M. Tullius Cicero: Pro Quinctio

I. Quæ res in civitate duæ plurimum possunt, eæ contra nos ambæ faciunt in hoc tempore, summa gratia et eloquentia; Quarum alteram, C. Aquili, vereor, alteram metuo. Eloquentia Q. Hortensi ne me in dicendo impediat, non nihil commoveor, gratia Sex. Quinctio noceat, id vero non medio-

Criter pertimesco. Neque hoc tanto opere querendum videretur, hæc summa in illis esse, si in nobis essent saltem mediocria; Verum ita se res habet, ut ego, qui neque usu satis et ingenio parum possum, cum patrono disertissimo comparer, P. Quinctius, cui tenues opes, nullæ facultates, exiguæ amicorum copiæ sunt, cum adversario gratiosissimo contendat.

Illud quoque nobis accedit incommodum, quod M. Junius, qui hanc causam, G. Aquili, aliquotiens apud te egit, homo et in aliis causis exercitatus et in hac multum et sæpe versatus, hoc tempore abest nova legatione impeditus, et ad me ventum est, qui ut summa haberem cetera, temporis quidem certe vix satis habui, ut rem tantam, tot controversiis impli-

Catam, possem cognoscere. Ita, quod mihi consuevit in ceteris causis esse adiumento, id quoque in hac causa deficit. Nam, quod minus ingenio possum, subsidium mihi diligentia comparavi; Quæ quanta sit, nisi tempus et spatium datum sit, intellegi non potest. Quæ quo plura sunt, C. Aquili, eo te et hos, qui tibi in consilio sunt, meliore mente nostra verba audire oportebit, ut multis incommodis veritas debilitata tandem æquitate talium virorum recreetur.

Quodsi tu judex nullo præsidio fuisse videbere contra vim et gratiam solitudini atque inopiæ, si apud hoc consilium ex opibus, non ex veritate causa pendetur, profecto nihil est jam sanctum atque sincerum in civitate, nihil, quod humilitatem cujusquam gravitas et virtus judicis consoletur. Certe aut apud te et hos, qui tibi adsunt, veritas valebit aut ex hoc loco repulsa vi et gratia locum, ubi consistat, reperire non poterit.

Est? Primum magnitudo periculi summo timore hominem afficit, quod uno judicio de fortunis omnibus decernit, idque dum cogitat, non minus sæpe ei venit in mentem potestatis quam æquitatis tuæ, propterea quod omnes, quorum in alterius manu vita posita est, sæpius illud cogitant, quid possit is, cujus in dicione ac potestate sunt, quam quid debeat

Facere. Deinde habet adversarium P. Quinctius verbo Sex. Nævium, re vera hujusce ætatis homines disertissimos, fortissimos, florentissimos nostræ civitatis, qui communi studio summis opibus Sex. Nævium defendunt, si id est defendere, cupiditati alterius obtemperare, quo is facilius, quem velit,

Iniquo judicio opprimere possit. Nam quid hoc iniquius aut indignius, C. Aquili, dici aut commemorari potest, quam me, qui caput alterius, famam fortunasque defendam, priore loco causam dicere? Cum præsertim Q. Hortensius, qui in hoc judicio partes accusatoris obtinet, contra me sit dicturus, cui summam copiam facultatemque dicendi natura largita est. Ita fit, ut ego, qui tela depellere et vulneribus mederi debeam, tum id facere cogar, cum etiam telum adversarius nullum iecerit, illis autem id tempus impugnandi detur, cum et vitandi illorum impetus potestas adempta nobis erit et, si qua in re, id quod parati sunt facere, falsum crimen quasi venenatum aliquod telum iecerint, medicinæ faciendæ locus non erit. *

Id accidit prætoris iniquitate et injuria, primum quod contra omnium consuetudinem judicium prius de probro quam de re maluit fieri, deinde quod ita constituit id ipsum judicium, ut reus, antequam verbum accusatoris audisset, causam dicere cogeretur. Quod eorum gratia et potentia factum est, qui, quasi sua res aut honos agatur, ita diligenter Sex. Nævi studio et cupiditati morem gerunt et in ejus modi rebus opes suas experiuntur, in quibus, quo plus propter virtutem nobilitatemque possunt, eo minus, quantum possint, debent ostendere.

Cum tot tantisque difficultatibus affectus atque afflictus in tuam, C. Aquili, fidem, veritatem, misericordiam P. Quinctius confugerit, cum adhuc ei propter vim adversariorum non jus par, non agendi potestas eadem, non magistratus æquus reperiri potuerit, cum ei summam per injuriam omnia inimica atque infesta fuerint, te, C. Aquili, vosque, qui in consilio adestis, orat atque obsecrat, ut multis injuriis jactatam atque agitatam æquitatem in hoc tandem loco consistere et confirmari patiamini. III. Id quo facilius facere possitis, dabo operam, ut, a principio res quem ad modum gesta et contracta sit, cognoscatis.

C. Quinctius fuit P. Quincti hujus frater, sane ceterarum rerum pater familias et prudens et attentus, una in re paulo minus consideratus, qui societatem cum Sex. Nævio fecerit, viro bono, verum tamen non ita instituto, ut jura societatis et officia certi patris familias nosse posset; Non quo ei deesset ingenium; Nam neque parum facetus scurra Sex. Nævius neque inhumanus præco est umquam existimatus. Quid ergo est? Cum ei natura nihil melius quam vocem dedisset, pater nihil præter libertatem reliquisset, vocem in quæstum contulit, libertate usus est, quo

Impunius dicax esset. Quare quidem socium tibi eum velles adjungere, nihil erat, nisi ut in tua pecunia condisceret, qui pecuniæ fructus esset; Tamen inductus consuetudine ac familiaritate Quinctius fecit, ut dixi, societatem earum rerum, quæ in Gallia comparabantur. Erat ei pecuaria res ampla et rustica sane bene culta et fructuosa. Tollitur ab atriis Liciniis atque a præconum consessu in Galliam Nævius et trans Alpes usque transfertur. Fit magna mutatio loci, non ingenii. Nam qui ab adulescentulo quæstum sibi instituisset sine impendio, posteaquam nescio quid impendit et in commune contulit,

Mediocri quæstu contentus esse non poterat. Nec mirum, si is, qui vocem venalem habuerat, ea, quæ voce quæsiverat, magno sibi quæstui fore putabat. Itaque hercule haud mediocriter de communi, quodcumque poterat, ad se in privatam domum sevocabat; Qua in re ita diligens erat, quasi ii, qui magna fide societatem gererent, arbitrium pro socio condemnari solerent. Verum his de rebus non necesse habeo dicere ea, quæ me P. Quinctius cupit commemorare; Tametsi causa postulat, tamen, quia postulat, non flagitat, præteribo.

IV. Cum annos jam complures societas esset, et cum sæpe suspectus Quinctio Nævius fuisset neque ita commode posset rationem reddere earum rerum, quas libidine, non ratione gesserat, moritur in Gallia Quinctius, cum adesset Nævius, et moritur repentino. Heredem testamento reliquit hunc P. Quinctium, ut, ad quem summus mæror morte sua veniebat, ad eundem summus honos quoque perveniret. Quo mortuo, nec ita multo post, in Galliam proficiscitur Quinctius, ibi cum isto Nævio familiariter vivit. Annum fere una sunt, cum et de societate multa inter se communicarent et de tota illa ratione atque re Gallicana; Neque interea verbum ullum interposuit Nævius aut societatem sibi quidpiam debere, aut privatim Quinctium debuisse. Cum æris alieni aliquantum esset relictum, quibus nominibus pecuniam Romæ curari oporteret, auctionem in Gallia P. hic Quinctius Narbone se facturum esse proscribit earum

Rerum, quæ ipsius erant privatæ. Ibi tum vir optimus Sex. Nævius hominem multis verbis deterret, ne auctionetur; Eum non ita commode posse eo tempore, quo proscripsisset, vendere; Romæ sibi nummorum facultatem esse, quam, si saperet, communem existimaret pro fraterna illa necessitudine et pro ipsius affinitate; Nam P. Quincti consobrinam habet in matrimonio Nævius et ex ea liberos. Quia, quod virum bonum facere oportebat, id loquebatur Nævius, credidit Quinctius eum, qui orationem bonorum imitaretur, facta quoque imitaturum; Auctionem velle facere desistit, Romam proficiscitur; De-

Cedit ex Gallia Romam simul Nævius. Cum pecuniam C. Quinctius P. Scapulæ debuisset, per te, C. Aquili, decidit P. Quinctius, quid liberis ejus dissolveret. Hoc eo per te agebatur, quod propter ærariam rationem non satis erat in tabulis inspexisse, quantum deberetur, nisi ad Castoris quæsisses, quantum solveretur. Decidisstatuisquetu propter necessitudinem,quætibi cum Scapulis est, quid iis ad denarium solveretur.

V. Hæc omnia Quinctius agebat auctore et consuasore Nævio. Nec mirum, si ejus utebatur consilio, cujus auxilium sibi paratum putabat; Non modo enim pollicitus erat in Gallia, sed Romæ cotidie, simul atque sibi hic annuisset, numeraturum se dicebat. Quinctius porro istum posse facere videbat, debere intellegebat, mentiri, quia causa, cur mentiretur, non erat, non putabat; Quasi domi nummos haberet, ita constituit Scapulis se daturum; Nævium

Certiorem facit, rogat, ut curet, quod dixisset. Tum iste vir optimus (vereor, ne se derideri putet, quod iterum jam dico " optimus "), qui hunc in summas angustias adductum putaret, ut eum suis condicionibus in ipso articulo temporis adstringeret, assem sese negat daturum, nisi prius de rebus rationibusque societatis omnibus decidisset et scisset sibi cum Quinctio controversiæ nihil futurum. " Posterius," inquit, " ista videbimus," Quinctius; " Nunc hoc velim cures, si tibi videtur, quod dixisti." Negat se alia ratione facturum; Quod promisisset, non plus sua referre, quam si, cum auctionem venderet,

Domini jussu quidpiam promisisset. Destitutione illa perculsus Quinctius a Scapulis paucos dies aufert, in Galliam mittit, ut ea, quæ proscripserat, venirent, deteriore tempore absens auctionatur, Scapulis difficiliore condicione dissolvit. Tum appellat ultro Nævium, ut, quoniam suspicaretur aliqua de re fore controversiam, videret, ut quam primum et quam

Minima cum molestia tota res transigeretur. Dat iste amicum M. Trebellium, nos communem necessarium, qui istius domi erat eductus, et quo utebatur iste plurimum, propinquum nostrum, Sex. Alfenum. Res convenire nullo modo poterat, propterea quod hic mediocrem jacturam facere cupiebat, iste medio-

Cri præda contentus non erat. Itaque ex eo tempore res esse in vadimonium cœpit. Cum vadimonia sæpe dilata essent, et cum aliquantum temporis in ea re esset consumptum neque quicquam profectum esset, venit ad vadimonium Nævius.

VI. Obsecro, C. Aquili vosque, qui adestis in consilio, ut diligenter attendatis, ut singulare genus fraudis et novam rationem insidiarum cognoscere

Possitis. Ait se auctionatum esse in Gallia; Quod sibi videretur, se vendidisse; Curasse, ne quid sibi societas deberet; Se jam neque vadari amplius neque vadimonium promittere; Si quid agere secum velit Quinctius, non recusare. Hic cum rem Gallicanam cuperet revisere, hominem in præsentia non vadatur; Ita sine vadimonio disceditur. Deinde Romæ dies xxx fere Quinctius commoratur; Cum ceteris quæ habebat vadimonia, dii fert, ut expeditus in Galliam proficisci

Posset; Proficiscitur. Roma egreditur ante diem Kalend.FebruariasQuinctiusScipione et Norbano coss. Quæso, ut eum diem memoriæ mandetis. L. Albius Sex. Filius Quirina, vir bonus et cum primis honestus, una profectus est. Cum venissent ad Vada Volaterrana quæ nominantur, vident perfamiliarem Nævi, qui ex Gallia pueros venales isti adducebat, L. Publicium; Qui, ut Romam venit, narrat Nævio, quo in loco viderit Quinctium. Quod nisi ex Publicio narratum Nævio esset, non tam cito res in contentionem

Venisset. Tum Nævius pueros circum amicos dimittit, ipse suos necessarios ab atriis Liciniis et a faucibus macelli corrogat, ut ad tabulam Sextiam sibi adsint Publicio audivit, pueros...

; Tabulæ maxime signis hominum nobilium consignantur, disceditur. Postulat a Burrieno prætore Nævius, ut ex edicto bona possidere liceat; Jussit bona proscribi ejus, quicum familiaritas fuerat, societas erat, affinitas liberis istius vivis divelli nullo

Modo poterat. Qua ex re intellegi facile potuit nullum esse officium tam sanctum atque sollemne, quod non avaritia comminuere ac violare soleat. Etenim si veritate amicitia, fide societas, pietate propinquitas colitur, necesse est iste, qui amicum, socium, affinem fama ac fortunis spoliare conatus est, vanum se et perfidiosum et impium esse fateatur.

Libellos Sex. Alfenus, procurator P. Quincti, familiaris et propinquus Sex. Nævi, deicit, servulum unum, quem iste prehenderat, abducit, denuntiat sese procuratorem esse, istum æquum esse famæ fortunisque P. Quincti consulere et adventum ejus exspectare; Quod si facere nolit atque imbiberit ejus modi rationibus illum ad suas condiciones perducere, sese nihil precari et, si quid agere velit, judicio defen-

Dere. Hæc dum Romæ geruntur, Quinctius interea contra jus, consuetudinem, edicta prætorum de * saltu agroque communi a servis communibus vi detruditur.

VII. Aquili, modo et ratione omnia Romæ Nævium fecisse, si hoc, quod per litteras istius in Gallia gestum est, recte atque ordine factum esse videtur. Expulsus atque ejectus e prædio Quinctius accepta insigni injuria confugit ad C. Flaccum imperatorem, qui tum erat in provincia, quem, ut ipsius dignitas poscit, honoris gratia nomino. Is eam rem quam vehementer vindicandam putarit, ex decretis

Ejus poteritis cognoscere. Alfenus interea Romæ cum isto gladiatore vetulo cotidie pugnabat; Utebatur populo sane suo, propterea quod iste caput petere non desinebat. Iste postulat, ut procurator judicatum solvi satis daret; Negat Alfenus æquum esse procuratorem satis dare, quod reus satis dare non deberet, si ipse adesset. Appellantur tribuni; Aquibus cum esset certum auxilium petitum, ita tum disceditur, ut idibus Septembribus P. Quinctium sisti Sex. Alfenus promitteret. Vi. Flaccus expr essed his strong disapproval of Nævius's

VIII. Venit Romam Quinctius, vadimonium sistit. Iste, homo acerrimus, bonorum possessor, expulsor, ereptor, annum et sex menses nihil petit, quiescit, condicionibus hunc, quod potest, producit, a Cn. Dolabella denique prætore postulat, ut sibi Quinctius judicatum solvi satis det ex formula: Non recusabat Quinctius, quin ita satis dare juberet, si bona possessa essent ex edicto. Decernit (quam æquum, nihil dico, unum hoc dico: novum; Et hoc ipsum tacuisse mallem, quoniam utrumque quivis intellegere potuit), sed jubet P. Quinctium sponsionem cum Sex. Nævio facere: si

Recusabant, qui aderant tum Quinctio, demonstrabant de re judicium fieri oportere, ut aut uterque inter se aut neuter satis daret; Non necesse

Esse famam alterius in judicium venire. Clamabat bona mea ex edicto P. Burrieni prætoris dies xxx possessa Nævius) being " Spondeo." Porro ipse Quinctius sese idcirco nolle satis dare, ne videretur judicasse bona sua ex edicto possessa esse; Sponsionem porro si istius modi faceret, se, id quod nunc evenit, de capite suo priore loco causam esse dicturum. Dolabella (quem ad modum solent homines nobiles; Seu recte seu perperam facere cœperunt, ita in utroque excellunt, ut nemo nostro loco natus assequi possit) injuriam facere fortissime perseverat; Aut satis dare aut sponsionem jubet facere, et interea recusantes nostros advocatos acerrime submoveri.

IX. Conturbatus sane discedit Quinctius; Neque mirum, cui hæc optio tam misera tamque iniqua daretur, ut aut ipse se capitis damnaret, si satis dedisset, aut causam capitis, si sponsionem fecisset, priore loco diceret. Cum in altera re causæ nihil esset, quin secus judicaret ipse de se, quod judicium gravissimum est, in altera spes esset ad talem tamen virum judicem veniendi, unde eo plus opis auferret, quo minus attulisset gratiæ, sponsionem facere maluit; Fecit; Te judicem, C. Aquili, sumpsit, ex sponso egit. In hoc summa judicii causaque tota consistit.

Judicium esse, C. Aquili, non de re pecuniaria, sed de fama fortunisque P. Quincti vides. Cum majores ita constituerint., ut, qui pro capite diceret, is posteriore loco diceret, nos inaudita criminatione accusatorum priore loco causam dicere intellegis. Eos porro, qui defendere consuerunt, vides accusare, et ea ingenia converti ad perniciem, quæ antea versabantur in salute atque auxilio ferendo. Illud etiam restiterat, quod hesterno die fecerunt, ut te in jus educerent, ut nobis tempus, quam diu diceremus, præstitueres; Quam rem facile a prætore impetrassent, nisi tu, quod esset tuum jus et officium potestasque, docuisses.

Neque nobis adhuc præter te quisquam fuit, ubi nostrum jus contra illos obtineremus, neque illis umquam satis fuit illud obtinere, quod probari omnibus posset; Ita sine injuria potentiam levem atque inopem esse arbitrantur.

X. Verum quoniam tibi instat Hortensius, ut eas in consilium, ame postulat, ne dicendo tempus absumam, queritur priore patrono causam defendente numquam perorari potuisse, non patiar istam manere suspicionem, nos rem judicari nolle; Nep illud mihi arrogabo, me posse causam commodius demonstrare, quam antea demonstrata sit, neque tamen tam multa verba faciam, propterea quod et ab illo, qui tum dixit, informata jam causa est et ame, qui neque excogitare neque pronuntiare multa possum, brevitas

Postulatur, quæ mihimet ipsi amicissima est; Faciam, quod te sæpe animadverti facere, Hortensi; Totam causæ meæ dictionem certas in partes dividam. Tu id semper facis, quia semper potes, ego in hac causa faciam, propterea quod in hac videor posse facere; Quod tibi natura dat ut semper possis, id mihi causa concedit ut hodie possim. Certos mihi fines terminosque constituam, extra quos egredi non possim, si maxime velim, ut et mihi sit propositum, de quo dicam, et Hortensius habeat exposita, ad quæ respondeat, et tu, C. Aquili, jam ante animo prospicere possis, quibus de rebus auditurus sis.

Negamus te bona P. Quincti, Sex. Nævi, possedisse ex edicto prætoris. In eo sponsio facta est. Ostendam primum causam non fuisse, cur a prætore postulares, ut bona P. Quincti possideres, deinde ex edicto te possidere non potuisse, postremo non possedisse. Aquili vosque, qui estis in consilio, ut, quid pollicitus sim, diligenter memoriæ mandetis; Etenim rem facilius totam accipietis, si hæc memineritis, et me facile vestra existimatione revocabitis, si extra hos cancellos egredi conabor, postularet, nego ex edicto possidere potuisse, nego possedisse. Hæc tria cum docuero, peroraro.

Non fuit causa, cur postulares. Qui hoc intellegi potest? Quia Sex. Nævio neque ex societatis ratione neque privatim quicquam debuit Quinctius. Quis huic rei testis est? Idem, qui acerrimus adversarius; In hanc rem te, te, inquam, testem, Nævi, citabo. Annum et eo diutius post mortem C. Quincti fuit in Gallia tecum simul Quinctius. Doce te petisse ab eo istam nescio quam innumerabilem pecuniam, doce aliquando mentionem fecisse, dixisse deberi; Debuisse concedam. Moritur C. Quinctius, qui tibi, ut ais, certis nominibus grandem pecuniam debuit. Heres ejus P. Quinctius in Galliam ad te ipsum venit in agrum communem, eo denique, ubi non modo res erat, sed ratio quoque omnis et omnes litteræ. Quis tam dissolutus in re familiari fuisset, quis tam neglegens, quis tam tui, Sexte, dissimilis, qui, cum res ab eo, quicum contraxisset, recessisset et ad heredem pervenisset, non heredem, cum primum vidisset, certiorem faceret, appellaret, rationem afferret, si quid in controversiam veniret, aut intra parietes aut summo jure experiretur? Itane est? Quod viri optimi faciunt, si suos propinquos ac necessarios caros et honestos esse atque haberi volunt, id Sex. Nævius non faceret, qui usque eo fervet ferturque avaritia, ut de suis commodis aliquam partem nolit committere, ne quam partem huic propinquo suo ullius ornamenti relinquat? Et is pecuniam, si qua deberetur, non peteret, qui, quia, quod debitum numquam est, id datum non est, non pecuniam modo, verum etiam hominis propinqui sanguinem vitamque eripere conatur? Huic tum molestus esse videlicet noluisti, quem nunc respirare libere non sinis; Quem nunc interficere nefarie cupis, eum tum pudenter appellare nolebas. Ita credo; Hominem propinquum, tui observantem, virum bonum, pudentem, majorem natu nolebas aut non audebas appellare; Sæpe, ut fit, cum ipse te con* firma sses, cum statuisses mentionem de pecunia facere, cum paratus meditatusque venisses, homo timidus virginali verecundia subito ipse te retinebas; Excidebat repente oratio; Cum cuperes appellare, non audebas, ne invitus audiret. Id erat profecto.

Credamus hoc, Sex. Nævium, cujus caput oppugnet, ejus auribus pepercisse. Si debuisset, Sexte, petisses, et petisses statim; Si non statim, paulo quidem post; Si non paulo, at aliquando; Sex quidem illis mensibus profecto; Anno vertente sine controversia. Anno et sex mensibus vero, cum tibi cotidie potestas hominis fuisset admonendi, verbum nullum facis: biennio jam confecto fere appellas. Quis tam perditus ac profusus nepos non adesa jam, sed abundanti etiam pecunia sic dissolutus fuisset, ut fuit Sex. Nævius? Cum hominem nomino, satis

Mihi videor dicere. Debuit tibi C. Quinctius, numquam petisti; Mortuus est ille, res ad heredem venit; Cum eum cotidie videres, post biennium denique appellas. Dubitabitur, utrum sit probabilius, Sex. Nævium statim, si quid deberetur, petiturum fuisse an ne appellaturum quidem biennio? Ap vixit. In Gallia agi non potuit? At et in provincia jus dicebatur, et Romæ judicia fiebant. Restat, ut aut summa neglegentia tibi obstiterit aut unica liberalitas. Si neglegentiam dices, mirabimur, si bonitatem, ridebimus; Neque præterea quid possis dicere, invenio. Satis est argumenti nihil esse debitum Nævio, quod tam diu nihil petivit.

XIII. Quid, si hoc ipsum, quod nunc facit, ostendo testimonio esse nihil deberi? Quid enim nunc agit Sex. Nævius? Qua de re controversia est? Quod est hoc judicium, in quo jam biennium versamur? Quid negotii geritur, in quo ille tot et tales viros defatigat? Pecuniam petit. Nunc denique? Verum tamen

Petat; Audiamus. De rationibus et controversiis tamen; Concedamus. " Non," inquit, " id ago, C. Aquili, neque in eo nunc laboro. Pecunia mea tot annos utitur P. Quinctius. Utatur sane; Non peto." Quid igitur pugnas? An, quod sæpe multis in locis dixisti, ne in civitate sit, ne locum suum, quem adhuc honestissime defendit, obtineat, ne numeretur inter vivos, decernat de vita et ornamentis suis omnibus, apud judicem causam priore loco dicat et, eam cum orarit, tum denique vocem accusatoris audiat? Quid? Hoc quo pertinet? Ut ocius ad tuum pervenias? At

Si id velles, jam pridem actum esse poterat. Ut honestiore judicio conflictere? At sine summo scelere P. Quinctium, propinquum tuum, jugulare non potes. Ut facilius judicium sit? At neque C. Aquilius de capite alterius libenter judicat, et Q. Hortensius contra capiit non didicit dicere. Quid a nobis autem, C. Aqiiili, refertur? Pecuniam petit; Negamus deberi. Judicium fiat statim; Non recusamus. Num quid præterea? Si veretur, ut res judicio facto parata sit, judicatum solvi satis accipiat; Quibus ame verbis satis acceperit, isdem ipse, quod peto, satis det. Actum jam potest esse, C. Aquili; Jam tu potes liberatus discedere molestia, prope dicam, non minore quam Quinctius.

Quid agimus, Hortensi? Quid de hac condicione dicimus? Possumus aliquando depositis armis sine periculo fortunarum de re pecuniaria disceptare? Possumus ita rem nostram persequi, ut hominis propinqui caput incolume esse patiamur? Possumus petitoris personam capere, accusatoris deponere? " Immo," inquit, " abs te satis accipiam; Ego autem tibi satis non dabo." XIV. Quis tandem nobis ista jura tam æqua discribit? Quis hoc statuit, quod æquum sit in Quinctium, id iniquum esse in Nævium? " Quincti bona," inquit, " ex edicto prætoris possessa sunt." Ergo, id ut confitear, postulas, ut, quod numquam factum esse judicio defendimus, id, proinde quasi factum sit, nostro judicio confirmemus?

Inveniri ratio, C. Aquili, non potest, ut ad suum quisque quam primum sine cujusquam dedecore, infamia pemicieque perveniat? Profecto, si quid deberetur, peteret; Non omnia judicia fieri mallet quam unum illud, unde hæc omnia nascuntur. Qui inter tot annos ne appellant quidem Quinctium, cum potestas esset agendi cotidie, qui, quo tempore primum male agere cœpit, in vadimoniis differendis tempus omne consumpserit, qui postea vadimonium quoque missum fecerit, hunc per insidias vi de agro communi deiecerit, qui, cum de re agendi nullo recusante potestas fuisset, sponsionem de probro facere maluerit, qui, cum revocetur ad id judicium, unde hæc nata sunt omnia, condicionem æquissimam repudiet, fateatur se non pecuniam, sed vitam et sanguinem petere, is non hoc palam dicit: " Mihi si quid deberetur, peterem atque adeo jam pridem

Abstulissem; Nihil hoc tanto negotio, nihil tam invidioso judicio, nihil tam copiosa advocatione uterer, si petendum esset; Extorquendum est invito atque ingratiis; Quod non debet, eripiendum atque exprimendum est; De fortunis omnibus P. Quinctius deturbandus est; Potentes, diserti )Nno biles omnes advocandi sunt; Adhibenda vis est veritati, minæ jactentur, pericula intendantur, formidines opponantur, ut his rebus aliquando victus et perterritus ipse se dedat "? Quæ mehercule omnia, cum, qui contra pugnent, video, et cum illum consessum considero, adesse atque impendere videntur neque vitari ullo modo posse; Cum autem ad te, C. Aquili, oculos animumque rettuli, quo majore conatu studioque aguntur, eo leviora infirmioraque existimo.

Nihil igitur debuit, ut tu ipse prædicas. Quid, si debuisset? Continuone causa fuisset cur a prætore postulares, ut bona possideres? Non opinor id quidem neque jus esse neque cuiquam expedire. Quid igitur demonstrat? Vadimonium sibi ait esse desertum. XV. Antequam doceo id factum non esse, libet mihi, C. Aquili, ex officii ratione atque ex omnium consuetudine rem ipsam et factum simul Sex. Nævi considerare. Ad vadimonium non venerat, ut ais, is, quicum tibi affinitas, societas, omnes denique causæ et necessitudines veteres intercedebant. Ilicone ad prætorem ire convenit? Continuone verum fuit postulare, ut ex edicto bona possidere liceret? Ad hæc extrema et inimicissima jura tam cupide decurrebas, ut tibi nihil in posterum, quod gravius atque crudelius facere posses, reservares?

Nam quid homini potest turpius, quid viro miserius aut acerbius usu venire? Quod tantum evenire dedecus, quæ tanta calamitas inveniri potest? Pecuniam si cuipiam fortuna ademit aut si alicujus eripuit injuria, tamen, dum existimatio est integra, facile consolatur honestas egestatem. At non nemo aut ignominia affectus aut judicio turpi convictus bonis quidem suis utitur, alterius opes, id quod miserrimum est, non exspectat, hoc tamen in miseriis adiumento et solacio sublevatur. Cujus vero bona venierunt, cujus non modo illæ amplissimæ fortunæ, sed etiam victus vestitusque necessarius sub præconem cum dedecore subiectus est, is non modo ex numero vivorum exturbatur, sed, si fieri potest, infra etiam mortuos amandatur. Etenim mors honesta sæpe vitam quoque turpem exornat, vita tam turpis

Ne morti quidem honestæ locum relinquit. Ergo hercule, cujus bona ex edicto possidentur, hujus omnis fama et existimatio cum bonis simul possidetur; De quo libelli in celeberrimis locis proponuntur, huic ne perire quidem tacite obscureque conceditur; Cui magistri fiunt et domini constituuntur, qui, qua lege et qua condicione pereat, pronuntient, de quo homine præconis vox prædicat et pretium conficit, huic acerbissimum vivo videntique funus ducitur, si funus id habendum est, quo non amici conveniunt ad exsequias cohonestandas, sed bonorum emptores ut carnifices ad reliquias vitæ lacerandas et distrahendas.

XVI. Itaque majores nostri raro id accidere voluerunt, prætores, ut considerate fieret, comparaverunt. Viri boni cum palam fraudantur, cum experiundi potestas non est, timide tamen et pedetemptim istuc descendunt vi ac necessitate coacti, inviti, multis vadimoniis desertis, sæpe illusi ac destituti; Considerant enim, quid et quantum sit alterius bona proscribere. Jugulare civem ne jure quidem quisquam bonus vult, mavult commemorari se, cum posset perdere, pepercisse quam, cum parcere potuerit, perdidisse. Hæc in homines alienissimos, denique inimicissimos viri boni faciunt et hominum existimationis et communis humanitatis causa, ut, cum ipsi nihil alteri scientes incommodarint, nihil ipsis jure incommodi cadere possit.

Ad vadimonium non venit. Quis? Propinquus. Si res ista gravissima sua sponte videretur, tamen ejus atrocitas necessitudinis nomine levaretur. Ad vadimonium non venit. Quis? Socius. Etiam gravius aliquid ei deberes concedere, quicum te aut voluntas congregasset aut fortuna conjunxisset. Ad vadimonium non venit. Quis? Is, qui tibi præsto semper fuit. Ergo in eum, qui semel hoc commisit, ut tibi præsto non esset, omnia tela conjecisti, quæ parata sunt in eos, qui permulta male agendi causa

Fraudandique fecerunt? Si dupondius tuus ageretur, Sex. Nævi, si in parvula re captionis aliquid vererere, non statim ad C. Aquilium aut ad eorum aliquem, societatis, affinitatis ageretur, cum officii rationem atque existimationis duci conveniret, eo tempore tu non modo non ad C. Aquilium aut L. Lucilium rettulisti, sed ne ipse quidem te consuluisti, ne hoc quidem tecum locutus es: " Horæ duæ fuerunt; Quinctius ad vadimonium non venit. Quid ago? " Si mehercule hæc tecum duo verba fecisses: " Quid ago? " Respirasset cupiditas atque avaritia, paulum aliquid loci rationi et consilio dedisses, tu te collegisses, non in eam turpitudinem venisses, ut hoc tibi esset apud tales viros confitendum, qua tibi vadimonium non sit obitum, eadem te hora consilium cepisse hominis propinqui fortunas funditus evertere.

XVII. Ego pro te nunc hos consulo post tempus et in aliena re, quoniam tu in tua re, cum tempus erat, consulere oblitus es; Quæro abs te, C. Aquili, L. Quinctili, M. Marcelle: Vadimonium mihi non obiit quidam socius et affinis meus, quicum mihi necessitudo vetus, controversia de re pecuniaria recens intercedit; Postulone a prætore, ut ejus bona mihi possidere liceat, an, cum Romæ domus ejus, uxor, liberi sint, domum potius denuntiem? Quid est, quod hac tandem de re vobis possit videri? Profecto, si recte vestram bonitatem atque prudentiam cognovi, non multum me fallit, si consulamini, quid sitis responsuri: primum exspectare, deinde, si lati- tare ac diutius ludificare videatur, amicos convenire, quærere, quis procurator sit, domum denuntiare. Dici vix potest, quam multa sint, quæ respondeatis ante fieri oportere, quam ad hanc rationem extremam

Necessario devenire. Quid ad hæc Nævius? Ridet scilicet nostram amentiam, qui in vita sua rationem summi officii desideremus et instituta virorum bonorum requiramus. " Quid mihi," inquit, " cum ista summa sanctimonia ac diligentia? Viderint," inquit, " ista officia viri boni, de me autem ita considerent: non quid habeam, sed quibus rebus invenerim, quærant, et quem ad modum natus et quo pacto educatus sim. Memini; Vetus est, ' de scurra multo facilius divitem quam patrem familias fieri posse.' "

Hæc ille, si verbis non audet, re quidem vera palam loquitur. Etenim si vult virorum bonorum instituto vivere, multa oportet discat atque dediscat, quorum illi ætati utrumque difficile est.

XVIII. " Non dubitavi," inquit, " cum vadimonium desertum esset, bona proscribere." Improbe; Verum, quoniam tu id tibi arrogas et concedi postulas, concedamus. Quid, si numquam deseruit, si ista causa abs te tota per summam fraudem et malitiam ficta est, si vadimonium omnino tibi cum P. Quinctio nullum fuit? Quo te nomine appellemus? Tamen in ista postulatione et proscriptione bonorum improbissimus reperiebare. Malitiosum? Non negas. Fraudulentum? Jam id quidem arrogas tibi et præclarum putas. Audacem, cupidum, perfidiosum? Vulgaria et obsoleta sunt; Res autem nova atque

Inaudita. Quid ergo est? Vereor mehercule, ne aut gravioribus utar verbis, quam natura fert, aut levioribus, quam causa postulat. Ais esse vadimonium desertum. Quæsivit ate, statim ut Romam rediit, Quinctius, quo die vadimonium istuc factum esse diceres. Respondisti statim: Nonis Febr. Discedens in memoriam redit Quinctius, quo die Roma in Galliam profectus sit; Invenitur dies profectionis pridie Kal. Febr. Nonis Febr. Si Romæ fuit, causæ nihil dici-

Mus, quin tibi vadimonium promiserit. Quid? Hoc inveniri qui potest? Profectus est una L. Albius, homo cum primis honestus; Dicet testimonium. Prosecuti sunt familiares et Albium et Quinctium; Dicent hi quoque testimonium. Litteræ P. Quincti, testes tot, quibus omnibus causa justissima est, cur scire potuerint, nulla, cur mentiantur, cum adstipulatore tuo comparabuntur.

Et in hac ejus modi causa P. Quinctius laborabit et diutius in tanto metu miser periculoque versabitur? Et vehementius eum gratia adversarii perterrebit, quam fides judicis consolabitur? Vixit enim semper inculte atque horride; Natura tristi ac recondita fuit; Non ad solarium, non in campo, non in conviviis versatus est; Id egit, ut amicos observantia, rem parsimonia retineret; Antiquam officii rationem dilexit, cujus splendor omnis his moribus obsolevit. At si in causa pari discedere inferior videretur, tamen esset non mediocriter conquerendum; Nunc in causa superiore ne ut par quidem sit postulat, inferiorem esse se patitur dumtaxat usque eo, ne cum bonis, fama fortunisque omnibus Sex. Nævi cupiditati crudelitatique dedatur.

XIX. Docui, quod primum pollicitus sum, C. Aquili, causam omnino, cur postularet, non fuisse, quod neque pecunia debebatur et, si maxime deberetur, commissum nihil esset, quare ad istam rationem perveniretur. Attende nunc ex edicto prætoris bona P. Quincti possideri nullo modo potuisse. Tracta edictum. Qui Non est is Quinctius; Nisi si latitant, qui ad negotium suum relicto procuratore proficiscuntur, cui

Videamus, quæ deinde sint consecuta. Hominem P. Quincti deprehendis in publico, conaris abducere; Non patitur Alfenus, vi tibi adimit, curat, ut domum reducatur, ad Quinctium. Hic quoque summe constat procuratoris diligentis officium. Debere tibi dicis Quinctium, procurator negat; Vadari vis, promittit; In jus vocas, sequitur; Judicium postulas, non recusat. Quid aliud sit absentem defendi, ego non

Intellego. At quis erat procurator? Credo aliquem electum hominem egentem, litigiosum, improbum, qui posset scurræ divitis cotidianum convicium sustinere. Nihil minus; Eques Romanus locuples, sui negotii bene gerens, denique is, quem, quotiens Nævius in Galliam profectus est, procuratorem Romæ reliquit. XX. Et audes, Sex. Nævi, negare absentem defensum esse Quinctium, cum eum defenderit idem, qui te solebat? Et, cum is judicium acceperit pro Quinctio, cui tu et rem et famam tuam commendare proficiscens et concredere solebas, conaris hoc dicere, neminem exstitisse, qui Quinctium judicio defenderet? 63 " Postulabam," inquit, " ut satis daret." Injuria postulabas; Ita videbare; Recusabat Alfenus. — " Ita, verum prætor decernebat." — Tribuni igitur appellabantur. — " Hic te," inquit, " teneo; Non est istud pati neque judicio defendere, cum auxilium a tribunis petas." Hoc ego, cum attendo, qua prudentia sit Hortensius, dicturum esse eum non arbitror. Cum autem antea dixisse audio et causam ipsam considero, quid aliud dicere possit, non reperio. Fatetur enim libellos Alfenum deiecisse, vadimonium promisisse, judicium quin acciperet in ea ipsa verba, quæ Nævius edebat, non recusasse, ita tamen: more et instituto, per eum magistratum, qui auxilii causa

Constitutus est. Aut hæc facta non sint necesse est aut C. Aquilius, talis vir, juratus hoc jus in civitate constituat: cujus procurator non omnia judicia acceperit, quæ quisque in verba postularit, cujus procurator a prætore tribunos appellare ausus sit, eum non defendi, ejus bona recte possideri posse, ei misero, absenti, ignaro fortunarum suarum omnia vitæ ornamenta per summum dedecus et ignominiam deripi convenire. Quod si probari nemini potest, illud certe probari omnibus necesse est, defensum esse judicio absentem Quinctium. Quod cum ita sit, ex edicto bona possessa non sunt. At enim tribuni plebis ne audierunt quidem. Fateor, si ita est, procuratorem decreto prætoris'oportuisse parere. Quid? Si M. Brutus intercessurum se dixit palam, nisi quid inter ipsum Alfenum et Nævium conveniret, videturne intercessisse appellatio tribunorum non moræ, sed auxilii causa?

XXI. Quid deinde fit? Alfenus, ut omnes intellegere possent judicio defendi Quinctium, ne qua subesse posset aliena aut ipsius officio aut hujus existimatione suspicio, viros bonos complures advocat, testatur isto audiente se pro communi necessitudine id primum petere, ne quid atrocius in P. Quinctium absentem sine causa facere conetur; Sin autem inimicissime atque infestissime contendere perseveret, se paratum esse omni recta atque honesta ratione defendere, quod petat, non deberi; Se

Judicium id, quod edat, accipere. Ejus rei condicionisque tabellas obsignaverunt viri boni complures. Res in dubium venire non potest. Fit rebus omnibus integris neque proscriptis neque possessis bonis, ut Alfenus promittat Nævio sisti Quinctium. Venit ad vadimonium Quinctius. Jacet res in controversiis isto calumniante biennium, usque dum inveniretur, qua ratione res ab usitata consuetudine recederet et in hoc singulare judicium causa omnis concluderetur.

Quod officium, C. Aquili, commemorari procuratoris potest, quod ab Alfeno præteritum esse videatur? Quid affertur, quare P. Quinctius negetur absens esse defensus? An vero id, quod Hortensium, quia nuper iniecit, et quia Nævius semper id clamitat, dicturum arbitror, non fuisse Nævio parem certationem cum Alfeno illo tempore, illis dominantibus? Quod si velim confiteri, illud, opinor, concedent, non procuratorem P. Quincti neminem fuisse, sed gratiosum fuisse. Mihi autem ad vincendum satis est fuisse procuratorem, quicum experiretur; Qualis is fuerit, 6 si modo absentem defendebat per jus et per magistratum, nihil ad rem arbitror pertinere. 69 " Erat enim," inquit, " illarum partium." Quidni? Qui apud te esset eductus; Quem tu a puero sic instituisses, ut nobili ne gladiatori quidem faveret. Si, quod tu semper summe cupisti, idem volebat Alfenus, ea re tibi cum eo par contentio non erat? " Bruti," inquit, "erat familiaris; Itaque is intercedebat." Tu contra Burrieni, qui injuriam decernebat, omnium denique illorum, qui tum et poterant per vim et scelus plurimum et, quod poterant, id audebant. An omnes tu istos vincere volebas, qui nunc, tu ut vincas, tanto opere laborant? Aude id dicere non palam, sed

Ipsis, quos advocasti. Tametsi nolo eam rem commemorando renovare, cujus omnino rei memoriam omnem tolli funditus ac deleri arbitror oportere; XXII. unum illud dico: Si propter partium studium potens erat Alfenus, potentissimus Nævius; Si fretus gratia postulabat aliquid iniquius Alfenus, multo iniquiora Nævius impetrabat. Neque enim inter studium vestrum quicquam, ut opinor, interfuit; Ingenio, vetustate, artificio tu facile vicisti. Ut alia omittam, hoc satis es t: Alfenus cum iis et propter eos periit, quos diligebat, tu, postquam, qui tibi erant amici, non poterant vincere, ut amici tibi essent, qui vincebant, effecisti.

Quodsi tum par tibi jus cum Alfeno fuisse non putas, quia tamen aliquem contra te advocare poterat, quia magistratus aliqui reperiebatur, apud quem Alfeni causa consisteret, quid hoc tempore Quinctio statuendum est? Cui neque magistratus adhuc æquus inventus est neque judicium redditum est usitatum, non condicio, non sponsio, non denique ulla umquam intercessit postulatio, mitto æqua, verum ante hoc tempus ne fando quidem audita. De re pecuniaria cupio contendere. — " Non licet." — At ea controversia est. Causam capitis dicas oportet." — Accusa, ubi ita necesse est. — " Non," inquit, " nisi tu ante novo modo priore loco dixeris." — Dicendum necessario est. — " Præstituentur horæ ad arbitrium nostrum, judex ipse cœrcebitur." —

Quid tum? — " Tu aliquem patronum invenies, hominem antiqui officii, qui splendorem nostrum et gratiam neglegat; Pro me pugnabit L. Philippus, eloquentia, gravitate, honore florentissimus civitatis, dicet Hortensius, excellens ingenio, nobilitate, existimatione, aderunt autem homines nobilissimi ac potentissimi, ut eorum frequentiam et consessum non modo P. Quinctius, qui de capite decernit, sed quivis,

Qui extra periculum sit, perhorrescat." Hæc est iniqua certatio, non illa, qua tu contra Alfenum equitabas* 1; Huic ne ubi consisteret quidem contra te locum reliquisti.

Quare aut doceas oportet Alfenum negasse se procuratorem esse, non deiecisse libellos, judicium accipere noluisse, aut, cum hæc ita facta sint, ex edicto te bona P. Quincti non possedisse concedas. XXIII. Etenim si ex edicto possedisti, quæro, cur bona non venierint, cur ceteri sponsores et creditores non convenerint; Nemone fuit, cui deberet Quinctius? Fuerunt, et complures fuerunt, propterea quod C. frater aliquantum æris alieni reliquerat. Quid ergo est? Homines erant ab hoc omnes alienissimi, et iis debebatur, neque tamen quisquam inventus est tam insignite improbus, qui violare P. Quincti existimationem absentis auderet; Unus fuit, affinis, socius, necessarius, Sex. Nævius, qui, cum ipse ultro deberet, quasi eximio præmio sceleris exposito cupidissime contenderet, ut per se afflictum atque eversum propinquum suum non modo honeste partis bonis, verum etiam communi luce privaret. Ubi erant ceteri creditores? Denique hoc tempore ubi sunt? Quis est, qui fraudationis causa latuisse dicat, quis, qui absentem defensum neget esse Quinc-

Tium? Nemo invenitur. At contra omnes, quibuscum ratio huic aut est aut fuit, adsunt, defendunt, fides hujus multis locis cognita ne perfidia Sex. Nævi derogetur, laborant. In hujus modi sponsionem testes dare oportebat ex eo numero, qui hæc dicerent: Vadimonium mihi deseruit,me fraudavit, ame nominis ejus, quod infitiatus esset, diem petivit; Ego experiri non potui, latitavit, procuratorem nullum reliquit. Horum nihil dicitur. Parantur testes, qui hæc dicant. Verum, opinor, viderimus, cum dixerint. Unum tamen hoc cogitent, ita se graves esse, ut, si veritatem volent retinere, gravitatem possint obtinere; Si eam neglexerint, ita leves esse, ut omnes intellegant non ad obtinendum mendacium, sed ad verum probandum auctoritatem adiuvare.

XXIV. Ego hæc duo quæro, primum qua ratione Nævius susceptum negotium non transegerit, hoc est cur bona, quæ ex edicto possidebat, non vendiderit, deinde cur extot creditoribus alius ad istam rationem nemo accesserit, ut necessario confiteare neque tam temerarium quemquam fuisse, neque te ipsum id, quod turpissime suscepisses, perseverare et transigere potuisse. Quid, si tu ipse, Sex. Nævi, statuisti bona P. Quincti ex edicto possessa non esse? Opinor, tuum testimonium, quod in aliena re leve esset, id in tua, quoniam contra te est, gravissimum debet esse. Emisti bona Sex. Sulla dictatore vendente; Socium tibi in his bonis edidisti Quinctium. Plura non dico. Cum eo tu voluntariam societatem coibas, qui te in hereditaria societate fraudarat, et eum judicio tuo comprobabas, quem spoliatum fama fortunisque omnibus arbitrabare?

Diffidebam mehercule, C. Aquili, satis animo certo et confirmato me posse in hac causa consistere. Sic cogitabam, cum contra dicturus esset Hortensius, et cum me esset attente auditurus Philippus, fore uti permultis in rebus timore prolaberer. Dicebam huic Q. Roscio, cujus soror est cum P. Quinctio, cum ame peteret et summe contenderet, ut propinquum suum defenderem, mihi perdifficile esse contra tales oratores non modo tantam causam perorare, sed omnino verbum facere conari. Cum cupidius instaret, homini pro amicitia familiarius dixi mihi videri ore durissimo esse, qui præsente eo gestum agere conaretur; Qui vero cum ipso contenderent, eos, etiamsi quid antea recti aut venusti habere visi essent, id amittere; Ne * 6 quid mihi ejus modi accideret, cum contra talem artificem dicturus essem, me vereri.

XXV. Tum mihi Roscius et alia multa confirmandi mei causa dixit, ut mehercule, si nihil diceret, tacito ipso officio et studio, quod habebat erga propinquum suum, quemvis commoveret (etenim cum artifex ejus modi sit, ut solus dignus videatur esse, qui in scæna spectetur, tum vir ejus modi est, ut solus dignus videatur, qui eo non accedat) — verum tamen: " Quid? Si," inquit, " habes ejus modi causam, ut hoc tibi planum sit faciendum, neminem esse, qui possit biduo aut summum triduo septingenta milia passuum ambulare, tamenne vereris, ut possis hoc contra Hortensium contendere? " " Minime," in-

Quam. " Sed quid id ad rem? " " Nimirum," inquit, " in eo causa consistit." " Quo modo? " Docet me ejus modi rem et factum simul Sex. Nævi, quod si solum proferretur, satis esse deberet. Quod abs te, C. Aquili, et a vobis, qui estis in consilio, quæso ut diligenter attendatis; Profecto intellegetis illim ab initio cupiditatem pugnasse et audaciam, hinc veritatem et pudorem, quoad potuerit, restitisse. Bona postulas ut ex edicto possidere liceat. Quo die? Te ipsum, Nævi, volo audire; Volo inauditum facinus ipsius, qui id commisit, voce convinci. Dic, Nævi, diem. " Ante diem V Kalend. Intercalares." Bene ais. Quam longe est hinc in saltum vestrum Gallicanum Nævi, te rogo. " Milia passuum." Optime. De saltu deicitur Quinctius — quo die? Possumus hoc quoque ex te audire? Quid taces? Dic, inquam, diem. Pudet dicere; Intellego; Verum et sero et nequiquam pudet. Deicitur de saltu, C. Aquili, pridie Kalend. Intercalares; Biduo post aut, ut statim de jure aliquis cucurrerit, non toto triduo

Milia passuum conficiuntur. O rem incredibilem! O nuntium volucrem! Administri et satellites Sex. Nævi Roma trans Alpes in Segusiavos biduo veniunt. O hominem fortunatum, qui ejus modi nuntios seu potius Pegasos habeat!

XXVI. Hic ego, si Crassi omnes cum Antoniis exsistant, si tu, L. Philippe, qui inter illos florebas, hanc causam voles cum Hortensio dicere, tamen superior sim necesse es t; Non enim, quem ad modum putatis, omnia sunt in eloquentia; Est quædam tamen ita perspicua veritas, ut eam infirmare nulla res possit.

An, antequam postulasti, ut bona possideres, misisti, qui curaret, ut dominus de suo fundo a sua familia vi deiceretur? Utrumlibet elige; Alterum incredibile est, alterum nefarium, et ante hoc tempus utrumque inauditum. Septingenta milia passuum vis esse decursa biduo? Dic. Negas? Ante igitur misisti. Malo; Si enim illud diceres, improbe mentiri viderere; Cum hoc confiteris, id te admisisse concedis, quod ne mendacio quidem tegere possis. Hoc consilium Aquilio et talibus viris tam cupidum, tam audax, tam

Temerarium probabitur? Quid hæc amentia, quid hæc festinatio, quid hæc immaturitas tanta signi denique omnia potius quam jus, quam officium, quam pudorem? Mittis injussu prætoris. Quo consilio? Jussurum sciebas. Quid? Cum jussisset, tum mittere nonne poteras? Postulaturus eras. Quando? Post dies xxx. Nempe si te nihil impediret, si voluntas eadem maneret, si valeres, denique si viveres. Prætor scilicet jussisset. Opinor, si vellet, si valeret, si jus diceret, si nemo recusaret, qui ex ipsius decreto

Et satis daret et judicium accipere vellet. Nam, per deos immortales! Quincti tibi tum satis daret et judicium accipere vellet, denique omnia, quæ postulares, facere voluisset, quid ageres? Revocares eum, quem in Galliam miseras? At hic quidem jam de fundo expulsus, jam a suis dis penatibus præceps ejectus, jam, quod indignissimum est, suorum servorum manibus nuntio atque imperio tuo violatus esset. Corrigeres liæc scilicet tu postea. De cujusquam vita dicere audes, qui hoc concedas necesse est, ita te cæcum cupiditate et avaritia fuisse, ut, cum, postea quid futurum esset, ignorares, accidere autem multa possent, spem maleficii præsentis in incerto reliqui temporis eventu collocares? Atque hæc perinde loquor, quasi ipso illo tempore, cum te prætor jussisset ex edicto possidere, si in possessionem misisses, debueris aut potueris P. Quinctium de possessione deturbare.

Omnia sunt, C. Aquili, ejus modi, quivis ut perspicere possit in hac causa improbitatem et gratiam cum inopia et veritate contendere. Prætor te quem ad modum possidere jussit? Sponsio quæ in verba facta est? Si

Eum ipsum, qui fraudandi causa latitet, eum ipsum, quem judicio nemo defenderit, eum ipsum, qui cum omnibus creditoribus suis male agat, invitum de prædio detrudi vetat. Proficiscenti tibi in possessionem prætor ipse, Sex. Nævi, palam dicit:

Ita possideto, ut tecum simul possideat Quinctius, ita possideto, ut Quinctio vis ne afferatur." Quid? Tu id quem ad modum observas? Mitto illud dicere, eum, qui non latitarit, cui Romæ domus, uxor, liberi, procurator esset, eum, qui tibi vadimonium non deseruisset; Hæc omnia mitto; Illud dico, dominum expulsum esse de prædio, domino a familia sua manus allatas esse ante suos Lares familiares; Hoc dico...

XXVIII.... Nævium ne appellasse quidem Quinctium, cum simul esset et experiri posset cotidie; Deinde quod omnia judicia difficillima cum summa sua invidia maximoque periculo P. Quincti fieri mallet quam illud pecuniarium judicium, quod uno die transigi posset; Ex quo uno hæc omnia nata et profecta esse concedit. Quo in loco condicionem tuli, si vellet pecuniam petere, P. Quinctium judicatum solvi satis daturum, dum ipse, si quid peteret, pari condicione uteretur.

Ostendi, quam multa ante fieri convenerit, quam hominis propinqui bona possideri postularentur, præsertim cum Romæ domus ejus, uxor, liberi essent et procurator æque utriusque necessarius. Docui, cum desertum esse dicat vadimonium, omnino vadimonium nullum fuisse; Quo die hunc sibi promisisse dicat, eo die ne Romæ quidem eum fuisse; Id testibus me pollicitus sum planum facturum, qui et scire deberent et causam, cur mentirentur, non haberent. Ex edicto autem non potuisse bona possideri demonstravi, quod neque fraudandi causa latitasset neque exsilii causa

Solum vertisse diceretur. Reliquum est, ut eum nemo judicio defenderit. Quod contra copiosissime defensum esse contendi non ab homine alieno neque ab aliquo calumniatore atque improbo, sed ab equite Romano, propinquo ac necessario suo, quem ipse Sex. Nævius procuratorem relinquere antea consuesset; Neque eum, si tribunos appellant,idcirco minus judicio Nævio jus ereptum; Contra istum potentia sua tum tantum modo superiorem fuisse, nunc nobis vix re-

Spirandi potestatem dare. XXIX. Quæsivi, quæ causa fuisset, cur bona non venissent, cum ex edicto possiderentur. Deinde illud quoque requisivi, qua ratione ex tot creditoribus nemo neque tum idem fecerit neque nunc contra dicat, omnesque pro P. Quinctio pugnent, præsertim cum in tali judicio testimonia creditorum existimentur ad rem maxime pertinere. Postea sum usus adversarii testimonio, qui sibi eum nuper edidit socium, quem, quo modo nunc intendit, ne in vivorum quidem numero tum demonstrat fuisse. Tum illam incredibilem celeritatem seu potius audaciam protuli; Confirmavi necesse esse aut biduo milia passuum esse decursa aut Sex. Nævium diebus compluribus ante in possessionem misisse, quam postularet, uti ei liceret bona

Possidere. Postea recitavi edictum, quod aperte dominum de prædio detrudi vetaret; In quo constitit Nævium ex edicto non possedisse, cum confiteretur ex prædio vi detrusum esse Quinctium. Omnino autem bona possessa non esse constitui, quod bonorum possessio spectetur non in aliqua parte, sed in universis, quæ teneri et possideri possint. Dixi domum Romæ fuisse, quo iste ne adspirarit quidem, servos complures, ex quibus iste possederit neminem, ne attigerit quidem; Unum fuisse, quem attingere

Conatus sit; Prohibitum quievisse. In ipsa Gallia cognostis in prædia privata Quincti Sex. Nævium non venisse; Denique ex hoc ipso saltu, quem per vim expulso socio possedit, servos privatos Quincti omnes ejectos non esse. Ex quo et ex ceteris dictis, factis cogitatisque Sex. Nævi quivis potest intellegere istum nihil aliud egisse neque nunc agere, nisi uti per vim, per injuriam, per iniquitatem judicii totum agrum, qui communis est, suum facere possit.

XXX. Nunc causa perorata res ipsa et periculi magnitudo, C. Aquili, cogere videtur, ut te atque eos, qui tibi in consilio sunt, obsecret obtesteturque P. Quinctius per senectutem ac solitudinem suam nihil aliud, nisi ut vestræ naturæ bonitatique obsequamini, ut, cum veritas cum hoc faciat, plus hujus inopia possit ad misericordiam quam illius opes ad crudeli-

Tatem. Quo die ad te judicem venimus, eodem die illorum minas, quas ante horrebamus, neglegere cœpimus. Si causa cum causa contenderet, nos nostram perfacile quoivis probaturos statuebamus; Quod vitæ ratio cum ratione vitæ decerneret, idcirco nobis etiam magis te judice opus esse arbitrati sumus. Ea res nunc enim in discrimine versatur, utrum illa atque inculta parsimonia defendere an deformata atque ornamentis omnibus spoliata nuda cupiditati

Petulantiæque addicatur. Non comparat se tecum gratia P. Quinctius, Sex. Nævi, non opibus, non facultate contendit; Omnes tuas artes, quibus tu magnus es, tibi concedit; Fatetur se non belle dicere, non ad voluntatem loqui posse, non ab afflicta amicitia transfugere atque ad florentem aliam devolare, non profusis sumptibus vivere, non ornare magnifice splendideque convivium, non habere domum clausam pudori et sanctimoniæ, patentem atque adeo expositam cupiditati et voluptatibus; Contra sibi ait officium, fidem, diligentiam, vitam omnino semper horridam atque aridam cordi fuisse. Ista superiora

Esse ac plurimum posse his moribus sentit. Quid ergo est? Non usque eo tamen, ut in capite fortunisque hominum honestissimorum dominentur ii, qui relicta virorum bonorum disciplina et quæstum et sumptum Galloni sequi maluerunt atque etiam, quod in illo non fuit, cum audacia perfidiaque vixerunt. Si licet vivere eum, quem Sex. Nævius non vult, si est homini honesto locus in civitate invito Nævio, si fas est respirare P. Quinctium contra nutum dicionemque Nævi, si, quæ pudore ornamenta sibi peperit, ea potest contra petulantiam me defendente obtinere, spes est etiam hunc miserum atque infelicem aliquando tandem posse consistere. Sin et poterit Nævius id, quod libet, et ei libebit id, quod non licet, quid agendum est? Qui deus appellandus est? Cujus hominis fides imploranda est? Qui denique questus, qui mæror dignus inveniri calamitate tanta potest?

XXXI. Miserum est deturbari fortunis omnibus, miserius est injuria; Acerbum est ab aliquo circumveniri, acerbius a propinquo; Calamitosum est bonis everti, calamitosius cum dedecore; Funestum est a forti atque honesto viro jugulari, funestius ab eo, cujus vox in præconio quæstu prostitit; Indignum est a pari vinci aut superiore, indignius ab inferiore atque humiliore; Luctuosum est tradi alteri cum bonis, luctuosius inimico; Horribile est causam capitis

Dicere, horribilius priore loco dicere. Omnia circumspexit Quinctius, omnia periclitatus est, C. Aquili; Non prætorem modo, aquo jus impetraret, invenire non potuit, atque adeo ne unde arbitratu quidem suo postularet, sed ne amicos quidem Sex. Nævi, quorum sæpe et diu ad pedes jacuit stratus obsecrans per deos immortales, ut aut secum jure contenderent aut

Injuriam sine ignominia sibi imponerent. Denique ipsius inimici vultum superbissimum subiit, ipsius Sex. Nævi lacrimans manum prehendit in propinquorum bonis proscribendis exercitatam, obsecravit per fratris sui mortui cinerem, per nomen propinquitatis, per ipsius coniugem et liberos, quibus propior P. Quinctio nemo est, ut aliquando misericordiam caperet, aliquam, si non propinquitatis, at ætatis suæ, si non hominis, at humanitatis rationem haberet, ut secum aliquid integra sua fama qualibet, dum-

Modo tolerabili, condicione transigeret. Ab ipso repudiatus, ab amicis ejus non sublevatus, ab omni magistratu agitatus atque perterritus, quem præter te appellet, habet neminem; Tibi se, tibi suas omnes opes fortunasque commendat, tibi committit existimationem ac spem reliquæ vitæ. Multis vexatus contumeliis, plurimis jactatus injuriis non turpis ad te, sed miser confugit; E fundo ornatissimo ejectus, ignominiis omnibus appetitus, cum illum in suis paternis bonis dominari videret, ipse filiæ nubili dotem conficere non posset, nihil alienum tamen vita superiore commisit.

Itaque hoc te obsecrat, C. Aquili, ut, quam existimationem, quam honestatem in judicium tuum prope acta jam ætate decursaque attulit, eam liceat ei umquam dubitavit, sexagesimo denique anno dedecore, macula turpissimaque ignominia notetur, ne ornamentis ejus omnibus Sex. Nævius pro spoliis abutatur, ne per te fiat, quo minus, quæ existimatio P. Quinctium usque ad senectutem produxit, eadem usque ad rogum prosequatur.

Sic Cicero pro Quinctio adversarii definitionem ex opinione hominum reprehendit: Si qui unum aliquem fundum quavis ratione possideat, ipsum autem dominum patiatur cetera prædia tenere, is, inquit, ut opinor, prædium, non bona videatur alterius possidere. Et ponit definitionem suam: Quid est, inquit, possidere? Nimirum in possessione esse earum rerum, quæ possunt eo tempore possideri. Probat Nævium non bona, sed prædium possedisse: Cum domus erat, inquit, Romæ, servi in ipsa Gallia privata P. Quinti prædia, quæ numquam ausus es possidere; Et colligit: Quodsi bona P. Quinti possideres, possidere omnia eo jure deberes. (Jui.

Index