M. Tullius Cicero: Pro Q. Ligario

I. Novum crimen, C. Cæsar, et ante hune diem non auditum propinquus meus ad te Q. Tubero detulit, Q. Ligarium in Africa fuisse, idque C. Pansa, præstanti vir ingenio, fretus fortasse fam ilia ritate ea, quæ est ei tecum, ausus est confiteri: itaque quo me vertam nescio. Paratus enim veneram, cum tu id neque per te scires neque audire aliunde potuisses, ut ignoratione tua ad hominis miseri salutem abuterer; Sed quoniam diligentia inimici investigatum est quod latebat, confitendum est, opinor, præsertim cum meus necessarius Pansa fecerit, ut id integrum jam non esset, omissaque controversia omnis oratio ad misericordiam tuam conferenda est, qua plurimi sunt conservati, cum ate non liberationem culpæ, sed errati veniam im petra vissent. Habes igitur, Tubero, quod est accusatori maxime optandum, con- * 6 fi tentem reum, sed tamen hoc confitentem, se in ea parte fuisse, qua te, qua virum omni laude dignum, patrem tuum. Itaque prius de vestro delicto confiteamini necesse est, quam Ligarii ullam culpam reprehendatis.

Q. enim Ligarius, cum esset nulla belli suspitio, legatus in Africam cum C. Considio profectus est, qua in legatione et civibus et sociis ita se probavit, ut decedens Considius provincia satis facere hominibus non posset, si quemquam alium provinciæ præfecisset. Itaque Ligarius, cum diu recusans nihil profecisset, provinciam accepit invitus; Cui sic præfuit in pace, ut et civibus et sociis gratissima esset

Ejus integritas ac fides. Bellum subito exarsit, quod qui erant in Africa ante audierunt geri quam parari: quo audito partim cupiditate inconsiderata, partim cæco quodam timore primo salutis, post etiam studii sui quærebant aliquem ducem, cum Ligarius domum spectans, ad suos redire cupiens, nullo se implicari negotio passus est. Attius Varus, qui prætor Africam obtinuerat, Uticam venit: ad eum statim concursum es t; Atque ille non mediocri cupiditate adripuit imperium, si illud imperium esse potuit, quod privato clamore multitudinis imperitæ,

Nullo publico consilio deferebatur. Itaque Ligarius, qui omne tale negotium cuperet effugere, paulum adventu Vari conquievit. II. Adhuc, C. Cæsar,

Q. Ligarius omni culpa vacat: domo est egressus non modo nullum ad bellum, sed ne ad minimam quidem suspitionem belli; Legatus in pace profectus est; In provincia pacatissima ita se gessit, ut ei pacem esse expediret. Profectio certe animum tuum non debet offendere: num igitur remansio? Multo minus; Nam profectio voluntatem habuit non turpem, remansio necessitatem etiam honestam. Ergo hæc duo tempora carent crimine: unum, cum est legatus profectus, alterum, cum efflagitatus a pro- δ vincia præpositus Africæ est. Tertium tempus est, quod post adventum Vari in Africa restitit, quod si est criminosum, necessitatis crimen est, non voluntatis. An ille, si potuisset ullo modo evadere, Uticæ quam Romæ, cum P. Attio quam cum concordissimis fratribus, cum alienis esse quam cum suis maluisset? Cum ipsa legatio plena desiderii ac sollicitudinis fuisset propter incredibilem quendam fratrum amorem, hic æquo animo esse potuit belli discidio distractus afratribus?

Nullum igitur habes, Cæsar, adhuc in Q. Ligario signum alienæ ate voluntatis; Cujus ego causam animadverte, quæso, qua fide defendam: prodo meam. O clementiam admirabilem atque omnium laude, prædicatione, litteris monumentisque decorandam 1 Cum M. Cicero apud te defendit alium 4fi in ea voluntate non fuisse, in qua se ipsum confitetur fuisse, nec tuas tacitas cogitationes extimescit iec quid tibi de alio audienti de se ipso occurrat reformidat. III. Vide quam non reformidem; Vide quanta lux liberalitatis et sapientiæ tuæ mihi apud te dicenti oboriatur: quantum potero voce contendam,

Ut populus Romanus exaudiat: suscepto bello, Cæsar, gesto etiam ex parte magna, nulla vi coactus, judicio ac voluntate ad ea arma profectus sum, quæ erant sumpta contra te. Apud quem igitur hoc dico? Nempe apud eum, qui, cum hoc sciret, tamen me, ante quam vidit, rei publicæ reddidit; Qui ad me ex Ægypto litteras misit, ut essem idem qui fuissem; Qui, cum ipse imperator in toto imperio populi Romani unus esset, esse me alterum passus est; Aquo hoc ipso C. Pansa mihi hunc nuntium perferente concessos fascis laureatos tenui, quoad tenendos putavi; Qui mihi tum denique se salutem putavit reddere, si eam nullis spoliatam ornamentis dedisset.

Vide, quæso, Tubero, ut, qui de meo facto non dubitem, de Ligarii non audeam confiteri. Atque hæc propterea de me dixi, ut mihi Tubero, cum de se eadem dicerem, ignosceret; Cujus ego industriæ gloriæque faveo vel propter propinquam cognationem, vel quod ejus ingenio studiisque delector, vel quod laudem adulescentis propinqui existimo etiam ad

Meum aliquem fructum redundare. Sed hoc quæro: quis putat esse crimen fuisse in Africa? Nempe is, qui et ipse in eadem Africa esse voluit et prohibitum se a Ligario queritur, et certe contra ipsum Cæsarem est congressus armatus. Quid enim tuus ille, Tubero, destrictus in acie Pharsalica gladius agebat? Cujus latus ille mucro petebat? Qui sensus erat armorum tuorum? Quæ tua mens? Oculi? Manus? Ardor animi? Quid cupiebas? Quid optabas? Nimis urgeo; Commoveri videtur adulescens; Ad

Me revertar: isdem in armis fui. IV. Quid autem aliud egimus, Tubero, nisi ut quod hic potest nos possemus? Quorum igitur impunitas, Cæsar, tuæ clementiæ laus est, eorum ipsorum ad crudelitatem te acuit oratio. Atque in hac causa non nihil equidem, Tubero, etiam tuam, sed multo magis patris tui prudentiam desidero, quod homo cum ingenio tum etiam doctrina excellens genus hoc causæ quod esset non viderit; Nam si vidisset, quovis profecto quam isto modo ate agi maluisset: arguis fatentem. Non est satis: accusas eum, qui causam habet aut, ut ego

Dico, meliorem quam tu aut, ut tu vis, parem. Hæc admirabilia, sed prodigii simile est, quod dicam: non habet eam vim ista accusatio, ut Q. Ligarius condemnetur, sed ut necetur. Hoc egit civis Romanus ante te nemo: externi sunt isti mores, qui usque ad sanguinem incitari solent odio aut levium Græcorum aut immanium barbarorum. Nam quid agis aliud? Romæ ne sit? Ut domo careat? Ne cum optimis fratribus, ne cum hoc T. Broccho, avunculo, ne cum ejus filio, consobrino suo, ne nobiscum vivat? Ne sit in patria? Num est? Num potest magis caxexe his omnibus quam caret? Italia prohibetur, exsulat. Non tu ergo eum patria privare, qua caret, sed

Vita vis. At istud ne apud eum qUldem dictatorem, qui omnis quos oderat morte multabat, quisquam egit isto modo: ipse jubebat occidi nullo postulante, præmiis etiam invitabat; Quæ tamen crudelitas ab hoc eodem aliquot annis post, quem tu nunc crudelem esse vis, vindicata est.

V. " Ego vero istud non postulo " inquies. Ita me hercule existimo, Tubero. Novi enim te, novi patrem, novi domum nomenque vestrum; Studia generis ac familiæ vestræ virtutis, humanitatis, doctrinæ, plurimarum artium atque optimarum nota mihi sunt.

Itaque certo scio vos non petere sanguinem, sed parum attenditis: res enim eo spectat, ut ea pœna, in qua adhuc Q. Ligarius est, non videamini esse contenti. Quæ est igitur alia præter mortem? Si enim est in exsilio, sicuti est, quid amplius postulatis? An, ne ignoscatur? Hoc vero multo acerbius multoque est durius: quod nos domi petimus precibus, lacrimis, strati ad pedes, non tam nostræ causæ fidentes quam hujus humanitati, id ne impetremus oppugnabis, et in nostrum fletum inrumpes, et nos

Jacentis ad pedes supplicum voce prohibebis? Si, cum hoc domi faceremus, quod et fecimus et, ut spero, non frustra fecimus, tu repente inruisses et clamare cœpisses " C. Cæsar, cave jgnoscas, cave te fratrum pro fratris salute obsecrantium misereat," nonne omnem humanitatem exuisses? Quanto hoc durius, quod nos domi petimus, id te in foro oppugnare et in tali miseria multorum perfugium misericordiæ

Tollere? Dicam plane, Cæsar, quod sentio: si in hac tanta tua fortuna lenitas tanta non esset, quam tu per te, per te, inquam, obtines — intellego quid loquar, — acerbissimo luctu redundaret ista victoria: quam multi enim essent de victoribus qui te crudelem esse vellent, cum etiam de victis reperiantur! Quam multi qui cum ate ignosci nemini vellent, impedirent clementiam tuam, cum etiam hi, quibus ipse ignovisti,

Nolint te esse in alios misericordem! Quod si probare Cæsari possemus in Africa Ligarium omnino non fuisse, si honesto et misericordi mendacio saluti civi calamitoso esse vellemus, tamen hominis non esset, in tanto discrimine et periculo civis refellere et redarguere nostrum mendacium, et, si esset alicujus, ejus certe non esset, qui in eadem causa et fortuna fuisset; Sed tamen aliud est errare Cæsarem nolle, aliud nolle misereri: tunc diceres: " Cæsar, cave credas: fuit in Africa, tulit arma contra te." Nunc quid dicis? " Cave ignoscas." Hæc nec hominis nec ad hominem vox es t: qua qui apud te, C. Cæsar, utitur, suam citius abiciet humanitatem quam extorquebit tuam.

VI. Ac primus aditus et postulatio Tuberonis hæc, ut opinor, fuit, velle se de Q. Ligarii scelere dicere. Non dubito quin admiratus sis, vel quod de nullo alio, vel quod is, qui in eadem causa fuisset, vel quidnam novi sceleris adferret. Scelus tu illud vocas, Tubero? Cur? Isto enim nomine illa adhuc causa caruit: alii errorem appellant, alii timorem; Qui durius, spem, cupiditatem, odium, pertinaciam; Qui gravissime, temeritatem: scelus præter te adhuc nemo. Ac mihi quidem, si proprium et verum nomen nostri mali quæritur, fatalis quædam calamitas incidisse videtur et improvidas hominum mentis occupavisse, ut nemo mirari debeat humana consilia divina necessitate esse superata. Liceat esse miseros quamquam hoc victore esse non possumus. Sed non loquor de nobis: de illis loquor, qui occiderunt. Fuerint cupidi, fuerint irati, fuerint pertinaces: sceleris vero crimine, furoris, parricidii liceat Cn. Pompeio mortuo, liceat multis aliis carere. Quando hoc quisquam ex te, Cæsar, audivit, aut tua quid aliud arma voluerunt nisi ate contumeliam propulsare? Quid egit tuus invictus exercitus, nisi ut suum jus tueretur et dignitatem tuam? Quid? Tu,' cum pacem esse cupiebas, idne agebas, ut tibi cum sceleratis, an ut cum bonis civibus conveniret? Mihi vero, Cæsar, tua in me maxima merita tanta certe non viderentur, si me ut sceleratum ate conservatum putarem. Quo modo autem tu de re publica bene meritus esses, cum tot sceleratos incolumi dignitate esse voluisses? Secessionem tu illam existimavisti, Cæsar, initio, non bellum, neque hostile odium, sed civile discidium, utrisque cupientibus rem publicam salvam, sed partim consiliis, partim studiis a communi utilitate aberrantibus. Principum dignitas erat pæne par, non par fortasse eorum, qui sequebantur; Causa tum dubia, quod erat aliquid in utraque parte, quod probari posset; Nunc melior ea judicanda est, quam etiam di adiuverunt; Cognita vero clementia tua quis non eam victoriam probet, in qua occiderit nemo nisi armatus?

VII. Sed, ut omittam communem causam, veniamus ad nostram, utrum tandem existimas facilius fuisse, Tubero, Ligarium ex Africa exire an vos in Africam non venire? " Poteramusne," inquies, " cum senatus censuisset? " Si me consulis, nullo modo. Sed tamen Ligarium senatus idem legaverat; Atque ille eo tempore paruit, cum parere senatui necesse erat; Vos tunc paruistis, cum paruit nemo, qui noluit. Reprehendo igitur? Minime vero; Neque enim licuit aliter vestro generi, nomini, familiæ, disciplinæ: sed hoc non concedo, ut, quibus rebus gloriemini in vobis, easdem in aliis

Reprehendatis. Tuberonis sors conjecta est ex senatus consulto, cum ipse non adesset, morbo etiam impediretur: statuerat excusare. Hæc ego novi propter omnis necessitudines, quæ mihi sunt cum nales, post adfines, in omni denique vita familiares; Magnum etiam vinculum, quod isdem studiis semper * * usi sumus. Scio igitur Tuberonem domi manere voluisse: sed ita quidam agebat, ita rei publicæ sanctissimum nomen opponebat, ut, etiam si aliter sentiret, verborum tamen ipsorum pondus sustinere

Non posset. Cessit auctoritati amplissimi viri vel potius paruit: una est profectus cum eis, quorum erat una causa; Tardius iter fecit; Itaque in Africam venit jam occupatam. Hinc in Ligarium crimen oritur vel ira potius: nam si crimen est illum voluisse, non minus magnum est vos Africam, arcem omnium provinciarum, natam ad bellum contra hanc urbem gerundum, obtinere voluisse quam aliquem se maluisse. Atque is tamen aliquis Ligarius non fu it: Varus imperium se habere dicebat; Fascis certe

Habebat. Sed quoquo modo se illud habet, hæc querella, Tubero, vestra quid valet? " Recepti in provinciam non sumus." Quid, si essetis? Cæsarine eam tradituri fuistis an contra Cæsarem retenturi? VIII. Vide quid licentiæ, Cæsar, nobis tua liberalitas det vel potius audaciæ: si responderit Tubero, Africam, quo senatus eum sorsque miserat, tibi patrem suum traditurum fuisse, non dubitabo apud ipsum te, cujus id eum facere interfuit, gravissimis verbis ejus consilium reprehendere. Non enim, si * 6

Tibi ea res grata fuisset, esset etiam probata. Sed jam hoc totum omitto, non tam ne offendam tuas patientissimas auris, quam ne Tubero quod numquam cogitavit facturus fuisse videatur.

Veniebatis igitur in Africam, provinciam unam ex omnibus huic victoriæ maxime infestam, in qua erat rex potentissimus inimicus huic causæ, aliena voluntas, conventus firmi atque magni. Quæro: quid facturi fuistis? Quamquam quid facturi fueritis dubitem, cum videam quid feceritis? Prohibiti estis in provincia vestra pedem ponere et

Prohibiti summa injuria. Quo modo id tulistis? Acceptæ injuriæ querellam ad quem detulistis? Nempe ad eum, cujus auctoritatem secuti in societatem belli veneratis. Quod si Cæsaris causa in provinciam veniebatis, ad eum profecto exclusi provincia venissetis: venistis ad Pompeium. Quæ est ergo apud Cæsarem querella, cum eum accusetis, aquo queramini prohibitos esse vos contra Cæsarem gerere bellum? Atque in hoc quidem vel cum mendacio, si voltis, gloriemini per me licet, vos provinciam fuisse Cæsari tradituros. Etiam sva Varo et a quibusdam aliis prohibiti estis, ego tamen confiteor culpam esse Ligarii, qui vos tantæ laudis occasione privaverit.

IX. Sed vide, quæso, Cæsar, constantiam orna tissim i viri, quam ego, quamvis ipse probarem, ut probo, tam en non commemorarem, nisi ate cognovissem in primis eam virtutem solere laudari. Quæ fuit igitur umquam in ullo homine tanta constantia? Constantiam dico? N escio an melius patientiam possim dicere. Quotus enim istud quisque fecisset, ut, aquibus partibus in dissensione civili non esset receptus, esset etiam cum crudelitate reiectus, ad eos ipsos rediret? M agni cujusdam animi atque ejus viri est, quem de suscepta causa propositaque sententia nulla contum elia, nulla vis, nullum peri-

Culum possit depellere. U t enim cetera paria Tuberoni cum Varo fuissent, honos, nobilitas, splendor, ingenium, quæ nequaquam fuerunt, hoc certe præcipuum Tuberonis, quod justo cum imperio ex senatus consulto in provinciam suam venerat. Hinc prohibitus non ad Cæsarem, ne iratus, non domum, ne iners, non in aliquam regionem, ne condemnare causam illam, quam secutus erat, videretur: in M acedoniam ad Cn. Pom peii castra venit, in eam

Ipsam causam, aqua erat reiectus injuria. Quid? Cum ista res nihil commovisset ejus animum, ad quem veneratis, languidiore, credo, studio in causa fuistis; Tantum modo in præsidiis eratis, animi vero a causa abhorrebant: an, ut fit in civilibus bellis,.. nec in vobis magis quam in reliquis; Omnes enim vincendi studio tenebamur. Pacis equidem semper auctor fui, sed tum sero; Erat enim amentis, cum aciem videres, pacem cogitare. Omnes, inquam, vincere volebamus; Tu certe præcipue, qui in eum locum veneras, ubi tibi esset pereundum, nisi vicisses; Quamquam, ut nunc se res habet, non dubito quin hanc salutem anteponas illi victoriæ.

X. Hæc ego non dicerem, Tubero, si aut vos constantiæ vestræ aut Cæsarem beneficii sui pæniteret. Nunc quæro utrum vestras injurias an rei publicæ persequamini: si rei publicæ, quid de vestra in illa causa perseverantia respondebitis? Si vestras, videte ne erretis, qui Cæsarem vestris inimicis iratum fore putetis, cum ignoverit suis.

Itaque num tibi videor in causa Ligarii esse occupatus? Num de ejus facto dicere? Quicquid dixi, ad unam summam referri volo vel humanitatis vel

Clementiæ vel misericordiæ tuæ. Causas, Cæsar, egi multas equidem tecum, dum te in foro tenuit ratio honorum tuorum, certe numquam hoc modo: " ignoscite, judices; Erravit, lapsus est, non putavit; Si umquam posthac." Ad parentem sic agi solet, ad judices: ' ' non fecit, non cogitavit; Falsi testes, fictum crimen." Dic te, Cæsar, de facto Ligarii judicem esse; Quibus in præsidiis fuerit quære: taceo, ne hæc quidem conligo, quæ fortasse valerent etiam apud judicem: " legatus ante bellum profectus, relictus in pace, bello oppressus, in eo ipso non acerbus, jam est totus animo ac studio tuus." Ad judicem sic, sed ego apud parentem loquor: " erravit, temere fecit, pænitet; Ad clementiam tuam confugio, delicti veniam peto, ut ignoscatur oro."

Si nemo impetravit, adroganter: si plurimi, tu

Idem fer opem, qui spem dedisti. An sperandi Ligario causa non sit, cum mihi apud te locus sit etiam pro altero deprecandi? Quamquam nec in hac oratione spes est posita causæ nec in eorum studiis, qui ate pro Ligario petunt, tui necessarii. XI. Vidi enim et cognovi quid, maxime spectares, cum pro alicujus salute multi laborarent: causas apud te rogantium gratiosiores esse quam voltus, neque te spectare quam tuus esset necessarius is, qui te oraret, sed quam illius, pro quo laboraret. Itaque tribuis tu quidem tuis ita multa, ut mihi beatiores illi videantur interdum, qui tua liberalitate fruuntur, quam tu ipse, qui illis tam multa concedas; Sed video tamen apud te causas, ut dixi, valere plus

Quam preces, ab eisque te moveri maxime, quorum justissimum videas dolorem in petendo.

In Q. Ligario conservando multis tu quidem gratum facies necessariis tuis, sed hoc, quæso, considera, quod soles: possum fortissimos viros, Sabinos, tibi probatissimos, totumque agrum Sabinum, florem Italiæ ac robur rei publicæ, proponere; Nosti optimos homines: animadverte horum omnium mæstitiam et dolorem; Brocchi, de quo non dubito quid existimes, lacrimas squaloremque

Ipsius et filii vides. Quid de fratribus dicam? Noli, Cæsar, putare de unius capite nos agere: aut tres tibi Ligarii retinendi in civitate sunt aut tres ex civitate exterminandi; Nam quodvis exsilium his est optatius quam patria, quam domus, quam di penates, uno illo exsulante. Si fraterne, si pie, si cum dolore faciunt, moveant te horum lacrimæ, moveat pietas, moveat germanitas; Valeat tua vox illa, quæ vicit: te enim dicere audiebamus nos omnis adversarios putare, nisi qui nobiscum essent; Te omnis, qui contra te non essent, tuos. Videsne igitur hunc splendorem omnium, hanc Brocchorum domum, hunc L. Marcium, C. Cæsetium.. L. Corfidium, hos omnis equites Romanos, qui adsunt veste mutata, non solum notos tibi, verum etiam probatos

Viros, qui tecum fuerunt? A tque his irascebamur, hos requirebamus, his non nulli etiam minabamur. Conserva igitur tuis suos, ut, quem ad modum cetera, quæ dicta sunt ate, sic hoc verissimum reperiatur.

X II. Quod si penitus perspicere posses concordiam Ligariorum, omnis fratres tecum judicares fuisse. An potest quisquam dubitare quin, si Q. Ligarius in Italia esse potuisset, in eadem sententia fuerit futurus, in qua fratres fuerunt? Quis est qui horum consensum conspirantem et pæne conflatum in hac prope æqualitate fraterna noverit, qui hoc non sentiat, quidvis prius futurum fuisse, quam ut hi fratres diversas sententias fortunasque sequerentur? Voluntate igitur omnes tecum fuerunt: tem pestate abreptus est unus, qui si consilio id fecisset, esset eorum similis, quos tu tam en salvos esse voluisti.

Sed jerit ad bellum, dissenserit non ate solum, verum etiam afratribus: hi te orant tui. Equidem, cum tuis omnibus negotiis interessem, memoria teneo qualis T. Ligarius quæstor urbanus fuerit erga te et dignitatem tuam. Sed parum est me hoc mem inisse: spero etiam te, qui oblivisci nihil soles nisi injurias, quoniam hoc est animi, quoniam etiam ingenii tui, te aliquid de hujus illo quæstorio officio, etiam de aliis quibusdam quæstoribus rem inis centem re-

Cor dari. Hic igitur T. Ligarius, qui tum nihil egit aliud — neque enim hæc divinabat — nisi ut tui eum studiosum et bonum virum judicares, nunc ate supplex fratris salutem pe tit: quam hujus admonitus officio cum utrisque his dederis, tris fratres optimos et integerrimos non solum sibi ipsos neque his tot talibus viris neque nobis necessariis tuis, sed etiam

Rei publicæ condonaveris. Fac igitur, quod de homine nobilissimo et clarissimo fecisti nuper in curia, nunc idem in foro de optimis et huic omni frequentiæ probatissimis fratribus. Ut concessisti illum senatui, sic da hunc populo, cujus voluntatem carissimam semper habuisti, et, si ille dies tibi gloriosissimus, populo Romano gratissimus fuit, noli, obsecro, dubitare, C. Cæsar, similem illi gloriæ laudem quam sæpissime quærere. Nihil est tam populare quam bonitas, nulla de virtutibus tuis plurimis nec admirabilior nec gratior misericordia est.

Homines enim ad deos nulla re propius accedunt quam salutem hominibus dando; Nihil habet nec fortuna tua majus quam ut possis, nec natura melius quam ut velis servare quam plurimos. Longiorem orationem causa forsitan postulet, tua certe natura breviorem. Qua re cum utilius esse arbitrer te ipsum quam me aut quemquam loqui tecum, finem jam faciam: tantum te admonebo, si illi absenti salutem dederis, præsentibus his omnibus te daturum.

Index