Quod precatus adis immortalibus sum, indices, more institutoque majorum illo die quo auspicato comitiis centuriatis L, Murenam consul ein renuntiavi, ut ea res mihi fidei magistratuique meo, populo plebique Romanæ bene atque feliciter eveniret, idem precor ab isdem dis immortalibus ob ejusdem hominis consulatum una cum salute obtinendum, et ut vestræ mentes atque sententiæ cum populi Romani voluntatibus suffragiisque consentiant, eaque res vobis populoque Romano pacem, tranquillitatem, otium concordiamque adferat. Quod si illa sollemnis comitiorum precatio consularibus auspiciis consecrata tantam habet in se vim et religionem quantam rei publicæ dignitas postulat, idem ego sum precatus ut eis quoque hominibus quibus hic consulatus me rogante datus esset ea res fauste feliciter
Prospereque eveniret. Quæ cum ita sint, judices, et cum omnis deorum immortalium potestas aut translata sit ad vos aut certe communicata vobiscum, idem consulem vestræ fidei commendat qui antea dis immortalibus commendavit, ut ejusdem hominis voce et declaratus consul et defensus beneficium populi Romani cum vestra atque omnium civium salute tueatur.
Et quoniam in hoc officio studium meæ defensionis ab accusatoribus atque etiam ipsa susceptio causæ reprensa est, ante quam pro L. Murena dicere instituo, pro me ipso pauca dicam, non quo mihi potior hoc quidem tempore sit offici mei quam hujusce salutis defensio, sed "t meo facto vobis probato majore auctoritate ab hujus honore fama fortunisque omnibus inimicorum impetus propulsare possim.
Et primum M. Catoni vitam ad certam rationis normam derigenti et diligentissime perpendenti momenta officiorum omnium de officio meo respondebo. Negat fuisse rectum Cato me et consulem et legis ambitus latorem et tam severe gesto consulatu causam L. Murenæ attingere. Cujus reprehensio me vehementer movet, non solum ut vobis, indices, quibus maxime debeo, verum etiam ut ipsi Catoni, gravissimo atque integerrimo viro, rationem facti mei probem. Cato, est æquius consulem defendi quam a consule? Quis mihi in re publica potest aut debet esse conjunetior quam is cui res publica ame nunc traditur sustinenda magnis meis laboribus et periculis sustentata? Quod si in eis rebus repetendis quæ mancipi sunt is periculum indici præstare debet qui se nexu obligavit, profecto etiam rectius in judi eio consulis designati is potissimum consul qui consulem declaravit auctor benefici populi Romani defensorque periculi esse
Debebit. Ac si, ut non nullis in civitatibus fieri solet, patronus huic causæ publice constitueretur, is potissimum summo honore adfecto defensor daretur qui eodem honore præditus non minus adferret ad dicendum auctoritatis quam facultatis. Quod si e portu solventibus ei qui jam in portum ex alto invehuntur præcipere summo studio solent et tempestatum rationem et prædonum et locorum, quod natura adfert ut eis faveamus qui eadem pericula quibus nos perfuncti sumus ingrediantur, quo tandem me esse animo oportet prope jam ex magna jactatione terram videntem in hunc cui video maximas rei publicæ tempestates esse subeundas? Qua re si est boni consulis non solum videre quid agatur verum etiam providere quid futurum sit, ostendam alio loco quantum salutis communis intersit duos consules in re δ publica Kalendis lanuariis esse. Quod si ita est, non tam me officium debuit ad hominis amici fortunas quam res publica consulem ad communem salutem defendendam vocare. Nam quod legem de ambitu tuli, certe ita tuli ut eam quam mihimet ipsi jam
Potissimum summo potissimo pridem tulerim de civium periculis defendendis non abrogarem. Etenim si largitionem factam esse confiterer idque recte factum esse defenderem, facerem improbe, etiam si alius legem tulisset; Cum vero nihil commissum contra legem esse defendam, quid est quod meam defensionem latio legis impediat?
Negat esse ejusdem severitatis Catilinam exitium rei publicæ intra mœnia molientem verbis ct pæne imperio ex urbe expulisse et nunc pro L. Murena dicere. Ego autem has partis lenitatis et misericordiæ quas ine natura ipsa docuit semper egi libenter, illam vero gravitatis severitatisque personam non appetivi, sed ab re publica mihi impositam sustinui, sieut hujus irnperi dignitas in summo periculo civium postulabat. Quod si tum, cum res publica vim et. Severitatem desiderabat, vici naturam et tam vehemens fui quam cogebar, non quam volebam, nunc cum omnes me causæ ad misericordiam atque ad humanitatem vocent, quanto tandem studio debeo naturæ meæ consuetudinique servire? Æ de officio defensionis meæ ac de ratione accusationis tuæ fortasse etiam alia in parte orationis dicendum nobis erit.
Sed me, judi ees, non minus hominis sapientissimi atque ornatissimi, Ser. Sulpici, conquestio quam Catonis accusatio commovebat qui gravissime et. Acerbissime se ferre dixit me familiaritatis necessitudinisque oblitum causam L. Murenæ contra se defendere. Huic ego, judices, satis facere cupio vosque adhibere arbitros. Nam cum grave est vere accusari in amicitia, tum, etiam si falso accuseris, non est neglegendum. Ego, Ser. Sulpici, me in petitione tua tibi omnia studia atque officia pro nostra necessitudine et debuisse confiteor et præstitisse arbitror. Nihil tibi consulatum petenti ame defuit quod esset aut ab amico aut a gratioso aut a consule postulandum. Abiit illud tempus; Mutata ratio est. Sic existimo, sic mihi persuadeo, me tibi contra honorem Murenæ quantum tu ame postulare ausus sis, tantum debuisse,
Contra salutem nihil debere. Neque enim, si tibi tum cum peteres consulatum studui nunc cum Murenam ipsum petas, adiutor eodem pacto esse debeo. Atque hoc non modo non laudari sed ne concedi quidem potest ut amicis nostris accusantibus non etiam alienissimos defendamus. Mihi autem cum Murena, judices, et magna et vetus amicitia est, quæ, in capitis dimicatione a Ser. Sulpicio non idcirco obruetur quod ab eodem in honoris contentione superata est. Quæ si causa non esset, tamen vel dignitas hominis vel honoris ejus quem adeptus est amplitudo summam mihi superbiæ crudelitatisque infamiam inussisset, si hominis et suis et populi Romani ornamentis amplissimi causam tanti periculi repudiassem. Neque enim jam mihi licet neque est integrum ut meum laborem hominum periculis sublevandis non impertiam. Nam eum præmia mihi tarda pro hac industria sint data quanta antea nemini, sic existimo laborem, quem honores adepturus exceperis, eos, eum adeptus sis, deponere, esse hominis et astuti et ingrati.!> Quod si licet desinere, si te auctore possum, si nulla inertiæ infamia, nulla superbiæ turpitudo, nulla inhumanitatis culpa suscipitur, ego vero libe uter desino. Sin autem fuga laboris desidiam, repudiatio supplicum superbiam, amicorum neglectio improbitatem coarguit, nimirum hæc causa est ejus modi quam nee industrius quisquam nec misericors riec officiosus deserere possit. Atque hujusce rei conjecturam de tuo ipsius studio, Servi, facillime ceperis. Nam si tibi nec esse putas etiam adversariis amicorum tuorum de jure consulentibus respondere, et si turpe existimas te advocato illuni ipsum quem eontra veneris causa cadere, noli tam esse iniustus ut, cum tui fontes vel inimicis tuis pateant, nostros etiam
Amicis putes clausos esse oportere. Etenim si me tua familiaritas ab hac causa removisset, et si hoc idem Q. Hortensio, M. Crasso, clarissimis viris, si item ceteris aquibus intellego tuam gratiam magni æstimari accidisset, in ea civitate consul designatus infimo majores nostri patronum desse voluerunt. Ego vero, judices, ipse me existimarem nefarium si amico, crudelem si misero, superbum si consuli defuissem. Qua re quod dandum est amicitiæ, large dabitur ame, ut tecum agam, Servi, non secus ac si meus esset frater, qui mihi est carissimus, isto in loco; Quod tribuendum est officio, fidei, religioni, id ita moderabor ut meminerim me contra amici studium pro amid periculo dicere. Π Intellego, indices, trig totius accusationis partis fuisse, et earum unam in reprehensione vitæ, alteram in contentione dignitatis, tertiam in criminibus ambitus esse versatam. Atque harum trium partium prima illa quæ gravissima debebat esse ita fuit infirma et levis ut illos lex magis quædam accusatoria quam vera male dicendi facultas de vita I.. Murenæ dicere aliquid cœgerit. Quæ ab hoc non ad voluptatem et luxuriam expetita est sed in militari labore peragrata. Qui si adulescens patre suo imperatore non meruisset, aut hostem aut patris imperium timuisse aut a parente repudiatus videretur. An cum sedere in equis triumphantium prætextati potissimum filii soleant, huic donis militaribus patris triumphum decorare fugiendum fuit, ut rebus communiter gestis pæne simul cum patre
Triumpharet? Hic vero, judic.Es, et fuit in Asia et viro fortissimo, parenti suo, magno adiumento in periculis, solacio in laboribus, gratulationi in victoria fuit. Et si habet Asia suspicionem luxuriæ quandam, non Asiam numquam vidisse sed in Asia continenter vixisse laudandum est. Quam ob rem non Asiæ nome.N obiciendum Murenæ fuit ex qua laus familiæ, memoria generi, honos et gloria nomini constituta est, sed aliquod aut in Asia susceptum aut ex Asia deportatum flagitium ac dedecus. Meruisse vero stipendia in eo bello quod tum populus Romanus non modo maximum sed etiam solum gerebat virtutis, patre imperatore libentissime meruisse pietatis, finem stipendiorum patris victoriam ac triumphum fuisse felicitatis fuit. Maledicto quidem idcirco nihil in hisce rebus loci est quod omnia laus occupavit.
Saltatorem appellat L. Murenam Cato. Maledictum est, si vere obicitur, vehementis accusatoris, sin falso, maledici conviciatoris. Qua re cum ista sis auctoritate, non debes, M. Cato, adripere maledictum ex trivio aut ex scurrarum aliquo convicio neque temere consulem populi Romani saltatorem vocare, sed circumspicere quibus præterea vitiis adfectum esse necesse sit eum cui vere istud obici possit. Nemo enim fere saltat sobrius, nisi forte insanit, neque in solitudine neque in convivio moderato atque honesto. Tempestivi convivi, amœni loci, multarum deliciarum comes est extrema saltatio. Tu mihi adripis hoc quod necesse est omnium vitiorum esse postremum, relinquis illa quibus remotis hoc vitium omnino esse non potest? Nullum turpe convivium, non amor, non comissatio, non libido, non sumptus ostenditur, et, cum ea non reperiantur quæ voluptatis nomen habent quamquam vitiosa sunt, in quo ipsam luxuriam reperire non potes, ju eo te
Umbram luxuriæ reperturum putas? Nihil igitur in vitam L. Murenæ dici potest, nihil, inquam, omnino, judices. Sic ame consul designatus defenditur ut * ejus nulla fraus, nulla avaritia, nulla perfidia, nulla crudelitas, nullum petulans dictum in vita proferatur. Bene habet; Jacta sunt fundamenta defensionis. Nondum enim nostris laudibus, quibus utar postea, sed prope inimicorum confessione virum bonum atque integrum hominem defendimus. Quo constituto facilior est mihi aditus ad contentionem dignitatis, quæ pars altera fuit accusationis.
Summam video esse in te, Ser. Sulpici, dignitatem generis, integritatis, industriæ ceterorumque ornamentorum omnium quibus fretum ad consulatus petitionem adgredi par est. Paria cognosco esse ista in L. Murena, atque ita paria ut neque ipse dignitate vinci ate potuerit neque te dignitate superarit. Contempsisti L. Murenæ genus, extulisti tuum. Quo loco si tibi hoc sumis, nisi qui patricius sit, neminem bono esse genere natum, facis ut rursus plebes in Aventinum sevocanda esse videatur. Sin autem sunt amplæ et honestæ familiæ plebeiæ, et proavus L. Murenæ et avus prætor fuit, et pater, cum amplissime atque honestissime ex prætura triumphasset, hoc faciliorem huic gradum consulatus adipiscendi reliquit quod is jam patri debitus a filio ϊ 6 petebatur. Tua vero nobilitas, Ser. Sulpici, tametsi summa est, tamen hominibus litteratis et historicis est notior, populo vero et suffragatoribus obscurior. Pater enim fuit equestri loco, avus nulla i "lustri laude celebratus. Itaque non ex sermone hominum recenti sed ex annalium vetustate emenda memoria est nobilitatis tuæ. Qua re ego te semper in nostrum numerum adgregare soleo, quod virtute industriaque perfecisti ut, cum equitis Romani esses filius, summa tamen amplitudine dignus putarere. Nec mihi umquam minus in Q, Pompeio, novo homine et fortissimo viro, virtutis esse visum est quam in homine nobilissimo, M, Æmilio, Etenim ejusdem animi atque ingeni est posteris sui", quod Pompeius fecit, amplitudinem nominis quam non acceperit tradere et, ut Scaurus, memoriam prope intermortuam generis sua virtute renovare, Quamquam ego inm putabam, indices, multis viris fortibus ne ignobilitas generis obiceretur meo labore esse perfectum, qui non modo Curiis, Catonibus, Pompeiis, antiquis illis fortissimis viris, sed bis recentibus, Mariis et Didiis et Cæliis, commemorandis id agebam, Cum vero ego tanto intervallo claustra ista nobilitatis refregissem, ut aditus ad consulatum posthac, sicut apud majores nostros fuit, non magis nobilitati quam virtuti pateret, non arbitrabar, cum ex familia vetere et inlustri consul designatus ab equitis Romani filio consule defenderetur, de generis novitate accusatores esse dicturos. Etenim mihi ipsi accidit ut cum duobus patriciis, altero improbissimo atque audacissimo, altero modestissimo atque optimo viro, peterem; Superavi tamen dignitate Catilinam, gratia Galbam. Quod si id crimen homini novo esse deberet, profecto
Mihi neque inimici neque invidi defuissent. Omittamus igitur de genere dicere cujus est magna in utroque dignitas; Videamus cetera.
" Quæsturam una petiit et sum ego factus prior." Non est respondendum ad omnia. Neque enim vestrum quemquam fugit, cum multi pares dignitate fiant, unus autem primum solus possit obtinere, non eundem esse ordinem dignitatis et renuntiationis, propterea quod renuntiatio gradus habeat, dignitas autem sil persæpe eadem omnium. Sed quæstura utriusque prope modum pari momento sortis fuit. Habuit hic lege Titia provinciam tacitam et quietam, tu illam cui, cum quæstores sortiuntur, etiam adclamari solet, Ostiensem, non tam gratiosam et * * ini us trem quam negotiosam et molestam. Consedit utriusque nomen in quæstura. Nullum enim vobis sors campum deditio quo excurrere virtus cognoscique posset.
Reliqui tempora spatium in contentionem vocatur, Ab utroque dissimillima ratione tractatum est. Dendi, scribendi, cavendi plenam sollicitudinis ac stomachi secutus es t; Jus civile didicit, multum vigilavit, laboravit, præsto multis fuit, multorum stultitiam perpessus est, adrogantiam pertulit, difficultatem exsorbuit; Vixit ad aliorum arbitrium, non ad suum. Magna laus et grata hominibus unum hominem elaborare in ea scientia quæ sit inultis
Profutura. Quid Murena interea? Fortissimo et sapientissime viro, summo imperatori legatus, L. Lucullo, fuit; Qua in legatione duxit exercitum, signa contulit, manum conseruit, magnas copias hostium fudit, urbis partim vi, partim obsidione cepit, Asiam istam refertam et eandem delicatam sic obiit ut in ea neque avaritiæ neque luxuriæ vestigium reliquerit., maximo in bello sie est versatus ut hic multas res et. Magnas sine imperatore gesserit, nullam sine hoe imperator. Atque hæc quamquam præsente L. Lucullo loquor, tamen ne ab ipso propter periculum nostrum concessam videamur habere licentiam Ungendi, publicis litteris testata sunt omnia, quibus L. Lucullus tantum laudis impertiit quantum neque ambitiosus imperator neque invidus tribuere alteri in
Communicanda gloria debuit. Summa in utroque est honestas, summa dignitas; Quam ego, si mihi per Servium liceat, pari atque eadem in laude ponam. Sed non licet: agitat rem militarem, insectatur totam hanc legationem, adsiduitatis et operarum harum cotidianarum putat esse consulatum. " Apud exercitum mihi fueris " inquit " tot annos; Forum non attigeris \ afueris tam diu et, cum longo intervallo veneris, cum his qui in foro habitarint de dignitate contendas? " Primum ista nostra adsiduitas, Servi, nescis quantum interdum adferat hominibus fastidi, quantum satietatis. Mihi quidem vehementer expediit positam in oculis esse gratiam; Sed tamen ego mei satietatem magno meo labore superavi et tu item fortasse; Verum tamen utrique nostrum deside-
Rium nihil obfuisset. Sed ut hoc omisso ad studiorum atque artium contentionem revertamur, qui potest dubitari quin ad consulatum adipiscendum multo plus adferat dignitatis rei militaris quam juris civilis gloria? Vigilas tu de nocte ut tuis consultoribus respondeas, ille ut eo quo intendit mature cum instruit; Tu caves ne tui consultores, ille ne urbes aut castra capiantur; Ille tenet et scit ut hostium copiæ, tu ut aquæ pluviæ arceantur; Ille exercitatus est in propagandis finibus, tuque in regendis. Ac nimirum — dicendum est euim quod sentio — rei militaris virtus præstat ceteris omnibus. Hæc nomen populo Romano, hæc huic urbi æternam gloriam peperit, hæc orbem terrarum parere huic imperio cœgit; Omnes urbanæ res, omnia hæc nostra præclara studia et hæc forensis laus et industria latet in tutela ac præsidio bellicæ virtutis. Simul atque increpuit suspicio tumultus, artes ilieo uostræ eonticiscunt.
Et quoniam mihi videris istam scientiam juris tamquam filiolam osculari tuam, non patiar te in tanto errore, versari ut istud nescio quid quod tanto opere didicisti præclarum aliquid esse arbitrere. Aliis ego te virtutibus, continentiæ, gravitatis, jus titia e, fidei, ceteris omnibus, consulatu et omni honore semper dignissimum judicavi; Quod quidem jus civile didicisti, non dicam operam perdidisti, sed illud dicam, nullam esse in ista disciplina munitam ad consulatum viam. Omues enim artes, quæ nobis populi Romani studia concilient., et admirabilem dignitatem et pergratam
Utilitatem debent, habere, Summa dignitas est in eis qui militari laude antecellunt; Omnia enim quæ sunt in imperio et in statu civitatis ab his defendi et firmari putantur; Summa etiam utilitas, si quidem eorum consilio et periculo cum re publica tum etiam nostris rebus perfrui possumus. Gravis etiam illa est et plena dignitatis dicendi facultas quæ sæpe valuit in consule deligendo, posse consilio atque oratione et senatus et populi et eorum qui res indicant mentis permovere. Quæritur consul qui dicendo non numquam comprimat tribunicios furores, qui concitatum populum flectat, qui largitioni resistat. Non mirum, si ob hanc facultatem homines sæpe etiam pon nobiles consulatum consecuti sunt, præsertim eum hæc eadem res plurimas gratias, firmissimas amicitias, maxima studia pariat. Quorum in isto vestro artificio, Sulpici, nihil est. Primum dignitas in tam tenui scientia non potest esse; Res enim sunt parvæ, prope in singulis litteris atque interpunctionibus verborum occupatæ. Deinde, etiam si quid apud majores nostros fuit in isto studio admirationis, id enuntiatis vestris mysteriis totum est contemptum ct abic ctum. Posset agi lege necne pauci quondam sciebant; Fastos enim volgo non habebant. Erant in magna potentia qui consulebantur; Aquibus etiam dies tamquam a Chaldæis petebatur. Inventus est scriba quidam, Cn. Flavius, qui cornicum oculos confixerit et singulis diebus ediscendis fastos populo proposuerit ct ab ipsis his cautis juris consuitis eorum sapientiam compilant. Itaque irati illi, quod sunt veriti ne dierum ratione pervolgata et cognita sine sua opera lege, agi posset, verba quædam composuerunt ut omnibus in
Autem et stultitiæ plenissima. Nam, cum permulta præclare legibus essent constituta, ea jure consultorum ingeniis pleraque corrupta ac depravata sunt. Mulieres omnis propter infirmitatem consili majores in tutorum potestate e.sse voluerunt; Hi invenerunt genera tutorum quæ potestate mulierum continerentur. Sacra interire illi noluerunt; Horum ingenio senes ad cœmptiones faciendas interimendorum sacrorum causa reperti sunt. In omni denique jure civili æquitatem reliquerunt, verba ipsa tenuerunt, ut, quia in alicujus libris exempli causa id nomen invenerant, putarent omnis mulieres quæ cœmp-
Tionem facerent " Gaias " vocari, lam illud nuhi quidem mirum videri solet, tot homines, tam ingeniosos, post tot annas etiam nunc statuere non potuisse utrum '* diem tertium " an " perendinum," " judicem " an " arbitrum," " rem " an " litem " dici oporteret.
Itaque, ut dixi, dignitas in ista scientia consularis numquam fuit, quæ tota ex rebus fictis commenticiisque constaret, gratiæ vero multo etiam minus. Quod enim omnibus patet et æque promptum est mihi et adversario meo, id esse gratum nullo pacto potest Itaque non modo benefici conlo eandi spem sed etiam illud quod aliquamdiu fuit " Licet consulere? " Jam perdidistis. Sapiens existimari nemo potest in ea prudentia quæ neque extra Romam usquam neque Romæ rebus prolatis qui equam valet. Peritus ideo haberi nemo potest quod in eo quod sciunt omnes nullo modo possunt inter se discrepare. Difficilis autem res ideo non putatur quod et perpaucis et minime obscuris litteris continetur. Itaque si mihi, homini vehementer occupato, stomachum moveritis, triduo me imis consultum esse profitebor. Etenim quæ de scripto aguntur, scripta sunt omnia, neque tamen qui equam tam anguste scriptum est quo ego non possim " Qua de re agitur " addere; Quæ consuluntur autem, minimo periculo respondentur. Si id quod oportet responderis, idem videare respondisse quod Servius, sin aliter, etiam controversum jus
Nosse et tractare videare. Quapropter non solum illa gloria militaris vestris formulis atque actionibus ante* ponenda est verum etiam dicendi consuetudo longe et multum isti vestræ exercitationi ad honorem antecellit. Itaque mihi videntur plerique initio multo hoc maluisse, post, cum id adsequi non potuissent, istuc potissimum sunt delapsi. Ut aiunt in Græcis artificibus eos aulœdos essequicitharoedi fieri non potuerint, sic nos videmus, qui oratores evadere non potuerint, eos ad juris studium devenire. Magnus dicendi labor, magna res, magna dignitas, summa autem gratia. Etenim a vobis salubritas quædam, ab eis qui dicunt salus ipsa petitur. Deinde vestra responsa atque decreta et evertuntur sæpe dicendo et sine desatis profecissem, parcius de ejus laude dicerem *, nunc nihil de me dico, sed de eis qui in dicendo magni sunt aut fuerunt.
Duæ sint artes igitur* quæ possint locare homines in amplissimo gradu dignitatis, una imperatoris, altera oratoris boni. Ab hoc enim pacis ornamenta retinentur, ab illo belli pericula repelluntur. Ceteræ tamen virtutes ipsæ per se multum valent, justitia, fides, pudor, temperantia; Quibus te, Servi, excellere omnes intellegunt. Sed nunc de studiis ad honorem appositis, non de insita cujusque virtute disputo. Omnia ista nobis studia de manibus excutiuntur, simul atque aliqui motus novus bellicum canere cœpit. Etenim, ut ait ingeniosus poeta et auctor valde bonus, prœliis promulgatis " pellitur e medio " non solum ista vestra verbosa simulatio prudentiæ sed etiam ipsa illa domina rerum, " sapientia; Vi geritur res, spernitur orator " non solum odiosus in dicendo ac loquax verum etiam " bonus; Horridus miles amatur, vestrum vero studium totum jace.T. " Non "x jure manum consertum, sed mage ferro " inquit " rem repetunt." Quod si ita est, cedat, opinor, Sulpici, forum castris, otium militiæ, stilus gladio, umbra soli; Sit denique in civitate ea prima res propter quam ipsa est civitas omnium princeps.
Verum hæc Cato nimium nos nostris verbis magna facere demonstrat et oblitos esse bellum illud omne Mithridaticum cum mulierculis esse gestum. Quod ego longe secus existimo, judices; Deque eo pauca disseram; Neque enim causa in hoc continetur. Nam si omnia bella quæ cum Græcis gessimus contemnenda sunt, derideatur de rege Pyrrho triumphus M', Curi, de Philippo T. Flaminini, de Ætolis M. Fulvi, de rege Perse L. Metelli, de Corinthiis L. Mummi. Sin hæc bella gravissima victoriæque eorum bellorum gratissimæ fuerunt, cur Asiaticæ nationes atque ille ate hostis contemnitur? Atqui ex veterum rerum monumentis vel maximum bellum populum Romanum cum Antiocho gessisse video; Cujus belli victor E. Scipio æqua parta cum P. fratre gloria, quam laudem ille Africa oppressa cognomine ipso præ se ferebat, eandem hic
Sibi ex Asiæ nomine adsumpsit. Quo quidem in bello virtus enituit egregia M. Catonis, proavi tu i; Quo ille, cum esset, ut. Ego mihi statuo, talis qualem te esse video, numquam cum Scipione esset profectus, si cum mulierculis bellandum arbitraretur. Neque vero cum P. Africano senatus egisset ut legatus fratri proficisceretur, cum ipse paulo ante Hannibale ex Italia expulso, ex Africa eieeto, Carthagine oppressa maximis periculis rem publicam liberasset, nisi illud grave bellum et vehemens putaretur. Atqui si diligenter quid Mithridates potuerit et quid effecerit et qui vir fuerit consideraris, omnibus quibuscum* populus Romanus bellum gessit hunc regem nimirum antepones. Quem L. Sulla maximo et fortissimo exercitu, pugnax et acer et non rudis imperator, ut aliud nihil dicam, cum bello invectum totam in Asiam cum pace dimi sitj quem L. Murena, pater hujusce, vehementissime vigilantissimeque vexatum repressum magna ex parte, non oppressum reliquit; Qui rex sibi aliquot annis sumptis ad confirmandas rationes et copias belli tantum spe conatuque valuit ut se Oceanum cum Ponto, Sertori copias cum suis su libus ita missis ut alter Mithridatem persequeretur, alter Bithyniam tueretur, alterius res et terra et mari calamitosæ vehementer et opes regis et nomen auxerunt; L. Luculli vero res tantæ exstiterunt ut neque majus bellum commemorari possit neque majore consilio et virtute gestum. Nam cum totius impetus belli ad Cyzicenorum mœnia constitisset eamque urbem sibi Mithridates Asiæ januam fore putasset qua effracta et revolsa tota pateret provincia, perfecta a Lucullo hæc sunt omnia ut urbs fidelissimorum sociorum defenderetur et omnes copiæ regis diuturnitate obsessionis consumerentur. Quid? Illam pugnam navalem ad Tenedum, cum contento cursu acerrimis ducibus hostium classis Italiam spe atque animis inflata peteret, mediocri certamine et parva dimicatione commissam arbitraris? Mitto prœlia, prætereo oppugnationes oppidorum; Expul- * * sus regno tandem aliquando tantum tamen consilio atque auctoritate valuit ut se rege Armeniorum adjuncto novis opibus copiisque renovant. Ac si mihi nunc de rebus gestis esset nostri exercitus imperatorisque dicendum, plurima et maxima prœlia com-
Memorare possem; Sed non id agimus. Hoc dico; Si bellum hoc, si hic hostis, si ille rex contemnendus fuisset, neque tanta cura senatus et populus Romanus suscipiendum putasset neque tot annos gessisset neque tanta gloria L. Lucullus, neque vero ejus belli ad Cn. Pompeium detulisset. Cujus ex omnibus pugnis, quæ sunt innumerabiles, vel acerrima mihi videtur illa quæ cum rege commissa est et summa contentione pugnata. Qua ex pugna cum se ilie eripuisset et Bosphorum confugisset quo exercitus adire non posset, etiam in extrema ibrtuna et fuga nomen tamen retinuit regium. Itaque ipso* Pompeius regno possesso ex omnibus oris ac notis sedibus hoste pulso tamen tantum in unius anima posuit ut, cum ipse* omnia quæ tenuerat, adierat, sperarat, victoria possideret, tamen non ante quam illuni vita expulit bellum confectum judicarit. Hunc tu hostem, Cato, contemnis quocum per tot annos tot prœliis tot imperatores bella gesserunt, cujus expulsi et ejecti vita t&nti æstimata est ut morte ejus nuntiata denique bellum confectum arbitrarentur i Hoc igitur in bello L. Murenam legatum fortissimi animi, summi consili, maximi laboris cognitum esse defendimus, et hanc ejus operam non minus ad consulatum adipiscendum quam hanc nostram forensem industriam dignitatis habuisse,
At enim in præturæ petitione prior renuntiatus est Servius. Pergitisne vos tamquam ex syngrapha agere cum populo ut, quem locum semel honoris cuipiam dederit, eundem in reliquis honoribus debeat? Quod enim fretum, quem Euripum tot motus, tantas, tam varias habere putatis agitationes commutationesque fluctuum, quantas perturbationes et quantos æstus habet ratio comitiorum? Dies intermissus aut nox interposita sæpe perturbat omnia, et totam opinionem parva non numquam commutat aura rumoris. Sæpe etiam sine ulla aperta causa fit aliud atque existimaris, ut non numquam ita factum esse etiam populus admiretur, quasi vero non
Ipse fecerit. Nihil est incertius volgo, nihil obscurius voluntate hominum, nihil fallacius ratione tota comitiorum. Quis L. Philippum summo ingemo, opera, gratia, nobilitate a M. Herennio superari posse arbitratus est? Quis Q. Catulum humanitate, sapientia, integritate antecellentem a Cn. Mallio? Quis M. Scaurum, hominem gravissimum, civem egregium, fortissimum senatorem, a Q. Maximo? Non modo horum nihil ita fore putatum est sed, ne cum esset factum quidem, qua re ita factum esset intellegi potuit. Nam, ut tempestates sæpe certo aliquo cæli signo commoventur, sæpe improviso nulla ex certa ratione obscura aliqua ex causa concitantur, sic in hac comitiorum tempestate populari sæpe intellegas quo signo commota sit, sæpe ita obscura causa
Est ut casu excitata esse videatur. Sed tamen si est reddenda ratio, duæ res vehementer in prætura desideratæ sunt quæ ambæ in consulatu multum Murenæ profuerunt, una exspectatio muneris quæ et rumore non nullo et studiis sermonibusque competitorum creverat, altera quod ei quos in provincia ac legatione omni* et liberalitatis et virtutis suæ testis habuerat nondum decesserant.* Horum utnimque ei fortuna ad consulatus petitionem reservavit. Nam et L. Luculli exercitus qui ad triumphum convenerat idem comitiis L. Murenæ præsto fuit, et munus amplissimum quod petitio præturæ desidera-
Rat prætura restituit- Num tibi hæc parva videntur adiumenta et subsidia consulatus, voluntas militum, quæque cum perse valet multitudine, cum apud suos gratia, tum vero in consule declarando multum etiam apud universum populum Romanum auctoritatis habet, suffragatio militaris? Imperatores enim comitiis cous ularibus, non verborum interpretes deliguntur. Qua re gravis est illa oratio: " Me saucium recrea exercitum Luculli significat fol lotus in tke.. Dele ted vit, me præda donavit; Hoc duce castra cepimus, signa contulimus; Numquam iste pius militi laboris imposuit quam sibi sumpsit ipse, curo fortis tum etiam felix." Hoc quanti putas esse ad famam hominum ac voluntatem? Etenim, si tanta illis comitiis religio est ut adhuc semper omen valuerit prærogativum, quid mirum est in hoc felicitatis famam sermonemque valuisse?
Sed si hæc leviora ducis quæ sunt gravissima et hanc urbanam suffragationem militari anteponis, noli ludorum hujus elegantiam et scænæ magnifi cen tiam tam valde contemnere; Quæ huic admodum profuerunt. Nam quid ego dicam populum ac volgus imperitorum ludis magno opere delectari? Minus est mirandum. Quamquam huic causæ id satis est; Sunt enim populi ac multitudinis comitia. Qua re, si populo ludorum magnificentia voluptati est, non est mirandum eam L. Murenæ apud populum profuisse.
Sed si nosmet ipsi qui et ab delectatione communi
Negotiis impedimur et in ipsa occupatione delecta-
Tiones alias multas habere possumus, ludis tamen
Oblectamur et ducimur, quid tu admirere de multi-
Tudine indocta? L,Otho,virfortis,meusnecessarius,
Equestri ordini restituit non solum dignitatem sed etiam voluptatem. Itaque lex hæc quæ, ad ludos pertinet est omnium gratissima, quod honestissimo ordini cum splendore, fructus quoque jucunditatis est restitutus. Qua re delectant homines, mihi erede, ludi etiam illos qui dissimulant, non solum eos qui fatentur; Quod ego ju mea petitione sensi. Nam nos quoque habuimus scænam competitricem. Quod si ego qui trinos ludos ædilis feceram tamen Antoni ludis commovebar, tibi qui casu nullos feceras nihil hujus istam ipsam quam inrides argenteam scænam adversatam putas?
Sed hæc sane sint paria omnia, sit par forensis opera militari, militaris suffragatio urbanæ, sit idem magnificentissimos et nullos umquam fecisse ludos; Quid? Ju ipsa prætura nihilne existimas inter tuam et hujus sortem interfuisse? Hujus sors ea fuit quam omnes tui necessarii tibi optabamus, juris dicu udi; In qua gloriam conciliat magnitudo negoti, gratiam æquitatis largitio; Qua in sorte sapiens prætor qualis hic fuit offensionem vitat æquabilitate decernendi, benivolentiam adjungit lenitate audiendi. Egregia et ad consulatum apta provincia in qua laus æquitatis, integritatis, facilitatis ad extremum ludorum
Voluptate concluditur. Quid tua sors? Tristis, atrox, quæstio peculatus ex altera parte lacrimarum et squaloris, ex altera plena accusatorum atque indicum; Cogendi judices inviti, retinendi contra voluntatem; Scriba damnatus, ordo totus alienus; Sullana gratificatio reprehensa, multi viri fortes et prope pars civitatis offensa est; Lites severe æstimatæ; Cui placet obliviscitur, cui dolet meminit. Postremo tu in provinciam ire noluisti. Non possum id in te reprehendere quod, in me ipso et prætore et consule probavi. Sed tamen L. Murenæ provincia multas bonas gratias cum optima existimatione attulit. Habuit proficiscens dilectum in Umbria dedit e! Facultatem res publica liberalitatis, qua usus multas sibi tribus quæ municipiis Umbriæ conficiuntur adjunxit. Ipse autem in Gallia ut nostri homines desperatas jam pecunias exigerent æquitate diligentiaque perfecit. Tu interea Romæ scilicet amicis præsto fuisti; Fateor; Sed tamen illud cogita non nullorum amicorum studia minui solere in eos aquibus provincias contemni intellegunt.
Et quoniam ostendi, judices, parem dignitatem ad consulatus petitionem, disparem fortunam provincialium negotiorum in Murena atque in Sulpicio fuisse, dicam jam apertius in quo meus necessarius fuerit inferior, Servius, et ea dicam vobis audientibus amisso jam tempore quæ ipsi soli re. Integra sæpe dixi. Petere consulatum nescire te, Servi, pei-sæpe tibi dixi; Et in eis rebus ipsis quas te magno et forti animo ct agere et dicere videbam tibi solitus sum dicere magis te fortem accusatorem mihi videri quam sapientem candidatum. Primum accusandi terrores et minæ quibus tu cotidie uti solebas sunt fortis viri, sed et populi opinionem aspe adipiscendi avertunt et amicorum studia debilitant. Nescio quo pacto semper hoc fit--neque in uno aut altero animadversum est sed jam in pluribus — -simul atque candidatus accusationem meditari visus est, ut honorem desperasse vi-
Deatur. Quid ergo? Acceptam injuriam persequi non placet? Immo vehementer placet; Sed aliud tempus est petendi, aliud persequendi. Petitorem ego, præsertim consulatus, magna spe, magno animo, magnis copiis et in forum et in campum deduci volo. Non placet mihi inquisitio candidati, prænuntia repulsæ, non testium potius quam suffragatorum comparatio, non minæ magis quam blanditiæ, non denuntiatio* potius quam persalutatio, præsertim cum jam hoc novo more omnes fere domos omnium concursent et ex voltu candidatorum conjecturam faciant quantum quisque animi et facultatis habere
Videatur. " Vjdesne tu ilium tristem, demissum? Jacet, dididit, abiedt hastas." Serpit hic rumor. " Scis tu illum accusationem cogitare, inquirere in competitores, testis quærere? Aliam fac jam, quoniam sibi hic ipse desperat." Ejus modi rumoribus* candidatorum amid intimi debilitantur, studia deponunt; Aut certam* rem abi dunt aut suam operam et gratiam judicio et accusationi reservant.
Accedit eodem ut etiam ipse candidatus totum animum atque omnem curam operam diligentiamque suam in petitione non possit ponere. Adjungitur enim accusationis cogitatio, non parva res sed nimirum omnium maxima. Magnam est enim te comparare ea quibus possis hominem e civitate, præsertim non inopem neque infirmum, exturbare, qui et per se et per suos et vero etiam per alienos defendatur. Omnes enim ad pericula propulsanda concurrimus et qui non aperte inimici sumus etiam alienissimis in capitis periculis amicissimorum officia et studia
Præstamus. Qua re ego expertus et petendi et defendendi et accusandi molestiam sic intellexi in petendo studium esse acerrimum, in defendendo officium, in accusando laborem. Itaque sic statuo fieri nullo modo posse ut idem accusationem et petitionem consulatus diligenter adornet atque instruat. Unum sustinere pauci possunt, utrumque nemo. Tu cum te de curriculo petitionis deflexisses animumque ad accusandum transtulisses, existimasti te utrique negotio satis facere posse. Vehementer errasti. Quis enim dies fuit, postea quam in istam accusandi denuntiationem ingressus es, quem tu non totum in ista ratione consumpseris? Legem ambitus flagitasti, quæ tibi non deerat; Erat enim severissime scripta Calpurnia. Gestus est mos et voluntati et dignitati tuæ. Sed tota illa lex accusationem tuam, si haberes nocentem reum, fortasse ann asset; Peti-
Tioni vero refragata est. Pœna gravior in plebem tua voce efflagitata est; Commoti animi tenuiorum. Exsilium in nostrum ordinem; Concessit, senatus postulationi tuæ, sed non libenter duriorem fortuna communi condicionem te auctore constituit. Morbi excusationi pœna addita est volu n tas offensa multorum quibus aut contra valetudinis commodum laborandum est aut incommodo morbi etiam ceteri vitæ fructus relinquendi. Quid ergo? Hæc quis tulit? Is qui auctoritati senatus, voluntati tuæ paruit, denique is tulit cui minime proderant. Illa quidem quæ mea summa voluntate senatus frequens repudiavit mediocriter adversata tibi esse existimas? Confusionem suffragiorum flagitasti, fprærogatiosuffragiorum. Graviter homines honesti atque in suis vicinitatibus et municipiis gratiosi tulerunt a tali viro esse pugnatum ut omnes et dignitatis et gratiæ gradus tollerentur. Idem editicios judices esse voluisti, ut odia occulta civium quæ tacitis nunc discordiis continentur in fortunas optimi cujusque erumperent.
Hæc omnia tibi accusandi viam muniebant, adipiscendi obsæpiebant.
Atque ex omnibus illa plaga est iniecta petitioni tuæ non tacente me maxima, de qua ab homine ingeniosissimo et copiosissimo, Q. Hortensio, multa gravissime dicta sunt. Quo etiam mihi durior locus est dicendi datus ut, eum ante me et ille dixisset et vir summa dignitate et diligentia et facultate dicendi, M. Crassus, ego in extremo non partem aliquam agerem causæ sed de tota re dicerem quod mihi videretur. Itaque in isdem rebus fere versor et quoad possum, judices, occurro vestræ satietati.
Sed tamen, Servi, quam te securim putas iniecisse petitioni tuæ, eum populum Romanum in eum metum adduxisti ut pertimesceret ne consul Catilina Seret, dum tu accusationem comparares deposita
Atque abiecta petitione? Etenim te inquirere vide-
* vicinitatibus Σ; C/. Commentariolum petitioni* * 24. cibant, tristem ipsum, mæstos amicos; Observationes, testificationes, seductiones testium, secessiones subscriptorum animadvertebant, quibus rebus certe ipsi candidatorum voltus obscuriores videri solent; Catilinam interea alacrem atque lætum, stipatum choro juventutis, vallatum indicibus atque sicariis, inflatum cum spe militum tum conlegæ mei, quem ad modum dicebat ipse, promissis, circumfluentem colonorum Arretinorum et Fæsulanorum exercitu', quam turbam dissimillimo ex genere distinguebant homines perculsi Sullani temporis calamitate. Voltus erat ipsius plenus furoris, oculi sceleris, sermo adrogantiæ, sic ut ei jam exploratus et domi conditus consulatus videretur. Murenam contemnebat, Sulpicium accusatorem suum numerabat non competitorem; Ei vim
Denuntiabat, rei publicæ minabatur. Quibus rebus qui timor bonis omnibus iniectus sit quantaque desperatio rei publicæ, si ille factus esset, nolite ame commoneri velle; Vosme.T ipsi vobi seum recordamini. Meministis enim, cum illius nefarii gladiatoris voces percrebruissent quas habuisse in contione domestica dicebatur, eum miserorum fidelem defensorem negasset inveniri posse nisi eum qui ipse miser esset; Integrorum et fortunatorum promissis sa ueios et miseros credere non oportere; Qua re qui consumpta replere, erepta redperare vellent, spectarent quid ipse deberet, quid possideret, quid auderet; Minime timidum et valde calamitosum esse oportere eum qui
Esset futuras dux et signifer calamitosorum. Tum igitur, his rebus auditis, meministis feri senatus consultum referente me ne postero die comitia haberentur, ut de his rebus in senatu agere possemus. Itaque postridie frequenti senatu Catilinam excitavi atque eum de his rebus jussi, si quid vellet, quæ ad me adlatæ essent dicere. Atque ille, ut semper fuit apertissimus, non se purgavit sed indicavit atque induit. Tum enim dixit duo corpora esse rei publicæ, unum debile infirmo capite, alterum firmum sine capite; Huic, si ita de se meritum esset, caput se vivo non defuturum. Congemuit senatus frequens neque tamen satis severe pro rei indignitate decrevit; Nam partim ideo fortes in decernendo non erant, quia nihil timebant, partim, quia omnia. Erupit* e senatu triumphans gaudio quem omnino vivum illinc exire non oportuerat, præsertim cum idem ille in eodem ordine paueis diebus ante Catoni, fortissimo viro, indicium minitanti ac denuntianti respondisset, si quod esset in suas fortunas incendium excitatum, id
Se non aqua sed ruina restincturum. His tum rebus commotus et quod homines jam tura conjuratos cum gladiis in campum deduci a Catilina sciebam, descendi in campum cum firmissimo præsidio fortissimorum virorum et cum illa lata insignique lorica, non quæ me tegeret — etenim sciebam Catilinam non latus aut ventrem sed caput et collum solere petere — verum ut omnes boni animadverterent et, cum in metu et periculo consulem viderent, id quod est factum, ad opem præsidiumque concurrerent. Itaque cum te, Servi, remissiorem in petendo putarent, Catilinam et spe et cupiditate inflammatum viderent, omnes qui illam ab re publica pestem depellere cupiebant ad comitiis consularibus repentina voluntatum inclinatio, præsertim cum incubuit ad virum bonum et multis aliis adiumentis petitionis ornatum. Qui cum honestissimo patre atque majoribus, modestissima adulescentia, clarissima legatione, prætura probata in jure, grata in munere, omata in provincia petisset diligenter, et ita petisset ut neque minanti cederet neque cuiquam minaretur, huic mirandum est magno adiumento Catilinæ subitam spem consulatus adipi scendi fuisse r
Nunc mihi tertius ille locus est relictus orationis, de ambitus criminibus, perpurgatus ab eis qui ante me dixerunt, ame, quoniam ita Murena voluit, retractandus; Postumo, familiari meo, ornatissimo viro, de divisorum indiciis et de deprehensis pecuniis, adulescenti ingenioso et bono, Ser. Sulpicio, de equitum centuriis, M. Catoni, homini in omni virtute excellenti, de ipsius accusatione, de
Senatus consulto, de re publica respondebo. Sed pauca quæ meum animum repente moverunt prius de L. Murenæ fortuna conquerar. Nam eum sæpe antea, indices, et ex aliorum miseriis et ex meis curis laboribusque cotidianis fortunatos eos homines judicarem qui remoti a studiis ambitionis otium ac tranquillitatem vitæ secuti sunt, tum vero in his L. Murenæ tantis tamque improvisis periculis ita sum animo adfeetus ut non queam satis neque communem omnium nostrum condicionem neque hujus eventum fortunamque miserari. Qui primum, dum ex honoribus continuis familiæ majorumque suorum unum ascendere gradum dignitatis conatus est, venit in periculum ne et ea quæ ei relicta, et hæc quæ ab ipso parta sunt amittat, deinde propter studium novæ laudis etiam in veteris fortunæ discrimen
Adducitur. Quæ cum sunt gravia, judi ees, tum illud acerbissimum est quod habet eos accusatores, non qui odio inimicitiarum ad accusandum, sed qui studio accusandi ad inimicitias descenderint. Nam ut omittam Servium Sulpicium quem intellego non injuria L. Murenæ sed honoris contentione permotum, accusat paternus amicus, C.* Postumus, vetus, ut ait ipse, vicinus ac necessarius, qui necessitudinis causas compluris protulit, simultatis nullam commemorare potuit. Accusat Ser. Sulpicius, sodalis filius, cujus ingenio paterni omnes necessarii munitiores esse debebant. Accusat M. Cato qui cum a Murena nulla re umquam alienus fuit, tum* ea condicione nobis* erat in hac civitate natus ut ejus opes, ut ingenium præsidio mullis etiam alienis, exitio vix eu iquam
Inimico esse deberet. Respondebo igitur Postumo primum qui nescio quo pacto mihi videtur prætorius candidatus in consularem quasi desultorius in quadri* garum curriculum incurrere. Cujus competitores si nihil deliquerunt, dignitati eorum concessit, cum petere destitit; Sin autem eorum aliquis largitus est, expetendus amicus est qui alienam potius injuriam quam suam persequatur.
Venio nunc ad M. Catonem, quod e.st fundamentum ac robur totius accusationis; Qui tamen ita gravis est accusator et vehemens ut multo magis ejus auctoritatem quam criminationem pertimescam. In quo ego accusatore, judices, primum illud deprecabor ne quid L. Murenæ dignitas illius, ne quid exspectatio tribunatus, ne quid totius vitæ splendor et gravitas noceat, denique ne ea soli huic obsint bona M. Catonis quæ ille adeptus est ut multis prodesse possit. Bis consul fuerat P. Africanus et duos terrores hujus imperi, Carthaginem Numantiamque, deleverat cum accusavit L. Cottam. Erat in eo summa eloquentia, summa fides, summa integritas, auctoritas tanta quanta in imperio populi Romani quod illius opera tenebatur. Sæpe hoc majores natu dicere audivi, hanc accusatoris eximiam vim et, dignitatem plurimum L. Cottæ profuisse. Noluerunt sapientissimi homines qui tum rem illam judicabant ita quemquam cadere in judicio ut nimiis adversarii viribus abiecflS tus videretur. Quid? Ser. Galbam — nam traditum memoriæ est — nonne proavo tuo, fortissimo atque fiorentissimo viro, M. Catoni, incumbenti ad ejus perniciem populus Romanus eripuit? Semper in hac civitate nimis magnis accusatorum opibus et populus universus et sapientes ac multum in posterum prospicientes judices restiterunt. Nolo accusator in judicium potentiam adferat, non vim majorem aliquam, non auctoritatem excellentem, non nimiam gratiam. Valeant hæc omnia ad salutem innocentium, ad opem impotentium, ad auxilium calamitosorum, in periculo
Vero et in pernicie civium repudientur. Nam si quis hoc forte dicet, Catonem descensurum ad accusandum non fuisse, nisi prius de causa judicasset, iniquam legem, judices, et miseram condicionem instituet periculis hominum, si existimabit judicium accusatoris in reum pro aliquo præjudicio valere oportere.
Ego tuum consilium, Cato, propter singulare enim, Veneta, mei de tua virtute judi eium vituperare non possum; Non nulla forsitan conformare et leviter emendare possim. " Non multa peccas," inquit ille fortissimo viro senior magister," sed peccas; Te regere possum." At ego non te; Verissime dixerim peccare te nihil neque ulla in re te esse hujus modi ut corrigendus potius quam leviter inflectendus esse videar e. Finxit enim te ipsa natura ad honestatem, gravitatem, temperantiam, magnitudinem animi, justitiam, ad omnis denique virtutes magnum hominem et excelsum. Accessit istuc doctrina non moderata nec mitis sed, ut mihi videtur, paulo asperior et durior quam
Aut veritas aut natura patitur. Et quoniam non est nobis hæc oratio habenda aut in imperita multitudine aut in aliquo conventu agrestium, audacius paulo de studiis humanitatis quæ et mihi et vobis nota et jucunda sunt disputabo. In M. Catone, judices, hæc bona quæ videmus divina et egregia ipsius scitote esse propria ', quæ non numquam requirimus, ea sunt omnia non a natura verum a magistro. Fuit enim quidam summo ingenio vir, Zeno, cujus inventorum æmuli Stoici nominantur. Hujus sententiæ sunt et præcepta ejus modi. Sapientem gratia numquam moveri, numquam cujusquam delicto ignoscere; Neminem misericordem esse nisi stultum et levem; Viri non esse neque exorari neque placari; Solos sapicntes esse, si distortissimi sint, formosos, si mendicissimi, divites, si servitutem serviant, reges; Nos autem qui sapientes non sumus fugitivos, exsules, hostis, insanos denique esse dicunt; Ornnia peccata esse paria; Omne delictum scelus esse nefarium, nec minus delinquere eum qui gallum gallinaceum, cum opus non fuerit, quam eum qui patrem suffocaverit; Sapientem nihil opinari, nullius rei pænitere, nuila in
Re falli, sententiam mutare numquam. Hoc homo ingeniosissimus, M. Cato, auctoribus eruditissimis inductus adripuit, neque disputandi causa, ut magna pars, sed ita vivendi. Petunt aliquid publicani; Cave ne quicquam habeat momenti gratia. Supplices aliqui veniunt miseri et calamitosi; Sceleratus et nefarius fueris, si quicquam misericordia adductus feceris. Fatetur aliquis se peccasse et sui delicti veniam petit; " Nefarium est facinus ignoscere." At leve delictum est- " Omnia peccata sunt paria." Dixisti quippiam. " Fixum et statutum est." Non re ductus es sed opinione; '* sapiens nihil opinatur." Errasti aliqua in re; Male dici putat. Hac ex disciplina nobis illa sunt: " Dixi in senatu me nomen consularis candidati delaturum." Iratus dixisti. '' Numquam " inquit " sapiens irascitur. " At temporis causa. " Improbi " inquit ** hominis est mendacio fallere; Mutare, sententiam turpe est, exorari scelus,
Misereri ilagftium." Nostri autem illi — fatebor enim, Cato, me quoque in aduleso.Entia diffisum ingenio meo quæ sisse adjumenta doctrinæ — -nostri, inquam, illi a Platone et Aristotele, moderati homines et temperati, aiunt apud sapientem valere aliquando gratiam; Viri boni esse misereri: distincta genera esse delictorum et disparis pœnas; Esse apud hominem constantem ignoscendi locum; Ipsum sapientem sæpe aliquid opinari quod nesciat, irasci non numquam, exorari eundem et placari, quod dixerit interdum, si ita rectius sit, mutare, de sententia decedere aliquando; Omnis virtutes mediocritate quadam esse moderatas.
Hos ad magistros si qua te fortuna, Cato, cum ista natura detulisset, non tu quidem vir melior esses nec fortior nec temperantior nec justior — neque enim esse potes — sed paulo ad lenitatem propensior. Non accusares nullis adductus inimicitiis, nulla lacessitus injuria, pudentis simum hominem summa dignitate atque honestate præditum; Putares, cum in ejusdem anni custodia te atque L. Murenam fortuna posuisset, aliquo te cum hoc rei publicæ vinculo esse conjunctum; Quod atrociter in senatu dixisti, aut non dixisses aut, si potuisses, mitiorem in partem interpretarere.. Ac te ipsum, quantum ego opinione auguror, nunc et animi quodam impetu concitatum et vi naturæ atque ingeni elatum et recentibus præceptorum studiis flagrantem jam usus flectet, dies leniet, ætas mitigabit. Etenim isti ipsi mihi videntur vestri præceptores et virtutis magistri finis officiorum paulo longius quam natura vellet protulisse ut, cum ad ultimum animo contendissemus, ibi tamen ubi oporteret consisteremus. " Nihil ignoveris." Immo aliquid, non omnia. " Nihil gratiæ causa feceris."1 Immo resistito gratiæ, cum officium et fides postulabit. " Misericordia commotus ne sis." Etiam, in dissolvenda severitate; Sed tamen est laus aliqua humanitatis. " In sententia permaneto." Vero, nisi
Sententiam sententia alia vicerit melior. Hujusce modi Scipio ille fuit quem non pænitebat facere idem quod tu, habere eruditissimum hominem Panætium domi; Cujus oratione et præceptis, quamquam erant eadem ista quæ te delectant, tamen asperior non est factus sed, ut accepi a senibus, lenissimus. Quis vero C. Lælio comior fuit,5* quis jucundior eodem ex studio isto, quis illo gravior, sapientior? Gallo dicere hæc eadem, sed te domum jam deducam tuam. Quemquamne existimas Catone, proavo tuo, commodiorem, communiorem, moderatiorem fuisse ad omnem rationem humanitatis i De cujus præstanti virtute cum vere graviterque diceres, domesticum te habere dixisti exemplum ad imitandum. Est illud quidem exemplum tibi propositum domi, sed tamen naturæ similitudo illius ad te magis qui ab illo ortus es quam ad unum quemque nostrum pervenire potuit, ad imitandum vero tam mihi propositum exemplar illud est quam tibi. Sed si illius comitatem et facilitatem tuæ gravitati severitatique asperseris, non ista quidem erunt meliora, quæ nunc sunt optima, sed certe condita jucundius.
Qua re, ut ad id quod institui revertar, tolle mihi e causa nomen Catonis, remove vim,* prætermitte auctoritatem quæ in judieiis aut nihil valere aut ad salutem debet valere, congredere mecum criminibus ipsis. Quid accusas, Cato, quid adfers ad judicium, quid arguis? Ambitum accusas inon defendo. Me reprehendis, quod idem defendam quod lege punierim. Punivi ambitum, non innocentiam; Ambitum vero ipsum vel tecum accusabo, si voles. Dixisti senatus consultum me referente esse factum, si mercede* obviam candidatis issent, si conducti sectarentur, si gladiatoribus volgo locus tributim et item prandia si volgo essent data, contra legem Calpurniam factum videri. Ergo ita senatus judicat, contra legem facta hæc rideri, si facta sint; Decernit quod nihil opus est, dum candidatis morem gerit. Nam factum sit necne vehementer quæritur; Sin factum sit, quin contra legem sit dubitare nemo potest.
E st igitur ridiculum, quod est dubium, $d relinquere incertum, quod nemini dubium potest esse, id judicare. Atque id decernitur omnibus postulantibus candidatis, ut ex senatus consulto neque cujus intersit, neque contra quem sit intellegi possit. Qua re. Doce ab L. Murena illa esse commissa; Tum egomet tibi contra legem commissa esse concedam.
" Multi obviam prodierunt de provincia decedenti.'* * Consulatum petenti solet fieri; Eccui autem non proditur revertenti? " Quæ fuit ista multitudo? " Primum, si tibi istam rationem non possim reddere, quid habet admirationis tali viro advenienti, candidato consulari, obviam prodisse multos? Quod nisi esset
Factum, magis mirandum videretur. Quid? Si e.tiam illud addam quod a consuetudine non abhorret, rogatos esse multos, num aut criminosum sit aut mirandum, qua in civitate rogati infimorum hominum filios prope de nocte ex ultima sæpe urbe deductum venire soleamus, in ea non esse gravatos homines prodire hora tertia in campum Martium, præsertim talis viri nomine rogatos 1 Quid? Si omnes societates venerunt quarum ex numero multi sedent judices; Quid? Si multi homines nostri ordinis honestissimi; Quid? Si illa officiosissima quæ neminem patitur non honeste in urbem introire tota natio candidatorum, si denique ipse accusator noster Postumus obviam cum bene magna caterva sua venit, quid habet ista multitudo admirationis? Omitto clientis, vicinos, tribulis, exercitum totum Luculli qui ad triumphum per eos dies venerat; Hoc dico, frequentiam in isto officio gratuitam non modo dignitati nullius umquam sed ne
Voluntati quidem defuisse. " A t sectabantur multi." Doce mere ede; Concedam esse crimen. Hoc quidem remoto quid reprendis? " Quid opus est " inquit " sectatoribus f " A me tu id quæris, quid opus sit eo quo semper usi sumus? Homines tenues unum habent in nostrum ordinem aut promerendi aut referendi benefici locum, hanc in nostris petitionibus operam atque adsectationem. Neque enim fieri potest neque postulandum est a nobis aut ab equitibus Romanis ut suos necessarios candidatos adsectentur totos dies; Aquibus si domus nostra celebratur, si interdum ad forum deducimur, si uno basilicæ spatio honestamur, diligenter observari videmur et coli; Tenuiorum amicorum et non occupatorum est ista adsiduitas, quorum copia bonis viris et beneficis
Deesse non solet. Noli igitur eripere hunc inferiori generi hominum fructum offici, Cato; Sine eos qui omnia a nobis sperant habere ipsos quoque aliquid quod nobis tribuere possint. Si nihil erit præter ipsorum suffragium, tenues, etsi* * suffragantur, nil valent gratia. Ipsi denique, ut solent loqui, non dicere pro nobis non spondere, non vocare domum suam possunt. Atque hæc a nobis petunt omnia neque ulla re alia quæ a nobis consequuntur nisi opera sua compensari putant posse. Itaque et legi Fabiæ quæ cst die numero sectatorum, et senatus consulto quod est L. Cæsare consule* * factum restiterunt. Nulla est enim pœna quæ possit observantiam tenuiorum ab hoc vetere instituto officiorum excludere. 72 " At spectacula sunt tributim data et ad prandium volgo vocati." Etsi hoc factum a Murena omnino, radices, non est, ab ejus amicis autem more et modo factum est, tamen admonitus re ipsa recordor quantum hæ conquestiones in senatu habitæ punctorum nobis, Servi, detraxerint. Quod enim tempus fuit aut nostra aut patrum nostrorum memoria quo hæc sive ambitio est sive liberalitas non fuerit ut locus et in circo et in foro daretur amicis et tribulibus? Hæc homines tenuiores præmia commodaque a suis tribulibus vetere instituto adsequebantur * * *
[Deest non nikil.]
... Præfectum fabrum semel locum tribulibus suis dedisse, quid statuent in viros primarios qui in circo totas tabernas tribulium causa compararunt? Hæc omnia sectatorum, spectaculorum, prandiorum item crimina a multitudine in tuam nimiam diligentiam, Servi, conjecta sunt, in quibus tamen Murena ab senatus auctoritate defenditur. Quid enim? Senatus num obviam prodire crimen putat? " Non, sed mere ede." Convince.. Num sectari multos? " Non, sed conductos." Doce. Num locum ad spectandum dare aut ad prandium invitare? " Minime, sed volgo, passim."* Quid est volgo r Universos. Non igitur, si L. Natta, summo loco adulescens, qui et quo animo jam sit et qualis vir futurus sit videmus, in equitum centuriis voluit esse et ad hoc officium necessitudinis et ad reliquum tempus gratiosus, id erit ejus vitrico fraudi aut crimini, nec, si virgo Vestalis, hujus propinqua et necessaria, locum suum gladiatorium concessit huic, non et illa pie fecit et hic a culpa est remotus. Omnia hæc sunt officia necessariorum, commoda tenuiorum, munia candidatorum.
At enim agit mecum austere et Stoice Cato, negat verum esse sdliei benivolentiam cibo, negat judicium hominum in magistratibus mandandis corrumpi voluptatibus oportere. Ergo, ad cenam petitionis causa si quis vocat, condemnetur? " Quippe" inquit "tu mihi summum imperium, tu summam auctoritatem, tu gubernacula rei publicæ petas fovendis hominum sensibus et deleniendis animis et adhibendis voluptatibus? Utrum lenocinium " inquit" a grege delicatæ juventutis, an orbis terrarum imperium a populo Romano petebas? " Horribilis oratio; Sed eam usus, vita, mores, civitas ipsa respuit. Neque tamen Lacedæmonii, auctores istius vitæ atque orationis, qui cotidianis epulis in robore accumbunt, neque vero Cretes quorum nemo gustavit umquam cubans, melius quam Romani homines qui tempora voluptatis laborisque dispertiunt res publicas suas retinuerunt; Quorum alteri uno adventu nostri exereitus deleti sunt, alteri nostri imperi præsidio disciplinam suam
Legesque conservant. Qua re noli, Cato, majorum instituta quæ res ipsa, quæ diuturnitas imperi comprobat nimium severa oratione reprehendere. Fuit eodem ex studio vir eruditus apud patres nostros et honestus homo et nobilis, Q. Tubero. Is, cum epulum Q. Africani, patrui sui, nomine populo Romano daret, rogatus est a Maximo ut triclinium sterneret, cum esset Tubero ejusdem Africam sororis filius. Atque ille, homo eruditissimus ac Stoicus, stravjt pelliculis hædinis lectulos Punicanos et exposuit vasa Samia, quasi vero esset Diogenes Cynicus mortuus et non divini hominis Africani mors * * honestaretur; Quem cum supremo ejus die Maximus laudaret, gratias egit dis immortalibus quod ille vir in hæ re publica potissimum natus esset; Necesse enim fuisse ibi esse terrarum imperium ubi ille esset. Hujus in morte celebranda graviter tulit populus Romanus hanc perversam sapientiam Tuberonis,
Itaque homo integerrimus, civis optimus, cum esset L. Pauli nepos, P. Africani, ut dixi, sororis filius, his hædinis pelliculis prætura deiectus est. Odit populus Romanus privatam luxuriam, publicam magnificentiam diligit; Non amat profusas epulas, sordis et inhumanitatem multo minus; Distinguit rationem officiorum ac temporum, vicissitudinem laboris ac voluptatis. Nam quod ais nulla re adlici hominum mentis oportere ad magistratum mandandum nisi dignitate, hoc tu ipse in quo summa est dignitas non servas. Cur enim quemquam ut studeat tibi, ut te adi uvet rogas? Rogas tu me ut milii præsis, ut committam ego me tibi. Quid tandem i istuc me rogari oportet abs te, an te potius ame ut. Pro mea
Salute laborem periculumquc suscipias 1 Quid quod habes nomenclatorem? In eo quidem fallis et decipis. Nam, si nomine appellari abs te civis tuos honestum est, turpe est eos notiores esse servo tuo quam tibi. Sin jam noris, tamenne per monitorem
1 Rationem "$. Ratione Kloft. Appellandi sunt cum petis, quasi* incertus sis?* Quid quod, eum admoneris, tamen, quasi tute noris, ita salutas? Quid, postea quam es designatus, multo salutas neglegentius? Hæc omnia ad rationem civitatis si de.Rigas, recta sunt; Sin perpendere ad disciplinæ præcepta velis, reperiantur pravissima. Qua re nec plebi Romanæ eripiendi fructus isti sunt ludorum, gladiatorum, conviviorum, quæ omnia majores nostri comparaverunt, nec candidatis ista benignitas adimenda est quæ liberalitatem magis significat quam largitionem.
At enim te ad accusandum res publica adduxit. Credo, Cato, te isto animo atque ea opinione venisse; Sed tu imprudentia labe.Ris. Ego quod facio, judices, cum amicitiæ dignitatisque L. Murenæ gratia facio, tum me pacis, otj, concordiæ, libertatis, salutis, vitæ denique omnium nostrum causa facere clamo atque testor. Audite, audite consulem, judices, nibil dicam adrogantius, tantum dicam totos dies atque noctes de re publica cogitantem! Non usque eo L. Catilina rem publicam despexit atque contempsit ut ea copia quam secum eduxit se hanc civitatem oppressurum arbitraretur. Latius patet illius sceleris contagio quam quisquam putat, ad pluris pertinet. Intus, intus, inquam, est equus Trojanus; Aquo nwn-
Quam me consule dormientes opprimemini. Quæris ame ecquid ego Catilinam metuam. Nihil, et curavi ne quis metueret, sed copias illius quas hic video dico esse metuendas; Nec tam timendus est nunc exercitus L. Catilinæ quam isti qui illum exercitum deseruisse dicuntur. Non enim deseruerunt sed ab illo in speculis atque i rusi diis relicti in capite atque in cervicibus nostris restiterunt. Hi et integrum consulem et bonum imperatorem et natura et fortuna cum rei publicæ salute conjunc.Tum deici de urbis præsidio et de custodia civitatis vestris sententiis deturbari volunt. Quorum ego ferrum et audaciam reieci in campo, debilitavi in foro, compressi etiam domi meæ sæpe, indices, his vos si alterum consulem tradideritis, plus muito erunt vestris sententiis quam suis gladiis consecuti. Magni interest, judices, id quod ego multis repugnantibus egi atque perfeci, esse Kalendis Ia~
Nuar iis in re publica duo consules. Nolite arbitrari, mediocribus consiliis aut usitatis viis eos uti. Non lex improba, non perniciosa largitio, non auditum aliquando aliquod malum rei publicæ quæritur. Inita sunt in hac civitate consilia, judices, urbis delendæ, civium trucidandorum, nominis Romani exstinguendi. Atque hæc cives, cives, inquam, si eos hoc nomine appellari fas est, de patria sua et cogitant et cogitaverunt. Horum ego cotidie consiliis occurro, audaciam debilito, sceleri resisto. Sed moneo, judiccs. In exitu jam est meus consulatus; Nolite mihi subtrahere vicarium meæ diligentiæ, nolite adimere eum cui rem publicam cupio tradere incolumem ab his tantis periculis defendendam.
Atque ad hæc mala, judices, quid accedat aliud non videtis? Te, te appello, Cato; Nonne prospicis tempestatem anni tui? Lam enim in hesterna contione intonuit vox perniciosa designati tribuni, conlegæ tu i; Contra quem multum tua mens, multum omnes boni providerunt qui te ad tribunatus petitionem vocaverunt. Omnia quæ per hoc triennium agitata sunt, jam ab eo tempore quo a L. Catilina et Cn. Pisone initum consilium senatus interficiendi scitis esse, in hos dies, in hos mensis, in hoc tempus
Erumpunt Qui locus est, judices, quod tempus, qui dies, quæ nox cum ego non ex istorum insidiis ac mucronibus non solum meo sed multo etiam magis divino consilio eripiar atque evolem? Neque isti me meo nomine interfici sed vigilantem consulem de rei publicæ præsidio demoveri volunt. Nec minus vellent, Cato, te quoque aliqua ratione, si possent, tollere; Id quod, milii crede, et agunt et moliuntur. Vident quantum in te sit animi, quantum ingeni, quantum auctoritatis, quantum rei publicæ præsidi, sed, cum consulari auctoritate et auxilio spoliatam vim tribuniciam viderint, tum se facilius inermem et debilitatum te oppressuros arbitrantur. Nam ne sufficiatur consul non timent. Vident in tuorum potestate conlegarum fore; Sperant sibi IM Silanum, clarum virum, sine conlega, te sine consule, rem
Publicam sine præsidio obici posse. His tantis in rebus tantisque in periculis est tuum, M. Cato, qui mihi non tibi, sed patriæ natus esse videris,* videre quid agatur, retinere adiutorem, defensorem, socium in re publica, consulem non cupidum, consulem, quod maxime tempus hoc postulat, fortuna constitutum ad amplexandum otium, scientia ad bellum gerendum, animo et usu ad quod velis negotium sustinendum.
Quamquam hujusce rei potestas omnis in vobis sita est, judices j totam rem publicam vos in hac causa tenetis, vos gubernatis. Si L. Catilina eum suo consilio nefariorum hominum quos seeum eduxit hac de re posset judicare, condemnaret L. Murenam, si interficere posset, occideret. Petunt enim rationes illius ut orbetur auxilio res publica, ut minuatur contra suum furorem imperatorum copia, ut. Major facultas tribunis plebis detur depulso adversario seditionis ac discordiæ concitandæ. Idemne igitur delecti ex amplissimis ordinibus honestissimi atque sapientissimi viri judicabunt quod ille importunissimus
Gladiator, hostis rei publicæ judicaret? Mihi credite., judices, in hac causa non solum de L. Murenæ verum etiam de vestra salute sententiam feretis. In discrimen extremum venimus; Nihil est jam unde nos reficiamus aut ubi lapsi resistamus. Non solum minuenda non sunt auxilia quæ habemus sed etiam nova, si fieri possit, comparanda. Hostis est enim non apud Anienem, quod bello Punico gravissimum visum est, sed in urbe, in foro — di immortales! Sine gemitu hoc dici non potest — non nemo etiam in illo sacrario rei publicæ, in ipsa, inquam, curia non nemo hostis est. Di faxint ut meus cori lega, vir fortissimus, hoc Catilinæ nefarium latrocinium armatus opprimat! Ego togatus vobis bonisque omnibus adiutoribus hoc quod conceptum res publica periculum parturit con-
Silio discutiam et comprimam. Sed quid tandem fiet, si hæc elapsa de manibus nostris in eum annum qui consequitur redundarint? Unus erit consul, et is non in administrando bello sed in sufficiendo cori lega occupatus. Hunc jam qui impedituri sint * "* illa pestis immanis importuna Catilinæ prorumpet, qua po * * *l minatur; In agros suburbanos repente advolabit* 4 * *; Versabitur in urbe furor, in curia timor, in foro conjuratio,in campo exercitus,in agris vastitas; Omni autem in sede ac loco ferrum fiam mamque metuemus. Quæ jam diu comparantur, eadem ista omnia, si ornata suis præsidiis erit res publica, facile ct magistratuum consiliis et privatorum diligentia comprimentur.
Quæ cum ita sint, judices, primum rei publicæ causa, qua nulla res cuiquam potior debet esse, vos pro mea summa et vobis cognita in re publica diligentia moneo, pro auctoritate consulari hortor, pro magnitudine periculi obtestor, ut otio, ut paci, ut saluti, ut vitæ vestræ et ceterorum civium consulatis deinde ego idem et defensoris et amici officio adductus oro atque obsecro, judices, ut ne hominis miseri et cum corporis morbo tum animi dolore confecti, L. Murenæ, recentem gratulationem nova lamentatione obruatis. Modo maximo beneficio populi Romani ornatus fortunatus videbatur, quod primus in familiam veterem, primus in municipium antiquissimum consulatum attulisset; Nunc idem in* squalore et sordibus, confectus morbo, lacrimis ac mærore perditus vester est supplex, judices, vestram fidem obtestatur, vestram* misericordiam implorat,
Vestram potestatem ac vestras opes intuetur. Nolite, per deos immortalis! Judices, hac eum cum re qua se honestiorem fore putavit etiam ceteris ante partis honestatibus atque omni dignitate fortunaque privare. Atque ita vos L. Murena, judices, orat atque obsecrat, si iniuste neminem læsit, si nullius auris voluntatemve violavit, si nemini, ut levissime dicam, odio nec domi nec militiæ fuit, sit apud vos modestiæ locus, sit demissis hominibus perfugium, sit auxilium pudori. Misericordiam spoliatio consulatus magnam habere debet, judices; Una enim eripiuntur cum consulatu omnia; Invidiam vero his temporibus habere consulatus ipse nullam potest; Obicitur enim contionibus seditiosorum, insidiis conjuratorum, telis Catilinæ, ad omne denique periculum atque ad
Omnem injuriam solus opponitur. Qua re quid invidendum Murenæ aut cuiquam nostrum sit in hoc præclaro consulatu non video, indices; Quæ vero miseranda sunt, ea et mihi ante oculos versantur et vos videre et perspicere potestis. Si, quod luppiter omen avertat! Huuc vestris sententiis adfflxeritis, quo se miser vertet? Domuirme? Ut eam imaginem clarissimi viri, parentis sui, quam paucis ante diebus laureatam ju sua gratulatione conspexit, eandem deformatam ignominia lugentemque videat? An ad matrem quæ misera modo consulem osculata filium suum nunc cruciatur et sollicita est ne eundem paulo post spoliatum omni dignitate conspieiat?
Sed quid ejus matrem aut domum appello quem nova pœna legis et domo et parente et omnium suorum consuetudine conspectuque privat? Ibit igitur in exsilium miser? Quo? Ad Qrientisne partis in quibus annos multos legatus fuit, exercitus duxit, res maximas gessit? At habet magnum dolorem, unde cum honore decesseris, eodem cum ignominia reverti. An se. In contrariam partem terrarum abdet, ut Gallia Transalpina, quem nuper summo cum imperio libentissime viderit, eundem lugentem, mærentem, exsulem videat? In ea porro provincia quo animo C. Murenam fratrem suum aspiciet? Qui hujus dolor, qui illius mæror erit, quæ utriusque lamentatio, quanta autem perturbatio fortunæ atque sermonis, cum, quibus in locis paucis ante diebus factum esse consulem Murenam nuntii litteræque celebrassent et
Unde hospites atque amici gratulatum Romam concurrerent, repente exstiterit ipse nuntius suæ cala-
Quæ si acerba, si misera, si luctuosa sunt, si alienissima a mansuetudine et misericordia vestra, judices, conservate populi Romani beneficium, reddite rei publicæ consulem, date hoc ipsius pudori, date patri mortuo, date generi et familiæ, date etiam Lanuvio, municipio honestissimo, quod in hac tota causa frequens mæstumque vidistis. Nolite a sacris patriis lunonis Sospitæ, cui omnis consules facere necessc est, domesticum et suum consulem potissimum avellere. Quem ego vobis, si quid habet aut momenti commendatio aut auctoritatis confirmatio mea, consul consulem, judices, ita commendo ut cupidissimum oti, studiosissimum bonorum, acerrimum contra seditionem, fortissimum in bello, inimicissimum huic coniti rationi quæ nunc rem publicam labefactat futurum esse promittam et spondeam.