M. Tullius Cicero: Pro Q. Rabirio Postumo

I. Si quis est, judices, qui C. Rabirium, quod fortunas suas fundatas præsertim atque optime constitutas potestati regiæ libidinique commiserit, reprehendendum putet, ascribat ad judicium suum non modo meam, sed hujus etiam ipsius, qui commisit, sententiam: neque enim cuiquam ejus consilium vehem entius quam ipsi displicet. Quamquam hoc plerumque facimus, ut consilia eventis ponderemus et, cui bene quid processerit, multum illum providisse, cui secus, nihil sensisse dicamus. Si exstitisset in rege fides, nihil sapientius Postumo: quia fefellit rex, nihil hoc amentius dicitur, ut jam nihil esse videatur nisi divinare sapientis.

Sed tam en, si quis est, judices, qui illam Postumi sive inanem spem sive inconsultam rationem sive, ut putet, ego ejus opinioni non repugno: illud tamen

Seq. Deprecor, ut, cum ab ipsa Fortuna crudelissime videat hujus consilia esse multata, ne quid ad eas ruinas, quibus hic oppressus est, addendum acerbitatis putet. Satis est homines imprudentia lapsos non erigere, urgere vero jacentis aut præcipitantis impellere certe est inhumanum, præsertim, judices, cum sit hoc generi hominum prope natura datum, uti, qua in familia laus aliqua forte floruerit, hanc fere, qui sunt ejus stirpis, quod sermone hominum ac memoria patrum virtutes celebrantur, cupidissime persequantur: si quidem non modo in gloria rei militaris Paulum Scipio aut Maximum filius, sed etiam in devotione vitæ et in ipso genere mortis imitatus est P. Decium filius.

II. Sint igitur similia, judices, parva magnis: fuit enim pueris nobis hujus pater C. Curtius princeps ordinis equestris fortissimus et maximus publicanus, cujus in negotiis gerendis magnitudinem animi non tam homines probassent, nisi in eodem benignitas incredibilis fuisset, ut in augenda re non avaritiæ prædam, sed instrumentum bonitati quærere videre-

Tur. Hoc ille natus, quamvis patrem suum numquam viderat, tamen et natura ipsa duce, quæ plurimum valet, et adsiduis domesticorum sermonibus in paternæ vitæ similitudinem deductus es t: multa gessit; Multa contraxit; Magnas partis habuit publicorum: credidit populis; In pluribus provinciis ejus versata res est; Dedit se etiam regibus; Huic ipsi Alexandrino grandem jam ante pecuniam credidit: nec interea locupletare amicos umquam suos destitit, mittere in negotium, dare partis, augere re, fide sustentare. Quid multa? Cum magnitudine animi tum liberalitate vitam patris et consuetudinem expresserat.

Pulsus interea regno Ptolemæus dolosis consiliis, ut dixit Sibylla, sensit Postumus, Romam venit: huic egenti et roganti hic infelix pecuniam credidit, nec tum primum: nam regnanti crediderat absens, nec temere se credere putabat, quod erat nemini dubium quin is in regnum restitueretur asenatu

Populoque Romano. In dando autem et credendo processit longius, nec suam solum pecuniam credidit, sed etiam amicorum. Stulte: quis negat aut quis jam audebit, quod male cecidit, bene consultum putare I1 At est difficile, quod cum spe magna sis ingressus, id non exsequi usque ad extremum. III. Supplex erat rex; Multum rogabat; Omnia pollicebatur, ut jam metuere Postumus cogeretur ne quod crediderat perderet, si credendi constituisset modum; Nihil autem erat illo blandius, nihil hoc benignius, ut magis pæniteret cœpisse quam liceret desistere.

Hinc primum exoritur crimen illud: senatum

Corruptum esse dicunt. O di immortales! Hæc est illa exoptata judiciorum severitas? Corruptores nostri causam dicunt: nos, qui corrupti sumus, non dicimus! Quid? Ego senatum defendam hoc loco, judices? Omni equidem loco debeo — ita de me est meritus ille ordo, — sed nec id agitur omni tempore nec cum Postumi causa res ista conjuncta est. Quamquam ad sumptum itineris, ad illam magnificentiam apparatus comitatumque regium suppeditata pecunia a Postumo est factæque syngraphæ sunt in Albano Cn. Pompei, cum ille Roma profectus esset, tamen non debuit is, qui dabat, quo modo ille, qui accipiebat, consumeret quærere; Non enim latroni, sed regi credidit, nec regi inimico populi Romani, sed ei, cujus reditum consuli mandatum asenatu videbat, nec ei regi, qui alienus ab hoc imperio esset, sed ei, quicum fœdus feriri in Capitolio viderat.

Quod si creditoris culpa est, si qui improbe credita pecunia usus est, damnetur is, qui fabricatus gladium est et vendidit, non is, qui illo gladio civem aliquem interemit. Quam ob rem neque tu, C. Memmi, hoc facere debes, ut senatum, cujus auctoritati te ab adulescentia dedisti, in tanta infamia versari velis, neque ego id, quod non agitur, defendere; Postumi enim causa, quæcumque est, seiuncta asenatu est.

Quod si item a Gabinio seiunctam ostendero, certe quod dicas nihil habebis. IV. Est enim hæc causa,

Quasi quædam appendicula causæ judicatæ atque damnatæ. Sunt lites æstimatæ A. Gabinio, nec prædes dati nec ex bonis populo universa pecunia exacta est. Jubet lex Julia persequi ab eis, ad quos ea pecunia, quam is ceperit, qui damnatus sit, pervenerit. Si est hoc novum in lege Julia, sicuti multa sunt severius scripta quam in antiquis legibus et sanctius, inducatur sane etiam

Consuetudo hujus generis judiciorum nova: sin hoc totidem verbis translatum caput est, quot fuit non modo in Cornelia, sed etiam ante in lege Servilia, per deos immortalis! Quid agimus, judices, aut quem hunc morem novorum judiciorum in rem publicam inducimus? Erat enim hæc consuetudo nota vobis quidem omnibus, sed si usus magister est optimus, mihi debet esse notissima. Accusavi de pecuniis repetundis; Judex sedi; Prætor quæsivi; Defendi plurimos: nulla pars, quæ aliquam facultatem discendi adferre posset, non mea fuit.

Causam dixisse, qui in æstimandis litibus appellatus non esset; In litibus autem nemo appellabatur nisi ex testium dictis aut tabulis

Privatorum aut rationibus civitatum. Itaque in inferendis litibus adesse solebant qui aliquid de se verebantur, et, cum erant appellati, si videbatur, statim contra dicere solebant; Sin ejus temporis recentem invidiam pertimuerant, respondebant postea: quod cum fecissent, permulti sæpe vicerunt.

V. Hoc vero novum est, et ante hoc tempus omnino inauditum: in litibus Postumi nomen est nusquam. In litibus dico? Modo vos idem in A. Ga trinium judices sedistis *. Num quis testis Postumum appellavit? Testis autem? Num accusator? Num denique toto illo in judi eio Postumi nomen

Audistis? Non igitur reus ex ea causa, quæ judicata est, redundat Postumus, sed est adreptus unus eques Romanus de pecuniis repetundis reus. Quibus tabulis? Quæ in judi eio A. Gabinii recitatæ non sunt. Quo teste? A quo tum appellatus nusquam est. Qua æstimatione litium? In qua Postumi mentio facta nulla est. Qua lege? Qua non tenetur. * 6

Hic jam, judices, vestri consilii res est, vestræ sapientiæ: quid deceat vos, non quantum liceat vobis spectare debetis. Si enim quid liceat quæritis, potestis tollere e civitate quem voltis: tabella est, quæ dat potestatem; Occultat eadem libidinem, cujus conscientiam nihil est quod quisquam timeat,

Si non pertimescat suam. Ubi est igitur sapientia judicis? In hoc, ut non solum quid possit, sed etiam quid debeat ponderet, nec quantum sibi permissum meminerit solum, sed etiam quatenus commissum sit. Datur tibi tabella judicii. Qua lege? " Julia de pecuniis repetundis." Quo de reo? " De equite Romano." At iste ordo lege ea non tenetur. " Immo

" Inquit capite, Nihil audisti in Postumum, cum in Gabinium judex esses, nihil Gabinio damnato, eum in eum litis æstimares. " At nunc audio." Reus igitur Postumus est ea lege, qua non modo ipse, sed totus etiam ordo solutus ac liber est.

VI. Hic ego nunc non vos prius implorabo, equites Romani, quorum jus judicio hoc temptatur, quam vos, senatores, quorum agitur fides in hunc ordinem: quæ quidem cum sæpe ante tum in hac ipsa causa ti ssimo consule, Cn. Pompeio, de hac ipsa quæstione referente exsisterent non nullæ, sed perpaucæ tamen acerbæ sententiæ, quæ censerent, ut tribuni, ut præfecti, ut scribæ, ut comites omnes magistratuum lege hac tenerentur, vos, vos, inquam, ipsi et senatus frequens restitistis, et, quamquam tum propter multorum delicta etiam ad innocentium periculum tempus illud exarserat, tamen cum odium non restingueretis, huic ordini ignem novum subici

Non sivistis. Hoc animo igitur senatus. Quid vos,

Videret ne qua nova quæstione adligaretur.

Nunc vos, equites Romani, videte. Scitis me ortum e vobis; Omnia semper sensisse pro vobis; Nihil horum sine magna cura et summa caritate vestri ordinis loquor; Alius alios homines et ordines, ego vos semper complexus sum: moneo et prædico, integra re causaque denuntio, omnis homines deosque testor: dum potestis, dum licet, providete ne duriorem vobis condicionem statuatis ordinique vestro

Quam ferre possitis. Serpet hoc malum, mihi credite, longius quam putatis.

VII. Potentissimo et nobilissimo tribuno plebis, M. Druso, novam in equestrem ordinem quæstionem ferenti aperte equites Romani restiterunt. Quid, hoc licere volebant? Minime: neque solum hoc genus pecuniæ capiendæ turpe, sed etiam nefarium esse arbitrabantur; Ac tamen ita disputabant, eos teneri legibus eis oportere, qui suo judicio essent illam condicionem vitæ secuti. Te delectat amplissimus civitatis gradus, sella curulis, fasces, imperia, provinciæ, sacerdotia, triumphi, denique imago ipsa

Ad posteritatis memoriam prodita: sit simul etiam sollicitudo aliqua et legum et judiciorum major quidam metus. " Nos ista numquam contempsimus " — ita enim disputabant, — " sed hanc vitam quietam atque otiosam secuti sumus, quæ quoniam honore caret, careat etiam molestia." " Tam es tu judex quam ego senator." " Ita es t; Sed tu istud petisti, ego hoc cogor: qua re aut judici mihi non esse liceat aut lege senatoria non teneri."

Hoc vos, equites Romani, jus a patribus acceptum amittetis? Moneo ne faciatis. Rapientur homines in hæc judicia ex omni non modo invidia, sed sermone malevolorum, nisi cavetis. Si jam vobis nuntiaretur in senatu sententias dici ut his legibus teneremini, concurrendum ad curiam putaretis; Si lex de ea re ferretur, convolaretis ad rostra. Vos senatus liberos hac lege esse voluit, populus numquam adligavit, soluti huc convenistis: ne constricti discedatis

Cavete. Nam si Postumo fraudi fuerit, qui nec tribunus nec præfectus nec ex Italia comes nec familiaris Gabinii fuit, quonam se modo defendent posthac, qui vestri ordinis cum magistratibus nostris fuerint his causis implicati?

VIII. " Tu " inquit " Gabinium ut regem reduceret impulisti." Non patitur mea me jam fides de Gabinio gravius agere: quem enim ex tantis inimicitiis receptum in gratiam summo studio defenderim, hunc adflictum violare non debeo: quocum me si ante Cn. Pompeii auctoritas in gratiam non

Reduxisset, nunc jam ipsius fortuna reduceret. Sed tamen, cum ita dicis, Postumi impulsu Gabinium profectum Alexandriam: si defensioni Gabinii fidem non habes, obliviscerisne etiam accusationis tuæ? Gabinius se id fecisse dicebat rei publicæ causa, quod classem Archelai timeret, quod mare refertum fore prædonum pu ta ret: lege etiam id sibi licuisse dicebat. Tu inimicus negas. Ignosco, et eo magis, quod est contra illud judicatum.

Redeo igitur ad crimen et accusationem tuam. Quid vociferabare? D ecem milia talentum Gabinio esse promissa. Huic videlicet aliqui perblandus reperiendus fuit, qui hominem, ut tu vis, avarissimum exoraret, sestertium bis miliens et quadringentiens ne magno opere contem neret. Gabinius illud, quoquo consilio fecit, fecit certe suo; Quæcumque mens illa fuit, Gabinii fuit. Sive ille, ut ipse dicebat, gloriam, sive, ut tu vis, pecuniam quæsivit sibi quæsivit. Non Gabinii comes vel sectator, nec ad Gabinii, cujus id negotium non erat, sed ad P. Lentuli, clarissimi viri, auctoritatem asenatu profectam et consilio certo et spe non dubia Roma contenderat.

" A t dioecetes fuit regius." E t quidem in custodia etiam fuit regia et vis vitæ ejus adlata pæne es t; Multa præterea, quæ libido regis, quæ necessitas cœgit perferre, pe rtu lit: quarum omnium rerum una reprehensio est, quod regnum intrarit, quod potestati regis se commiserit. Verum si quærimus, stulte: quid enim stultius quam equitem Romanum ex hac urbe, hujus, inquam, rei publicæ civem, quæ est una maxim eet fuit sem per libera, venire in eum * 6 locum, ubi parendum alteri et serviendum sit? IX.

Sed in hoc labenti Postumo non ignoscam, homini mediocriter docto, in quo videam sapientissimos homines esse lapsos? Virum unum totius Græciæ facile doctissimum, Platonem, iniquitate Dionysii, Siciliæ tyranni, cui se ille commiserat, in maximis periculis insidiisque esse versatum accepimus; Callisthenem, doctum hominem, comitem Magni Alexandri, ab Alexandro necatum; Demetrium et ex re publica Athenis, quam optime gesserat, et ex doctrina nobilem et clarum, qui Phalereus vocitatus est, in eodem isto Ægyptio regno aspide ad corpus admota

Vita esse privatum. Plane confiteor fieri nihil posse dementius quam scientem in eum locum venire, ubi libertatem sis perditurus: sed hujus ipsius facti stultitiam alia jam superior stultitia defendit: quæ facit, ut hoc stultissimum facinus, quod in regnum venerit, quod regi se commiserit, sapienter factum esse videatur: si quidem non tam semper stulti quam sero sapientis est, cum stultitia sua impeditus

Sit, quoquo modo possit se expedire. Quam ob rem illud maneat et fixum sit, quod neque moveri neque mutari potest: in quo æqui sperasse Postumum dicunt, peccasse iniqui, ipse etiam insanisse se confitetur, quod suam, quod amicorum pecuniam regi crediderit cum tanto fortunarum suarum periculo: hoc quidem semel suscepto atque contracto perpetienda illa fuerunt, ut se aliquando ac suos vindicaret. Itaque obicias licet quam voles sæpe, palliatum fuisse, aliqua habuisse non Romani hominis insignia: quotiens eorum quippiam dices, totiens unum dices illud, tem ere hunc pecuniam regi credidisse, suas fortunas atque famam libidini regiæ

Commisisse. Fecerat te me re: fa teo r: mutari factum jam nullo modo po tera t; Erat aut pallium sumendum Alexandriæ, ut ei Romæ to'gato esse liceret, aut omnes fortunæ abiciendæ, si togam retinuisset.

X. Deliciarum causa et voluptatis non modo cives Romanos, sed et nobilis adulescentis, sed quosdam etiam senatores, summo loco natos, non in hortis aut suburbanis suis, sed Ke apoli, in celeberrimo oppido, in

Tunica pulla sciepe vidi, ibidem mu lti viderunt Chlamydatum illum L. vero Scipionis, qui bellum in Asia gtssit Antiochumque devicit, non solum cum chlamyde, sed etiam cum crepidis in Capitolio statuam v id etis; Quorum im punitas fuit non modo a judicio, sed etiam a sermone. Facilius certe P. Rutilium Rufum necessitatis excusatio defendet: qui cum a Mithradate Mytilenis oppressus esset, crudelitatem regis in togatos vestitus mutatione vitavit. Ergo ille P. Rutilius, qui documentum fuit hominibus nostris virtutis, antiquitatis, prudentiæ, consularis homo, soccos habuit et pal liam; Nec vero id homini quisquam, sed tempori adsignandum putavit: Postumo crimen vestitus adferet is, in quo uno spes fuit, posse sese aliquando ad fortunas suas pervenire?

Nam ut ventum est Alexandriam, judices, hæc una ratio arege proposita Postumo est servandæ pecuniæ, si curationem et quasi dispensationem regiam suscepisset; Id autem facere non poterat nisi dioecetes — hoc enim nomine utitur qui ea regit — esset constitutus. Odiosum negotium Postumo videbatur, sed erat nulla omnino recusatio: molestum etiam nomen ipsum, sed res habebat nomen hoc apud illos, non hic imposuerat: oderat vestitum etiam illum, sed sine eo nec nomen illud poterat nec munus tueri. Ergo

Aderat vis, ut ait poeta ille noster,

Quæ summas frangit infirmatque opes. 29 " Moreretur " inquies; Nam id sequitur. Fecisset certe, si sine maximo dedecore tam impeditis suis rebus potuisset emori.

XI. Nolite igitur fortunam convertere in culpam, neque regis injuriam hujus crimen putare nec consilium ex necessitate nec voluntatem ex vi interpretari, nisi forte eos etiam, qui in hostis aut in prædones inciderint, si aliter quippiam coacti faciant ac liberi, vituperandos putes. Nemo nostrum ignorat, etiam si experti non sumus, consuetudinem regiam: regum autem sunt hæc imperia: " animum adverte ac dicto pare," et, " præter rogitatum, si quid," et illæ minæ: quæ non ut delectemur solum legere et spectare debemus, sed ut cavere etiam et fugere discamus.

At ex hoc ipso crimen exoritur. Ait enim, cum Gabinio pecuniam Postumus cogeret, decumas imperatarum pecuniarum sibi cœgisse. Non intellego hoc quale sit: utrum accessionem decumæ, ut nostri facere coactores solent in centesima, an decessionem de summa fecerit: si accessionem, undecim milia talentum ad Gabinium pervenerunt. At non modo abs te decem milia obiecta sunt, sed etiam ab his

Æstimata. Addo illud etiam: qui tandem convenit aut in tam gravi onere tributorum ad tantam pecuniam cogendam mille talentum accessionem esse factam aut in tanta mercede hominis, ut vis, avarissimi, mille talentum decessionem esse concessam? Neque enim fuit Gabinii remittere tantum de suo nec regis imponere tantum pati suis. At erunt testes legati Alexandrini. Ei nihil in Gabinium dixerunt; Immo * 6 ei Gabinium laudaverunt. Ubi ergo ille mos, ubi consuetudo judiciorum? Ubi exempla? Solet is dicere in eum, qui pecuniam redegit, qui in illum, cujus nomine ea pecunia redigeretur, non dixerit?

Age, si is, qui non dixit, solet, etiamne is solet, qui laudavit? Isdem testibus et quidem non productis, sed dictis testium recitatis, quasi præjudicata res ad has causas deferri solet.

XII. Et ait etiam meus familiaris et necessarius eandem causam Alexandrinis fuisse cur laudarent Gabinium, quæ mihi fuerit cur eum defenderem. Mihi, C. Memmi, causa defendendi Gabinii fuit reconciliatio gratiæ; Neque me vero pænitet mor-

Talis inimicitias, sempiternas amicitias habere; Nam si me invitum putas, ne Cn. Pompei animum offenderem, defendisse causam, et illum et me vehementer ignoras. Neque enim Pompeius me sua causa quicquam facere voluisset invitum, neque ego, cui omnium civium libertas carissima fuisset, meam proiecissem. Nec, quam diu inimicissimus Gabinio fui, non amicissimus mihi Pompeius fu it; Nec postea quam illius auctoritati eam dedi veniam quam debui, quicquam simulate egi, ne cum mea perfidia illi etiam ipsi facerem, cui beneficium dedissem, injuriam. Nam non redeundo in gratiam cum inimico non violabam Pompeium: si per eum reductus insidiose redissem, me scilicet maxime, sed proxime illum

Quoque fefellissem. At de me omittamus: ad Alexandrinos istos revertamur. Quod habent os, quam audaciam! Modo vobis inspectantibus in judicio Gabinii tertio quoque verbo excitabantur: negabant pecuniam Gabinio datam; Recitabatur identidem Pompei testimonium, regem ad se scripsisse nullam pecuniam Gabinio nisi in rem militarem datam. " Non est " inquit " tum Alexandrinis testibus creditum." Quid postea? " Creditur nunc." Quam ob rem? " Quia nunc aiunt, quod

Tunc negabant." Quid ergo? Ista condicio est testium, ut quibus creditum non sit negantibus, isdem credatur aientibus? At si verum tunc cum verissima fronte dixerunt, nunc mentiuntur; Si tunc mentiti sunt, doceant nos verum quo voltu soleant dicere. Audiebamus Alexandriam: nunc cognoscimus: omnes illim præstigiæ, illim, inquam, omnes fallaciæ, omnia denique ab eis mimorum argumenta nata sunt. Nec mihi longius quicquam est, judices, quam videre hominum voltus.

XIII. Dixerunt hic modo nobiscum ad hæc subsellia, quibus superciliis renuentes huic decem milium crimini! Jam nostis insulsitatem Græcorum: umeris gestum agebant tum temporis, credo, causa: nunc scilicet tempus nullum est. At ubi semel quis peieraverit, ei credi postea, etiam si per pluris deos juret, non oportet, præsertim, judices, cum in his judiciis ne locus quidem novo testi soleat esse ob eamque causam idem judices retineantur, qui fuerint de reo, ut his nota sint omnia neque quid fingi novi possit.

Qui causam dicunt, non suis propriis judiciis rei facti condemnari solent. Itaque si aut prædes dedisset Gabinius aut tantum ex ejus bonis, quanta summa litium fuisset, populus recepisset, quamvis magna ad Postumum ab eo pecunia pervenisset, non redigeretur, ut intellegi facile possit, quod ex ea pecunia, qua reorum quis damnatus sit, pervenisse ad aliquem in illo primo judicio planum factum sit, id hoc genere judicii redigi solere. Nunc vero quid agitur? Ubi terrarum sumus? Quid tam perversum præposterum ve dici

Aut excogitari potest? Accusatur is, qui non abstulit arege, sicut Gabinius judicatus est, sed qui maximam regi pecuniam credidit. Ergo is Gabinio dedit, qui huic non reddidit. Lam cedo, cum is, qui pecuniam Postumo debuit, non huic, sed Gabinio dederit, con-

Dem nato Gabinio utrum illi quo ea pecunia pervenerit an huic dicenda causa est?

XIV. " At habet et celat." Sunt enim qui ita loquantur. Quod genus tandem est illud ostentationis et gloriæ? Si nihil habuisset umquam, tamen, si quæsisset, cur dissimularet causa non esset; Qui vero duo lauta et copiosa patrimonia accepisset remque præterea bonis et honestis rationibus auxisset, quid esset tandem causæ cur existimari

Vellet nihil habere? An cum credebat inductus usuris, id agebat, ut haberet quam plurimum: postea quam exegit quod crediderat, ut existimaffetur egere? Novum genus hoc gloriæ concupiscit. " Dominatus est enim " inquit " Alexandriæ." Immo vero in superbissimo dominatu fu it: pertulit ipse custodiam; Vidit in vinculis familiaris suos; Mors ob oculos sæpe versata est; Nudus atque egens ad extremum fugit

E regno. " At permutata aliquando pecunia est; Subductæ naves Postumi Puteolis sunt; Auditæ visæque merces fallaces quidem et fucosæ, chartis et linteis et vitro delatis: quibus cum multæ naves refertæ fuissent, una non patuit parva. " Cataplus ille Puteolanus, sermo illius temporis vectorumque cursus atque ostentatio, tum subinvisum apud malevolos Postumi nomen, propter opinionem pecuniæ nescio quam æstatem unam, non pluris, auris refersit istis sermonibus.

XV. Verum autem, judices, si scire voltis, nisi C. Cæsaris summa in omnis, incredibilis in hunc eadem liberalitas exstitisset, nos hunc Postumum jam pridem in foro non haberemus: ille onera multorum hujus amicorum excepit unus, quæque multi homines necessarii secundis Postumi rebus discripta sustinuerunt, nunc ejus adflictis fortunis universa sustinet. Umbram equitis Romani et imaginem videtis, judices, unius amici conservatam auxilio et fide. Nihil huic eripi potest præter hoc simulacrum pristinæ dignitatis, quod C. Cæsar solus tuetur et sustinet; Quæ quidem in miserrimis rebus huic tamen tribuenda maxima es t; Nisi vero hoc mediocri virtute effici potest, ut tantus ille vir tanti ducat hunc, adflictum præsertim et absentem, et in tanta fortuna sua, ut alienam respicere magnum sit et tanta occupatione maximarum rerum, quas gerit atque gessit, ut vel oblivisci aliorum non sit mirum vel, si meminerit, oblitum esse facile possit

Probare. Multas equidem C. Cæsaris virtutes magnas incredibilisque cognovi, sed sunt ceteræ majoribus quasi theatris propositæ et pæne populares: castris

Locum capere, exercitum instruere, expugnare urbis, aciem hostium profligare, hanc vim frigorum hiemumque, quam nos vix hujus urbis tectis sustinemus, excipere, eis ipsis diebus hostem persequi, cum etiam feræ latibulis se tegant atque omnia bella jure gentium conquiescant: sunt ea quidem magna — quis negat? — Sed magnis excitantur præmiis ac memoria hominum sem piterna; Quo minus admirandum est eum facere illa, qui im mortalitatem concupiverit.

X VI. Hæc mira laus est, quæ non poetarum carminibus, non annalium monum entis celebratur, sed prudentium judicio expenditur: equitem Romanum, veterem amicum suum, studiosum, amantem, observantem sui, non libidine, non turpibus impensis cupiditatum atque jacturis, sed experientia patrimonii amplificandi labentem excepit, corruere non sivit, fulsit et sustinuit re, fortuna, fide, hodieque sustinet, nec amicum pendentem corruere patitur, nec illius animi aciem præstringit splendor sui nominis nec mentis quasi luminibus officit altitudo

Fortunæ et gloriæ. Sint sane illa magna, quæ re vera magna su n t: de judicio animi mei, ut volet, quisque se ntia t; Ego enim hanc in tantis opibus, tanta fortuna liberalitatem in suos, memoriam amicitiæ reliquis virtutibus omnibus antepono. Quam quidem vos, judices, ejus in novo genere bonitatem inusitatam claris ac præpotentibus viris non modo non aspernari ac refutare, sed complecti etiam et augere debetis, et eo magis, quod videtis hos quasi sumptos dies ad labefactandam illius dignitatem, ex qua illi nihil detrahi potest quod non aut fortiter ferat aut facile restituat: amicissimum hominem si honestate spoliatum audierit, nec sine magno dolore feret nec id amiserit, quod posse speret recuperari.

XVII. Satis multa hominibus non iniquis hæc esse debent: nimis etiam multa vobis, quos æquissimos esse confidimus; Sed ut omnium vel suspitioni vel malevolentiæ vel crudelitati satis fiat: " occultat pecuniam Postumus, latent regiæ divitiæ." Ecquis est ex tanto populo qui bona C. Rabirii Postumi nummo sestertio sibi addici/velit? Sed miserum me! Quanto hoc dixi cum dolore! Hem, Postume, tune es C. Curtii filius, C. Rabirii judicio et voluntate filius, natura sororis? Tune ille in omnis tuos liberalis? Cujus multos bonitas locupletavit? Qui nihil profudisti? Nihil ullam in libidinem contulisti? Tua, Postume, nummo sestertio ame addicuntur?

O meum miserum acerbumque præconium! At hoc etiam optat miser ut condemnetur a vobis; Ita bona veneant, ut solidum suum cuique solvatur. Nihil jam aliud nisi fidem cu ra t; Nec vos huic, si jam oblivisci vestræ mansuetudinis volueritis, quicquam præterea potestis eripere. Quod, judices, ne faciatis oro obtestorque vos, atque eo magis, si adventicia pecunia petitur ab eo, cui sua non redditur; Nam in eum, cui misericordia opitulari debebat, invidia quæsita est.

Sed jam, quoniam, ut spero, fidem, quam tibi dedi, præstiti, Postum e, reddam etiam lacrimas quas debeo: quas quidem ego tuas in meo casu plurimas v id i: versatur ante oculos luctuosa nox meis omnibus, cum tu totum te cum tuis copiis ad me detulisti. Tu comitibus, tu præsidio, tu etiam tanto pondere auri, quantum tem pus illud postulabat, discessum illum su sten tasti; Tu numquam meis me absente liberis, numquam coniugi meæ defuisti. Possum excitare multos in patriam 1 reductos testis liberalitatis tuæ: quod sæpe audivi patri tuo Curtio magno adiumento

In judicio capitis fuisse. Sed jam omnia tim eo; Bonitatis ipsius invidiam reformido: nam indicat tot hominum fletus quam sis carus tuis et me dolor debilitat intercluditque vocem. Vos obsecro, judices, ut huic optimo viro, quo nemo melior umquam fuit, nomen equitis Romani et usuram hujus lucis et vestrum conspectum ne eripiatis. Hic vos aliud nihil orat nisi ut rectis oculis hanc urbem sibi intueri atque in hoc foro vestigium facere liceat, quod ipsum fortuna eripuerat, nisi unius amici opes subvenissent.

Index