I.... oportuisse; An ita dissolvit, ut omnes alii dissolverunt? Nam ita ego defendo M. Fonteium, judices, itaque contendo, post legem Valeriam latam... Te 1... quæstore usque ad T. Crispinum quæstorem aliter neminem solvisse; Hunc omnium superiorum, hujus autem omnes, qui postea fuerint,
Auctoritatem dico secutos. Quid accusas, quid reprendis? Nam quod in tabulis dodrantariis et quadrantariis, quas ait ab Hirtuleio institutas, Fontei officium desiderat, non possum existimare, utrum ipse erret an vos in errorem ducere velit. Quæro enim abs te, M. Plætori, possitne tibi ipsi probata esse nostra causa, si, qua in re abs te M. Fonteius accusatur, auctorem habet eum, quem tu maxime laudas, Hirtuleium; Qua in re autem laudas Hirtuleium, Fonteius idem fecisse reperitur. Reprehendis solutionis
1 Fonteio. Genus; Eodem modo Hirtuleium dissolvisse publicæ tabulæ coarguunt. Laudas illum, quod dodrantarias tabulas instituerit; Easdem Fonteius instituit et eodem genere pecuniæ. Nam ne forte sis nescius et istas tabulas existimes ad diversam veteris æris alieni rationem pertinere, ob unam causam et in uno genere sunt institutæ. Nam cum publicanis, qui Africam, qui Aquileiense portorium conducta habebant'...
II.... cite... Nemo, nemo, inquam, ipdices, reperietur, qui unum se in quæstura M. Fonteio nummum dedisse aut illum ex ea pecunia, quæ pro ærario solveretur, detraxisse dicat; Nullius in tabulis ulla hujus furti significatio, nullum in iis nominibus intertrimenti aut deminutionis vestigium reperietur. Atqui homines, si qui in hoc genere quæstionis accusati sunt, reprehensos videmus primum testibus; Difficile est enim eum, qui magistratui pecuniam dederit, non aut induci odio, ut dicat, aut cogi religione; Deinde, si qua gratia testes deterrentur, tabulæ quidem certe incorruptæ atque integræ manent. Fac omnis amicissimos Fonteio fuisse, tantum hominum numerum ignotissimorum atque alienissimorum pepercisse hujus capiti, consuluisse famæ; Res ipsa tamen ac ratio litterarum confectioque tabularum habet hanc vim, ut ex acceptis et datis quidquid fingatur aut surripiatur aut non constet, appareat. Acceptas populo Romano pecunias omnes isti rettulerunt; Si protinus aliis æque magnas aut solverunt aut dederunt, ut, quod acceptum populo Romano est, id expensum cuipiam sit, certe nihil potest esse detractum. Sin aliquid domum tulerunt, ex eorum arca, era...
III. Deorum hominumque fidem! Testis non invenitur in ducentiens et triciens sestertio! Quam multorum hominum? Sescentorum amplius. Quibus in terris gestum negotium est? Illo, illo, inquam, loco, quem videtis. Extra ordinemne pecunia est data? Iramo vero nummus nullus sine litteris multis commotus est. Quæ est igitur ista accusatio, quæ facilius possit Alpis quam paucos ærarii gradus ascendere, diligentius Rutenorum quam populi Romani defendat ærarium, lubentius ignotis quam notis utatur, alienigenis quam domesticis testibus, planius se confirmare crimen lubidine barbarorum quam nostrorum
Hominum litteris arbitretur? Duorum magistratuum, quorum uterque in pecunia maxuma tractanda procurandaque versatus est, triumviratus et quæsturæ, ratio sic redditur, judices, ut in iis rebus, quæ ante oculos gestæ sunt, ad multos pertinuerunt, confectæ publicis privatisque tabulis sunt, nulla significatio
Furti, nulla alicujus delicti suspicio referatur. Hispaniensis legatio consecuta est turbulentis sumo rei publicæ tempore, cum adventu L. Sullæ maxumi exercitus in Italiam civium dissiderent judiciis ac legibus; Atque hoc rei publicæ statu desperato qualis...
Atque insto accusatori, judices; Insector, inquam, et flagito testis. Plus ego in hac causa laboris et operæ consumo in poscendis testibus quam ceteri defensores in refutandis. Audaciter hoc dico, judices, non temere confirmo. Referta Gallia negotiatorum est, plena civium Romanorum. Nemo Gallorum sine cive Romano quicquam negotii gerit, nummus in Gallia nullus sine civium Romanorum tabulis com-
Movetur. Videte, quo descendam, judices, quam longe videar ab consuetudine mea et cautione ac diligentia discedere. Unæ tabulæ proferantur, in quibus vestigium sit aliquod, quod significet pecuniam M. Fonteio datam, unum ex tanto negotiatorum, colonorum, publicanorum, aratorum, pecuariorum numero testem producant; Vere accusatum esse concedam.
Pro di immortales! Quæ hæc est causa, quæ defensio? Provinciæ Galliæ M. Fonteius præfuit, quæ constat ex iis generibus hominum et civitatum, qui, ut vetera mittam, partim nostra memoria bella cum populo Romano acerba ac diuturna gesserunt, partim modo ab nostris imperatoribus subacti, modo bello domiti, modo triumphis ac monumentis notati, modo ab senatu agris urbibusque multati sunt, partim qui cum ipso M. Fonteio ferrum ac manus contulerunt multoque ejus sudore ac labore sub populi Romani imperium dicionemque ceciderunt.
Est in eadem provincia Narbo Martius, colonia nostrorum civium, specula populi Romani ac propugnaculum istis ipsis nationibus oppositum et obiectum; Est item urbs Massilia, de qua ante dixi, fortissimorum fidelissimorumque sociorum, qui Gallicorum bellorum pericula populi Rom. Copiis atque præmiis compensarunt; Est præterea numerus civium Romanorum atque hominum honestissimorum. VI. Huic provinciæ, quæ ex hac generum varietate constaret, M. Fonteius, ut dixi, præfuit; Qui erant hostes, subegit, qui proxime fuerant, eos ex iis agris, quibus erant multati, decedere cœgit, ceteris, qui idcirco magnis sæpe erant bellis superati, ut semper populo Romano parerent, magnos equitatus ad ea bella, quæ tum in toto orbe terrarum a populo Romano gerebantur, magnas pecunias ad eorum stipendium, maximum frumenti numerum ad Hispa-
Niense bellum tolerandum imperavit. Is, qui gessit, in judicium vocatur, vos, qui in re non interfuistis, causam una cum populo Romano cognoscitis, dicunt contra, quibus invitissimis imperatum est, dicunt, qui ex agris ex Cn. Pompei decreto decedere sunt coacti, dicunt, qui ex belli cæde et fuga nunc primum audent contra M. Fonteium inermem consistere. Quid? * 6 Coloni Narbonenses quid volunt, quid existimant? Hunc per vos volunt, se per hunc incolumes ex præsentem iis adfecit honoribus, quos habuit amplissimos; Vos autem absens orat atque obsecrat, ut sua religio, laudatio, auctoritas aliquid apud
Vestros animos momenti habuisse videatur. Quid? Civium Romanorum quæ voluntas est? Nemo est ex tanto numero, quin hunc optime de provincia, de imperio, de sociis et civibus meritum esse arbitretur.
VII. Quoniam igitur videtis, qui oppugnatum M. Fonteium, cognostis, qui defensum velint, statuite nunc, quid vestra æquitas, quid populi Romani dignitas postulet, utrum colonis vestris, negotiatoribus vestris, amicissimis atque antiquissimis sociis et credere et consulere malitis an iis, quibus neque propter iracundiam fidem neque propter infidelitatem
Honorem habere debetis. Quid? Si majorem etiam hominum honestissimorum copiam adferam, quæ hujus virtuti atque innocentiæ testimonio possit esse, tamenne plus Gallorum consensio valebit quam summæ auctoritatis hominum? Cum Galliæ Fonteius præesset, scitis, judices, maximos populi Romani exercitus in duabus Hispaniis clarissimosque imperatores fuisse. Quam multi equites Romani,
Quam multi tribuni militum, quales et quot et quotiens legati ad eos exierunt! Exercitus præterea Cn. Pompei maximus atque ornatissimus hiemavit in Gallia M. Fonteio imperante. Satisne vobis inultos, satis idoneos testes et conscios videtur ipsa.Fortuna esse voluisse earum rerum, quæ M. Fonteio prætore gererentur in Gallia? Quem ex tanto hominum numero testem in hac causa producere potestis? Quis est ex eo numero, qui vobis auctor placeat? Eo nos jam laudatore et teste utemur.
Dubitabitis etiam diutius, judices, quin illud, quod initio vobis proposui, verissimum sit, aliud per hoc judicium nihil agi, nisi ut M. Fonteio oppresso testimoniis eorum, quibus multa rei publicæ causa invitissimis imperata sunt, segniores posthac ad imperandum ceteri sint, cum videant eos oppugnare, quibus victoribus, populi Romani imperium incolume esse non possit?
VIII. Obiectum est etiam quæstum M. Fonteium ex viarum munitione fecisse, ut aut ne cogeret munire aut id, quod munitum esset, ne improbaret. Si et coacti sunt munire omnes et multorum opera improbata sunt, certe utrumque falsum est, et ob vacationem pretium datum, cum immunis nemo fuerit, et
Ob probationem, cum multa improbata sint. Quid? Si hoc crimen optimis nominibus delegare possumus, et ita, non ut culpam in alios transferamus, sed uti doceamus eos isti munitioni præfuisse, qui facile officium suum et præstare et probare possunt,tamenne vos omnia in M. Fontei um iratis testibus freti conferetis? Cum majoribus rei publicæ negotiis M. Fonteius impediretur, et cum ad rem publicam pertineret viam Domitiam muniri, legatis suis, primariis viris, C. Annio Bellieno et C. Fonteio, negotium dedit; Itaque præfuerunt; Imperaverunt pro dignitate sua, quod visum est, et probaverunt; Quod vos, si nulla alia ex re, ex litteris quidem nostris, quas exscripsistis, et missis et adlatis certe scire potuistis. Quas si antea non legistis, nunc ex nobis, quid de iis rebus Fonteius ad legatos suos scripserit, quid ad eum illi rescripserint, cognoscite.
IX. Cognoscite nunc de crimine vinario, quod illi invidiosissimum et maximum esse voluerunt. Crimen a Plætorio, judices, ita constitutum est, M. Fonteio non in Gallia primum venisse in mentem, ut portorium vini institueret, sed hac inita jam ac proposita ratione Roma profectum. Itaque Titurium Tolosæ quaternos denarios in singulas vini amphoras portorii nomine exegisse, Croduni Porcium et M unium ternos victoriatos, Vulchalone Servæum binos victoriatos; Atque in his locis ab iis portorium esse exactum, si qui Cobiomæho, qui vicus inter Tolosam et Narbonem est, deverterentur neque Tolosam ire vellent, Elesiodulis senos denarios ab iis, qui ad
Hostem portarent, exegissent. Video, judices, esse crimen et genere ipso magnum (vectigal enim esse inpositum fructibus nostris dicitur, et pecuniam perm agnam ratione ista cogi potuisse confiteor) et invidia vel maximum; Maxime enim inimici hanc rem sermonibus divulgari voluerunt. Sed ego ita existimo, quo majus crimen sit id, quod ostendatur esse falsum, hoc majorem ab eo injuriam fieri, qui id confingat. Vult enim magnitudine rei sic occupare animos eorum, qui audiunt, ut difficilis aditus veritati relinquatur. Vis argum en torum coarguit. Potest igitur testibus judex non credere? Cupidis et iratis et conjuratis et ab religione rem otis non solum potest, sed etiam debet. Etenim si, quia Galli dicunt, idcirco M. Fonteius nocens existimandus est, quid mihi opus est sapiente judice, quid æquo quæsitore, quid oratore non stulto? D icunt enim G alli; Negare non possumus. Hic si ingeniosi et periti et æqui judicis has partes esse ex istim atis, ut, quoniam quidem testes dicunt, sine ulla dubitatione credendum sit, Salus ipsa virorum fortium innocentiam tueri non po te st; Sin autem in rebus judicandis non minimam partem ad unam quam que rem existimandam momentoque suo ponderandam sapientiam judicis, videte ne multo vestræ majores gravioresque partes sint ad cogitandum quam ad dicendum meæ.
Mihi enim semper una quaque de re testis non solum semel, verum etiam breviter interrogandus est, sæpe etiam non interrogandus, ne aut irato facultas ad dicendum data aut cupido auctoritas adtributa esse v id eatu r; Vos et sæpius eandem rem animis agitare et diutius uno de teste cogitare potestis et, si quem nos interrogare noluimus, quæ causa nobis tacendi fuerit, ex istim are debetis. Quam ob rem, si hoc judici præscriptum lege aut officio putatis, testibus credere, nihil est, cur alius alio judice melior aut sapientior existimetur. Unum est enim et simplex aurium judicium et promisce et com-
Quid est igitur, ubi elucere possit prudentia, ubi discerni stultus auditor et credulus ab religioso et sapienti judice? Nimirum illud, in quo ea, quæ dicuntur a testibus, conjecturæ et cogitationi traduntur,quanta auctoritate,quanta animi æquitate, quanto pudore, quanta fide, quanta religione, quanto studio existimationis bonæ, quanta cura, quanto timore dicantur. XI. An vero vos id in testimoniis hominum barbarorum dubitabitis, quod persæpe et nostra et patrum memoria sapientissimi judices de clarissimis nostræ civitatis viris dubitandum non putaverunt? Qui Cn. Et Q. Cæpionibus, L. et Q. Metellis testibus in Q. Pompeium, hominem novum, non crediderunt, quorum virtuti, generi, rebus gestis fidem et auctoritatem in testimonio cupiditatis atque inimicitiarum suspicio derogavit.
Ecquem hominem vidimus, ecquem vere commemorare possumus parem consilio, gravitate, constantia, ceteris virtutis, honoris, ingenii, rerum gestarum ornamentis M. Æmilio Scauro fuisse? Tamen hujus, cujus injurati nutu prope terrarum orbis regebatur, jurati testimonio neque in C. Fimbriam neque in C. Memmium creditum est; Noluerunt ii, qui judicabant, hanc patere inimicitiis viam, quem quisque odisset, ut eum testimonio posset tollere. Quantus in L. Crasso pudor fuerit, quod ingenium, quanta auctoritas, quis ignorat? Tamen is, cujus etiam sermo testimonii auctoritatem habebat, testimonio ipso, quæ in M. Marcellum inimico animo
Dixit, probare non potuit. Fuit, fuit illis judicibus divinum ac singulare, judices, consilium, qui se non solum de reo, sed etiam de accusatore, de teste judicare arbitrabantur, quid fictum, quid fortuna ac tempore adlatum, quid pretio corruptum, quid spe aut metu depravatum, quid a cupiditate aliqua aut inimicitiis profectum videretur. Quæ si judex non amplectetur omnia consilio, non animo ac mente circumspiciet, si, ut quidque ex illo loco dicetur, ex oraculo aliquo dici arbitrabitur, profecto satis erit, id quod dixi antea, non surdum judicem huic muneri atque officio præesse; Nihil erit, quam ob rem ille nescio quis sapiens homo ac multarum rerum peritus ad res judicandas requiratur.
XII. An vero illi equites Romani, quos nos vidimus, qui nuper in re publica judiciisque maximis floruerunt, habuerunt tantum animi, tantum roboris, ut M. Scauro testi non crederent; Vos Volcarum atque Allobrogum testimoniis non credere timetis? Si inimico testi credi non oportuit, inimicior Marcello Crassus aut Fimbriæ Scaurus ex civilibus studiis atque obtrectatione domestica quam huic Galli? Quorum qui optim ain causa sunt,equites,frum entum, pecuniam semel atque iterum ac sæpius invitissimi dare coacti sunt, ceteri partim ex veteribus bellis agro multati, partim ab hoc ipso bello superati et oppressi.
Si, qui ob aliquod emolumentum suum cupidius aliquid dicere videntur, iis credi non convenit, credo majus emolumentum Cæpionibus et M ete llis propositum fuisse ex Q. Pompei dam natione, cum studiorum suorum obtrectatorem sustulissent,quam cuneta eG alliæ ex M. Fontei calam itate, in qua illa provincia prope suam im munitatem ac libertatem positam esse arbitratur.
An, si homines ipsos spectare convenit, id quod in teste profecto valere plurimum debet, non modo cum summis civitatis nostræ viris, sed cum infimo cive Romano quisquam amplissimus Galliæ comparandus est? M ovetur eo tim ore, quo nostrum unus quisque, cum
In eum locum productus est? XIII. Recordamini, judices, quantopere laborare soleatis, non modo quid dicatis pro testimonio, sed etiam quibus verbis utamini, ne quod minus moderate positum, ne quod ab aliqua cupiditate prolapsum verbum esse videatur; Vultu denique laboratis ne qua significari possit suspicio cupiditatis, ut, et cum proditis, existimatio sit quædam tacita de vobis pudoris ac religionis, et cum disceditis, ea diligenter conservata ac retenta videa-
Tur. Credo hæc eadem Indutiomarum in testimonio timuisse aut cogitavisse, qui primum illud verbum consideratissimum nostræ consuetudinis " quo nos etiam tunc utimur, cum ea dicimus jurati, quæ comperta habemus, quæ ipsi vidimus, ex toto testimonio suo sustulit atque omnia se " scire " dixit. Verebatur enim videlicet, ne quid apud vos populumque Romanum de existimatione sua deperderet, ne qua fama consequeretur ejus modi, Indutiomarum, talem virum, tam cupide, tam temere dixisse; Non intellegebat se in testimonio nihil præter vocem et os et audaciam neque civibus suis neque accusatoribus
Nostris præstare debere. An vero istas nationes religione juris jurandi ac metu deorum immortalium in testimoniis dicendis commoveri arbitramini? Quæ tantum a ceterarum gentium more ac natura dissentiunt: quod ceteræ pro religionibus suis bella suscipiunt, istæ contra omnium religiones; Illæ in bellis gerendis ab dis immortalibus pacem ac veniam petunt, istæ cum ipsis dis immortalibus bella gesserunt.
XIV. Hæ sunt nationes, quæ quondam tam longe ab suis sedibus Delphos usque ad Apollinem Pythium atque ad oraculum orbis terræ vexandum ac spoliandum profectæ sunt. Ab isdem gentibus sanctis et in testimonio religiosis obsessum Capitolium est atque ille Juppiter, cujus nomine majores nostri vinctam
Testimoniorum fidem esse voluerunt. Postremo his quicquam sanctum ac religiosum videri potest, qui etiamsi quando aliquo metu adducti deos placandos esse arbitrantur, humanis hostiis eorum aras ac templa funestant, ut ne religionem quidem colere possint, nisi eam ipsam prius scelere violarint? Quis enim ignorat eos usque ad hanc diem retinere illam immanem ac barbaram consuetudinem hominum immolandorum? Quam ob rem quali fide, quali pietate existimatis esse eos, qui etiam deos immortalis arbitrentur hominum scelere et sanguine facillime posse placari? Cum his vos testibus vestram religionem conjungetis, ab his quicquam sancte aut moderate dictum putabitis?
Hoc vestræ mentes tam castæ, tam integræ sibi suscipient, ut, cum omnes legati nostri, qui illo triennio in Galliam venerunt, omnes equites Romani, qui in illa provincia fuerunt, omnes negotiatores ejus provinciæ, denique omnes, in Gallia qui sunt socii populi Romani atque amici, M. Fonteium incolumem esse cupiant, jurati privatim et publice laudent, vos tamen cum Gallis jugulare malitis? Quid ut secuti esse videamini? Voluntatemne hominum? Gravior
Igitur vobis erit hostium voluntas quam civium? An dignitatem testium? Potestis igitur ignotos notis, iniquos æquis, alienigenas domesticis, cupidos moderatis, mercennarios gratuitis, impios religiosis, inimicissimos huic imperio ac nomini bonis ac fidelibus et sociis et civibus anteferre?
XV. An vero dubitatis, judices, quin insitas inimicitias istæ gentes omnes et habeant et gerant cum populi Romani nomine? Sic existimatis eos hic sagatos bracatosque versari animo demisso atque humili, ut solent ii, qui adfecti injuriis ad opem judicum supplices inferioresque confugiunt? Nihil vero minus. Hi contra vagantur læti atque erecti passim toto foro cum quibusdam minis et barbaro atque immani terrore verborum; Quod ego profecto non crederem, nisi aliquotiens ex ipsis accusatoribus vobiscum simul, judices, audissem, cum præciperent, ut caveretis, ne hoc absoluto novum aliquod bellum
Gallicum concitaretur. Si M. Fonteium, judices, in causa deficerent omnia, si turpi adulescentia, vita infami, magistratibus, quos ante oculos vestros gessit, convictis virorum bonorum testimoniis, legationibus flagitiose obitis, invisus suis omnibus in judicium vocaretur, si in eo judicio colonorum populi Romani Narbonensium, fidelissimorum sociorum M ass iliensium, civium Romanorum omnium testim oniis tabulisque premeretur, tam en esset vobis magnopere providendum, ne, quos its adflictos a vestris patribus majoribusque accepissetis, ut contem nendi essent, eos pertimuisse et eorum minis et terrore commoti
Esse videremini. Nunc vero cum lædat nemo bonus, laudent omnes vestri cives atque socii, oppugnent iidem, qui sæpissime hanc urbem et hoc imperium j oppugnarunt, cumque inimici M. Fontei vobis ac! Populo Romano minentur, amici ac propinqui supplicent vobis, dubitabitis non modo vestris civibus, qui maxime gloria ac laude ducuntur, verum etiam exteris nationibus et gentibus ostendere vos in sententiis ferendis civi parcere quam hosti cedere maluisse?
X VI. Magna mehercules cau&a, judices, absolutionis cum ceteris causis hæc est, ne quæ insignis huic imperio macula atque ignominia suscipiatur, si hoc ita perlatum erit in Galliam, senatores equitesque populi Romani non testim oniis Gallorum, sed minis commotos rem ad illorum lubidinem judicasse. Ita vero, si illi bellum facere conabuntur, excitandus nobis erit ab inferis C. Marius, qui Indutiomaro isti minaci atque adroganti par in bello gerendo esse possit, excitandus Cn. Domitius et Q. M axim us, qui nationem Allobrogum et reliquas suis iterum armis conficiat atque opprimat, aut, quoniam id quidem non
Potest, orandus erit nobis amicus meus, M. Plætorius, ut suos novos clientis a bello faciendo deterreat, ut eorum iratos animos atque horribilis impetus deprecetur, aut, si non poterit, M. Fabium, subscriptorem ejus, rogabimus, ut Allobrogum animos mitiget, quoniam apud illos Fabiorum nomen est amplissimum, ut velint isti aut quiescere, id quod victi ac subacti solent, aut, cum minantur, intellegere se populo Romano non metum belli, sed spem triumphi ostendere?
Quod si in turpi reo patiendum non esset, ut quicquam isti se minis profecisse arbitrarentur, quid faciendum vobis in M. Fonteio arbitramini? De quo homine, judices, (jam enim mihi videor hoc prope causa duabus actionibus perorata debere dicere) de quo vos homine ne ab inimicis quidem ullum fictum probrosum non modo crimen, sed ne maledictum quidem audistis. Ecquis umquam reus, præsertim in hac vitæ ratione versatus in honoribus petendis, in potestatibus, in imperiis gerendis, sic accusatus est, ut nullum probrum, nullum facinus, nulla turpitudo, quæ a lubidine aut a petulantia aut ab audacia nata esset, ab accusatore obiceretur, si non vera, at certe ficta cum aliqua ratione ac suspicione?
XVII. M. Æmilium Scaurum, summum nostræ civitatis virum, scimus accusatum a M. Bruto. Extant orationes, ex quibus intellegi potest multa in illum ipsum Scaurum esse dicta, falso; Quis negat? Verum tamen ab inimico dicta et obiecta. Quam multa M \ Aquilius audivit in suo judicio, quam multa L. Cotta, denique P. Rutilius! Qui etsi damnatus est, mihi videtur tamen inter viros optimos atque innocentissimos esse numerandus. Ille igitur ipse homo sanctissimus ac temperantissimus multa audivit in sua causa, quæ ad suspicionem stuprorum ac
Libidinum pertinerent. Extat oratio hominis, ut opinio mea fert, nostrorum hominum longe ingeniosissimi atque eloquentissimi, C. Gracchi; Qua in oratione permulta in L. Pisonem turpia ac flagitiosa dicuntur. At in quem virum! Qui tanta virtute atque integritate fuit, ut etiam illis optumis temporibus, cum hominem invenire nequam neminem posses, solus tamen Frugi nominaretur. Quem cum in contionem Gracchus vocari juberet et viator quæreret, quem Pisonem, quod erant plures: " Cogis me," inquit, " dicere: inimicum meum Frugi." Is igitur vir, quem ne inimicus quidem satis in appellando significare poterat, nisi ante laudasset, qui uno cognomine declarabatur non modo quis esset, sed etiam qualis esset, tamen in falsam atque iniquam probrorum insimulationem vocabatur; M. Fonteius ita duabus actionibus accusatus est, ut obiectum nihil
Sit, quo significari vestigium libidinis, petulantiæ, crudelitatis, audaciæ possit; Non modo nullum facinus hujus protulerunt, sed ne dictum quidem aliquod reprehenderunt. In primis eorum hominum, qui nunc sunt, exercitatus.
XIX. Quare si etiam monendi estis ame, judices, quod non estis, videor hoc leviter pro mea auctoritate vobis præcipere posse, ut ex eo genere homines, quorum cognita virtus, industria, felicitas in re militari sit, diligenter vobis retinendos existimetis. Fuit enim major talium virorum in hac re publica copia; Quæ cum esset, tamen eorum non modo saluti, sed etiam honori consulebatur. Quid nunc vobis faciendum est studiis militaribus apud juventutem obsoletis, fortissimis autem hominibus ac summis ducibus partim ætate, partim civitatis discordiis ac rei publicæ calamitate consumptis, cum tot bella aut a nobis necessario suscipiantur aut subito atque inpro visa nascantur? Nonne et hominem ipsum ad, dubia rei publicæ tempora reservandum et ceteros studio laudis ac virtutis inflammandos putatis?
Recordamini, quos legatos nuper in bello L. Julius, quos P. Rutilius, quos L. Cato, quos Cn. Pompeius habuerit; Scietis fuisse tum M. Cinnam, L. Sullam, prætorios homines, belli gerendi peritissimos; Præterea C. Didium, Q. Catulum, P. Crassum, non litteris homines ad rei militaris scientiam, sed rebus gestis ac victoriis eruditos. Age vero, nunc inserite oculos in curiam, introspicite penitus in omnis rei publicæ partes; Utrum videtis nihil posse accidere, ut tales viri desiderandi sint, an, si acciderit, eorum hominum copia populum Romanum abundare? Quæ si diligenter attendetis, profecto, judices, virum ad labores belli impigrum, ad pericula fortem, ad usum ac disciplinam peritum, ad consilia prudentem, ad casum fortunamque felicem domi vobis ac liberis vestris retinere quam inimicissimis populo Romano nationibus et crudelissimis tradere et condonare maletis.
X X. A t infestis prope signis inferuntur Galli in M. Fonteium et instant atque urgent summo cum studio, summa cum audacia. Video, judices; Sed multis et firmis præsidiis vobis adiutoribus isti immani atque intolerandæ barbariæ resi stem us. Primum obicitur. Contra istorum im petus M acedonia, fidelis et amica populo Romano provincia; Quæ cum se ac suas urbes non solum consilio, sed etiam manu M. Fontei conservatam esse dicat, ut illa per hunc a Thræcum adventu ac depopulatione defensa est, sic ab hujus nunc capite Gallorum im petus terroresque
Depellit. Constituitur ex altera parte ulterior Hispania, quæ profecto non modo religione sua resistere istorum cupiditati potest, sed etiam sceleratorum hominum periuria testim oniis ac laudationibus suis refutare. A tque ex ipsa etiam Gallia fidelissima et gravissima auxilia sumuntur. V enit huic subsidio misero atque innocenti M ass iliensium cuncta civitas, quæ non solum ob eam causam laborat, ut huic, aquo ipsa servata est, parem gratiam referre videatur, sed etiam quod ea condicione atque eo fato se in iis terris collocatam esse arbitratur, ne quid nostris hominibus istæ gentes nocere possint. Propugnat pariter pro salute M. Fontei Narbonensis colonia, quæ per hunc ipsa nuper obsidione hostium liberata nunc ejusdem miseriis ac periculis commovetur. D enique, ut oportet bello Gallico, ut majorum jura moresque præscribunt, nem o est civis Romanus, qui sibi ulla excusatione utendum pu te t; Om nes illius provinciæ publicani, agricolæ, pecuarii, ceteri negotiatores uno animo M. Fonteium atque una voce defendunt.
X X I. Quodsi tantas auxiliorum nostrorum copias Indutiomarus ipse despexerit, dux Allobrogum ceterorumque Gallorum, num etiam de matris hunc com plexu, lecti ssim æ miserrimæque fem inæ, vobis inspectantibus avellet atque abstrahet? Præsertim cum virgo Vestalis ex altera parte germanum fratrem com plexa teneat vestram que, judices, ac populi Romani fidem in ploret; Quæ pro vobis liberisque vestris tot annos in dis immortalibus placandis occupata est, ut ea nunc pro salute sua fratrisque sui animos vestros placare possit. Cui miseræ quod præsidium, quod solacium reliquum est hoc amisso? Nam ceteræ fem inæ gignere ipsæ sibi præsidia et habere domi fortunarum omnium socium participemque possu n t; Huic vero virgini quid est præter fratrem quod aut jucundum aut carum esse possit? N olite pati, judices, aras deorum immortalium Vestæque matris cotidianis virginis lam enta tionibus de vestro judicio com moneri; Prospicite, ne ille ignis æternus nocturnis Fonteiæ laboribus vigiliisque servatus sacerdotis vestræ lacrimis extinctus esse dicatur. Tendit ad vos vix-go Vestalis manus supplices easdem, quas pro vobis dis immortalibus tendere consuevit. C avete, ne periculosum superbumque sit ejus vos obsecrationem repudiare, cujus preces si di aspernarentur, hæc salva esse non possent. Videtisne subito, judices, virum fortissimum, M. Fonteium, parentis et sororis commemoratione lacrimas profudisse? Qui numquam in acie pertim uerit, qui se armatus sæpe in hostium manum multitudinem que im miserit, cum in ejus modi periculis eadem se solacia suis relinquere arbitraretur, bato animo pertim escit, ne non modo oimamento et adium ento non sit suis, sed etiam cum acerbissimo luctu dedecus æternum miseris atque ignominiam relinquat. O fortunam longe disparem, M. Fontei, si deligere potuisses, ut potius telis tibi Gallorum quam periuriis intereundum es se t! Tum enim vitæ socia virtus, mortis comes gloria fu isset; Nunc vero qui est dolor victoriæ te atque imperii pœnas ad eorum arbitrium sufferre, qui aut victi armis sunt aut invitissimi paruerunt!
A quo periculo defendite, judices, civem fortem atque innocentem; Curate, ut nostris testibus plus quam alienigenis credidisse videamini, plus saluti civium quam hostium lubidini consuluisse, graviorem duxisse ejus obsecrationem, quæ vestris sacris præsit, quam eorum audaciam, qui cum omnium sacris delubrisque bella gesserunt. Post rem o prospicite, judices, id quod ad dignitatem populi Romani maxim e pertinet, ut plus apud vos preces virginis Vestalis quam minæ Gallorum valuisse videantur.