M. Tullius Cicero: Pro Flacco

Cum in maximis periculis liuius urbis atque imperi, gravissimo atque acerbissimo rei publicæ casu, socio atque adiutore consiliorum periculorumque meorum L. Flacco, cædem a vobis, coniugibus, liberis vestris, vastitatem a templis, delubris, urbe, Italia depellebam, sperabam, judices, honoris potius L. Flacci me adiutorem futurum quam miseriarum deprecatorem. Quod enim esset præmium dignitatis quod populus Romanus, cam hujus majoribus semper detulisset, huic denegaret, cum L. Flaccus veterem Valeriæ gentis Sn liberanda patria laudem prope quingen-

Tesimo anno rei publicæ rettulisset? Sed si fori* * aliquando aut benefici hujus obtrectator aut virtutis hostis aut laudis invidus exstitisset, existimabam L. Flacco multitudinis potius imperitæ, nullo tamen cum periculo, quam sap lentissimorum et lectissimorum virorum judicium esse subeundum. Etenim quibus auctoribus et defensoribus omnium tum salus esset non civium solum verum etiam gentium defensa ac retenta, neminem umquam putavi per eos ipsos periculum hujus fortunis atque insidias creaturum. Quod si esset aliquando futurum ut aliquis de L. Flacci pernicie cogitaret, numquam tamen existimavi, indices, D. Lælium, optimi viri ftlium, optima ipsum spe præditum summæ dignitatis, eam suscepturum accusationem quæ sceleratorum civium potius odio et furori quam ipsius virtuti atque institutæ adulescentiæ conveniret. Etenim cum a clarissimis viris justissimas inimicitias sæpe cum bene meritis civibus depositas esse vidissem, non sum arbitratus quemquam amicum rei publicæ, postea quam L. Flacci amor in patriam perspectus esset, novas huic inimicitias nulla accepta injuria denuntiaturum. Sed quoniam, judices, multa nos et in nostris rebus et in re publica fefellerunt, ferimus ea quæ sunt ferenda; Tantum a vobis petimus ut omnia rei publicæ subsidia, totum statum civitatis, omnem memoriam temporum præteritorum, salutem præsentium, spem reliquorum in vestra potestate, in vestris sententiis, in hoc uno judicio positam esse et defixam putetis. Si umquam res publica consilium, gravitatem, sapientiam, providentiam judicum imploravit, hoc, hoc inquam, temper. Implorat. Non estis de Lydorum aut Mysorum aut Phrygum, qui huc compulsi concitatique venerunt, sed de vestra re publica judicaturi, de civitatis statu, de communi salute, de spe bonorum * * omnium, si qua reliqua est etiam nunc quæ fortium civium mentis cogitationesque sustentet; Omnia alia perfugia bonorum, præsidia innocentium, subsidia

Rei publicæ, consilia, auxilia, jura ceciderunt. Quem enim appellem, quem obtester, quem implorem? Senatumne? At is ipse auxilium petit a vobis et confirmationem auctoritatis suæ vestræ potestati permissam esse sentit. An equites Romanos? Indicabitis' principes ejus ordinis quinquaginta quid cum omnibus senseritis. An populum Romanum? At is quidem omnem suam de nobis potestatem tradidit vobis. Quam ob rem nisi hoc loco, nisi apud vos, nisi per vos, judices, non auctoritatem, quæ amissa est, sed salutem nostram, quæ spe exigua extremaque pendet, tenuerimus, nihil est præterea quo confugere possimus; Nisi forte quæ res hoc judicio temptetur, quid agatur, cui causæ fundamenta la ciantur, judices,

Non videtis. Condemnatus est is qui Catilinam signa patriæ inferentem interemit; Quid est causæ cur non is qui Catilinam ex urbe expulit pertimescat? Rapitur ad pœnam qui indicia communis exiti cepit; Cur sibi confidat is qui ea proferenda et patefacienda curavit? Socii consiliorum, ministri comitesque vexantur; Quid auctores, quid duces, quid principes sibi exspectent? Atque utinam inimici nostri ac bonorum omnium meeum potius æstiment, utrum tum omnes boni duces nostri an comites fuerint ad communem conservandam salutem * * *

Strangulatos maluit dicere.

Quod sibi meus necessarius Cætra voluit.

Quid vero Decianus?

Utinam esset proprie mea! Senatus igitur magna

Di, inquam, immortales Lentulum * * *

* * externum cum domestica vita naturaque constaret. Itaque non patiar, D. Læli, te tibi hoc sumere atque hanc ceteris in posterum, nobis in præsens tempus legem condicionemque *

Cum adulescentiam notaris, eum reliquum tempus ætatis turpitudinis maculis consperseris, cum privatarum rerum ruinas, cum domesticas labes, cum urbanam infamiam, cum Hispaniæ, Galliæ, Ciliciæ, Cretæ, quibus in provinciis non obscure versatus est, vitia et flagitia protuleris, tum denique quid Tmolitæ et Lorymeni* de L. Flacco existiment audiemus. Quem vero tot tam gravesquc provinciæ salvum esse cupiant, quem plurimi cives tota ex Italia devincti necessitudine ac vetustate defendant, quem hæc communis nostrum omnium patria propter recentem summi benefici memoriam complexa teneat, hunc etiam si tota Asia deposcit ad supplicium, defendam, resistam. Quid? Si neque tota neque optima neque incorrupta neque sua sponte nec jure nec more nec vere nec religiose nec integre, si impulsa,* si sollicitata, si concitata, si coacta, si impie, si temere, si cupide, si inconstanter nomen suum misit in hoc judicium per egentissimos testis, ipsa autem nihil queri vere de injuriis potest, tamenne, judices, hæc ad breve tempus audita longinqui temporis cognitarum rerum fidem derogabunt? Tenebo igitur hunc ordinem defensor quem fugit inimicus, et accusatorem urgebo atque insequar et ultro crimen ab adversario flagitabo. Quid est, Læli? Num quid ea d.. d.. ea.. F... no qui quidem non in umbra neque in illius ætatis disciplinis artibusque versatus est? Etenim puer cum patre consule ad bellum est profectus. Nimirum etiam hoc ipso nomine aliquid.. Ia sus * * *

Versutissimum hominem et in fallendo exercitatissimum.

Quid est in testimonio vestro præter libidinem, præter audaciam, præter amentiam, cum fortissimi et ornatissimi viri et ipsa victoria sit testis?

Nec mediocrem in re militari virtutem,* judices.

Defendo fortem egregiumque virum, magni animi, summi laboris, optimi consilii.

Multis ab adolescentia in bellis variisque versatum atque in primis bonum ductorem et hominem, ut vere dicam, corpore, animo, studio, consuetudine natum atque aptum ad tempora belli militaremque rationem.

Huic hominum generi majores nostri sic parcendum, indices, arbitrabantur, ut eos non modo in invidia, verum etiam in culpa defenderent. Itaque non solum rec te factis eorum præmia sed etiam delictis veniam dare solebant.

Exsurgite, quæso, viri optimi atque fortissimi legati amplissimæ atque honestissimæ civitatis, resistite per dec immortales eorum penuriis injuriisque, quo ruin sæpenumcro telis resistitis.

Homo omnibus ornamentis virtutis et existimationis præditus, qui mihi videtur quasi quoddam qu itatis in re publica divinitus reservari. Quam benivolum hunc populo Romano, quam fidelem putatis?* Ingenita levitas et erudita vanitas. Sed si neque Asiæ luxuries infirmissimum tempus ætatis * * * Ex hoc ætatis gradu se ad exercitum C. Flacci patrui contulit. Tribunus militaris cum P. Servilio, gravissimo et sanctissimo cive, profectus. Quorum amplissimis judiciis ornatus quæstor factus est. M. Pisone, qui cognomen frugalitatis, nisi accepisset, ipse peperjsset. Idem novum bellum suscepit atque confecit. Non Asiæ testibus, sed accusatoris* contubernalibus traditus.

Hunc igitur virum, Læli, quibus tandem rebus oppugnas? Fuit P. Servilio imperatore in Cilicia tribunus militum ', ea res siletur. Fuit M. Pisoni quæstor in Hispani; Vox de quæstura missa nulla est. Bellum Cretense ex magna parte gessit atque una cum summo imperatore sustinuit; Muta est hujus temporis accusatio. Præturæ juris dictio, res varia et multiplex ad suspiciones et simultates, non attingitur. At vero in summo et periculosissimo rei publicæ tempore etiam ab inimicis eadem prætura laudatur. At a testibus læditur. Ante quam dico aquibus, qua spe, qua vi, qua re concitatis, qua levitate, qua egestate, qua perfidia, qua audacia præditis, dicam de genere universo et de condicione omnium nostrum. Per deos immortalis! Judices, vos, quo modo is qui anno ante Itomæ jus dixerat anno post in Asia jus dixerit, a testibus quæretis ignotis, ipsi conjectura nihil judicabitis? Cum in tam varia juris dictione tam multa decreta, tot hominum gratiosorum læsæ sint voluntates, quæ est umquam jacta non suspicio — quæ tamen solet esse falsa — sed iracundiæ vox

Aut doloris? Et is est reus avaritiæ, qui in uberrima re turpe compendium, in maledicentissima civitate, in suspiciosissimo negotio maledictum omne, non modo crimen effugit? Prætereo illa quæ prætereunda non sunt, nullum hujus in privatis rebus factum avarum, nullam in re pecuniaria contentionem, nullam in re familiari sordem posse proferri. Quibus igitur testibus ego hosce possum refutare nisi vo-

Bis? Tmolites ille vicanus, homo non modo nobis sed ne inter suos quidem notus, vos docebit qualis sit L. Flaccus? Quem vos modestissimum adulescentem, provinciæ maximæ sanctissimum virum, vestri exercitus fortissimum militent, diligentissimum ducent, temperatissimum legatum quæstoremque cognoverunt, quem vos præsentes constantissimum senatorem, justissimum prætorem atque amantissimum

Rei publicæ civem judicastis. De quibus vos aliis testes esse debetis, de eis ipsi alios testis audietis? At quos testis? Primum dicam, id quod est commune, Græcos; Non quo nationi hiric ego unus maxime fidem derogem. Nam si quis umquam de nostris hominibus a genere isto studio ac voluntate non abhorrens fuit, me et esse arbitror et magis etiam tum cum plus erat oti fuisse. Sed sunt in illo numero multi boni, docti, pudentes, qui ad hoc judicium deducti non sunt, multi impudentes, inliterati, leves, quos variis de causis video concitatos. Verum tamen hoc dico de toto genere Græcorum: tribuo illis litteras, do multarum artium disciplinam, non adimo sermonis leporem, ingeniorum acumen, dicendi copiam, denique etiam, ei qua sibi alia sumunt, non repugno; Testimoniorum religionem et fidem numquam ista natio coluit, totiusque hujusce rei quæ sit

Vis, quæ auctoritas, quod pondus, ignorant. Unde illud es t: " da mihi testimonium mutuum "? Num Gallorum, num Hispanorum putatur? Totum istud Græcorum est, ut etiam qui Græce nesciunt hoc getis qua religione dicant. Numquam nobis nd rogatum respondent, semper accusatori plus quarn ad rogatum, numquam laborant, quem ad modum probent quod dicunt, sed quem ad modum se explicent dicendo. Iratus Flacco dixit M. Lurco quod, ut ipse aiebat, libertus erat ejus turpi judicio condemnatus. Niliil dixit quod læderet e.urn, cum cuperet; Impediebat enim religio, tamen id quod dixit quanto

Cum pudore, quo tremore et pallore dixit! Quam promptus homo P. Septimius, quam iratus de judicio et de vilico!. Tamen hæsitabat, tamen ejus iracundiæ religio non numquam repugnabat. Inimicus M. Cælius quod, cum in re manifesta putasset nefas esse publicanum judicare contra publicanum, sublatus erat enumero reeuperatorum, tamen tenuit se neque attulit in indicium quic quain ad lædendum nisi voluntatem.

Hi si Græei fuissent, ac nisi nostri mores ac disciplina plus valeret quam dolor ac simultas, omnes se spoliatos, vexatos, fortunis eversos esse dixissent. Græcus testis cum ea voluntate processit ut lædat, non juris jurandi, sed lædendi verba meditatur: vina, refe.Lli, coargui putat, esse turpissimum; Ad id se parat, nihil curat aliud. Itaque non optimus quisque * nec gravissimus, sed ira pudentissimus loquacissimus-

Que deligitur. Vos autem in privatis minimarum rerum judiciis testem diligenter expenditis, etiam si formam hominis, si nomen, si tribum nostis, mores tamen exquirendos putatis. Qui autem dicit testimonium ex nostris hominibus, ut se ipse sustentat, ut omnia verba moderatur, ut timet ne quid cupide, ne quid iracunde, ne quid plus minusve quam sit necesse dicat! Num illos item putatis, quibus jus jurandum jocus est, testimonium ludus, existimatio vestra tenebræ, laus, merces, gratia, gratulatio proposita est omnis in impudenti mendacio? Sed non dilatabo orationem meam; Etenim potest esse infinita, si mihi libeat totius gentis in testimoniis dicendis explicare levitatem. Sed propius accedam; De his vestris testibus dicam.

Vehementem accusatorem nacti sumus, judices, et inimicum in omni genere odiosum ac molestum; Quem spero his nervis fore magno usui et amicis et rei publicæ; Sed certe inflammatus incredibili cupiditate hanc causam accusationemque suscepit. Qui comitatus in inquirendo! Comitatum dico; Immo vero quantus exercitus! Quæ jactura, qui sumptus, quanta largitio! Quæ quamquam utilia sunt causæ, timide tamen dico, quod vereor ne Lælius ex his rebus quas sibi suscepit gloriæ causa putet aliquid oratione mea sermonis in sese aut invidiæ esse quæsitum.

Itaque hanc partem totam relinquam; Tantum a vobis petam, judices, ut, si quid ipsi audistis communi fama atque sermone de vi, de manu, de armis, de copiis, memineritis; Quarum rerum invidia lege lrac recenti ac nova certus est inquisitioni comitum

Numerus constitutus. Sed ut hanc vim omittam, quanta illa sunt quæ, quoniam accusatorio jure et more sunt facta, reprehendere non possumus, queri tamen cogimur! Primum quod sermo est tota Asia dissipatus Cn. Pompeium, quod L. Flacco esset vehementer inimicus, contendisse a Lælio, paterno amico ac pernecessario, ut hunc hoc judicio arcesseret, omnemque ei suam auctoritatem, gratiam, copias, opes ad hoc negotium conficiendum detulisse. Id hoc veri similius Græcis hominibus videbatur quod paulo ante in eadem provincia familiarem Lælium Flacco viderant. Pompei autem auctoritas cum apud omnis tanta est quanta esse debet, tum excellit in ista provincia quam nuper et prædonum et regum bello liberavit. Adjunxit illa ut eos qui domo exire nolebant testimoni denuntiatione terreret, qui domi stare non poterant, largo et liberali viatica commoveret. Sic adulescens ingeni plenus locupletis metu, tenuis præmio, stultos errore permovit; Sic sunt expressa ista præclara quæ recitantur psephismata non sententiis neque auctoritatibus declarata, non jure jurando constricta, sed porrigenda manu profundende que clamore multitudinis concitatæ.

O morem præclarum disciplinamque quam a majoribus accepimus, si quidem teneremus! Sed nescio quo pacto jam de manibus elabitur. Nullam enim illi nostri sapientissimi et sanctissimi viri vim contionis esse voluerunt; Quæ scisceret plebes aut quæ populus juberet, submota contione, distributis partibus, tributim et centuriatim discriptis ordinibus, classibus, ætatibus, auditis auctoribus, re multos dies promulgata et cognita juberi vetari qæ voluerunt.

Græcorum autem totæ res publicæ sedentis contionis temeritate administrantur. Itaque ut hanc Græciam quæ jam diu suis consiliis perculsa et addicta est omittam, illa vetus quæ quondam opibus, imperio, gloria floruit hoc uno malo concidit, libertate immoderata ac licentia contionum. Cum in theatro imperiti homines rerum omnium rudes ignarique consederant, tum bella inutilia suscipiebant, tum seditiosos homines rei publicæ præficiebant, tum

Optime meritos civis e civitate eiciebant. Quod si hæc Athenis tum cum illæ non solum in Græcia sed prope cunctis gentibus enitebant accidere sunt solita, quam moderationem putatis in Phrygia aut in Mysia contionum fuisse? Nostras contiones illarum nationum homines plerumque perturbant; Quid, cum soli sint ipsi, tandem fieri putatis? Cæsus est virgis Cymæus ille Athenagora" qui in fame frumentum exportare erat ausus. Data Lælio contio est. Processit ille et Græcus apud Græcos non de culpa sua dixit, sed de pœna questus est. Porrexerunt manus; Psephisma natum est. Hoc testimonium est? Nuper epulati, paulo ante omni largitione saturati Pergameni, quod Mithridates qui multitudinem illam non auctoritate sua, sed sagina tenebat se velle dixit, id sutores et zonarii conclamarunt. Hoc testimonium est civitatis? Ego testis a Sicilia publice deduxi i verum erant ea testimonia non

Concitatæ contionis, sed jurati senatus. Qua re jam non est mihi contentio cum teste, vobis, judi ees, videndum est, sintne hæc testimonia putanda.

Adulescens bonus, honesto loco natus, disertus cum maximo ornatissimoque comitatu venit in oppidum Græcorum, postulat contionem, locupletis homines et gravis ne sibi adversentur testimoni denuntiatione deterret, egentis et levis spe largitionis et viatico publico, privata etiam benignitate prolectat. Opifices

1 Deduxi dux

Dividendum Σ. Videndum et tabernarios atque illam omnem fæcem civitatum quid est negoti concitare, in eum præsertim qui nuper summo cum imperio fuerit, summo autem in amore esse propter ipsum imperi nomen non potuerit?

Mirandum vero est homines eos quibus odio sunt nostræ secures, nomen acerbitati, scriptura, decumæ, portorium morti, libenter adripere facultatem lædendi quæcumque detur! Mementote igitur, cum audietis psephismata, non audire vos testimonia, audire temeritatem volgi, audire vocem levissimi cujusque, audire strepitum imperitorum, audire contionem concitatam levissimæ nationis. Itaque perscrutamini penitus naturam rationemque criminum; Jam nihil præter spem, nihil præter terrorem ac minas rcperietis.

* * * In ærario nihil habent civitates, nihil in vectigalibus. Duæ rationes conficiendæ pecuniæ, aut versura aut tributo; Nec tabulæ creditoris proferuntur nec tributi confectio ulla recitatur. Quam vero facile falsas rationes inferre et in tabulas quodcumque commodum est referre soleant, ex Cn. Pompei litteris ad Hypsæum et Hypsæi ad Pompeium missis, quæso, cognoscite.

Satisne vobis coarguere his auctoribus dissolutam Græcorum consuetudinem licentiamque impudentem videmur? Nisi forte qui Cn. Pompeium, qui præsentem, qui nullo impellente fallebant, eos urgente Lælio in absentem et in L. Flaccum aut timidos fuisse

Aut religiosos putamus. Sed fuerint incorruptæ litteræ domi inunc vero quam habere auctoritatem aut quam fidem possunt? Triduo lex ad prætorem deferri, judicum signis obsignari jubet; Tricesimo die vix deferuntur. Ne corrumpi tabulæ facile, possint, idcirco lex obsignatas in publico poni votuit; At obsignantur corruptæ. Quid refert igitur tanto post ad judices deferantur, an omnino non deferantur?

Quid? Si testium studium cum accusatore sociatum est, tamenne isti testes habebuntur? Ubi est igitur illa exspectatio quæ versari in judiciis solet? Nam antea, cum dixerat accusator acriter et vehementer, eumque defensor suppliciter demisseque responderat, tertius ille erat exspectatus locus testium, qui aut sine ullo studio dicebant aut cum dissimulatione aliqua

Cupiditatis-. Hoc vero quid est? Una sedent, ex accusatorum subselliis surgunt, non dissimulant, non verentur. De subselliis queror? Una ex domo prodeunt; Si verbo titubaverint, quo revertantur non aliquid quod ipse nolit respondeat? Ubi est igitur illa laus oratoris quæ vel in accusatore antea vel in patrono spectari solebat: " bene testem interrogavit; Callide accessit, reprehendit; Quo voluit adduxit;

Convicit et elinguem reddidit "? Quid tu istum roges, Læli,qui, prius quam hoc " Te. Rogo" dixeris, plura etiam effundet quam tu ei domi ante præscrioratio testium refelli solet aut vita lædi. Qua dispu nihil amplius t In hominem dicendum est igitur, cum oratio argumentationem non habet. Quid dicam in ignotum? Querendum est ergo et deplorandum, id quod jani dudum facio, de omni accusationis iniquitate, primum de communi genere testium; Dicit enim natio minime in testimoniis dicendis religiosa. Propius accedo; Nego esse ista testimonia quæ tu psephismata appellas, sed fremitum egentium et motum quendam temerarium Græeulæ contionis. Intrabo etiam magis. Qui gessit non adest, qui numerasse dicitur non est deductus; Privatæ litteræ nullæ proferuntur, publicæ retentæ sunt in accusatorum potestate; Summa est in testibus; Hi vivunt accusatoribus. Utrum hic tandem disceptationem et cognitionem veritatis, an innocentiæ labem aliquam aut ruinam fore putatis? Multa enim sunt ejus modi, judices, ut, etiam si in homine ipso de quo agitur neglegenda sint, tamen in condicione atque in exemplo pertimescenda videantur.

Si quem infimo loco natum, nullo splendore vitæ, nulla commendatione famæ defenderem, tamen civem a civibus communis humanitatis jure ac misericordia deprecarer, ne ignotis testibus, ne incitatis, nc accusatoris consessoribus, convivis, contubernalibus, ne hominibus levitate Græcis, crudelitate barbaris civem ac supplicem vestrum dederetis, ne periculosam imitationem exempli reliquis in posterum proderetis. Sed cum L. Flacci res agatur, qua ex familia qui primus consul factus est primus in hac civitate consul fuit, cujus virtute regibus exterminatis libertas in re publica constituta est, quæ usque ad hoc tempus honoribus, imperiis, rerum gestarum gloria continuata permansit, cumque ab hac perenni eon testataque virtute majorum non modo non degeneraverit L. Flaccus sed, quam maxime florere in generis sui gloria viderat, laudem patriæ in libertatem vindicandæ prætor adamarit, in hoc ego reo ne quod perniciosum exemplum prodatur pertimescam, in quo etiam si quid errasset, omnes boni conivendum esse

Arbitrarentur? Quod quidem ego non modo non

* quam MiilUr. Id quod Σχ. Quod e. in qua blk. Postulo, sed contra, judices, vos oro et obtestor ut totam causam quam maxime intentis oculis, ut aiunt, acerrime contemplemini. Nihil religione testatum, nihil veritate fundatum, nihil dolore expressum, contraque omnia corrupta libidine, iracundia, studio, pretio, periurio reperientur.

Etenim jam universa istorum cognita cupiditate accedam ad singulas querelas criminationesque Græcorum. Classis nomine pecuniam civitatibus imperatam queruntur. Quod nos factum, judices, confitemur. Sed si hoc crimen est, aut in eo est quod non licuerit imperare, aut in eo quod non opus fuerit navibus, aut in eo quod nulla hoc prætore classis navigant. Licuisse ut intellegas, cognosce quid me consule senatus decreverit, cum quidem nihil a superioribus continuorum anno nim decretis discesserit.

Proximum est ergo ut opus fuerit classe necne quæramus. Utrum igitur noc Græci statuent aut ullæ exteræ nationes, an nostri prætores, nostri duces, nostri imperatores? Equidem existimo in ejus modi regione atque provincia quæ mari cincta, portibus distincta, insulis circumdata esset, non sglum præsidi sed etiam ornandi imperi causa navigandum

Fuisse. Hæc enim ratio ac magnitudo animorum in majoribus nostris firit ut, cum in privatis rebus suisque sumptibus minimo contenti tenuissimo cultu viverent, * in imperio atque in publica dignitate omnia ad gloriam splendoremque revocarent Quæritur enim in re domestica continentiæ laus, in publica dignitatis. Quod si etiam præsidi causa classem habuit, quis erit tam iniquus qui reprehendat? " Nulli erant prædones." Quid? Nullos fore quis præstare poterat i* '' Minuis," inquit," gloriam Pompei." Inuno tu auges molestiam. Ille enim classis prædonum, urbis, portus, receptacula sustulit, pacem maritimam summa virtute atque incredibili celeritate confecit j illud vero ueque suscepit neque suscipere debuit ut, si qua uspiam navicula prædonum apparuisset, accusandus videretur. Itaque ipse in Asia, cum omnia jam bella terra marique confecisset, classem tamen isdem istis civitatibus imperavit. Quod si tum statuit opus esse cum ipsius præsentis nomine tuta omnia et pacata esse poterant, quid, cum ille decessisset, Flacco existimatis statuendum et facien-

Dum fuisse? Quid? Nos hic nonne ipso Pompeio auctore Silano et Murena consulibus decrevimus ut classis in Italia navigaret? Nonne eo ipso tempore eum L. Flaccus in Asia remiges imperabat, nos hic in mare superum et inferum sestertium ter et quadragiens erogabamus? Quid? Postero anno noiiue M. Curtio et P. Sextilio quæstoribus pecunia in classem est erogata? Quid? Hoc omni tempore equites in ora maritima non fuerunt? Illa enim est gloria divina Pompei, primum prædones cos qui tum cum illi bellum maritimum gerendum datum est toto mari dispersi vagabantur redactos esse omnis in potestatem, deinde Syriam esse nostram, Ciliciam teneri, Cyprum per Ptolemæum regem nihil audere, præterea Cretam Metelli virtute esse nostram, nihil esse unde proficiscantur, nihil quo revertantur, omnis sinus, promunturia, litora, insulas, urbis maritimas claustris imperi nostri contineri. Quod si Flacco prætore nemo in mari prædo fuisset, tamen hujus diligentia reprehendenda non esset. Idcirco enim quod hic classem habuisset, existimarem non fuisse. Quiri? Si L. Eppi, L, Agri, C. Cesti, equitum Romanorum, hujus etiam clarissimi viri, Cn, Domiti, qui in Asia tum legatus fuit, testimonio doceo eo ipso tempore quo tu negas classem habendam fuisse, eompluris a prædonibus esse captos, tamen Flacci consilium in remigibus imperandis reprehendetur t Quid si etiam occisus est a piratis Adramyttenus homo nobilis, cujus est fere nobis omnibus nomen auditum, Atyanas pugil Olympionices? Hoc est apud Græcos, quoniam de eorum gravitate dicimus, prope majus et gloriosius quam Romæ triumphasse, " At neminem cepisti." Quam multi oræ maritimæ clarissimi viri præ- * * fuerant qui" eum prædonem nullum cepissent, mare tamen tutum præstiterant! Casus est enim in capiendo, locus, ventus,* 1 occasio; Defendendi facilis est cautio, non solum latibulis occultorum locorum sed etiam tempestatum moderatione et conversione. Reliquum est ut quæratur utrum ista classis cursu et remis, an sumptu tantum et litteris navigarit. Num id igitur negari potest, cujus rei cuncta testis est Asia, bipertito classem distributam fuisse, ut una pars supra Ephesum, altera infra Ephesum navigaret? Hæ classe M. Crassus, vir amplissimus, ab Æno in Asiam, his navibus Flaccus ex Asia in Macedoniam navigavit. In quo igitur prætoris est diligentia requirenda? In numero navium et in discriptione æquabili sumptus? Dimidium ejus quo Pompeius erat usus imperavit; Num potuit pardus? Discripsit autem pecuniam ad Pompei rationem, quæ fuit accommodata L. Sullæ discriptioni. Qui cum in* omnis Asiæ civitates pro portione pecuniam dis- Pompeius et Flaccus secutus est. Neque est adhuc tamen ea sumina completa. Non refert." Vero quid lucretur? Cum enim onus imperatæ pecuniæ suscipit, id quod tu crimen esse vis confitetur. Qui igitur probari potest in ea pecunia non referenda crimen sibi ipsum facere in qua crimen esset nullum, si referret? At enim negas fratrem meum, qui L. Flacco successerit, pecuniam ullam in remiges imperasse. Equidem omni fratris mei laude delector, sed aliis magis gravioribus atque majoribus. Aliud quiddam statuit, aliud vidit j existimavit, quocumque tempore auditum quid esset de prædonibus, quam vellet subito classem se comparaturum. Denique hoc primus frater meus in Asia fecit ut hoc sumptu remigum civitates levaret; Crimen autem tum videri solet cum aliquis sumptus instituit eos qui antea non erant instituti, non cum successor aliquid immutat de institutis priorum. Flaccus quid alii postea facturi essent scire non poterat, quid fecissent videbat.

Sed, quoniam de communi totius Asiæ crimine est dictum, adgrediar jam ad singulas civitates; Ex quibus sit sane nobis prima civitas Acmonensis. Citat præco voce maxima legatos Acmonensis. Procedit unus Asclepiades. Prodeant ceteri. Etiamne præconem mentiri cœgisti > Est enim, credo, is vir iste ut civitatis nomen sua auctoritate sustineat, damnatus turpissimis judiciis domi, notatus litteris publicis; Cujus de probris, adulteriis ac stupris exstant Acmonensium litteræ, quas ego non solum propter longitudinem sed etiam propter turpissimam obscenitatem verborum prætereundas puto. Dixit publice data

Omni Q. * ceteri drachmarum ccvi. Dixit tantum, nihil ostendit, nihil protulit; Sed adjunxit, id quod certe, quoniam erat domesticum, docere debuit, se privatim drachmarum ccvi dedisse. Quantum sibi ablatum homo im pu-

Haberet optare. Ab A. Sextilio dicit se dedisse et a suis fratribus. Potuit dare Sextilius; Nam fratres quidem consortes sunt mendicitatis. Audiamus igitur Sextilium; Fratres denique ipsi prodeant; Quam volent impudenter mentiantur et, quod numquam habuerint, dedisse se dicant; Tamen aliquid fortasse coram producti dicent in quo reprehendantur. " Non deduxi," inquit, " Sextilium." Cedo tabulas. " Non deportavi." Fratres saltem exhibe. " Non denuntiavi." Quod ergo unus Asclepiades fortuna egens, vita turpis, existimatione damnatus, impudentia atque audacia fretus sine tabulis, sine auctore ieeerit,* * id nos quasi crimen aut testimonium pertimesca-

Mus?* Idem laudationem quam nos ab Acmonensibus Flacco datam proferebamus falsam esse dicebat. Cujus quidem laudationis jactura exoptanda nobis fuit. Nam ut signum publicum inspexit præclarus

Iste auctor suæ civitatis, solere suos civis ceterosque Græcos ex tempore quod opus sit obsignare dixit. Tu vero tibi habeto istam laudationem; Nec enim Acmonensium testimonio Flacci vita et dignitas nititur. Das enim mihi quod hæc causa maxime postulat, nullam gravitatem, nullam constantiam, nullum firmum in Græcis hominibus consilium, nullam denique esse testimoni fidem. Nisi vero hactenus ista formula testimoni atque orationis tuæ describi ac distingui potest ut Flacco absenti aliquid civitates tribuisse dicantur, Lælio præsenti per se agenti vi legis, jure accusationis, opibus præterea suis terrenti ac minanti nihil temporis causa scripsisse aut obsignasse videantur.

Equidem in minimis rebus sæpe res magnas vidi, judices, deprehendi ac teneri, ut in hoc Asclepiade. Hæc quæ est a nobis prolata laudatio obsignata erat creta illa Asiatica quæ fere est omnibus nota nobis, qua utuntur omnes non modo in publicis sed etiam in privatis litteris quas cotidie videmus mitti a publicanis, sæpe uni cuique nostrum. Neque enim testis ipse signo inspecto falsum nos proferre dixit, sed levitatem totius Asiæ protulit, de qua nos et libenter et facile concedimus. Nostra igitur laudatio, quam ille temporis causa nobis datam dicit, datam quidem confitetur, consignata creta est iin illo autem testimonio quod accusatori dicitur datum ceram esse

Vidimus. Hic ego, judices, si vos Acmonensium decretis, si ceterorum Phrygum litteris permoveri putarem, vociferarer et quam maxime possem contenderem, testarer publicanos, excitarem negotiatores, vestram etiam scientiam implorarem; Cera deprehensa confiderem totius testimoni fictam audaciam manifesto comprehensam atque oppressam teneri. Nunc vero non insultabo vehementius nec volitabo in hoc insolentius neque in istum nugatorem tamquam in aliquem testem invehar neque in toto Acmonensium testimonio, sive hic confictum est, ut apparet, sive missum domo est, ut. Dicitur, commorabor. Etenim quibus ego laudationem istam remittam, quoniam sunt, ut Asclepiades dicit, leves, horum testimonium non pertimescam.

Venio nunc ad Dorylensium testimonium; Qui producti tabulas se publicas ad Speluncas perdidisse dixerunt. O pastores nescio quos cupidos litterarum, si quidem nihil istis præter litteras abstulerunt! Sed aliud esse causæ suspicamur, ne forte isti parum versuti esse videantur. Pœna est, ut opinor, Dorylai gravior quam apud alios falsarum et corruptarum litterarum. Si veras protulissent, criminis nihil erat, si falsas, erat pœna. Bellissimum putarunt dicere

Amissas. Quiescant igitur et me hoc in lucro ponere atque aliud agere patiantur. Non sinunt. Supplet enim iste nescio qui et privatim dicit se dedisse. Hoc vero ferri nullo modo potest. Qui de tabulis publicis recitat eis quæ in accusatoris potestate fuerunt non debet habere auctoritatem; Sed tamen judicium fieri videtur, cum tabulæ illæ ipsæ, cuicuimodi sunt, proferuntur. Cum vero is quem nemo vestrum vidit umquam, nemo qui mortalis esset audivit, tantum dicit: " dedi," dubitabitis, judices, quin ab hoc ignotissimo Phryge nobilissimum civem vindicetis? Atque huic eidem nuper tres equites Romani honesti et graves, eum in causa liberali eum qui adserebatur cognatum suum esse diceret, non crediderunt. Qui hoc evenit ut, qui locuples testis doloris et sanguinis sui non fuerit, idem sit gravis auctor injuriæ publi-

Eæ? Atque hic Dorylensis nuper cum efferretur magna frequentia conventuque* vestro, mortis illius invidiam in L. Flaccum Lælius conferebat. Facis injuste, Læli, si putas nostro periculo vivere tuos con arbitremur. Homini enim Phrygi qui arborem* numquam vidisset fiscinam ficorum obiecisti. Cujus mors te aliqua re levavit; Edacem enim hospitem amisisti; Flacco vero quid profuit? Qui valuit tam diu dum huc prodiret, mortuus est aculeo jam emisso ac dicto testimonio. At istud columen accusationis tuæ, Mithridates, postea quam biduum retentus testis a nobis effudit quæ voluit omnia, reprensus, convictus fractusque discessit; Ambulat eum lorica; Metuit homo doctus et sapiens, ne L. Flaccus nunc se scelere adliget, cum jam testem illum effugere non possit, et, qui ante dictum testimonium sibi temperant, c.um tamen aliquid adsequi posset, is nunc id agat ut ad falsum avaritiæ testimonium verum male fid crimen adjungat. Sed quoniam de hoc teste totoque Mitbridatieo crimine, disseruit subtiliter et copiose Q. Hortensius, nos, ut instituimus, ad reliqua pergamus.

Caput est omnium Græcorum concitandorum, qui cum accusatoribus sedet, Heraclides ille Temnites, homo ineptus et loquax, sed, ut sib" videtur, ita doctus ut etiam magistrum illorum se esse dicat. At, qui ita sit ambitiosus ut omnis vos nosque cotidie persalutet, Temni usque ad illam ætatem in senatum venire non potuit et, qui se artem dicendi traditurum etiam ceteris profiteatur, ipse omnibus turpissimis

Judiciis vietus* * est. Pari felicitate legatus una venit Nicomedes, qui nee in senatum ulla condicione pervenire potuit et furti et pro socio damnatus est. Nam princeps legationis, Lysania, adeptus est ordinem senatorium, sed cum rem publicam nimium amplecteretur, peculatus damnatus et bona et senatorium nomen amisit. Hi tres etiam ærari nostri tabulas falsas esse voluerunt inam servos novem se professi sunt habere., cum omnino sine comite venissent. Decreto scribendo primum rideo adfuisse Lysaniam, cujus fratris bona, quod populo non solvebat, prætore Flacco publice venierunt. Præterea Philippus est, Lysaniæ gener, et Hermobius, euius fra tejr Poliis item pecuniæ publicæ est condemnatus. Dicunt se Flacco et eis qui simul essent drachmarum

Dedisse. Cum civitate mihi res est acerrima et coofirientissima litterarum, in qua nummus commoveri nullus potest sine, quinque prætoribus, tribus quæstoribus, quattuor mensariis, qui apud illos a populo creantur. Ex hoc tanto numero deductus est nemo, et cum illam pecuniam nominatim Flacco datam referant, majorem aliam cum huic eidem darent in ædem sacram reficiendam se perscripsisse dicunt, quod minime convenit. Nam aut omnia occulte referenda fuerunt, aut. Aperte omnia. Cum pe.Rscribunt Flacco nominatim, nihil timent, nihil verentur; Cum operi publico referunt, idem homines subito eundem quem contempserant pertimescunt. Si prætor dedit, ut est scriptum, a quæstore numeravit, quæstor a mensa publica, mensa aut ex vectigali aut ex tributo. Numquam erit istuc simile criminis, nisi hanc mihi totam rationem omni et personarum genere et litterarum explicaris.

Vel quod est in eodem decreto scriptum, homines clarissimos civitatis amplissimis usos honoribus hoc prætore circumventos, cur hi neque in judicio adsunt neque in decreto nominantur? Non enim credo significari isto loco illum qui se erigit Hernclidam. Utrum enim est in clarissimis civibus is quem judicatum hic duxit Hermippus, qui hanc ipsam legationem quam habet non accepit a suis civibus, sed usque Tmolo petivit, cui nullus honos in sua civitate habitus est umquam, res autem ea quæ tenuissimis committebatur huic una in vita commissa sola est i Custos T. Aufidio prætore in frumento publico est positus; Pro quo cum a P. Varinio prætore pecuniam accepisset, celavit suos civis ultroque eis sumptum intulit. Quod postea quam Temni litteris a P. Varinio missis cognitum atque patefactum est, cumque eadem de re Cn. Lentulus, qui censor fuit, Temnitarum patronus, litteras misisset, Heraclidem istum Temni postea

Nemo vidit. Atque ut ejus impudentiam perspicere possitis, causam ipsam quæ levissimi hominis animum in flaccum incitavit, quæso, cognoscite.

Fundum Cymæum Romæ mercatus est de pupillo Meculonio. Cum verbis se locupletem faceret, haberet nihil præter illam impudentiam quam videtis, pecuniam sumpsit mutuam a Sex. Stloga, judice hoc nostro, primario viro, qui et rem agnoscit neque hominem ignorat; Qui tamen credidit P. Fulvi Nerati, lectissimi hominis, fide. Ei cum solveret, sumpsit a C. M. Fufiis, equitibus Romanis, primariis viris. Hic hercule " comici oculum," ut dicitur. Nam hunc Hermippum, hominem eruditum, civem suum, cui debebat esse notissimus, percussit. Ejus enim fide sumpsit a Fufiis. Securus Hermippus Temnum proficiscitur, cum iste se pecuniam quam hujus fide sumpserat a discipulis suis diceret Fufiis persotutu-

Rum. Habebat enim rhetor iste adulescentes quosdam locupletis, quos dimidio redderet stultiores quam acceperat; Neminem tamen adeo infatuare potuit ut ei nummum ullum crederet. Itaque eum Roma clam esset profectus multosque minutis mutuationibus fraudavisset, in Asiam venit Hermippoque percontanti de nomine Fufiano respondit se omnem pecuniam Fufiis persolvisse. Interim, neque ita longo intervallo, libertus a Fufiis cum litteris ad Hermippum venit; Pecunia petitur ab Hermippo. Hermippus ab Heraclida petit; Ipse tamen Fufiis satis facit absentibus et fidem suam liberat; Hunc æstuantem e.t tergiversantem judicio ille persequitur. A reeupera-

Toribus causa cognoscitur. Nolite existimare, judices, non unam et eandem omnibus in locis esse fraudatorum et infitiatorum impudentiam. Fecit eadem omnia quæ nostri debitores solent; Negavit sese omnino versuram ullam fecisse Romæ; Fufiorum se adfirmavit numquam omnino nomen audisse; Her-

1 Discipulos Sckoliaat, tnippuni vero ipsum, pudentissimnm atque optimum virum, veterem amicum atque hospitem meum, splendidissimum atque ornatissimum civitatis suæ, probris omnibus maledictisque vexavit. Sed cum se homo volubilis quadam præcipi ti celeritate dicendi in illa oratione jactaret, repente testimoniis Fufiorum nominibusque recitatis homo audacissimus pertimuit, loquacissimus obmutuit. Itaque recuperatores contra istum rem minime dubiam prima actione judicavcrunt. Cum judicatum non faceret, addictus Hermippo et ab hoc ductus est.

Habetis et honestatem hominis et auctoritatem testimoni et causam omnem simultatis. Atque is ab Hermippo missus, cum ei pauca mancipia vendidisset, Romam se contulit, deinde in Asiam rediit, cum jam frater meus Flacco successisset. Ad quem adiit causamque ita detulit, recuperatores vi Flacci coactos et metu falsum invitos indicavisse. Frater meus pro sua æquitate prudentiaque decrevit ut, si judicatum negaret, in duplum iret; Si metu coactos diceret, haberet eosdem recuperatores. Recusavit et, quasi nihil esset actum, nihil judicatum, ab Hermippo ibidem mancipia quæ ipse ei vendiderat petere cœpit. M. Gratidius legatus, ad quem est aditum, actionem se daturum negavit; Re. Judicata stari os-

Tendit placere. Itenun iste, cui nullus esset usquam consistendi locus, Romam se rettulit; Persequitur Hermippus, qui numquam istius impudentiæ cessit. Plotio senatore, viro primario, qui legatus in Asia fuerat, mancipia quædam quæ se, Naso, vir ornatissimus, qui prætor fuerat, judex sumitur. Qui cum sententiam secundum Plotium se dicturum ostenderet, ab eo judice abiit et, quod judicium lege non erat, causam totam reliquit. Satisne vobis, judices, videor ad singulos testis accedere neque, ut primo constitueram, tantum modo cum universo genere confligere?

Venio ad Lysaniam ejusdem civitatis, peculiarem tuum, Deciane, testem; Quem tu cum ephebum Temni cognosses, quia tum te nudus delectarat, semper nudum esse voluisti. Abduxisti Temno Apollonidem; Pecuniam adulescentulo grandi fæ.Nore, fiducia tamen æe epta, occupavisti. Hanc fiduciam commissam tibi dicis; Tenes hodie ac possides. Eum tu testem spe recuperandi fundi paterni venire ad testimonium dicendum cœgisti; Qui quoniam testimonium nondum dixit, quidnam sit dicturus exspecto. Novi genus hominum, novi consuetudinem, novi libidinem. Itaque, etsi teneo quid sit dicere paratus, nihil tamen contra disputabo prius quam dixerit. Totum enim convertet atque alia finget. Quam ob rem et ille servet quod paravit, et ego me ad id quod adtulerit integrnm conservabo.

Venio nunc ad eam civitatem in quam ego multa et magna studia et officia contuli, et quam meus frater in primis colit atque diligit. Quæ si civitas per viros bonos gravisque homines querelas ad vos detulisset, paulo commoverer magis. Nunc vero quid putem? Trallianos Mæandrio causam publicam commisisse, homini egenti, sordido, sine honore, sine ex istum at ion", sine censu? Ubi erant illi Pythodori, Ætidemi, Lepisones, ceteri homines apud nos noti, inter suos nobiles, ubi illa magnifica et gloriosa ostentatio civitatis? Nonne esset puditum, si hanc causam agerent se.Vere, non modo legatum sed Trallianum omnino dici Mæandrium? Huic illi legato, huic publico testi patronum suum jam inde a patre atque majoribus, I". Flaccum, mactandum civitatis testimonio tradidissent? Non est ita, indices, non est

Profecto, Vidi ego in quodam indicio nuper Philodorum testem Trallianum, vidi Parrhasium, vidi Arehidemum, cum quidem idem hic mihi Mæandrius quasi ministrator aderat subic ieus quid in suos civis civitatemque, si vellem, dicerem. Nihil enim illo homine levius, nihil egcntius, nihil inquinatius. Qua re, si hunc habent auctorem Tralliani doloris sui, si hnnc custodem litterarum, si hunc testem injuriæ, si hanc actorem querelarum, remittant spiritus, comin Mæandri persona esse expressam speciem civitatis. Sin istum semper illi ipsi domi proterendum et conculcandum putaverunt, desinant putare auctoritatem esse in eo testimonio cujus auctor inventus est nemo.

Sed exponam quid in re sit ut quam ob rem ista civitas neque severe Flaccum oppugnant neque be-

Nigne defenderit scire possitis. Erat ei Castriciano nomine irata, de quo toto respondit Hortensius j invita solverat Castricio pecuniam jam diu debitam. Hinc totum odium, hinc omnis offensio. Quo cum venisset Lælius ad iratos et illud Castricianum volnus dicendo refricuisset, siluerunt principes neque in illa contione adfuerunt neque istius decreti ac testimoni auctores esse voluerunt. Usque adeo orba fuit ab optimatibus illa contio ut princeps principum esset Mæandrius; Cujus lingua quasi flabello seditionis illa tum est

Egentium contio ventilata. Itaque civitatis pudentis, ut ego semper existimavi, et gravis, ut ipsi existimari volunt, justum dolorem querelas que cognoscite. Quæ pecunia fuerit apud se Flacci patris nomine a civitatibus, lianc a se esse ablatam queruntur. Alio loco quæram quid licuerit Flacco inunc tantum a Trallianis requiro, quam pecuniam ab se ablatam querantur, suamne dicant, sibi a civitatibus conlatam in usum suum. Cupio audire, " Non," inquit, " di- * cimus." Quid igitur? " Delatam ad nos, creditam nobis L. Flacci patris nomine ad ejus dies festos atque ludos." Quid tum? " Hanc te," inquit, " capere non licuit." Lam id videro, sed primum illud tenebo. Queritur gravis, locuples, omata civitas, quod non retinet alienum; Spoliatam se dicit, quod id non habet quod ejus non fuit. Quid hoc impudentius dici aut fingi potest? Delectum est oppidum, quo in oppido uno pecunia a tota Asia ad honores L. Flacci poneretur. Hæc pecunia tota ab honoribus translata est in quæstum et fænerationem; Recuperata est

Multis post armis- Quæ civitati facta est injuria? At moleste fert civitas. Credo; Avolsum* est enim præter spem quod erat spe devoratum lucrum. At queritur. Impudenter facit; Non enim omnia quæ dolemus, eadem queri jure possumus. At accusat verbis gravissimis. Non civitas, sed imperiti homines a Mæandrio concitati. Quo loco etiam atque etiam facite ut recordemini quæ sit temeritas multitudinis, quæ levitas propria Græcorum, quid in contione seditiosa valeat oratio. Hic, in hæ gravissima et moderatissima civitate, cum est forum plenum judiciorum, plenum magistratuum, plenum optimorum virorum et civium, cum speculatur atque obsidet rostra vindex temeritatis et moderatrix offici curia, tamen quantos fluctus excitari contionum videtis! Quid vos fieri censetis Trallibus? Nisi forte hæ civitates existimari volunt facilius una se epistula Mithridatis moveri impellique potuisse ut amicitiam populi Romani, fidem suam, jura omnia offici humanitatisque violarent, quam ut hlium testimonio læderent cujus patrem armis pellendum a suis

Mœnibus censuissent. Qua re nolite mihi ista nomina civitatum nobilium opponere; Quos enim hostis hæ.E familia contempsit, numquam eosdem testis pertimescet. Vobis autem est confitendum, si consiliis prineipum vestræ civitates reguntur, non multitudinis temeritate, sed optimatium consilio bellum ab istis civitatibus eum populo Romano esse susceptum; Sin ille tum motus est temeritate imperitorum excitatus, patimini me delicta volgi a publica causa

Separare. At enim istam pecuniam huic capere non licuit. Utrum voltis patri Flacco licuisse necne? Si licuit uti, certe licuit, ad ejus honores conlata,* * ex quibus nihil ipse capiebat, patris pecuniam recte abstulit filius; Si non licuit, tamen illo mortuo non modo filius sed quivis heres rectissime potuit auferre. Ac tum quidem Tralliani cum ipsi gravi fænore istam pecuniam multos annos occupavissent, a Flacco tamen omnia quæ voluerunt impetraverunt, neque tam fuerunt impudentes ut id quod Lælius dixit dicere auderent, hanc ab se pecuniam abstulisse Mithridatem. Quis enim erat qui non sciret in ornandis studiosiorem Mithridatem quam in spoliandis Tralli- (10 anis fuisse? Quæ quidem ame si} ut dicenda sunt, dicerentur, gravius agerem, judices, quam adhuc egi, quantam Asiaticis testibus fidem habere vos conveniret; Revocarem animos vestros ad Mithridatici belli memoriam, ad illam universorum civium Romanorum per tot urbis uno puncto temporis miseram crudelemque cædem, prætores nostros deditos, legatos in vincla conjectos, nominis prope Romani memoriam cum vestigio omni imperi non modo ex sedibus Græcorum verum etiam ex litteris esse deletam. Mithridatem dominum, illum patrem, illum conservatorem Asiæ, illum Euhium, Nysium,

Bacchum, Liberum nominabant. Unum atque idem erat tempus cum L. Flacco consuli portas tota Asia claudebat, Cappadocem autem illum non modo recipiebat suis urbibus verum etiam ultro vocabat. Liceat hæc nobis, si oblivisci non possumus, at tacere, liceat mihi potius de levitate Græcorum queri quam de crudelitateauctoritatem isti habeant apud eos quos esse omnino noluerunt? Nam, quoscumque potuerunt, togatos interemerunt, nomen civium Romanorum quantum in ipsis fuit sustulerunt. In hac igitur urbe se jactant quam oderunt, apud eos quos inviti vident, in ea re publica ad quam opprimendam non animus eis, sed vires defuerunt?3 Aspiciant hunc florem legatorum laudatorumque Flacci ex vera atque integra Græcia, tum se ipsi expendant, tum cum his comparent, tum, si audebunt, dignitati horum anteponent suam.

Adsunt Athenienses, unde humanitas, doctrina, religio, fruges, jura, leges ortæ atque in omnis terras distributæ putantur; De quorum urbis possessione propter pulchritudinem etiam inter deos certamen fuisse proditum est; Quæ vetustate ea est ut ipsa ex sese suos civis genuisse ducatur, et eorum eadem terra parens, altrix, patria dicatur, auctoritate autem tanta est ut jam fractum prope ac debilitatum

Græciæ nomen hujus urbis laude nitatur. Adsunt Lacedæmonii, cujus civitatis spectata æ nobilitata virtus non solum natura corroborata verum etiam disciplina putatur i qui soli toto orbe terrarum septingentos jam annos amplius unis moribus et numquam mutatis legibus vivunt. Adsunt ex Achæa cuncta multi legati, Bœotia, Thessalia, quibus locis nuper legatus Flaccus imperatore Metello præfuit. Neque vero te, Massilia, prætereo quæ L, Flaccum militem* * quæstoremque eognosti; Cujus ego civitatis disciplinam atque gravitatem non solum Græciæ, sed haud scio an cunctis gentibus anteponendam jure dicam ^ quæ tam procul a Græcorum omnium regionibus, disciplinis linguaque divisa eum in ultimis terris cincta Gallorum gentibus barbariæ fluctibus adluatur, sic optimatium consilio gubernatur ut omnes ejus instituta laudare facilius possint quam æmulari.

Hisce utitur laudatoribus Flaccus, his innocentiæ testibus, ut Græcorum cupiditati Græcorum auxilio resistamus.

Quamquam quis ignorat, qui modo umquam mediocriter res istas scire curavit, quin tria Græcorum genera sint vere? Quorum uni sunt Athenienses, quæ gens Ionum habebatur, Æolis alteri, Doris tertii nominabantur. Atque hæc euncta Græcia, quæ fama, quæ gloria, quæ doctrina, quæ plurimis artibus, quæ etiam imperio et bellica laude floruit, parvum quendam locum, ut scitis, Europæ tenet semperque tenuit, Asia maritimam oram bello superatam cinxit urbibus, non ut munitam* 2 coloniis illam

Gentem, sed ut obsessam teneret. Quam ob rem quæso a vobis, Asiatici testes, ut, cum vere recordari voletis quantum auctoritatis in judicium adferatis, vosmet ipsi describatis Asiam nec quid alienigenæ de vobis loqui soleant, sed quid vosmet ipsi de genere vestro statuatis, memineritis. Namque, ut opinor, Asia vestra constat ex Phrygia, Mysia, Caria, Lydia. Utrum igitur nostrum est an vestrum hoc proverbium, " Phrygem plagis fieri solere meliorem "? Quid? De tota Caria nonne hoc vestra voce volgatum est, '' si quid eum periculo experiri velis, in Care id potis-

* gentem Byc. Generaret Σ. Augeret 6l*. Gubernaret i,

Caria Σ6&. Simum esse faciendum "? Quid porro in Græco sermone tana tritum atque celebratum est quam, si quis despicatui ducitur, u t" Mysorum ultimus " esse dicatur? Nam quid ego dicam de Lydia? Quis umquam Græcus comœdiam scripsit in qua servus primarum partium non Lydus esset? Quam ob rem quæ vobis fit injuria, si statuimus vestro nobis

Judicio standum esse de vobis? Equidem mihi jam satis superque dixisse videor de Asiatico genere testium; Sed tamen vestrum est, indices, omnia quæ dici possunt in hominum levitatem, inconstantiam, cupiditatem, etiam si ame minus dicuntur, vestris animis et cogitatione comprendere.

Sequitur auri illa invidia Judaici. Hoc nimirum est illud quod non longe a gradibus Aureliis hæc causa dicitur. Ob hoe crimen hic locus abs te, Læli, atque illa turba quæsita est; Scis quanta sit manus, quanta concordia, quantum valeat in contionibus. Sic submissa voce agam tantum ut Su dices audiant; Neque enim desunt qui istos in me atque in optimum quemque incitent; Quos ego, quo id facilius faciant, non

Adiuvabo. Cum aurum Judæorum nomine quotannis ex Italia et ex omnibus nostris provinciis Hierosolymam exportari soleret, Flaccus sanxit edicto ne ex Asia exportari liceret. Quis est, judices, qui hoc non vere laudare possit? Exportari aurum non oportere eum sæpe antea senatus tum me consule gravissime jud icavit. Hinc autem barbaræ superstitioni resistere severitati", multitudinem ludæorum flagrantem non numquam in contionibus pro re publica contemnere gravitatis surnmæ fuit. At Cn. Pompeius captis

Hierosolymis victor es illo fano nihil attigit. In primis hoc, ut inulta alia, sapienter; In tam suspiciosa ac maledica civitate locum sermoni obtrectatorum non reliquit. Non enim credo religionem et ludæorum et hostium impedimento præstantissimo imperatori, sed pudorem fuisse. Ubi igitur crimen est, quoniam quidem furtum nusquam reprehendis, edictum probas, judicatum fateris, quæsitum et prolatum palam non negas, actum esse per viros primarios res ipsa declarat? Apameæ manifesto comprehensum ante pedes prætoris in foro expensum est. Auri pondo c paulo minus per Sex. Cæsium, equitem Romanum, castissimum hominem atque integerrimum, Laodiceæ xx pondo paulo amplius per hunc L. Peducæum, judicem nostrum, Adramytti c per Cn.

Domitium legatum, Pergami non multum. Auri ratio constat, aurum in ærario est; Furtum non reprehenditur, invidia quæritur; A judicibus oratio avertitur, vox in coronam turbamque effunditur. Sua cuique civitati religio, I-æli, est, nostra nobis. Stantibus Hierosolymis pacatisque Jud&eis tamen istorum religio sacrorum a splendore hujus irnperi, gravitate nominis nostri, majorum institutis abhorrebat; Nunc vero hoc magis, quod illa gens quid de nostro imperio sentiret ostendit armis; Quam cara dis immortalibus esset docuit, quod est victa, qnod elocata, quod serva facta.* 1

Quam ob rem quoniam, quod crimen esse voluisti, id totum vides in laudem esse conversum, veniamus jam ad civium Romanorum querelas; Ex quibus sit sane prim a Deciani. Quid tibi tandem, Deciane, i muriæ factum est? Negotiaris in libera civitate. Primum patere me esse curiosum. Quo usque negoti abero, cum præsertim sis isto loco natus? Annos jam xxx in foro versaris, sed tam en in Pergameno. Longo intervallo, si quando tibi peregrinari commodum est, Romam venis, adfers faciem novam, nomen vetus, purpuram Tyriam, in qua tibi invideo, quod

Unis vestimentis tam diu lautus es. Verum esto, negotiari libet i cur non Pergami, Smyrnæ, Trallibus, ubi et multi cives Romani sunt et. Ins a nostro magistratu dicitur? Otium te delectat, lites, turbæ, prætor* odio est, Græcorum libertate gaudes. Cur

1 Serva facta Sykhtg. Servata. Serva Angeli ur.

* prætor Naugeri ut. Populus Romanus.Vss. Flaccus' ene mies. Ergo unus tn Apollonidensis amantissimos populi Romani, fidelissimos socios, miseriores habes quam aut Mithridates aut etiam pater tuus habuit amquam? Cur his per te frui libertate sua, cur denique esse liberos non licet? Homines snnt tota ex Asia frugalissimi, sanctissimi, a Græcorum luxuria et levitate remotissimi, patres familias suo contenti, aratores, rusticani; Agros habent et natura perbonos et diligentia culturaque meliores. In hisce agris tu prædia habere voluisti. Omnino mallem, ct magis erat tuum, si jam te crassi agri delectabant, hic alicubi in Crustumino aut in Capenati paravisses.

Verum esto; Catonis est dictum " pedibus compensari pecuniam." Longe omnino a Tiberi ad Caicum, quoin loco etiam Agamemnon cnm exercitu errasset, nisi ducem Telephum invenisset. Sed concedo id quoque i placuit oppidum, regio delectavit. Emisses, Amyntas est genere, honore, existimatione, pecunia princeps illius civitatis. Hujus socrum, mulierem imbecilli eo nsili, satis locupletem, pellexit Decianus ad sese et, cum illa quid ageretur nesciret, in possessione prædiorum ejus familiam suam conlocavit; Uxorem abduxit ab Amynta prægnantem, quæ peperit apud Decianum filiam, hodieque apud

Decianum est et uxor Amyntæ et filia, Num quid harum rerum ame fingitur, Deciane? Sciunt hæc * * omnes nobiles, sciunt boni viri, sciunt denique noti homines, sciunt mediocres negotiatores. Exsurge, Amynta, repete a Deciano non pecuniam, non prædia, socrum denique sibi habeat; Restituat uxorem, reddat misero patri filiam. Membra quidem,* quæ debilitavit lapidibus, fustibus, ferro, manus quas contudit, digitos quos confregit, nervos quos concidit, restituere non potest; Filiam, filiam

Inquam, ærumnoso patri, Deciane, redde. Hæc Flacco non probasse te miraris? Cui, quæso, tandem probasti? Emptiones falsas, prædiorum proscriptiones cum aperta circumscriptione fecisti. Tutor his mulieribus Græcorum legibus ascribendus fu it; Polemocratem scripsisti, mercenarium et administrum consiliorum tuorum. Adductus est in judicium Polemocrates de dolo malo et de fraude a Dione hujus ipsius tutelæ nomine. Qui concursus e.\ oppidis finitimis undique, qui dolor animorum, quæ querela! Condemnatus est Polemocrates sententiis omnibus; Inritæ venditiones, inritæ proscriptiones. Num restituis? Defers ad Pergamenos ut illi reciperent in suas litteras publicas præclaras proscriptiones et emptiones tuas. Repudiant, reiciunt. At qui homines? Pergameni, laudatores tui. Ita enim mihi gloriari visus es laudatione Pergamenorum quasi honorem majorum tuorum consecutus esses, et hoc te superiorem esse putabas quam Lælium, quod te civitas Pergamena laudaret. Num honestior est civitas Pergamena quam Smyrnæa? At ne ipsi quidem dicunt.

Vellem tantum habere me oti, ut possem recitare psephisma Smyrnæorum quod fecerunt in Castricium mortuum, primum ut in oppidum introferretur, quod aliis non conceditur, deinde ut ferrent ephebi, postremo ut imponeretur aurea corona mortuo. Hæc P. Scipioni, clarissimo viro, cum esset Pergami mortuus, facta non sunt. At Castricium quibus verbis, di immortales! " De.Cus patriæ, ornamentum po- Dedane, si cupidus es gloriæ, alia ornamenta cen- 7$ seo quæras; Pergameni te deriserunt. Quid? Tu ludi te non intellegebas, cum tibi hæc verba recitabant. " Clarissimum virum, præstantissime sapientia, singulari ingenio "? Mihi crede, ludebant. Cum vero coronam auream litteris imponebant, re vera non plus aurum tibi quam monedulæ committebant, ne tum quidem hominum venustatem et facetias perspicere potuisti? Ipsi igitur illi Pergameni proscriptiones quas tu adferebas repudiaverunt. P. Orbius, homo et prudens et innocens, contra te omnia decrevit. Apud* * P. Globulum, meum necessarium, fuisti gratiosior.

Urinam neque ipsum neque me pæniteret! Flaccum injuria decrevisse in tua re dids; Adjungis causas inimicitiarum, quod patri L. Flacco ædili curuli pater tuus tribunus plebis diem dixerit. At istud ne ipsi quidem patri Flacco valde molestum esse debuit, præsertim cum ille cui dies dicta est prætor postea factus sit et consul, ille qui diem dixit non potuerit privatus in civitate consistere. Sed si justas inimicitias putabas, cur, cum tribunus militum Flaccus esset, in illius legione miles fuisti, cum per leges militaris effugere liceret iniquitatem tribuni? Cur autem prætor te, inimicum paternum, in consilium vocavit? Quæ quidem quam sancte solita sint observari scitis omnes. Nunc accusamur ab eis qui in consilio nobis

Fuerunt. " Decrevit Flaccus." Num aliud atque oportuit? " In liberos." Num aliter censuit senatus? " In absentem." Decrevit, cum ibidem esses, cum prodire nolles J non est hoc in absentem, sed in latentem reum.

Quid? Si non decrevisset, sed edixisset, quis posset vere reprehendere? Num etiam fratris mei litteras plenissimas humanitatis et æquitatis reprehensuras es?* quas ea de muliere ad me* datas apud P ata ranos) requisivit. Recita.

Quid? Hæc Apolionidenses occasionem nacti ad Flaccum non detulerunt, apud Orbium acta non sunt, ad Globulum delata non sunt? Ad senatum nostrum me consule nonne legati Apollonidenses omnia postulata de injuriis unius Deciani detulerunt? At hæc prædia in censum dedicavisti. Mitto quod aliena, mitto quod possessa per vim, mitto quod convicta ab Apollonidensibus, mitto quod a Pergamenis repudiata, mitto etiam quod a nostris magistralibus in integrum restituta, mitto quod nullo jure

Neque re neque possessione tua', illud quæro sintnc ista prædia censui censendo, habeant jus civile, sint necne sint mancipi, subsignari apud ærarium aut apud censorem possint. In qua tribu denique ista prædia censuisti? Commisisti, si tempus aliquod gravius accidisset, ut ex isdem prædiis et Apollonide et Romæ imperatum esset tributura. Verum esto, gloriosus fuisti, voluisti magnum agri modum censeri, et ejus agri qui dividi plebi Romanæ non potest. Census es præterea numeratæ pecuniæ cxxx. Eam opinor tibi numeratam non esse abs te. Sed hæc omitto. Census es mancipia Amyntæ neque huic ullam in eo fecisti ininriam. Possidet enim ea mancipia Amyntas. Æ primo quidem pertimuit, cum te audisset servos suos esse censam; Rettulit ad juris consultos. Constabat inter omnis, si aliena censendo Decianus sua facere posset, eum maximam habiturum esse familiam. Responsum est, ejus facta non videri. Idem visam est postea Flacco, cum rem cognosceret. Itaque decrevit.*

Habetis causam inimicitiarum, qua causa inflammatus Decianus ad Lælium detulerit hanc opimam accusationem. Nam ita questus est Lælius, cum de pcrfldia Deciani diceret: " qui mihi auctor fuit, qui causam ad me detulit, quem ego sum secutus, is a Flacco corruptus est, is me deseruit ac prodidit." Sicine tu auctor tandem eum cui tu in consilio fuisses, apud quem omnis gradus dignitatis tuæ retinuisses, pudentissimum hominem, nobilissima familia natum, optime de re publica meritum in discrimen omnium fortunarum vocavisti? Scilicet*defendam Decianum, qui tibi in suspicionem nullo suo delicto venit. Non

Est, mihi crede, corruptus. Quid enim fuit quod ab eo redimeretur? Ut duceret judicium? Cui sex horas oin nino lex dedit, quantum tandem ex his horis detraheret, si tibi morem gerere voluisset? Nimirum illud est quod ipse suspicatur. Invidisti ingenio subscriptoris tui; Quod ornabat facile locum quem prefecisset ut tu ex populi sermone excideres, idcirco Decianum usque ad coronam applicavisti. Sed, ut hoc haud veri simile est Decianum a Flacco esse

Corruptum, ita scitote esse cetera, vehit quod ait Lucceius, L, Flaccum sibi dare cupisse, ut a fide se abduceret, sestertium viciens. Et eum tu accusas avaritiæ quem dicis sestertium viciens voluisse perdere? Nam quid emebat, cum te emebat? Quam partem causæ tibi daremus? An ut enuntiares consilia Læli? Qui testes ab eo prodirent? Quid? Nosnonvidebamus? Habit areuna? Quis hoc nescit? Tabulas in Læli potestate fuisse? Num dubium est? An ne vehementer, ne copiose accusares? Nunc facis suspicionem; Ita enim dixisti ut nescio quid ate impetratum esse videatur.

At enim Androni Sextilio gravis injuria facta est et non ferenda, quod, cum esset ejus uxor Valeria intestato mortua, sic egit eam rem Flaccus quasi ad ipsum hereditas pertineret. In quo quid reprehendas scire cupio. Quod falsum intenderit? Qui doces? " Ingenua," inquit, " fuit." O peritum juris hominem! Quid? Ab ingenuis mulieribus hereditates lege non veniunt? "In manum," inquit, " convenerat." Nunc audio; Sed quæro, usu an cœmptione? Csu non potuit; Nihil enim potest de tutela legitima nisi omnium tutorum auctoritate deminui. Cœmptione? Omnibus ergo auctoribus; In quibus

Certe Flaccum fuisse non dices. Relinquitur illud quod vociferari non destitit, non debuisse, cum prætor esset, suum negotium agere aut mentionem facere hereditatis. Maximas audio tibi" L. Luculle, qui de L. Flacco sententiam laturus es, pro tua eximia liberalitate maximisque beneficiis in tuos venisse hereditates, cum Asiam provinciam consulari imperio obtineres. Si quis eas suas esse dixisset, concessisses? Tu, T. Vetti, si quæ tibi in Africa venerit hereditas, usu amittes, an tuum nulla avaritia salva dignitate retinebis? At istius hereditatis jam Globulo prætore Flacci nomine petita possessio est. Non igitur impressio, non vis, non occasio, non tempus. Non imperium, non secures ad injuriam faciendam

Flacci animum impulerunt. Atque eodem etiam M. Lurco, vir optimus, meus familiaris, convertit aculeum testimoni sui; Negavit a privato pecuniam in provincia prætorem petere oportere. Cur tandem, M. Lurco, non oportet? Extorquere, accipere contra leges non oportet, petere non oportere numquam ostendes, nisi docueris non licere. Au legationes sumere liberas exigendi causa, sicut et tu ipse nuper et multi viri boni sæpe fecerunt, rectum est, quod ego non reprehendo, socios video queri; Prætorem, si hereditatem in provincia non reliquerit, non solum reprehendendum verum etiam condemnandum putas? " Doti," inquit," Valeria pecuniam omnem suam dixerat." Nihil istorum explicari potest, nisi ostenderis illam in tutela Flacci non fuisse. Si fuit, quæcumque sine hoc auctore est dicta dos, nulla est. Sed tamen Lurconem, quamquam pro sua dignitate moderatus est in testimonio dicendo orationi suæ, tamen iratum Flacco esse vidistis. Neque enim occultavit causam iracundiæ suæ neque reticendam putavit; Questus est libertum suum Flacco prætore esse damnatum. O condiciones miseras administrandarum provinciarum, in quibus diligentia plena simultatum est, neglegentia vituperationum, ubi severitas periculosa est, liberalitas ingrata, sermo insidiosus, adsentatio perniciosa, frons omnium familiaris, multorum animus iratus, iracundiæ occultæ, blanditiæ apertæ, venientis prætores exspectant, præsentibus inserviunt, abeuntis deserunt? Sed omittamus querelas, ne nostrum consilium in

Prætermittendis provinciis laudare videamur. Litteras misit de vilico R. Septimi, hominis ornati, qui vilicns cædem fecerat; Septimium ardentem iracundia videre potuistis. In Lurconis libertum judicium ex edicto dedit; Hostis est Lurco. Quid igitur? Hominum gratiosorum splendidorumque libertis fuit Asia tradenda? An simultates nescio quas cum libertis vestris Flaccus exercet? An vobis in vestris vestrorumque causis severitas odio est, eandem laudatis, cum de nobis judicatis?

At iste Andro spoliatus bonis, ut dicitis, ad

Dicendum testimonium non venit. Quid si veniat? Cæcilius fuit, quo splendore vir, qua fide, qua religione! Obsignator C. Sextilius. Lurconis sororis filius, homo et pudens et constans et gravis. Si vis erat, si fraus, si metus, si circumscriptio, quis pactionem fieri, quis adesse istos cœgit? Quid? Si ista omnis pecunia huic adulescentulo L. Flacco reddita est, si petita, si redacta per hunc Antiochum, paternum hujus adulescentis libertum seni illi Flacco probatissimum, videm ume non solum avaritiæ crimen effugere sed etiam liberalitatis laudem adsequi * * singularem? Communem enim hereditatem, quæ æqualiter ad utrumque lege venisset, concessit adulescenti propinquo suo, nihil ipse attigit de Valerianis bonis. Quod statuerat facere adductus hujus pudore et non amplissimis patri moui copiis, id non solum fecit sed etiam prolixe cumulateque fecit. Ex quo intellegi debet eum contra leges pecunias non cepisse qui tam fuerit in hereditate concedenda liberalis.

At Falcidianum crimen est ingens; Talenta quinquaginta se Flacco dicit dedisse. Audiamus hominem. Non adest. Quo modo igitur dicit? Epistulam mater ejus profert et alteram soror; Scriptum ad se dicunt esse ab illo tantam pecuniam Flacco datam. Ergo is cui, si aram tenens juraret, crederet nemo, per epistulam quod volet injuratus probabit? At qui vir! Quam non amicus suis civibus I qui patrimonium satis lautum, quod hic nobiscum conficere potuit,

Græcorum conviviis maluit dissipare. Quid attinuit relinquere hanc urbem, libertate tam præclara carere, adire periculum navigandi? Quasi bona comesse Eomæ non liceret. Nunc denique materculæ suæ festivus filius, aniculæ minime suspiciosæ, purgat se per epistulam, ut eam pecuniam quacum tra icerat non consumpsisse, sed Flacco dedisse videatur. At fructus isti Trallianorum Globulo prætore venierant; Falcldius emerat HS nongentis milibus. Si dat tantam pecuniam Flacco, nempe idcirco dat ut rata sit emptio. Emit igitur aliquid quod certe multo pluris esset; Dat de luero, nihil detrahit de vivo. Minus

Igitur lucri facit; Cur Albanum venire jubet? Cur matri præterea blanditur, cur epistulis et sororis et matris imbecillitatem aucupatur, postremo cur non audimus ipsum? Retinetur, credo, in provincia. Mater negat. " Venisset," inquit, " si esset denuntiatum." Tu certe cœgisses, si ullum firmamentum in illo teste posuisses; Sed hominem a negotio abducere noluisti. Magnum erat ei certamen propositum, magna cum Græcis contentio; Qui tamen, ut opinor, jacent victi. Nam iste unus totam Asiam magnitudine poculorum bibendoquc superavit. Sed tamen quis tibi, Læli, de epistulis istis indicavit? Mulieres negant se scire qui sit. Ipse igitur ille tibi se ad matrem et sororem scripsisse

Narravit? An etiam scripsit oratu tuo? At vero M. Æbutium, constantissimum et pndentissimum hominem, Falcidi adfinem, niliil interrogas, nihil ejus generum pari fide præditum, C, Manilium? Qui profecto de tanta pecunia, si esset data, nihil audisse nou possent. His tu igitur epistulis, Deciane, recitatis, his mulierculis productis, illo absente auctore; Laudato tantum te crimen probaturum putasti, præsertim cum ipse non deducendo Falcidium judicium feceris plus falsam epistulam habituram ponderis quam ipsius præsentis fictam vocem et simulatum dolorem?

Sed quid ego de epistulis Falcidi aut de Androne Sextilio aut. De Deciani censu tam diu disputo, de salute omnium nostrum, de fortunis di vitatis, de summa re publica taceo? Quam vos universam in hoc judido vestris, vestris inquam, umeris, judices, sustinetis. Videtis quo in motu temporum, quanta in conversione rerum ac perturbatione versemur. Cum alia multa certi homines, tum hoc vel maxime moliuntur ut vestræ quoque mentes, vestra judicia, vestræ sententiæ optimo cuique infestissimæ atque inimicissimæ reperiantur. Gravia judi eia pro rei publicæ dignitate multa de conjuratorum scelere fedstis. Non putant satis conversam rem publicam, nisi in ean dein impiorum pœnam optime meritos d -

Vis detruserint. Oppressus est C. Antonius. Esto; Habuit quandam ille infamiam suam; Neque tamen ille ipse, pro meo jure dico, vobis Judicibus damnatus esset, cujus damnatione sepulcrum L. Catilinæ floribus ornatum hominum audacissimorum ac domesticorum hostium conventu epulisque celebratum est. Justa Catilinæ facta sunt; Nunc a Flacco Lentuli pœnæ per vos expetuntur, Quam potestis P. Lentulo, qui vos in complexu liberorum coniugumque vestrarum trucidatos incendio patriæ sepelire conatus est, mactare victimam gratiorem quam si L. Flacci sanguine illius nefarium in vos omnis odium saturate veritis? Latemus igitur Lentulo, parentemus Cethego, revocemus ejectos; Nimiæ pietatis et summi amoris in patriam vicissim nos pœnas, si ita placet, sufferamus. Nos iarn ab indicibus nominamur, jn nos crimina finguntur, nobis pericula comparantur. Quæ si per alios agerent, si denique per populi nomen civium imperitorum multitudinem concitassent, æquiore animo ferre possemus; Illud vero ferri non potest, quod per senatores et per equites Romanos, qui hæc omnia pro salute omnium communi consilio, una mente atque virtute gesserunt, harum rerum auctores, duces, principes spoliari omnibus fortunis atque civitate expelli posse arbitrantur. Etenim populi Romani perspiciunt eandem* mentem et voluntatem; Omnibus rebus quibus potest populus Romanus significat quid sentiat; Nulla varietas est inter homines

Opinionis, nulla voluntatis, nulla sermonis. Qua re, si quis illuc me vocat, venio; Populum Romanum disceptatorem non modo non recuso sed etiam deposco. Vis absit, ferrum ac lapides removeantur, operæ facessant, servitia sileant; Nemo erit tam iniustus qui me audierit, sit modo liber et civis, quin potius de præmiis meis quam de pœna cogitandum putet.

0 Di immortales! Quid hoc miserius? Nos qui P. Lentulo ferrum et flammam de manibus extorsimus, imperitæ multitudinis judicio confidimus, lectissimorum civium et amplissimorum sententias

Pertimescimus! M'. Aquilium patres nostri multis avaritiæ criminibus testimoniisque convictum, quia cum fugitivis fortiter bellum gesserat, judicio liberaverunt. Consul ego nuper defendi C. Pisonem; Qui, quia consul fortis constansque fuerat, incolumis est rei publicæ conservatus. Defendi item consul L. Murenam, consulem designatum. Nemo illorum judicum clarissimis viris accusantibus audiendum sibi de ambitu putavit, cum bellum jam gerente Catilina omnes me auctore duos consules Kalcndis Januariis scirent esse oportere. Innocens et bonus vir et omnibus rebus ornatus bis hoc anno me defendente absolutus est, A. Thermus. Quanta rei publicæ causa lætitia populi Romani, quanta gratulatio consecuta es t! Semper graves et sapientes judices in rebus judicandis quid utilitas civitatis, quid communis salus, quid rei publicæ tempora poscerent, cogita-

Verunt. Cum tabella vobis dabitur, judices, non de Flacco dabitur solum, dabitur de ducibus auctoribusque conservandæ civitatis, dabitur de omnibus bonis civibus, dabitur de vobismet ipsis, dabitur de liberis vestris, de vita, de patria, de salute communi. Non judicatis in hac causa de exteris nationibus, non de sociis; De vobis atque de vestra re publica judicatis.

Quod si provinciarum vos ratio magis movet quam vestra, ego vero non modo non recuso sed etiam postulo ut provinciarum auctoritate movemini. Etenim opponemus Asiæ provinciæ primum magnam partem ejusdem provinciæ quæ pro hujus periculis legatos laudatoresque misit, deinde provinciam Galliam, provinciam Cil idam, provinciam Hispaniam, provinciam Cretam; Græcis autem Lydis et Phrygibus et Mysis obsistent Massilienses, Rhodii, Lacedæmonii, Athenienses, cuncta Achaia, Thessalia, Bœotia; Septimio e.t Cælio testibus P. Servilius et Q. Metellus hujus pudoris integritatisque testes repugnabunt; Asiaticæ juris dictioni urbana Juris dictio respondebit; Annui temporis criminationem omnis ætas L. Flacci et perpetua vita defendet.

Et, si prodesse L. Flacco, judices, debet, quod se tribunum militum, quod quæstorem, quod legatum imperatoribus clarissimis, exercitibus ornatissimis, provinciis gravissimis dignum suis majoribus præstitit, prosit quod hic vobis videntibus in periculis communibus omnium nostrum sua pericula cum meis conjunxit, prosint honestissimorum municipiorum coloniarumque laudationes, prosit etiam senatus

Populique Romani præclara et vera laudatio. O nox illa quæ pæne æternas huic urbi tenebras attulisti, cum Galli ad bellum, Catilina ad urbem, conjurati ad ferrum et flammam vocabantur, cum ego te, Flacce, cælum noctemque contestans flens flentem obtestabar, cum tuæ fidei optimæ et spectatissimæ salutem urbis et civium commendabam! Tu tum, Flacce, prætor communis exiti nuntios cepisti, tu inclusam in litteris rei publicæ pestem deprehendisti, ta periculorum indicia, tu salutis auxilia ad me et ad senatum attulisti. Quæ tibi tum gratiæ sunt ame actæ, quæ ab senatu, quæ a bonis omnibus! Quis tibi, quis C. Pomptino, fortissimo viro, quemquam bonum putaret umquam non salutem verum honorem ullum denegaturum? O Nonæ illæ Decembres quæ me consule fuistis! Quem ego diem vere natalem hujus urbis aut certe salutarem appellare possum.

Nox illa quam iste est dies consecutus, fausta huic urbi, miserum me, metuo ne funesta nobis! Qui tum animus L. Flacci — nihil dicam enim de me — qui amor in patriam, quæ virtus, quæ gravitas exstitit! Sed quid ea commemoro quæ tum cum agebantur uno consensu omnium, una voce populi Bomani, uno orbis terræ, testimonio in cælum laudibus efferebantur, nunc vereor ne non modo non prosint verum etiam aliquid obsint? Etenim multo acriorem improborum interdum memoriam esse sentio quam bonorum. Ego te, si quid gravius acciderit, ego te, inquam, Flacce, prodidero. O mea dextera illa, mea fides, mea promissa, cum te, si rem publicam conservaremus, omnium bonorum præsidio quoad viveres non modo munitum sed etiam ornatum fore pollicebar. Putavi, speravi, etiam si honos noster vobis vilior

Fuisset, salutem certe caram futuram. Ac L. Flaccum quidem, judices, si, quod di immortales omen avertant, gravis injuria adflixerit, numquam tamen * prospexisse vestræ saluti, consuluisse vobis, libe.Ris, coniugibus, fortunis vestris pænitebit; Semper ita sentiet, talem se animum et generis dignitati et pietati suæ et patriæ debuisse; Vos ne pæniteat tali civi non pepercisse, per deos immortalis, judices, providete. Quotus enim quisque est qui hanc in re publica sectam sequatur, qui vobis, qui vestri similibus placere cupiat, qui optimi atque amplissimi cujusque hominis atque ordinis auctoritatem magni putet, cum illam viam sibi videant expeditiorem ad honores et ad omnia quæ concupiverunt?

Sed cetera sint eorum; Sibi habeant potentiam, sibi honores, sibi ceterorum commodorum summas facultates; Liceat eis qui hæc salva esse voluerunt ipsis

Esse salvis. Nolite, judices, existimare eos quibus integrum est, qui nondum ad honores accesserunt, non exspectare hujus exitum judici. Si L. Flacco tantus amor in bonos omnis, tantum in rem publicam studium calamitati fuerit, quem posthac tam amentem fore putatis qui non illam viam vitæ quam ante præcipitem et lubricam esse ducebat huic planæ et stabili præponendam esse arbitretur? Quod si talium civium vos, indices, tædet, ostendite; Mutabunt sententiam qui potuerint; Constituent quid agant quibus integrum est; Nos qui jam progressi sumus hunc exitum nostræ temeritatis feremus. Sin hoc animo quam plurimos esse voltis, declarabitis hoc

Judicio quid sentiatis. Huic, huic misero puero vestro ac liberorum vestrorum supplici, judices, hoc judicio vive.Ndi præcepta dabitis. Cui si patrem conservatis, qualis ipse debeat esse civis præscribetis; Si eripitis, ostendetis bonæ rationi et constanti et gravi nullum a vobis fructum esse propositum. Qui vos, quoniam est id ætatis ut sensum jam percipere possit ex mærore patrio, auxilium nondum patri ferre possit, orat ne suum luctum patris lacrimis, patris mærorem suo fletu augeatis; Qui etiam me intuetur, me voltu appellat, meam quodam modo flens fidem implorat ac repetit eam quam ego patri suo quondam pro salute patriæ spoponderim dignitatem. Miseremini familiæ, judices, miseremini fortissimi patris, miseremini fili; Nomen clarissimum et fortissimum vel generis vel vetustatis vel hominis causa rei publicæ reservate.

Index