qua civitate ipse meminissem patrem hujus M. Crassi, fortissimum virum, ne videret victorem vivus inimicum, eadem sibi manu vitam exhausisse, qua mortem sæpe hostibus obtulisset.
XXII. Hæc ego et multa alia cogitans hoc videbam, si causam publicam mea mors peremisset, neminem umquam fore, qui auderet suscipere contra improbos cives salutem rei publicæ. Itaque, non solum si vi interissem, sed etiam si morbo exstinctus essem, fore putabam ut exemplum rei publicæ conservandæ mecum simul interiret. Quis enim umquam me asenatu populoque Romano tanto omnium bonorum studio non restituto, quod certe, si essem interfectus, accidere non potuisset, ullam rei publicæ partem cum sua minima invidia auderet attingere? Servavi igitur rem publicam discessu meo, judices; Cædem a vobis liberisque vestris, vastitatem, incendia, rapinas meo dolore luctuque depuli et unus bis rem publicam servavi, semel gloria, iterum ærumna mea. Neque enim in hoc me hominem esse infitiabor umquam, ut me optimo fratre, carissimis liberis, fidissima coniuge, vestro conspectu, patria, hoc honoris gradu sine dolore caruisse glorier. Quod si fecissem, quod ame beneficium haberetis, cum pro vobis ea, quæ mihi essent vilia, reliquissem? Hoc meo quidem animo summi in patriam amoris mei signum esse debet certissimum, quod, cum abesse ab ea sine summo dolore non possem, hunc me perpeti quam illam labefactari ab im-
Probis malui. Memineram, judices, divinum illum virum atque ex isdem quibus nos radicibus natum ad salutem hujus imperii, C. Marium, summa senectute, cum vim prope justorum armorum profugisset, primo senile corpus paludibus occultasse demersum, deinde ad infimorum ac tenuissimorum hominum Minturnensium misericordiam confugisse, inde navigio perparvo, cum omnes portus terrasque fugeret, in oras Africæ desertissimas pervenisse. Atque ille vitam suam, ne inultus esset, ad incertissimam spem et ad rei publicæ fatum reservavit; Ego, qui, quem ad modum multi in senatu me absente dixerunt, periculo rei publicæ vivebam, quique ob eam causam consularibus litteris de senatus sententia exteris nationibus commendabar, nonne, si meam vitam deseruissem, rem publicam prodidissem? In qua quidem nunc me restituto vivit mecum simul exemplum fidei publicæ. Quod si immortale retinetur, quis non intellegit immortalem hanc civitatem futuram?
XXIII. Nam externa bella regum, gentium, nationum jam pridem ita exstincta sunt, ut præclare cum iis agamus, quos pacatos esse patiamur; Denique ex bellica victoria non fere quemquam est invidia civium consecuta; Domesticis malis et audacium civium consiliis sæpe est resistendum, eorumque periculorum est in re publica retinenda medicina; Quam omnem, judices, perdidissetis, si meo interitu senatui populoque Romano doloris sui de me declarandi potestas esset erepta. Quare moneo vos, adulescentes, atque hoc meo jure præcipio, qui dignitatem, qui rem publicam, qui gloriam spectatis, ne, si quæ vos aliquando necessitas ad rem publicam contra improbos cives defendendam vocabit, segniores sitis et recordatione mei casus a consiliis fortibus
Refugiatis. Primum non est periculum, ne quis umquam incidat in ejus modi consules, præsertim si erit iis id, quod debetur, persolutum. Deinde numquam jam, ut spero, quisquam improbus consilio et auxilio bonorum se oppugnare rem publicam dicet illis tacentibus nec armati exercitus terrorem opponet togatis; Neque erit justa causa ad portas sedenti imperatori, quare suum terrorem falso jactari op- * 6 ponique patiamur. Numquam denique erit tam oppressus senatus, ut ei ne supplicandi quidem ac lugendi sit potestas, tam captus equester ordo, ut equites Romani a consule relegentur. Quæ cum omnia atque etiam multo alia majora, quæ consulto prætereo, accidissent, videtis me tamen in meam pristinam dignitatem brevi tempore doloris interiecto rei publicæ voce esse revocatum.
XXIV. Sed ut revertar ad illud, quod mihi in hac omni est oratione propositum, omnibus malis illo anno scelere consulum rem publicam esse confectam, primum illo ipso die, qui mihi funestus fuit, omnibus bonis luctuosus, cum ego me e complexu patriæ conspectuque vestro eripuissem et metu vestri periculi, non mei, furori hominis, sceleri, perfidiæ, telis minisque cessissem patriamque, quæ mihi erat carissima, propter ipsius patriæ caritatem reliquissem, cum meum illum casum tam horribilem, tam gravem, tam repentinum non solum homines, sed tecta urbis ac templa lugerent, nemo vestrum forum, nemo curiam, nemo lucem aspicere vellet: illo, inquam, ipso die — die dico, immo hora atque etiam puncto temporis eodem mihi reique publicæ pernicies, Gabinio et Pisoni provincia rogata est. Pro dei immortales custodes et conservatores hujus urbis atque imperii, quænam illa in re publica monstra, quæ scelera vidistis! Civis erat expulsus is, qui rem publicam ex senatus auctoritate cum omnibus bonis defenderat, et expulsus non alio aliquo, sed eo ipso crimine. Erat autem expulsus sine judicio, vi, lapidibus, ferro, servitio denique concitato; Lex erat lata vastato ac relicto foro et sicariis servisque tradito, et ea lex, quæ ut ne ferretur, senatus fuerat veste mutata.
Hac tanta perturbatione civitatis ne noctem quidem consules inter meum interitum et suam prædam interesse passi sunt; Statim me perculso ad meum sanguinem hauriendum et spirante etiam re publica ad ejus spolia detrahenda advolaverunt. Omitto gratulationes, epulas, partitionem ærarii, beneficia, spem, promissa, prædam, lætitiam paucorum in luctu omnium; Vexabatur uxor mea, liberi ad necem quærebantur, gener, et Piso gener, a Pisonis consulis pedibus supplex reiciebatur, bona diripiebantur eaque ad consules deferebantur, domus ardebat in Palatio; Consules epulabantur. Quodsi meis incommodis lætabantur, urbis tamen periculo commoverentur.
XXV. Sed ut a mea causa jam recedam, reliquas illius anni pestes recordamini (sic enim facillime perspicietis, quantam vim omnium remediorum a magistratibus proximis res publica desiderarit), legum multitudinem cum earum, quæ latæ sunt, tum vero quæ promulgatæ fuerunt. Nam latæ quidem sunt consulibus illis — tacentibus dicam? Immo vero etiam adprobantibus, ut censoria notio et gravissimum judicium sanctissimi magistratus de re publica tolleretur, ut collegia non modo illa vetera contra senatus consultum restituerentur, sed ab uno gladiatore innumerabilia alia nova conscriberentur, ut remissis senis et trientibus quinta prope pars vectigalium tolleretur, ut Gabinio pro illa sua Cilicia, quam sibi, si rem publicam prodidisset, pactus erat, Syria daretur et uni helluoni bis de eadem re deliberandi et rogata lege potestas per1novam legem fieret provinciæ commutandæ.
XXVI. Mitto eam legem, quæ omnia jura religionum, auspiciorum, potestatum, omnes leges, quæ sunt de jure et de tempore legum rogandarum, una rogatione delevit, mitto omnem domesticam labem; Etiam exteras nationes illius anni furore conquassatas videbamus. Lege tribunicia Matris Magnæ Pessinuntius ille sacerdos expulsus et spoliatus sacerdotio est fanumque sanctissimarum atque antiquissimarum religionum venditum pecunia grandi Brogitaro, impuro homini atque indigno illa religione, præsertim cum eam sibi ille non colendi, sed violandi causa adpetisset; Appellati reges a populo, qui id numquam ne asenatu quidem postulassent, reducti exsules Byzantium condemnati tum, cum indemnati cives e civitate
Eiciebantur. Rex Ptolemæus, qui si nondum erat ipse asenatu socius appellatus, erat tamen frater ejus regis, qui cum esset in eadem causa, jam erat asenatu honorem istum consecutus, erat eodem genere eisdemque majoribus, eadem vetustate societatis, denique erat rex si nondum socius, at non hostis; Pacatus, quietus, fretus imperio populi Romani regno paterno atque avito regali otio perfruebatur —: de hoc nihil cogitante, nihil suspicante eisdem operis suffragium ferentibus est rogatum, ut sedens cum purpura et sceptro et illis insignibus regiis * 1 præconi publico subiceretur et imperante populo Romano, qui etiam bello victis regibus regna reddere consuevit, rex amicus nulla injuria commemorata, nullis rebus repetitis cum bonis omnibus publicaretur.
XXVII. Multa acerba, multa turpia, multa turbulenta habuit ille annus; Tamen illi sceleri, quod in me illorum immanitas edidit, haud scio an recte hoc proximum esse dicamus. Antiochum Magnum illum majores nostri magna belli contentione terra marique superatum intra montem Taurum regnare jusserunt, Asiam, qua illum multarunt, Attalo, ut is regnaret in ea, condonaverunt; Cum Armeniorum rege Tigrane grave bellum nuper ipsi diuturnumque gessimus, cum ille injuriis in socios nostros inferendis bello prope nos lacessisset. Hic et ipse per se vehemens fuit et acerrimum hostem hujus imperii Mithridatem pulsum Ponto opibus suis regnoque defendit et a L. Lucullo, summo viro atque imperatore, pulsus animo tamen hostili cum reliquis suis copiis in pristina mente mansit. Hunc Cn. Pompeius cum in suis castris supplicem abiectum vidisset, erexit atque insigne regium, quod ille de suo capite abiecerat, reposuit et certis rebus imperatis regnare jussit nec minus et * * sibi et huic imperio gloriosum putavit constitutum
A se regem quam constrictum videri. Rex igitur Armenius, qui et ipse hostis fuit populi Romani et acerrimum hostem in regnum recepit, qui conflixit, qui signa contulit, qui de imperio pæne certavit, regnat hodie et amicitiæ nomen ac societatis, quod armis violarat, id precibus est consecutus; Ille Cyprius miser, qui semper amicus, semper socius fuit, de quo nulla umquam suspicio durior aut ad senatum aut ad imperatores allata nostros est, vivus, ut aiunt, est et videns cum victu ac vestitu suo publicatus. En, cur ceteri reges stabilem esse suam fortunam arbitrentur, cum hoc illius funesti anni prodito exemplo videant per tribunum aliquem et sescentas operas se fortunis spoliari et regno omni posse nudari!
XXVIII. At etiam eo negotio M. Catonis splendorem maculare voluerunt ignari, quid gravitas, quid integritas, quid magnitudo animi, quid denique virtus valeret, quæ in tempestate sæva quieta est et lucet in tenebris et pulsa loco manet tamen atque hæret in patria splendetque per sese semper neque alienis umquam sordibus obsolescit. Non illi ornandum M. Catonem, sed relegandum, nec illi committendum illud negotium, sed imponendum putaverunt, qui in contione palam dixerint linguam se evellisse M. Catoni, quæ semper contra extraordinarias potestates libera fuisset. Sentient, ut spero, brevi tempore manere libertatem illam atque hoc etiam, si fieri potuerit, esse majorem, quod cum consulibus illis M. Cato, etiam cum jam desperasset aliquid auctoritate sua profici posse, tamen voce ipsa ac dolore pugnavit et post meum discessum iis Pisonem verbis flens meum et rei publicæ casum vexavit, ut illum hominem perditissimum atque im-
Pudentissimum pæne jam provinciæ pæniteret. Cur igitur rogationi paruit? Quasi vero ille non in alias quoque leges, quas iniuste rogatas putaret, jam ante jurarit! Non offert se ille istis temeritatibus, ut, cum rei publicæ nihil prosit, se civi rem publicam privet. Consule me cum esset designatus tribunus pl., obtulit in discrimen vitam suam; Dixit eam sententiam, cujus invidiam capitis periculo sibi præstandam videbat; Dixit vehementer, egit acriter, ea, quæ sensit, præ se tulit, dux, auctor, actor rerum illarum fuit, non quo periculum suum non videret, sed in tanta rei publicæ tempestate nihil sibi nisi de patriæ periculis cogitandum putabat.
XXIX. Consecutus est ipsius tribunatus. Quid ego de singulari magnitudine animi ejus ac de incredibili virtute dicam? Meministis illum diem, cum templo a collega occupato, nobis omnibus de vita ejus vin et civis timentibus ipse animo firmissimo venit in templum et clamorem hominum auctoritate, impetum improborum virtute sedavit. Adiit tum periculum, sed adiit ob eam causam, quæ quanta fuerit, jam mihi dicere non est necesse. At si isti Cypriæ rogationi sceleratissimæ non paruisset, hæreret illa nihilo minus rei publicæ turpitudo; Regno enim jam publicato de ipso Catone erat nominatim rogatum. Quod ille si repudiasset, dubitatis, quin ei vis esset allata, cum omnia acta illius anni per unum illum
Labefactari viderentur? Atque etiam hoc videbat, quoniam illa in re publica macula regni publicati maneret, quam nemo jam posset eluere, quod ex malis boni posset in rem publicam pervenire, id utilius esse per se conservari quam per alios. Atque ille etiamsi alia quapiam vi expelleretur illis temporibus ex hac urbe, facile pateretur. Etenim, qui superiore anno senatu caruisset, quo si tum veniret me tamen socium suorum in re publica consiliorum videre posset, is æquo animo tum me expulso et meo nomine cum universo senatu, tum sententia sua condemnata in hac urbe esse posset? Ille vero eidem tempori cui nos, ejusdem furori, eisdem consulibus, eisdem minis, insidiis, periculis cessit. Luctum nos hausimus majorem, dolorem ille animi non minorem.
XXX. His de tot tantisque injuriis in socios, in reges, in civitates liberas consulum querella esse debuit; In ejus magistratus tutela reges atque exteræ nationes semper fuerunt. Ecquæ vox umquam est audita consulum? Quamquam quis audiret, si maxime queri vellent? De Cyprio rege quererentur, qui me civem nullo meo crimine patriæ nomine laborantem non modo stantem non defenderunt, sed ne jacentem quidem protexerunt? Cesseram, si alienam ame plebem fuisse voltis, quæ non fuit, invidiæ; Si commoveri omnia videbantur, tempori; Si vis suberat, armis; Si societas magistratuum, pactioni; Si peri-
Culum civium, rei publicæ. Cur, cum de capite civis (non disputo, cujus modi civis) et de bonis proscriptio ferretur, cum et sacratis legibus et xn tabulis sanctum esset, ut ne cui privilegium inrogari liceret neve de * 6 capite nisi comitiis centuriatis rogari, nulla vox est audita consulum, constitutumque est illo anno, quantum in illis duabus hujus imperii pestibus fuit, jure posse per operas concitatas quemvis civem nominatim tribuni pl. Concilio ex civitate exturbari?
Quæ vero promulgata illo anno fuerint, quæ promissa multis, quæ conscripta, quæ sperata, quæ cogitata, quid dicam? Qui locus orbi terræ jam non erat alicui destinatus? Cujus negotii publici cogitari, optari, fingi curatio potuit, quæ non esset attributa atque discripta? Quod genus imperii aut quæ provincia, quæ ratio aut flandæ aut conflandæ pecuniæ non reperiebatur? Quæ regio orave terrarum erat latior, in qua non regnum aliquod statueretur? Quis autem rex erat, qui illo anno non aut emendum sibi, quod non habebat, aut redimendum, quod habebat, arbitraretur? Quis provinciam, quis pecuniam, quis legationem asenatu petebat? Damnatis de vi re- * 6 stitu tioj consulatus petitio ipsi illi populari sacerdoti comparabatur. Hæc gemebant boni, sperabant improbi, agebat tribunus pl., consules adiuvabant.
XXXI. Hic aliquando, serius, quam ipse vellet, Cn. Pompeius invitissimis iis, qui mentem optimi ac fortissimi viri suis consiliis fictisque terroribus a defensione meæ salutis averterant, excitavit illam suam non sopitam, sed suspicione aliqua retardatam consuetudinem rei publicæ bene gerendæ. Non est passus ille vir, qui sceleratissimos cives, qui acerrimos hostes, qui maximas nationes, qui reges, qui gentes feras atque inauditas, qui prædonum infinitam manum, qui etiam servitia virtute victoriaque domuisset, qui omnibus bellis terra marique compressis imperium populi Romani orbis terrarum terminis definisset, rem publicam everti scelere paucorum, quam ipse non solum consiliis, sed etiam sanguine suo sæpe servasset; Accessit ad causam publicam, restitit auctoritate sua reliquis rebus, questus est de præteritis. Fieri quædam ad meliorem spem inclinatio visa
Est. Decrevit senatus frequens de meo reditu Kalendis Juniis dissentiente nullo referente L. Ninnio, cujus in mea causa numquam fides virtusque contremuit. Intercessit Ligus iste nescio qui, additamentum inimicorum meorum. Res erat et causa nostra eo jam loci, ut erigere oculos et vivere videretur.* 1 Quisquis erat qui aliquam partem in meo luctu sceleris Clodiani attigisset, quocumque venerat, quod judicium cumque subierat, damnabatur; Inveniebatur nemo, qui se suffragium de me tulisse confiteretur. Decesserat ex Asia frater meus magno squalore, sed multo etiam majore mærore. Huic ad urbem venienti tota obviam civitas cum lacrimis gemituque processerat; Loquebatur liberius senatus; Concurrebant equites Romani; Piso ille, gener meus, cui fructum pietatis suæ neque ex me neque a populo Romano ferre licuit, a propinquo suo socerum suum flagitabat; Omnia senatus reiciebat, nisi de me primum consules rettulissent.
XXXII. Quæ cum res jam manibus teneretur, et cum consules provinciarum pactione libertatem omnem perdidissent, qui, cum in senatu privati, ut de me sententias dicerent, flagitabant, legem illi se Clodiam timere dicebant, cum hoc non possent jam diutius sustinere, initur consilium de interitu Cn. Pompei. Quo patefacto ferroque deprehenso ille in elusus domi tamdiu fuit, quamdiu inimicus meus in tribunatu. De meo reditu octo tribuni promulgaverunt. Ex quo intellectum est non mihi absenti crevisse amicos, in ea præsertim fortuna, in qua non nulli etiam, quos esse putaveram, non erant, sed eos voluntatem semper eandem, libertatem non eandem semper habuisse. Nam ex novem tribunis, quos tunc habueram, unus me absente defluxit, qui cognomen sibi ex Æliorum imaginibus arripuit, quo magis nationis ejus esse quam generis videretur.
Hoc igitur anno magistratibus novis designatis cum omnes boni omnem spem melioris status in eorum fidem convertissent, princeps P. Lentulus auctoritate ac sententia sua Pisone et Gabinio repugnantibus causam suscepit tribunisque pl. Octo referentibus præstantissimam de me sententiam dixit. Qui cum ad gloriam suam atque ad amplissimi beneficii gratiam magis pertinere videret causam illam integram ad suum consulatum reservari, tamen rem talem per alios citius quam per se tardius confici malebat.
XXXIII. Hoc interim tempore P. Sestius, judices, designatus iter ad C. Cæsarem pro mea salute suscepit. Quid egerit, quantum profecerit, nihil ad causam (equidem existimo, si ille, ut arbitror, æquus nobis fuerit, nihil ab hoc profectum; Sin iratior, non multum); Sed tamen sedulitatem atque integritatem hominis videtis. Ingredior jam in Sesti tribunatum; Nam hoc primum iter designatus rei publicæ causa suscepit; Pertinere et ad concordiam civium putavit et ad perficiundi facultatem animum Cæsaris a causa non abhorrere. Abiit ille annus; Respirasse homines videbantur nondum re, sed spe rei publicæ recuperandæ. Exierunt malis ominibus atque exsecrationibus duo vulturii paludati. Quibus utinam ipsis evenissent ea, quæ tum homines precabantur! Neque nos provinciam Macedoniam cum exercitu neque equitatum in Syria et cohortes optimas perdidissemus.
Ineunt magistratum tribuni pl., qui omnes se de me promulgaturos confirmarant; Ex iis princeps emitur ab inimicis meis is, quem homines in luctu inridentes Gracchum vocabant, quoniam id etiam fatum civitatis fuit, ut illa ex vepreculis extracta nitedula rem publicam conaretur adrodere. Alter vero, non ille Serranus ab aratro, sed ex deserto fgaviolæliore a calatis Gaviis in Calatinos Atilios insitus, subito nominibus in tabulas relatis nomen suum de tabula sustulit. Veniunt Kalendæ Januariæ. Vos hæc melius scire potestis, equidem audita dico, quæ tum frequentia senatus, quæ exspectatio populi, qui concursus legatorum ex Italia cuncta, quæ virtus, actio, gravitas P. Lentuli consulis fuerit, quæ etiam collegæ ejus moderatio de me. Qui cum inimicitias sibi mecum ex rei publicæ dissensione susceptas esse dixisset, eas se patribus conscriptis dixit et temporibus rei publicæ permissurum. Area Koch: Gavii Ofilii horto Bake.
XXXIV. Tumprincepsrogatus sententiam L. Cotta dixit id, quod dignissimum re publica fuit, nihil de me actum esse jure, nihil more majorum, nihil legibus; Non posse quemquam de civitate tolli sine judicio; De capite non modo ferri, sed ne judicari quidem posse nisi comitiis centuriatis; Vim fuisse illam, flammam quassatæ rei publicæ perturbatorumque temporum, jure judiciisque sublatis; Magna rerum permutatione impendente declinasse me paulum et spe reliquæ tranquillitatis præsentes fluctus tempestatemque fugisse. Quare, cum absens rem publicam non minus magnis periculis quam quodam tempore præsens liberassem, non restitui me solum, sed etiam ornari asenatu decere. Disputavit etiam multa prudenter, ita de me illum amentissimum et profligatissimum hostem pudoris et pudicitiæ scripsisse, quæ scripsisset, iis verbis, rebus, sententiis, ut, etiamsi jure esset rogatum, tamen vim habere non posset. Quare me, qui nulla lege abessem, non restitui lege, sed revocari senatus auctoritate oportere. Hunc
Nemo erat quin verissime sentire diceret. Sed post eum rogatus Cn. Pompeius adprobata laudataque Cottæ sententia dixit sese otii mei causa, ut omni populari concitatione defungerer, censere, ut ad senatus auctoritatem populi quoque Romani beneficium erga me adjungeretur. Cum omnes certatim aliusque alio gravius atque ornatius de mea salute dixisset fieretque sine ulla varietate discessio, surrexit, ut scitis, Atilius hic Gavianus; Nec ausus est, cum esset emptus, intercedere; Noctem sibi ad deliberandum postulavit. Clamor senatus, querellæ, preces, socer ad pedes abiectus. Ille se adfirmare postero die moram nullam esse facturum. Creditum est; Discessum est. Illi interea deliberatori merces longa interposita nocte duplicata est. Consecuti dies pauci omnino Januario mense, per quos senatum haberi liceret; Sed tamen actum nihil nisi de me.
XXXV. Cum omni mora, ludificatione, calumnia senatus auctoritas impediretur, venit tandem in concilio de me agendi dies, vm Kal. Febr. Princeps rogationis, vir mihi amicissimus, Q. Fabricius, templum aliquanto ante lucem occupavit. Quietus eo die Sestius, is qui est de vi reus; Actor hic defensorque causæ meæ nihil progreditur, consilia exspectat inimicorum meorum. Quid? Illi, quorum consilio P. Sestius in judicium vocatur, quo se pacto gerunt? Cum forum, comitium, curiam multa de nocte armatis hominibus ac servis plerisque occupavissent, impetum faciunt in Fabricium, manus adferunt, occidunt non
Nullos, vulnerant multos. Venientem in forum virum optimum et constantissimum, M. Cispium, tribunum pl., vi depellunt, cædem in foro maximam faciunt universique destrictis gladiis et cruentis in omnibus fori partibus fratrem meum, virum optimum, fortissimum meique amantissimum, oculis quærebant, voce poscebant. Quorum ille telis libenter in tanto luctu ac desiderio mei non repugnandi, sed moriendi causa corpus obtulisset suum, nisi suam vitam ad spem mei reditus reservasset. Subiit tamen vim illam nefariam consceleratorum latronum et, cum ad fratris salutem a populo Romano deprecandam venisset, pulsus e rostris in comitio jacuit seque servorum et libertorum corporibus obtexit vitamque tum suam noctis et fugæ præsidio, non juris judi-
Ci orumque defendit. Meministis tum, judices, corporibus civium Tiberim compleri, cloacas refarciri, e foro spongiis effingi sanguinem, ut omnes tantam illam copiam et tam magnificum apparatum non privatum aut plebeium, sed patricium et prætorium esse arbitrarentur.
XXXVI. Nihil neque ante hoc tempus neque hoc ipso turbulentissimo die criminamini Sestium. Atqui vis in foro versata est. Certe; Quando enim major? Lapidationes persæpe vidimus, non ita sæpe, sed nimium tamen sæpe gladios, cædem vero tantam, tantos acervos corporum exstructos nisi forte illo Cinnano atque Octaviano die quis umquam in foro vidit? Qua ex concitatione animorum? Nam ex pertinacia aut constantia intercessoris oritur sæpe seditio, culpa atque improbitate latoris commodo aliquo oblato imperitis aut largitione, oritur ex concertatione magistratuum, oritur sensim ex clamore primum, deinde aliqua discessione contionis, vix sero et raro ad manus pervenitur; Nullo vero verbo facto, nulla contione advocata, nulla recitata lege concitatam nocturnam seditionem quis audivit? An veri simile est, ut civis Romanus aut homo liber quisquam cum gladio in forum descenderit ante lucem, ne de me ferri pateretur, præter eos, qui ab illo pestifero ac perdito civi jam pridem rei publicæ sanguine saginantur? Hic jam de ipso accusatore quæro, qui P. Sestium queritur cum multitudine in tribunatu et cum præsidio magno fuisse, num illo die fuerit. Certe non fuit. Victa igitur est causa rei publicæ, et victa non auspiciis, non intercessione, non suffragiis, sed vi, manu, ferro. Nam si obnuntiasset Fabricio is prætor, qui se servasse de cælo dixerat, accepisset res publica plagam, sed eam, quam acceptam gemere posset; Si intercessisset collega Fabricio, læsisset rem publicam, sed rei publicæ jure læsisset. Gladiatores tu novicios pro exspectata ædilitate suppositos cum sicariis e carcere emissis ante lucem immittas, magistratus templo deicias, cædem maximam facias, forum purges et, cum omnia vi et armis egeris, accuses eum, qui se præsidio munierit, non ut te oppugnaret, sed ut vitam suam posset defendere?
XXXVII. Atqui ne ex eo quidem tempore id egit Sestius, ut a suis munitus tuto in foro magistratum gereret, rem publicam administraret. Itaque fretus sanctitate tribunatus cum se non modo contra vim et ferrum, sed etiam contra verba atque interfationem legibus sacratis esse armatum putaret, venit in templum Castoris, obnuntiavit consuli: cum subito manus illa Clodia nain cæde civium sæpe jam victrix exclamat, incitatur, invadit; Inermem atque imparatum tribunum alii gladiis adoriuntur, alii fragmentis sæptorum et fustibus. A quibus hic multis vulneribus acceptis ac debilitato corpore et contrucidato se abiecit exanimatus neque ulla re ab se mortem nisi opinione mortis depulit. Quem cum jacentem et concisum plurimis vulneribus extremo spiritu exsanguem et confectum viderent, defatigatione magis et errore quam misericordia et modo aliquando cædere
Destiterunt. Et causam dicit Sestius de vi? Quid ita? Quia vivit. At id non sua culpa; Plaga una illa extrema defuit, quæ si accessisset, reliquum spiritum exhausisset. Accusa Lentidium; Non percussit locum; Male dic Titio, Sabino homini Reatino, cur tam temere exclamarit occisum. Ipsum vero quid accusas? Num defuit gladiis, num repugnavit, num, ut gladiatoribus imperari solet, ferrum non recepit?
XXXVIII. An hæc ipsa vis est, non posse emori? An illa, quod tribunus pl. Templum cruentavit? An, quod, cum esset ablatus primumque resipisset, non
Se referri jussit? Ubi est crimen? Quid reprehenditis? Hic quæro, judices: Si illo die gens ista Clodia, quod facere voluit, ei fecisset, si P. Sestius, qui pro occiso relictus est, occisus esset, fuistisne ad arma ituri? Fuistisne vos ad patrium illum animum majorumque virtutem excitaturi? Fuistisne aliquando rem publicam a funesto latrone repetituri? An etiam tum quiesceretis, cunctaremini, timeretis, cum rem publicam a facinerosissimis sicariis et a servis esse oppressam atque conculcatam videretis? Cujus igitur mortem ulcisceremini, siquidem liberi esse et habere rem publicam cogitaretis, de ejus virtute vivi quid vos loqui, quid sentire, quid cogitare,
Quid judicare oporteat, dubitandum putatis? At vero ipsi illi parricidæ, quorum effrenatus furor alitur impunitate diuturna, adeo vim facinoris sui perhorruerunt, ut, si paulo longior opinio mortis Sesti fuisset, Gracchum illum suum transferendi in nos criminis causa occidere cogitarint. Sensit rusticulus non incautus (neque enim homines nequam tacere potuerunt) suum sanguinem quæri ad restinguendam invidiam facinoris Clodiani; Mulioniam pænulam arripuit, cum qua primum Romam ad comitia venerat: messoria se corbe contexit. Cum quærerent alii Numerium, alii Quintium, gemini nominis errore servatus est. Atque hoc scitis omnes, usque adeo hominem in periculo fuisse, quoad scitum est Sestium vivere. Quod ni esset patefactum paulo citius, quam vellem, non illi quidem morte mercennarii sui transferre potuissent invidiam, in quos putabant, sed acerbissimi sceleris infamiam grato quodam scelere minuis-
Sent. Ac si tum P. Sestius, judices, in templo Castoris animam, quam vix retinuit, edidisset, non dubito, quin, si modo esset in re publica senatus, si maiestas populi Romani revixisset, aliquando statua huic ob rem publicam interfecto in foro statueretur. Nec vero illorum quisquam, quos a majoribus nostris morte obita positos in illo loco atque in rostris conlocatos videtis, esset P. Sestio aut acerbitate mortis aut animo in rem publicam præponendus; Qui cum causam civis calamitosi, causam amici, causam bene de re publica meriti, causam senatus, causam Italiæ, causam rei publicæ suscepisset, cumque auspiciis religionique parens obnuntiaret, quod senserat, luce palam a nefariis pestibus in deorum hominumque conspectu esset occisus sanctissimo in templo, sanctissima in causa, sanctissimo in magistratu. Ejus igitur vitam quisquam spoliandam ornamentis esse dicet, cujus mortem ornandam monumento sempiterno putaretis?
XXXIX. " Homines," inquit, '' emisti, cœgisti, parasti." Quid uti faceret? Senatum obsideret, * 6 cives indemnatos expelleret, bona diriperet, ædes incenderet, tecta disturbaret, templa deorum immortalium inflammaret, tribunos pl. Ferro e rostris expelleret, provincias, quas vellet, quibus vellet, venderet, reges appellaret, rerum capitalium condemnatos in liberas civitates per legatos nostros reduceret, principem civitatis ferro obsessum teneret? Hæc ut efficere posset, quæ fieri nisi armis oppressa re publica nullo modo poterant, idcirco, credo, manum sibi P. Sestius et copias comparavit. " At nondum erat maturum, nondum res ipsa ad ejus modi præsidia viros bonos compellebat." Pulsi nos eramus non omnino ista manu sola, sed tamen non
Sine ista; Vos taciti mærebatis. Captum erat forum anno superiore, æde Castoris tamquam arce aliqua a fugitivis occupata; Silebatur. Omnia hominum cum egestate tum audacia perditorum clamore, concursu, vi, manu gerebantur; Perferebatis. Magistratus templis pellebantur, alii omnino aditu ac foro prohibebantur; Nemo resistebat. Gladiatores ex prætoris comitatu comprensi, in senatum introducti, confessi, in vincla conjecti a Milone, emissi a Serrano; Mentio nulla. Forum corporibus civium Romanorum constratum cæde nocturna; Non modo nulla nova quæstio, sed etiam vetera judicia sublata. Plus viginti vulneribus acceptis jacentem moribundumque vidistis; Alterius tribuni pl., divini hominis (dicam enim, quod sentio, et quod mecum sentiunt omnes1) divini, insigni quadam, inaudita, nova magnitudine animi, gravitate, fide præditi, domus est oppugnata ferro, facibus, exercitu Clodiano.
XL. Et tu hoc loco laudas Milonem et jure laudas. Quem enim umquam virum tam immortali virtute vidimus? Qui nullo præmio proposito præter hoc, quod jam contritum et contemptum putatur, judicium bonorum omnia pericula, summos labores, gravissimas contentiones inimicitiasque suscepit, qui mihi unus ex omnibus civibus videtur re docuisse, non verbis, et quid oporteret a præstantibus viris in re publica fieri et quid necesse esset, oportere hominum audacium eversorum rei publicæ sceleri legibus et judiciis resistere; Si leges non valerent, judicia non essent, si res publica vi consensuque audacium armis oppressa teneretur, præsidio et copiis defendi vitam et libertatem necesse esse. Hoc sentire prudentiæ est, facere fortitudinis, et sentire vero et facere perfectæ cumulatæque virtutis. Adiit ad rem publicam tribunus pi. Milo — (de cujus laude plura dicam, non quo aut ipse hæc dici quam existimari malit aut ego hunc laudis fructum præsenti libenter impertiam, præsertim cum verbis consequi non possim, sed quod existimo, si Milonis causam accusatoris voce conlaudatam probaro, vos in hoc crimine parem Sesti causam existimaturos) adiit igitur T. Annius ad causam rei publicæ sic, ut civem patriæ recuperare vellet erepsi onis omnium, plena concordiæ. Collegas adiutores habebat; Consulis alterius summum studium, alterius animus pæne placatus, de prætoribus unus alienus, senatus incredibilis voluntas, equitum Romanorum animi ad causam excitati, erecta Italia. Duo soli erant empti ad impediendum; Qui si homines despecti et contempti tantam rem sustinere non potuissent, se causam, quam susceperat, nullo labore peracturum videbat. Agebat auctoritate, agebat consilio, agebat per summum ordinem, agebat exemplo bonorum ac fortium civium; Quid re publica, quid se dignum esset, quis ipse esset, quid sperare, quid majoribus suis reddere deberet, diligentissime cogitabat.
XLI. Huic gravitati hominis videbat ille gladiator * * se, si moribus ageret, parem esse non posse; Ad ferrum, faces, ad cotidianam cædem, incendia, rapinas se cum exercitu suo contulit; Domum oppugnare, itineribus occurrere, vi lacessere et terrere cœpit. Non movit hominem summa gravitate summaque constantia; Sed quamquam dolor animi, innata libertas, prompta excellensque virtus fortissimum virum hortabatur, vi vim oblatam, præsertim sæpius, ut frangeret et refutaret, tanta moderatio fuit hominis, tantum consilium, ut contineret dolorem neque eadem se re ulcisceretur, qua esset lacessitus, sed illum tot jam in funeribus rei publicæ exsultantem ac tripudiantem legum, si posset, laqueis constringeret. Descendit ad accusandum. Quis umquam tam proprie rei publicæ causa, nullis inimicitiis, nullis præmiis, nulla hominum postulatione aut etiam opinione id eum umquam esse facturum? Fracti erant animi hominis; Hoc enim accusante pristini illius sui judicii turpitudinem desperabat. Ecce tibi consul, prætor, tribunus pl. Nova novi generis edicta proponunt, ne reus adsit, ne citetur, ne quæratur, ne mentionem omnino cuiquam judicum aut judiciorum facere liceat! Quid ageret vir ad virtutem, dignitatem, gloriam natus vi sceleratorum hominum conroborata, legibus * 6 judiciisque sublatis? Cervices tribunus pi. Privato, præstantissimus vir profligatissimo homini daret an causam susceptam abiceret an se domi contineret? Et vinci turpe putavit et deterreri et latere; Perfecit, ut, quoniam sibi in illum legibus uti non liceret, illius vim neque in suo neque in rei publicæ periculo pertimesceret.
XLII. Quo modo igitur hoc in genere præsidii comparati accusas Sestium, cum idem laudes Milonem? An, qui sua tecta defendit, qui ab aris, focis ferrum flammamque depellit, qui sibi licere vult tuto esse in foro, in templo, in curia, jure præsidium comparat; Qui vulneribus, quæ cernit cotidie toto corpore, monetur, ut aliquo præsidio caput et cervices et jugulum ac latera tutetur, hunc de vi accusandum
Putas? Quis enim nostrum, judices, ignorat ita naturam rerum tulisse, ut quodam tempore homines nondum neque naturali neque civili jure descripto fusi per agros ac dispersi vagarentur tantumque haberent, quantum manu ac viribus per cædem ac vulnera aut eripere aut retinere potuissent? Qui igitur primi virtute et consilio præstanti exstiterunt, ii perspecto genere humanæ docilitatis atque ingenii dissipatos unum in locum congregarunt eosque ex feritate illa ad justitiam atque ad mansuetudinem transduxerunt. Tum res ad communem utilitatem, quas publicas appellamus, tum conventicula hominum, quæ postea civitates nominatæ sunt, tum domicilia conjuncta, quas urbes dicimus, invento et divino jure et humano mœnibus sæpserunt. Atque inter hanc vitam perpolitam humanitate et illam immanem nihil tam interest quam jus atque vis. Horum utro uti nolumus, altero est utendum. Vim volumus exstingui; Jus valeat necesse est, id est judicia, quibus omne jus continetur. Judicia displicent aut nulla sunt; Vis dominetur necesse est. Hoc vident omnes; Milo et vidit et fecit, ut jus experiretur, vim depelleret. Altero uti voluit, ut virtus audaciam vinceret; Altero usus necessario est, ne virtus ab audacia vinceretur. Eademque ratio fuit Sesti si minus in accusando (neque enim per omnes fuit idem fieri necesse), at certe in necessitate defendendæ salutis suæ præsidioque contra vim et manum comparando.
XLIII. O di immortales! Quemnam ostenditis exitum nobis, quam spem rei publicæ datis? Quotus quisque invenietur tanta virtute vir, qui optimam quamque causam rei publicæ amplectatur, qui bonis viris deserviat, qui solidam laudem veramque quærat? Cum sciat duo illa rei publicæ pæne fata, Gabinium et Pisonem, alterum haurire cotidie ex pacatissimæ atque opulentissimæ Syriæ gazis innumerabile pondus auri, bellum inferre quiescentibus,* 6 * 8 ut eorum veteres inlibatasque divitias in profundissimum libidinum suarum gurgitem profundat, villam ædificare in oculis omnium tantam, tugurium ut jam videatur esse illa villa, quam ipse tribunus pl. Pictam olim in contionibus explicabat, quo fortissimum ac summum civem in invidiam homo castus ac non cupidus vocaret; Alterum Thracibus ac Dardanis primum pacem maxima pecunia vendidisse, deinde, ut illi pecuniam conficere possent, vexandam iis Macedoniam et spoliandam tradidisse, eundemque bona creditorum civium Romanorum cum debitoribus Græcis divisisse, cogere pecunias maximas a Dyrrachinis, spoliare Thessalos, certam Achæis in annos singulos pecuniam imperavisse neque tamen ullo in publico aut religioso loco signum aut tabulam aut ornamentum reliquisse; Illos sic inludere, quibus omne supplicium atque omnis jure optimo pœna debetur; Reos esse hos duos, quos videtis. Omitto jam Numerium, Serranum, Ælium, quisquilias seditionis Clodianæ; Sed tamen hi quoque etiam nunc volitant, ut videtis, nec, dum vos de vobis aliquid timebitis, illi umquam de se pertimescent.
XLIV. Nam quid ego de ædile ipso loquar, qui etiam diem dixit et accusavit de vi Milonem? Neque hic tamen ulla umquam injuria adducetur, ut eum tali virtute tantaque firmitate animi se in rem publicam fuisse pæniteat; Sed qui hæc vident adulescentes, quonam suas mentes conferent? Ille, qui monumenta publica, qui ædes sacras, qui domos inimicorum suorum oppugnavit, excidit, incendit, qui stipatus semper sicariis, sæptus armatis, munitus indicibus fuit, quorum hodie copia redundat, qui et peregrinam manum facinerosorum concitavit et servos ad cædem idoneos emit et in tribunatu carcerem totum in forum effudit, volitat ædilis, accusat eum, qui aliqua ex parte ejus furorem exsultantem repressit; Hic, qui se est tutatus sic, ut in privata re deos penates suos, in re publica jura tribunatus atque auspicia defenderet, accusare eum moderate, aquo * 2 ipse nefarie accusatur, per senatus auctoritatem non
Est situs. Nimirum hoc illud est, quod de me potissimum tu in accusatione quæsisti, quæ esset nostra " natio optimatium "; Sic enim dixisti. Rem quæris præclaram juventuti ad discendum nec mihi difficilem ad perdocendum; De qua pauca, judices, dicam, et, ut arbitror, nec ab utilitate eorum, qui audient, nec ab officio vestro nec ab ipsa causa P. Sesti abhorrebit oratio mea.
XLV. Duo genera semper in hac civitate fuerunt eorum, qui versari in re publica atque in ea se excellentius gerere studuerunt; Quibus ex generibus alteri se populares, alteri optimates et haberi et esse voluerunt. Qui ea, quæ faciebant quæque dicebant, multitudini jucunda volebant esse, populares, qui autem ita se gerebant, ut sua consilia optimo cuique
Probarent, optimates habebantur. " Quis ergo iste optimus quisque? " Numero, si quæris, innumeprincipes consilii publici, sunt, qui eorum sectam sequuntur, sunt maximorum ordinum homines, quibus patet curia, sunt municipales rusticique Romani, sunt negotii gerentes, sunt etiam libertini optimates. Numerus, ut dixi, hujus generis late et varie diffusus es t; Sed genus universum, ut tollatur error, brevi circumscribi et definiri potest. Omnes optimates sunt, qui neque nocentes sunt nec natura improbi nec furiosi nec malis domesticis impediti. Sequitur igitur, ut ii sint, quam tu " nationem " appellasti, qui et integri sunt et sani et bene de rebus domesticis constituti. Horum qui voluntati, commodis, opinionibus in gubernanda re publica serviunt, defensores optimatium ipsique optimates gravissimi et clarissimi
Cives numerantur et principes civitatis. Quid est igitur propositum his rei publicæ gubernatoribus, quod intueri et quo cursum suum derigere debeant? Id quod est præstantissimum maximeque optabile omnibus sanis et bonis et beatis, cum dignitate otium. Hoc qui volunt, omnes optimates, qui efficiunt, summi viri et conservatores civitatis putantur. Neque enim rerum gerendarum dignitate nomines efferri ita convenit, ut otio non prospiciant, neque ullum amplexari otium, quod abhorreat a dignitate. Auspicia, potestates magistratuum, senatus auctoritas, leges, mos majorum, judicia, juris dictio, fides, provinciæ, socii, imperii laus, res militaris, ærarium.
Harum rerum tot atque tantarum esse defensorem et patronum magni animi est, magni ingenii magnæque constantiæ. Etenim in tanto civium numero magna multitudo est eorum, qui aut propter metum pœnæ peccatorum suorum conscii novos motus conversionesque rei publicæ quærant, aut qui propter insitum quendam animi furorem discordiis civium ac seditione pascantur, aut qui propter implicationem rei familiaris communi incendio malint quam suo deflagrare. Qui cum auctores sunt et duces suorum studiorum vitiorumque nacti, in re publica fluctus excitantur, ut vigilandum sit iis, qui sibi gubernacula patriæ depoposcerunt, enitendumque omni scientia ac diligentia, ut conservatis iis, quæ ego paulo ante fundamenta ac membra esse dixi, tenere cursum possint et capere otii illum portum et
Dignitatis. Hanc ego viam, judices, si aut asperam atque arduam et plenam esse periculorum aut insidiarum negem, mentiar, præsertim cum id non modo intellexerim semper, sed etiam præter ceteros senserim.
XLVII. Majoribus præsidiis et copiis oppugnatur res publica quam defenditur, propterea quod audaces homines et perditi nutu impelluntur et ipsi etiam sponte sua contra rem publicam incitantur; Boni nescio quo modo tardiores sunt et principiis rerum neglectis ad extremum ipsa denique necessitate excitantur, ita ut non numquam cunctatione ac tarditate, dum otium volunt etiam sine dignitate retinere, ipsi
Utrumque amittant. Propugnatores autem rei publicæ qui esse voluerunt, si leviores sunt, desciscunt, si timidiores, desunt; Permanent illi soli atque omnia rei publicæ causa perferunt, qui sunt tales, qualis pater tuus, M. Scaure, fuit, qui a C. Graccho usque ad Q. Varium seditiosis omnibus restitit, quem numquam ulla vis, ullæ minæ, ulla invidia labefecit, aut qualis Q. Metellus, patruus matris tuæ, qui cum florentem hominem in populari ratione, L. Saturninum, censor notasset cumque insitivum Gracchum contra vim multitudinis incitatæ censu prohibuisset cumque in eam legem, quam non jure rogatam judicarat, jurare unus noluisset, de civitate maluit quam de sententia demoveri, aut, ut vetera exempla, quorum est copia digna hujus imperii gloria, relinquam neve eorum aliquem, qui vivunt, nominem, qualis nuper Q. Catulus fuit, quem neque periculi tempestas neque honoris aura potuit umquam de suo cursu aut spe aut metu demovere.
XLVIII. Hæc imitamini, per deos immortalis, qui dignitatem, qui laudem, qui gloriam quæritis! Hæc ampla sunt, hæc divina, hæc immortalia; Hæc fama celebrantur, monumentis annalium mandantur, posteritati propagantur. Est labor, non nego; Pericula magna, fateor,
Postulare, nisi laborem summa cum cura ecferas. Nollem idem alio loco dixisset, quod exciperent improbi cives:
Præclara enim illa præcepta dederat juventuti. Sed tamen hæc via ac ratio rei publicæ capessendæ olim erat magis pertimescenda, cum multis in rebus multitudinis studium ac populi commodum ab utilitate * * rei publicæ discrepabat. Tabellaria lex ab L. Cassio ferebatur. Populus libertatem agi putabat suam. Dissentiebant principes et in salute optimatium temeritatem multitudinis et tabellæ licentiam pertimescebant. Agrariam Ti. Gracchus legem ferebat. Grata erat populo; Fortunæ constitui tenuiorum videbantur. Nitebantur contra optimates, quod et discordiam excitari videbant et, cum locupletes possessionibus diuturnis moverentur, spoliari rem publicam propugnatoribus arbitrabantur. Frumentariam legem C. Gracchus ferebat. Jucunda res plebei; Victus enim suppeditabatur large sine labore. Repugnabant boni, quod et ab industria plebem ad desidiam avocari putabant et ærarium exhauriri videbant.
XLIX. Multa etiam nostra memoria, quæ consulto prætereo, fuerunt in ea contentione, ut popularis
Cupiditas aconsilio principum dissideret. Nunc jam nihil est, quod populus a delectis principibusque dissentiat, nec flagitat rem ullam neque novarum rerum est cupidus et otio suo et dignitate optimi cujusque et universæ rei publicæ gloria delectatur. Itaque * 6 homines seditiosi ac turbulenti, quia nulla jam lar plebes perfuncta gravissimis seditionibus ac discordiis otium amplexatur, conductas habent contiones neque id agunt, ut ea dicant aut ferant, quæ illi velint audire, qui in contione sunt, sed pretio ac mercede perficiunt, ut, quicquid dicant, id illi velle audire
Videantur. Num vos existimatis Gracchos aut Saturninum aut quemquam illorum veterum, qui populares habebantur, ullum umquam in contione habuisse conductum? Nemo habuit. Ipsa enim largitio et spes commodi propositi sine mercede ulla multitudinem concitabat. Itaque temporibus illis qui populares erant, offendebant illi quidem apud graves et honestos homines, sed populi judiciis atque omni significatione florebant. His in theatro plaudebatur, hi suffragiis, quod contenderant, consequebantur, horum homines nomen, orationem, vultum, incessum amabant. Qui autem adversabantur ei generi, graves et magni homines habebantur; Sed valebant in senatu multum, apud bonos viros plurimum, multitudini jucundi non erant, suffragiis offendebatur sæpe eorum voluntas; Plausum vero etiam si quis eorum aliquando acceperat, ne quid peccasset, pertimescebat. Ac tamen, si quæ res erat major, idem ille populus horum auctoritate maxime commovebatur.
L. Nunc, nisi me fallit, in eo statu civitas est, ut, si operas conductorum removeris, omnes idem de re publica sensuri esse videantur. Etenim tribus locis significari maxime de re publica populi Romani judicium ac voluntas potest, contione, comitiis, ludorum gladiatorumque consessu. Quæ contio fuit per hos annos, quæ quidem esset non conducta, sed vera, in qua populi Romani consensus perspici non posset? Habitæ sunt multæ de me a gladiatore sceleratissimo, ad quas nemo adibat incorruptus, nemo integer; Nemo illum fœdum vultum aspicere, nemo furialem vocem bonus audire poterat. Erant illæ contiones perditorum hominum necessario tur-
Bu lentæ. Habuit de eodem me P. Lentulus consul contionem; Concursus est populi Romani factus, omnes ordines, tota in illa contione Italia constitit. Egit causam summa cum gravitate copiaque dicendi tanto silentio, tanta adprobatione omnium, nihil ut umquam videretur tam populare ad populi Romani aures accidisse. Productus est ab eo Cn. Pompeius, qui se non solum auctorem meæ salutis, sed etiam supplicem præbuit populo Romano. Hujus oratio ut semper gravis et grata in contionibus fuit, sic contendo numquam neque sententiam ejus auctoritate
Neque eloquentiam jucunditate fuisse majore. Quo silentio sunt auditi de me ceteri principes civitatis! Quos idcirco non appello hoc loco, ne mea oratio, si minus de aliquo dixero, ingrata, si satis de omnibus, infinita esse videatur. Cedo nunc ejusdem illius inimici mei de me eodem ad verum populum in campo Martio contionem! Quis non modo adprobavit, sed non indignissimum facinus putavit illum non dicam loqui, sed vivere ac spirare? Quis fuit, qui non ejus voce maculari rem publicam seque, si eum audiret, scelere adstringi arbitraretur?
LI. Venio ad comitia, sive magistratuum placet sive legum. Leges videmus sæpe ferri multas. Omitto eas, quæ feruntur ita, vix ut quini, et ii ex aliena tribu, qui sui fragium ferant, reperiantur. De me, quem tyrannum atque ereptorem libertatis esse dicebat illa ruina rei publicæ, dicit se legem tulisse. Quis est, qui se, cum contra me ferebatur, inisse sui fragium confiteatur? Cum autem de me eodem ex senatus consulto comitiis centuriatis ferebatur, quis est, qui non profiteatur se adfuisse et suffragium de salute mea tulisse? Utra igitur causa popularis debet videri, in qua omnes honestates civitatis, omnes ætates, omnes ordines una mente consentiunt, an in qua furiæ concitatæ tamquam ad funus rei publicæ
Convolant? An, sicubi aderit Gellius, homo et fratre indignus, viro clarissimo atque optimo consule, et ordine equestri, cujus ille ordinis nomen retinet, ornamenta confecit, id erit populare? " Est enim homo iste populo Romano deditus." Nihil vidi magis; Qui, cum ejus adulescentia in amplissimis honoribus summi viri, L. Philippi vitrici, florere potuisset, usque eo non fuit popularis, ut bona solus comesset. Deinde ex impuro adulescente et petulante, posteaquam rem paternam ab idiotarum divitiis ad philosophorum reculam perduxit, Græculum se atque otiosum putari voluit, studio litterarum se subito dedidit. Nihil suavitates juvabant anagnostæ, libelli etiam sæpe pro vino oppignerabantur; Manebat insaturabile abdomen, copiæ deficiebant. Itaque semper versabatur in spe rerum novarum, otio et tranquillitate rei publicæ consenescebat.
LII. Ecquæ seditio umquam fuit, in qua non ille princeps? Ecqui seditiosus, cui ille non familiaris? Ecquæ turbulenta contio, cujus ille non concitator? Cui bene dixit umquam bono? Bene dixit? Immo quem fortem et bonum civem non petulantissime est insectatus? Qui, ut credo, non libidinis causa, sed ut plebicola videretur, libertinam duxit uxorem.
Is de me suffragium tulit, is adfuit, is interfuit epulis et gratulationibus parricidarum; In quo tamen est me ultus, cum illo ore inimicos est meos saviatus. Qui quasi mea culpa bona perdiderit, ita ob eam ipsam causam est mihi inimicus, quia nihil habet. Utrum ego tibi patrimonium eripui, Gelli, an tu comedisti? Quid? Tu meo periculo, gurges ac vorago patrimonii, helluabare, ut, si ego consul rem publicam contra te et gregales tuos defendissem, in civitate esse me nolles? Te nemo tuorum videre vult, omnes aditum, sermonem, congressum tuum fugiunt; Te sororis filius Postumius, adulescens gravis, senili judicio, notavit, cum in magno numero tutorem liberis non instituit. Sed elatus odio et meo et rei publicæ nomine, quorum ille utri sit inimicior, nescio, plura dixi, quam dicendum fuit, in furiosissimum atque egentissimum
Ganeonem. Illuc revertor: contra me cum sit actum, capta urbe atque oppressa, Gellium, Firmidium, Titium, ejusdem modi furias illis mercennariis gregibus duces et auctores fuisse, cum ipse lator nihil ab horum turpitudine, audacia, sordibus abhorreret. At cum de dignitate mea ferebatur, nemo sibi nec valetudinis excusationem nec senectutis satis justam putavit; Nemo fuit, qui se non rem publicam mecum simul revocare in suas sedes arbitraretur.
LIII. Videamus nunc comitia magistratuum. Fuit collegium nuper tribunicium, in quo tres minime, vehementer duo populares existimabantur. Ex iis, qui populares non habebantur, quibus in illo genere conductarum contionum consistendi potestas non erat, duo a populo Romano prætores video esse factos; Et, quantum sermonibus vulgi et suffragiis intellegere potui, præ se populus Romanus ferebat sibi illum in tribunatu Cn. Domiti animum constantem et egregium et Q. Anchari fidem ac fortitudinem, etiamsi nihil agere potuissent, tamen voluntate ipsa gratum* 1 fuisse. Jam de C. Fannio quæ sit existimatio, videmus; Quod judicium populi Romani in honoribus ejus futurum sit, nemini dubium esse
Debet. Quid? Populares illi duo quid egerunt? Alter, qui tamen se continuerat, tulerat nihil, senserat tantum de re publica aliud atque homines exspectabant, vir et bonus et innocens et bonis viris semper probatus, quod parum videlicet intellexit in tribunatu, quid vero populo probaretur, et quod illum esse populum Romanum, qui in contione erat, arbitrabatur, non tenuit eum locum, in quem, nisi popularis esse voluisset, facillime pervenisset. Alter, qui ita se in populari ratione jactarat, ut auspicia, legem Æliam, senatus auctoritatem, consulem, collegas, bonorum judicium nihili putaret, ædilitatem petivit cum bonis viris et hominibus primis sed non præstantissimis opibus et gratia; Tribum suam non tulit, Palatinam denique, per quam omnes illæ pestes vexare rem publicam dicebantur, perdidit nec quicquam illis comitiis, quod boni viri vellent, nisi repulsam tulit. Videtis igitur populum ipsum, ut ita dicam, jam non esse popularem, qui ita vehementer eos, qui populares habentur, respuat, eos autem, qui ei generi adversantur, honore dignissimos judicet.
LIV. Veniamus ad ludos. Facit enim, judices, vester iste in me animorum oculorumque conjectus, ut mihi jam licere putem remissiore uti genere dicendi. Comitiorum et contionum significationes sunt interdum veræ, sunt non numquam vitiatæ atque corruptæ; Theatrales gladiatoriique consessus dicuntur omnino solere levitate non nullorum emptos plausus exiles et raros excitare; Ac tamen facile est, cum id fit, quem ad modum et aquibus fiat, et quid integra multitudo faciat, videre. Quid ego nunc dicam, quibus viris aut cui generi civium maxime plaudatur? Neminem vestrum fallit. Sit hoc sane leve, quod non ita est, quoniam optimo cuique impertitur, sed, si est leve, homini gravi leve est, ei vero, qui pendet rebus levissimis, qui rumore et, ut ipsi loquuntur, favore populi tenetur et ducitur, plausum immor-
Tali tatem, sibilum mortem videri necesse est. Ex te igitur, Scaure, potissimum quæro, qui ludos apparatissimos magnificentissimosque fecisti, ecquis istorum popularium tuos ludos aspexerit, ecquis se theatro populoque Romano commiserit. Ipse ille maxime ludius, non solum spectator, sed actor et acroama, qui omnia sororis embolia novit, qui in cœtum mulierum pro psaltria adducitur, nec tuos ludos aspexit in illo ardenti tribunatu suo nec ullos alios nisi eos, aquibus vix vivus effugit. Semel, inquam, * 4 se ludis homo popularis commisit omnino, cum in templo Virtutis honos habitus esset virtuti Gaique Mari, conservatoris hujus imperii, monumentum municipi ejus et rei publicæ defensori sedem ad salutem præbuisset.
LV. Quo quidem tempore quid populus Romanus sentire se ostenderet, utroque in genere declaratum est, primum cum audito senatus consulto rei ipsi atque absenti senatui plausus est ab universis datus, deinde cum senatoribus singulis spectatum e senatu redeuntibus; Cum vero ipse, qui ludos faciebat, consul assedit, stantes ei manibus passis gratias agentes et lacrimantes gaudio suam erga me benevolentiam ac misericordiam declararunt. At cum ille furibundus incitata illa sua væcordi mente venisset, vix se populus Romanus tenuit, vix homines odium suum a corpore ejus impuro atque infando represserunt; Voces quidem et palmarum intentus et maledictorum clamorem omnes profuderunt. Sed quid ego populi Romani animum virtutemque commemoro, libertatem jam ex diuturna servitute dispicientis, in eo homine, cui tum petenti jam ædilitatem ne histriones quidem coram sedenti pepercerunt? Nam cum ageretur togata " Simulans," ut opinor, caterva tota clarissima concentione in ore impuri hominis imminens contionata est: Sedebat exanimatus, et is, qui antea cantorum convicio contiones celebrare suas solebat, cantorum ipsorum vocibus eiciebatur. E t quoniam facta mentio est ludorum, ne illud quidem prætermittam, in magna varietate sententiarum numquam ullum fuisse locum, in quo aliquid a poeta dictum cadere in tempus nostrum videretur, quod aut populum universum
Fugeret aut non exprimeret ipse actor. E t quæso hoc loco, judices, ne qua levitate me ductum ad insolitum genus dicendi labi putetis, si de poetis, de histrionibus, de ludis in judicio loquar. Populi judicium verum et incorruptum et si intimos
Sensus civitatis expressero. Quid fuit illud, quod recenti nuntio de illo senatus consulto, quod factum est in templo Virtutis, ad ludos scænamque perlato consessu maximo summus artifex et mehercule semper partium in re publica tam quam in scæna optimarum flens et recenti lætitia et mixto dolore ac desiderio mei egit apud populum Romanum multo gravioribus verbis meam causam, quam egomet de me agere potuissem? Summi enim poetæ ingenium non solum arte sua, sed etiam dolore exprimebat. Qua enim vi:
Qui rem publicam certo animo adiuverit,
Statuerit, steterit cum Achivis — vobiscum me stetisse dicebat, vestros ordines demonstrabat! Revocabatur ab universis.
Re dubia
Haut dubitarit vitam offerre nec capiti pepercerit.
Hæc quantis ab illo clamoribus agebantur! Cum jam omisso gestu verbis poetæ et studio actoris et exspectationi nostræ plauderetur:
Summum amicum summo in bello — nam illud ipse actor adjungebat amico animo et fortasse homines propter aliquod desiderium adprobabant:
LVII. Jam illa quanto cum gemitu populi Romani ab eodem paulo post in eadem fabula sunt acta!
0 Pater — Me, me ille absentem ut patrem deplorandum putabat, quem Q. Catulus, quem multi alii sæpe in senatu patrem patriæ nominarant. Quanto cum fletu de illis nostris incendiis ac ruinis, cum patrem pulsum, patriam adflictam deploraret, domum incensam eversamque, sic egit, ut, demonstrata pristina fortuna cum se convertisset:
Hæc omnia vidi inflammari
Fletum etiam inimicis atque invidis excitaret! Pro di immortales! Quid? Illa quem ad modum dixit idem! Quæ mihi quidem ita et acta et scripta videntur esse, ut vel a Q. Catulo, si revixisset, præclare posse dici viderentur; Is enim libere reprehendere et accusare populi non numquam temeritatem solebat aut errorem senatus: O ingratifici Argivi, immunes Graii immemores benefici! Non erat illud quidem verum; Non enim ingrati, sed miseri, quibus reddere salutem, aquo acceperant, non liceret, nec unus in quemquam umquam gratior quam in me universi: sed tamen illud scripsit diser- * 6 tissimus poeta pro me, egit fortissimus actor, non solum optimus, de me, cum omnes ordines demonstraret, senatum, equites Romanos, universum populum Romanum accusaret: Quæ tum significatio fuerit omnium, quæ declaratio voluntatis ab universo populo Romano in causa hominis non popularis, equidem audiebam, existimare facilius possunt, qui adfuerunt.
LVIII. E t quoniam huc me provexit oratio, histrio casum meum totiens conlacrimavit, cum ita dolenter ageret causam meam, ut vox ejus illa præclara lacrimis impediretur; Neque poetæ, quorum ego semper ingenia dilexi, tempori meo defuerunt; Eaque populus Romanus non solum plausu, sed etiam gemitu suo comprobavit. Utrum igitur hæc Æsopum potius pro me aut Accium dicere oportuit, si populus Romanus liber esset, an principes civitatis? Nominatim sum appellatus in Bruto: Miliens revocatum est. Parumne videbatur populus Romanus judicare id ame et asenatu esse constitutum, quod perditi cives sublatum per nos crimi-
Nabantur? Maximum vero populi Romani judicium universi consessu gladiatorio declaratum est. Erat enim munus Scipionis dignum et eo ipso et illo Q. Metello, cui dabatur. Id autem spectaculi genus erat, quod omni frequentia atque omni genere hominum celebratur, quo multitudo maxime delectatur. In hunc consessum P. Sestius tribunus pl., cum ageret nihil aliud in eo magistratu nisi meam causam, venit et se populo dedit non plausus cupiditate, sed ut ipsi inimici nostri voluntatem universi populi viderent. Venit, ut scitis, a columna Mænia. Tantus est ex omnibus spectaculis usque a Capitolio, tantus ex fori cancellis plausus excitatus, ut numquam major consensio aut apertior populi Romani universi fuisse ulla
Ubi erant tum illi contionum moderatores, legum domini, civium expulsores? Aliusne est aliquis improbis civibus peculiaris populus, cui nos offensi in visique fuerimus?
LIX. Equidem existimo nullum tempus esse frequentioris populi quam illud gladiatorium neque contionis ullius neque vero ullorum comitiorum. Hæc igitur innumerabilis hominum multitudo, hæc populi Romani tanta significatio sine ulla varietate universi, cum illis ipsis diebus de me actum iri putaretur, quid declaravit nisi optimorum civium salutem et dignitatem populo Romano caram esse universo? At vero ille prætor, qui de me non patris, avi, proavi,majorum denique suorum omnium, sed Græculorum instituto contionem interrogare solebat, velletne me redire, et, cum erat reclamatum semivivis mercennariorum vocibus, populum Romanum negare dicebat, is cum cotidie gladiatores spectaret, numquam est conspectus, cum veniret. Emergebat subito, cum sub dicturus videretur. Itaque illa via latebrosior, qua spectatum ille veniebat, Appia jam vocabatur. Qui tamen quoquo tempore conspectus erat, non modo gladiatores, sed equi ipsi gladiatorum repentinis sibilis extimescebant. Videtisne igitur, quantum intersit inter populum Romanum et contionem; Dominos contionum omni odio populi notari; Quibus autem consistere in operarum contionibus non liceat, eos omni populi Romani significatione decorari?
Tu mihi etiam M. Atilium Regulum commemoras, qui redire ipse Carthaginem sua voluntate ad supplicium quam sine iis captivis, aquibus ad senatum missus erat, Romæ manere maluerit, et mihi negas optandum reditum fuisse per familias comparatas et homines armatos?
LX. Vim scilicet ego desideravi, qui, dum vis fuit, nihil egi, et quem, si vis non fuisset, nulla res labefactare potuisset. Hunc ego reditum repudiarem, qui ita florens fuit, ut verear, ne quis me studio gloriæ putet idcirco exisse, ut ita redirem? Quem enim umquam senatus civem nisi me nationibus exteris commendavit, cujus umquam propter salutem nisi meam senatus publice sociis populi Romani gratias egit? De me uno patres conscripti decreverunt, ut, qui provincias cum imperio obtinerent, qui quæstores legatique essent, salutem et vitam custodirent. In una mea causa post Romam conditam factum est, ut litteris consularibus ex senatus consulto cuncta ex Italia omnes, qui rem publicam salvam vellent, convocarentur. Quod numquam senatus in universæ rei publicæ periculo decrevit, id in unius mea salute conservanda decernendum putavit. Quem curia magis requisivit, quem forum luxit, quem æque ipsa tribunalia desideraverunt? Omnia discessu meo deserta, horrida, muta, plena luctus et mæroris fuerunt. Quis est Italiæ locus, in quo non fixum sit in publicis monumentis studium salutis meæ, testimonium dignitatis?
LXI. Nam quid ego illa de me divina senatus consulta commemorem? Vel quod in templo Jovis optimi maximi factum est, cum vir is, qui tripertitas orbis terrarum oras atque regiones tribus triumphis adjunctas huic imperio notavit, de scripto sententia dicta mihi uni testimonium patriæ conservatæ dedit; Cujus sententiam ita frequentissimus senatus secutus est, ut unus dissentiret hostis idque ipsum tabulis publicis mandaretur ad memoriam posteri temporis sempiternam; Vel quod est postridie decretum in curia populi ipsius Romani et eorum, qui ex municipiis convenerant, admonitu, ne quis de cælo servaret, ne quis moram ullam adferret; Si quis aliter fecisset, eum plane eversorem rei publicæ fore idque senatum gravissime laturum, et ut statim de ejus facto referretur. Qua gravitate sua cum frequens senatus non nullorum scelus audaciamque tardasset, tamen illud addidit, ut, si diebus quinque, quibus agi de me potuisset, non esset actum, redirem in patriam dignitate omni recuperata.
LXII. Decrevit eodem tempore senatus, ut iis, qui ex tota Italia salutis meæ causa convenerant, agerentur gratiæ, atque ut idem, ad res redeuntes
Ut venirent, rogarentur. Hæc erat studiorum in mea salute contentio, ut ii, qui asenatu de me rogabantur, eidem senatui pro me supplicarent. Atque ita in his rebus unus est solus inventus, qui ab hac tam impensa voluntate bonorum palam dissideret, ut etiam Q. Metellus consul, qui mihi vel maxime ex magnis contentionibus rei publicæ fuisset inimicus, de mea salute rettulerit. Qui excitatus cum summa auctoritate senatus, tum P. Servili incredibili quadam gravitate dicendi, cum ille omnes prope ab inferis evocasset Metellos et ad illius generis, quod sibi cum eo commune esset, dignitatem propinqui sui mentem a Clodianis latrociniis reflexisset, cumque eum ad domestici exempli memoriam et ad Numidici illius Metelli casum vel gloriosum vel gravem convertisset, conlacrimavit vir egregius ac vere Metellus totumque se P. Servilio dicenti etiam tum tradidit, nec illam divinam gravitatem plenam antiquitatis diutius homo ejusdem sanguinis potuit sustinere et mecum absens beneficio suo rediit in
Gratiam. Quod certe, si est aliqui sensus in morte præclarorum virorum, cum omnibus Metellis, tum vero uni viro fortissimo et præstantissimo civi gratissimum, fratri suo, fecit, socio laborum, periculorum, consiliorum meorum.
LXIII. Reditus vero meus qui fuerit, quis ignorat? Quem ad modum mihi advenienti tamquam totius Italiæ atque ipsius patriæ dextram porrexerint Brundisini, cum ipsis Nonis Sextilibus idem dies adventus mei fuisset reditusque natalis, idem carissimæ filiæ, quam ex gravissimo tum primum desiderio luctuque conspexi, idem etiam ipsius coloniæ Brundisinæ, idem ut scitis, ædis Salutis, cumque me domus eadem optimorum et doctissimorum virorum, M. Læni Flacci et patris et fratris ejus, lætissima accepisset, quæ proximo anno mærens receperat et suo præsidio periculoque defenderat. Cunctæ itinere toto urbes Italiæ festos dies agere adventus mei videbantur, viæ multitudine legatorum undique missorum celebrabantur, ad urbem accessus incredibili * 6 hominum multitudine et gratulatione florebat, iter a porta, in Capitolium ascensus, domum reditus erat ejus modi, ut summa in lætitia illud dolerem, civitatem tam gratam tam miseram atque oppressam fuisse.
Habes igitur, quod ex me quæsisti, qui essent optimates. Non est " natio," ut dixisti; Quod ego verbum agnovi; Est enim illius, aquo uno maxime P. Sestius se oppugnari videt, hominis ejus, qui hanc " nationem " deleri et concidi cupivit, qui C. Cæsarem, mitem hominem et a cæde abhorrentem, sæpe increpuit, sæpe accusavit, cum adfirmaret illum numquam, dum hæc natio viveret, sine cura futurum. Nihil profecit de universis; De me agere non destitit, me oppugnavit primum per indicem Vettium, quem in contione de me et de clarissimis viris interrogavit (in quo tamen eos cives conjunxit eodem periculo et crimine, ut ame inierit gratiam, quod me cum amplissimis et fortissimis viris congregavit).
LXIV. Sed postea mihi nullo meo merito, nisi quod bonis placere cupiebam, omnes est insidias sceleratissime machinatus. Ille ad eos, aquibus audiebatur, cotidie aliquid de me ficti adferebat; Ille hominem mihi amicissimum, Cn. Pompeium, monebat, ut meam domum metueret atque ame ipso caveret; Ille se sic cum inimico meo copularat, ut illius meæ proscriptionis, quam adiuvabat, Sex. Clodius, homo iis dignissimus, quibuscum vivit, tabulam Vatinium, sese scriptorem esse diceret; Ille unus ordinis nostri discessu meo, luctu vestro palam exsultavit. De quo ego, cum cotidie rueret, verbum feci, judices, numquam neque putavi, cum omnibus machinis ac tormentis, vi, exercitu, copiis oppugnarer, de uno sagittario me queri convenire. Acta mea sibi ait displicere. Quis nescit? Qui legem meam contemnat, quæ dilucide vetat gladiatores biennio, quo
Quis petierit aut 2 petiturus sit, dare. In quo ejus temeritatem satis mirari, judices, non queo. Facit apertissime contra legem, facit is, qui neque elabi ex judicio jucunditate sua neque emitti gratia potest neque opibus et potentia leges ac judicia perfringere. Quæ res hominem impellit, ut sit tam intemperans? [Iste nimia gloriæ cupiditate.] Familiam gladiatoriam, credo, nactus est speciosam, nobilem, gloriosam. Norat studia populi, videbat clamores et concursus futuros. Hac exspectatione elatus homo flagrans cupiditate gloriæ tenere se non potuit, quin eos gladiatores induceret, quorum esset ipse pul populi Romani in se beneficio populari studio elatus, tamen ignosceret nemo; Cum vero ne de venalibus quidem homines electos, sed ex ergastulis emptos nominibus gladiatoriis omarit et sortito alios Samnites, alios provocatores fecerit, tanta licentia, tanta legum contemptio nonne quem habitura sit exitum
Pertimescit? Sed habet defensiones duas, primum " Do," inquit, " bestiarios; Lex scripta de gladiatoribus." Festive! Accipite aliquid etiam acutius. Dicet se non gladiatores, sed unum gladiatorem dare et totam ædilitatem in munus hoc transtulisse. Præclara ædilitas! Unus leo, ducenti bestiarii. Verum utatur hac defensione; Cupio eum suæ causæ confidere. Solet enim tribunos pl. Appellare et vi judicium disturbare, cum diffidit. Quem non tam admiror, quod meam legem contemnit hominis inimici, quam quod sic statuit, omnino consularem legem nullam putare. Cæciliam Didiam, Liciniam Juniam contempsit. Etiamne ejus, quem sua lege * 1 et suo beneficio ornatum, munitum, armatum solet gloriari, C. Cæsaris, legem de pecuniis repetundis non putat esse legem? Et aiunt alios esse, qui acta Cæsaris rescindant, cum hæc optima lex et ab illo socero ejus et ab hoc adsecula neglegatur! LXV. Et cohortari ausus est accusator in hac causa vos, judices, ut aliquando essetis severi, aliquando medicinam adhiberetis rei publicæ. Non ea est medicina, cum sanæ parti corporis scalpellum adhibetur atque integræ; Carnificina est ista et crudelitas; Ei medentur rei publicæ, qui exsecant pestem aliquam tamquam strumam civitatis.
Sed ut extremum habeat aliquid oratio mea, et ut ego ante dicendi finem faciam quam vos mei tam attente audiendi, concludam illud de optimatibus eorumque principibus ac rei publicæ defensoribus vosque, adulescentes, et qui nobiles estis, ad majorum vestrorum imitationem excitabo, et qui ingenio ac virtute nobilitatem potestis consequi, ad eam rationem, in qua multi homines novi et honore
Et gloria floruerunt, cohortabor. Hæc est una via, mihi credite, et laudis et dignitatis et honoris, a bonis viris sapientibus et bene natura constitutis laudari et diligi, nosse discriptionem civitatis a majoribus * nostris sapientissime constitutam, qui cum regum potestatem non tulissent, ita magistratus annuos creaverunt, ut consilium senatus rei publicæ præponerent sempiternum, deligerentur autem in id consilium ab universo populo aditusque in illum summum ordinem omnium civium industriæ ac virtuti pateret. Senatum rei publicæ custodem, præsidem, propugnatorem conlocaverunt; Hujus ordinis auctoritate uti magistratus et quasi ministros gravissimi consilii esse voluerunt; Senatum autem ipsum proximorum ordinum splendore confirmari, plebis libertatem et commoda tueri atque augere voluerunt.
LXVI. Hæc qui pro virili parte defendunt, optimates sunt, cujuscumque sunt ordinis; Qui autem præcipue suis cervicibus tanta munia atque rem publicam sustinent, hi semper habiti sunt optimatium principes, auctores et conservatores civitatis. Huic hominum generi fateor, ut ante dixi, multos adversarios, inimicos, invidos esse, multa proponi pericula, multas inferri injurias, magnos esse experiundos et subeundos labores; Sed mihi omnis oratio est cum virtute, non cum desidia, cum dignitate, non cum voluptate, cum iis, qui se patriæ, qui suis civibus, qui laudi, qui gloriæ, non qui somno et conviviis et delectationi natos arbitrantur. Nam, si qui voluptatibus ducuntur et se vitiorum inlecebris et cupiditatium lenociniis dediderunt, missos faciant honores, ne attingant rem publicam, patiantur virorum for-
Tium labore se otio suo perfrui. Qui autem bonam famam bonorum, quæ sola vere gloria nominari potest, expetunt, aliis otium quærere debent et voluptates, non sibi. Sudandum est iis pro communibus commodis, adeundæ inimicitiæ, subeundæ sæpe pro re publica tempestates, cum multis audacibus, improbis, non numquam etiam potentibus dimicandum. Hæc audivimus de clarissimorum virorum consiliis et factis, hæc accepimus, hæc legimus. Neque eos in laude positos videmus, qui incitarunt aliquando populi animos ad seditionem, aut qui largitione cæcarunt mentes imperitorum, aut qui fortes et claros viros et bene de re publica meritos in invidiam aliquam vocaverunt. Leves hos semper nostri homines et audaces et malos et perniciosos cives putaverunt. At vero qui horum impetus et conatus represserunt, qui auctoritate, qui fide, qui constantia, qui magnitudine animi consiliis audacium restiterunt, hi graves, hi principes, hi duces, hi auctores hujus dignitatis atque imperii semper habiti sunt.
LXVII. Ac ne quis ex nostro aut aliquorum præterea casu hanc vitæ viam pertimescat, unus in hac civitate, quem quidem ego possum dicere, præclare vir de re publica meritus, L. Opimius, indignissime concidit; Cujus monumentum celeberrimum in foro, sepulchrum desertissimum in litore Dyrrachino relictum est. Atque hunc tamen flagrantem invidia propter interitum C. Gracchi [semper] ipse populus Romanus periculo liberavit; Alia quædam civem egregium iniqui judicii procella pervertit. Ceteri vero aut repentina vi perculsi ac tempestate populari per populum tamen ipsum recreati sunt atque revocati aut omnino invulnerati inviolatique vixerunt. At vero ii, qui senatus consilium, qui auctoritatem bonorum, qui instituta majorum neglexerunt et imperitæ aut concitatæ multitudini jucundi esse voluerunt, omnes fere rei publicæ pœnas aut præ-
Senti morte aut turpi exsilio dependerunt. Quodsi apud Athenienses, homines Græcos longe a nostrorum hominum gravitate diiunctos, non deerant, qui rem publicam contra populi temeritatem defenderent, cum omnes, qui ita fecerant, e civitate eicerentur, si Themistoclem illum, conservatorem patriæ, non deterruit are publica defendenda nec Miltiadi calamitas, qui illam civitatem paulo ante servarat, nec Aristidi fuga, qui unus omnium justissimus fuisse traditur, si postea summi ejusdem civitatis viri, quos nominatim appellari non est necesse, propositis tot exemplis iracundiæ levitatisque popularis tamen suam rem publicam illam defenderunt, quid nos tandem facere debemus primum in ea civitate nati, unde orta mihi gravitas et magnitudo animi videtur, tum in tanta gloria insistentes, ut omnia humana leviora videri debeant, deinde ad eam rem publicam tuendam adgressi, quæ tanta dignitate est, ut eam defendentem occidere optabilius sit quam oppugnantem rerum potiri?
LXVIII. Homines Græci, quos antea nominavi, inique a suis civibus damnati atque expulsi tamen, quia bene sunt de suis civitatibus meriti, tanta hodie gloria sunt non in Græcia solum, sed etiam apud nos atque in ceteris terris, ut eos, aquibus illi oppressi sint, nemo nominet, horum calamitatem dominationi illorum omnes anteponant. Quis Carthaginiensium pluris fuit Hannibale consilio, virtute, rebus gestis, qui unus cum tot imperatoribus nostris per tot annos de imperio et de gloria decertavit? Hunc sui cives e civitate ejec erunt; Nos etiam hostem litteris
Nostris et memoria videmus esse celebratum. Quare imitemur nostros Brutos, Camillos, Ahalas, Decios, Curios, Fabricios, Maximos, Scipiones, Lentulos, Æmilios, innumerabiles alios, qui hanc rem publicam stabiliverunt; Quos equidem in deorum immortalium cœtu ac numero repono. Amemus patriam, pareamus senatui, consulamus bonis; Præsentes fructus neglegamus, posteritatis gloriæ serviamus, id esse optimum putemus, quod erit rectissimum, speremus, quæ volumus, sed, quod acciderit, feramus, cogitemus denique corpus virorum fortium magnorumque hominum esse mortale, animi vero motus et virtutis gloriam sempiternam, neque, hanc opinionem si in illo sanctissimo Hercule consecratam videmus, cujus corpore ambusto vitam ejus et virtutem immortalitas excepisse dicatur, minus existimemus eos, qui hanc tantam rem publicam suis consiliis aut laboribus aut auxerint aut defenderint aut servarint, esse immortalem gloriam consecutos.
LXIX. Sed me repente, judices, de fortissimorum et clarissimorum civium dignitate et gloria dicentem et plura etiam dicere parantem horum aspectus in ipso cursu orationis repressit. Video P. Sestium, meæ salutis, vestræ auctoritatis, publicæ causæ defensorem, propugnatorem, actorem, reum; Video hunc prætextatum ejus filium oculis lacrimantibus me intuentem; Video T. Milonem, vindicem vestræ libertatis, custodem salutis meæ, subsidium adflictæ rei publicæ, exstinctorem domestici latrocinii, repressorem cædis cotidianæ, defensorem templorum atque tectorum, præsidium curiæ, sordidatum et reum; Video P. Lentulum, cujus ego patrem deum ac parentem statuo fortunæ ac nominis mei et fratris liberorumque nostrorum, in hoc misero squalore et sordibus; Cui superior annus idem et virilem patris et prætextam populi judicio togam dederit, hunc hoc anno in hac toga rogationis injustissimæ subitam acerbitatem pro patre fortissimo et clarissimo cive depre-
Cantem. Atque hic tot et talium civium squalor, hic luctus, hæ sordes susceptæ sunt propter unum me, quia me defenderunt, quia meum casum luctumque doluerunt, quia me lugenti patriæ, flagitanti senatui, poscenti Italiæ, vobis omnibus orantibus reddiderunt. Quod tantum est in me scelus? Quid tanto opere deliqui illo die, cum ad vos indicia, litteras, confes- * 1 siones communis exitii detuli, cum parui vobis? Ac si scelestum est amare patriam, pertuli pœnarum satis; Eversa domus est, fortunæ vexatæ, dissipati liberi, raptata conjunx, frater optimus, incredibili pietate, amore inaudito maximo in squalore volutatus est ad pedes inimicissimorum; Ego pulsus aris, focis, deis penatibus, distractus a meis carui patria, quam, ut levissime dicam, certe dilexeram; Pertuli crudelitatem inimicorum, scelus infidelium, fraudem in-
Si hoc non est satis, quod hæc omnia deleta videntur reditu meo, multo mihi, multo, inquam, judices, præstat in eandem illam recidere fortunam quam tantam importare meis defensoribus et conservatoribus calamitatem. An ego in hac urbe esse possim his pulsis, qui me hujus urbis compotem fecerunt? Non ero, non potero esse, judices; Neque hic umquam puer, qui his lacrimis, qua sit pietate, declarat, amisso patre suo propter me me ipsum incolumem videbit nec, quotienscumque me viderit, ingemescet ac pestem suam ac patris sui se dicet videre. Ego vero hos in omni fortuna, quæcumque erit oblata, complectar, nec me ab iis, quos meo nomine sordidatos videtis, umquam ulla fortuna divellet, neque eæ nationes, quibus me senatus commendavit, quibus de me gratias egit, hunc exsulem propter me sine me videbunt.
Sed hæc di immortales, qui me suis templis advenientem receperunt stipatum ab his viris et P. Lentulo consule, atque ipsa res publica, qua nihil est sanctius, vestræ potestati, judices, commiserunt. Vos hoc judicio omnium bonorum mentes confirmare, improborum reprimere potestis,, vos his civibus uti optimis, vos me reficere et renovare rem publicam. Quare vos obtestor atque obsecro, ut, si me salvum esse voluistis, eos conservetis, per quos me recuperavistis.