M. Tullius Cicero: Pro T. Annio Milone

I. Etsi vereor, judices, ne turpe sit pro fortissimo viro dicere incipientem timere minimeque deceat, cum T. Annius ipse magis de rei publicæ salute quam de sua perturbetur, me ad ejus causam parem animi magnitudinem adferre non posse, tamen hæc novi judicii nova forma terret oculos, qui quocumque inciderunt, consuetudinem fori et pristinum morem judiciorum requirunt. Non enim corona consessus vester cinctus est, ut solebat; Non usitata frequentia

Stipati sumus; Non illa præsidia, quæ pro templis omnibus cernitis, etsi contra vim conlocata sunt, non adferunt tamen oratori aliquid, ut in foro et in judicio, quamquam præsidiis salutaribus et necessariis sæpti sumus, tamen ne non timere quidem sine aliquo timore possimus.

Quæ si opposita Miloni putarem, cederem tempori, judices, nec inter tantam vim armorum existimarem esse oratori locum: sed me recreat et reficit Cn. Pompeii, sapientissimi et justissimi viri, consilium, qui profecto nec justitiæ suæ putaret esse, quem reum sententiis judicum tradidisset, eundem telis militum dedere, nec sapientiæ temeritatem concitatæ multitudinis auctoritate publica armare.

Quam ob rem illa arma, centuriones, cohortes non periculum nobis, sed præsidium denuntiant, neque solum ut quieto, sed etiam ut magno animo simus hortantur, neque auxilium modo defensioni meæ, verum etiam silentium pollicentur.

Reliqua vero multitudo, quæ quidem est civium, tota nostra est, neque eorum quisquam, quos undique intuentis, unde aliqua fori pars aspici potest, et hujus exitum judicii exspectantis videtis, non cum virtuti Milonis favet tum de se, de liberis suis, de patria, de fortunis hodierno die decertari putat.

II. Unum genus est adversum infestumque nobis eorum, quos P. Clodii furor rapinis et incendiis et omnibus exitiis publicis pavit; Qui hesterna etiam contione incitati sunt, ut vobis voce præirent quid judicaretis: quorum clamor si qui forte fuerit, admonere vos debebit, ut eum civem retineatis, qui semper genus illud hominum clamoresque maximos præ vestra salute neglexit.

Quam ob rem adeste animis, judices, et timorem, si quem habetis, deponite: nam si umquam de bonis et fortibus viris, si umquam de bene meritis civibus potestas vobis judicandi fuit, si denique umquam locus amplissimorum ordinum delectis viris datus est, ut sua studia erga fortis et bonos civis, quæ voltu et verbis sæpe significassent, re et sententiis declararent, hoc profecto tempore eam potestatem omnem vos habetis, ut statuatis utrum nos, qui semper vestræ auctoritati dediti fuimus, semper miseri lugeamus an diu vexati a perditissimis civibus aliquando per vos ac per vestram fidem, virtutem

Sapientiamque recreemur. Quid enim nobis duobus, judices, laboriosius, quid magis sollicitum, magis exercitum dici aut fingi potest, qui spe amplissimorum præmiorum ad rem publicam adducti metu crudelissimorum suppliciorum carere non possumus? Equidem ceteras tempestates et procellas in illis dumtaxat fluctibus contionum semper putavi Miloni esse subeundas, quia semper pro bonis contra improbos senserat, in judicio vero et in eo consilio, in quo ex cunctis ordinibus amplissimi viri judicarent, numquam existimavi spem ullam esse habituros Milonis inimicos ad ejus non modo salutem exstinguendam, sed etiam gloriam per talis viros infringendam.

Β Quamquam in hac causa, judices, T. Annii tribunatu rebusque omnibus pro salute rei publicæ gestis ad hujus criminis defensionem non abutemur. Nisi oculis videritis insidias Miloni a Clodio factas, nec deprecaturi sumus, ut crimen hoc nobis propter multa præclara in rem publicam merita condonetis, nec postulaturi, ut, si mors P. Clodii salus vestra fuerit, idcirco eam virtuti Milonis potius quam populi Romani felicitati adsignetis; Sed si illius insidiæ clariores hac luce fuerint, tum denique obsecrabo obtestaborque vos, judices, si cetera amisimus, hoc saltem nobis ut relinquatur, ab inimicorum audacia telisque vitam ut impune liceat defendere.

III. Sed ante quam ad eam orationem venio, quæ est propria vestræ quæstionis, videntur ea esse refutanda, quæ et in senatu ab inimicis sæpe jactata sunt et in contione ab improbis et paulo ante ab accusatoribus* ut omni errore sublato rem plane, quæ veniat in judicium, videre possitis. Negant intueri lucem esse fas ei, qui a se hominem occisum esse fateatur. In qua tandem urbe hoc homines stultissimi disputant? Nempe in ea, quæ primum judicium de capite vidit M. Horatii, fortissimi viri, qui nondum libera civitate tamen populi Romani comitiis liberatus est, cum sua manu sororem

Esse interfectam fateretur. An est quisquam qui hoc ignoret, cum de homine occiso quæratur, aut negari solere omnino esse factum aut recte et jure factum esse defendi? Nisi vero existimatis dementem P. Africanum fuisse, qui cum a C. Carbone tribuno plebis seditiose in contione interrogaretur quid de Ti. Gracchi morte sentiret, responderit jure cæsum videri. Neque enim posset aut Ahala ille Servilius aut P. Nasica aut L. Opimius aut C. Marius aut me consule senatus non nefarius haberi, si sceleratos civis interfici nefas esset. Itaque hoc, judices, non sine causa etiam fictis fabulis doctissimi homines memoriæ prodiderunt, eum, qui patris ulciscendi causa matrem necavisset, variatis hominum sententiis non solum divina, sed etiam sapientissimæ deæ sententia liberatum. Quod si duodecim tabulæ nocturnum furem quoquo modo, diurnum autem, si se telo defenderet, interfici impune voluerunt, quis est qui, quoquo modo quis interfectus sit, puniendum putet, cum videat aliquando gladium nobis ad hominem occidendum ab ipsis porrigi legibus?

IV. Atqui si tempus est ullum jure hominis necandi, quæ multa sunt, certe illud est non modo justum, verum etiam necessarium, cum vi vis inlata defenditur. Pudicitiam cum eriperet militi tribunus * *

Militaris in exercitu C. Marii, propinquus ejus imperatoris, interfectus ab eo est, cui vim adferebat; Facere enim probus adulescens periculose quam perpeti turpiter maluit; Atque hunc ille summus vir

Scelere solutum periculo liberavit. Insidiatori vero et latroni quæ potest inferri iniusta nex? Quid comitatus nostri, quid gladii volunt? Quos habere certe non liceret, si uti illis nullo pacto liceret. Est igitur hæc, judices, non scripta, sed nata lex, quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura ipsa adripuimus, hausimus, expressimus, ad quam non docti, sed facti, non instituti, sed imbuti sumus, ut, si vita nostra in aliquas insidias, si in vim et in tela aut latronum aut inimicorum incidisset, omnis

Honesta ratio esset expediendæ salutis; Silent enim leges inter arma nec se exspectari jubent, cum ei, qui exspectare velit, ante iniusta pœna luenda sit quam justa repetenda: etsi persapienter et quodam modo tacite dat ipsa lex potestatem defendendi, quæ non hominem occidi, sed esse cum telo hominis occidendi causa vetat, ut, cum causa, non telum quæreretur, qui sui defendendi causa telo esset usus, non hominis occidendi causa habuisse telum judicaretur. Quapropter hoc maneat in causa, judices; Non enim dubito quin probaturus sim vobis defensionem meam, si id memineritis, quod oblivisci non potestis, insidiatorem jure interfici posse.

V. Sequitur illud, quod a Milonis inimicis sæpissime dicitur, cædem, in qua P. Clodius occisus est, senatum judicasse contra rem publicam esse factam. Illam vero senatus non sententiis suis solum, sed etiam studiis comprobavit. Quotiens enim est illa causa a nobis acta in senatu! Quibus adsensionibus universi ordinis, quam nec tacitis nec occultis! Quando enim frequentissimo senatu quattuor aut summum quinque sunt inventi qui Milonis causam non probarent? Declarant hujus ambusti tribuni plebis illæ intermortuæ contiones, quibus cotidie meam potentiam invidiose criminabatur, cum diceret senatum non quod sentiret, sed quod ego vellem decernere; Quæ quidem si potentia est appellanda potius quam aut propter magna in rem publicam merita mediocris in bonis causis auctoritas aut propter hos officiosos labores meos non nulla apud bonos gratia, appelletur ita sane, dum modo ea nos utamur pro salute bonorum contra amentiam per-

Hanc vero quæstionem, etsi non est iniqua, numquam tamen senatus constituendam putavit; Erant enim leges, erant quæstiones vel de cæde vel de * vi, nec tantum mærorem ac luctum senatui mors P. Clodii adferebat, ut nova quæstio constitueretur; Cujus enim de illo incesto stupro judicium decernendi senatui potestas esset erepta, de ejus interitu quis potest credere senatum judicium novum constituen-' dum putasse? Cur igitur incendium curiæ, oppugnationem ædium M. Lepidi, cædem hanc contra rem publicam senatus factam esse decrevit? Quia nulla vis umquam est in libera civitate suscepta -inter civis non contra rem publicam. Non enim est illa defensio contra vim umquam optanda, sed non numquam est necessaria: nisi vero aut ille dies, quo Ti. Gracchus est cæsus, aut ille, quo Gaius, aut quo arma Saturnini oppressa sunt, etiam si ere publica oppressa sunt, rem publicam tamen non volnerarunt. VI. Itaque ego ipse decrevi, cum cædem in Appia factam esse constaret, non eum, qui se defendisset, contra rem publicam fecisse, sed, cum inesset in re vis et insidiæ, crimen judicio reservavi, rem notavi. Quod si per furiosum illum tribunum senatui quod sentiebat perficere licuisset, novam quæstionem nullam haberemus; Decernebat enim, ut veteribus legibus, tantum modo extra

Ordinem, quæreretur. Divisa sententia est postulante nescio quo: nihil enim necesse est omnium me flagitia proferre. Sic reliqua auctoritas senatus

Empta intercessione sublata est. At enim Cn. Pompeius rogatione sua et de re et de causa judicavit: tulit enim de cæde, quæ in Appia via facta esset, in qua P. Clodius occisus esset. Quid ergo tulit? Nempe ut quæreretur. Quid porro quærendum est? Factumne sit? At constat. A quo? At paret. Vidit igitur etiam in confessione facti juris tamen defensionem suscipi posse: quod nisi vidisset posse absolvi eum, qui fateretur, cum videret nos fateri, neque quæri umquam jussisset nec vobis tam hanc salutarem in judicando litteram quam illam tristem dedisset. Mihi vero Cn. Pompeius non modo nihil gravius contra Milonem judicasse, sed etiam statuisse videtur quid vos in judicando spectare oporteret; Nam qui non pœnam confessioni, sed defensionem dedit, is causam interitus

Quærendam, non interitum putavit. Jam illud ipse dicet profecto, quod sua sponte fecit, Publione Clodio tribuendum putarit an tempori.

VII. Domi suæ nobilissimus vir, senatus propugnator atque illis quidem temporibus pæne patronus, avunculus hujus judicis nostri, fortissimi viri, M. Catonis, tribunus plebis M. Drusus occisus est: nihil de ejus morte populus consultus, nulla quæstio decreta asenatu est. Quantum luctum in hac urbe fuisse a nostris patribus accepimus, cum P. Africano domi suæ quiescenti illa nocturna vis esset inlata? Quis tum non gemuit? Quis non arsit dolore, quem immortalem, si fieri posset, omnes esse cuperent, ejus ne necessariam quidem exspectatam esse mortem! Num igitur ulla quæstio de Africani morte

Lata est? Certe nulla. Quid ita? Quia non alio facinore clari homines, alio obscuri necantur: intersit inter vitæ dignitatem summorum atque infimorum; Mors quidem inlata per scelus isdem et pœnis teneatur et legibus; Nisi forte magis erit parricida, si qui consularem patrem quam si quis humilem necarit, aut eo mors atrocior erit P. Clodii, quod is in monumentis majorum suorum sit interfectus — hoc enim ab istis sæpe dicitur, — proinde quasi Appius ille Cæcus viam muniverit, non qua populus uteretur, sed ubi impune sui posteri latrocinarentur!

Itaque in eadem ista Appia via cum ornatissimum equitem Romanum P. Clodius M. Papirium occidisset, non fuit illud facinus puniendum; Homo enim * 6 nobilis in suis monumentis equitem Romanum occiderat: nunc ejusdem Appiæ nomen quantas tragœdias excitat! Quæ cruentata antea cæde honesti atque innocentis viri silebatur, eadem nunc crebro usurpatur, postea quam latronis et parricidæ sanguine imbuta est. Sed quid ego illa commemoro? Comprehensus est in templo Castoris servus P. Clodii, quem ille ad Cn. Pompeium interficiendum conlocarat; Extorta est ei confitenti sica de manibus; Caruit foro postea Pompeius, caruit senatu, caruit publico; Janua se ac parietibus, non jure legum

Judiciorumque te xit: num quæ rogatio lata, num quæ nova quæstio decreta est? Atqui si res, si vir, si tempus ullum dignum fuit, certe hæc in illa causa summa omnia fuerunt: insidiator erat in foro conlocatus atque in vestibulo ipso senatus; Ei viro autem mors parabatur, cujus in vita nitebatur salus civitatis; Eo porro rei publicæ tempore, quo, si unus ille occidisset, non hæc solum civitas, sed gentes omnes concidissent. Nisi vero quia perfecta res non est, non fuit pœnienda, proinde quasi exitus rerum, non hominum consilia legibus vindicentur: minus dolendum fuit re non perfecta, sed pœniendum

Certe nihilo minus. Quotiens ego ipse, judices, ex P.

Clodii telis et ex cruentis ejus manibus effugi! Ex quibus si me non vel mea vel rei publicæ fortuna servasset, quis tandem de interitu meo quæstionem tulisset?

VIII. Sed stulti sumus qui Drusum, qui Africanum, Pompeium, nosmet ipsos cum P. Clodio conferre audeamus; Tolerabilia fuerunt illa: P. Clodii mortem æquo animo ferre nemo potest: luget senatus, mæret equester ordo, tota civitas confecta senio est, squalent municipia, adflictantur coloniæ, agri denique ipsi tam beneficum, tam salutarem, tam mansue-

Tum civem desiderant. Non fuit ea causa, judices, profecto, non fuit cur sibi censeret Pompeius quæstionem ferendam, sed homo sapiens atque alta et divina quadam mente præditus multa vidit: fuisse illum sibi inimicum, familiarem Milonem; In communi omnium lætitia si etiam ipse gauderet, timuit ne videretur infirmior fides reconciliatæ gratiæ; Multa etiam alia vidit, sed illud maxime, quamvis atrociter ipse tulisset, vos tamen fortiter judicaturos. Itaque delegit ex florentissimis ordinibus ipsa lumina, neque vero, quod non nulli dictitant, secrevit in judicibus legendis amicos meos; Neque enim hoc cogitavit vir justissimus, neque in bonis viris legendis id adsequi potuisset, etiam si cupisset. Non enim mea gratia familiaritatibus continetur, quæ late patere non possunt, propterea quod consuetudines victus non possunt esse cum multis; Sed, si quid possumus, ex eo possumus, quod res publica nos conjunxit cum bonis: ex quibus ille cum optimos viros legeret idque maxime ad fidem suam pertinere arbitraretur, non potuit legere non studiosos mei.

Quod vero te, L. Domiti, huic quæstioni præesse maxime voluit, nihil quæsivit aliud nisi justitiam, gravitatem, humanitatem, fidem. Tulit ut consularem necesse esset: credo, quod principum munus esse ducebat resistere et levitati multitudinis et perditorum tem er itati; Ex consularibus te creavit potissimum: dederas enim quam contemneres popularis insanias jam ab adulescentia documenta maxima.

IX. Quam ob rem, judices, ut aliquando ad causam crimenque veniamus, si neque omnis confessio facti est inusitata, neque de causa nostra quicquam aliter ac nos vellemus asenatu judicatum est, et lator ipse legis cum esset controversia nulla facti, juris tamen disceptationem esse voluit et ei lecti judices isque præpositus est quæstioni, qui hæc juste sapienterque disceptet, reliquum est, judices, ut nihil jam quærere aliud debeatis nisi uter utri insidias fecerit. Quod quo facilius argumentis perspicere possitis, rem gestam vobis dum breviter expono, quæso, diligenter attendite.

P. Clodius cum statuisset omni scelere in prætura

Vexare rem publicam videretque ita tracta esse comitia anno superiore, ut non multos mensis præturam gerere posset, qui non honoris gradum spectaret, ut ceteri, sed et L. Paulum conlegam effugere vellet, singulari virtute civem, et annum integrum ad dilacerandam rem publicam quæreret, subito reliquit annum suum seseque in annum proximum transtulit, non, ut fit, religione aliqua, sed ut haberet, quod ipse dicebat, ad præturam gerendam, hoc est, ad evertendam rem publicam, plenum annum atque integrum.

Occurrebat ei mancam ac debilem præturam futuram suam consule Milone; Eum porro summo consensu populi Romani consulem fieri videbat. Contulit se ad ejus competitores, sed ita, totam ut petitionem ipse solus etiam invitis illis gubernaret, tota ut comitia suis, ut dictitabat, umeris sustineret; Convocabat tribus, se interponebat, Collinam novam dilectu perditissimorum civium conscribebat: quanto ille plura miscebat, tanto hic magis in dies convalescebat. Ubi vidit homo ad omne facinus paratissimus fortissimum virum, inimicissimum suum, certissimum consulem, idque intellexit non solum sermonibus, sed etiam suffragiis populi Romani sæpe esse declaratum, palam agere cœpit et aperte dicere

Occidendum Milonem. Servos agrestis et barbaros, quibus silvas publicas depopulatus erat Etruriamque vexarat, ex Apennino deduxerat, quos videbatis. Res erat minime obscura: etenim palam dictitabat consulatum Miloni eripi non posse, vitam posse. Significavit hoc sæpe in senatu, dixit in contione; Quin etiam M. Favonio, fortissimo viro, quærenti ex eo qua spe fureret Milone vivo, respondit triduo illum aut summum quadriduo esse periturum; Quam vocem ejus ad hunc M. Catonem statim Favonius detulit.

X. Interim cum sciret Clodius — neque enim erat difficile scire — iter sollemne, legitimum, necessarium ante diem xm Kalendas Februarias Miloni esse Lanuvium ad flaminem prodendum, quod erat dictator Lanuvii Milo, Roma subito ipse profectus pridie est, ut ante suum fundum, quod re intellectum est, Miloni insidias conlocaret; Atque ita profectus est, ut contionem turbulentam, in qua ejus furor desideratus est, quæ illo ipso die habita est, relinqueret, quam nisi obire facinoris locum tempusque voluisset, numquam reliquisset.

Milo autem cum in senatu fuisset eo die, quoad senatus est dimissus, domum venit, calceos et vestimenta mutavit, paulisper, dum se uxor, ut fit, comparat, commoratus est, dein profectus id temporis, cum jam Clodius, si quidem eo die Romam venturus erat, redire potuisset. Obviam fit ei Clodius, expeditus, in equo, nulla ræda, nullis impedimentis, nullis Græcis comitibus, ut solebat, sine uxore, quod numquam fere: cum hic insidiator, qui iter illud ad cædem faciendam apparasset, cum uxore veheretur in ræda, pænulatus, magno et impedito et muliebri ac delicato ancillarum puerorum-

Que comitatu. Fit obviam Clodio ante fundum ejus hora fere undecima aut non multo secus; Statim complures cum telis in hunc faciunt de loco superiore impetum; Adversi rædarium occidunt; Cum autem hic de ræda reiecta pænula desiluisset seque acri animo defenderet, illi, qui erant cum Clodio, gladiis eductis, partim recurrere ad rædam, ut atergo Milonem adorirentur, partim, quod hunc jam interfectum putarent, cædere incipiunt ejus servos, qui post erant; Ex qu.~>us qui animo fideli in dominum et præsenti fuerunt, partim occisi sunt, partim, cum ad rædam pugnari viderent, domino succurrere prohiberentur, Milonem occisum et ex ipso Clodio audirent et re vera putarent, fecerunt id servi Milonis — dicam enim aperte non derivandi criminis causa, sed ut factum est — nec imperante nec sciente nec præsente domino, quod suos quisque servos in tali re facere voluisset.

XI. Hæc, sicuti exposui, ita gesta sunt, indices:

Insidiator superatus est, vi victa vis vel potius oppressa virtute audacia est. Nihil dico quid res publica consecuta sit, nihil quid vos, nihil quid omnes boni: nihil sane id prosit Miloni, qui hoc fato natus est, ut ne se quidem servare potuerit quin una rem publicam vosque servaret. Si id jure fieri non potuit, nihil habeo quod defendam; Sin hoc et ratio doctis et necessitas barbaris et mos gentibus et feris etiam beluis natura ipsa præscripsit, ut omnem semper vim, quacumque ope possent, a corpore, a capite, a vita sua propulsarent, non potestis hoc facinus improbum judicare quin simul judicetis omnibus, qui in latrones inciderint, aut illorum telis aut vestris

Sententiis esse pereundum. Quod si ita putasset, certe optabilius Miloni fuit dare jugulum P. Clodio, non semel ab illo neque tum primum petitum, quam jugulari a vobis, quia se non jugulandum illi tradidisset; Sin hoc nemo vestrum ita sentit, non illud jam in judicium venit, occisusne sit, quod fatemur, sed jure an injuria, quod multis in causis sæpe quæsitum est. Insidias factas esse constat, et id est, quod senatus contra rem publicam factum judicavit; Ab utro factæ sint incertum es t: de hoc igitur latum est ut quæreretur. Ita et senatus rem, non hominem notavit et Pompeius de jure, non de facto quæstionem tulit. XII. Num quid igitur aliud in judicium venit nisi uter utri insidias fecerit? Profecto nihil: si hic illi, ut ne sit impune; Si ille huic, ut scelere solvamur.

Quonam igitur pacto probari potest insidias Miloni fecisse Clodium? Satis est in illa quidem tam audaci, tam nefaria belua docere, magnam ei causam, magnam spem in Milonis morte propositam, magnas utilitates fuisse. Itaque illud Cassianum, " cui bono fuerit," in his personis valeat, etsi boni nullo emolumento impelluntur in fraudem, improbi sæpe parvo. Atqui Milone interfecto Clodius hæc adsequebatur, non modo ut prætor esset non eo consule, quo sceleris nihil facere posset, sed etiam ut eis consulibus prætor esset, quibus si non adiuvantibus, at coniventibus certe speraret posse se eludere in illis suis cogitatis furoribus: cujus illi conatus, ut ipse ratiocinabatur, nec cuperent reprimere, si possent, cum tantum beneficium ei se debere arbitrarentur, et, si vellent, fortasse vix possent frangere hominis sceleratissimi conroboratam jam vetustate audaciam.

An vero, judices, vos soli ignoratis, vos hospites * 6 in hac urbe versamini, vestræ peregrinantur aures neque in hoc pervagato civitatis sermone versantur, quas ille leges, si leges nominandæ sunt ac non faces urbis, pestes rei publicæ, fuerit impositurus nobis omnibus atque inusturus? Exhibe, quæso, Sexte Clodi, exhibe librarium illud legum vestrarum, quod te aiunt eripuisse edomo et ex mediis armis turbaque nocturna tamquam Palladium sustulisse, ut præclarum videlicet munus atque instrumentum tribunatus ad aliquem, si nactus esses, qui tuo arbitrio tribunatum gereret, deferre posses....* * Et aspexit me illis quidem oculis, quibus tum solebat, cum omnibus omnia minabatur. Movet me quippe lumen curiæ! Quid? XIII. Tu me tibi iratum, Sexte, putas, cujus inimicissimum multo crudelius etiam pœnitus es, quam erat humanitatis meæ postulare? Tu P. Clodii cruentum cadaver ejecisti domo, tu in publicum abiecisti, tu spoliatum imaginibus, exsequiis, pompa, laudatione, infelicissimis lignis semiustilatum nocturnis canibus dilaniandum reliquisti. Qua re, etsi nefarie fecisti, tamen, quoniam in meo inimico crudelitatem exprompsisti tuam, laudare non possum, irasci certe non debeo.

Audistis, judices, quantum Clodii interfuerit occidi Milonem: convertite animos nunc vicissim ad Milonem. Quid Milonis intererat interfici Clodium? Quid erat cur Milo non dicam admitteret, sed optaret? " Obstabat in spe consulatus Miloni Clodius." At eo repugnante fiebat, immo vero eo fiebat magis, nec me suffragatore meliore utebatur quam Clodio. Valebat apud vos, judices, Milonis erga me remque publicam meritorum memoria, valebant preces et lacrimæ nostræ, quibus ego tum vos mirifice moveri sentiebam, sed plus multo valebat periculorum impendentium timor. Quis enim erat civium qui sibi solutam P. Clodii præturam sine maximo rerum novarum metu proponeret? Solutam autem fore videbatis, nisi esset is consul, qui eam auderet possetque constringere: eum Milonem unum esse cum sentiret universus populus Romanus, quis dubitaret suffragio suo se metu, periculo rem publicam liberare? At nunc, Clodio remoto, usitatis jam rebus enitendum est Miloni, ut tueatur dignitatem suam; Singularis illa et huic uni concessa gloria, quæ cotidie augebatur frangendis furoribus Clodianis, jam Clodii morte cecidit. Vos adepti estis, ne quem civem metueretis; Hic exercitationem virtutis, suffragationem consulatus, fontem perennem gloriæ suæ perdidit: itaque Milonis consulatus, qui vivo

Clodio labefactari non poterat, mortuo denique temptari cœptus est. Non modo igitur nihil prodest,

Sed obest etiam Clodii mors Miloni. " At valuit odium, fecit iratus, fecit inimicus, fuit ultor injuriæ, pœnitor doloris sui." Quid? Si hæc non dico majora fuerunt in Clodio quam in Milone, sed in illo maxima, nulla in hoc, quid voltis amplius? Quid enim odisset Clodium Milo, segetem ac materiem suæ gloriæ, præter hoc civile odium, quo omnis improbos odimus? Ille erat ut odisset primum defensorem salutis meæ, deinde vexatorem furoris, domitorem armorum suorum, postremo etiam accusatorem suum; Reus enim Milonis lege Plotia fuit Clodius, quoad vixit. Quo tandem animo hoc tyrannum illum tulisse creditis? Quantum odium illius et in homine iniusto quam etiam justum fuisse?

XIV. Reliquum est ut jam illum natura ipsius consuetudoque defendat, hunc autem hæc eadem coarguat: nihil per vim umquam Clodius, omnia per vim Milo. Quid? Ego, judices, cum mærentibus vobis urbe cessi, judiciumne timui? Non servos, non arma, non vim? Quæ fuisset igitur justa causa restituendi mei, nisi fuisset iniusta eiciendi? Diem mihi, credo, dixerat, multam inrogarat, actionem perduellionis intenderat, et mihi videlicet in causa aut mala aut mea, non et præclarissima et vestra, judicium timendum fuit: servorum et egentium civium et facinorosorum armis meos civis, meis consiliis peri-

Cu lisque servatos, pro me obici nolui. Vidi enim, vidi hunc ipsum Q. Hortensium, lumen et ornamentum rei publicæ, pæne interfici servorum manu, cum mihi adesset; Qua in turba C. Vibienus senator, vir optimus, cum hoc cum esset una, ita est mulcatus, ut vitam amiserit. Itaque quando illius postea sica illa, quam a Catilina acceperat, conquievit? Hæc intentata nobis est, huic ego vos obici pro me non sum passus, hæc insidiata Pompeio est, hæc istam Appiam, monimentum sui nominis, nece Papirii cruentavit, hæc eadem longo intervallo conversa rursus est in me; Nuper quidem, ut scitis, me ad regiam pæne confecit.

Quid simile Milonis? Cujus vis omnis hæc semper fuit, ne P. Clodius cum in judicium detrahi non posset, vi oppressam civitatem teneret; Quem si interficere voluisset quantæ quotiens occasiones, quam præclaræ fuerunt! Potuitne, cum domum ac deos penatis suos illo oppugnante defenderet, jure se ulcisci? Potuitne civi egregio et viro fortissimo, P. Sestio, conlega suo, volnerato? Potuitne Q. Fabricio, viro optimo, cum de reditu meo legem ferret, pulso, crudelissima in foro cæde facta? Potuitne L. Cæcilii, justissimi fortissimique prætoris, op. pugnata domo? Potuitne illo die, cum est lata lex de me, cum totius Italiæ concursus, quem mea salus concitarat, facti illius gloriam libens agnovisset, ut, etiam si id Milo fecisset, cuncta civitas eam laudem pro sua vindicaret?

XV. At quod erat tempus! Clarissimus et fortissimus consul, inimicus Clodio P. Lentulus, ultor sceleris illius, propugnator senatus, defensor vestræ voluntatis, patronus publici consensus, restitutor salutis meæ; Septem prætores, octo tribuni plebei, illius adversarii, defensores mei; Cn. Pompeius, auctor et dux mei reditus, illius hostis, cujus sententiam senatus omnis de salute mea gravissimam et ornatissimam secutus est, qui populum Romanum est cohortatus; Qui cum de me decretum Capuæ fecisset, ipse cunctæ Italiæ cupienti et ejus fidem imploranti signum dedit, ut ad me restituendum Romam concurrerent; Omnium denique in illum odia civium ardebant desiderio mei, quem qui tum interemisset, non de impunitate ejus, sed de præmiis cogitaretur.

Tamen se Milo continuit et P. Clodium in judicium bis, ad vim numquam vocavit. Quid? Privato Milone et reo ad populum accusante P. Clodio, cum in Cn. Pompeium pro Milone dicentem impetus factus est, quæ tum non modo occasio, sed etiam causa illius oppi%imendi fuit? Nuper vero cum M. Antonius summam spem salutis bonis omnibus attulisset gravissimamque adulescens nobilissimus rei publicæ partem fortissime suscepisset, atque illam beluam, judicii laqueos declinantem, jam inretitam teneret, qui locus, quod tempus illud, di immortales, fuit! Cum se ille fugiens in scalarum tenebras abdidisset, magnum Miloni fuit conficere illam pestem nulla sua invidia, M. vero Antonii

Maxima gloria? Quid? Comitiis in campo quotiens potestas fu it! Cum ille in sæpta ruisset, gladios destringendos, lapides jaciendos curavisset, dein subito voltu Milonis perterritus fugeret ad Tiberim, vos et omnes boni vota faceretis, ut Miloni uti virtute sua liberet.

XVI. Quem igitur cum omnium gratia noluit, hunc voluit cum aliquorum querella? Quem jure, quem loco, quem tempore, quem impune non est ausus, hunc ini uria, iniquo loco, alieno tempore, periculo

Capitis non dubitavit occidere? Præsertim, judices, cum honoris amplissimi contentio et dies comitiorum subesset, quo quidem tempore — scio enim quam timida sit ambitio quantaque et quam sollicita sit cupiditas consulatus — omnia, non modo quæ reprehendi palam, sed etiam obscure quæ cogitari possunt, timemus, rumorem, fabulam fictam, levem perhorrescimus, ora omnium atque oculos intuemur. Nihil est enim tam molle, tam tenerum, tam aut fragile aut flexibile quam voluntas erga nos sensusque civium, qui non modo improbitati irascuntur candidatorum, sed etiam in recte factis sæpe fas-

Tidiunt. Hunc igitur diem campi speratum atque exoptatum sibi proponens Milo, cruentis manibus scelus et facinus præ se ferens et confitens ad illa augusta centuriarum auspicia veniebat? Quam hoc non credibile in hoc! Quam idem in Clodio non dubitandum cum se ille interfecto Milone regnaturum putaret! Quid? Quod caput est audaciæ, judices, quis ignorat maximam inlecebram esse peccandi impunitatis spem? In utro igitur hæc fuit? In Milone, qui etiam nunc reus est facti aut præclari aut certe necessarii, an in Clodio, qui ita judicia pœnamque contempserat, ut eum nihil delectaret quod aut per naturam fas esset aut per leges liceret?

Sed quid ego argumentor? Quid plura disputo? Te, Q. Petili, appello, optimum et fortissimum civem; Te, M. Cato, testor, quos mihi divina quædam sors dedit judices: vos ex M. Favonio audistis Clodium sibi dixisse et audistis vivo Clodio periturum Milonem triduo: post diem tertium gesta res est quam dixerat. Cum ille non dubitarit aperire quid cogitaret, vos potestis dubitare quid fecerit?

XVII. Quem ad modum igitur eum dies non fefellit? Dixi equidem modo: dictatoris Lanuvini stata sacrificia nosse negotii nihil erat; Vidit necesse esse Miloni proficisci Lanuvium illo ipso quo est profectus die: itaque antevertit. At quo die? Quo, ut ante dixi, fuit insanissima contio ab ipsius mercennario tribuno plebis concitata: quem diem ille, quam contionem, quos clamores, nisi ad cogitatum facinus approperaret, numquam reliquisset. Ergo illi ne causa quidem itineris, etiam causa manendi; Miloni manendi nulla facultas, exeundi non causa solum, sed etiam necessitas fuit. Quid? Si, ut ille scivit, Milonem fore eo die in via, sic Clodium Milo

Ne suspicari quidem potuit? Primum quæro qui id scire potuerit? Quod vos idem in Clodio quærere non potestis. Ut enim neminem alium nisi T. Patinam, familiarissimum suum, rogasset, scire potuit illo ipso die Lanuvii a dictatore Milone prodi flaminem necesse esse; Sed erant permulti alii, ex quibus id facillime scire posset. Omnes scilicet Lanuvini. Milo de Clodii reditu unde quæsivit? Quæsierit sane — videte quid vobis largiar, — servum etiam, ut Q. Arrius, meus amicus, dixit, corruperit. Legite testimonia testium vestrorum: dixit C. Causinius Schola, Interamnas, familiarissimus et idem comes Clodii, cujus jam pridem testimonio Clodius eadem hora Interamnæ fuerat et Romæ, P. Clodium illo die in Albano mansurum fuisse, sed subito ei esse nuntiatum Cyrum architectum esse mortuum, itaque repente Romam constituisse proficisci. Dixit hoc comes item P. Clodii, C. Clodius.

XVIII. Videte, judices, quantæ res his testimoniis sint confectæ. Primum certe liberatur Milo non eo consilio profectus esse, ut insidiaretur in via Clodio: quippe; Si ille obvius ei futurus omnino non erat. Deinde — non enim video cur non meum quoque agam negotium — scitis, judices, fuisse qui in hac rogatione suadenda dicerent Milonis manu cædem esse factam, consilio vero majoris alicujus: me videlicet latronem ac sicarium abiecti homines et perditi describebant.

Jacent suis testibus [hi] qui Clodium negant eo die Romam, nisi de Cyro audisset, fuisse rediturum: respiravi, liberatus sum; Non vereor ne, quod ne

Suspicari quidem potuerim, videar id cogitasse. Nunc persequar cetera. Nam occurrit illud: " Igitur ne Clodius quidem de insidiis cogitavit, quoniam fuit in Albano mansurus." Si quidem exiturus ad cædem e villa non fuisset. Video enim illum, qui dicatur de Cyri morte nuntiasse, non id nuntiasse, sed Milonem appropinquare. Nam quid de Cyro nuntiaret, quem Clodius Roma proficiscens reliquerat morientem? Una fui, testamentum simul obsignavi cum Clodio; Testamentum autem palam fecerat et illum heredem et me scripserat. Quem pridie hora tertia animam efflantem reliquisset, eum mortuum postridie hora decima denique ei nuntiabatur?

XIX. Age, sit ita factum: quæ causa cur Romam properaret? Cur in noctem se coniceret? Ecquid adferebat festinationis, quod heres erat? Primum erat nihil cur properato opus esset; Deinde si quid esset, quid tandem erat quod ea nocte consequi posset, amitteret autem, si postridie Romam mane venisset? Atque ut illi nocturnus ad urbem adventus vitandus potius quam expetendus fuit, sic Miloni, cum insidiator esset, si illum ad urbem nocte accessurum sciebat, subsidendum atque exspectandum fuit: noctu

Occidisset; Insidioso et pleno latronum in loco occidisset; Nemo ei neganti non credidisset, quem esse omnes salvum etiam eonfitentem volunt. Sustinuisset hoc crimen primum ipse ille latronum occultator et receptor locus, cum neque muta solitudo indicasset neque cæca nox ostendisset Milonem; Deinde ibi multi ab illo violati, spoliati, bonis expulsi, multi hæc etiam timentes in suspitionem caderent, tota denique

Rea citaretur Etruria. Atque illo die certe Aricia rediens devertit Clodius ad Albanum: quod ut sciret Milo illum Ariciæ fuisse, suspicari tamen debuit eum, etiam si Romam illo die reverti vellet, ad villam suam, quæ viam tangeret, deversurum. Cur neque ante occurrit, ne ille in villa resideret, nec eo in loco subsedit, quo ille noctu venturus esset?

Video adhuc constare, judices, omnia, Miloni etiam utile fuisse Clodium vivere, illi ad ea, quæ concupierat, optatissimum interitum Milonis; Odium fuisse illius in hunc acerbissimum, nullum hujus in illum; Consuetudinem illius perpetuam in vi inferenda, hujus tantum in repellenda; Mortem ab illo denuntiatam Miloni et prædicatam palam, nihil umquam auditum ex Milone; Profectionis hujus diem illi notum, reditus illius huic ignotum fuisse; Hujus iter necessarium, illius etiam potius alienum; Hunc præ se tulisse illo die Roma exiturum, illum eo die se dissimulasse rediturum; Hunc nullius rei mutasse consilium, illum causam mutandi consilii finxisse; Huic, si insidiaretur, noctem prope urbem exspectandam, illi, etiam si hunc non timeret, tamen accessum ad urbem nocturnum fuisse metuendum.

XX. Videamus nunc id, quod caput est, locus ad insidias ille ipse, ubi congressi sunt, utri tandem fuerit aptior. Id vero, judices, etiam dubitandum et diutius cogitandum est? Ante fundum Clodii, quo in fundo propter insanas illas „substructiones facile hominum mille versabantur valentium, edito adversarii atque excelso loco superiorem se fore putarat Milo, et ob eam rem eum locum ad pugnam potissimum elegerat? An in eo loco est potius exspectatus ab eo, qui ipsius loci spe facere impetum cogitarat? Res loquitur ipsa, judices, quæ

Semper valet plurimum. Si hæc non gesta audiretis, sed picta videretis, tamen appareret uter esset inin ræda pænulatus, una sederet uxor. Quid horum non impeditissimum? Vestitus an vehiculum an comes? Quid minus promptum ad pugnam, cum pænula inretitus, ræda impeditus, uxore pæne constrictus esset? Videte nunc illum, primum egredientem e villa, subito: cur? Vesperi: quid necesse est? Tarde: qui convenit, præsertim id temporis? Devertit in villam Pompeii: Pompeium ut videret? Sciebat in Alsiensi esse. Villam ut perspiceret? Miliens in ea fuerat. Quid ergo erat? Moræ et tergiversationes: dum hic veniret, locum relinquere noluit.

XXI. Age nunc iter expediti latronis cum Milonis impedimentis comparate. Semper ille antea cum uxore, tum sine ea; Numquam nisi in ræda, tum in equo; Comites Græculi, quocumque ibat, etiam cum in castra Etrusca properabat, tum nugarum in comitatu nihil: Milo, qui numquam, tum casu pueros symphoniacos uxoris ducebat et ancillarum greges; Ille, qui semper secum scorta, semper exoletos, semper lupas duceret, tum neminem, nisi ut virum a viro lectum esse diceres.

Cur igitur victus est? Quia non semper viator a latrone, non numquam etiam latro a viatore occiditur; Quia, quamquam paratus in imparatos Clodius,

Tamen mulier inciderat in viros. Nec vero sic erat umquam non paratus Milo contra illum, ut non satis fere esset paratus. Semper ille et quantum interesset P. Clodii se perire et quanto illi odio esset et quantum ille auderet cogitabat; Quam ob rem vitam suam, quam maximis præmiis propositam et pæne addictam sciebat, numquam in periculum sine præsidio et sine custodia proiciebat. Adde casus, adde incertos exitus pugnarum Martemque communem, qui sæpe spoliantem jam et exsultantem evertit et perculit ab abiecto; Adde inscitiam pransi, poti, oscitantis ducis, qui cum atergo hostem interclusum reliquisset, nihil de ejus extremis comitibus cogitavit, in quos incensos ira vitamque domini desperantis cum incidisset, hæsit in eis pœnis, quas ab eo servi fideles pro domini vita expetiverunt.

Cur igitur eos manu misit? Metuebat scilicet ne indicaretur, ne dolorem perferre non possent, ne tormentis cogerentur occisum esse a servis Milonis in Appia via P. Clodium confiteri. Quid opus est tortore? Quid quæris? Occideritne? Occidit. Lure an injuria? Nihil ad tortorem: facti enim in eculeo quæstio est, juris in judicio. XXII. Quod igitur in causa quærendum est, indagamus hic; Quod tormentis invenire vis, id fatemur. Manu vero cur miserit, si id potius quæris, quam cur parum amplis adfecerit præmiis, nescis inimici factum reprehendere.

Dixit enim hic idem, qui omnia semper constanter et fortiter, M. Cato, et dixit in turbulenta contione, quæ tamen hujus auctoritate placata est, non libertate solum, sed etiam omnibus præmiis dignissimos fuisse, qui domini caput defendissent. Quod enim præmium satis magnum est tam benevolis, tam bonis, tam fidelibus servis, propter quos vivit? Etsi id quidem non tanti est, quam quod propter eosdem non sanguine et volneribus suis crudelissimi inimici mentem oculosque satiavit: quos nisi manu misisset, tormentis etiam dedendi fuerunt conservatores domini, ultores sceleris, defensores necis. Hic vero nihil habet in his malis quod minus moleste ferat, quam, etiam si quid ipsi accidat, esse tamen illis

Meritum præmium persolutum.

Sed quæstiones urgent Milonem, quæ sunt habitæ nunc in atrio Libertatis. Quibusnam de servis? Rogas? De P. Clodii. Quis eos postulavit? Appius. Quis produxit? Appius. Unde? Ab Appio. Di boni! Quid potest agi severius? De servis nulla lege quæstio est in dominum nisi de incestu, ut fuit in Clodium. Proxime deos accessit Clodius, propius quam tum, cum ad ipsos penetrarat, cujus de morte tamquam de cærimoniis violatis quæritur. Sed tamen majores nostri in dominum de servo quæri noluerunt, non quin posset verum inveniri, sed quia videbatur indignum esse et domini morte ipsa tristius: in reum de servo accusatoris cum quæritur, verum inveniri potest.?

Age vero, quæ erat aut qualis quæstio? " Heus tu, Rufio," verbi causa, " cave sis mentiaris: Clodius insidias fecit Miloni? " " Fecit." Certa crux. Nullas fecit." Sperata libertas. Quid hac quæstione certius? Subito abrepti in quæstionem tamen separantur a ceteris et in arcas coniciuntur, ne quis cum eis conloqui possit: hi centum dies penes accusatorem cum fuissent, ab eo ipso accusatore producti sunt. Quid hac quæstione dici potest integrius, quid incorruptius? Mente atque integra Milonem, nullo scelere imbutum, nullo metu perterritum, nulla conscientia exanimatum Romam revertisse, recordamini, per deos immortalis! Quæ fuerit celeritas reditus ejus, qui ingressus in forum ardente curia, quæ magnitudo animi, qui voltus, quæ oratio. Neque vero se populo solum, sed etiam senatui commisit, neque senatui modo, sed etiam publicis præsidiis et armis, neque his tantum, verum etiam ejus potestati, cui senatus totam rem publicam, omnem Italiæ pubem, cuncta populi Romani arma commiserat: cui numquam se hic profecto tradidisset, nisi causæ suæ confideret, præsertim omnia audienti, magna metuenti, multa suspicanti, non nulla credenti. Magna vis est conscientiæ, judices, et magna in utramque partem, ut neque timeant qui nihil commiserint et pœnam semper ante oculos versari putent qui pecearint.

Neque vero sine ratione certa causa Milonis semper asenatu probata es t; Videbant enim sapientissimi homines facti rationem, præsentiam animi, defensionis constantiam. An vero obliti estis, judices, recenti illo nuntio necis Clodianæ non modo inimicorum Milonis sermones et opiniones, sed non nullorum etiam imperitorum? Negabant eum Romam esse rediturum. Sive enim illud animo irato ac percito fecisset, ut incensus odio trucidaret * * inimicum, arbitrabantur eum tanti mortem P. Clodii putasse, ut æquo animo patria careret, cum sanguine inimici explesset odium suum; Sive etiam illius morte patriam liberare voluisset, non dubitaturum fortem virum quin, cum suo periculo salutem populo Romano attulisset, cederet æquo animo legibus, secum auferret gloriam sempiternam, nobis hæc fruenda relinqueret, quæ ipse servasset. Multi etiam Catilinam atque illa portenta loquebantur: ' erumpet, occupabit aliquem locum, bellum patriæ faciet." Miseros interdum civis optime de re publica meritos, in quibus homines non modo res præclarissimas obliviscuntur, sed etiam nefarias suspicantur!

Ergo illa falsa fuerunt, quæ certe vera exstitissent, si Milo admisisset aliquid, quod non posset honeste vereque defendere.

XXIV. Quid? Quæ postea sunt in eum congesta quæ quemvis etiam mediocrium delictorum conscientia perculissent, ut sustinuit, di immortales! Sustinuit? Immo vero ut contempsit ac pro nihilo putavit, quæ neque maximo animo nocens neque innocens nisi fortissimus vir neglegere potuisset! Scutorum, gladiorum, pilorum frenorum etiam multitudo deprehendi posse indicabatur; Nullum in urbe vicum, nullum angiportum esse dicebant in quo Miloni conducta non esset domus; Arma in villam

Ocriculanam devecta Tiberi, domus in clivo Capitolino scutis referta, plena omnia malleolorum ad urbis incendia comparatorum: hæc non delata solum, sed pæne credita, nec ante repudiata sunt quam quæsita.

Laudabam equidem incredibilem diligentiam Cn. Pompeii, sed dicam, ut sentio, judices: nimis multa audire coguntur neque aliter facere possunt ei, quibus tota commissa est res publica. Quin etiam fuit audiendus popa Licinius nescio qui de circo maximo, servos Milonis apud se ebrios factos sibi confessos esse de interficiendo Pompeio eon jurasse, dein postea se gladio percussum esse ab uno de illis, ne indicaret: Pompeio in hortos nuntiavit*; Arcessor in primis; De amicorum sententia rem defert ad senatum. Non poteram in illius mei patriæque custodis tanta suspitione non metu exanimari, sed mirabar tamen credi popæ, confessionem servorum audiri, volnus in latere, quod acu punctum videretur,

Pro ictu gladiatoris probari. Verum, ut intellego, cavebat magis Pompeius quam timebat, non ea solum, quæ timenda erant, sed omnia, ne vos aliquid timeretis. Oppugnata domus C. Cæsaris, clarissimi et fortissimi viri, per multas noctis horas nuntiabatur:

XXV. Omnia falsa atque insidiose ficta comperta sunt. Cum tamen si metuitur etiam nunc Milo, non jam hoc Clodianum crimen timemus, sed tuas, Cn. Pompei — te enim jam appello et ea voce, ut me exaudire possis — tuas, tuas, inquam, suspiciones perhorrescimus; Si Milonem times, si hunc de tua vita nefarie aut nunc cogitare aut molitum aliquando aliquid putas, si Italiæ dilectus, ut non nulli conquisitores tui dictitarunt, si hæc arma, si Capitolinæ cohortes, si excubiæ, si vigiliæ, si dilecta juventus, quæ tuum corpus domumque custodit, contra Milonis impetum armata est, atque illa omnia in hunc unum instituta, parata, intenta sunt, magna in hoc certe vis et incredibilis animus et non unius viri vires atque opes judicantur, si quidem in hunc unum

Et præstantissimus dux electus et tota res publica

Armata est. Sed quis non intellegit omnis tibi rei publicæ partis ægras et labantis, ut eas his armis sanares et confirmares, esse commissas? Quod si locus Miloni datus esset, probasset profecto tibi ipsi, neminem umquam hominem homini cariorem fuisse quam te sibi; Nullum se umquam periculum pro tua dignitate fugisse, cum ipsa illa tæterrima peste se sæpissime pro tua gloria contendisse; Tribunatum suum ad salutem meam, quæ tibi carissima fuisset, consiliis tuis gubernatum; Se ate postea defensum in periculo capitis, adiutum in petitione præturæ; Duos se habere semper amicissimos sperasse, te tuo beneficio, me suo. Quæ si non probaret, si tibi ita penitus inhæsisset ista suspicio, nullo ut evelli modo posset, si denique Italia a dilectu, urbs ab armis sine Milonis clade numquam esset conquietura, ne ille haud dubitans cessisset patria, is qui ita natus est et ita consuevit; Te, Magne, tamen ante testaretur, quod nunc etiam facit: —

XXVI. Vide quam sit varia vitæ commutabilisque ratio, quam vaga volubilisque fortuna, quantæ infidelitates in amicis, quam ad tempus aptæ simu-

Lationes, quantæ in periculis fugæ proximorum, quantæ timiditates: erit, erit illud profecto tempus et inlucescet aliquando ille dies, cum tu salutaribus, ut spero, rebus tuis, sed fortasse motu aliquo communium temporum, qui quam crebro accidat experti scire debemus, et amicissimi benevolentiam et gravissimi hominis fidem et unius post homines natos fortissimi viri magnitudinem animi desideres.

Quamquam quis hoc credat, Cn. Pompeium, juris publici, moris majorum, rei denique publicæ peritissimum, cum senatus ei commiserit ut videret ne quid res publica detrimenti caperet, quo uno versiculo satis armati semper consules fuerunt etiam nullis armis datis, hunc exercitu, hunc dilectu dato, judicium exspectaturum fuisse in ejus consiliis vindicandis, qui vi judicia ipsa tolleret? Satis judicatum est a Pompeio, satis, falso ista conferri in Milonem, qui legem tulit qua, ut ego sentio, Milonem absolvi a

Vobis oporteret, ut omnes confitentur, liceret. Quod vero in illo loco atque illis publicorum præsidiorum copiis circumfusus sedet, satis declarat se non terrorem inferre vobis — quid enim minus illo dignum quam cogere, ut vos eum condemnetis, in quem animadvertere ipse et more majorum et suo jure posset? — Sed præsidio esse, ut intellegatis contra hesternam illam contionem licere vobis quod sentiatis libere judicare.

XXVIL Nec vero me, judices, Clodianum crimen movet, nec tam sum demens tamque vestri sensus ignarus atque expers, ut nesciam quid de morte Clodii sentiatis; De qua, si jam nollem ita diluere crimen, ut dilui, tamen impune Miloni palam clamare ac mentiri gloriose liceret: " Occidi, occidi, non Sp. Mælium, qui annona levanda jacturisque rei familiaris, quia nimis amplecti plebem videbatur, in suspitionem incidit regni appetendi, non Ti. Gracchum, qui conlegæ magistratum per seditionem abrogavit, quorum interfectores impleverunt orbem terrarum nominis sui gloria, sed eum — auderet enim dicere, cum patriam periculo suo liberasset, — cujus nefandum adulterium in pulvinaribus sanctissimis

Nobilissimæ feminæ comprehenderunt; Eum, cujus supplicio senatus sollemnis religiones expiandas sæpe censuit; Eum, quem cum sorore germana nefarium stuprum fecisse L. Lucullus juratus se quæstionibus habitis dixit comperisse; Eum, qui civem, quem senatus, quem populus Romanus, quem omnes gentes urbis ac vitæ civium conservatorem judicarant, servorum armis exterminavit; Eum, qui regna dedit, ademit, orbem terrarum quibuscum voluit partitus est; Eum, qui plurimis cædibus in * 6 foro factis singulari virtute et gloria civem domum vi et armis compulit; Eum, cui nihil umquam nefas fuit nec in facinore nec in libidine; Eum, qui ædem Nympharum incendit, ut memoriam publicam recensionis tabulis publicis impressam exstingueret; Eum

Denique, cui jam nulla lex erat, nullum civile jus, nulli possessionum termini, qui non calumnia litium, non iniustis vindiciis ac sacramentis alienos fundos, sed castris, exercitu, signis inferendis petebat; Qui non solum Etruscos — eos enim penitus contempserat, — sed hunc P. Varium, fortissimum atque optimum civem, judicem nostrum, pellere possessionibus armis castrisque conatus est, qui cum architectis et decempedis villas multorum hortosque peragrabat, qui Janiculo et Alpibus spem possessionum terminarat suarum, qui cum ab equite Romano splendido et forti, M. Paconio, non impetrasset, ut sibi insulam in lacu Prilio venderet, repente lintribus in eam insulam materiem, calcem, cæmenta, harenam convexit dominoque trans ripam inspectante non dubitavit

Exstruere ædilicium in alieno; Qui huicT. Furfanio, cui viro! Di immortales! — Quid enim ego de muliercula Scantia, quid de adulescente P. Apinio dicam? Quorum utrique mortem est minitatus, nisi sibi hortorum possessione cessissent; — Sed ausum esse Furfanio dicere, si sibi pecuniam, quantam poposcerat, non dedisset, mortuum se in domum ejus inlaturum, qua invidia huic esset tali viro conflagrandum; Qui Appium fratrem, hominem mihi conjunctum fidissima gratia, absentem de possessione fundi deiecit; Qui parietem sie per vestibulum sororis instituit ducere, sic agere fundamenta, ut sororem non modo vestibulo privaret, sed omni aditu et limine."

XXVIII. Quamquam hæc quidem jam tolerabilia videbantur, etsi æquabiliter in rem publicam, in privatos, in longinquos, in propinquos, in alienos, in suos inruebat, sed nescio quo modo jam usu obduruerat et percalluerat ci vitatis incredibilis patientia: quæ vero aderant jam et impendebant, quonam modo ea aut depellere potuissetis aut ferre? Imperium ille si nactus esset, omitto socios, exteras nationes, reges, tetrarchas; Vota enim faceretis, ut in eos se potius immitteret quam in vestras possessiones, vestra tecta, vestras pecunias: pecunias dico? A liberis, me dius fidius, et a coniugibus vestris numquam ille effrenatas suas libidines cohibuisset. Fingi hæc putatis, quæ patent, quæ nota sunt omnibus, quæ tenentur? Servorum exercitus illum in urbe conscripturum fuisse, per quos totam rem

Publicam resque privatas omnium possideret? Quam ob rem si cruentum gladium tenens clamaret T. Annius: " Adeste, quæso, atque audite, cives: P. Clodium interfeci, ejus furores, quos nullis jam legibus, nullis judiciis frenare poteramus, hoc ferro et. Hac dextera a cervicibus vestris reppuli, per me ut

Unum jus æquitas, leges libertas, pudor pudicitia in civitate maneret," esset vero timendum, quonam modo id ferret civitas 1 Nunc enim quis est qui non probet, qui non laudet, qui non unum post hominum memoriam T. Annium plurimum rei publicæ profuisse, maxima lætitia populum Romanum, cunctam Italiam, nationes omnis adfecisse et dicat et sentiat? Non queo vetera illa populi Romani gaudia quanta fuerint judicare: multas tamen jam summorum imperatorum clarissimas victorias ætas nostra vidit, quarum nulla neque tam diuturnam attulit lætitiam

Nec tantam. Mandate hoc memoriæ, judices: spero multa vos liberosque vestros in re publica bona esse visuros: in eis singulis ita semper existimabitis, vivo P. Clodio nihil eorum vos visuros fuisse. In spem maximam et, quem ad modum confido, verissimam sumus adducti, hunc ipsum annum, hoc ipso summo viro consule, compressa hominum licentia, cupiditatibus fractis, legibus et judiciis constitutis, salutarem civitati fore. Num quis est igitur tam demens qui hoc P. Clodio vivo contingere potuisse arbitretur? Quid? Ea, quæ tenetis privata atque vestra, dominante homine furioso quod jus perpetuæ possessionis habere potuissent?

XXIX. Non timeo, judices, ne odio inimicitiarum mearum inflammatus libentius hæc in illum evomere videar quam verius. Etenim si præcipuum esse debebat, tamen ita communis erat omnium ille hostis, iit in communi odio pæne æqualiter versaretur odium meum. Non potest dici satis, ne cogitari quidem, quantum in illo sceleris, quantum exitii

Fuerit. Quin sic attendite, judices: nempe hæc est quæstio de interitu P. Clodii. Fingite animis — liberæ sunt enim nostræ cogitationes et quæ volunt sic intuentur, ut ea cernimus, quæ videmus, — fingite igitur cogitatione imaginem hujus condicionis meæ, si possim efficere ut Milonem absolvatis, sed ita, si P. Clodius revixerit. Quid voltu extimuistis? Quonam modo ille vos vivus adficeret, quos mortuus inani cogitatione percussit? Quid? Si ipse Cn. Pompeius, qui ea virtute ac fortuna est, ut ea potuerit semper, quæ nemo præter illum, si is, inquam, potuisset aut quæstionem de morte P. Clodii ferre aut ipsum ab inferis excitare, utrum putatis potius facturum fuisse? Etiam si propter amicitiam vellet illum ab inferis evocare, propter rem publicam non fecisset. Ejus igitur mortis sedetis ultores, cujus vitam si putetis per vos restitui posse, nolitis, et de ejus nece lata quæstio est, qui si lege eadem reviviscere posset, lata lex numquam esset. Hujus ergo interfector si esset, in confitendo ab eisne pœnam timeret, quos liberavisset?

Græci homines deorum honores tribuunt eis viris,

Qui tyrannos necaverunt: quæ ego vidi Athenis Quæ aliis in urbibus Græciæ! Quas res divinas talibus institutas viris! Quos cantus, quæ carmina! Prope ad immortalitatis et religionem et memoriam consecrantur: vos tanti conservatorem populi, tanti sceleris ultorem non modo honoribus nullis adficietis, sed etiam ad supplicium rapi patiemini? Confiteretur, confiteretur, inquam, si fecisset, et magno animo et libenter, fecisse se libertatis omnium causa, quod esset ei non confitendum modo, verum etiam prædicandum.

XXX. Etenim si id non negat, ex quo nihil petit nisi ut ignoscatur, dubitaret id fateri, ex quo etiam præmia laudis essent petenda? Nisi vero gratius putat esse vobis sui se capitis quam vestri defensorem fuisse, cum præsertim in ea confessione, si grati esse velletis, honores adsequeretur amplissimos. Si factum vobis non probaretur — quamquam qui poterat salus sua cuiquam non probari? — Sed tamen si minus fortissimi viri virtus civibus grata cecidisset, magno animo constantique cederet ex ingrata civitate; Nam quid esset ingratius quam lætari ceteros, lugere eum solum, propter quem ceteri lætarentur?

Quamquam hoc animo semper omnes fuimus in patriæ proditoribus opprimendis, ut, quoniam nostra futura esset gloria, periculum quoque et invidiam nostram putaremus; Nam quæ mihi ipsi tribuenda laus esset, cum tantum in consulatu meo pro vobis ac liberis vestris ausus essem, si id quod conabar sine maximis dimicationibus meis me esse ausurum arbitrarer? Quæ mulier sceleratum ac perniciosum civem interficere non auderet, si periculum non timeret? Proposita invidia, morte, pœna qui nihilo segnius rem publicam defendit, is vir vere putandus est; Populi grati est præmiis adficere bene meritos de re publica civis, viri fortis ne suppliciis

Quidem moveri ut fortiter fecisse pæniteat. Quam ob rem uteretur eadem confessione T. Annius, qua Ahala, qua Nasica, qua Opimius, qua Marius, qua nosmet ipsi, et, si grata res publica esset, lætaretur; Si ingrata, tamen in gravi fortuna conscientia sua niteretur.

Sed hujus beneficii gratiam, judices, fortuna populi Romani et vestra felicitas et di immortales sibi deberi putant; Nec vero quisquam aliter arbitrari potest, nisi qui nullam vim esse ducit numenve divinum, quem neque imperii nostri magnitudo neque sol ille nec cæli signorumque motus nee vicissitudines rerum atque ordines movent neque, id quod maximum est, majorum sapientia, qui sacra, qui cærimonias, qui auspicia et ipsi sanctissime coluerunt et nobis, suis posteris, prodiderunt.

XXXI. Est, est profecto illa vis, neque in his cor-

Poribus atque in hac imbecillitate nostra inest quiddam quod vigeat et sentiat, et non inest in hoc tanto naturæ tam præclaro motu; Nisi forte idcirco non putant, quia non apparet nec cernitur, proinde quasi nostram ipsam mentem, qua sapimus, qua providemus, qua hæc ipsa agimus ac dicimus, videre aut plane qualis aut ubi sit sentire possimus. Ea vis igitur ipsa, quæ sæpe incredibilis huic urbi felicitates atque opes attulit, illam perniciem exstinxit ac sustulit, cui primum mentem iniecit, ut vi inritare ferroque lacessere fortissimum virum auderet vincereturque ab eo, quem si vicisset, habiturus esset impunitatem et licentiam sempiternam.

Non est humano consilio, ne mediocri quidem, judices, deorum immortalium cura res illa perfecta: religiones me hercule ipsæ, quæ illam beluam cadere viderunt, commosse se videntur et jus in illo suum retinuisse. Vos enim jam, Albani tumuli atque luci, vos, inquam, imploro atque obtestor, vosque, Albanorum obrutæ aræ, sacrorum populi Romani sociæ et æquales, quas ille præceps amentia cæsis prostratisque sanctissimis lucis substructionum insanis molibus oppresserat; Vestræ tum aræ, vestræ religiones viguerunt, vestra vis valuit, quam ille omni scelere polluerat; Tuque ex tuo edito monte. Latiaris sancte Juppiter, cujus ille lacus, nemora finisque sæpe omni nefario stupro et scelere macularat, aliquando ad eum pœniendum oculos aperuisti: vobis illæ, vobis vestro in conspectu seræ, sed

Justæ tamen et debitæ pœnæ solutæ su n t: nisi forte hoc etiam casu factum esse dicemus, ut ante ipsum sacrarium Bonæ deæ, quod est in fundo T. Sertii Galli, in primis honesti et ornati adulescentis, ante ipsam, inquam, Bonam deam, cum prœlium commisisset, primum illud volnus acciperet, quo tæterrimam mortem obiret, ut non absolutus judicio illo nefario videretur, sed ad hanc insignem pœnam reservatus.

XXXII. Nec vero non eadem ira deorum hanc ejus satellitibus iniecit amentiam, ut sine imaginibus, sine cantu atque ludis, sine exsequiis, sine lamentis, sine laudationibus, sine funere, oblitus cruore et luto, spoliatus illius supremi diei celebritate, cui cedere inimici etiam solent, ambureretur abiectus. Non fuisse credo fas clarissimorum virorum formas illi tæterrimo parricidæ aliquid decoris adferre, neque ullo in loco potius mortem ejus lacerari quam in quo vita esset damnata.

Dura, me dius fidius, mihi jam Fortuna populi Romani et crudelis videbatur, quæ tot annos illum in hanc rem publicam insultare pateretur: polluerat stupro sanctissimas religiones, senatus gravissima decreta perfregerat, pecunia se a judici hus palam redemerat, vexarat in tribunatu senatum, omnium ordinum consensu pro salute rei publicæ gesta resciderat, me patria expulerat, bona diripuerat, domum incenderat, liberos, coniugem meam vexarat, Cn. Pompeio nefarium bellum indixerat, magistratuum privatorumque cædis effecerat, domum mei fratris incenderat, vastarat Etruriam, multos sedibus ac fortunis ejecerat; Instabat, urgebat; Capere ejus amentiam civitas, Italia, provinciæ, regna non poterant; Incidebantur jam domi leges, quæ nos servis nostris addicerent; Nihil erat cujusquam, quod quidem ille adamasset, quod non hoc anno suum fore

Putaret: obstabat ejus cogitationibus nemo præter Milonem; Illum ipsum, qui obstare poterat, novo reditu in gratiam quasi devinctum arbitrabatur; Cæsaris potentiam suam esse dicebat; Bonorum animos in meo casu contempserat: Milo unus urgebat.

XXXIII. Hic di immortales, ut supra dixi, mentem illi perdito ac furioso dederunt, ut huic faceret insidias: aliter perire pestis illa non potuit; Numquam illum res publica suo jure esset ulta. Senatus, credo, prætorem eum circumscripsisset: ne cum solebat * *

Quidem id facere, in privato eodem hoc aliquid profecerat. An consules in prætore cœrcendo fortes fuissent? Primum Milone occiso habuisset suos consules; Deinde quis in eo prætore consul fortis esset, per quem tribunum virtutem consularem cru omnia, possideret, teneret; Lege nova quæ est inventa apud eum cum reliquis legibus Clodianis, servos nostros libertos suos fecisset; Postremo, nisi eum di immortales in eam mentem impulissent, ut homo effeminatus fortissimum virum conaretur occidere, hodie rem publicam nullam haberetis.

An ille prætor, ille vero consul, si modo hæc templa atque ipsa mœnia stare eo vivo tam diu et consulatum ejus exspectare potuissent, ille denique vivus mali nihil fecisset, qui mortuus uno ex suis satellitibus Sex. Clodio duce curiam incenderit? Quo quid miserius, quid acerbius, quid luctuosius vidimus? Templum sanctitatis, amplitudinis, mentis, consilii publici, caput urbis, aram sociorum, portum omnium gentium, sedem ab universo populo concessam uni ordini, inflammari, exscindi, funestari, neque id fieri a multitudine imperita, quamquam esset miserum id ipsum, sed ab uno? Qui cum tantum ausus sit * 6 ustor pro mortuo, quid signifer pro vivo non esset ausus? In curiam potissimum abiecit, ut eam mortuus incenderet, quam vivus everterat.

Et sunt qui de via Appia querantur, taceant de curia! Et qui ab eo spirante forum putent potuisse defendi, Cujus non restiterit cadaveri curia! Excitate, excitate ipsum, si potestis, a mortuis: frangetis impetum vivi, cujus vix sustinetis furias insepulti? Nisi vero sustinuistis eos, qui cum facibus ad curiam cucurrerunt, cum falcibus ad Castoris, cum gladiis toto foro volitarunt. Cædi vidistis populum Romanum, contionem gladiis disturbari, cum audiretur silentio M. Cælius, tribunus plebis, vir et in re publica fortissimus et in suscepta causa firmissimus et bonorum voluntati et auctoritati senatus deditus et in hac Milonis sive invidia sive fortuna singulari divina et incredibili fide.

XXXIV. Sed jam satis multa de causa, extra causam etiam nimis fortasse multa. Quid restat nisi ut orem obtesterque vos, judices, ut eam misericordiam tribuatis fortissimo viro, quam ipse non implorat, ego etiam repugnante hoc et imploro et exposco? Nolite, si in nostro omnium fletu nullam lacrimam aspexistis Milonis, si voltum semper eundem,

Si vocem, si orationem stabilem ac non mutatam videtis, hoc minus ei parcere: haud scio an multo sit etiam adiuvandus magis: etenim si in gladiatoriis pugnis et infimi generis hominum condicione atque fortuna timidos atque supplices et ut vivere liceat obsecrantis etiam odisse solemus, fortis atque animosos et se acriter ipsos morti offerentis servare cupimus, eorumque nos magis miseret, qui nostram misericordiam non requirunt, quam qui illam efflagitant, quanto hoc magis in fortissimis civibus facere debemus?

Me quidem, judices, exanimant et interimunt hæ voces Milonis, quas audio adsidue et quibus intersum cotidie: " Valeant," inquit, " valeant cives mei; Sint incolumes, sint florentes, sint beati; Stet hæc urbs præclara mihique patria carissima, quoquo modo erit merita de me; Tranquilla re publica mei cives, quoniam mihi cum illis non licet, sine me ipsi, sed propter me tamen perfruantur; Ego cedam atque abibo: si mihi bona re publica frui non licuerit, at carebo mala, et quam primum tetigero bene moratam et liberam civitatem, in ea conquiescam. 94 0 Frustra" inquit " mihi suscepti labores! O spes fallaces et cogitationes inanes meæ! Ego cum tribunus plebis re publica oppressa me senatui dedissem, quem exstinctum acceperam, equitibus Romanis, quorum vires erant debiles, bonis viris, qui omnem auctoritatem Clodianis armis abiecerant, mihi umquam bonorum præsidium defuturum putarem? Ego cum te " — mecum enim sæpissime loquitur — " patriæ reddidissem, mihi putarem in patria non futurum locum? Ubi nunc senatus est, quem secuti sumus? Ubi equites Romani illi, illi " inquit " tui? Ubi studia municipiorum? Ubi Italiæ voces? Ubi denique tua illa, M. Tulli, quæ plurimis fuit auxilio, vox atque defensio? Mihine ea soli, qui pro te totiens morti me obtuli, nihil potest opitulari? "

XXXV. Nec vero hæc, judices, ut ego nunc, flens, sed hoc eodem loquitur voltu quo videtis. Negat enim, negat ingratis civibus fecisse se quæ fecerit, timidis et omnia circumspicientibus pericula non negat. Plebem et infimam multitudinem, quæ P. Clodio duce fortunis vestris imminebat, eam, quo tutior esset vestra vita, se fecisse commemorat ut non modo virtute flecteret, sed etiam tribus suis patrimoniis deleniret, nec timet ne, cum plebem muneribus placarit, vos non conciliarit meritis in rem tiam temporibus his ipsis sæpe esse perspectam, vestras vero et vestrorum ordinum occursationes,

Dederit, se secum ablaturum esse dicit. Meminit etiam sibi vocem præconis modo defuisse, quam minime desiderarit, populi vero cunctis suffragiis, quod unum cupierit, se consulem declaratum; Nunc denique, si hæc contra se sint futura, sibi facinoris suspitionem, non facti crimen obstare. Addit hæc, quæ certe vera sunt, fortis et sapientis viros non tam præmia sequi solere recte factorum quam ipsa recte facta; Se nihil in vita nisi præclarissime fecisse, si quidem nihil sit præstabilius viro quam periculis patriam liberare; Beatos esse, quibus ea

Res honori fuerit a suis civibus, nec tamen eos miseros, qui beneficio civis suos vicerint; Sed tamen ex omnibus præmiis virtutis, si esset habenda ratio præmiorum, amplissimum esse præmium gloriam; Esse hanc unam, quæ brevitatem vitæ posteritatis memoria consolaretur, quæ efficeret ut absentes adessemus, mortui viveremus; Hanc denique esse cujus gradibus etiam in cælum homines viderentur

Ascendere. " De me '' inquit " semper populus Romanus, semper omnes gentes loquentur, nulla umquam obmutescet vetustas: quin hoc tempore ipso, cum omnes a meis inimicis faces invidiæ meæ subiciantur, tamen omni in hominum cœtu gratiis agendis et gratulationibus habendis et omni sermone celebramur." Omitto Etruriæ festos et actos et

Institutos dies; Centesima lux est hæc ab interitu P. Clodii et, opinor, altera: qua fines imperii populi Romani sunt, ea non solum fama jam de illo, sed etiam lætitia peragravit. Quam ob rem " ubi corpus hoc sit non " inquit " laboro, quoniam omnibus in terris et jam versatur et semper habitabit nominis mei gloria."

XXXVI. Hæc tu mecum sæpe his absentibus, sed isdem audientibus hæc ego teeum, Milo: " Te quidem, cum isto animo es, satis laudare non possum, sed, quo est ista magis divina virtus, eo majore ate dolore divellor; Nec vero, si mihi eriperis, reliqua est illa tamen ad consolandum querella, ut eis irasci possim, aquibus tantum volnus accepero: non enim inimici mei te mihi eripient, sed amicissimi, non male aliquando de me meriti, sed semper optime." Nullum umquam, judices, mihi tantum dolorem inuretis — etsi quis potest esse tantus? — Sed ne hunc quidem ipsum, ut obliviscar quanti me semper feceritis: quæ si vos cepit oblivio aut si in me aliquid offendistis, cur non id meo capite potius luitur quam Milonis? Præclare enim vixero, si quid mihi acciderit prius

Quam hoc tantum mali videro. Nunc me una consolatio sustentat, quod tibi, T. Anni, nullum ame amoris, nullum studii, nullum pietatis officium defuit: ego inimicitias potentium pro te appetivi; Ego meum sæpe corpus et vitam obieci armis inimicorum

Tuorum; Ego me plurimis pro te supplicem abieci; Bona, fortunas meas ac liberorum meorum in communionem tuorum temporum contuli; Hoc denique ipso die, si quæ vis est parata, si quæ dimicatio capitis futura, deposco. Quid jam restat? Quid habeo quod faciam pro tuis in me meritis nisi ut eam fortunam, quæcumque erit tua, ducam meam? Non recuso, non abnuo, vosque obsecro, judices, ut vestra beneficia, quæ in me contulistis, aut in hujus salute augeatis aut in ejusdem exitio occasura esse videatis.

XXXVII. His lacrimis non movetur Milo — est quodam incredibili robore animi: — exsilium ibi esse putat, ubi virtuti non sit locus; Mortem naturæ finem esse, non pœnam. Sed hic ea mente, qua natus es t: quid vos, judices? Quo tandem animo eritis? Memoriam Milonis retinebitis, ipsum eicietis? E terit dignior locus in terris ullus qui hanc virtutem excipiat quam hic, qui procreavit? Vos, vos appello, fortissimi viri, qui multum pro re publica sanguinem effudistis; Vos in viri et in civis invicti appello periculo, centuriones, vosque, milites: vobis non modo inspectantibus, sed etiam armatis et huic judicio præsidentibus hæc tanta virtus ex hac urbe ex-

Pelletur, exterminabitur, proicietur? O me miserum, o me infelicem! Revocare tu me in patriam, Milo, potuisti per hos, ego te in patria per eosdem retinere non potero? Quid respondebo liberis meis, qui te

Parentem alterum putant? Quid tibi, Quinte frater, qui nunc abes, consorti mecum temporum illorum? Mene non potuisse Milonis salutem tueri per eosdem, per quos nostram ille servasset? At in qua causa non potuisse? Quæ est grata gentibus omnibus. A quibus non potuisse? Ab eis, qui maxime

P. Clodii morte acquierunt. Quo deprecante? Me. Quodnam ego concepi tantum scelus aut quod in me tantum facinus admisi, judices, cum illa indicia communis exitii indagavi, patefeci, protuli, exstinxi? Omnes in me meosque redundant ex fonte illo dolores. Quid me reducem esse voluistis? An ut inspectante me expellerentur ei, per quos essem restitutus? Nolite, obsecro vos, acerbiorem mihi pati reditum esse, quam fuerit ille ipse discessus: nam qui possum putare me restitutum esse, si distrahar ab his, per quos restitutus sum?

XXXVIII. Utinam di immortales fecissent — pace tua, patria, dixerim: metuo enim ne scelerate dicam in te quod pro Milone dicam pie — utinam P. Clodius non modo viveret, sed etiam prætor, consul, dictator

Esset potius quam hoc spectaculum viderem! O di immortales! Fortem et a vobis, judices, conservandum virum! " Minime, minime "; Inquit " immo vero pœnas ille debitas luerit: nos subeamus, si ita necesse est, non debitas." Hicine vir patriæ natus usquam nisi in patria morietur, aut, si forte, pro patria? Hujus vos animi monumenta retinebitis, corporis in Italia nullum sepulcrum esse patiemini? Hunc sua quisquam sententia ex hac urbe expellet, quem omnes urbes expulsum a vobis ad se vocabunt?

O terram illam beatam, quæ hunc virum exceperit, hanc ingratam, si ejecerit, miseram, si amiserit!

Sed finis sit; Neque enim præ lacrimis jam loqui possum, et hic se lacrimis defendi vetat. Vos oro obtestorque, judices, ut in sententiis ferendis, quod sentietis, id audeatis. Vestram virtutem, justitiam, fidem, mihi credite, is maxime probabit, qui in judicibus legendis optimum et sapientissimum et fortissimum quemque elegit.

Index