M. Tullius Cicero: Pro Roscio Comœdo

I.... malitiam naturæ crederetur. Is scilicet vir optimus et singulari fide præditus in suo judicio suis tabulis testibus uti conatur. Solent fere dicere, qui per tabulas hominis honesti pecuniam expensam tulerunt: " Egone talem virum corrumpere potui, ut mea causa falsum in codicem referret? " Expecto, quam mox Chærea hac oratione utatur: " Egone hanc manum plenam perfidiæ et hos digitos meos impellere potui, ut falsum perscriberent nomen? " Quodsi ille suas proferet tabulas, proferet suas quoque Roscius. Erit in illius tabulis hoc nomen, at

In hujus non erit. Cur potius illius quam hujus credetur? — Scripsisset ille, si non jussu hujus expensum tulisset? — Non scripsisset hic, quod sibi expensum ferri jussisset? Nam quem ad modum turpe est scribere, quod non debeatur, sic improbum est non referre, quod debeas. Æque enim tabulæ condemnantur ejus, qui verum non rettulit, et ejus, qui falsum perscripsit. Sed ego copia et facultate causæ confisus vide quo progrediar. Si tabulas C. Fannius accepti et expensi profert suas in suam rem suo arbitratu scriptas, quo minus secundum illum judice-

Tis, non recuso. Quis hoc frater fratri, quis parens filio tribuit, ut, quodcumque rettulisset, id ratum haberet? Ratum habebit Roscius; Profer; Quod tibi fuerit persuasum, huic erit persuasum, quod tibi fuerit probatum, huic erit probatum. Paulo ante M. Saturi tabulas poscebamus, nunc tuas, C. Fanni Chærea, solius flagitamus et, quo minus secundum eas lis detur, non recusamus; Quid

Ita non profers? Non conficit tabulas? Immo diligentissime. Non refert parva nomina in codices? Immo omnes summas. Leve et tenue hoc nomen? HS sunt. Quo modo tibi tanta pecunia * 6 extraordinaria jacet? Quo modo HS ccciaoa in codice accepti et expensi non sunt? Pro di immortales! Essene quemquam tanta audacia præditum, qui, quod nomen referre in tabulas timeat, id petere audeat, quod in codicem injuratus referre nolit, id jurare in litem non dubitet, quod sibi probare non possit, id persuadere alteri conetur!

II. Nimium cito ait me indignari de tabulis; Non habere se hoc nomen in codicem accepti et expensi relatum confitetur, sed in adversariis patere contendit. Usque eone te diligis et magnifice circumspicis, ut pecuniam non ex tuis tabulis, sed adversariis petas? Suum codicem testis loco recitare arrogantiæ est; Suarum perscriptionum et liturarum adversaria

Proferre non amentia est? Quodsi eandem vim, diligentiam auctoritatemque habent adversaria quam tabulæ, quid attinet codicem instituere, conscribere, ordinem conservare, memoriæ tradere litterarum vetustatem? Sed si, quod adversariis nihil credimus, idcirco codicem scribere instituimus, quod etiam apud omnes leve et infirmum est, id apud judicem grave

Et sanctum esse ducetur? Quid est, quod neglegenter scribamus adversaria? Quid est, quod diligenter conficiamus tabulas? Qua de causa? Quia hæc sunt men- * 6 strua, illæ sunt æternæ; Hæc delentur statim, illæ servantur sancte; Hæc parvi temporis memoriam, illæ perpetuæ existimationis fidem et religionem amplectuntur; Hæc sunt disiecta, illæ sunt in ordinem confectæ. Itaque adversaria in judicium protulit nemo; Codicem protulit, tabulas recitavit. III. Tu, C. Piso, tali fide, virtute, gravitate, auctoritate ornatus ex adversariis pecuniam petere

Non auderes. Ego, quæ clara sunt consuetudine, diutius dicere non debeo; Illud vero, quod ad rem vehementer pertinet, quæro: Quam pridem hoc nomen, Fanni, in adversaria rettulisti? Erubescit, quid respondeat, nescit, quid fingat extemplo, non habet. Sunt duo menses jam, dices. Tamen in codicem acceptum et expensum referri debuit. Amplius sunt sex menses. Cur tam diu jacet hoc nomen in adversariis? Quid si tandem amplius triennium est? Quo modo, cum omnes, qui tabulas conficiant, menstruas pæne rationes in tabulas transferant, tu hoc nomen triennium amplius in adversariis jacere pateris?

Utrum cetera nomina in codicem accepti et expensi digesta habes an non? Si non, quo modo tabulas conficis? Si etiam, quam ob rem, cum cetera nomina in ordinem referebas, hoc nomen triennio amplius, quod erat in primis magnum, in adversariis relinquebas? Nolebas sciri debere tibi Roscium; Cur scribe bas? Rogatus eras, ne referres; Cur in adversariis scriptum habebas?

Sed hæc quamquam firma esse video, tamen ipse mihi satis facere non possum, nisi a C. Fannio ipso testimonium sumo, hanc pecuniam ei non deberi. Magnum est, quod conor, difficile est, quod polliceor; Nisi eundem et adversarium et testem habuerit

Roscius, nolo vincat. IV. Pecunia tibi debebatur certa, quæ nunc petitur per judicem, in qua legitimæ partis sponsio facta est. Hic tu si amplius HS nummo petisti, quam tibi debitum est, causam perdidisti, propterea quod aliud est judicium, aliud est arbitrium. Judicium est pecuniæ certæ, arbitrium incertæ; Ad judicium hoc modo venimus, ut totam litem aut obtineamus aut amittamus; Ad arbitrium hoc animo adimus, ut neque nihil neque tantum, quantum postu-

Lavimus, consequamur. Ei rei ipsa verba formulæ testimonio sunt. Quid est in judicio? Derectum, * 1 asperum, simplex si HS. Hie nisi planum facit HS iooa ad libellam sibi deberi, causam perdit. Quid est in arbitrio? Mite, moderatum: Ille tamen confitetur plus se petere, quam debeatur, sed satis superque habere dicit, quod sibi ab arbitro tribuatur. Itaque alter causæ confidit, alter diffidit.

Quæ cum ita sint, quæro abs te, quid ita de hac pecunia, de his ipsis HS de tuarum tabularum fide compromissum feceris, arbitrum sumpseris, quantum æquius et melius sit dari repromittique, sic petieris. Quis in hanc rem fuit arbiter? Utinam is quidem Romæ esset! Romæ est. Utinam adesset in judicio! Adest. Utinam sederet in consilio C. Pisonis! Ipse C. Piso est. Eundemne tu arbitrum et judicem sumebas? Eidem et infinitam largitionem remittebas et eundem in angustissimam formulam sponsionis concludebas? Quis umquam ad arbitrum, quantum petiit, tantum abstulit? Nemo; Quantum enim æquius esset sibi dari, petiit. De quo nomine

Ad arbitrum adisti, de eo ad judicem venisti! Ceteri cum ad judicem causam labefactari animadvertunt, ad arbitrum confugiunt, hic ab arbitro ad judicem venire est ausus! Qui cum de hac pecunia tabularum fide arbitrum sumpsit, judicavit sibi pecuniam non deberi.

Jam duæ partes causæ sunt confectæ; Adnumerasse sese negat, expensum tulisse non dicit, cum tabulas non recitat Reliquum est, ut stipulatum se esse dicat; Præterea enim quem ad modum certam pecuniam petere possit, non reperio. V. Stipulatus es — ubi, quo die, quo tempore, quo præsente? Quis

Spopondisse me dicit? Nemo. Hic ego si finem faciam dicendi, satis fidei et diligentiæ meæ, satis causæ et controversiæ, satis formulæ et sponsioni, satis etiam judici fecisse videar, cur secundum Roscium judicari debeat. Pecunia petita est certa; Cum tertia parte sponsio facta est. Hæc pecunia necesse est aut data aut expensa lata aut stipulata sit. Datam non esse Fannius confitetur, expensam latam non esse codices Fanni confirmant, stipulatam non esse

Taciturnitas testium concedit. Quid ergo est? Quod et reus is est, cui et pecunia levissima et existimatio sanctissima fuit semper, et judex est is, quem nos non minus bene de nobis existimare quam secundum nos judicare velimus, et advocatio ea est, quam propter eximium splendorem ut judicem unum vereri debeamus, perinde ac si in hanc formulam omnia judicia legitima, omnia arbitria honoraria, omnia officia domestica conclusa et comprehensa sint, perinde dicemus. Illa superior fuit oratio necessaria, hæc erit voluntaria, illa ad judicem, hæc ad C. Pisonem, illa pro reo, hæc pro Roscio, illa victoriæ, hæc bonæ existimationis causa comparata.

VI. Pecuniam petis, Fanni, a Roscio. Quam? Dic audacter et aperte. Utrum quæ tibi ex societate debeatur, an quæ ex liberalitate hujus promissa sit et ostentata? Quorum alterum est gravius et odiosius, alterum levius et facilius. Quæ ex societate debeatur? Quid ais? Hoc jam neque leviter ferendum est neque neglegenter defendendum. Si qua enim sunt privata judicia summæ existimationis et pæne dicam capitis, tria hæc sunt, fiduciæ, tutelæ, societatis. Æque enim perfidiosum et nefarium est fidem frangere, quæ continet vitam, et pupillum fraudare, qui in tutelam pervenit, et socium fallere,

Qui se in negotio conjunxit. Quæ cum ita sint, quis sit, qui socium fraudarit et fefellerit, consideremus; Dabit enim nobis jam tacite vita acta in alterutram partem firmum et grave testimonium. Q. Roscius? Quid ais? Nonne, ut ignis in aquam conjectus continuo restinguitur et refrigeratur, sic refervens falsum crimen in purissimam et castissimam vitam collatum statim concidit et exstinguitur? Roscius socium fraudavit! Potest hoc homini huic hærere peccatum? Qui medius fidius (audacter dico) plus fidei quam artis, plus veritatis quam disciplinæ possidet in se, quem populus Romanus meliorem virum quam histrionem esse arbitratur, qui ita dignissimus est scæna propter artificium, ut dignissimus sit curia propter abstinentiam. Sed quid ego ineptus de Roscio apud Pisonem dico? Ignotum hominem scilicet pluribus verbis commendo. Estne quisquam omnium mortalium, de quo melius existimes tu? Estne quisquam, qui tibi purior, pudentior, humanior, officiosior liberaliorque videatur? Quid? Tu, Saturi, qui contra hunc venis, existimas aliter? Nonne, quotienscumque in causa in nomen hujus incidisti, totiens hunc et virum bonum esse dixisti et honoris causa appellasti? Quod nemo nisi aut honestissimo aut amicissimo

Facere consuevit. Qua in re mihi ridicule es visus esse inconstans, qui eundem et læderes et laudares, et virum optimum et hominem improbissimum esse diceres. Eundem tu et honoris causa appellabas et virum primarium esse dicebas et socium fraudasse arguebas? Sed, ut opinor, laudem veritati tribuebas, crimen gratiæ concedebas; De hoc, ut existimabas, prædicabas, Chæreæ arbitratu causam agebas.

VII. Fraudavit Roscius! Est hoc quidem primum auribus animisque omnium absurdum. Quid si tandem aliquem divitem timidum, dementem, inertem nactus esset, qui experiri non posset? Tamen incredibile esset. Verum tamen, quem fraudarit,

Videamus. C. Fannium Chæream Roscius fraudavit! Oro atque obsecro vos, qui nostis, vitam inter se utriusque conferte, qui non nostis, faciem utriusque considerate. Nonne ipsum caput et supercilia illa penitus abrasa olere malitiam et clamitare calliditatem videntur? Non ab imis unguibus usque ad verticem summum, si quam conjecturam affert hominibus tacita corporis figura, ex fraude, fallaciis, mendaciis constare totus videtur? Qui idcirco capite et superciliis semper est rasis, ne ullum pilum viri boni habere dicatur; Cujus personam præclare Roscius in scæna tractare consuevit, neque tamen pro beneficio ei par gratia refertur. Nam Ballionem illum improbissimum et perjurissimum lenonem cum agit, agit Chæream; Persona illa lutulenta, impura, invisa in hujus moribus, natura vitaque est expressa. Qui quam ob rem Roscium similem sui in fraude et malitia existimarit, mirum mihi videtur, nisi forte quod præclare hunc

Imitari se in persona lenonis animadvertit. Quam ob rem etiam atque etiam considera, C. Piso, quis quem fraudasse dicatur. Roscius Fannium! Quid est hoc f probus improbum, pudens impudentem, periurum castus, callidum imperitus, liberalis avidum? Incredibile est. Quem ad modum, si Fannius Roscium fraudasse diceretur, utrumque ex utriusque persona veri simile videretur, et Fannium per malitiam fecisse, et Roscium per imprudentiam deceptum esse, sic, cum Roscius Fannium fraudasse arguatur, utrumque incredibile est, et Roscium quicquam per avaritiam appetisse, et Fannium quicquam per bonitatem amisisse.

VIII. Principia sunt hujus modi; Spectemus reliqua. HS Inoo Q. Roscius fraudavit Fannium. Qua de causa? Subridet Saturius, veterator, ut sibi videtur; Ait propter ipsa HS 1333. Video; Sed tamen, cur ipsa HS 1333 tam vehementer concupierit, quæro; Nam tibi, M. Piso, certe tanti non fuissent, ut socium fraudaretis. Roscio cur tanti fuerint, causam requiro. Egebat? Immo locuples erat. Debebat? Immo in suis numinis versabatur. Avarus erat? Immo etiam ante quam locuples semper

Liberalissimus munificentissimusque fuit. Pro deum hoininum que fidem qui HS quæstus facere noluit (nam certe HS 0001333 ccci ono CCCI333 merere et potuit et debuit, si potest Dionysia HS ccci333 ccci333 merere), is per summam fraudem et malitiam et perfidiam HS 1333 appetiit? E tilla fuit pecunia immanis, hæc parvula, illa honesta, hæc sordida, illa jucunda, hæc acerba, illa propria, hæc in causa et in judicio collocata. Decem his annis proximis HS sexagiens honestissime consequi potuit; Noluit. Laborem quæstus recepit, quæstum laboris reiecit; Populo Romano adhuc servire non destitit,

Sibi servire jam pridem destitit. Hoc tu umquam, Fanni, faceres? Et si hos quæstus recipere posses, non eodem tempore et gestum et animam ageres? Dic nunc te ab Roscio HS circumscriptum esse, qui tantas et tam infinitas pecunias non propter inertiam laboris, sed propter magnificentiam liberalitatis repudiarit! Quid ego nunc illa dicam, quæ vobis in mentem venire certo scio? Fraudabat te in societate Roscius! Sunt jura, sunt formulæ de omnibus rebus constitutæ, ne quis aut in genere injuriæ aut in ratione actionis errare possit. Expressæ sunt enim ex unius cujusque damno, dolore, incommodo, calamitate, injuria publicæ a prætore formulæ, ad

Quas privata lis accommodatur. IX. Quæ cum ita sint, cur non arbitrum pro socio adegeris Q. Roscium, quæro. Formulam non noras? Notissima erat. Judicio gravi experiri nolebas? Quid ita? Propter familiaritatem veterem? Cur ergo lædis? Propter integritatem hominis? Curigiturinsimulas? Propter magnitudinem criminis? Itane vero? Quem per arbitrum circumvenire non posses, cujus de ea re proprium erat judicium, hunc per judicem condemnabis, cujus de ea re nullum est arbitrium? Quin tu hoc crimen aut obice ubi licet agere, aut jacere noli ubi non oportet. Tametsi jam hoc tuo testimonio crimen sublatum est. Nam, quo tu tempore illa formula uti noluisti, nihil hunc in societatem fraudis fecisse indicasti. Tabulas habes an non? Si non habes, quem ad modum pactio est? Si habes,

Cur non nominas? Dic nunc Roscium abs te petisse, ut familiarem suum sumeres arbitrum! Non petiit. Dic pactionem fecisse, ut absolveretur! Non pepigit. Quære, quare sit absolutus? Quod erat summa innocentia et integritate. Quid enim factum est? Venisti domum ultro Rosci, satis fecisti; Quod temere commisisti, in judicium ut denuntiaret, rogasti, ut ignosceret; Te affuturum negasti, debere tibi ex societate nihil clamitasti. Judici hic denuntiavit; Absolutus est. Tamen fraudis ac furti mentionem facere audes? Perstat in impudentia. " Pactionem enim," inquit, " mecum fecerat." Idcirco videlicet, ne condemnaretur. Quid erat causæ, cur metueret, ne condemnaretur? — Res erat manifesta, furtum erat apertum.

Cujus rei furtum factum erat? Exorditur magna cum expectatione veteris histrionis exponere societatem. X. " Panurgus," inquit, " fuit Fanni; Is fit ei cum Roscio communis." Hic primum questus est non leviter Saturius communem factum esse gratis cum Roscio, qui pretio proprius fuisset Fanni. Largitus est scilicet homo liberalis et dissolutus et

Bonitate affluens Fannius Roscio. Sic puto. Quoniam ille hic constitit paulisper, mihi quoque necesse est paulum commorari. Panurgum tu, Saturi, proprium Fanni dicis fuisse. At ego totum Rosci fuisse contendo. Quid erat enim Fanni? Corpus. Quid Rosci? Disciplina. Facies non erat, ars erat pretiosa. Ex qua parte erat Fanni, non erat HS imoo, ex qua parte erat Rosci, amplius erat HS ccciooo; Nemo enim illum ex trunco corporis spectabat, sed ex artificio comico æstimabat; Nam illa membra merere per se non amplius poterant duodecim æris, disciplina, quæ erat ab hoc tradita, locabat se non

Minus HS ccciooo. O societatem captiosam et indignam, ubi alter, HS iinoo, alter, cccioao quod sit, in societatem affert! Nisi idcirco moleste pateris, quod HS iinoo tu ex arca proferebas, HS cccrxo ex disciplina et artificio Roscius promebat. Quam enim spem et expectationem, quod studium et quem favorem secum in scænam attulit Panurgus, quod Rosci fuit discipulus! Qui diligebant hunc, illi favebant, qui admirabantur hunc, illum probabant, qui denique hujus nomen audierant, illum eruditum et perf ectum existimabant. Sic est vulgus; Ex veritate

Pauca, ex opinione multa æstimat. Quid sciret ille, perpauci animadvertebant, ubi didicisset, omnes quærebant; Nihil ab hoc pravum et perversum produci posse arbitrabantur. Si veniret ab Statilio, tametsi artificio Roscium superaret, adspicere nemo posset; Nemo enim, sicut ex improbo patre probum filium nasci, sic a pessimo histrione bonum comœdum fieri posse existimaret. Quia veniebat a Roscio, plus etiam scire, quam sciebat, videbatur. XI. Quod item nuper in Erote comœdo usu venit; Qui posteaquam e scæna non modo sibilis, sed etiam convicio explodebatur, sicut in aram confugit in hujus domum, disciplinam, patrocinium, nomen itaque perbrevi tem pore, qui ne in novissimis quidem erat histrionibus,

Ad primos pervenit comœdos. Quæ res extulit eum? Una commendatio hujus; Qui tamen Panurgum illum, non solum ut Rosci discipulus fuisse diceretur, domum recepit, sed etiam summo cum labore, stomacho miseriaque erudiit. Nam quo quisque est sollertior et ingeniosior, hoc docet iracundius et laboriosius; Quod enim ipse celeriter arripuit, id cum tarde percipi videt, discruciatur. Paulo longius

1 Oratio mea provecta est hac de causa, ut condicionem societatis diligenter cognosceretis.

Quæ deinde sunt consecuta? " Panurgum," inquit, " hunc servum communem, Q. Flavius Tarquiniensis quidam interfecit. In hanc rem," inquit, " me cognitorem dedisti. Lite contestata, judicio damni injuria constituto tu sine me cum Flavio decidisti." Utrum pro dimidia parte an pro tota societate? Planius dicam: utrum pro me an et pro me et pro te? Pro me; Potui exemplo multorum; Licitum est jure; Fecerunt multi; Nihil in ea re tibi injuriæ feci. Pete tu tuum, exige et aufer, quod debetur; Suam quisque partem juris possideat et persequatur. — At enim tu tuum negotium gessisti bene. — Gere et tu tuum bene. — Magno tu tuam dimidiam partem decidisti. — Magno et tu tuam partem decide. — HS ccctxxj tu abstulisti. — T Si fit

Hoc vero, HS cccioao tu quoque aufer. XII. Sed hanc decisionem Rosci oratione et opinione augere licet, re et veritate mediocrem et tenuem esse invenietis. Accepit enim agrum temporibus iis, cum jacerent pretia prædiorum; Qui ager neque villam habuit neque ex ulla parte fuit cultus; Qui nunc multo pluris est, quam tunc fuit. Neque id est mirum. Tum enim propter rei publicæ calamitates omnium possessiones erant incertæ, nunc deum immortalium benignitate omnium fortunæ sunt certæ; Tum erat ager incultus sine tecto, nunc est

Cultissimus cum optima villa. Verum tamen, quoniam natura tam malevolus es, numquam ista te molestia et cura liberabo. Præclare suum negotium gessit Roscius, fundum fructuosissimum abstulit; Quid ad te? Tuam partem dimidiam, quem ad modum vis, decide. Vertit hic rationem et id, quod probare non potest, fingere conatur. " De tota re," inquit, " decidisti."

Ergo huc universa causa deducitur, utrum Roscius cum Flavio de sua parte an de tota societate fecerit

Pactionem. Nam ego Roscium, si quid communi nomine tetigit, confiteor præstare debere societati. — Societatis, non suas lites redemit, cum fundum a Flavio accepit. — Quid ita satis non dedit amplius assem neminem petiturum? Qui de sua parte decidit, reliquis integram relinquit actionem, qui pro sociis transigit, satis dat neminem eorum postea petiturum. Quid ita Flavio sibi cavere non venit in mentem? Nesciebat videlicet Panurgum fuisse in societate. Sciebat. Nesciebat Fannium Roscio esse socium. — Præclare; Nam iste cum eo litem con-

Testatam habebat. Cur igitur decidit et non restipulatur neminem amplius petiturum? Cur de fundo decedit et judicio non absolvitur? Cur tam imperite facit, ut nec Roscium stipulatione alliget neque a

Fannio judicio se absolvat? Est hoc primum et ex condicione juris et ex consuetudine cautionis fir pluribus verbis amplecterer, si non alia certiora et clariora testimonia in causa haberem.

XIII. E tne forte me hoc frustra pollicitum esse prædices, te, te, inquam, Fanni, ab tuis subselliis contra te testem suscitabo. Criminatio tua quæ est? Roscium cum Flavio pro societate decidisse. Quo tem pore? Abhinc annis xv. Defensio mea quæ est? Roscium pro sua parte cum Flavio transegisse. R epromittis tu abhinc triennium Roscio. Quid? Recita istam restipulationem clarius. Fannium invitum et huc atque illuc tergiversantem testimonium contra se dicere cogo. Quid enim restipulatio clamat solvit? Cur in re tam vetere, in negotio jam confecto, in societate dissoluta nova hæc restipulatio interponitur? Quis est hujus restipulationis scriptor, testis arbiterque? Tu, Piso; Roscium pro opera ac labore, quod cognitor fuisset, quod vadimonia obisset, rogasti, ut Fannio daret HS ccciooo hac condicione, ut, si quid ille exegisset a Flavio, partem ejus dimidiam Roscio dissolveret. Satisne ipsa restipulatio dicere tibi videtur aperte Roscium pro se decidisse? At enim forsitan hoc tibi veniat in mentem, repromisisse Fannium Roscio, si quid a Flavio exegisset, ejus partem dimidiam, sed omnino exegisse nihil. Quid tum? Non exitum exactionis, sed initium repromissionis spectare debes. Neque si ille persequi noluit, non, quod in se fuit, judicavit Roscium suas, non societatis lites redemisse. Quid si tandem planum facio post decisionem veterem Rosci, post repromissionem recentem hanc Fanni HS ccciooo Fannium a Q. Flavio Panurgi nomine abstulisse? Tamen diutius illudere viri optimi existimationi, Q. Rosci, audebit?

XIV. Paulo ante quærebam, id quod vehementer ad rem pertinebat, qua de causa Flavius, cum de tota lite faceret pactionem, neque satis acciperet a Roscio neque judicio absolveretur a Fannio; Nunc vero, id quod mirum et incredibile est, requiro: Quam ob rem, cum de tota re decidisset cum Roscio, HS separatim Fannio dissolvit? Hoc loco, Saturi, quid pares respondere, scire cupio; Utrum omnino Fannium a Flavio HS non abstulisse an alio

Nomine et alia de causa abstulisse. Si alia de causa, quæ ratio tibi cum eo intercesserat? Nulla. Addictus erat tibi? Non. Frustra tempus contero. " Omnino," inquit, " HS a Flavio non abstulit neque Panurgi nomine neque cujusquam." Si planum facio post hanc recentem stipulationem Rosci HS CCCI333 a Flavio te abstulisse, numquid causare,

Quin ab judicio abeas turpissime victus? Quo teste igitur hoc planum faciam? Venerat, ut opinor, hæc res in judicium. Certe. Quis erat petitor? Fannius. Quis reus f Flavius. Quis judex? Cluvius. Ex his unus mihi testis est producendus, qui pecuniam datam dicat. Quis est ex his gravissimus? Sine controversia qui omnium judicio comprobatus est [judex]. Quem igitur ex his tribus ame testem exspectabis? Petitorem f Fannius est; Contra se numquam testimonium dicet. Reum? Flavius est. Is jam pridem est mortuus; Si viveret, verba ejus audiretis. Judi-

? Cluvius est. Quid is dicit? HS Panurgi nomine Flavium Fannio dissolvisse. Quem tu si ex censu spectas, eques Romanus est, si ex vita, homo clarissimus est, si ex fide, judicem sumpsisti, si ex veritate, id, quod scire potuit et debuit, dixit.

Nega, nega nunc equiti Romano, homini honesto, judici tuo credi oportere! Circumspicit, æstuat, negat nos Cluvi testimonium recitaturos. Recitabimus. Erras; Inani et tenui spe te consolaris. Recita testimonium T. Manili et C. Lusci Ocreæ, duorum senatorum, hominum ornatissimorum, qui ex Cluvio audierunt, Utrum dicis Luscio et Manilio anne Cluvio non esse credendum? XV. Planius atque apertius dicam: Utrum Luscius et Manilius nihil de HS CCCI300 ex Cluvio audierunt, an Cluvius falsum Luscio et Manilio dixit? Hoc ego loco soluto et quieto sum animo et, quorsum recidat responsum tuum, non magnopere laboro; Firmissimis enim et sanctissimis testimoniis virorum optimorum causa

Rosci communita est. Si jam tibi deliberatum est, quibus abroges fidem juris jurandi, responde. Manilio et Luscio negas esse credendum? Dic, aude; Est tuæ contumaciæ, arrogantiæ vitæque universæ vox. Quid exspectas? Quam mox ego Luscium et Manilium dicam ordine esse senatores, ætate grandes natu, natura sanctos et religiosos, copiis rei familiaris locupletes et pecuniosos? Non faciam; Nihil mihi detraham, cum illis exactæ ætatis severissime fructum, quem meruerunt, retribuam. Magis mea adulescentia indiget illorum bona existimatione, quam illorum severissima senectus desiderat meam laudem.

Tibi vero, Piso, diu deliberandum et concoquendum est, utrum potius Chæreæ injurato in sua lite an Manilio et Luscio juratis in alieno judicio credas. Reliquum est, ut Cluvium falsum dixisse Luscio et Manilio contendat. Quod si facit, qua impudentia est, eumne testem improbabit, quem judicem probarit? Ei negabit credi oportere, cui ipse crediderit? Ejus testis ad judicem fidem infirmabit, cujus propter fidem et religionem judicis testes compararit? Quem ego si ferrem judicem, refugere non deberet, cum testem producam, reprehendere audebit?

XVI. " Dicit enim," inquit, " injuratus Luscio et Manilio." Si diceret juratus, crederes? At quid interest inter periurum et mendacem? Qui mentiri solet, peierare consuevit. Quem ego, ut mentiatur, inducere possum, ut peieret, exorare facile potero. Nam qui semel a veritate deflexit, hic non majore religione ad periurium quam ad mendacium perduci consuevit. Quis enim deprecatione deorum, non conscientiæ fide commovetur? Propterea, quæ pœna ab dis immortalibus periuro, hæc eadem mendaci constituta est; Non enim ex pactione verborum, quibus jus jurandum comprehenditur, sed ex perfidia et malitia, per quam insidiæ tenduntur alicui, di immortales hominibus irasci et suscensere

Consuerunt. At ego hoc ex contrario contendo: Levior esset auctoritas Cluvi, si diceret juratus, quam nunc est, cum dicit injuratus. Tum enim forsitan improbis nimis cupidus videretur, qui, qua de re judex fuisset, testis esset; Nunc omnibus civibus necesse est castissimus et constantissimus esse videatur, qui id, quod scit, familiaribus suis dicit.

Dic nunc, si potes, si res, si causa patitur, Cluvium esse mentitum! Mentitus est Cluvius? Ipsa mihi veritas manum inicit et paulisper consistere et commorari cogit. Unde hoc totum ductum et conflatum mendacium est? Roscius est videlicet homo callidus et versutus. Hoc initio cogitare cœpit: " Quoniam Fannius ame petit HS iooa, petam a C. Cluvio, equite Romano, ornatissimo homine, ut mea causa mentiatur, dicat decisionem factam esse, quæ facta non est, HS a Flavio data esse Fannio, quæ data non sunt." Est hoc principio improbi animi,

Miseri ingenii, nulli consilii. Quid deinde? Posteaquam se præclare confirmavit, venit ad Cluvium. Quem hominem? Levem? Immo gravissimum. Mobilem? Immo constantissimum. Familiarem? Immo alienissimum. Hunc posteaquam salutavit, rogare cœpit blande et concinne scilicet: " Mentire mea causa, viris optimis, tuis familiaribus, præsentibus dic Flavium cum Fannio de Panurgo decidisse, qui nihil transegit dic HS dedisse, qui assem nullum dedit." Quid ille respondit? " Ego vero cupide et libenter mentiar tua causa, et, si quando me vis peierare, ut paululum tu compendii facias, paratum fore scito; Non fuit causa, cur tantum laborem caperes et ad me venires; Per nuntium hoc,

Quod erat tam leve, transigere potuisti." XVII. Pro deum hominumque fidem! Hoc aut Roscius umquam a Cluvio petisset, si HS miliens in judicium haberet, aut Cluvius Roscio petenti concessisset, si universæ prædæ particeps esset? Vix me dius fidius tu, Fanni, a Ballione aut aliquo ejus simili hoc et postulare auderes et impetrare posses. Quod cum est veritate falsum, tum ratione quoque est incredibile; Obliviscor enim Roscium et Cluvium viros esse primarios;

Improbos temporis causa esse fingo. Falsum subornavit testem Roscius Cluvium! Cur tam sero? Cur, cum altera pensio solvenda esset, non tum, cum prima? Nam jam antea HS dissolverat. Deinde, si jam persuasum erat Cluvio, ut mentiretur, cur potius HS quam data dixit Fannio a Flavio, cum ex restipulatione pars ejus dimidia Rosci esset? Jam intellegis, C. Piso, sibi soli, societati nihil Roscium petisse. Hoc cum sentit Saturius esse apertum, resistere et repugnare contra veritatem non audet, aliud fraudis et insidiarum in eodem vestigio deverticulum reperit. 62 " Petisse," inquit, " suam partem Roscium a Flavio confiteor, vacuam et integram reliquisse Fanni concedo; Sed, quod sibi exegit, id commune societatis factum esse contendo." Quo nihil captiosius neque indignius potest dici. Quæro enim, potueritne Roscius ex societate suam partem petere necne. Si non potuit, quem ad modum abstulit? Si potuit, quem ad modum non sibi exegit? Nam quod sibi

Petitur, certe alteri non exigitur. An ita est: Si, quod universæ societatis fuisset, petisset, quod tum redactum esset, æqualiter omnes partirentur; Nunc cum petierit, quod suæ partis esset, non, quod tum abstulit, soli sibi exegit? XVIII. Quid interest inter eum, qui per se litigat, et eum, qui cognitor est datus? Qui per se litem contestatur, sibi soli petit, alteri nemo potest, nisi qui cognitor est factus. Itane vero? Cognitor si fuisset tuus, quod vicisset judicio, ferres tuum; Cum suo nomine petiit, quod abstulit, tibi, non

Sibi exegit? Quodsi quisquam petere potest alteri, qui cognitor non est factus, quæro, quid ita, cum Panurgus esset interfectus et lis contestata cum Flavio damni injuria esset, tu in eam litem cognitor Rosci sis factus, cum præsertim ex tua oratione, quodcumque tibi peteres, huic peteres, quodcumque tibi exigeres, id in societatem recideret. Quodsi ad Roscium nihil perveniret, quod tu a Flavio abstulisses, nisi te in suam litem dedisset cognitorem, ad te pervenire nihil debet, quod Roscius pro sua parte

Exegit, quoniam tuus cognitor non est factus. Quid enim huic rei respondere poteris, Fanni? Cum de sua parte Roscius transegit cum Flavio, actionem tibi tuam reliquit an non? Si non reliquit, quem ad modum HS ccciooo ab eo postea exegisti? Si reliquit, quid ab hoc petis, quod per te persequi et petere debes? Simillima enim et maxime gemina societas hereditatis est; Quem ad modum socius in societate habet partem, sic heres in hereditate habet partem. Ut heres sibi soli, non coheredibus petit, sic socius sibi soli, non sociis petit; Et quem ad modum uterque pro sua parte petit, sic pro sua parte dissolvit, heres ex ea parte, qua hereditatem adiit, socius ex

Ea, qua societatem coiit. Quem ad modum suam partem Roscius suo nomine condonare potuit Flavio, ut eam tu non peteres, sic, cum exegit suam partem et tibi integram petitionem reliquit, tecum partiri non debet, nisi forte tu perverso more, quod hujus est, ab alio extorquere non potes, huic eripere potes. Perstat in sententia Saturius, quodcumque sibi petat socius, id societatis fieri. Quod si ita est, qua, malum, stultitia fuit Roscius, qui ex juris peritorum consilio et auctoritate restipularetur a Fannio diligenter, ut, quod is exegisset a Flavio, dimidiam partem sibi dissolveret, siquidem sine cautione et repromissione nihilo minus id Fannius societati, hoc est Roscio, debebat?

[Amissa sunt non pauca]

Index