ORATIO PRO M. ÆMILIO SCAURO
Et quoniam congesta fuit accusatio magis acervo quodam criminum, non distinctione aliqua generum et varietate...
II. Bostarem igitur quendam Norensem fugientem e Sardinia Scauri adventum Triarius criminatur hujus malitiosis blanditiis e fuga revocatum atque hospitali mensæ adhibitum veneno ab hospite necatum esse et prius illum sepultum quam huic cenam sublatam. 2 (Severianus.) Quæ veneni dati suspitio, indices, primum quam levis sit statim apparebit, si considerare volueritis ex quibus causis mors eveniat repentina.... (Martianus Capella.)
In ea Scaurus fortuna erat constitutus, ut non modo suas possessiones facillime retineret, verum etiam nova posset acquirere potius bona quam quod habebat veniret. Agedum, ego defendi Scauram, Triari! Defende tu matrem Bostaris, quam ipsam arguo huic culpæ esse adfinem.... (Cod. Ambrosianus.)
Refutavi etiam illud, quod dicebas te metuere "e non solvendo fuisse, bona denique reus ne retinere voluisse, quæ proscripta essent, nisi (Cod. Ambros.) Bostare intestato mortuo sic egisset eam rem, quasi ad ipsum hereditas pertineret, neve hæc ipsa ei causa Bostarem veneno necandi fuisse videretur. Si denique in illa bona invadere nullo modo potuisset nisi mortuo Bostare... (Arusianus Messius.)
Perio 2 præditus M. Antonius potuit imitari? Quid? In omnibus monumentis Græciæ, quæ sunt verbis ornatiora quam rebus, quis invenitur, cum ab Aiace fabulisque discesseris, qui tam en ipse
" Ignominiæ dolore," ut ait po6ta, " victor insolens
... Se victum non potuit pati," præter Atheniensem Themistoclem, qui se ipse morte
M ul tavit? A t Græculi quidem multa fingunt, apud quos etiam Cleombrotum Ambraciotam ferunt se ex altissimo præcipitasse muro, non quo acerbitatis accepisset aliquid,' sed, ut video scriptum apud Græcos, cum summi philosophi Platonis graviter et ornate scriptum librum de morte legisset, in quo, ut opinor, Socrates illo ipso die, quo erat ei moriundum, perm ulta disputat, hanc esse mortem, quam nos vitam putarem us, cum corpore animus tam quam carcere sæptus teneretur, vitam autem esse eam, cum idem animus vinclis corporis liberatus in eum se locum, unde esset ortus, rettulisset, δ IV. Num igitur ista tua Sarda Pythagoram aut Platonem norat aut legerat? Qui tam en ipsi mortem
4 Imperio T, ingenio Asconius. Ita laudant, ut fugere vitam vetent atque id contra fœdus fieri dicant legemque naturæ. Aliam quidem causam mortis voluntariæ nullam profecto justam reperietis. Atque hoc ille vidit: nam iecit quodam loco vita illam mulierem spoliari quam pudicitia ma-
Luisse; Sed refugit statim nec de pudicitia plura dixit, veritus, credo, ne quem inridendi nobis daret et jocandi locum: constat enim illam cum deformitate summa fuisse tum etiam senectute. Qua re quæ potest, quamvis salsa ista Sarda fuerit, ulla libidinis aut amoris esse suspitio?
V. Ac ne existimes, Triari, quod adferam in dicendo me fingere ipsum et non areo causam cognoscere, explicabo tibi quæ fuerint opiniones in Sardinia de istius mulieris morte: nam fuerunt duæ: quo etiam facilius hi et Scauri innocentiam et testium tuorum audaciam cognoscere possint et eorum, quæ facta
Sunt, indignitatem. Sardæ istius maritus Aris matrem Bostaris, te* dixi, libidinosam atque improbam matrem, infami ac noto adulterio jam diu diligebat: is cum hanc suam uxorem, anum et locupletem et molestam, timeret, neque eam habere in matrimonio propter fœditatem neque dimittere propter dotem volebat. Itaque compecto cum matre Bostaris consilium cepit, ut uterque Romam veniret: ibi se aliquam rationem inventurum, quem ad modum illam uxorem duceret, confirmavit.
VI. Hic opinio fuit, ut dixi, duplex, una non abhorrens a statu naturaque rerum, Arinis uxorem pelicatus dolore concitatam, cum audisset Arinem cum illa sua metus et fugæ simulatione Romam se contulisse, ut, cum antea consuetudo inter eos fuisset, tum etiam nuptiis jungerentur, arsisse dolore muliebri et mori
Quam id perpeti maluisse; Altera non minus veri similis, et, ut opinor, in Sardinia magis etiam credita, Arinem istum testem atque hospitem, Triari, tuum proficiscentem Romam negotium dedisse liberto, ut illi aniculæ non ille quidem vim adferret — neque enim erat rectum patronæ, — sed collum digitulis duobus oblideret, resticula cingeret, ut illa perisse
Suspendio putaretur. Quæ quidem suspitio valuit etiam plus ob hanc causam, quod, cum agerent parentalia Norenses omnesque suo more ex oppido exissent, tum illa est a liberto suspendisse se dicta. Discessus autem solitudo ei, qui patronam suffocabat, fuit quærenda; Illi, quæ volebat mori, non fuit.
Confirmata vero suspitio est, quod anu mortua libertus statim tamquam opere confecto Romam est profectus, Aris autem, simul ac libertus de morte uxoris nuntiavit, continuo Romæ matrem illam Bostaris duxit uxorem.
VII. En quibus familiis quam fœdis, quam contaminatis, quam turpibus dedatis hanc familiam, ju dices! E n quibus testibus commoti de quo hom ine, de quo genere, de quo nomine sententias fera tis! Obliviscendum vobis putatis matrum in liberos, virorum in uxores scelera? Cernitis crudelitate mixtas libidines, videtis immanis: duorum maximorum criminum auctores, quibus criminibus hæc tota apud ignaros aut invidos infamata causa est, omni facinore et flagitio deformatos habetis.
V III. Num igitur in his criminibus, judices, residet etiam aliqua suspitio? Non perpurgata sunt, non refutata, non fracta? Qui igitur id factum est? Quia dedisti mihi, Triari, quod diluerem, in quo argumentarer, de quo disputarem, quia genus ejus modi fuit criminum, quod non totum penderet ex
Teste, sed quod ponderaret judex ipse per se. Neque vero, judices, quicquam aliud in ignoto teste facere debemus nisi ut argum ento, conjectura, suspitione rerum ipsarum vim naturamque quæramus. Etenim testis non modo Afer, aut Sardus sane, si ita se isti malunt nominari, sed quivis etiam elegantior ac religiosior im pelli, deterreri, fingi, flecti po te st; Dominus est ipse voluntatis suæ, in quo est impunita
Mentiendi licentia: argumentum vero, quod quidem est proprium rei — neque enim ullum aliud argumentum vere vocaxi potest, — quod rerum vox est, naturæ vestigium, veritatis nota, id qualecumque est, maneat immutabile necesse est; Non enim fingitur ab oratore, sed sumitur; Qua re in eo genere accusationis si vincerer, succumberem et cederem: vincerer omni re, vincerer causa, vincerer veritate.
Agmen tu mihi inducas Sardorum et catervas et me non criminibus urgere, sed Afrorum fremitu terrere conere? Non potero equidem disputare, sed ad horum fidem et mansuetudinem confugere, ad jus jurandum judicum, ad populi Romani æquitatem, qui hanc familiam in hac urbe principem voluit esse, deorum immortalium numen implorare potero, qui semper exstiterunt huic generi nominique fautores.
IX. Poposcit, imperavit, eripuit, cœgit. — Si doces tabulis, quoniam habet seriem quandam et ordinem contracti negotii confectio ipsa tabularum, attendam acriter et quid in defendendo mihi agendum sit videbo; Si denique nitere testibus, non dico bonis viris ac probatis, noti sint modo, quem ad modum
Mihi cum quoque sit confligendum considerabo: sin unus color, una vox, una natio est omnium testium, si, quod ei dicunt, non modo nullis argumentis, sed ne litterarum quidem aliquo genere aut publicarum aut privatarum, quod tamen ipsum fingi potest, confirmare conantur, quo me vertam, judices, aut quid agam? Cum singulis disputem?... Quid? Non habuisti quod dares. Habuisse se dicet. Quis id scit? Quis judicabit non fuisse causam? — Finget fuisse. Qui refellemus potuisse non dare, si noluisset? Vi ereptum esse dicet. Quæ potest eloquentia disputando ignoti hominis impudentiam
Confutare? X. Non agam igitur cum ista Sardorum conspiratione et cum expresso et coacto sollicitatoque periurio subtiliter neque acu quædam enucleata argumenta conquiram, sed contra impetum istorum impetu ego nostro concurram atque confligam. Non est unus mihi quisque ex illorum acie protrahendus neque cum singulis decertandum atque pugnandum:
Tota est acies illa uno impetu prosternenda. Est enim unum maximum totius Sardiniæ frumentarium crimen, de quo Triarius omnis Sardos interrogavit, quod genus uno testimonii fœdere et consensu omnium est confirmatum. Quod ego crimen ante quam attingo, peto a vobis, judices, ut me totius nostræ defensionis quasi quædam jacere fundamenta patiamini; Quæ si erunt, ut mea ratio et cogitatio fert, posita et constituta, nullam accusationis partem pertimescam.
Dicam enim primum de ipso genere accusationis, postea de Sardis, tum etiam pauca de Scauro: quibus rebus explicatis tum denique ad hoc horribile et formidulosum frumentarium crimen accedam.
XI. Quod est igitur hoc accusationis, Triari, genus? Primum, ut inquisitum non jeris. Quæ fuit ista tam ferox, tam explorata hujus opprimendi fiducia? Pueris nobis audisse videor L. Ælium, libertinum hominem litteratum ac facetum, cum ulcisceretur patroni injurias, nomen Q. Muttonis, hominis sordidissimi, detulisse; Aquo cum quæreretur quam provinciam aut quam diem testium postularet, horam sibi octavam, dum in foro bovario
Inquireret, postulavit. Hoc tu idem tibi in M. Æmilio Scauro putasti esse faciendum? " Delata enim " inquit " causa ad me Romæ est." Quid? Ad me Siculi nonne Romæ causam Siciliæ detulerunt? Atqui homines prudentes natura, callidi usu, doctrina eruditi: tamen ego mihi provinciæ causam in provincia ipsa cognoscendam et discen-
Dam putavi. An ego querellas atque injurias aratorum non in segetibus ipsis arvisque cognoscerem? Peragravi, inquam, Triari, durissima quidem hieme vallis Agrigentinorum atque collis; Campus ille nobilissimus ac feracissimus ipse me causam pæne docuit Leontinus; Adii casas aratorum,
A stiva ipsa homines mecum conloquebantur: itaque sic fuit illa expressa causa, non ut audire ea, quæ dicebam, judices, sed ut cernere et pæne tangere viderentur. Neque enim mihi probabile neque verum videbatur me, cum fidelissimæ atque antiquissimæ provinciæ patrocinium recepissem, causam tamquam unius clientis in cubiculo meo discere.
XII. Ego, nuper cum Reatini, qui essent in fide mea, me suam publicam causam de Velini fluminibus et cuniculis apud hos consules agere voluissent, non existimavi me neque dignitati præfecturæ gravissimæ neque fidei meæ satis esse facturum, nisi me causam illam non solum homines, sed etiam locus
Ipse lacusque docuisset. Neque tu aliter fecisses, Triari, si te id tui isti Sardi facere voluissent, hi, qui te in Sardiniam minime venire voluerunt, ne longe aliter omnia atque erant ad te delata cognosceres, nullam multitudinis in Sardinia querellam, nullum in Scaurum odium populi...
XIII. Ego non ante comperendinavi, quam, quem ad modum Juppiter detectum atque semiustum imposita insula operuit Typhonem, cujus areÆ litu Ætnam ardere dicunt, sic Verrem operuissem Sicilia teste to ta: tu uno comperendinasti reum teste producto. At quo teste, di immortales! Non satis quod uno, non quod ignoto, non quod levi: etiamne Valerio teste prim am actionem confecisti, qui patris tui beneficio civitate donatus gratiam tibi non inlustribus officiis, nominis vestri duxit, nos tam en id more majorum, quia faustum putam us, non ad perniciem, verum ad salutem interpretam ur. XIV. Sed omnis ista celeritas ac festinatio, quod inquisitionem, quod priorem actionem totam sustulisti, illud patefecit et inlustravit, quod occultum tam en non erat, non esse hoc judicium judicii, sed comitiorum consularium causa comparatum.
Hic ego Appium Claudium consulem fortissimum atque ornatissimum virum mecum que, ut spero, fideli in gratiam reditu firmoque conjunctum nullo loco, judices, vituperabo; Fuerant enim eæ partes aut ejus, quem id facere dolor et suspitio sua cœgit, aut ejus, qui has sibi partis depoposcit, quod aut non anim advertebat quem violaret aut facilem sibi
Fore in gratiam reditum arbitrabatur. Ego tantum dicam, quod et causæ satis et in illum minime durum aut asperum possit esse. Quid enim habet turpitudinis Appium Claudium M. Scauro esse inimicum? Quid, avus ejus P. Africano non fuit? Quid, mihi ipsi idem iste? Quid, ego illi? Quæ inimicitiæ dolorem utrique nostrum fortasse aliquando, dedecus
1 T resumes here.
Vero certe num quam attulerunt. Successori successor in v id it: voluit eum quam maxime offensum, quo magis ipsius memoria excelleret: res non modo non abhorrens a consuetudine, sed usitata etiam et valde pervagata. XV. Neque vero tam hæc ipsa cotidiana res Appium Claudium illa hum an itate et sapientia præditum per se ipsa movisset, nisi hunc C. Claudii fratris sui com petitorem fore putasset.
Qui sive patricius sive plebeius esset — nondum enim certum constituerat, — cum hoc sibi contentionem fore putabat, Appius autem hoc majorem etiam, quod illum in pontificatus petitione, in saliatu, in ceteris mem inerat fuisse patricium. Quam ob rem se consule neque repelli fratrem volebat neque, si patricius esset, parem Scauro fore videbat, nisi
Hunc aliquo aut metu aut infamia perculisset. Ego id fratri in honore fratris amplissimo non concedendum putem, præsertim qui quid amor fraternus valeat pæne præter ceteros sentiam? " A t enim frater jam non petit. " Quid tum? Si ille retentus a cuncta Asia supplice, si a negotiatoribus, si a publicanis, si ab omnibus, sociis civibus, exoratus ante- * 6 posuit honori suo commoda salutem que provinciæ, propterea putas semel exulceratum animum tam facile potuisse sanari?
XVI. Quamquam in istis omnibus rebus, præsertim apud homines barbaros, opinio plus valet sæpe quam res ipsa: persuasum est Sardis se nihil Appio gratius esse facturos, quam si de Scauri fam a detraxerint; Multorum etiam spe commodorum præm iorum que du cu ntu r; Omnia consulem putant posse, præsertim ultro pollicentem. D equo plura jam
Non dicam: quam quam ea, quæ dixi, non secus dixi, quam si ejus frater essem, non is, qui et est et qui multa dixit, sed is, qui ego esse in meum consuevi. Generi igitur to ti accusationis resistere, judices, debetis, in quo nihil more, nihil modo, nihil considerate, nihil integre, contra improbe, turbide, festinanter, rabide omnia, conspiratione, imperio, auctoritate, spe,'minis videtis esse suscepta.
XVII. Venio nunc ad testis, in quibus docebo non modo nullam fidem et auctoritatem, sed ne speciem quidem esse aut im aginem testium. E tenim fidem primum ipsa tollit consensio, quæ patefacta est compromisso Sardorum et conjuratione recitata; Deinde illa cupiditas, quæ suscepta est spe et promissione præmiorum; Postremo ipsa natio, cujus tanta vanitas est, ut libertatem a servitute nulla re alia nisi mentiendi licentia distinguendam putent.
Neque ego Sardorum querellis dico moveri nos numquam oportere: non sum aut tam inhumanus aut tam alienus a Sardis, præsertim cum frater meus nuper ab his decesserit, cum rei frumentariæ Cn. Pompeii missu præfuisset, qui et ipse illis pro sua fide et humanitate consuluit et eis vicissim percarus
Et jucundus fuit. Pateat vero hoc perfugium dolori, pateat justis querellis, conjurationi via intercludatur, obsæpiatur insidiis: neque hoc in Sardis magis quam in Gallis, in Afris, in Hispanis. XVIII. Damnatus est T. Albucius, C. Megaboccus ex Sardinia non nullis etiam laudantibus Sardis: ita fidem majorem varietas ipsa faciebat; Testibus enim æquis, tabulis
Incorruptis tenebantur: nunc est una vox, una mens, non expressa dolore, sed simulata, neque hujus injuriis, sed promissis aliorum et præmiis excitata. " At creditum est aliquando Sardis." Et fortasse credetur aliquando, si integri venerint, si incorrupti, si sua sponte, si non alicujus inpulsu, si soluti, si liberi; Quæ si erunt, tamen sibi credi gaudeant et mirentur; Cum vero omnia absint, tamen se non respicient, non gentis suæ famam perhorrescent?
XIX. Fallacissimum genus esse Phœnicum omnia monumenta vetustatis atque omnes historiæ nobis prodiderunt: ab his orti Poeni multis Karthaginiensium rebellionibus, multis violatis fractisque fœderibus nihil se degenerasse docuerunt: a Pœnis admixto Afrorum genere Sardi non deducti in Sardiniam atque ibi constituti, sed amandati et
Repudiati coloni. Qua re cum integri nihil fuerit in hac gente plena, quam valde eam putamus tot transfusionibus coacuisse? Hic mihi ignoscet Cn. Domitius Sincaius, vir ornatissimus, hospes et familiaris meus, ignoscent denique omnes ab eodem Cn. Pompeio civitate donati, quorum tamen omnium laudatione utim ur; Ignoscent alii viri boni ex
Sardinia; Credo enim esse quosdam; Neque ego, cum de vitiis gentis loquor, neminem excipio. Sed ame est de universo genere dicendum, in quo fortasse aliqui suis moribus et hum an itate stirpis ipsius et gentis vitia v iceru n t: magnam quidem esse partem sine fide, sine societate et conjunctione nominis nostri res ipsa de clarat: quæ est enim ' præter Sardiniam provincia, quæ nullam habeat amicam
Populo Romano ac liberam civitatem? Africa ipsa parens illa Sardiniæ, quæ plurim æt acerbissima cum majoribus nostris bella gessit, non solum fidelissimis regnis, sed etiam in ipsa provincia se a societate Punicorum bellorum U tica teste defendit. Hispania ulterior Scipionum in t1eritu... XX.... copiis inops, gente fallax? (Arusianus.2)... Quæ, malum, est ista ratio? (Eugraphius.) Quem purpura regalis non commovit, eum Sardorum mastruca m utavit? (Isidorus.) Hoc nomine audito, quod per omnis gentis pervagatum est, de familia nobili ipsi quoque cum orbis terrarum auctoritate sentiatis.... (Ammianus Marcellinus.)
XXI.... Nam cum ex multis unus ei restaret Dolabella paternus inimicus, qui cum Q. Cæpione propinquo suo contra Scaurum patrem suum obsignaverat litteras, eas sibi inimicitias non susceptas, sed relictas pietatis causa gerendas esse arbitrabatur.... (Asconius.)
... Præsertim cum propinquitas et celebritas loci suspitionem desidiæ tollat aut cupiditatis.... (Asconius.) X X II.... ego porro, qui Albanas
... Domus tibi deerat? At habebas. Pecunia superabat? At egebas. Incurristi amens in columnas; In alienos insanus insanisti; Depressam, cæcam, jacentem domum pluris quam te et fortunas tuas æstimasti.... (Cic. Orator, 223.)
... Hæc cum tu effugere non potuisses, contendes tam en et postulabis, ut M. Æmilius cum sua dignitate omni, cum patris memoria, cum avi gloria sordidi ssim æ, levissimæ, vanissimæ genti ac prope dicam pellitis testibus condonetur? (Asconius.)
X XIII.... undique mihi suppeditat, quod pro M. Scauro dicam, quocumque non modo mens, verum etiam oculi inciderunt, Curia illa vos de gravissimo principatu patris fortissimoque testatur, L. ipse M ete llus, avus hujus, sanctissimos deos illo constituisse in templo videtur in vestro conspectu, judices, ut salutem a vobis nepotis sui deprecarentur, quod ipsi sæpe multis laborantibus atque implorantibus ope
Sua subvenissent: Capitolium illud tem plis tribus inlustratum, paternis atque etiam hujus amplissimis donis ornati aditus Jovis Optimi Maximi, Junonis Reginæ, M inervæ M. Scaurum apud vos memoria hujus munificentiæ et liberalitatis publicæ ab omni avari-
Tiæ aut cupiditatis suspitione defendunt: propinqua illa from Asconius.