M. Tullius Cicero: Pro M. Marcello

I. Diuturni silentii, patres conscripti, quo eram his temporibus usus, non timore aliquo, sed partim dolore, partim verecundia, finem hodiernus dies attulit, idem que initium quæ vellem quæque sentirem meo pristino more dicen di: tantam enim mansuetudinem, tam inusitatam inauditamque clem entiam, tantum in summa potestate rerum omnium modum, tam denique incredibilem sapientiam ac pæne divinam

Tacitus præterire nullo modo possum. M. enim Marcello vobis, patres conscripti, reique publicæ reddito, non illius solum, sed etiam meam vocem et auctoritatem et vobis et rei publicæ conservatam ac restitutam puto. Dolebam enim, patres conscripti, et vehem enter angebar virum talem, cum in eadem causa, in qua ego, fuisset, non in eadem esse fortuna, nec mihi persuadere poteram nec fas esse ducebam versari me in nostro vetere curriculo illo æmulo atque im ita tore studiorum ac laborum meorum quasi quodam socio am eet com ite distracto.

Ergo et mihi meæ pristinæ vitæ consuetudinem, C. Cæsar, interclusam aperuisti et his omnibus ad bene de omni re publica sperandum quasi signum

Aliquod sustulisti. Intellectum est enim mihi quidem in multis et maxime in me ipso, sed paulo ante omnibus, cum M. Marcellum senatui reique publicæ concessisti, commemoratis præsertim offensionibus, te auctoritatem hujus ordinis dignitatemque rei publicæ tuis vel doloribus vel suspicionibus anteferre. Ille quidem fructum omnis ante actæ vitæ hodierno die maximum cepit, cum summo consensu senatus tum judicio tuo gravissimo et maximo; Ex quo profecto intellegis quanta in dato beneficio sit laus, cum in accepto sit tanta

Gloria. Est vero fortunatus ille, cujus ex salute non minor pæne ad omnis, quam ad ipsum ventura sit, lætitia pervenerit: quod quidem ei merito atque optimo jure contigit; Quis enim est illo aut nobilitate aut probitate aut optimarum artium studio aut innocentia aut ullo laudis genere præstantior?

II. Nullius tantum flumen est ingenii, nullius dicendi aut scribendi tanta vis, tanta copia, quæ non dicam exornare, sed enarrare, C. Cæsar, res tuas gestas possit. Tamen adfirmo et hoc pace dicam tua, nullam in his esse laudem ampliorem quam eam,

Quam hodierno die consecutus es. Soleo sæpe ante oculos ponere idque libenter crebris usurpare sermonibus, omnis nostrorum imperatorum, omnis exterarum gentium potentissimorum que populorum, omnis clarissimorum regum res gestas cum tuis nec contentionum magnitudine nec numero prœliorum nec varietate regionum nec celeritate conficiendi nec dissimilitudine bellorum posse conferri, nec vero disiunctissimas terras citius passibus cujusquam potuisse peragrari, quam tuis non dicam cursibus,

Sed victoriis lustratæ su n t: quæ quidem ego nisi ita magna esse fatear, ut ea vix cujusquam mens aut cogitatio capere possit, amens sim; Sed tam en sunt alia majora. Nam bellicas laudes solent quidam extenuare verbis easque detrahere ducibus, communicare cum multis, ne propriæ sint imperatorum; Et certe in armis militum virtus, locorum opportunitas, auxilia sociorum, classes, comm eatus multum juvant, maximam vero partem quasi suo jure Fortuna sibi vindicat et quicquid prospere gestum est, id pæne

Omne ducit suum. At vero hujus gloriæ, C. Cæsar, quam es paulo ante adeptus, socium habes neminem: totum hoc, quantumcumque est, quod certe maximum est, totum est, inquam, tuum. Nihil sibi ex ista laude centurio, nihil præfectus, nihil cohors, nihil turma- decerp it; Quin etiam illa ipsa rerum humanarum domina, Fortuna, in istius societatem gloriæ se non offert: tibi cedit, tuam esse totam et propriam fatetur; Numquam enim tem eritas cum

Sapientia commiscetur neque ad consilium casus admittitur. Tudine innumerabilis, locis infinitas, omni copiarum genere abundantis: sed tam en ea vicisti, quæ et naturam et condicionem ut vinci possent habeb an t; Nulla est enim tanta vis quæ non ferro et viribus debilitari frangique po ssit: animum vincere, iracundiam cohibere, victoriam tem perare, adversarium nobilitate, ingenio, virtute præstantem non modo extollere jacentem, sed etiam amplificare ejus pristinam dignitatem, hæc qui facit, non ego eum cum summis viris comparo, sed simillimum deo

Judico. Itaque, C. Cæsar, bellicæ tuæ laudes celebrabuntur illæ quidem non solum nostris, sed pæne omnium gentium litteris atque linguis, nec ulla umquam ætas de tuis laudibus conticescet; Sed tamen ejus modi res nescio quo modo etiam cum leguntur, obstrepi clamore militum videntur et tubarum sono: at vero cum aliquid clementer, mansuete, juste, moderate, sapienter factum, in iracundia præsertim, quæ est inimica consilio, et in victoria, quæ natura insolens et superba est, audimus aut legimus, quo studio incendimur, non modo in gestis rebus, sed etiam in fictis, ut eos sæpe, quos num quara

Vidimus, diligamus! Te vero, quem præsentem intuemur, cujus mentem sensusque et os cernimus, ut, quicquid belli fortuna reliquum rei publicæ fecerit, id esse salvum velis, quibus laudibus efferemus? Quibus studiis prosequemur? Qua benevolentia complectemur? Parietes, me dius fidius, ut mihi videtur, hujus curiæ tibi gratias agere gestiunt, quod brevi tempore futura sit illa auctoritas in his majorum suorum et suis sedibus.

IV. Equidem cum C. Marcelli, viri optimi et commemorabili pietate præditi lacrimas modo vobiscum viderem, omnium Marcellorum meum pectus memoria obfudit, quibus tu etiam mortuis M. Marcello conservato dignitatem suam reddidisti nobilissimamque familiam jam ad paucos redactam

Pæne ab interitu vindicasti. Hunc tu igitur diem tuis maximis et innumerabilibus gratulationibus jure antepones. Hæc enim res unius est propria C. Cæsaris; Ceteræ duce te gestæ magnæ illæ quidem, sed tamen multo magnoque comitatu: hujus autem rei tu idem es et dux et comes: quæ quidem tanta est, ut tropæis et monumentis tuis adlatura finem sit ætas: nihil est enim opere et manu factum, quod non aliquando conficiat et con-

Sumat vetustas: at hæc tua justitia et lenitas animi florescet cotidie magis, ita ut quantum tuis operibus diuturnitas detrahet, tantum adferat laudibus; Et ceteros quidem omnis victores bellorum

Civilium jam ante æquitate et misericordia viceras: hodierno vero die te ipsum vicisti. Vereor ut hoc, quod dicam, perinde intellegi possit auditum atque ipse cogitans sentio: ipsam victoriam vicisse videris, cum ea, quæ illa erat adepta, victis remisisti; Nam cum ipsius victoriæ condicione omnes victi occidissemus, clementiæ tuæ judicio conservati sumus. Recte igitur unus invictus es, aquo etiam ipsius victoriæ condicio visque devicta est.

V. Atque hoc C. Cæsaris judicium, patres conscripti, quam late pateat attendite: omnes enim, qui ad illa arma fato sumus nescio quo rei publicæ misero funestoque compulsi, etsi aliqua culpa tenemur erroris humani, scelere certe liberati sumus. Marcellum deprecantibus vobis rei publicæ conservavit, me et mihi et item rei publicæ, nulle deprecante, reliquos amplissimos viros et sibi ipsos et patriæ reddidit, quorum et frequentiam et dignitatem hoc ipso in consessu videtis, non ille hostis induxit in curiam, sed judicavit aplerisque ignoratione potius et falso atque inani metu quam cupiditate aut crudelitate bellum esse susceptum: que quidem in bello semper de pace audiendum putavi semperque dolui non modo pacem, sed etiam oratio nem civium pacem flagitantium repudiari; Neque enim ego illa nec ulla umquam secutus sum arma j civilia semperque mea consilia pacis et togæ socia, non belli atque armorum fuerunt. Hominem sum secutus privato officio, non publico, tantumque apud me grati animi fidelis memoria valuit, ut nulla non modo cupiditate, sed ne spe quidem prudens et sciens tamquam ad interitum ruerem voluntarium.

Quod quidem meum consilium minime obscurum fu it; Nam et in hoc ordine integra re multa de pace dixi et in ipso bello eadem etiam cum capitis mei periculo sensi. Ex quo nemo jam erit tam iniustus existimator rerum qui dubitet quæ Cæsaris de bello voluntas fuerit, cum pacis auctores conservandos statim censuerit, ceteris fuerit iratior. Atque id minus mirum fortasse tum, cum esset incertus exitus et anceps fortuna belli: qui vero victor pacis auctores diligit, is profecto declarat se maluisse non

Dimicare quam vincere. VI. Atque hujus quidem rei M. Marcello sum testis; Nostri enim sensus ut in pace semper, sic tum etiam in bello congruebant: quotiens ego eum et quanto cum dolore vidi, cum insolentiam certorum hominum tum etiam ipsius victoriæ ferocitatem extimescentem! Quo gratior tua liberalitas, C. Cæsar, nobis, qui illa vidimus, debet esse; Non enim jam causæ sunt inter se, sed

Victoriæ comparandæ. Vidimus tuam victoriam prœliorum exitu terminatam: gladium vagina vacuum in urbe non vidimus. Quos amisimus civis, eos Martis vis perculit, non ira victoriæ, ut dubitare debeat nemo quin multos, si fieri posset, C. Cæsar ab inferis excitaret, quoniam ex eadem acie conservat quos potest. Alterius vero partis nihil amplius dicam quam, id quod omnes verebamur, nimis iracundam futuram fuisse victoriam. Quidam enim non modo armatis, sed interdum etiam otiosis minabantur, nec quid quisque sensisset, sed ubi fuisset cogitandum esse dicebant; Ut mihi quidem videantur di immortales, etiam si pœnas a populo Romano ob aliquod delictum expetiverunt, qui civile bellum tantum et tam luctuosum excitaverunt, vel placati jam vel satiati aliquando omnem spem salutis ad clementiam victoris et sapientiam contulisse.

Qua re gaude tuo isto tam excellenti bono, et fruere cum fortuna et gloria tum etiam natura et moribus tuis; Ex quo quidem maximus est fructus jucunditasque sapienti. Cetera cum tua reeordabere, etsi persæpe virtuti, tamen plerumque felicitati tuæ gratulabere: de nobis, quos in re publica tecum 4 36 simul esse voluisti, quotiens cogitabis, totiens de maximis tuis beneficiis, totiens de incredibili liberalitate, totiens de singulari sapientia tua cogit ab is: quæ non modo summa bona, sed nimirum audebo vel sola dicere: tantus est enim splendor in laude vera, tanta in magnitudine animi et consilii dignitas, ut hæc a virtute donata, cetera a fortuna commodata

Esse videantur. Noli igitur in conservandis bonis viris defetigari, non cupiditate præsertim aliqua aut pravitate lapsis, sed opinione officii stulta fortasse, certe non improba, et specie quadam rei publicæ; Non enim tua ulla culpa est, si te aliqui timuerunt, contraque summa laus, quod minime timendum fuisse senserunt.

VII. Nunc venio ad gravissimam querellam et atrocissimam suspitionem tuam, quæ non tibi ipsi magis quam cum omnibus civibus, tum maxim e nobis, qui ate conservati sumus, providenda es t: quam etsi spero falsam esse, tam en numquam extenuabo verbis. Tua enim cautio nostra cautio est, ut si in alterutro peccandum sit, malim videri nimis timidus quam parum prudens. Sed quisnam est iste tam demens? D e tuisne? — Tam etsi qui magis sunt tui quam quibus tu salutem insperantibus reddidisti? — An ex hoc numero, qui una tecum fuerunt? Non est credibilis tantus in ullo furor, ut quo duce omnia

Summa sit adeptus, hujus vitam non anteponat suæ. An si nihil tui cogitant sceleris, cavendum est ne quid inimici? Qui? Omnes enim, qui fuerunt, aut sua pertinacia vitam amiserunt aut tua misericordia retinuerunt, ut aut nulli supersint de inimicis aut

Qui fuerunt sint amicissimi. Sed tamen cum in animis hominum tantæ latebræ sint et tanti recessus, augeamus sane suspitionem tuam: simul enim augebimus diligentiam. Nam quis est omnium tam ignarus rerum, tam rudis in re publica, tam nihil umquam nec de sua nec de communi salute cogitans qui non intellegat tua salute contineri suam et ex unius tua vita pendere omnium? Equidem de te dies noctisque, ut debeo, cogitans casus dumtaxat humanos et incertos eventus valetudinis et naturæ communis fragilitatem extimesco, doleoque, cum res publica immortalis esse debeat, eam in unius mortalis

Anima consistere. Si vero ad humanos casus incertosque motus valetudinis sceleris etiam accedit insidiarumque consensio, quem deum, si cupiat, posse opitulari rei publicæ credamus?

VIII. Omnia sunt excitanda tibi, C. Cæsar, uni, quæ jacere sentis, belli ipsius impetu, quod necesse fuit, perculsa atque prostrata: constituenda judicia, revocanda fides, comprimendæ libidines, propaganda suboles, omnia, quæ dilapsa jam diffluxerunt,

Severis legibus vincienda sunt. Non fuit recusandum in tanto civili bello, tanto animorum ardore et armorum, quin quassata res publica, quicumque belli eventus fuisset, multa perderet et ornamenta dignitatis et præsidia stabilitatis suæ, multaque uterque dux faceret armatus, quæ idem togatus fieri prohibuisset: quæ quidem tibi nunc omnia belli volnera sananda sunt, quibus præter te nemo mederi potest.

Itaque illam tuam præclarissimam et sapientissimam vocem invitus audivi: " satis diu vel naturæ vixi vel gloriæ." Satis, si ita vis, fortasse naturæ, addo etiam, si placet, gloriæ: at, quod maximum est, patriæ certe parum. Qua re omitte istam, quæso, doctorum hominum in contemnenda morte prudentiam: noli nostro periculo esse sapiens. Sæpe enim venit ad auris meas, te idem istud nimis crebro dicere tibi satis te vixisse. Credo, sed tum id audirem, si tibi soli viveres aut si tibi etiam soli natus esses: omnium salutem civium cunctamque rem publicam res tuæ gestæ complexæ sunt; Tantum abes a perfectione maximorum operum, ut fundamenta nondum quæ cogitas ieceris: hic tu modum vitæ tuæ non salute rei publicæ, sed æquitate animi definies? Quid, si istud ne gloriæ tuæ quidem satis est? Cujus te esse avidissimum, quamvis sis sapiens, non negabis. Parumne igitur, inquies, magna relinquemus? Immo vero aliis quamvis multis satis, tibi uni parum; Quicquid est enim, quamvis amplum sit, id est parum tum, cum est aliquid amplius. Quod si rerum tuarum immortalium, C. Cæsar, hic exitus futurus fuit, ut devictis adversariis rem publicam in eo statu relinqueres, in quo nunc est, vide, quæso, ne tua divina virtus admirationis plus sit habitura quam gloriæ; Si quidem gloria est inlustris ac pervagata magnorum vel in suos vel in patriam vel in omne genus hominum fama meritorum.

IX. Hæc igitur tibi reliqua pars es t; Hic restat actus, in hoc elaborandum est, ut rem publicam constituas, eaque tu in primis summa tranquillitate et otio perfruare: tum te, si voles, cum et patriæ quod debes solveris et naturam ipsam expleveris satietate vivendi, satis diu vixisse dicito. Quid est enim omnino hoc ipsum diu, in quo est aliquid extremum? Quod cum venit, omnis voluptas præterita pro nihilo est, quia postea nulla est futura. Quamquam iste tuus animus numquam his angustiis, quas natura nobis ad vivendum dedit, contentus fuit, semper immortalitatis amore flagravit. Nec vero hæc tua vita ducenda est, quæ corpore et spiritu continetur: illa, inquam, illa vita est tua, quæ vigebit memoria sæculorum omnium, quam posteritas alet, quam ipsa æternitas semper tuebitur. Huic tu inservias, huic te ostentes oportet, quæ quidem quæ miretur jam pridem multa habet; Nunc etiam quæ laudet exspectat. Obstupescent posteri certe imperia, provincias, Rhenum, Oceanum, Nilum, pugnas innumerabilis, incredibilis victorias, monimenta,

Munera, triumphos audientes et legentes tuos: sed nisi hæc urbs stabilita tuis consiliis et institutis erit, vagabitur modo tuum nomen longe atque late, sedem stabilem et domicilium certum non habebit. Erit inter eos etiam, qui nascentur, sicut inter nos fuit, magna dissensio, cum alii laudibus ad cælum res tuas gestas efferent, alii fortasse aliquid requirent, idque vel maximum, nisi belli civilis incendium salute patriæ restinxeris, ut illud fati fuisse videatur, hoc consilii. Servi igitur eis etiam judicibus, qui multis post sæculis de te judicabunt et quidem haud scio an incorruptius quam nos; Nam et sine amore et sine cupiditate et rursus sine odio et sine invidia

Judicabunt. Id autem etiam si tum ad te, ut quidam falso putant, non pertinebit, nunc certe pertinet esse te talem, ut tuas laudes obscuratura nulla umquam sit oblivio.

X. Diversæ voluntates civium fuerunt distractæ que sententiæ; Non enim consiliis solum et studiis, sed armis etiam et castris dissidebamus; Erat enim obscuritas quædam, erat certamen inter clarissimos duces; Multi dubitabant quid optimum esset, mutti quid sibi expediret, multi quid deceret, non nulli

Etiam quid liceret. Perfuncta res publica est hoc misero fatalique bello: vicit is, qui non fortuna inflammaret odium suum, sed bonitate leniret; Neque omnis, quibus iratus esset, eosdem etiam exsilio aut morte dignos judicaret; Arma ab aliis posita, ab aliis erepta sunt: ingratus est iniustusque civis, qui armorum periculo liberatus animum tamen retinet armatum, ut etiam ille melior sit, qui in acie cecidit, qui in causa animam profudit; Quæ enim pertinacia

Quibusdam, eadem aliis constantia videri potest: sed jam omnis fracta dissensio est armis, exstincta æquitate victoris: restat ut omnes unum velint, qui modo habent aliquid non solum sapientiæ, sed etiam sanitatis. Nisi te, C. Cæsar, salvo et in ista sententia, qua cum antea tum hodie vel maxime usus es, manente salvi esse non possumus. Quare omnes te, qui hæc salva esse volumus, et hortamur et obsecramus, ut vitæ tuæ et saluti consulas, omnesque tibi, ut pro aliis etiam loquar quod de me ipse sentio,

Quoniam subesse aliquid putas quod cavendum sit, non modo excubias et custodias, sed etiam laterum nostrorum'oppositus et corporum pollicemur.

XI. Sed ut, unde est orsa, in eodem terminetur oratio, maximas tibi omnes gratias agimus, C. Cæsar, majores etiam habemus; Nam omnes idem sentiunt, ) quod ex omnium precibus et lacrimis sentire potu isti; Sed quia non est omnibus stantibus necesse dicere, am e certe dici volunt, cui necesse est quodam modo, et quod fieri decet M. Marcello ate huic ordini j populoque Romano et rei publicæ reddito, fieri id j intellego; Nam lætari omnis non de unius solum,

Sed de communi omnium salute sentio; Quod autem summæ benevolentiæ est, quæ mea erga illum omnibus sem per nota fuit, ut vix C. Marcello, optimo et amantissimo fratri, præter eum quidem cederem nemini, cum id sollicitudine, cura, labore tam diu præstiterim, quam diu est de illius salute dubitatum, certe hoc tem pore magnis curis, molestiis, doloribus liberatus præstare debeo. Itaque, C. Cæsar, sic tibi gratias ago, ut omnibus me rebus ate non conservato solum, sed etiam ornato, tam en ad tua in me unum innumerabilia merita, quod fieri jam posse non arbitrabar, maximus hoc tuo facto cumulus accesserit.

Index