I. Cum propter egregiam et singularem Cn. Plancii, judices, in mea salute custodienda fidem tam multos et bonos viros ejus honori viderem esse fautores, capiebam animo non mediocrem voluptatem, quod, cujus officium mihi saluti fuisset, ei meorum temporum memoriam suffragari videbam. Cum autem audirem meos partim inimicos partim invidos, huic accusationi esse fautores, eamdemque rem adversariam esse in judicio Cn. Plancio, quæ in petitione fuisset adiutrix, dolebam, judices, et acerbe ferebam, si hujus salus ob eam ipsam causam esset infestior, quod is meam salutem atque vitam sua benevolentia, præsidio, custodiaque
Texisset. Nunc autem vester, judices, conspectus et consessus iste reficit et recreat mentem meam, cum intueor et contemplor unumquemque vestrum. Video enim hoc in numero neminem, cui mea salus cara non fuerit; Cujus non exstet in me summum meritum; Cui non sim obstrictus memoria beneficii sempiterna. Itaque non extimesco ne Cn. Plancio custodia meæ salutis apud eos obsit, qui me ipsi maxime salvum voluerunt, sæpiusque, judices, mihi venit in mentem admirandum esse M. Laterensem, hominem studiosissimum et dignitatis et salutis meæ, reum sibi hunc potissimum delegisse, quam metuendum, ne vobis id ille magna ratione
Fecisse videatur. Quamquam mihi non sumo tantum, judices, neque arrogo, ut Cn. Plancium suis erga me meritis impunitatem consecutum putem. Nisi ejus integerrimam vitam, modestissimos mores, summam fidem, continentiam, pietatem, innocentiam ostendero, nihil de pœna recusabo. Sin omnia præstitero quæ sunt a bonis viris exspectanda, petam a vobis, judices, ut, cujus misericordia salus mea custodita sit, ei vos vestram misericordiam, me deprecante, tribuatis. Equidem ad reliquos labores, quos in hac causa majores suscipio, quam in ceteris, etiam hanc molestiam assumo, quod mihi non solum pro Cn. Plancio dicendum est, cujus ego salutem non secus, ac meam, tueri debeo, sed etiam pro me ipso, de quo accusatores plura pæne quam
De re reoque dixerunt. II. Quamquam, judices, si quid est in me ipso ita reprehensum, ut id ab hoc seiunctum sit, non me id magnopere conturbat: non enim timeo, ne, quia perraro grati homines reperiantur, idcirco, cum me nimium gratum illi esse dicant, id mihi criminosum esse possit. Quæ vero ita sunt agitata ab illis, ut aut merita Cn. Plancii erga me minora esse dicerent, quam ame ipso prædicarentur; Aut, si essent summa, negarent ea tamen ita magni, ut ego putarem, ponderis apud vos esse debere. Hæc mihi sunt tractanda, judices, et modice, ne quid ipse offendam; Et tum denique, eum respondero criminibus, ne non tam innocentia reus sua, quam recordatione meorum temporum, defensus esse videatur.
Sed mihi in causa facili atque explicata, perdifficilis, judices, et lubrica defensionis ratio proponitur. Nam, si tantummodo mihi necesse esset contra Laterensem dicere, tamen id ipsum esset in tanto usu nostro tantaque amicitia molestum. Vetus enim est lex illa justæ veræque amicitiæ, quæ mihi cum illo jam diu est, ut idem amici semper velint *, neque est ullum certius amicitiæ vinculum quam consensus et societas consiliorum et volun mum, contra illum dicere, sed multo illud magis, quod in ea causa contra dicendum est, in qua quædam hominum ipsorum videtur facienda esse contentio.
Quærit enim Laterensis, atque hoc uno maxime urget, qua se virtute, qua laude Plancius, qua dignitate superarit. Ita, si cedo illius ornamentis, quæ multa et magna sunt, non solum hujus dignitatis jactura facienda est, sed etiam largitionis recipienda suspicio est. Sin hunc illi antepono, contumeliosa habenda est oratio, et dicendum est id, quod ille me flagitat, Laterensem a Plancio dignitate esse superatum. Ita aut amicissimi hominis existimatio offendenda est, si illam accusationis conditionem sequar, aut optime de me meriti salus deserenda.
III. Sed ego, Laterensis, cæcum me et præcipitem ferri confitear in causa, si te aut a Plancio, aut ab ullo, dignitate potuisse superari dixero. Itaque discedam ab ea contentione, ad quam tu me vocas, et veniam ad illam, ad quam me causa
Ipsa deducit. Quid? Tu magistratuum judicem putas esse populum? Fortasse nonnumquam est. Utinam vero semper esset! Sed est perraro, et si quando est, in iis magistratibus est mandandis, quibus salutem suam committi pu tat: his levioribus comitiis, diligentia, et gratia petitorum honos paritur, non iis ornamentis, quæ esse in te videmus. Nam, quod ad populum pertinet, semper dignitatis iniquus judex est, qui aut invidet, aut favet. Quamquam nihil potes in te, Laterensis, constituere, quod sit proprium laudis tuæ, quin id tibi sit commune cum Plancio.
Sed hoc totum agetur alio loco; Nunc tantum disputo de jure populi; Qui et potest et solet nonnumquam dignos præterire; Nec, si a populo præteritus est, quem non oportuit, a judicibus condemnandus est, qui præteritus non est. Nam si ita esset, quod patres apud majores nostros tenere non potuerunt, ut reprehensores essent comitiorum, id haberent judi ees vel quod multo etiam minus est ferendum. Tum enim magistratum non gerebat is, qui ceperat, si patres auctores non erant facti: nunc postulatur a vobis, ut ejus exsilio, qui creatus sit, judicium populi Romani reprehendatis. Itaque quoniam, qua nolui, janua sum ingressus in causam, sperare videor, tantum afuturam esse orationem meam a minima suspicione offensionis tuæ, te ut potius obiurgem, quod iniquum in discrimen adducas dignitatem tuam, quam ut ego eam ulla contumelia coner attingere. Δ IV. Tu continentiam, tu industriam, tu animum
In rem publicam, tu virtutem, tu innocentiam, tu fidem, tu labores tuos, quod ædilis non sis factus, fractos esse et abiectos et repudiatos putas? Vide tandem, Laterensis, quantum ego ate dissentiam. Si, medius fidius, decem soli essent in civitate viri boni, sapientes, justi, graves, qui te indignum ædilitate judicavissent, gravius de te judicatum putarem, quam est hoc, quod tu metuis, ne a populo judicatum esse videatur. Non enim comitiis judicat semper populus, sed movetur plerumque gratia; Cedit precibus; Facit eos, aquibus est maxime ambitus. Denique, etiam si judicat, non dilectu aliquo aut sapientia ducitur ad judicandum, sed impetu nonnumquam, et quadam etiam temeritate. Non est enim consilium in vulgo, non ratio, non discrimen, non diligentia: semperque sapientes ea, quæ populus fecisset, ferenda, non semper laudanda duxerunt. Quare cum te ædilem fieri oportuisse dicis, populi culpam, non competitoris, accusas.
Ut fueris dignior, quam Plancius: (de quo ipso ita tecum contendam paullo post, ut conservem dignitatem tuam) sed, ut fueris dignior, non competitor, aquo es victus, sed populus, aquo es præteritus, in culpa est. In quo primum illud
Debes putare, comitiis, præsertim ædiliciis, studium esse populi, non judicium; Eblandita illa, non enucleata esse suffragia; Eos, qui suffragium ferant, quid cuique ipsi debeant, considerare sæpius, quam, quid cuique are publica debeatur. Sin autem mavis esse judicium, non tibi id rescindendum est, sed
Ferendum. Male judicavit populus. At judicavit. Non debuit. At potuit. Non fero. At multi clarissimi et sapientissimi cives tulerunt. Est enim hæc conditio liberorum populorum, præcipueque hujus principis populi, et omnium gentium domini ac victoris, posse suffragiis vel dare, vel detrahere, quod velit, cuique: nostrum est autem, nostrum, qui in hac tempestate populi jactemur ac fluctibus, ferre modice populi voluntates, allicere alienas, retinere partas, placare turbatas: honores si magni non putemus, non servire populo: sin eos expetamus, non defatigari supplicando.
V. Venio jam ad ipsius populi partes, ut illius contra te oratione potius, quam mea, disputem. Qui si tecum congrediatur, et, si una voce loqui possit, hæc dicat: " Ego tibi, Laterensis, Plancium non anteposui: sed, cum essetis æque boni viri, meum beneficium ad eum potius detuli, qui ame contenderat, quam ad eum, qui mihi non nimis submisse supplicarat ": respondebis, credo, te, splendore et vetustate familiæ fretum, non valde ambiendum putasse. At vero te ille ad sua instituta, suorumque majorum exempla revocabit; Semper se dicet rogari voluisse, semper sibi supplicari; Se M. Seium, qui ne equestrem quidem splendorem incolumem a calamitate judicii retinere potuisset, homini nobilissimo, innocentissimo, eloquentissimo, M. Pisoni, prætulisse; Præposuisse se Q. Catulo, summa in familia nato, sapientissimo et sanctissimo viro, non dico C. Serranum, stultissimum hominem: fuit enim tamen nobilis: non C. Fimbriam, novum hominem: fuit enim et animi satis magni, et consilii: sed Cn. Manlium, non solum ignobilem, verum sine virtute, sine ingenio, vita etiam contempta ac sordida. " Desiderarunt te, inquit, oculi mei, cum tu esses Cyrenis. Me enim, quam socios, tua frui virtute malebam; Et quo plus intererat, eo plus aberat ame, quum te non videbam. Deinde sitientem me virtutis tuæ deseruisti ac dereliquisti. Cœperas enim petere tribunatum plebis temporibus iis, quæ istam eloquentiam et virtutem requirebant: quam petitionem quum reliquisses, si hoc * 6 indicasti, tanta in tempestate te gubernare non posse, de virtute tua dubitavi: si nolle, de voluntate. Sin, quod magis intelligo, temporibus te aliis reservasti, ego* quoque, inquiet populus Romanus, ad ea te tempora revocavi, ad quæ tu te ipse servaras. Pete igitur eum magistratum, in quo mihi magnæ utilitati esse possis; Ædiles quicumque erunt, iidem mihi sunt ludi parati: tribuni plebis, permagni interest, qui sint. Quare aut redde mihi quod ostenderas: aut, si, quod mea minus interest, id te magis forte delectat, reddam tibi istam ædilitatem, etiam negligenter petenti. Sed amplissimos honores ut pro dignitate tua consequar e, condiscas, censeo, mihi paullo diligentius supplicare."
VI. Hæc populi oratio es t; Mea vero, Laterensis, hæc: Quare victus sis, non debere judicem quærere, modo ne largitione sis victus. Nam si, quotiescumque præteritus erit is, qui non debuerit præteriri, toties oportebit, eum, qui factus erit, condemnari, nihil jam est, quod populo supplicetur; Nihil, quod diribitio, nihil, quod renuntiatio suffragiorum exspectetur; Simul ut, qui sint professi, videro, dicam:
Hic familia consulari est, ille prætoria; Reliquos video esse equestri loco: sunt omnes sine macula, sunt æque boni viri atque integri; Sed servari necesse est gradus: cedat consulari generi prætorium, nec contendat cum prætorio nomine equester locus. Sublata sunt studia, exstinctæ suffragationes, nullæ contentiones, nulla libertas populi in mandandis magistratibus, nulla exspectatio suffragiorum: nihil, ut plerumque evenit, præter opinionem accidet: nulla erit posthac varietas comitiorum. Sin hoc persæpe accidit, ut et factos aliquos et non factos esse miremur: si campus, atque illæ undæ comitiorum, ut mare profundum et immensum, sic effervescunt quodam quasi æstu, ut ad alios accedant, ab aliis autem reci edant: in tanto nos impetu studiorum et motu temeritatis, modum aliquem, et consilium, et rationem requiremus?
Quare noli me ad contentionem vestrum vocare, Laterensis. Etenim si populo grata est tabella, quæ frontes aperit hominum, mentes tegit, datque eam libertatem, ut, quod velint, faciant, promittant autem, quod rogentur, cur tu id in judicio, ut fiat, exprimis, quod non fit in campo? Hic, quam ille, dignior: perquam grave est dictu. Quomodo igitur est æquius? Sic credo: quod agitur; Quod satis est judici: * hic factus est. Cur iste potius, quam ego? Vel nescio, vel non dico, vel denique, quod mihi gravissimum esset si dicerem, sed impune tamen deberem dicere: Non recte. Nam quid assequerere, si illa extrema defensione uterer: Populum, quod voluisset, fecisse, non quod debuisset?
VII. Quid? Si' populi quoque factum defendo, Laterensis, et doceo, Cn. Plancium non obrepsisse ad honorem, sed eo venisse cursu, qui semper patuerit hominibus ortis hoc nostro equestri loco, possumne eripere orationi tuæ contentionem vestrum, quæ tractari sine contumelia non potest, et te ad causam aliquando crimenque deducere? Si, quod equitis Romani filius est, inferior esse debuit: omnes tecum equitum Romanorum filii petiverunt. Nihil dico amplius. Hoc tamen miror, cur tu huic potissimum irascare, qui longissime ate afuit. Equidem, si quando, ut fit, jactor in turba, non illum accuso, qui est in summa sacra via, cum ego ad Fabium fornicem impellor: sed eum, qui in me ipsum incurrit atque incidit. Tu neque Q. Pedio, forti viro, succenses, neque huic A. Plotio, ornatissimo homini, familiari meo: et ab eo, qui hos dimovit, potius, quam ab iis, qui in te ipsum incubuerunt, te depulsum putas.
Sed tamen hæc tibi est prima cum Plancio generis vestri familiæque contentio, qua abs te vincitur. Cur enim non confitear, quod necesse est? Sed non hic magis, quam ego a meis competitoribus, et alias, et in consulatus petitione vincebar. Sed vide, ne hæc ipsa, quæ despicis, huic suffragata sint. Sic enim conferamus. Est tuum nomen utraque familia consulare. Num dubitas igitur, quin omnes, qui favent nobilitati, qui id putant esse pulcherrimum, qui imaginibus, qui nominibus vestris ducuntur, te ædilem fecerint? Equidem non dubito. Sed, si parum multi sunt, qui nobilitatem am ent: num ista est nostra culpa?
Veniamus. VIII. Tu es ex municipio antiquissimo Tusculano, ex quo plurimæ familiæ sunt consulares, in quibus est etiam Juventia — tot e reliquis municipiis omnibus non sunt — hic est e præfectura Atinati, non tam prisca, non tam honorata, non tam suburbana. Quantum inter esse vis ad rationem * * petendi? Primum utrum magis favere putas Atinates, an Tusculanos, suis? Alteri (scire enim hoc propter vicinitatem facile possum) cum hujus ornatissimi atque optimi viri, Cn. Saturnini, patrem ædilem, cum prætorem viderunt, quod primus ille non modo in eam familiam, sed etiam in præfecturam illam, sellam curulem attulisset, mirandum in modum lætati su n t; Alteros (credo, quia refertum est municipium consularibus; Nam malevolos non esse certo scio), numquam intellexi vehementius suorum
Honore lætari. Habemus hoc nos: habent nostra municipia. Quid ego de me, de fratre meo loquar? Quorum honoribus agri, prope dicam, ipsi montesque faverunt. Num quando vides Tusculanum aliquem de M. Catone illo, in omni virtute principe, num de Ti. Coruncanio, municipe suo, num de tot Fulviis gloriari? Verbum nemo facit. At, in quemcumque Arpinatem incideris, etiamsi nolis, erit tamen tibi, fortasse etiam de nobis aliquid, aliquid certe de G. Mario audiendum. Primum igitur hic habuit studia suorum ardentia: tu tanta, quanta in hominibus
Jam saturatis honoribus esse potuerunt. Deinde tui municipes, sunt illi quidem splendidissimi homines, sed tamen pauci, si quidem cum Atinatibus conferantur. Hujus præfectura plena virorum fortissimorum, sic ut nulla tota Italia frequentior dici possit. Quam quidem nunc multitudinem videtis, judices, in squalore et luctu supplicem vobis. Hi tot equites Romani, tot tribuni ærarii (nam plebem a judicio dimisimus, quæ cuncta comitiis adfuit), quid roboris, quid dignitatis hujus petitioni attulerunt? Non enim tribum Teretinam, de qua dicam alio loco, sed dignitatem, sed oculorum conjectum, sed solidam et robustam et assiduam frequentiam præbuerunt; Nostra municipia conjunctione etiam vicinitatis vehementer moventur.
IX. Omnia, quæ dico de Plancio, dico expertus in nobis. Sumus enim finitimi Atinatibus. Laudanda est, vel etiam amanda vicinitas, retinens veterem illum officii morem, non infuscata malevolentia, non assueta mendaciis, non fucosa, non fallax, non erudita artificio simulationis vel suburbano, vel etiam urbano. Nemo Arpinas non Plancio studuit, nemo Soranus, nemo Casinas, nemo Aquinas. Totus ille tractus celeberrimus, Venafranus, Allifanus, tota denique nostra illa aspera, et montuosa, * * et fidelis, et simplex, et fautrix suorum regio, se hujus honore ornari, se augeri dignitate arbitrabatur. Iisdemque nunc ex municipiis adsunt equites Romani publice, cum testimonio: nec minore nunc sunt sollicitudine, quam tum erant studio. Etenim est gravius spoliari fortunis quam non augeri dignitate.
Ergo ut alia in te erant illustriora, Laterensis, quæ tibi majores tui reliquerant, sic te Plancius hoc non solum municipii, verum etiam vicinitatis genere vincebat. Nisi forte te Labicana, aut Gabina, aut Bovillana vicinitas adiuvabat. Quibus e municipiis vix jam, qui carnem Latinis petant, reperiuntur. Adjungamus, si vis, id, quod tu huic obesse etiam putas, patrem publicanum: qui ordo quanto adiumento sit in honore, quis nescit? Flos enim equitum Romanorum, ornamentum civitatis, firmamentum
Rei publicæ, publicanorum ordine continetur. Quis est igitur, qui neget, ordinis ejus studium fuisse in honore Plancii singulare? Neque injuria; Vel quod erat pater is, qui est princeps jam diu publicanorum; Vel quod is ab sociis unice diligebatur; Vel quod * 6 diligentissime rogabat; Vel quia pro filio supplicabat; Vel quia hujus ipsius in illum ordinem summa officia quæsturæ tribunatusque constabant; Vel quod illi in hoc ornando ordinem se ornare, et consulere liberis suis arbitrabantur.
X. Aliquid præterea, — timide dico, sed tamen dicendum est: — non enim opibus, non invidiosa gratia, non potentia vix ferenda, sed commemoratione beneficii, sed misericordia, sed precibus aliquid attulimus etiam nos. Appellavi populum tributim, submisi me et supplicavi; Ultro mehercule se mihi etiam offerentes, ultro pollicentes rogavi. Valuit
Causa rogandi, non gratia. Nec, si vir amplissimus, cui nihil est, quod roganti concedi non jure possit, de aliquo, ut dicis, non impetravit, ego sum arrogans, quod me valuisse dico. Nam, ut omittam illud, quod ego pro eo laborabam, qui valebat ipse per sese, rogatio ipsa semper est gratiosissima quæ est officio necessitudinis conjuncta maxime. Neque enim ego sic rogabam, ut petere viderer, quia familiaris esset meus, quia vicinus, quia hujus parente semper plurimum essem usus, sed ut quasi parenti, et custodi salutis meæ. Non potentia mea, sed causa rogationis fuit gratiosa. Nemo mea restitutione lætatus est, nemo injuria doluit, cui non hujus in me misericordia grata fuerit.
Etenim, si ante reditum meum Cn. Plancio se vulgo viri boni, cum hic tribunatum peteret, ultro offerebant: cui nomen meum absentis honori fuisset, ei meas præsentis preces non putas profuisse? An Minturnenses coloni, quod C. Marium e civili ferro, atque ex impiis manibus eripuerunt, quod tecto receperunt, quod fessum inedia fluctibusque recrearunt, quod viaticum congesserunt, quod navigium dederunt, quod eum linquentem terram eam, quam servaverat, lacrymis, votis ominibusque 1 prosecuti sunt, æterna in laude versantur: Plancio, quod me vel vi pulsum, vel ratione cedentem receperit, juverit, custodierit; His, et senatui, populoque Romano, ut haberent, quem reducerent, conservarit: honori hanc fidem, misericordiam, virtutem fuisse miraris?
XI. Vitia mehercule Cn. Plancii, res eæ, de quibus dixi, tegere potuerunt: ne tu, in ea vita, de qua jam dicam, tot et tanta adiumenta huic honori fuisse mirere. Hic est enim, qui adolescentulus cum A. Torquato profectus in Africam, sic ab illo gravissimo, et sanctissimo, atque omni laude et honore dignissimo viro dilectus est, ut et contubernii necessitudo, et adolescentuli modestissimi pudor postulabat; Quod, si adesset, non minus ille declararet, quam hic illius frater patruelis et socer, T. Torquatus, illi omni et virtute et laude par: qui est quidem cum illo maximis vinculis et propinquitatis et affinitatis conjunctus, sed ita magnis amoris, ut illæ necessitudinis causæ leves esse videantur. Fuit in Creta postea contubernalis Saturnini, propinqui sui, miles hujus Q. Metelli, quibus quum fuerit probatissimus, hodieque sit, omnibus esse se probatum debet sperare. In ea provincia legatus fuit C. Sacerdos: qua virtute, qua constantia vir! L. Flaccus: qui homo! Qui civis! Qualem hunc putent, assiduitate testimonioque
Declarant. In Macedonia tribunus militum fu it: in eadem provincia postea quæstor. Primum Macedonia sic eum diligit, ut indicant hi principes civitatum suarum: qui cum missi sint ob aliam causam, tamen hujus repentino periculo commoti, huic assident, pro hoc laborant: huic si præsto
Fuerint, gratius se civitatibus suis facturos putant, quam si legationem suam et mandata confecerint. L. vero Apuleius hunc tanti facit, ut morem illum majorum, qui præscribit, in parentum loco quæstoribus suis prætores esse oportere, officiis benevolentiaque superarit. Tribunus plebis fuit, non fortasse tam vehemens, quam isti, quos tu jure laudas, sed certe talis, quales si omnes semper fuissent, numquam desideratus vehemens esset tribunus.
XII. Omitto illa, quæ si minus in scena sunt, at certe, cum sunt prolata, laudantur: ut vivat cum suis; Primum cum parente (nam meo judicio pietas fundamentum est omnium virtutum), quem veretur ut deum (neque enim multo secus est parens liberis), amat vero ut sodalem, ut fratrem, ut æqualem. Quid dicam cum patruo? Cum affinibus? Cum propinquis? Cum hoc C. Saturnino, ornatissimo viro? Cujus quantam honoris hujus cupiditatem fuisse creditis, cum videtis luctus societatem? Quid de me dicam? Qui mihi in hujus periculo reus esse videor? Quid de his tot viris talibus, quos videtis veste mutata? Atque liæc sunt indicia solida, judices, et expressa; Hæc signa probitatis non fucata forensi specie, sed domesticis inusta notis veritatis. Facilis 1 est illa occursatio et blanditia popularis; Adspieitur, non attrectatur; Procul apparet, non excutitur, non in manus sumitur.
Omnibus igitur rebus ornatum hominem, tam externis, quam domesticis; Nonnullis rebus inferiorem, quam te, generis, dico, et nominis: superiorem aliis, municipum, vicinorum, societatum studio, temporum meorum memoria; Parem virtute, integritate, modestia, ædilem factum esse miraris?
Hunc tu vitæ splendorem maculis adspergis istis? Jacis adulteria, quæ nemo non modo nomine, sed ne suspicione quidem possit agnoscere. Bimaritum appellas, ut verba etiam fingas, non solum crimina. Ductum esse ab eo in provinciam aliquem dicis, libidinis causa: quod non crimen est, sed impunitum in maledicto mendacium. " Raptam esse mimulam." Quod dicitur Atinæ factum a juventute, vetere quodam in scenicos jure maxi-
Meque oppidano, O adolescentiam traductam eleganter! Cui quidem cum, quod licuerit, obiiciatur, tamen id ipsum falsum reperiatur. " Emissus aliquis e carcere." Et quidem emissus per imprudentiam, emissus, ut cognostis, necessarii hominis optimique adolescentis rogatu: idem postea præmandatis requisitus. Atque hæc, nec ulla alia, sunt conjecta maledicta in ejus vitam, de cujus vos pudore, religione, integritate dubitetis.
XIII. Pater vero, inquit, etiam obesse filio debet. O vocem duram atque indignam tua probitate, Laterensis! Pater ut in judicio capitis, pater ut in dimicatione fortunarum, pater ut apud tales viros obesse filio debeat? Qui si esset turpissimus, si sordidissimus, tamen ipso nomine patrio valeret apud clementes judices et misericordes; Valeret, inquam, communi sensu omnium, et dulcissima commendatione naturæ. Sed cum sit Cn. Plancius is eques Romanus, ea primum vetustate equestris nominis, ut pater, ut avus, ut majores ejus omnes equites Romani fuerint, summum in præfectura florentissima gradum tenuerint et dignitatis et gratiæ; Deinde, ut ipse in legionibus P. Crassi, imperatoris, inter ornatissimos homines, equites Romanos, summo splendore fuerit; Ut postea princeps inter suos, plurimarum rerum sanctissimus et justissimus judex, maximarum societatum auctor, plurimarum magister: si non modo in eo nihil umquam reprehensum, sed laudata sunt om nia: tamen is oberit honestissimo filio pater, qui vel minus honestum et alienum tueri vel auctoritate sua, vel gratia possit? 33 " Asperius," inquit," locutus est aliquid aliquando." Immo fortasse liberius. " At id ipsum, '' inquit," non est ferendum." Ergo hi ferendi sunt, qui queruntur, libertatem equitis Romani se ferre non posse? Ubinam ille mos? Ubi illa æquitas juris? Ubi illa antiqua libertas, quæ malis oppressa civilibus, extollere jam caput, et aliquando recreata, se erigere debebat? Equitum ego Romanorum in homines nobilissimos maledicta, publicanorum in Q. Scævolam, virum omnibus ingenio, justitia, integritate præstantem, aspere, et ferociter, et libere dicta commemorem? XIV. Consuli P. Nasicæ præco Granius, medio in foro, cum ille, edicto justitio, domum decedens rogasset Granium, quid tristis * 6 esse t: an quod reiectæ auctiones essent? " Immo vero,"inquit," quod legationes." Idem tribuno plebis, potentissimo homini, M. Druso, sed multa in re publica molienti, cum ille eum salutasset, ut fit, dixissetque, " Quid agis, Grani? " Respondit. " Immo vero, tu Druse, quid agis? " Ille L. Crassi, ille M. Antonii voluntatem asperioribus facetiis sæpe perstrinxit impune. Nunc usque eo oppressa nostra arrogantia civitas est, ut, quæ fuit olim præconi in ridendo, nunc equiti Romano in plorando non sit concessa
Libertas. Quæ enim umquam Plancii vox fuit contumeliæ potius, quam doloris? Quid est autem umquam questus, nisi cum a sociis et a se injuriam propulsaret? Cum senatus impediretur, quo minus, id quod hostibus semper erat tributum, responsum equitibus Romanis redderetur, omnibus illa injuria dolori publicanis fuit, sed eum ipsum dolorem hic tulit paullo apertius. Communis ille sensus in aliis fortasse la tu it: hic, quod cum ceteris animo sentiebat, id magis quam ceteri et vultu
Promptum habuit et lingua. Quamquam, judices (agnosco enim ex me), permulta in Plancium, quæ ab eo numquam dicta sunt, conferuntur. Ego quia * 6 dico aliquid aliquando, non studio adductus, sed aut contentione dicendi, aut lacessitus; Et quia, ut fit in multis, exit aliquando aliquid, si non perfacetum, attamen fortasse non rusticum, quod quisque dixit, me id dixisse dicunt. Ego autem, si quid est, quod mihi scitum esse videatur, et homine ingenuo dignum atque docto, non aspernor; Stomachor vero, cum aliorum non me digna in me conferuntur. Nam quod primus scivit legem de publicanis, tum, cum vir amplissimus consul id illi ordini per populum dedit, quod per senatum, si licuisset, dedisset, si in eo crimen est, quia suffragium tulit, quis non tulit publicanus? Si, quia primus scivit, utrum id sortis esse vis, an ejus, qui illam legem ferebat? Si sortis, nullum crimen est in casu; Si consulis, statuis etiam hunc a summo viro principem esse ordinis judicatum.
XV. Sed aliquando veniamus ad causam. In qua tu nomine legis Liciniæ, quæ est de sodalitiis, omnes ambitus leges complexus es. Neque enim quidquam aliud in hac lege, nisi editicios judices, secutus es; Quod genus judiciorum si est æquum ulla in re nisi hac tribuaria, non intelligo quamobrem senatus hoc uno in genere tribus edi voluerit ab accusatore neque eamdem editionem transtulerit in ceteras causas, de ipso denique ambitu reiectionem fieri voluerit judicum alternorum, cumque nullum genus acerbitatis prætermitteret, hoc tamen unum
Prætereundum putarit. Quid? Hujusce rei tandem obscura causa est? An et agitata tum, cum ista in senatu res agebatur, et disputata hesterno die copiosissime a Q. Hortensio, cui tum est senatus assensus? Hoc igitur sensimus: cujuscumque tribus largitor esset per hanc consensionem, quæ magis honeste quam vere sodalitas nominaretur, quam quisque tribum turpi largitione corrumperet, eum maxime iis hominibus, qui ejus tribus essent, esse notum. Ita putavit senatus, cum reo tribus ederentur eæ, quas is largitione devinctas haberet, eosdem fore testes et judices. Acerbum omnino genus judicii, sed tamen, si vel sua, vel ea, quæ maxime esset cuique conjuncta, tribus ederetur, vix recusandum.
XVI. Tu autem, Laterensis, quas tribus edidisti? Teretinam, credo. Fuit id certe æquum, et certe * * exspectatum est, et fuit dignum constantia tua. Cujus tu tribus venditorem, et corruptorem, et sequestrem Plancium fuisse clamitas, eam tribum profecto, severissimorum præsertim hominum et gravissimorum, edere debuisti. At Voltiniam: lubet enim tibi nescio quid etiam de illa tribu criminari, — hanc igitur ipsam cur non edidisti? Quid Plancio cum Lemonia? Quid cum Ufentina? Quid cum Crustumina? Nam Mæciam non quæ judicaret,
Sed quæ reiiceretur, esse voluisti. Dubitatis igitur, judices, quin vos M. Laterensis suo judi eio, non ad sententiam legis, sed ad suam spem aliquam de civitate delegerit? Dubitatis, quin eas tribus, in quibus magnas necessitudines habet Plancius, cum ille non ediderit, judicarit officiis ab hoc observatas, non largitione corruptas? Quid enim potest dicere, cur ista editio non summam habeat acerbitatem, remota ratione illa, quam in decernendo
Secuti sumus? Tu deligas ex omni populo aut amicos tuos, aut inimicos meos, aut denique eos, quos inexorabiles, quos inhumanos, quos crudeles existimes? Tu, me ignaro, nec opinante, inscio notes et tuos, et tuorum necessarios, iniquos vel meos, vel etiam defensorum meorum? Eodemque adjungas, quos natura putes asperos, atque omnibus iniquos? Deinde effundas repente, ut ante consessum meorum judicum videam, quam potuerim, qui essent futuri, suspicari? Apud eosque me, ne quinque quidem reiectis, quod in proximo reo de consilii sententia constitutum est, cogas causam de fortunis omnibus
Dicere? Non enim, si aut Plancius ita vixit, ut offenderet sciens neminem, aut tu ita errasti, ut eos ederes imprudens, ut nos, invito te, tamen ad judices, non ad carnifices veniremus, idcirco ista editio per se non acerba est.
XVII. An vero nuper clarissimi cives nomen editicii judicis non tulerunt, cum ex cxxv judicibus, principibus equestris ordinis, quinque et reus reiiceret, referret, omniaque potius permiscuerunt, quam ei legi con ditionique parerent: nos neque ex delectis judicibus, sed ex omni populo, neque editos ad reiiciendum, sed ab accusatore constitutos judices
Ita feremus, ut neminem reiiciamus? Neque ego nunc legis iniquitatem queror, sed factum tuum a sententia legis doceo discrepare: et illud acerbum judicium si, quemadmodum senatus censuit populusque jussit, ita fecisses, ut huic et suam, et ab hoc observatas tribus ederes, non modo non quererer, sed hunc iis judicibus editis, qui testes iidem esse possent, absolutum putarem; Neque nunc multo secus existimo. Cum enim has tribus edidisti, ignotis te judicibus uti malle quam notis indicavisti, fugisti sententiam leg is; Æquitatem omnem reiecisti; In tenebris, quam in luce, causam versari
Maluisti. Voltinia tribus ab hoc corrupta; Teretinam habuerat venalem. Quid diceret apud Volti nienses aut tribules suos judices? Immo vero tu quid diceres? Quem judicem ex illis aut tacitum testem haberes aut vero etiam excitares? Etenim, si reus tribus ederet, Voltiniam fortasse Plancius propter necessitudinem ac vicinitatem, suam vero certe edidisset. Et, si quæsitor huic edendus fuisset, quem tandem potius quam hunc C. Alfium, quem habet, cui notissimus esse debet, vicinum, tribulem, gravissimum hominem justissimumque, edidisset? Cujus quidem æquitas et ea voluntas erga Cn. Plancii salutem, quam ille sine ulla cupiditatis suspicione præ se fert, facile declarat, non fuisse fugiendos tribules huic judices, cui quæsitorem tribulem exoptandum fuisse videatis.
XVIII. Neque ego nunc consilium reprehendo tuum, quod non eas tribus, quibus erat hic maxime notus, edideris; Sed ate doceo consilium non servatum senatus. Etenim quis te tum audiret illorum? Aut quid diceres? Sequestremne Plancium? Respuerent aures, nemo agnosceret, repudiarent. An gratiosum? Illi libenter audirent, nos non timide confiteremur. Noli enim putare, Laterensis, legibus istis, quas senatus de ambitu sancire voluerit, id esse actum, ut suffragatio, ut observantia, ut gratia tolleretur. Semper fuerunt boni viri, qui apud
Tribules suos gratiosi esse vellent. Neque vero tam durus in plebem noster ordo fuit, ut eam coli nostra modica liberalitate noluerit, neque hoc liberis nostris interdicendum est, ne observent tribules suos, ne diligant, ne conficere necessariis suis suam tribum possint, ne par ab iis munus in sua petitione respectent. Hæc enim plena sunt officii, plena observantiæ, plena etiam antiquitatis. Isto in genere et fuimus ipsi, cum ambitionis nostræ tempora postulabant, et clarissimos viros esse vidimus et hodie esse videmus quam plurimos gratiosos. Decuriatio tribulium, descriptio populi, suffragia largitione devincta severitatem senatus et bonorum omnium vim ac dolorem excitarunt. Hæc doce, hæc profer, huc incumbe, Laterensis, decuriasse Plancium, conscripsisse, sequestrem fuisse, pronuntiasse, divisisse: tum mirabor te iis armis uti, quæ tibi lex dabat, noluisse. Tribulibus enim judicibus non modo severitatem illorum, si ista vera sunt, sed ne vultus quidem ferre possemus.
Hanc tu rationem cum fugeris, cumque eos judices habere nolueris, quorum in hujus delicto cum scientia certissima, tum dolor gravissimus esse debuerit, quid apud hos dices, qui abs te taciti requirunt cur hoc sibi oneris imposueris, cur se potissimum delegeris, cur denique se divinare malueris quam eos, qui scirent, judicare?
XIX. Ego Plancium, Laterensis, et ipsum gratiosum esse dico et habuisse in petitione multos cupidos sui gratiosos, quos tu si sodales vocas, officiosam amicitiam nomine inquinas criminoso. Sin, quia gratiosi sint, accusandos putas, noli mirari te id, quod tua dignitas postularit, repudiandis
Gratiosorum amicitiis non esse assecutum. Nam, ut ego doceo, gratiosum esse in sua tribu Plancium, quod multis benigne fecerit, pro multis spoponderit, in operas plurimos patris auctoritate et gratia miserit, quod denique omnibus officiis per se, per patrem, per majores suos totam Atinatem præfecturam comprehenderit, sic tu doce sequestrem fuisse, largitum esse, conscripsisse, tribules decuriavisse. Quid si non potes, noli tollere ex ordine nostro liberalitatem, noli maleficium putare esse gratiam, noli observantiam sancire pœna.
Itaque hæsitantem te in hoc sodalitiorum tribuario crimine ad communem ambitus causam contulisti, in qua desinamus aliquando, si videtur,
Vulgari et pervagata declamatione contendere. Sic enim tecum ago. Quam tibi commodum est, unam tribum delige tu: doce id, quod debes, per quem sequestrem, quo divisore corrupta sit. Ego, si id facere non potueris, quod, ut opinio mea fert, ne incipies quidem, per quem tulerit, docebo. Estne hæc vera contentio? Placetne sic agi? Num possum magis pedem conferre (ut aiunt), aut propius accedere? Quid taces? Quid dissimulas? Quid tergiversaris? Etiam atque etiam insto atque urgeo, insector, posco, atque adeo flagito crimen; Quamcumque tribum, inquam, delegeris, quam tulerit Plancius, tu ostendito, si poteris, vitium; Ego, qua ratione tulerit, docebo; Nec erit hæc alia ratio Plancio ac tibi, Laterensis. Nam ut quas tribus tu tulisti, si jam ex te requiram, possis, quorum studio tuleris, explicare, sic ego hoc contendo, me tibi ipsi adversario, cujuscumque tribus rationem poposceris, redditurum.
XX. Sed cur sic ago? Quasi non comitiis jam superioribus sit Plancius designatus ædilis. Quæ comitia primum habere cœpit consul quum omnibus in rebus summa auctoritate tum harum ipsarum legum ambitus auctor; Deinde habere cœpit subito, præter opinionem omnium; Ut ne si cogitasset quidem quispiam largiri, daretur spatium comparandi. Vocatæ tribus; Latum suffragium; Diribitæ tabellæ, renuntiatæ; Longe plurimum valuit Plancius. Nulla largitionis nec fuit nec esse potuit suspicio. An tandem una centuria prærogativa tantum habet auctoritatis ut nemo umquam prior eam tulerit, quin renuntiatus sit aut iis ipsis comitiis consul, aut certe in illum annum: ædilem tu Plancium factum miraris, in quo non exigua pars populi, sed universus populus voluntatem suam declararit? Cujus in honore non unius tribus pars, sed comitia tota comitiis fuerint prærogativa?
Quo quidem tempore, si id, Laterensis, facere voluisses aut si gravitatis esse putasses tuæ, quod multi nobiles sæpe fecerunt, ut, cum minus valuissent suffragiis quam putassent, postea prolatis comitiis prosternerent se et populo Romano fracto animo atque humili supplicarent, non dubito quin omnis ad te conversura fuerit multitudo. Numquam enim fere nobilitas, integra præsertim atque innocens, a populo Romano supplex repudiata fuit. Sed, si tibi gravitas tua et magnitudo animi pluris fuit, sicut esse debuit, quam ædilitas, noli, cum habeas id, quod malueris, desiderare id, quod
Minoris putaris. Equidem primum ut honore dignus essem, maxime semper laboravi; Tertium mihi fuit illud, quod plerisque primum est, ipse honos: qui iis denique debet esse jucundus, quorum dignitati populus Romanus testimonium, non beneficium ambitioni dedit.
XXI. Quæris etiam, Laterensis, quid imaginibus tuis, quid ornatissimo atque optimo viro, patri tuo, respondeas mortuo. Noli ista meditari, atque illud cave potius, ne tua ista querela dolorque nimius ab illis sapientissimis viris reprehendatur. Vidit enim pater tuus Appium Claudium, nobilissimum hominem, vivo patre suo, potentissimo et clarissimo cive, C. Claudio, ædilem non esse factum, et eumdem sine repulsa factum esse consulem; Vidit hominem sibi maxime conjunctum, egregium virum, L. Volcatium, vidit M. Pisonem in ista ædilitate offensiuncula accepta summos a populo Romano esse honores adeptos. Avus vero tuus et P. Nasicæ tibi ædiliciam prædicaret repulsam, quo cive neminem ego statuo in hac re publica fortiorem, et C. Marii, qui duabus ædilitatis acceptis repulsis septies consul est factus, et L. Cæsaris, Cn. Octavii, M. Tullii; Quos omnes scimus
Ædilitate præteritos, consules esse factos. Sed quid ego ædilicias repulsas colligo? Quæ sæpe ejusmodi habitæ sunt, ut iis, qui præteriti essent, benigne a populo factum videretur. Tribunus militum, L. Philippus, summa nobilitate et eloquentia, quæstor C. Cælius, clarissimus ac fortissimus adolescens, tribuni plebis P. Rutilius Rufus, C. Cassius, Cn. Orestes, facti non sunt: quos tamen omnes consules factos scimus esse. Quæ tibi ultro pater et majores tui non consolandi tui gratia dicent, neque vero quo te liberent aliqua culpa, quam tu vereris ne ate suscepta videatur, sed ut te ad cursum istum tenendum, quem a prima ætate suscepisti, cohortentur. Nihil est enim, mihi crede, Laterensis, de te detractum: detractum dico? Si mehercule vere, quod accidit, interpretari velis, est aliquid etiam de virtute significatum tua. XXII. Noli enim existimare non magnum quemdam motum fuisse illius petitionis tuæ, de qua ne aliquid jurares destitisti. Denuntiasti, homo adolescens, quid de summa re publica sentires. Fortius tu quidem quam nonnulli defuncti honoribus, sed apertius quam vel
Ambitionis vel ætatis tuæ ratio postulabat. Quamobrem in dissentiente populo noli putare nullos fuisse, quorum animos tuus ille fortis animus offenderet; Qui te incautum fortasse nunc tuo loco demovere potuerunt, providentem ante et præcaventem numquam certe movebunt.
An te illa argumenta duxerunt? " Dubitatis," inquit, " quin coitio facta sit, cum tribus plerasque cum Plotio tulerit Plancius? " An una fieri potuerunt, si una tribus non tulissent? " At nonnullas punctis pæne totidem." Quippe cum jam facti prope superioribus comitiis declaratique venissent. Quamquam ne id quidem suspicionem coitionis habuerit. Neque enim umquam majores nostri sortitionem constituissent ædiliciam, nisi viderent accidere posse, ut competitores pares suffragiis
Essent. Et ais prioribus comitiis Aniensem a Plotio Pedio, Teretinam a Plancio tibi esse concessam: nunc ab utroque eas avulsas, ne in angustum venirent. Quam convenit nondum cognita populi voluntate hos, quos jam tum coniu netos fuisse dicis, jacturam suarum tribuum, quo vos adiuvaremini, fecisse; Eosdem, cum jam essent experti quid valerent, restrictos et tenaces fuisse? Etenim verebantur, credo, angustias, quasi res in contentionem aut in discrimen aliquod posset venire. Sed tamen tu A. Plotium, virum ornatissimum, in idem crimen vocando indicas eum te arripuisse, * 6
Aquo non sis rogatus. Nam quod questus es plures te testes habere de Voltinia quam quot in ea tribu puncta tuleris, indicas aut eos testes te producere, qui, quia nummos acceperint, te præterierint, aut te ne gratuita quidem eorum suffragia tulisse.
XXIII. Illud vero crimen de nummis, quos in circo Flaminio deprehensos esse dixisti, caluit re recenti: nunc ip causa refrixit. Neque enim qui illi nummi fuerint nec quæ tribus nec qui divisor, ostendis. Atque is quidem eductus ad consules, qui tum in crimen vocabatur, se inique a tuis jactatum graviter querebatur. Qui si erat divisor, præsertim ejus, quem tu habebas reum, cur abs te reus non est factus? Cur non ejus damnatione aliquid ad hoc judicium præjudicii comparasti? Sed neque tu habes hæc neque eis confidis. Alia te ratio, alia cogitatio ad spem hujus opprimendi excitavit. Magnæ sunt in te opes; Late patet gratia; Multi amici, multi cupidi tui, multi fautores laudis tuæ. Multi huic invident; Multis etiam pater, optimus vir, nimium retinens equestris juris et libertatis * 6
XIII. videtur; Multi etiam communes inimici reorum omnium, qui ita semper testimonium de ambitu dicunt, quasi aut moveant animos judi eum suis testimoniis, aut gratum populo Romano sit, aut ab eo facilius ob eam causam dignitatem, quam volunt,
Consequantur. Quibuscum me, judices, pugnantem meo more pristino non videbitis; Non quo mihi fas sit quidquam defugere, quod salus Plancii postulet, sed quia neque necesse est me id persequi voce, quod vos mente videatis, et quod ita de me meriti sunt illi ipsi, quos ego testes video paratos, ut eorum reprehensionem vos vestræ prudentiæ assumere, meæ modestiæ remittere debeatis. Illud unum vos magnopere oro atque obsecro, judices, cum hujus, quem defendo, tum communis periculi causa, ne fictis auditionibus, ne disseminato dispersoque sermoni fortunas innocentium subiiciendas putetis.
Multi amici accusatoris, nonnulli etiam nostri iniqui, multi communes obtrectatores atque omnium invidi multa finxerunt. Nihil est autem tam volucre, quam maledictum; Nihil facilius emittitur, nihil citius excipitur, nihil latius dissipatur. Neque ego, si fontem maledicti reperietis, ut negligatis,
Aut dissimuletis umquam postulabo. Sed si quid sine capite manabit aut si quid erit ejusmodi, ut non exstet auctor, qui audierit autem aut ita negligens vobis esse videbitur, ut unde audierit oblitus sit, aut ita levem habebit auctorem, ut memoria dignum non putarit, hujus illa vox vulgaris,
Ne quid reo innocenti noceat, oramus.
XXIV. Sed venio jam ad L. Cassium, familiarem meum, cujus ex oratione ne illum quidem Juventium tecum expostulavi, quem ille omni et virtute et humanitate ornatus adolescens primum de plebe ædilem curulem factum esse dixit. In quo, Cassi, si ita tibi respondeam, nescisse id populum Romanum, neque fuisse qui id nobis narraret, præsertim mortuo Congo, non, ut opinor, admirere, cum ego ipse non abhorrens a studio antiquitatis me hic id ex te primum audisse confitear. Et quoniam tua fuit perelegans ac persubtilis oratio, digna equitis Romani vel studio vel pudore, quoniamque sic ab his es auditus, ut magnus honos et ingenio et humanitati tuæ tribueretur, respondebo ad ea, quæ dixisti, quæ pleraque de ipso me fuerunt; In quibus ipsi aculei, si quos habuisti in me reprehendendo, tamen mihi non ingrati acciderunt. Quæsisti, utrum mihi putarem, equitis Romani filio, faciliorem fuisse ad adipiscendos honores viam, an futuram * esse filio meo, qui esset familia consulari. Ego vero quamquam illi omnia malo quam mihi, tamen illi honorum aditus numquam faciliores optavi quam mihi fuerunt. Quin etiam, ne forte ille sibi me potius peperisse jam honores quam iter demonstrasse adipiscendorum putet, hæc illi soleo præcipere (quamquam ad præcepta ætas non est gravis) quæ ille a love ortus suis præcipit filiis:
Nostis cetera. Nonne, quæ scripsit gravis ille et ingeniosus poeta, scripsit non ut illos regios pueros, qui jam nusquam erant, sed ut nos et nostros liberos ad laborem et laudem excitaret.
Quæris, quid potuerit amplius assequi Plancius, si Cn. Scipionis fuisset filius. Magis ædilis fieri non potuisset, sed hoc præstaret, quod ei minus invideretur. Etenim honorum gradus summis hominibus et infimis sunt pares, gloriæ dispares. XXV. Quis nostrum se dicit M \ Curio, quis C. Fabricio, quis C. Duilio parem? Quis A. Atilio Calatino? Quis Cn. Et P. Scipionibus? Quis Africano, Marcello, Maximo? Tamen eosdem sumus honorum gradus, quos illi, assecuti. Etenim in virtute multi sunt adscensus, ut is gloria maxime excellat, qui virtute plurimum præstet. Honorum populi finis est,
Consulatus, quem magistratum jam octingenti fere consecuti sunt; Horum, si diligenter quæres, vix decimam partem reperies gloria dignam. Sed nemo umquam sic egit, ut tu: Cur iste fit consul? Quid potuit amplius, si L. Brutus esset, qui civitatem dominatu regio liberavit? Honore nihil amplius, laude multum. Sic igitur Plancius nihilominus quæstor est factus, et tribunus plebis, et ædilis, quam si esset summo loco natus: sed hæc, pari
Loco orti, sunt innumerabiles alii consecuti. Profers triumphos T. Didii et C. Marii, et quæris, quid simile in Plancio. Quasi vero isti, quos commemoras, propterea magistratus ceperint, quod triumpharant, et non, quia commissi sunt iis magistratus in quibus triumpharent, re bene gesta triumpharint. Rogas, quæ castra viderit: qui et miles in Creta, hoc imperatore, et tribunus in Macedonia militum fuerit, et quæstor tantum ex re militari detraxerit temporis, quantum in me custodiendum transferre maluerit.
Quæris, num disertus? Immo, id quod secundum est, ne sibi quidem videtur. Num jurisconsultus? Quasi quisquam sit, qui sibi hunc falsum de jure respondisse dicat. Omnes enim istiusmodi artes in iis reprehenduntur, qui, cum professi sunt, satisfacere non possunt, non in iis, qui se afuisse ab istis studiis confitentur. Virtus, probitas, integritas in candidato, non linguæ volubilitas, non ars, non scientia requiri solet. Ut nos in mancipiis parandis, quamvis frugi hominem, si pro fabro, aut pro tectore emimus, ferre moleste solemus, si eas artes, quas in emendo secuti sumus, forte nesciverit, sin autem emimus, quem vilicum imponeremus, quem pecori præficeremus, nihil in eo nisi frugalitatem, laborem, vigilantiam esse curamus, sic populus Romanus deligit magistratus quasi rei publicæ vilicos; In quibus si qua præterea est ars, facile patitur; Sin minus, virtute eorum et innocentia contentus est. Quotus^enim qiusqite disertus? Quotus aui saue juris peritus est, ut eos numeres, qui volunt esse? Quod si præterea nemo est honore dignus, quidnam tot optimis et ornatissimis civibus est futurum?
XXVI. lubes Plancium de vitiis Laterensis dicere. Nihil potest, nisi eum nimis in se iracundum putavisse. Idem effers Laterensem laudibus. Facile patior id te agere multis verbis, quod ad judicium non pertineat, et id te accusantem tam diu dicere, quod ego defensor sine periculo possim confiteri.
Atqui non modo confiteor, summa in Laterense ornamenta esse, sed te etiam reprehendo, quod ea non enumeres, alia quædam inania et levia conquiras. Præneste fecisse ludos. Quid? Alii quæstores nonne fecerunt? Cyrenis liberalem in publicanos, justum in socios fuisse. Quis negat? Sed ita multa Romæ geruntur, ut vix ea, quæ fiunt in provinciis, audiantur. Non vereor, ne mihi aliquid, judices, videar adrogare, si de quæstura mea dixero. Quamvis enim illa floruerit, tamen eum me postea fuisse in maximis imperiis arbitror, ut non ita mihi multum gloriæ sit ex quæsturæ laude repetendum: sed tamen non vereor, ne quis audeat dicere, ullius in Sicilia quæsturam aut gratiorem aut clariorem fuisse. Vere mehercule hoc dicam: sic tum existimabam, nihil homines aliud Romæ nisi de quæstura mea loqui. Frumenti in summa caritate maximum numerum miseram; Negotiatoribus comis, mercatoribus justus, municipibus liberalis, sociis abstinens, omnibus eram visus in omni officio diligentissimus. Excogitati quidam erant a Siculis honores in me inauditi. Itaque hac spe decedebam, ut mihi populum Romanum ultro omnia delaturum putarem. * 6 At ego, cum casu diebus iis, itineris faciendi causa, decedens e provincia, Puteolos forte venissem, cum plurimi et lautissimi solent esse in iis locis, concidi pæne, judices, cum ex me quidam quæsisset quo die Roma exissem et num quidnam esset novi. Cui cum respondissem, me e provincia decedere: " etiam mehercule," inquit, " ut opinor, ex Africa." XXVII. Huic ego jam stomachans fastidiose, " immo ex Sicilia," inquam. Tum quidam, quasi qui omnia sciret: " Quid? Tu nescis," inquit, " hunc Syracusis quæstorem fuisse? " Quid multa? Destiti stomachari, et me unum ex iis feci, qui ad aquas venissent.
Sed ea res, judices, haud scio an plus mihi profuerit, quam si mihi tum essent omnes congratulati. Nam posteaquam sensi populo Romano aures hebetiores, oculos autem esse acres atque acutos, destiti quid de me audituri essent homines cogitare; Feci, ut postea quotidie me præsentem viderent; Habitavi in oculis; Pressi forum; Neminem a congressu meo, neque janitor meus, neque somnus absterruit. Ecquid ego dicam de occupatis meis temporibus, cui fuerit ne otium quidem umquam otiosum? Nam quas tu commemoras, Cassi, legere te solere orationes, quum otiosus sis: has ego scripsi ludis et feriis, ne omnino umquam essem otiosus. Etenim M. Catonis illud, quod in principio scripsit Originum suarum, semper magnificum et præclarum putavi, clarorum virorum atque magnorum non minus otii quam negotii rationem exstare oportere. Ita, si quam habeo laudem, quæ quanta sit nescio, parta Romæ est, quæsita in foro, meaque privata consilia publici quoque casus comprobaverunt, ut etiam summa res publica mihi domi fuerit gerenda, et urbs in urbe servanda. Eadem igitur, Cassi, via munita Laterensi est, idem virtutis cursus ad gloriam; Hoc facilior fortasse, quod ego huc, ame ortus et per me nixus, adscendi: istius egregia virtus adiuvabitur commendatione majorum.
Sed, ut redeam ad Plancium, numquam ex urbe afuit, nisi sorte, lege, necessitate. Non valuit rebus iisdem, quibus fortasse nonnulli. At valuit assiduitate, valuit observandis amicis, valuit liberalitate; Fuit in oculis; Petivit; Ea est usus ratione vitæ, qua, minima invidia, novi homines plurimi sunt eosdem honores consecuti.
XXVIII. Nam quod ais, Cassi, non plus me Plancio debere quam bonis omnibus, quod iis æque mea salus cara fuerit, ego me debere bonis omnibus * 6 fateor. Sed etiam ii, quibus ego debeo, boni viri, et cives, ædiliciis comitiis aliquid se meo nomine debere Plancio dicebant. Verum fac me multis debere, et in iis Plancio: utrum igitur me conturbare oportet, an ceteris, quum cujusque dies venerit, hoc nomen, quod urget, nunc, quum petitur, dissolvere? Quamquam dissimilis est pecuniæ debitio et gratiæ. Nam qui pecuniam dissolvit, statim non habet id, quod reddidit, qui autem debet, æs retinet alienum; Gratiam autem, et qui refert, habet: et qui habet, in eo ipso, quod habet, refert. Neque ego nunc Plancio desinam debere, si hoc solvero: nec minus ei redderem voluntate ipsa, si hoc molestiæ
Non accidisset. Quæris ame, Cassi, quid pro fratre meo, qui mihi est carissimus, quid pro meis liberis, quibus nihil potest mihi esse jucundius, amplius quam quod pro Plancio facio facere possim, nec vides istorum ipsorum caritate ad hujus salutem defendendam maxime stimulari me atque excitari. Nam neque illis hujus salute, aquo meam sciunt esse defensam, quidquam est optatius, et ego ipse numquam illos adspicio quin, cum per hunc me iis conservatum esse meminerim, hujus meritum in me recorder. *
Opimium damnatum esse commemoras, servatorem ipsum rei publicæ; Calidium adjungis, cujus lege Q. Metellus in civitatem sit restitutus; Reprehendis meas pro Plancio preces, quod nec Opimius suo nomine liberatus sit, nec Q. Metelli Calidius. XXIX. De Calidio tibi tantum respondeo, quod ipse vidi: Q. Metellum Pium, consulem, prætoriis comitiis, petente Q. Calidio, populo Romano supplicasse, cum quidem non dubitaret et consul et homo nobilissimus patronum esse illum suum et familiæ
Nobilissimæ dicere. Quo loco quæro ex te, num id in judicio Calidii putes, quod ego in Plancii facio, aut Metellum Pium, si Romæ esse potuisset, aut patrem ejus, si vixisset, non fuisse facturum. Nam Opimii quidem calamitas utinam ex hominum memoria posset evelli! Vulnus illud rei publicæ, dedecus hujus imperii, turpitudo populi Romani, non judicium putandum est. Quam enim illi judices, si judices et non parricidæ patriæ nominandi sunt, graviorem potuerunt rei publicæ infligere securim, quam cum illum e civitate ejecerunt, qui prætor finitimo, consul domestico bello, rem publicam
Liberarat? At enim nimis ego magnum beneficium Plancii facio, et, ut ais, id verbis exaggero. Quasi vero me tuo arbitratu, et non meo, gratum esse oporteat. Quod istius tantum meritum, inquit? An quia te non jugulavit? Immo vero, quia jugulari passus non est. Quo quidem tu loco, Cassi, etiam purgasti inimicos meos meæque vitæ nullas ab illis insidias fuisse dixisti. Posuit hoc idem Laterensis. Quamobrem de isto paullo post plura dicam: de te tantum requiro, utrum putes odium in me mediocre inimicorum fuisse? Quod fuit ullorum umquam barbarorum tam immane ac tam crudele in hostem? An fuisse in iis aliquem aut famæ metum, aut pœnæ, quorum vidisti toto illo anno ferrum in foro, flammam in delubris, vim in tota urbe versari? Nisi forte existimas, eos idcirco vitæ meæ pepercisse, quod de reditu meo nihil timerent. Et quemquam putas fuisse tam excordem, qui, vivis his, stante urbe et curia, rediturum me, si viverem, non putaret? Quamobrem non debes is homo et is civis prædicare vitam meam, quæ fidelitate amicorum conservata sit, inimicorum molestia non esse appetitam.
XXX. Respondebo tibi nunc, Laterensis, minus fortasse vehementer, quam abs te sum provocatus: sed profecto nec considerate minus, nec minus amice. Nam primum illud fuit asperius, me, quæ de Plancio dicerem, mentiri, et temporis causa fingere. Scilicet homo sapiens excogitavi, quamobrem viderer maximis beneficii vinculis obstrictus, cum liber essem et solutus. Quid enim? Mihi ad defendendum Plancium parum multæ, parum justæ necessitudines erant familiaritatis, vicinitatis, patris amicitiæ? Quæ si non essent, vererer, credo, ne turpiter facerem, si hoc splendore et hac dignitate hominem defenderem. Fingenda fuit mihi videlicet causa peracuta, ut ei, quem mihi debere oporteret, ego me omnia debere dicerem. At id etiam gregarii milites faciunt inviti, ut coronam dent civicam et se ab aliquo servatos esse fateantur: non quo turpe sit protectum in acie ex hostium manibus eripi (nam id accidere nisi forti viro et pugnanti cominus non potest), sed onus beneficii reformidant, quod permagnum est alieno debere
Idem quod parenti. Ego, cum ceteri vera beneficia, etiam minora, dissimulent, ne obligati esse videantur, eo me beneficio obstrictum esse ementior, cui ne referri quidem gratia posse videatur? An hoc tu, Laterensis, ignoras? Qui, cum mihi esses amicissimus, cum vel periculum vitæ tuæ mecum sociare voluisses, cum me in illo tristi et acerbo luctu atque discessu non lacrimis solum tuis, sed animo, corpore, copiis prosecutus esses, cum meos liberos et uxorem me absente tuis opibus auxilioque defendisses, sic mecum semper egisti, te mihi remittere atque concedere, ut omne studium meum in Cn. Plancii honorem consumerem, quod ejus in me meritum tibi etiam ipsi gratum esse dicebas. Nihil autem me novi, nihil temporis causa dicere, nonne etiam illa testis est oratio, quæ est ame prima habita in senatu? In qua cum perpaucis nominatim egissem gratias, quod omnes enumerari nullo modo possent, scelus autem esset quemquam præteriri, statuissemque eos solum nominare, qui causæ nostræ duces et quasi signiferi fuissent, in his Plancio gratias egi. Recitetur oratio, quæ propter rei magnitudinem dicta de scripto est, in qua ego homo astutus ei me dedebam, cui nihil magnopere deberem, et hujus tanti officii servitutem adstringebam testimonio sempiterno. Nolo cetera, quæ ame mandata sunt litteris, recitare: prætermitto, ne aut proferre videar ad tempus, aut eo genere uti litterarum, quod meis studiis aptius quam consuetudini judiciorum esse videatur.
XXXI. Atque etiam clamitas, Laterensis: " Quousque ista dicis? Nihil in Cispio profecisti, obsoletæ jam sunt preces tuæ." De Cispio mihi igitur obiicies, quem ego de me bene meritum quia te teste cognoveram, te eodem auctore defendi? Et ei dices, " quousque," quem negas, quod pro Cispio contenderim, impetrare potuisse? Nam istius verbi, " quousque," hæc poterat esse invidia: datus est tibi ille; Condonatus ille; Non facis finem; Ferre non possumus. Ei quidem, qui pro uno laborarit, et ipsum id non obtinuerit, dici " quousque " irridentis magis est quam reprehendentis. Nisi forte ego unus ita me gessi in judiciis, ita et cum his et inter hos vixi, is in causis patronus, is in re publica civis et sum et semper fui, solus ut ate constituar, qui nihil a judicibus debeam umquam impetrare. Et mihi lacrimulam Cispiani judicii obiectas. Sic enim dixisti: Vidi ego tuam lacrimulam." Vide, quam me verbi tui pœniteat. Non modo lacrimulam, sed multas lacrimas, et fletum cum singultu videre potuisti. An ego, qui meorum lacrimis me absente commotus simultates, quas mecum habebat, deposuisset meæque salutis non modo non oppugnator (ut inimici mei putarant) sed etiam defensor fuisset, hujus in periculo non dolorem meum significarem?
Tu autem, Laterensis, qui tum lacrimas meas gratas esse dicebas, nunc easdem vis invidiosas videri.
XXXII. Negas tribunatum Plancii quidquam attulisse adiumenti dignitati meæ. Atque hoc loco (quod verissime facere potes) L. Ra cilii, fortissimi et constantissimi viri, divina in me merita commemoras. Cui quidem ego, sicut Cn. Plancio, numquam dissimulavi me plurimum debere, semper que præ me feram. Nullas enim sibi ille neque contentiones neque inimicitias neque vitæ dimicationes nec pro re publica nec pro me defugiendas putavit. Atque utinam, quam ego sum in illum gratus, tam licuisset per hominum vim et injuriam populo Romano ei gratiam referre! Sed si non eadem contendit in tribunatu Plancius, existimare debes non huic voluntatem defuisse, sed me, quum tantum jam Plancio deberem, Ra cilii beneficiis fuisse con-
Tentum. An vero putas judices idcirco minus mea causa facturos, quod me esse gratum crimineris? An, quum Patres conscripti illo senatusconsulto, quod in monumento Marii factum est, quo mea salus omnibus est gentibus commendata, uni Cn. Plancio * 6 gratias egerint (unus enim fuit de magistratibus defensor salutis meæ), cui senatus pro me gratias agendas putavit, ei ego ame referendam gratiam non putem? Atqui hæc cum vides, quo me tandem in te animo putas esse, Laterensis? Ullum esse tantum periculum, tantum laborem, tantam contentionem, quam ego non modo pro salute tua, sed etiam pro dignitate defugerim? Quo quidem etiam magis sum, non dicam miser (nam hoc quidem abhorret a virtute verbum), sed certe exercitus, non quia multis debeo (leve enim est onus beneficii gratia) sed quia sæpe concurrunt propriæ aliquorum bene de me meritorum inter ipsos contentiones, ut eodem tempore in omnes verear ne vix possim gratus videri.
Sed ego hoc meis ponderibus examinabo, non solum quid cuique debeam, sed etiam quid cujusque intersit, et quid ame cujusque tempus poscat. XXXIII. Agitur studium tuum, vel etiam, si vis, existimatio, laus ædilitatis: at Cn. Plancii salus, patria, fortunæ. Salvum tu me esse cupisti: hic fecit etiam, ut esse possem. Distineor tamen et divellor dolore, et in causa dispari offendi te ame, doleo: sed, medius fidius, multo citius meam salutem pro te abiecero, quam Cn. Plancii salutem
Tradidero contentioni tuæ. Etenim, judices, cum omnibus virtutibus me affectum esse cupio, tum nihil est, quod malim quam me et gratum esse et videri. Hæc est enim una virtus non solum maxima, sed etiam mater virtutum omnium reliquarum. Quid est pietas nisi voluntas grata in parentes? Qui sunt boni cives, qui belli, qui domi de patria bene merentes, nisi qui patriæ beneficia meminerunt? Qui sancti, qui religionum colentes, nisi qui meritam diis immortalibus gratiam justis honoribus et memori mente persolvunt? Quæ potest esse jucunditas vitæ sublatis amicitiis? Quæ porro amicitia potest esse inter ingratos?
Quis est nostrum liberaliter educatus, cui non educatores, cui non magistri sui, atque doctores, cui non locus ipse mutus ille, ubi altus aut doctus est, cum grata recordatione in mente versetur? Cujus opes tantæ esse possunt aut umquam fuerunt quæ sine multorum amicorum officiis stare possint? Quæ certe sublata memoria et gratia nulla exstare possunt. Equidem nihil tam proprium hominis existimo quam non modo beneficio, sed etiam benevolentiæ significatione alligari: nihil porro tam inhumanum, tam immane, tam ferum quam committere ut beneficio non dicam indignus, sed victus
Esse videare. Quæ cum ita sint, jam succumbam, Laterensis, isti tuo crimini, meque in eo ipso, in quo nihil potest esse nimium, quoniam ita tu vis, nimium gratum esse concedam: petamque a vobis, judices, ut eum beneficio complectamini, quem qui reprehendit, in eo reprehendit, quod gratum præter modum dicat esse. Neque enim illud ad negligendam meam gratiam debet valere, quod dixit idem, vos nec nocentes nec litigiosos esse, quo minus me apud vos valere oporteret. Quasi vero in amicitia mea non hæc præsidia (si quæ forte sunt in me) parata semper amicis esse maluerim quam necessaria. Etenim ego de me tantum audeo dicere, amicitiam meam voluptati pluribus, quam præsidio fuisse: meque vehementer vitæ meæ pœniteret, si in mea familiaritate locus esset nemini nisi litigioso aut nocenti.
XXXIV. Sed hoc nescio quomodo frequenter in me congessisti, saneque in eo creber fuisti, te idcirco in ludos causam conficere noluisse, ne ego, mea consuetudine aliquid de tensis misericordiæ causa dicerem, quod in aliis ædilibus ante fecissem. Nonnihil egisti hoc loco. Nam mihi eripuisti ornamentum orationis meæ. Deridebor, si mentionem tensarum fecero, cum tu id prædixeris. Sine * * tensis autem quid potero dicere? Hic etiam addidisti, me idcirco mea lege exsilio ambitum sanxisse, ut miserabiliores epilogos possem dicere. Non vobis videtur cum aliquo declamatore, non cum laboris et fori discipulo disputare? Rhodi enim, inquit, ego non fui. Me vult fuisse: sed fui, inquit (putabam in Vaccæis dicturum) bis in Bithynia. Si locus habet reprehensionis ansam aliquam, nescio cur severiorem Nicæam putes, quam Rhodum: si spectanda causa est, et tu in Bithynia summa cum dignitate fuisti, et ego Rhodi non minore. Nam, quod in eo me reprehendisti, quod nimium multos defenderim: utinam et tu, qui potes, et ceteri, qui defugiunt, vellent me labore hoc levare! Sed fit vestra diligentia, qui causis ponderandis omnes fere repudiatis, ut ad nos pleræque confluant, qui miseris et laborantibus nihil negare possumus. Admonuisti etiam, quod in Creta fuisses, dictum aliquod in petitionem tuam dici potuisse: me id perdidisse. Uter igitur nostrum est cupidior dicti? Egone, qui, quod dici potuit, non dixerim: an tu, qui etiam ipse in te dixeris? Te aiebas de tuis rebus gestis * * nullas litteras misisse, quod mihi meæ, quas ad aliquem misissem, obfuissent. Quas ego mihi obfuisse non intelligo: rei publicæ video prodesse potuisse.
XXXV. Sed sunt hæc leviora: illa vero gravia atque magna, quod meum discessum, quem sæpe defleras, nunc quasi reprehendere et subaccusare voluisti. Dixisti enim, non auxilium mihi, sed me auxilio defuisse. Ego vero fateor, me, quod viderim mihi auxilium non deesse, idcirco illi auxilio pepercisse. Qui enim status, quod discrimen, quæ fuerit in re publica tempestas illa, quis nescit? Tribunicius me terror, an consularis furor movit? Decertare mihi ferro magnum fuit cum reliquiis eorum, quos ego florentes atque integros sine ferro viceram? Consules post hominum memoriam teterrimi atque turpissimi, sicut et illa principia et hi recentes rerum exitus declararunt, quorum alter exercitum perdidit, alter vendidit, emptis provinciis asenatu, are publica, a bonis omnibus defecerant: qui exercitu, qui armis, qui opibus plurimum poterant, cum quid sentirent nesciretur, furialis illa vox * 6 nefariis stupris, religiosis altaribus effeminata, secum et illos et consules facere acerbissime personabat. Egentes in locupletes, perditi in bonos, servi in
Dominos armabantur. At erat mecum senatus, et quidem veste mutata, quod pro me uno post hominum memoriam publico consilio susceptum est. Sed recordare qui tum fuerint consulum nomine hostes, qui soli in hac urbe senatum senatui parere non siverint, edictoque suo non luctum patribus conscriptis, sed luctus indicia ademerint. At erat mecum cunctus equester ordo: quem quidem in contionibus saltator ille Catilinæ consul proscriptionis denuntiatione terrebat. At tota Italia convenerat: cui quidem belli intestini et vastitatis metus inferebatur.
XXXVI. Hisce ego auxiliis studentibus atque incitatis uti me, Laterensis, potuisse confiteor; Sed erat non jure, non legibus, non disceptando decertandum; Nam profecto, præsertim tam bona in causa, numquam, quo ceteri sæpe abundarunt, id mihi ipsi auxilium meum defuisset; Armis fuit, armis, inquam, fuit dimicandum; Quibus a servis atque a servorum ducibus cædem fieri senatus et bonorum * *
Rei publicæ exitiosum fuisset. Vinci autem improbos a bonis fateor fuisse præclarum, si finem tum vincendi viderem: quem profecto non videbam. Ubi enim præsto fuissent mihi aut tam fortes consules, quam L. Opimius? Quam C. Marius? Quam L. Flaccus? Quibus ducibus improbos cives res publica vicit armatis: aut, si minus fortes, attamen tam justi, quam P. Mucius, qui arma, quæ privatus P. Scipio sumpserat, ea, Ti. Graccho interempto, jure optimo sumpta esse defendit? Esset igitur pugnandum cum consulibus. Nihil amplius dico, nisi illud, victoriæ nostræ graves adversarios paratos, interitus
Nullos Ultores esse videbam. Hisce ego auxiliis salutis meæ si idcirco defui, quia nolui dimicare, fatebor, id quod vis, non mihi auxilium, sed me auxilio defuisse. Sin autem, quo majora studia in me bonorum fuerunt, hoc iis magis consulendum et parcendum putavi, tu id in me reprehendis, quod Q. Metello laudi datum est, hodieque est, et semper erit maximæ gloriæ? Quem, ut potes ex multis audire, qui tum affuerunt, constat invitissimis viris bonis cessisse, nec fuisse dubium quin contentione et armis superior posset esse. Ergo ille * * cum suum, non cum senatus factum defenderet, cum perseverantiam sententiæ suæ, non salutem rei publicæ retinuisset, tamen ob illam causam quod illud voluntarium vulnus accepit, justissimos omnium Metellorum et clarissimos triumphos gloria et laude superavit, quod et illos ipsos improbissimos cives interfici noluit, et ne quis bonus interiret in eadem cæde providit: ego tantis periculis propositis cum, si victus essem, interitus rei publicæ, si vicissem, infinita dimicatio pararetur, committerem ut idem perditor rei publicæ nominarer, qui servator fuissem?
XXXVII. Mortem me timuisse dicis. Ego vero ne immortalitatem quidem contra rem publicam accipiendam putarem, nedum emori cum pernicie rei publicæ vellem. Nam, qui pro re publica vitam ediderunt (licet me desipere dicatis), numquam mehercule eos mortem potius, quam immortalitatem assecutos putavi. Ego vero, si tum illorum impiorum ferro ac manu concidissem, in perpetuum res publica civile præsidium salutis suæ perdidisset. Quin etiam, si me vis aliqua morbi, aut natura ipsa consumpsisset, tamen auxilia posteritatis essent imminuta, quod peremptum esset mea morte id exemplum, qualis futurus in me restituendo fuisset senatus populusque Romanus. An si umquam in me vitæ cupiditas fuisset, ego mense Decembri mei consulatus omnium parricidarum tela commossem? Quæ, si viginti quiessem dies, in aliorum vigiliam consulum recidissent. Quamobrem, si vitæ cupiditas contra rem publicam est turpis, certe multo mortis cupiditas mea turpior fuisset cum pernicie civitatis.
Nam quod te in re publica liberum esse gloriatus es, id ego et fateor et lætor et tibi etiam in hoc gratulor: quod me autem negasti, in eo neque te neque quemquam diutius patiar errare. XXXVIII. Nam, si quis idcirco aliquid de libertate mea deminutum putat, quod non ab omnibus eisdem, aquibus antea solitus sum dissentire, dissentiam, primum, si bene de me meritis gratum me præbeo, non debeo incurrere in crimen hominis nimium memoris, nimiumque grati? Sin autem sine ullo rei publicæ detrimento respicio etiam aliquando salutem tum meam, tum meorum, certe non modo non sum reprehendendus, sed etiam, si ruere vellem, boni viri me, ut id ne facerem, rogarent. Res vero ipsa publica, si loqui posset, ageret mecum, ut, quoniam sibi servissem semper, numquam mihi, fructus autem ex sese non, ut oportuisset, lætos et uberes,
Sed magna acerbitate permixtos tulissem, ut jam mihi servirem, consulerem meis: se non modo satis habere ame, sed etiam vereri, ne parum mihi pro
Eo, quantum ame haberet, reddidisset. Quid, si horum ego nihil cogito, et idem sum in re publica, qui fui semper? Tamenne libertatem requires meam? Quam tu ponis in eo, si semper cum iis, quibuscum aliquando contendimus, depugnemus. Quod est longe secus. Stare enim omnes debemus tamquam in orbe aliquo rei publicæ, qui quoniam versatur, eam deligere partem, ad quam nos illius utilitas salusque converterit.
XXXIX. Ego autem Cn. Pompeium, non dico auctorem, ducem, defensorem salutis meæ (nam hæc privatim fortasse officiorum memoriam quærunt, et gratiam, sed dico hoc, quod ad salutem rei publicæ pertinet), ego eum non tuear, quem omnes in re publica principem esse concedunt? Ego C. Cæsaris laudibus desim, quas primum populi Romani, nunc etiam senatus, cui me semper addixi, plurimis atque amplissimis judiciis videam esse celebratas? Tum hercule me confitear non judicium aliquod habuisse de rei publicæ utilitate, sed hominibus
Amicum aut inimicum fuisse. An, cum videam
Navem secundis ventis cursum tenentem suum, si non eum petat portum, quem ego aliquando probavi, sed alium non minus tutum atque tranquillum, cum tempestate pugnem periculose potius quam illi salute præsertim proposita obtemperem et paream? Ego vero hæc didici, hæc vidi, hæc scripta legi; Hæc de sapientissimis et clarissimis vitis et in hac re publica et in aliis civitatibus monumenta nobis et Jit eræ prodiderunt, non semper easdem sententias ab iisdem, sed, quascumque rei publicæ status, inclinatio temporum, ratio concordiæ postularet, esse defensas. Quod ego et facio, Laterensis, et semper faciam, libertatemque, quam tu in me requiris, quam ego neque dimisi umquam, neque dimittam, non in pertinacia, sed in quadam moderatione positam putabo.
XL. Nunc venio ad illud extremum, quod dixisti, dum Plancii in me meritum verbis extollerem, me arcum facere ex cloaca, lapidemque e sepulcliro venerari pro deo. Neque enim mihi insidiarum periculum ullum, neque mortis fuisse. Cujus ego temporis rationem explicabo brevi neque invitus. Nihil enim ex meis est temporibus, quod minus pervagatum, quodque minus aut mea commemoratione celebratum sit, aut hominibus auditum atque
Ego enim, Laterensis, ex illo incendio legum, juris, senatus, bonorum omnium cedens, cum mea domus ardore suo deflagrationem urbi atque Italiæ toti minaretur, nisi quievissem, Siciliam petivi animo, quæ et ipsa erat mihi, sicut domus una conjuncta et obtinebatur a C. Vergilio, quocum me uno vel maxime quum vetustas tum amicitia, cum mei fratris collegia tum rei publicæ
Causa sociarat. Vide nunc caliginem temporum illorum. Cum ipsa pæne insula mihi sese obviam ferre vellet, prætor ille, ejusdem tribuni plebis contionibus propter eamdem rei publicæ causam sæpe vexatus, nihil amplius dico nisi me in Siciliam venire noluit. Quid dicam? C. Vergilio, tali civi et viro, benevolentiam in me, memoriam communium temporum, pietatem, humanitatem, fidem defuisse? Nihil, judices, est eorum: sed, quam tempestatem nos vobiscum non tulissemus, metuit, ut eam ipse posset opibus suis sustinere. Tum consilio repente mutato a Vibone Brundisium terra petere contendi; Nam maritimos cursus præ-
Eludebat hiemis magnitudo. XLI. Cum omnia illa municipia, quæ sunt a Vibone Brundisium, in fide
Mea, judices, essent, iter mihi tutum multis minitantibus magno cum suo metu præstiterunt. Brundisium veni, vel potius ad mœnia accessi. Urbem unam mihi amicissimam declinavi, quæ se vel potius exscindi quam e suo complexu ut eriperer facile pateretur. In hortos me M. Lænii Flacci contuli, cui cum omnis metus, publicatio bonorum, exsilium, mors proponeretur, hæc perpeti, si acciderent, maluit quam custodiam mei capitis dimittere. Hujus ego et parentis ejus, prudentissimi atque optimi senis, et fratris et utriusque filiorum manibus in navi tuta ac fideli collocatus eorumque preces et vota de meo reditu exaudiens Dyrrhachium,
Quod erat in fide mea, petere contendi. Quo cum venissem, cognovi, id quod audieram, refertam esse Græciam sceleratissimorum hominum ac nefariorum, quorum impium ferrum ignesque pestiferos meus ille consulatus e manibus extorserat: qui antequam de meo adventu audire potuissent, cum tamen abessent aliquot dierum viam, in Macedoniam ad Planciumque perrexi. Hic vero simul atque me mare transisse cognovit (audi, audi, atque attende, Laterensis, ut scias, quid ego Plancio debeam, confiteareque aliquando me, quod faciam, et grate et pie facere: huic quæ pro salute mea fecerit, si minus profutura sint, obesse certe non oportere). Nam, simulæ me Dyrrhachium attigisse audivit,
° Now Durazzo. Statim ad me lictoribus dimissis, insignibus abiectis,
Veste mutata profectus est. 0 Acerbam mihi, judices, memoriam temporis illius et loci, cum hic in me incidit, cum complexus est conspersitque lacrimis nec loqui præ mærore potuit! Orem tum auditu crudelem tum visu nefariam! O reliquos omnes dies noctesque eas, quibus iste ame non recedens Thessalonicam me in quæstoriumque perduxit! Hic ego nunc de prætore Macedoniæ nihil dicam amplius, nisi eum et civem optimum semper et mihi amicum fuisse, sed eadem timuisse quæ ceteros. Cn. Plancium fuisse unum, non qui minus timeret, sed, si acciderent ea, quæ timerentur,
Mecum ea subire et perpeti vellet. Qui, cum ad me L. Tubero, meus necessarius, qui fratri meo legatus fuisset, decedens ex Asia venisset easque insidias, quas mihi paratas ab exsulibus conjuratis audierat, animo amicissimo detulisset, in Asiam me ire propter ejus provinciæ mecum et cum meo fratre necessitudinem comparantem non est passus: vi me, vi, inquam, Plancius et complexu suo retinuit, multosque menses a capite meo non discessit abiecta quæstoria persona, comitisque sumpta.
XLII. O excubias tuas, Cn. Planci, miseras! O flebiles vigilias! O noctes acerbas! O custodiam etiam mei capitis infelicem! Si quidem ego tibi
Vivus non prosum, qui fortasse mortuus profuissem. Memini enim, memini, neque umquam obliviscar noctis illius, cum tibi vigilanti, assidenti, mærenti, vana quædam miser atque inania falsa spe inductus pollicebar; Me, si essem in patriam restitutus, præsentem tibi gratiam relaturum; Sin aut vitam mihi fors ademisset, aut vis aliqua major reditum peremisset, hos, hos (quos enim ego tum alios animo intuebar?) Omnia tibi illorum laborum præmia pro me persoluturos. Quid me adspectas? Quid mea promissa repetis? Quid meam fidem imploras? Nihil tibi ego tum de meis opibus pollicebar, sed de horum erga me benevolentia promittebam; Hos pro me lugere, hos gemere, hos decertare pro meo capite vel vitæ periculo velle videbam; De horum desiderio, luctu, querelis quotidie aliquid tecum simul audiebam; Nunc timeo ne nihil tibi præter lacrimas queam reddere, quas tu in meis acerbi-
Tatibus plurimas effudisti. Quid enim possum aliud, nisi mærere? Nisi flere? Nisi te cum salute mea complecti? Salutem tibi iidem dare possunt, qui mihi reddiderunt. Te tamen — exsurge, quæso — retinebo et complectar: nec me solum deprecatorem fortunarum tuarum, sed comitem sociumque profitebor: atque (ut spero) nemo erit tam crudeli animo tamque inhumano nec tam immemor non dicam meorum in bonos meritorum, sed bonorum in me, qui ame mei servatorem capitis divellat ac distrahat. Non ego meis ornatum beneficiis a vobis deprecor, judices, sed custodem salutis meæ; Non opibus contendo, non auctoritate, non gratia; Sed precibus, sed lacrimis, sed misericordia: mecumque vos simul hic miserrimus et optimus obtestatur parens et
Pro uno filio duo patres deprecamur. Nolite, judices, per vos, per fortunas, per liberos vestros, inimicis meis, iis præsertim, quos ego pro vestra salute suscepi, dare lætitiam gloriantibus vos jam oblitos mei salutis ejus, aquo mea salus conservata est, hostes exstitisse. Nolite animum meum debilitare tum luctu tum etiam metu commutatæ vestræ voluntatis erga me: sinite me, quod vobis fretus huic sæpe promisi, id a vobis ei persolvere. Teque, C. Flave, oro et obtestor, qui meorum consiliorum in consulatu socius, periculorum particeps, rerum, quas gessi, adiutor fuisti, meque non modo salvum semper, sed etiam ornatum florentemque esse voluisti, ut mihi per hos conserves eum, per quem me tibi et his conservatum vides^Flura\ne^ dicam^tuaqlgne etiam lacrimæ im pedium vestræque, judices, non 540 --------- ~ V. solum meæ: quibus ego magno in metu meo subito inducor in spem, vos eosdem in hoc conservando futuros, qui fueritis in me, quoniam ^istis vestris lacrimisffle illis/recacdac,(quas pro me sæpe et multum profudistis.