I. F/rsi, Quirites, non est meæ consuetudinis initio dicendi rationem reddere qua de causa quemque defendam, propterea quod cum omnibus civibus in eorum periculis semper satis justam mihi causam necessitudinis esse duxi, tamen in hac defensione capitis, famæ fortunarumque omnium C. Rabiri proponenda ratio videtur esse offici mei, propterea quod, quæ justissima mihi causa ad hunc defendendum esse visa est, eadem vobis ad absolvendum debet
Videri. Nam me cum amicitiæ vetustas, cum dignitas hominis, cum ratio humanitatis, cum meæ vitæ perpetua consuetudo ad C. Rabirium defendendum est adhortata, tum vero, ut id studiosissime facerem, salus rei publicæ, consulare officium, consulatus denique ipse mihi una a vobis cum salute rei publicæ commendatus cœgit. Rabirium culpa delicti, non invidia vitæ, Quirites, non denique veteres justæ gravesque inimicitiæ civium in discrimen capitis vocaverunt, sed ut illud summum auxilium maiestatis atque imperi quod nobis a majoribus est traditum de re publica tolleretur, ut nihil posthac auctoritas senatus, nihil consulare imperium, nihil consensio bonorum contra pestem ac perniciem civitatis valeret, idcirco in his rebus evertendis unius hominis senectus, infirmitas solitudoque temptata est. Quam ob rem si est boni consulis, cum cuncta auxilia rei publicæ labefactari convellique videat, ferre opem patriæ, succurrere saluti fortunisque communibus, implorare civium fidem, suam salutem posteriorem salute communi ducere, est etiam bonorum et fortium civium, quales vos omnibus rei publicæ temporibus exstitistis, intercludere omnis seditionum vias, munire præsidia rei publicæ, summum in consulibus imperium, summum in senatu consilium putare; Ea qui secutus sit, laude potius et honore quam pœna et supplicio dignum judicare. Quam ob rem labor in hoc defendendo præcipue meus est, studium vero conservandi hominis commune mihi vobiscum esse debebit.
II. Sic enim existimare debetis,Quirites, post hominum memoriam rem nullam majorem, magis periculosam, magis ab omnibus vobis providendam neque a tribuno pl. Susceptam neque a consule defensam neque ad populum Romanum esse delatam. Agitur enim nihil aliud in hac causa, Quirites, nisi ut nullum sit posthac in re publica publicum consilium, nulla bonorum consensio contra improborum furorem et audaciam, nullum extremis rei publicæ temporibus
Perfugium et præsidium salutis. Quæ cum ita sint, primum, quod in tanta dimicatione capitis, famæ fortunarumque omnium fieri necesse est, ab love Optimo Maximo ceterisque dis deabusque immortalibus, quorum ope et auxilio multo magis hæc res publica quam ratione hominum et consilio gubernatur, pacem ac veniam peto precorque ab eis ut hodiernum diem et ad hujus salutem conservandam et ad rem publicam constituendam inluxisse patiantur. Deinde vos, Quirites, quorum potestas proxime ad deorum immortalium numen accedit, oro atque obsecro, quoniam uno tempore vita C. Rabiri, hominis miserrimi atque innocentissimi, salus rei publicæ vestris manibus suffragiisque permittitur, adhibeatis in hominis fortunis misericordiam, in rei publicæ salute sapientiam quam soletis, β Nunc quoniam, T. Labiene, diligentiæ meæ temporis angustiis obstitisti meque ex comparato et constituto spatio defensionis in semihoræ articulum cœgisti, parebitur et, quod iniquissimum est, accusatoris condicioni et, quod miserrimum, inimici potestati. Quamquam in hac præscriptione semihoræ patroni milii partis reliquisti, consulis ademisti, propterea quod ad defendendum prope modum satis erit hoc
Mihi temporis, ad conquerendum vero parum. Nisi forte de locis religiosis ac de lucis quos ab hoc violatos esse dixisti pluribus verbis tibi respondendum putas; Quo in crimine nihil est umquam abs te dictum, nisi a C. Macro obiectum esse crimen id C. Rabirio. In quo ego demiror meminisse te quid obiecerit C. Rabirio Macer inimicus, oblitum esse
Quid æqui et jurati judices judicarint. III. An de peculatu facto aut de tabulario incenso longa oratio est expromenda? Quo in crimine propinquus C. Rabiri judicio clarissimo, C. Curtius, pro virtute sua est honestissime liberatus, ipse vero Rabirius non modo in judicium horum criminum, sed ne in tenuissimam quidem suspicionem verbo est umquam vocatus. An de sororis filio diligentius respondendum est? Quem ab hoc necatum esse dixisti, cum ad judici moram familiaris funeris excusatio quæreretur. Quid enim est tam veri simile quam cariorem huic sororis maritum quam sororis filium fuisse, atque ita cariorem ut alter vita crudelissime privaretur, cum alteri ad prolationem judici biduum quæreretur? An de servis alienis contra legem Fabiam retentis, aut de civibus Romanis contra legem Porciam verberatis aut necatis plura dicenda sunt, cum tanto studio C. Rabirius totius Apuliæ, singulari voluntate Campaniæ ornetur, cumque ad ejus propulsandum periculum non modo homines sed prope regiones ipsæ convenerint, aliquanto etiam latius * 6 excitatæ quam ipsius vicinitatis nomen ac termini postulabant? Nam quid ego ad id longam orationem comparem quod est in eadem multæ inrogatione præscriptum, hunc nec suæ nec alienæ pudicitiæ
Pepercisse? Quin etiam suspicor eo mihi semihoram ab Labieno præstitutam esse ut ne plura de pudicitia dicerem. Ergo ad hæc crimina quæ patroni diligentiam desiderant intellegis mihi semihoram istam nimium longam fuisse. Illam alteram partem de ncce Saturnini nimis exiguam atque angustam esse voluisti; Quæ non oratoris ingenium sed consulis auxilium implorat et flagitat.
Nam de perduellionis judicio, quod ame sublatu nesse criminari soles, meum crimen est, non Rabiri. Quod utinam, Quirites, ego id aut primus aut solus ex hac re publica sustulissem! Utinam hoc, quod ille crimen esse volt, proprium testimonium meæ laudis esset. Quid enim optari potest quod ego mallem quam me in consulatu meo carnificem de foro, crucem de campo sustulisse? Sed ista laus primum est majorum nostrorum, Quirites, qui expulsis regibus nullum in libero populo vestigium crudelitatis regiæ retinuerunt, deinde multorum virorum fortium qui vestram libertatem non acerbitate suppliciorum infestam sed lenitate legum munitam esse voluerunt. * 6
IV. Qunm ob rem uter nostrum tandem, Labiene, popularis est, tune qui civibus Romanis in contione ipsa carnificem, qui vincla adhiberi putas oportere, qui in campo Martio comitiis centuriatis auspicato in loco crucem ad civium supplicium defigi et constitui jubes, an ego qui funestari contionem contagione carnificis veto, qui expiandum forum populi Romani ab illis nefarii sceleris vestigiis esse dico, qui castam contionem, sanctum campum, inviolatum corpus omnium civium Romanorum, integrum jus libertatis
Defendo servari oportere? Popularis vero tribunus pl. Custos defensorque juris et libertatis! Porcia lex virgas ab omnium civium Romanorum corpore amovit hic misericors flagella rettulit; Porcia lex libertatem civium lictori eripuit, Labienus, homo popularis, carnifici tradidit; C. Gracchus legem tulit ne de capite civium Romanorum injussu vestro judicaretur, hic popularis a viris injussu vestro non judicari de cive Romano sed indicta causa civem Romanum capitis condemnari cœgit. Tu mihi etiam legis Porciæ, tu C. Gracchi, tu horum libertatis, tu cujusquam denique hominis popularis mentionem facis, qui non modo suppliciis inusitatis sed etiam verborum crudelitate inaudita violare libertatem hujus populi, temptare mansuetudinem, commutare disciplinam rentur. Cum vero his rebus omnibus C. Gracchus omnis vicerit, quantum intervallum tandem inter te atque ilium intcriccturn putas? Sed moreretur prius acerbissima morte mi lieus C. Gracchus quam in ejus contione carnifex consisteret; Quem non modo foro sed etiam cælo hoc ac spiritu censoriæ leges atque urbis domicilio carere voluerunt. Hic se popularem dicere audet, me alienum acommodis vestris, cum iste omnis et suppliciorum et verborum acerbitates non ex memoria vestra ac patrum vestrorum sed ex annalium monumentis atque ex regum commentariis conquisierit, ego omnibus meis opibus, omnibus consiliis, omnibus dictis atque factis repugnarim et restiterim crudelitati? Nisi forte hanc condicionem vobis esse voltis quam servi, si libertatis spem propositam non haberent, ferre nullo modo possent. Misera est ignominia judiciorum publicorum, misera multatio bonorum, miserum exsilium; Sed tamen in omni calamitate retinetur aliquod vestigium libertatis. Mors denique si proponitur, in libertate moriamur, carnifex vero et obductio capitis et nomen ipsum crucis absit non modo a corpore civium Romanorum sed etiam a cogitatione, oculis, auribus. Harum enim omnium rerum non solum eventus atque perpessio sed etiam condicio, exspectatio, mentio ipsa denique indigna cive Romano atque homine libero est. An vero servos nostros horum suppliciorum omnium metu dominorum benignitas vindicta una liberat; Nos a verberibus, ab unco, a crucis denique terrore neque res gestæ neque acta
Ætas neque vestri honores vindicabunt? Quam ob rem fateor atque etiam, Labiene, profiteor et præ me fero te ex illa crudeli, importuna, non tribunicia actione sed regia, meo consilio, virtute, auctoritate esse depulsum. Qua tu in actione quamquam omnia exempla majorum, omnis leges, omnem auctoritatem senatus, omnis religiones atque auspiciorum publica jura neglexisti, tamen ame hæc in hoc tam exiguo meo tempore non audies; Liberum tempus nobis dabitur ad istam disceptationem.
VI. Nunc de Saturnini crimine ac de clarissimi patrui tui morte dicemus. Arguis occisum esse a C. Saturninum. At id C. Rabirius multorum testimoniis, Q. Hortensio copiosissime defendente, antea falsum esse docuit; Ego autem, si mihi esset integrum, susciperem hoc crimen, agnoscerem, confiterer. Vtinam hanc mihi facultatem causa concederet ut possem hoc prædicare, C. Saturninum, hostem populi Romani, interfectum! — Nihil me clamor iste commovet sed consolatur, cum indicat esse quosdam civis imperitos sed non multos. Numquam, mihi credite, populus Romanus hic qui silet consulem me fecisset, si vestro clamore perturbatum iri arbitraretur. Quanto jam levior est acclamatio! Quin continetis vocem indicem stultitiæ vestræ,
Testem paucitatis! — Libenter, inquam, confiterer, si vere possem aut etiam si mihi esset integrum, C. Saturninum esse occisum, et id facinus pulcherrimum esse arbitrarer; Sed, quoniam id facere non possum, confitebor id quod ad laudem minus valebit, ad crimen non minus. Confiteor interficiendi Saturnini causa C. Rabirium arma cepisse. Quid est, Labiene? Quam ame graviorem confessionem aut quod in hunc majus crimen exspectas? Nisi vero interesse aliquid putas inter eum qui hominem occidit, et eum qui cum telo occidendi hominis causa fuit. Si interfici Saturninum nefas fuit, arma sumpta esse contra Saturninum sine scelere non possunt; Si arma jure sumpta concedis, interfectum jure concedas necesse est.
VII. Fit senatusconsultum ut C. Marius L. Valerius consules adhiberent tribunos pl. Et prætores, quos eis videretur, operamque darent ut imperium populi Romani maiestasque conservaretur. Adhibent omnis tribunos pl. Præter Saturninum, prætores præter Glauciam; Qui rem publicam salvam esse vellent, arma capere et se sequi jubent. Parent omnes; Ex ædificiis armamentariisque publicis arma populo Romano C. Mario consule distribuente dantur. Hic jam, ut omittam cetera, de te ipso, Labiene, quæro. Cum Saturninus Capitolium teneret armatus, esset una C. Glaucia, C. Saufeius, etiam ille ex compedibus atque ergastulo Gracchus; Addam, quoniam ita vis, eodem Q. Labienum, patruum tuum; In foro autem C. Marius et L. Valerius Flaccus consules, post cunctus senatus, atque ille senatus quem etiam vos ipsi, quo facilius de hoc senatu detrahere possitis, laudare consuevistis; Cum equester ordo — at quorum equitum, di immortales! Patrum nostrorum atque ejus ætatis, qui tum magnam partem rei publicæ atque omnem dignitatem judiciorum tenebant, — cum omnes omnium ordinum homines qui in salute rei publicæ salutem suam repositam esse arbitrabantur arma cepissent;
Rabirio faciendum fuit? De te ipso, inquam, Labiene, quæro. Cum ad arma consules ex senatus consulto vocavissent, cum armatus M. Æmilius, princeps senatus, in comitio constitisset, qui cum ingredi vix posset, non ad insequendum sibi tarditatem pedum sed ad fugiendum impedimento fore putabat, cum denique Q. Scævola confectus senectute, perditus morbo, mancus et membris omnibus captus ac debilis, hastili nixus et animi vim et infirmitatem corporis ostenderet, cum L. Metellus, Ser. Rutilius, C. Catulus omnesque qui tum erant consulares pro salute communi arma cepissent, cum omnes prætores, cuncta nobilitas ac juventus accurreret, Cn. Et L. Domitii, L. Crassus, Q. Mucius, C. Drusus, cum omnes Octavii, Metelli, Julii, Cassii, Catones, Pompeii, cum L. Scipio, cum M. Lepidus, cum D. Brutus, cum hic ipse, P. Servilius, quo tu imperatore, Labiene, meruisti, cum hic Q. Catulus, admodum tum adulescens, cum hic C. Curio, cum denique omnes clarissimi viri cum consulibus essent; Rabirium facere convenit? Utrum inclusum atque abditum latere in occulto atque ignaviam suam tenebrarum ac parietum custodiis tegere, an in Capitolium pergere atque ibi se cum tuo patruo et ceteris ad mortem propter vitæ turpitudinem confugientibus congregare, an cum Mario, Scauro, Catulo, Metello, Scævola, cum bonis denique omnibus coire non modo salutis verum etiam periculi societatem?
VIII. Tu denique, Labiene, quid faceres tali in re ac tempore? Cum ignaviæ ratio te in fugam atque in latebras impelleret, improbitas et furor L. Saturnini in Capitolium arcesseret, consules ad patriæ salutem ac libertatem vocarent, quam tandem 1 Auctoritatem, quam vocem, cujus sectam sequi, cujus imperio parere potissimum velles? " Patruus," inquit, ** meus cum Saturnino fuit." Quid? Pater quicum? Quid? Propinqui vestri, equites Romani? Quid? Omnis præfectura, regio, vicinitas vestra? Quid? Ager Picenus universus utrum tribunicium furorem, an consularem auctoritatem secutus est?
Equidem hoc adfirmo, quod tu nunc de tuo patruo prædicas neminem umquam adhuc de se esse confessum; Nemo est, inquam, inventus tam profligatus, tam perditus, tam ab omni non modo honestate sed etiam simulatione honestatis relictus, qui se in Capitolio fuisse cum Saturnino fateretur. At fuit vester patruus. Fuerit, et fuerit nulla vi, nulla desperatione rerum suarum, nullis domesticis volneribus coactus; Induxerit eum L. Saturnini familiaritas ut amicitiam patriæ præponeret; Idcircone oportuit C. Rabirium desciscere are publica, non comparerc in illa armata multitudine bonorum, consulum voci
Atque imperio non obœdire? Atqui videmus hæc in rerum natura tria fuisse, ut aut cum Saturnino esset, aut cum bonis, aut lateret. Latere mortis erat instar turpissimæ, cum Saturnino esse furoris et sceleris; Virtus et honestas et pudor cum consulibus esse cogebat. Hoc tu igitur in crimen vocas, quod cum cis fuerit C. Rabirius quos amentissimus fuisset si oppugnasset, turpissimus si reliquisset?
IX. At C. Decianus, de quo tu sæpe commemoras, quia, cum hominem omnibus insignem notis turpitudinis, P. Furium, accusaret summo studio bonorum omnium, queri est ausus in contione de morte Saturnini, condemnatus est, et Sex. Titius, quod habuit imaginem L.Saturnini domi suæ,condemnatus est. Statuerunt equites Romani illo judi eio iqnprobum civem esse et non retinendum in civitate, qui hominis hostilem in modum seditiosi imagine aut mortem ejus honestaret, aut desideria imperitorum misericordia commoveret, aut suam significaret imitandæ improbi-
Tatis voluntatem. Itaque mihi mirum videtur unde hanc tu, Labiene, imaginem quam habes inveneris; Nam Sex. Titio damnato qui istam habere auderet inventus est nemo. Quod tu si audisses aut si per ætatem scire potuisses, numquam profecto istam imaginem quæ domi posita pestem atque exsilium Sex. Titio attulisset in rostra atque in contionem attulisses, nec tuas umquam ratis ad eos scopulos appulisses ad quos Sex. Titi adflictam navem et in quibus C. Deciani naufragium fortunarum videres.
Sed in his rebus omnibus imprudentia laberis. Causam enim suscepisti antiquiorem memoria tua, quæ causa ante mortua est quam tu natus es; Et qua in causa tute profecto fuisses, si per ætatem
Esse potuisses eam causam in judicium vocas. An non intellegis, primum quos homines ct qualis viro* mortuos summi sceleris arguas, deinde quot ex hi* qui vivunt eodem crimine in summum periculum capitis arcessas? Rabirius fraudem capitalem admisit quod arma contra L. Saturninum tulit, huic quidem adferet aliquam deprecationem periculi ætas illa qua tum fuit; Q. vero Catulum, patrem hujus, in quo summa sapientia, eximia virtus, singularis humanitas fuit, M. Scaurum, illa gravitate, illo consilio, illa prudentia, duos Mucios, L. Crassum, M. Antonium, qui tum extra urbem cum præsidio fuit, quorum in hac civitate longe maxima consilia atque ingenia fuerunt, ceteros pari dignitate præditos custodes gubernatoresque rei publicæ quem ad modum mortuos defendemus? Quid de illis honestissimis viris atque optimis civibus, equitibus Romanis, dicemus qui tum una cum senatu salutem rei publicæ defenderunt? Quid de tribunis ærariis ceterorumque ordinum omnium hominibus qui tum arma pro communi libertate ceperunt?
X. Sed quid ego de eis omnibus qui consulari imperio paruerunt loquor? De ipsorum consulum fama quid futurum est? L. Flaccum, hominem cum semper in re publica, tum in magistratibus gerendis, in sacerdotio cærimoniisque quibus præerat diligentissimum, nefarii sceleris ac parricidi mortuum condemnabimus? Adjungemus ad hanc labem ignominiamque mortis etiam C. Mari nomen? C. Marium, quem vere patrem patriæ, * parentem, inquam, vestræ libertatis atque hujusce rei publicæ possumus dicere, sceleris ac parricidi
Nefarii mortuum condemnabimus? Etenim si C. Rabirio, quod iit ad arma, crucem T. Labienus in campo Martio defigendam putavit, quod tandem excogitabitur in eum supplicium qui vocavit? Ac si fides Saturnino data est, quod abs te sæpissime dicitur, non eam C. Rabirius sed C. Marius dedit, idemque violavit, si in fide non stetit. Quæ fides, ' Labiene, qui potuit sine senatus consulto dari? Adeone hospes es hujusce urbis, adeone ignarus disciplinæ consuetudinisque nostræ ut hæc nescias, ut peregrinari in aliena civitate, non in tua magistra-
Tum gerere videare? " Quid jam ista C. Mario," inquit, 11 nocere possunt, quoniam sensu et vita caret? " Itane vero? Marius periculisque vixisset, si nihil longius quam vitæ termini postulabant spe atque animo de se et gloria sua cogitasset? At, credo, cum innumerabilis hostium copias in Italia fudisset atque obsidione rem publicam liberasset, omnia sua secum una moritura arbitrabatur. Non est ita, Quirites; Neque quisquam nostrum in rei publicæ periculis cum laude ac virtute versatur quin spe posteritatis fructuque ducatur. Itaque cum multis aliis de causis virorum bonorum mentes divinæ mihi atque æternæ videntur esse, tum maxime quod optimi et sapientissimi cujusque animus ita præsentit in posterum ut nihil
Nisi sempiternum spectare videatur. Mari et ceterorum virorum sapientissimorum ac fortissimorum civium mentis" quæ mihi videntur ex hominum vita ad deorum religionem et sanctimoniam demigrasse, testor me pro illorum fama, gloria, memoria non secus ac pro patriis fanis atque delubris propugnandum putare, ac, si pro illorum laude mihi arma capienda essent, non minus strenue caperem, quam illi pro communi salute ceperunt. Etenim, Quirites, exiguum nobis vitæ curriculum natura circumscripsit, immensum gloriæ. XI. Qua re, si eos qui jam de vita decesserunt ornabimus, justiorem nobis mortis condicionem relinquemus.
Sed si illos, Labiene, quos jam videre non possumus neglegis, ne his quidem quos vides consuli putas
Oportere? Neminem esse dico ex his omnibus, qui illo die Romæ fuerit, quem tu diem in judicium vocas, pubesque tum fuerit, quin arma ceperit, quin consules secutus sit. Omnes ei quorum tu ex ætate conjecturam facere potes quid tum fecerint abs te capitis C. Rabiri nomine citantur. At occidit Saturninum Rabirius. Vtinam fecisset! Non supplicium deprecarer sed præmium postularem. Etenim, si Scævæ, servo Q. Crotonis, qui occidit L. Saturninum, libertas data est, quod equiti Romano præmium dari par fuisset? Et, si C. Marius, quod fistulas quibus ac sedibus præcidi imperarat, quod in clivo Capitolino improborum civium ***
XII. *** aret. Itaque non senatus in ea causa cognoscenda me agente diligentior aut inclementior fuit quam vos universi, cum orbis terræ distributionem atque illum ipsum agrum Campanum animis, manibus, vocibus
Idem ego quod is qui auctor hujus judicii clamo, prædico, denuntio. Nullus est reliquus rex, nulla gens, nulla natio quam pertimescatis; Nullum adventicium, nullum extraneum malum est quod mrinuare in hanc possit. Si immorta fem hanc civitatem voltis, si æternum imperium, si sempiternam, nobis a nostris cupiditatibus, a hominibus novarum rerum a domesticis est cavendum. Hisce autem m magnum præsidium vobis majores reliquerunt, vocem illam consulis: * *' qui rem salvam esse Huic voci favete, vestro judicio attuleritis mihi............ Neque eripueriti* spem
Libertati*, spem salutis, spem dignitatis. Labienu* cædem civium fecisset ut L. Saturnsnu*, ei carcerem refregisset, si Capitolium cum armatis occupavisset? Facerem idem quod C. Marius fecit, ad senatum referrem, vos ad rem publicam defendendam coAor/arer, armatus ipse vobiscum armato obsisterem. Nunc quoniam armorum suspicio nulla est, tela non video, non vis, non cædes, non Capitoli atque arcis obsessio est, sed accusatio perniciosa, judicium acerbum, res tota a tribuno pl. Suscepta contra rem publicam, non vos ad arma vocando* e**e, verum ad suffragia cohortandos contra oppugnationem vestræ maiestatis putavi. Itaque nunc vos omnis oro atque obtestor hortorque. Non ita mos est, consulem cum es..
XIII. ***timet; Qui hasce ore adverso pro re publica cicatrices ac notas virtutis accepit, is ne quod accipiat famæ volnus perhorrescit; Quem numquam incursiones hostium loco movere potuerunt, is nunc impetum civium, cui necessario cedendum est, per-
Horrescit. A^eque a vobis jam bene vivendi sed honeste moriendi facultetem petit, neque tam ut domo sua frua/ur quam ne patrio ee pulcro privetur laborat. Nihil ahW jam vos orat atque oA secrat nisi uti ne se legitimo funere et domestica morte privetis, ut eum qui pro patria nuIlum umquam mor/w periculum fugit in patria mori patiamini. 3d Dixi ad id tempus quod mihi a tribuno pi. Præstitutum est; A vobt; Peto quæsoque ut hanc meam defensionem pro amici periculo ^delem, pro rei publicæ salute consularem putetis.