M. Tullius Cicero: Pro Cluentio

I. Animadverti, judices, omnem accusatoris orationem in duas divisam esse partes, quarum altera mihi niti et magno opere confidere videbatur invidia jam inveterata judicii Juniani, altera tantum modo consuetudinis causa timide et diffidenter attingere rationem veneficii criminum, qua de re lege est hæc quæstio constituta. Itaque mihi certum est hanc eandem distributionem invidiæ et criminum sic in defensione servare, ut omnes intellegant nihil me nec subterfugere voluisse reticendo nec obscurare di-

Cendo. Sed cum considero quo modo mihi in utraque re sit elaborandum, altera pars et ea, quæ propria est judicii vestri et legitimæ veneficii quæstionis, per mihi brevis et non magnæ in dicendo contentionis fore videtur, altera autem, quæ procul ab judicio remota est, quæ contionibus seditiose concitatis accommodatior est quam tranquillis modera- * * tisque judiciis, perspicio quantum in agendo diffi-

Sed in hac difficultate illa rne res tamen, judiccs, consolatur, quod vos de criminibus sic audire consuestis, ut eorum omnem dissolutionem ab oratore quæratis, ut non existimetis plus vos ad salutem reo largiri oportere, quam quantum defensor purgandis criminibus consequi et dicendo probare potuerit: de invidia autem sic inter vos disceptare debetis, ut non quid dicatur a nobis, sed quid oporteat dici consideretis. Agitur enim in criminibus A. Cluenti proprium periculum, in invidia causa communis. Quam ob rem alteram partem causæ sic agemus, ut vos doceamus, alteram sic, ut oremus. In altera diligentia vestra nobis adjungcnda est, in altera fides imploranda. Nemo est enim qui invidiæ sine vestro ac sine talium virorum subsidio possit resistere.

Equidem quod ad me attinet, quo me vertam nescio: negem fuisse illam infamiam judicii corrupti? Negem esse illam rem agitatam in contionibus, jactntam in judiciis, commemoratam in senatu? Evellam ex animis hominum tantam opinionem, tam penitus insitam, tam vetustam? Non est nostri ingenii; Vestri auxilii est, judices, hujus innocentiæ sic in hac calamitosa fama quasi in aliqua perniciosissima flamma atque in communi incendio subvenire. Parum virium veritas habet, sic in hoc loco falsa invidia imbecilla esse debet: dominetur in contionibus, jaceat in judiciis: valeat in opinionibus ac sermonibus imperitorum, ab ingeniis prudentium repudietur: vehementes habeat repentinos impetus, spatio interposito et causa cognita consenescat: denique illa definitio judiciorum æquorum, quæ nobis a majoribus tradita est, retineatur, ut in judiciis et sine invidia culpa plectatur et sine culpa invidia ponatur. Β Quam ob rem a vobis, judices, ante quam de ipsa causa dicere incipio, hæc postulo: primum id, quod æquissimum est, ut ne quid huc præjudicati adi eratis (etenim non modo auctoritatem, sed etiam nomen judicum amittemus, nisi hic ex ipsis causis judicabimus ac si ad causas judicia jam facta domo deferemus); Deinde si quam opinionem jam vestris mentibus comprehendistis, si eam ratio convellet, si oratio labefactabit, si denique veritas extorquebit, ne repugnetis eamque animis vestris aut libentibus aut æquis remittatis; Tum autem, cum ego una quaque de re dicam et diluam, ne ipsi, quæ contraria sint, taciti cogitationi vestræ subiciatis, sed ad extremum exspectetis meque meum dicendi ordinem servare patiamini: cum peroraro, tum, si quid erit præteritum, animo requiratis. Quæ jam per annos octo continuos ex contraria parte audiatur atque ipsa opinione hominum tacita prope convicta atque damnata sit, facile intellego: sed si qui mihi deus vestram ad me audiendum benevolentiam conciliant, efficiam profecto, ut intellegatis nihil esse homini tam timendum quam invidiam, nihil innocenti suscepta invidia tam optandum quam æquum judicium, quod in hoc uno denique falsæ infamiæ finis aliqui atque exitus reperiatur. Quam ob rem magna me spes tenet, si quæ sunt in causa explicare atque omnia dicendo consequi potuero, hunc locum consessumque vestrum, quem illi horribilem A. Cluentio ac formidolosum fore putaverunt, eum tandem ejus fortunæ miseræ multumque jactatæ portum ac perfugium futurum.

Tametsi permulta sunt, quæ mihi, ante quam de causa dico, de communibus invidiæ periculis dicenda esse videantur, tamen, ne diutius oratione mea suspensa exspectatio vestra teneatur, adgrediar ad crimen cum illa deprecatione, judices, qua mihi sæpius utendum esse intellego, sic ut me audiatis, quasi hoc tempore hæc causa primum dicatur, sicuti dicitur, non quasi sæpe jam dicta et numquam probata sit. Hodierno enim die primum ipsius criminis diluendi potestas est data; Ante hoc tempus error in hac causa atque invidia versata est. Quam ob rem dum multorum annorum accusationi breviter dihicideque respondeo, quæso, ut me, judices, sicut facere instituistis, benigne attenteque audiatis.

IV. Corrupisse dicitur A. Cluentius judicium pecunia, quo inimicum innocentem Statium Albium condemnaret. Ostendam, judices, primum, quoniam caput illius atrocitatis atque invidiæ fuit, innocentem pecunia circumventum, neminem um quarn majoribus criminibus, gravioribus testibus esse in judicium vocatum: deinde ea de eo præjudicia esse facta ab ipsis judicibus, aquibus condemnatus est, ut non modo ab isdem, sed ne ab aliis quidem ullis absolvi ullo modo posset. Cum hæc docuero, tum illud ostendam, quod maxime requiri intellego, judicium illud pecunia esse temptatum non a Cluentio, sed contra Cluentium, faciamque ut intellegatis in tota illa causa quid res ipsa tulerit, quid error adfinxerit, quid invidia conflarit.

Primum igitur illud est, ex quo intellegi possit, debuisse Cluentium magno opere causæ confidere, quod certissimis criminibus et testibus fretus ad accusandum descenderit. Hoc loco faciendum mihi, judices, est, ut vobis breviter illa, quibus Albius est condemnatus, crimina exponam. Abs te peto, Oppianice, ut me invitum de patris tui causa dicere existimes, adductum fide atque officio defensionis. Tamen multæ mihi ad satis faciendum reliquo tempore facultates dabuntur: Cluentio ni nunc satis fecero, postea mihi satis faciendi potestas non erit Simul et illud quis est qui dubitare debeat, contra damnatum et mortuum pro incolumi et pro vivo dicere? Cum illi, in quem dicitur, damnatio omne ignominiæ periculum jam abstulerit, mors vero etiam doloris: hic autem, pro quo dicimus, nihil possit offensionis accipere sine acerbissimo animi sensu ac molestia et sine summo dedecore vitæ et turpitudine.

Atque ut intellegatis Cluentium non accusatorio animo, non ostentatione aliqua aut gloria adductum, sed nefariis injuriis, cotidianis insidiis, proposito ante oculos vitæ periculo, nomen Oppianici detulisse, paulo longius exordium rei demonstrandæ petam: quod quæso, judices, ne moleste patiamini: principiis enim cognitis multo facilius extrema intellegetis.

V. A. Cluentius Habitus fuit, pater hujusce, judices, homo non solum municipii Larinatis, ex quo erat, sed etiam regionis illius et vicinitatis virtute, existimatione, nobilitate facile princeps. Is cum esset mortuus Sulla et Pompeio consulibus, reliquit hunc annos xv natum, grandem autem et nubilem filiam, quæ brevi tempore post patris mortem nupsit A. Aurio Melino, consobrino suo, adulescenti in primis, ut tum habebatur, inter suos et honesto et nobili.

Cum essent eæ nuptiæ plenæ dignitatis, plenæ concordiæ, repente est exorta mulieris importunæ nefaria libido non solum dedecore, verum etiam scelere conjuncta. Nam Sassia, mater hujus Habiti — mater enim ame in omni causa, tametsi in hunc hostili odio et crudelitate est, mater, inquam, appellabitur, neque umquam illa ita de suo scelere et im* inanitate audiet, ut naturæ nomen amittat: quo enim est ipsum nomen amantius indulgentiusque maternum, hoc illius matris, quæ multos jam annos et nunc cum maxime filium interfectum cupit, singulare scelus majore odio dignum esse ducetis — ea igitur mater Habiti, Melini illius adulescentis, generi sui, contra quam fas erat, amore capta, primo, neque id ipsum diu, quoquo modo poterat, in illa cupiditate se continebat: deinde ita flagrare cœpit amentia, sic inflammata ferri libidine, ut eam non pudor, non pudicitia, non pietas, non macula familiæ, non hominum fama, non filii dolor, non filiæ mæror a cupiditate revocaret. Animum adulescentis, nondum consilio ac ratione firmatum, pellexit eis omnibus rebus, quibus illa ætas capi ac dcl iniri potest. Filia, quæ non solum illo communi dolore muliebri in ejus modi viri injuriis angeretur, sed nefarium matris pelicatum ferre non posset, de quo ne queri quidem se sine scelere posse arbitraretur, ceteros sui tanti fratris manibus et gremio mærore et lacrimis consenescebat.

Ecce autem subitum divortium, quod solacium malorum omnium fore videbatur. Discedit a Melino Cluentia, ut in tantis injuriis non invita, ut a viro non libenter. Tum vero illa egregia et præclara mater palam exsultare lætitia, triumphare gaudio cœpit, victrix filiæ, non libidinis: diutius suspicionibus obscuris lædi famam suam noluit: lectum illum genialem, quem biennio ante filiæ suæ nubenti straverat, in eadem domo sibi ornari et sterni expulsa atque exturbata filia jubet. Nubit genero socrus, nullis auspicibus, nullis auctoribus, funestis ominibus omnium.

VI. O mulieris scelus incredibile et præter hanc unam in omni vita inauditum! O libidinem effrenatam et indomitam! O audaciam singularem! Nonne timuisse, si minus vim deorum hominumque famam, at illam ipsam noctem facesque illas nuptiales? Non limen cubiculi? Non cubile filiæ? Non parietes denique ipsos, superiorum testes nuptiarum? Perfregit ac prostravit omnia cupiditate ac furore: vidt pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia.

Tulit hoc commune dedecus familiæ, cognationis, nominis graviter filius: augebatur autem ejus molestia cotidianis querimoniis et adsiduo fletu sororis: statuit tamen nihil sibi in tantis injuriis ac tanto scelere matris gravius esse faciendum, quam ut illa matre ne uteretur, ne quæ videre sine summo animi dolore non poterat, ea, si matre uteretur, non solum videre, verum etiam probare suo judicio putaretur.

Initium quod huic cum matre fuerit simultatis audistis. Pertinuisse hoc ad causam tum, cum reliqua cognoveritis, intellegetis. Nam illud me non præterit, cujuscumque modi sit mater, tamen in judicio filii de turpitudine parentis dici vix oportere. Non essem ad ullam causam idoneus, judices, si hoc, quod in communibus hominum sensibus atque in ipsa natura positum atque infixum est, id ego, qui ad hominum pericula defendenda adjungerer, non viderem. Facile intellego non modo reticere homines parentum injurias, sed etiam animo æquo ferre oportere. Sed ego ea, quæ ferri possunt, ferenda, quæ taceri, tacenda esse arbitror.

Nihil in vita vidit calamitatis A. Cluentius, nullum periculum mortis adiit, nihil mali timuit, quod non totum a matre esset conflatum et profectum. Quæ hoc tempore sileret omnia, atque ea, si oblivione non posset, tamen taciturnitate sua tecta esse pateretur: sed vero sic agitur, ut prorsus reticeri nullo modo possit. Hoc enim ipsum judicium, hoc periculum, illa accusatio, omnis testium copia, quæ futura est, a matre initio est adornata, a matre hoc tempore instruitur atque omnibus ejus opibus et copiis comparatur. Ipsa denique nuper Larino hujus opprimendi causa Romam advolavit: præsto est mulier audax, pecuniosa, crudelis: instituit accusatores, instruit testes, squalore hujus et sordibus lætatur, exitium exoptat, sanguinem suum profundere omnem cupit, dum modo profusum hujus ante videat. Hæc nisi omnia perspexeritis in causa, temere a nobis illam appellari putatote: sin erunt et aperta et nefaria, Cluentio ignoscere debebitis, quod hæc ame dici patiatur: mihi ignoscere non deberetis, si tacerem. JU VII. Nunc jam summatim exponam quibus criminibus Oppianicus damnatus sit, ut et constantiam A. Cluenti et rationem accusationis perspicere possitis. Ac primum causa accusandi quæ fuerit ostendam, ut id ipsum A. Cluentium vi ac necessitate coactum

Fecisse videatis. Cum manifesto venenum depr eet res non conjectura, sed oculis ac manibus teneretur, neque in causa ulla dubitatio posset esse, accusavit Oppianicum: quam constanter et quam diligenter postea dicam: nunc hoc scire vos volui, nullam huic aliam accusandi causam fuisse, nisi uti propositum vitæ periculum et cotidianas capitis insidias hac una ratione evitaret. Atque ut intellegatis eis accusatum esse criminibus Oppianicum, ut neque accusator timere neque reus sperare potuerit, pauca vobis illius judicii crimina exponam: quibus cognitis nemo vestrum mirabitur illum diffidentem rebus suis ad Staienum atque ad pecuniam confugisse.

Larinas quædam fuit Dinæa, socrus Oppianici, quæ filios habuit M. et N. Aurios et Cn. Magium et filiam Magiam, nuptam Oppianico. M. Aurios adulescentulus bello Italico captus apud Asculum in Q. Sergi senatoris, ejus qui inter sicarios damnatus est, manus incidit et apud eum in ergastulo fuit. Numerius autem Aurius frater ejus mortuus est heredemque Cn. Magium fratrem reliquit. Postea Magia uxor Oppianici mortua est: postremo, unus qui reliquus erat Dinææ filius, Cn. Magius est mortuus. Is heredem fecit illum adulescentem Oppianicum sororis suæ filium eumque partiri cum Dinæa matre jussit. Interim venit index ad Dinæam neque obscurus neque incertus, qui nuntiaret ei filium ejus, M. Aurium, vivere et in agro Gallico esse in servitute.

Mulier amissis liberis cum unius reciperandi filii spes esset ostentata, omnes suos propinquos filiique sui necessarios convocavit et ab eis flens petivit, ut negotium susciperent, adulescentem investigarent, sibi restituerent eum filium, quem tamen unum ex * 6 multis fortuna reliquum esse voluisset. Hæc cum agere instituisset, oppressa morbo est. Itaque testamentum fecit ejus modi, ut illi filio HS cccc milia legaret, heredem institueret eundem illum Oppianicum, nepotem suum. Atque his diebus paucis est mortua. Propinqui tamen illi, quem ad modum viva Dinæa instituerant, ita mortua illa ad investigandum M. Aurium cum eodem illo indice in agrum Gallicum profecti sunt.

VIII. Interim Oppianicus, ut erat, sicuti ex multis rebus reperietis, singulari scelere et audacia, per quendam Gallicanum, familiarem suum, primum illum indicem pecunia corrupit: deinde ipsum M. Aurium non magna jactura facta tollendum interficiendumque curavit. Illi autem, qui erant ad propinquum investigandum et reciperandum profecti, litteras Larinum ad Aurios illius adulescentis suosque necessarios mittunt, sibi difficilem esse investigandi rationem, quod intellegerent indicem ab Oppianico esse corruptum. Aurius, vir fortis et experiens et domi nobilis et M. illius Auri perpropinquus, in foro, palam, multis audientibus, cum adesset Oppianicus, recitat et clarissima voce se nomen Oppinnici, si interfectum M. Aurium esse

Comperisset, delaturum esse testatur. Interim brevi tempore illi, qui erant in agrum Gallicum profecti, Larinum revertuntur: interfectum esse M. Aurium renuntiant. Animi non solum propinquorum, sed etiam omnium Larinatium odio Oppianici et illius adulescentis misericordia commoventur. Itaque cum Aurius, is qui antea denuntiarat, clamore hominem * * ac minis insequi cœpisset, Larino profugit et se in

Castra clarissimi viri, Q. Metelli, contulit. Post illam autem fugarn et sceleris et conscientiæ testem numquam se judiciis, numquam legibus, numquam inermum inimicis committere ausus est, sed per illam L. Sullæ vim atque victoriam Larinum in summo timore omnium cum armatis advolavit: quattuorviros, quos municipes fecerant, sustulit: se a Sulla et tres præterea factos esse dixit et ab eodem sibi esse imperatum, ut Aurium illum, qui sibi delationem nominis et capitis periculum ostentarat, et alterum Aurium et ejus L. filium et Sex. Vibium, quo sequestre in illo indice corrumpendo dicebatur esse usus, proscribendos interficiendosque curaret. Itaque illis crudelissime interfectis non mediocri ab eo ceteri proscriptionis et mortis metu tenebantur. His rebus in causa judicioque patefactis quis est qui illum absolvi potuisse arbitretur?

IX. Atque hæc parva sunt: cognoscite reliqua, ut non aliquando condemnatum esse Oppianicum, sed aliquam diu incolumem fuisse miremini.

Primum videte hominis audaciam. Sassiam in matrimonium ducere, Habiti matrem, illam, cujus virum A. Aurium occiderat, concupivit. Utrum impudentior hic, qui postulet, an crudelior illa, si nubat, diflicilc dictu est: sed tamen utriusque humanitatem *

Constantiamque cognoscite. Petit Oppianicus, ut sibi Sassia nubat, et id magno opere contendit. Illa autem non admiratur audaciam, non impudentiam aspernatur, non denique illam Oppianici domum viri sui sanguine redundantem reformidat, sed quod haberet ille tres filios, idcirco se ab eis nuptiis abhorrere respondit. Oppianicus, qui pecuniam Sassiæ concupivisset, domo sibi quærendum remedium existimavit ad eam moram, quæ nuptiis adferebatur. Nam cum haberet ex Novia infantem filium, alter autem cius filius, Papia natus, Teani Apuli, quod abest a Larino xvin milia passuum, apud matrem educaretur, arcessit subito sine causa puerum Teano: quod facere nisi ludis aut festis diebus antea non solebat. Mater misera nihil mali suspicans mittit. Ille se Tarentum proficisci cum simulasset, eo ipso die puer, hora undecima cum valens in publico visus esset, ante noctem mortuus et postridie ante quam

Luceret combustus est. Atque hunc tantum mærorem matri prius hominum rumor quam quisquam ex Oppianici familia nuntiavit. Illa cum uno tempore audisset sibi non solum filium, sed etiam exsequiarum munus ereptum, Larinum confestim exanimata venit et ibi de integro funus jam sepulto filio fecit. Dies nondum decem intercesserant, cum ille alter filius infans necatur. Itaque nubit Oppiani eo continuo Sassia, lætanti jam animo et spe optime confirmata. Nec mirum, quæ se non nuptialibus donis, sed filiorum funeribus esse delinitam videret. Ita quod ceteri propter liberos pecuniæ cupidiores solent esse, ille propter pecuniam liberos amittere jucundum esse duxit.

X. Sentio, judices, vos pro vestra humanitate his tantis sceleribus breviter ame demonstratis vehementer esse commotos. Quo tandem igitur animo fuisse illos arbitramini, quibus his de rebus non modo audiendum fuit, verum etiam judicandum? Vos auditis de eo, in quem judices non estis, de eo, quem non videtis, de eo, quem odisse jam non potestis, de eo, qui et naturæ et legibus satis fecit, quem leges exsilio, natura morte multavit: auditis non ab inimico, auditis sine testibus, auditis, cum ea, quæ copiosissime dici possunt, breviter ame strictimque dicuntur. Illi audiebant de eo, de quo jurati sententias ferre debebant, de eo, cujus præsentis nefarium et consceleratum voltum intuebantur, de eo, quem omnes oderant propter audaciam, de eo, quem omni supplicio dignum esse ducebant: audiebant ab accusatoribus, audiebant verba multorum testium, audiebant, cum una quaque de re a P. Cannutio, homine eloquentissimo, graviter et diu diceretur.

Et est quisquam qui cum hæc cognoverit, suspicari possit Oppianicum judicio oppressum et circumventum esse innocentem?

Acervatim jam reliqua, judices, dicam, ut ad ea, veniam: vos, quæso, memoria teneatis non mihi hoc esse propositum, ut accusem Oppianicum mortuum, sed cum Ime persuadere vobis velim, judicium ab hoc non esse corruptum, hoc uti initio ac fundamento defensionis, Oppianicum hominem sceleratissimum et nocentissimum esse damnatum. Qui uxori suæ Cluentiæ, quæ amita hujus Habiti fuit, cum ipse poculum dedisset, subito illa in media potione exclamavit se maximo cum dolore emori: nec diutius vixit quam locuta est: nam in ipso sermone hoc et vociferatione mortua est. Et ad hanc mortem repentinam vocesque morientis omnia præterea, quæ solent esse indicia et vestigia veneni, in illius mortuæ corpore fuerunt. Eodemque veneno C. Oppianicum fratrem necavit.

XI. Neque est hoc satis: tametsi in ipso fraterno parricidio nullum scelus prætermissum videtur, tamen, ut ad hoc nefarium facinus accederet, aditum sibi aliis sceleribus ante munivit. Nam cum esset gravida Auria, fratris uxor, et jam appropinquare partus putaretur, mulierem veneno interfecit, ut una illud, quod erat ex fratre conceptum, necaretur. Post fratrem adgressus est: qui sero jam exhausto illo poculo mortis cum et de suo et de uxoris interitu clamaret testamentumque mutare cuperet, in ipsa significatione hujus voluntatis est mortuus. Ita mulierem, ne partu ejus ab hereditate fru terna excluderetur, necavit: fratris autem liberos prius vita privavit quam illi hanc a natura lucem accipere potuerunt: ut omnes intellegerent nihil ei clausum, nihil sanctum esse posse, a cujus audacia fratris liberos nc

Memoria teneo Milesiam quan dara mulierem, cum essem in Asia, quod ab heredibus secundis accepta pecunia partum sibi ipsa medicamentis abegisset, rei capitalis esse damnatam: nec injuria, quæ spem parentis, memoriam nominis, subsidium generis, heredem familiæ, designatum rei publicæ civem sustulisset. Quanto est Oppianicus in eadem injuria majore supplicio dignus! Si quidem illa, cum suo corpori vim attulisset, se ipsa cruciavit, hic autem idem illud effecit per alieni corporis mortem atque cruciatum. Ceteri non videntur in singulis hominibus multa parricidia suscipere posse, Oppianicus inventus est qui in uno corpore plures necaret.

XII. Itaque, cum hanc ejus consuetudinem audaciamque cognosset avunculus illius adulescentis Oppianici, Cn. Magius, isque, cum gravi morbo adfectus esset, heredem illum sororis suæ filium faceret, adhibitis amicis, præsente matre sua, Dinæa, uxorem suam interrogavit, essetne prægnans. Quæ cum se esse respondisset, ab ea petivit, ut se mortuo apud Dinæam, quæ tum ei mulieri socrus erat, quoad pareret, habitaret diligentiamque adhiberet, ut id, quod conceperat, servare et salvum parere posset. Itaque ei testamento legat grandem pecuniam a filio, si qui natus erit: ab secundo herede nihil legat.

Quid de Oppianico suspicatus sit videtis: quid judicarit obscurum non est. Nam cujus filium faceret heredem, eum tutorem liberis non adscripsit. Quid Oppianicus fecerit cognoscite, ut illum Magium intellegatis non longe animo prospexisse morientem. Quæ pecunia mulieri legata erat a filio, si qui natus erit, eam præsentem Oppianicus non debitam mulieri solvit, si hæc solutio legatorum et non merces abortionis appellanda est. Quo illa pretio accepto multisque præterea muneribus, quæ tum ex tabulis Oppianici recitabantur, spem illam, quam in alvo commendatam a viro continebat, victa avaritia sceleri

Oppianici vendidit. Nihil posse jam ad hanc improbitatem addi videtur: attendite exitum. Quæ mulier obtestatione viri decem illis mensibus ne domum quidem ullam nisi socrus suæ nosse debuit, hæc quinto mense post viri mortem ipsi Oppianico nupsit. Quæ nuptiæ non diuturnæ fuerunt. Erant enim non matrimonii dignitate, sed sceleris societate conjunctæ.

XIII. Quid? Illa cædes Asuvi Larinatis adulescentis pecuniosi, quam clara tum recenti re fuit, quam omnium sermone celebrata! Fuit Avillius quidam Larino perdita nequitia et summa egestate, arte quadam præditus ad libidines adulescentulorum excitandas accommodata, qui ut se blanditiis et adsentationibus in Asuvi consuetudinem penitus immersit, Oppianicus continuo sperare cœpit, hoc se Avillio tamquam aliqua machina admota capere Asuvi adulescentiam et fortunas ejus patrias expugnare posse. Ratio excogitata Larini est, res translata Romam. Iniri enim consilium facilius in solitudine, perficere rem ejus modi commodius in turba posse arbitrati sunt. Asuvius cum Avillio Romam est profectus: hos vestigiis Oppianicus consecutus est. Jam ut Romæ vixerint, quibus conviviis, quibus flagitiis, quantis et quam profusis sumptibus, non modo conscio, sed etiam conviva et adiutore Oppianico, longum est dicere mihi, præsertim ad alia properanti. Exitum hujus adsimulatæ familiaritatis cognoscite.

Cum esset adulescens apud mulierculam quandam atque, ubi pernoctaret, ibi diem posterum commoraretur, Avillius, ut erat constitutum, simulat se ægrotare et testamentum facere velle. Oppianicus obsignatores ad eum, qui neque Asuvium neque Avillium nossent, adducit et illum Asuvium appellat ipse. Testamento Asuvi nomine obsignato disceditur. Avillius ilico convalescit. Asuvius autem brevi illo tempore, quasi in hortulos iret, in harenarias quasdam extra portam Esquilinam perductus occiditur.

Qui cum unum jam et alterum diem desideraretur neque in his locis, ubi ex consuetudine quærebatur, inveniretur, et Oppianicus in foro Larinatium dictitaret nuper se et suos amicos testamentum ejus obsignasse, liberti Asuvi et non nulli amici, quod eo die, quo postremum Asuvius visus erat, Avillium cum * eo fuisse et amultis visum esse constabat, in eum invadunt et hominem ante pedes Q. Manli, qui tum erat triumvir, constituunt: atque ille continuo, nullo teste, nullo indice, recentis maleficii conscientia perterritus, omnia, ut ame paullo ante dicta sunt, exponit Asuviumque a sese consilio Oppianici inter-

Fectum fatetur. Extrahitur domo latitans Oppianicus a Manlio: index Avillius ex altera parte coram tenetur. Hic quid jam reliqua quæritis? Manlium plerique noratis: non ille honorem a pueritia, non studia virtutis, non ullum existimationis bonæ fructum umquam cogitarat: ex petulanti atque improbo scurra in discordiis civitatis ad eam columnam, ad quam multorum sæpe conviciis perductus erat, tum suffragiis populi pervenerat. Itaque rem cum Oppianico transigit, pecuniam ab eo accipit, causam et susceptam et tam manifestam relinquit. Ac tum in Oppianici causa crimen hoc Asuvianum cum testibus multis tum vero indicio Avilli comprobabatur: in quo adligatum Oppianici nomen primum esse constabat, ejus, quem vos miserum atque innocentem falso judicio circumventum esse dicitis.

XIV. Quid? Aviam tuam, Oppianice, Dinæam, cui tu es heres, pater tuus non manifesto necavit? Ad quam cum adduxisset medicum illum suum, jam cognitum et sæpe victorem [per quem interfecerat plurimos], mulier exclamat se ab eo nullo modo curari velle, quo curante omnes suos perdidisset. Tum repente Anconitanum quemdam, L. Clodium, pharmacopolam circumforaneum, qui casu tum Larinum venisset, adgreditur et cum eo duobus milibus HS, id quod ipsius tabulis est demonstratum, transigit. L. Clodius, cum properaret, cui fora multa restarent, simul atque introductus est, rem confecit: prima potione mulierem sustulit, neque postea Larini punctum est temporis commoratus.

Eadem hac Dinæa testamentum faciente, cum tabulas prehendisset Oppianicus, qui gener ejus fuisset, digito legata delevit et cum id multis locis fecisset, post mortem ejus, ne lituris coargui posset, testamentum in alias tabulas transscriptum signis adulterinis obsignavit.

Multa prætereo consulto: etenim vereor ne hæc ipsa nimium multa esse videantur: vos tamen similem sui eum fuisse in ceteris quoque vitæ partibus existimare debetis. Illum tabulas publicas Larini censorias corrupisse decuriones universi judicaverunt. Cum illo nemo jam rationem, nemo rem ullam contrahebat: nemo illum ex tam multis cognatis et adfinibus tutorem umquam liberis suis scripsit: nemo illum aditu, nemo congressione, nemo sermone, nemo convivio dignum judicavit: omnes aspernabantur, omnes abhorrebant, omnes ut aliquam immanem ac

Perniciosam bestiam pestemque fugiebant. Hunc tamen hominem tam audacem, tam nefarium, tam nocentem numquam accusasset Habitus, judices, si id prætermittere suo salvo capite potuisset. Erat huic inimicus Oppianicus: erat, sed tamen erat vitricus: crudelis et huic infesta mater, at mater. Postremo nihil tam remotum ab accusatione quam Cluentius et natura et voluntate et instituta ratione vitæ. Sed cum esset hæc ei proposita condicio, ut aut juste pieque accusaret aut acerbe indigneque moreretur, accusare, quoquo modo posset, quam illo modo emori maluit.

Atque ut hoc ita esse perspicere possitis, exponam vobis Oppianici facinus manifesto compertum atque deprehensum: ex quo simul utrumque, et huic accusare et illi condemnari, necesse fuisse intellegetis.

XV. Martiales quidam Larini appellabantur, ministri publici Martis atque ei deo veteribus institutis religionibusque Larinatium consecrati: quorum cum satis magnus numerus esset, cumque item, ut in Sicilia permulti Venerii sunt, sic illi Larini in Martis familia numerarentur, repente Oppianicus eos omnes liberos esse civesque Romanos cœpit defendere. Graviter id decuriones Larinatium cunctique municipes tulerunt. Itaque ab Habito petiverunt, ut eam causam susciperet publiceque defenderet. Habitus cum se ab omni ejus modi negotio removisset, tamen pro loco, pro antiquitate generis sui, pro eo, quod se non suis commodis, sed etiam suorum municipum ceterorumque necessariorum natum esse arbitrabatur, tantæ voluntati universorum Larina-

Tium deesse noluit. Suscepta causa Romamque delata magnæ cotidie contentiones inter Habitum et Oppianicum ex utriusque studio defensionis excitabantur. Erat ipse immani acerbaque natura Oppianicus: incendebat ejus amentiam infesta atque inimica filio mater Habiti. Magni autem illi sua interesse arbitrabantur hunc a causa Martialium removeri. Suberat etiam alia causa major, quæ Oppianici hominis avarissimi mentem maxime com-

Movebat. Nam Habitus usque ad illius judicii tempus nullum testamentum umquam fecerat. Neque legare ejus modi matri poterat animum inducere, neque testamento nomen omnino prætermittere parentis. Id cum Oppianicus sciret — neque enim erat obscurum — intellegebat Habito mortuo bona ejus omnia ad matrem esse ventura: quæ ab sese postea aucta pecunia majore præmio, orbata filio minore periculo necaretur. Itaque his rebus incensus, qua ratione Habitum veneno tollere conatus sit cognoscite. XVI. C. et L. Fabricii fratres gemini fuerunt ex moribus similes, munieipum autem suorum dissimillimi, in quibus quantus splendor sit, quam prope æquabilis, quam fere omnium constans et moderata ratio vitæ, nemo vestrum, ut mea fert opinio, ignorat. His Fabriciis semper est usus Oppianicus familiarissime. Jam hoc fere scitis omnes, quantam vim habeat ad conjungendas amicitias studiorum ac naturæ similitudo. Cum illi ita viverent, ut nullum quæstum turpem esse arbitrarentur, cum omnis ab eis fraus, omnes insidiæ circumscriptionesque adulescentium nascerentur, cumque essent vitiis atque improbitate omnibus noti, studiose, ut dixi, ad eorum se familiaritatem multis jam ante annis Oppianicus

Applicaret. Itaque tum sic statuit, per C. Fabricium — narn L. erat mortuus — insidias Habito comparare.

Erat illo tempore infirma valetudine Habitus. Utebatur autem medico non ignobili, sed spectato homine, Cleophanto: cujus servum Diogenem Fabricius ad venenum Habito dandum spe et pretio sollicitare cœpit. Servus non incallidus et, ut res ipsa declaravit, frugi atque integer, sermonem Fabricii non est aspernatus: rem ad dominum detulit: Cleophantus autem cum Habito est collocutus. Habitus statim cum M. Bæbio senatore, familiarissimo suo, communicavit: qui qua fide, qua prudentia, qua diligentia fuerit meminisse vos arbitror. Ei placuit ut Diogenem Habitus emeret a Cleophanto, quo facilius aut comprehenderetur res cius indicio aut emitur: venenum diebus paucis comparatur: multi viri boni cum ex occulto intervenissent, pecunia obsignata, quæ ob eam rem dabatur, in manibus Scamandri liberti Fabriciorum deprehenditur.

Pro di immortales! Oppianicum quisquam his rebus cognitis circumventum esse dicet? XVII. Quis umquam audacior? Quis nocentior? Quis apertior in judicium adductus est? Quod ingenium, quæ facultas dicendi, quæ a quoquam excogitata defensio huic uni crimini potuit obsistere? Simul et illud quis est qui dubitet quin hac re comperta manifesteque deprehensa aut obeunda mors Cluentio aut suscipienda accusatio fuerit?

Satis esse arbitror demonstratum, judices, eis criminibus accusatum esse Oppianicum, uti honeste absolvi nullo modo potuerit. Cognoscite nunc ita reum citatum esse illum, ut re semel atque iterum praciudicata condemnatus in judicium venerit. Nam Cluentius, judices, primum nomen ejus detulit, cujus in manibus venenum deprehenderat. Is erat libertus Fabriciorum Scamander. Integrum consilium, judicii corrupti nulla suspicio: simplex in judicium causa, certa res, unum crimen adlatum est. Fabricius, is, de quo ante dixi, qui liberto damnato sibi illud impendere periculum videret, quod mihi cum Alatrinatibus vicinitatem et cum plerisque eorum magnum usum esse sciebat, frequentes eos ad me domum adduxit. Qui quamquam de homine, sicut necesse erat, existimabant, tamen, quod erat ex eodem municipio, suæ dignitatis esse arbitrabantur eum quibus rebus possent defendere: idque ame ut facerem et ut causam Scamandri susciperem petebant, in qua causa patroni omne periculum contine-

Batur. Ego, qui neque illis talibus viris ac tam amantibus mei rem possem ullam negare neque illud crimen tantum ac tam manifestum esse arbitrarer, sicut ne illi quidem ipsi, qui mihi tum illam causam commendabant, arbitrabantur, pollicitus eis sum me omnia quæ vellent esse facturum.

XVIII. Res agi cœpta es t: citatus est Scamander reus. Accusabat P. Cannutius, homo in primis ingeniosus et in dicendo exercitatus: accusabat autem ille quidem Scamandrum verbis tribus: Venenum esse deprehensum: omnia tela totius accusationis in Oppianicum coniciebantur, aperiebatur causa insidiarum, Fabriciorum familiaritas commemorabatur, hominis vita ct audacia proferebatur, denique omnis accusatio varie graviterque tractata, ad extremum

Manifesta veneni deprehensione conclusa est. Hic ego tum ad respondendum surrexi: qua cura, di immortales! Qua sollicitudine animi! Quo timore! Semper equidem magno cum metu incipio dicere: quotienscumque dico, totiens mihi videor in judicium venire non ingenii solum, sed etiam virtutis atque officii, ne aut id profiteri videar, quod non possim, quod est impudentiæ, aut non id efficere, quod possim, quod est aut perfidiæ aut neglegentiæ. Tum vero ita sum perturbatus, ut omnia timerem: si nihil dixissem, nc infantissimus: si multa in ejus modi causa dixissem, ne impudentissimus existimarer.

XIX. Collegi me aliquando et ita constitui, fortiter esse agendum; Illi ætati, qua tum eram, solere laudi dari, etiam si in minus firmis causis hominum periculis non defuissem. Itaque feci: sic pugnavi, sic omni ratione contendi, sic ad omnia confugi, quantum ego adsequi potui, remedia ac perfugia causarum, ut hoc, quod timide dicam, consecutus sim, ne quis illi

Causæ patronum defuisse arbitraretur. Sed ut quicquid ego apprehenderam, statim accusator extorquebat e manibus. Si quæsiveram quæ inimicitiæ Scamandro cum Habito, fatebatur nullas fuisse, sed Oppianicum, cujus ille minister fuisset, huic inimicissimum fuisse atque esse dicebat. Sin autem illud egeram, nullum ad Scamandrum morte Habiti venturum emolumentum fuisse, concedebat, sed ad uxorem Oppianici, hominis in uxoribus necandis exercitati, omnia bona Habiti ventura fuisse dicebat. Cum illa defensione usus essem, quæ in libertinorum causis honestissima semper existimata est, Scamandrum patrono esse probatum,fatebatur,sed quærebat

Cui probatus esset ipse patronus. Cum ego pluribus verbis in eo commoratus essem, Scamandro insidias factas esse per Diogenem constitutumque inter eos alia de re fuisse, ut medicamentum, non venenum bat cur in ejus modi locum, tam abditum, cur solus, cur cum obsignata pecunia venisset. Denique hoc loco causa testibus honestissimis hominibus premebatur. M. Bæbius de suo consilio Diogenem emptura, se præsente Scamandrum cum veneno pccuniaque deprehensum esse dicebat. P. Quintilius Varus, homo summa religione et summa auctoritate præditus, de insidiis, quæ fierent Habito, et dc sollicitatione Diogenis recenti re secum Cleophantum collocutum esse dicebat. Atque in illo judicio cum Scamandrum nos defendere videremur, verbo ille reus erat, re quidem vera et periculo tota accusatione Oppianicus. Neque id obscure ferebat nec dissimulare ullo modo poterat: aderat frequens, advocabat, omni studio gratiaque pugnabat: postremo, id quod maximo malo illi causæ fuit, hoc ipso in loco, quasi reus ipse esset, sedebat. Oculi omnium judicum non in Scamandrum, sed in Oppianicum coniciebantur: timor ejus, perturbatio, suspensus incertusque voltus, crebra coloris mutatio, quæ erant antea suspiciosa, hæc aperta et manifesta faciebant.

XX. Cum in consilium iri oporteret, quæsivit ab reo C. Junius quæsitor ex lege illa Cornelia, quæ tum erat, clam an palam de se sententiam ferri vellet. De Oppianici sententia responsum est, quod is Habiti * * familiarem Junium esse dicebat, clam velle ferri. Itum est in consilium. Omnibus sententiis præter unam, quam suam Staienus esse dicebat, Scamander prima actione condemnatus est. Quis tum erat omnium qui Scamandro condemnato non judicium de Oppianico factum esse arbitraretur? Quid est illa damnatione judicatum, nisi venenum id, quod Habito daretur, esse quæsitum? Quæ porro tenuissima suspicio collata in Scamandrum est aut conferri potuit, ut is sua sponte necare voluisse Habitum putaretur?

Atque hoc tum judicio facto et Oppianico re et existimatione jam, lege et pronuntiatione nondum condemnato, tamen Habitus Oppianicum reum statim non fecit. Voluit cognoscere utrum judices in eos solos essent severi, quos venenum habuisse ipsos comperissent, an etiam consilia conscientiasque ejus modi facinorum supplicio dignas judicarent. Itaque C. Fabricium, quem propter familiaritatem Oppianici conscium illi facinori fuisse arbitrabatur, reum statim fecit: utique ei locus primus constitueretur propter causæ conjunctionem impetravit. Hic tum Fabricius non modo ad me meos vicinos et amicos Alatrinates non adduxit, sed ipse eis neque defensoribus

Uti postea neque laudatoribus potuit. Rem enim fen dere humanitatis esse putabamus, judicatam labefactare conari impudentiæ. Itaque tum ille inopia et necessitate coactus in causa ejus modi ad Cæpasios fratres confugit, homines industrios atque eo animo, ut quæcumque dicendi potestas esset data, in honore atque in beneficio ponerent.

XXI. Jam hoc prope iniquissime comparatum est, quod in morbis corporis, ut quisque est difficillimus, ita medicus nobilissimus atque optimus auæ ritur, in periculis capitis, ut quæque causa difficillima est, ita deterrimus obscurissimusque patronus adhibetur: nisi forte hoc causæ est, quod medici nihil præter artificium, oratores etiam auctoritatem præstare debent.

Citatur reus, [agitur causa:] paucis verbis accusat, ut de re judicata, Cannutius: incipit longo et alte petito proœmio respondere major Cæpasius. Primo attente auditur ejus oratio; Erigebat animum jam demissum et oppressum Oppianicus; Gaudebat ipse Fabricius: non intellegebat animos judicum non illius eloquentia, sed defensionis impudentia commoveri. Postea quam de re cœpit dicere, ad ea, quæ erant in causa, addebat etiam ipse nova quædam vulnera, ut quamquam sedulo faciebat, tamen interdum non defendere, sed prævaricari accusationi videretur. Itaque cum callidissime se dicere putaret et cum illa verba gravissima ex intimo artificio deprompsisset: " Respicite, judices, hominum fortunas, respicite dubios variosque casus, respicite C. Fabrici senectutem ": cum hoc " respicite " ornandæ orationis causa sæpe dixisset, respexit ipse. At 0. Fabricius a subselliis demisso capite discesserat.

Hic judices ridere, stomachari atque acerbe ferre patronus, causam sibi eripi et se cetera de illo loco " Respicite, judices/' non posse dicere: necquicquam propius est factum, quam ut illum persequeretur et collo obtorto ad subsellia reduceret, ut reliqua posset perorare. Ita tum Fabricius primum suo judicio, quod est gravissimum, deinde legis vi et sententiis judicum est condemnatus.

XXII. Quid est quod jam de Oppianici persona causaque plura dicamus? Apud eosdem judices reus est factus, cum his duobus præjudiciis jam damnatus esset: ab isdem autem judicibus, qui Fabriciorum damnatione de Oppianico judicarant, locus ei primus est constitutus: accusatus est criminibus gravissimis et eis, quæ ame breviter dicta sunt, et præterea multis, quæ ego omnia nunc omitto: accusatus est apud eos, qui Scamandrum ministrum Oppianici, C. Fabricium conscium maleficii condemnarent.

Utrum, per deos immortales! Magis est mirandum, quod is condemnatus est, an quod omnino respondere ausus est? Quid enim illi judices facere potuerunt? Qui si innocentes Fabricios condemnassent, tamen in Oppianico sibi constare et superioribus consentire rescinderent, cum ceteri soleant in judicando ne ab aliorum judiciis discrepent providere? Et ei, qui Fabrici libertum, quia minister in maleficio fuerat, patronum, quia conscius, condemnassent, ipsum principem atque architectum sceleris absolverent? Ct qui ceteros nullo præjudicio facto tamen ex ipsa causa condemnassent, hunc, quem bis jam condem-

Natum acceperant, liberarent? Tum vero illa judicia senatoria non falsa invidia, sed vera atque insigni turpitudine notata atque operta dedecore et infamia defensioni locum nullum reliquissent. Quid enim tandem illi judices responderent, si qui ab eis quæ- " Nempe, quod Habitum per servum medici veneno necare voluisset.'* " Quid Habiti morte Scamander consequebatur? " " Nihil, sed administer erat Oppianici.** " Et condemnastis C. Fabricium: quid ita? **

Quia, cum ipse familiarissime Oppianico usus, libertus autem ejus in maleficio deprehensus esset, illum expertem ejus consilii fuisse non probabatur." Si igitur ipsum Oppianicum bis suis judiciis condemnatum absolvissent, quis tantam turpitudinem judiciorum, quis tantam inconstantiam rerum judicatarum, quis tantam libidinem judicum ferre potuisset?

Quod si hoc videtis, quod jam hac omni oratione patefactum est, illo judicio reum condemnari, præsertim ab isdem judicibus, qui duo præjudicia fecissent, necesse fuisse, simul illud videatis necesse est, nullam accusatoris esse causam potuisse cur judicium vellet corrumpere.

XXIII. Quæro enim de te, T. Acci, relictis ia ceteris argumentis omnibus, num Fabricios quoque innocentes condemnatos existimes, num etiam illa judicia pecunia corrupta esse dicas, quibus in judiciis alter a Staieno solo absolutus est, alter etiam ipse se condemnavit. Age, si nocentes, cujus maleficii? Num quid præter venenum quæsitum, quo Habitus necaretur, obiectum est? Num quid aliud in illis judiciis versatum est præter hasce insidias Habito ab Oppianico per Fabricium factas? Nihil, nihil, inquam, aliud, judices, reperietis. Exstat memoria: sunt tabulæ publicæ: redargue me, si mentior: testium dicta recita: doce in illorum judiciis quid præter hoc venenum Oppianici non modo in criminis,

Sed in maledicti loco sit obiectum. Multa dici possunt quare ita necesse fuerit judicari, sed ego occurram exspectationi vestræ, judices. Nam etsi a vobis sic audior, ut numquam benignius neque attentius quemquam auditum putem, tamen vocat me alio jam dudum tacita vestra exspectatio, quæ mihi obloqui videtur: " quid ergo? Negasne illud judicium corruptum esse? " Non nego, sed ab hoc corruptum non esse confirmo. " A quo igitur est corruptum? " Opinor, primum, si incertum fuisset quisnam exitus illius judicii futurus esset, veri similius tamen esset, eum potius corrupisse, qui metuisset ne ipse condemnaretur, quam illum, qui veritus esset ne alter al>solveretur: deinde cum esset non dubium quid judicari necesse esset, eum certe potius, qui sibi alia ratione diffideret, quam eum, qui omni ratione confideret: postremo certe potius illum, qui bis apud eos indices offendisset, quam eum, qui bis eis causam 6-1 probavisset. Unum quidem certe nemo erit tam inimicus Cluentio qui milii non concedat: si constet corruptum illud judicium esse, aut ab Habito aut ab Oppianico esse corruptum. Si doceo non ab Habito, vinco ab Oppianico: si ostendo ab Oppianico, purgo Habitum. Quare, etsi satis docui rationem nullam huic corrumpendi judicii fuisse, ex quo intellegitur ab Oppianico esse corruptum, tamen de illo ipso separatim cognoscite.

XXIV. Atque ego illa non argumentabor, qu sunt gravia vehementer: eum corrupisse, qui in periculo fuerit: eum, qui metuerit: eum, qui spem salutis in alia ratione non habuerit: eum, qui semper singulari fuerit audacia. Multa sunt ejus modi: verum cum habeam rem non dubiam, sed apertam atque manifestam, enumeratio singulorum argu-

Mentorum non est necessaria. Dico C. Ælio Staieno judici pecuniam grandem Statium Albium ad corrumpendum judicium dedisse. Num quis negat? Te, Oppianice, appello; Te, Acci; Quorum alter eloquentia damnationem illam, alter tacita pietate deplorat. Audete negare ab Oppianico Staieno judici pecuniam datam: negate, inquam, meo loco. Quid tacetis? An negare non potestis, quod repetistis, quod confessi estis, quod abstulistis? Quo tandem igitur ore mentionem corrupti judicii facitis, cum ab ista parte judici pecuniam ante judicium datam, post

Judicium ereptam esse fateamini? Quonam igitur hæc modo gesta sunt? Repetam paullo altius, judices, et omnia, quæ in diuturna obscuritate latuerunt, sic aperiam, ut ea cernere oculis videamini. Vos quæso, ut adhuc me attente audistis, ut item, quæ reliqua sunt, audiatis: profecto nihil ame dicetur, quod non dignum hoc conventu et silentio, dignum vestris studiis atque auribus esse videatur.

Nam ut primum Oppianicus ex eo, quod Scamander reus erat factus, quid sibi impenderet cœpit suspicari, statim se ad hominis egentis, audacis, in judiciis corrumpendis exercitati, tum autem judicis, Staieni familiaritatem se applicavit. Ac primum Scamandro reo tantum donis datis muneribusque perfecerat, ut eo fautore uteretur cupidiore, quam

Fides judicis postulabat. Post autem cum esset Scamander unius Staieni sententia absolutus, liberatus, acrioribus saluti suæ remediis subveniendum putavit. Tum ab Staieno, sicut ab homine ad excogitandum acutissimo, ad audendum impudentissimo, ad efficiendum acerrimo — hæc enim ille et aliqua ex parte habebat et majore ex parte se habere simulabat — auxilium capiti ac fortunis suis petere cœpit.

XXV. Jam hoc non ignoratis, indices, ut etiam bestiæ fame monitæ plerumque ad eum locum, ubi C8 pastæ sunt aliquando, revertantur. Staienus ille biennio ante, cum causam bonorum Safini Atellæ recepisset, sescentis milibus nummum se judicium corrupturum esse dixerat: quæ cum accepisset a pupillo, suppressit: judicioque facto nec Safinio nec bonorum emptoribus reddidit. Quam cum pecuniam profudisset et sibi nihil non modo ad cupiditates suas, sed ne ad necessitatem quidem reliquisset, statuit ad easdem esse sibi prædas ac suppressiones judiciales revertendum. Itaque cum Oppianicum jam perditum et duobus jugulatum præjudiciis videret, promissis suis eum excitavit abiectum et simul saluti desperare vetuit. Oppianicus autem orare hominem cœpit, ut sibi rationem ostenderet judicii corrumpendi.

Ille autem, quem ad modum ex ipso Oppianico postea est auditum, negavit quemquam esse in civitate præter se qui id efficere possit. Sed primo gravari cœpit, quod ædilitatem se petere cum hominibus nobilissimis et invidiam atque offensionem timere dicebat. Post exoratus initio permagnam pecuniam poposcit: deinde ad id pervenit, quod confici potuit: HS sescenta quadraginta milia deferri ad se domum jussit. Quæ pecunia simul atque ad eum delata est, homo impurissimus statim cœpit in ejus modi mente et cogitatione versari, nihil esse suis rationibus utilius quam Oppianicum condemnari: illo absoluto pecuniam illam aut judicibus dispertiendam aut ipsi esse reddundam: damnato repetiturum

Esse neminem. Itaque rem excogitat singularem. Atque hæc, judices, quæ vera dicuntur a nobis, facilius credetis, si cum animis vestris longo intervallo recordari C. Staieni vitam et naturam volueritis. Nam perinde ut opinio est de cujusque moribus, ita quid ab eo factum aut non factum sit existimari potest.

XXVI. Cum esset egens, sumptuosus, audax, callidus, perfidiosus, et cum domi suæ miserrimis in locis et inanissimis tantum nummorum positum videret, ad omnem malitiam et fraudem versare suam mentem cœpit: " ego dem judicibus? Mihi ipsi igitur præter periculum et infamiam quid quæretur? Nihil excogitem quam ob rem Oppianicum damnari necesse sit? Quid tandem — nihil enim est quod non fieri possit — si quis eum forte casus ex periculo eripuerit, nonne reddundum est? Præcipitantem igitur impellamus," inquit, " et perditum prosternamus."

Capit hoc consilii, ut pecuniam quibusdam judicibus levissimis polliceatur, deinde eam postea supprimat: ut, quoniam graves homines sua sponte severe judicaturos putabat, eos, qui leviores erant, destitutione iratos Oppianico redderet. Itaque, ut erat semper præposterus atque perversus, initium facit a Bulbo, et eum, quod jam diu nihil quæsierat, tristem atque oscitantem leviter impellit. " Quid tu? " Inquit, " ecquid me adiuvas, Bulbe, ne gratis rei publicæ serviamus? " Ille vero, simul atque hoc audivit: M ne gratis ": 11 quo voles," inquit, " sequar: sed quid adfers? " Tum ei quadraginta milia, si esset absolutus Oppianicus, pollicetur, et cum, ut ceteros appellet, quibuscum loqui consuesset, rogat, atque etiam ipse conditor totius negotii Guttam aspergit

Huic Bulbo. Itaque minime amarus eis visus est, qui aliquid ex ejus sermone speculæ degustarent. Unus et alter dies intercesserat, cum res parum certa videbatur: sequester et confirmator pecuniæ desiderabatur. Tum appellat hilaro vultu hominem Bulbus, ut blandissime potest: 11 quid tu," inquit," Pæte? " — Hoc enim sibi Staienus cognomen ex imaginibus Æliorum delegerat, ne, si se Ligurem fecisset, nationis magis quam generis uti cognomine videretur — " qua de re mecum locutus es, quærunt ame ubi sit pecunia." Hic ille planus improbissimus, quæstu judiciario pastus, qui illi pecuniæ, quam condiderat, spe jam atque animo incubaret, contrahit frontem — recordamini faciem atque illos ejus fictos simulatosque voltus — queritur se ab Oppianico destitutum, et, qui esset totus ex fraude et mendacio factus quique ea vitia, quæ a natura habebat, etiam studio atque artificio quodam malitiæ condisset, pulcre adseverat sese ab Oppianico destitutum, atque hoc addit testimonii, sua illum sententia, cum palam omnes laturi essent, condemnatum iri.

XXVII. Manarat sermo in consilio pecuniæ quandam mentionem inter judices esse versatam. Res neque tam fuerat occulta quam erat occultanda neque tam erat aperta quam rei publicæ causa aperienda. In ea obscuritate ac dubitatione omnium Cannutio, perito homini, qui quodam odore suspicionis Staienum corruptum esse sensisset neque dum rem perfectam arbitraretur, placuit repente pronuntiari: Hic tum Oppianicus non magno opere pertimuit: rem

A Staieno perfectam esse arbitrabatur. In consilium erant ituri judices xxxn. Sententiis xvi absolutio confici poterat. Quadragena milia nummum in singulos judices distributa eum numerum sententiarum conficere debebant, ut ad cumulum spe majorum præmiorum ipsius Staieni sententia septima decima accederet. Atque etiam casu tum, quod illud repente erat factum, Staienus ipse non aderat. Causam nescio quam apud judicem defendebat. Facile hoc Habitus patiebatur, facile Cannutius: at non Oppianicus neque patronus ejus L. Quinctius: qui cum esset illo tempore tribunus plebis, convicium C. Junio judici quæstionis maximum fecit, ut ne sine illo in consilium iretur: cumque id ei per viatores consulto neglegentius agi videretur, ipse e publico judicio ad privatum Staieni judicium profectus est et illud pro potestate dimitti jussit: Staienum ipse ad subsellia

Adduxit. Consurgitur in consilium, cum sententias Oppianicus, quæ tum erat potestas, palam ferri velle dixisset, ut Staienus scire posset quid cuique deberetur. Varia judicum genera: nummarii pauci, sed omnes irati. Ut qui accipere in Campo consuerunt, eis candidatis, quorum nummos suppressos esse putant, inimicissimi solent esse, sic ejus modi judices infesti tum reo venerant: ceteri nocentissimum esse arbitrabantur, sed exspectabant sententias eorum, quos corruptos esse putabant, ut ex eis constituerent aquo judicium corruptum videretur.

XXVIII. Ecce tibi ejus modi sortitio, ut in primis Bulbo et Staieno et Guttæ esset judicandum. Summa omnium exspectatio quidnam sententiæ ferrent leves ac nummarii judices. Atque illi omnes sine ulla

Dubitatione condemnant. Hic tum iniectus est hominibus scrupulus et quædam dubitatio quidnam esset actum. Deinde homines sapientes et ex vetere illa disciplina judiciorum, qui neque absolvere hominem orta suspicio, pecunia oppugnatum, re illa incognita primo condemnare vellent, dixerunt. Nonnulli autem severi homines, qui hoc statuerunt, quo quisque animo quid faceret spectari oportere, etsi alii pecunia accepta verum judicarent, tamen nihilo minus se superioribus suis judiciis constare putabant oportere: itaque damnarunt. Quinque omnino fuerunt, qui illum vestrum innocentem Oppianicum sive imprudentia sive misericordia sive aliqua suspicione sive ambitione adducti absolverunt.

Condemnato Oppianico statim L. Quinctius, homo maxime popularis, qui omnes rumorum et contionum ventos colligere consuesset, oblatam sibi facultatem putavit, ut ex invidia senatoria posset crescere, quod ejus ordinis judicia minus jam probari populo arbitrabatur. Habetur una atque altera contio vehemens et gravis: accepisse pecuniam judices, ut innocentem reum condemnarent, tribunus plebis clamabat: agi fortunas omnium dicebat: nulla esse judicia: qui pecuniosum inimicum haberet, incolumem esse neminem posse. Homines totius ignari negotii, qui Oppianicum numquam vidissent, virum optimum et hominem pudentissimum pecunia oppressum esse arbitrarentur, incensi suspicione rem in medium vocare cœperunt et causam illam totam deposcere.

Atque illo ipso tempore in ædes T. Anni, hominis honestissimi, necessarii et amici mei, noctu Staienus arcessitus ab Oppianico venit. Jam cetera nota sunt omnibus: ut cum illo Oppiani eus egerit de pecunia, ut ille se redditurum esse dixerit, ut eum sermonem audierint omnem viri boni, qui tum consulto propter in occulto stetissent: ut res patefacta et in forum prolata et pecunia omnis Staieno extorta atque erepta sit.

XXIX. Hujus Staieni persona populo jam nota atque perspecta ab nulla turpi suspicione abhorrebat: suppressam esse ab eo pecuniam, quam pro reo pronuntiasset, qui erant in contione, non intellegebant; Neque enim docebantur. Versatam esse in judicio mentionem pecuniæ sentiebant, innocentem reum condemnatum audiebant: Staieni sententia condemnatum videbant: non gratis id ab eo factum esse, quod hominem norant, judicabant. Similis in Bulbo, in Gutta, in aliis non nullis suspicio consistebat.

Itaque confiteor — licet enim jam impune hoc præsertim in loco confiteri —, quod Oppianici non modo vita, sed etiam nomen ante illud tempus populo ignotum fuisset, indignissimum porro videretur circumventum esse innocentem pecunia, hanc deinde suspicionem augeret Staieni improbitas et non nullorum ejus similium judicum turpitudo, causam autem ageret L. Quinctius, homo cum summa potestate tum ad inflammandos animos multitudinis accommodatus, summam illi judicio invidiam infamiamque esse conflatam, atque in hanc flammam recentem tum C.

Unium, qui illi quæstioni præfuerat, esse iniectum memini, et illum hominem ædilicium, jam prætorem opinionibus hominum constitutum, non disceptatione dicendi, sed clamore de foro atque adeo de civitate esse sublatum.

Neque me pænitet hoc tempore potius quam illo causam A. Cluenti defendere. Causa enim manet eadem, quæ mutari nullo modo potest, temporis iniquitas atque invidia recessit, ut, quod in tempore mali fuit, nihil obsit, quod in causa boni fuit, prosit. Itaque nunc quem ad modum audiar sentio, non modo ab eis, quorum judicium ac potestas est, sed etiam ab illis, quorum tantum est existimatio. At tum si dicerem, non audirer, non quod alia res esset, immo eadem, sed tempus aliud. XXX. Id adeo sic cognoscite. Quis tum auderet dicere nocentem condemnatum esse Oppianicum? Quis nunc audet negare? Quis tum posset arguere ab Oppianico temptatum esse judicium pecunia? Quis id hoc tempore infitiari potest? Cui tum liceret docere Oppianicum reum factum esse tum denique, cum duobus proximis praciudiciis condemnatus esset? Quis est

Qui id hoc tempore infirmare conetur? Quare invidia remota, quam dies mitigavit, oratio mea depreceptntione rciccit, quid est præterea quod in causa relinquatur?

Versatam esse in judicio pecuniam constat: ea quæritur unde profecta sit, ab accusatore an ab reo. Dicit accusator hæc: " Primum gravissimis criminibus accusabam, ut nihil opus esset pecunia: deinde condemnatum adducebam, ut ne eripi quidem pecunia posset: postremo, etiamsi absolutus fuisset, mearum tamen omnium fortunarum status incolumis maneret." Quid contra reus? " Primum ipsam multitudinem criminum et atrocitatem pertimescebam: deinde Fabriciis propter conscientiam mei sceleris condemnatis me esse condemnatum sentiebam: postremo in eum casum veneram, ut omnis mearum fortunarum status unius judicii periculo contineretur."

Age, quoniam corrumpendi judicii causas ille multas et graves habuit, hic nullam, profectio ipsius pecuniæ requiratur. Confecit tabulas diligentissime Cluentius. Hæc autem res habet hoc certe, ut nihil possit neque additum neque detractum dc re familiari latere. Anni sunt octo, cum ista causa in ista meditatione versatur, cum omnia, quæ ad eam rem pertinent, et ex hujus et ex aliorum tabulis agitatis, tractatis, inquiritis: cum interea Cluentianæ pecuniæ vestigium nullum invenitis. Quid, Albiana cubile vobis indicibus venire possumus? Tenentur uno in loco HS: tenentur apud hominem audacissiinum: tenentur apud judic ein. Quid voltis

Amplius? At enim Staienus non fuit ab Oppianico, sed a Cluentio ad judicium corrumpendum constitutus. Cur eum, cum in consilium iretur, Cluentius et Cannutius abesse patiebantur? Cur cum in consilium mittebant, Staienum judicem qui pecuniam dederant non requirebant? Oppianicus querebatur: Quinctius flagitabat: sine Staieno ne in consilium iretur, tribunicia potestate effectum est. At condemnavit. Hanc enim condemnationem dederat obsidem Bulbo et ceteris, ut destitutus ab Oppianico videretur. Quare si istinc causa corrumpendi judicii, si istinc pecunia, istinc Staienus, istinc denique omnis fraus et audacia est, hinc pudor, honesta vita, nulla suspicio pecuniæ, nulla corrumpendi judicii causa, patimini veritate patefacta atque omni errore sublato eo transire illius turpitudinis infamiam, ubi cetera maleficia consistunt: ab eo invidiam discedere aliquando, ad quem numquam accessisse culpam videtis.

XXXI. At enim pecuniam Staieno dedit Oppianicus non ad corrumpendum judicium, sed ad conciliationem gratiæ. Tene hoc, Acci, dicere, tali prudentia, etiam usu atque exercitatione præditum? Sapientissimum esse dicunt eurn, cui quod opus sit ipsi veniat in mentem: proxime accedere illum, qui alterius bene inventis obtemperet. In stultitia contra est. Minus enim stultus est is, cui nihil in mentem venit, quam ille, qui, quod stulte alteri venit in mentem, comprobat. Istam conciliationem gratiæ Staienus tum recenti re, cum faucibus premeretur, excogitavit, sive, ut homines tum loquebantur, a P.

Cethego admonitus. Nam fuisse hunc tum hominum sermonem recordari potestis: Cethegum, quod hominem odisset et quod ejus improbitatem versari in re publica nollet et quod videret eum, qui se ab reo pecuniam, cum judex esset, clam atque extra ordinem accepisse confessus esset, salvum esse non posse, minus ei fidele consilium dedisse. In hoc si improbus Cethegus fuit, videtur mihi adversarium removere voluisse. Sin erat ejus modi causa, ut Staienus nummos se accepisse negare non posset, nihil autem erat periculosius nec turpius quam ad quam rem accepisset confiteri, non est consilium Cethegi reprehenden-

Dum. Verum alia causa tum Staieni fuit, alia nunc Acci, tua est. Ille cum re premeretur, quodeumque diceret, honestius diceret, quam si, quod erat factum, fateretur: te vero illud idem, quod tum explosum et ejectum est, nunc rettulisse demiror. Qui enim poterat tum in gratiam redire cum Oppianico Cluentius? Qui cum matre? Hærebat in tabulis publicis reus et accusator: condemnati erant Fabricii: nec * * elabi alio accusatore poterat Albius nec sine ignominia calumniæ relinquere accusationem Cluentius.

XXXII. An ut prævaricaretur? Jam id quoque ad corrumpendum judicium pertinet. Sed quid opus erat ad eam rem judice sequestre? Et omnino quam ob rem tota ista res per Staienum potius, hominem ab utroque alienissimum, sordidissimum, turpissimum, quam per bonum aliquem virum ageretur et amicum necessariumque communem? Sed quid ego hæc pluribus quasi de re obscura disputo, cum ipsa pecunia, quæ Staieno data est, numero ac summa sua non modo quanta fuerit, sed etiam ad quam rem fuerit ostendat? Sedecim dico judices, ut Oppianicus absolveretur, corrumpendos fuisse: ad Staienum sescenta quadraginta milia nummum esse delata. Si, ut tu dicis, gratiæ conciliandæ causa, quadraginta istorum accessio milium quid valet? Si, ut nos dicimus, ut quadragena milia sedecim judicibus darentur, non Archimedes melius potuit discribere.

At enim judicia facta permulta sunt a Cluentio judicium esse corruptum. Immo vero ante hoc tempus omnino ista ipsa res suo nomine in judicium numquam est vocata. Ita multum agitata, ita diu jactata ista res est, ut hodierno die primum causa illa defensa sit, hodierno die primum veritas vocem contra invidiam his judicibus freta miserit. Verum tamen ista multa judicia quæ sunt? Ego enim me * 6 ad omnia confirmavi et sic paravi, ut docerem, quæ facta postea judicia de illo judicio dicerentur, partim ruinæ similiora aut tempestati quam judicio et disceptationi fuisse, partim nihil contra Habitum valere, partim etiam pro hoc esse, partim esse ejus modi, ut neque appellata umquam judicia sint neque existi-

Mata. Hic ego magis ut consuetudinem servem, quam quod vos non vestra hoc sponte faciatis, petam a vobis, ut me, dum de his singulis disputo judiciis, attente audiatis.

XXXIII. Condemnatus est C. Junius, qui ei quæstioni præfuerat: adde etiam illud, si placet: tum est condemnatus cum esset judex quæstionis. Non modo causæ, sed ne legi quidem quicquam per tribunum plebis laxamenti datum est. Quo tempore illum a quæstione ad nullum aliud rei publicæ munus abduci licebat, eo tempore ad quæstionem ipse abreptus est. At ad quam quæstionem? Voltus enim vestri, judices, me invitant, ut, quæ reticenda

Putaram, libeat jam libere dicere. Quid? Illa tandem quæstio aut disceptatio aut judicium fuit? Putabo fuisse. Dicat qui vult hodie de illo populo concitato, cui tum populo mos gestus est, qua de re Junius causam dixerit: quemcumque rogaveris, hoc respondebit: quod pecuniam acceperit, quod innocentem circumvenerit. Est hæc opinio. At, si ita esset, hac lege accusatum oportuit, qua accusatur Habitus. At ipse ea lege quærebat. Paucos dies exspectasset Quinctius. At neque privatus accusare nec sedata invidia volebat. Videtis igitur non in causa, sed in tempore ac potestate spem omnem

Accusatoris fuisse. Multam petivit. Qua lege? Quod in legem non jurasset, quæ res nemini umquam fraudi fuit, et quod C. Verres, prætor urbanus, Homo sanctus et diligens, subsortitionem ejus in eo codice non haberet, qui tum interlitus proferebatur. His de causis C. Junius condemnatus est, judices, levissimis et infirmissimis, quas omnino in judicium adferri non oportuit. Itaque oppressus est, non causa, sed tempore.

XXXIV. Hoc vos Cluentio judicium putatis obesse oportere? Quam ob causam? Si ex lege subsortitus non erat Junius aut si in aliquam legem aliquando non juraverat, idcirco illius damnatione aliquid de Cluentio judicabatur? " Non/' inquit: " sed ille idcirco illis legibus condemnatus est, quod contra aliam legem commiserat.' Qui hoc confitentur, possunt idem illud judicium fuisse defendere?

Ergo," inquit, " idcirco infestus tum populus Romanus fuit C. Junio, quod illud judicium corruptum per eum putabatur." Num igitur hoc tempore causa mutata est? Num alia res, alia ratio illius judicii, alia natura totius negotii nunc est ac tum fuit? Non opinor ex eis rebus, quæ gestæ sunt, rem ullam potuisse mutari. Quid ergo est causæ quod nunc nostra defensio audiatur tanto silentio, tum Junio defendendi sui potestas erepta sit? Quia tum in causa nihil erat præter invidiam, errorem, suspicionem, contiones cotidianas seditiose ac populariter concitatas. Accusabat tribunus plebis idem in contionibus, idem ad subsellia: ad judicium non modo de contione, sed etiam cum ipsa contione veniebat. Gradus 'illi Aurelii tum novi quasi pro theatro illi judicio ædificati videbantur: quos ubi accusator concitatis hominibus complerat, non modo dicendi ab reo, sed ne surgendi quidem potestas erat. Nuper apud C. Orchivium, collegam meum, locus ab judieibus Fausto Sullæ de pecuniis residuis non est constitutus, non quo illi aut exlegem esse Sullam aut causam pecuniæ publicæ contemptam atque abiectam putarent, sed quod accusante tribuno plebis condicione æqua disceptari posse non putarunt. Quid conferam? Sullamne cum Junio? An hunc tribunum plebis cum Quinctio? An vero tempus cum tempore? Sulla maximis opibus, cognatis, adfinibus, necessariis, clientibus plurimis: hæc autem apud Junium parva et infirma et * 6 ipsius labore quæsita atque collecta. Hic tribunus plebis modestus, pudens, non modo non seditiosus, sed etiam seditiosis adversarius: ille autem acerbus, criminosus, popularis homo ac turbulentus. Tempus hoc tranquillum atque placatum: illud omnibus invidiæ tempestatibus concitatum. Quæ cum ita essent, in Fausto tamen illi judices statuerunt, iniqua condicione reum causam dicere, cum adversario ejus ad jus accusationis summa vis potestatis accederet.

XXXV. Quam quidem rationem vos, judices, diligenter pro vestra sapientia [et humanitate] cogitare et penitus perspicere debetis, quid mali, quantum periculi uni cuique nostrum inferre possit vis tribunicia conflata præsertim invidia et contionibus seditiose concitatis. Optimis hercule temporibus, tum, cum homines se non jactatione populari, sed dignitate atque innocentia tuebantur, tamen nec P. Popilius neque Q. Metellus, clarissimi viri atque amplissimi, vim tribuniciam sustinere potuerunt: nedum his temporibus, his moribus, his magistratibus, sine vestra sapientia ac sine judiciorum remediis salvi esse possimus.

Non fuit illud igitur judicium judicii simile, judices, non fuit, in quo non modus ullus est adhibitus, non mos consuetudoque servata, non causa defensa: vis illa fuit et, ut sæpe jam dixi, ruina quædam atque tempestas et quidvis potius quam judicium aut disceptatio aut quæstio. Quod si quis est qui illud judi- * cium fuisse arbitretur et qui his rebus judicatis standum putet, is tamen hanc causam ab illa debet seiungere. Ab illo enim, sive quod in legem non jurasset sive quod elege subsortitus judicem non esset, multa petita esse dicitur. Cluenti autem ratio cum illis legibus, quibus a Junio multa petita est, nulla potest ex parte esse conjuncta.

At enim etiam Bulbus est condemnatus. Adde maiestatis, ut intellegas hoc judicium cum illo non esse conjunctum. At est hoc illi crimen obiectum. Fateor, sed etiam legionem esse ab eo sollicitatam in Illyrico C. Cosconi litteris et multorum testimoniis planum factum est: quod crimen erat proprium illius quæstionis et quæ res lege maiestatis tenebatur. At hoc obfuit ei maxime. Jam ista divinatio est: qua si uti licet, vide ne mea conjectura multo sit verior. Ego enim sic arbitror, Bulbum, quod homo nequam, turpis, improbus, multis flagitiis contaminatus in judicium sit adductus, idcirco facilius esse damnatum. Tu mihi ex tota causa Bulbi, quod tibi commodum est, eligis, ut id esse secutos judices dicas.

XXXVI. Quapropter hoc Bulbi judicium non plus huic obesse causæ debet quam illa, quæ commemorata sunt ab accusatore, duo judicia, P. Popili et Ti. Guttæ, qui causam de ambitu dixerunt, qui accusati sunt ab eis, qui erant ipsi ambitus condemnati: quos ego non idcirco esse arbitror in integrum restitutos, quod planum fecerint illos ob rem judicandam pecuniam accepisse, sed quod judicibus probaverint, cum in eodem genere, in quo ipsi offendissent, alios reprehendissent, se ad præmia legis venire oportere. Quapropter neminem dubitare existimo quin illa damnatio ambitus nulla ex parte cum causa Cluenti vestroque judicio conjuncta esse possit.

Quid, quod Staienus est condemnatus? Non dico hoc tempore, judices, id quod nescio an dici oporteat, illum maiestatis esse condemnatum: non recito testimonia hominum honestissimorum, quæ in Staienum sunt dicta ab eis, qui Mam. Æmilio, clarissimo viro, legati et præfecti et tribuni militares fuerunt: quorum testimoniis planum factum est maxime ejus opera, cum quæstor esset, in exercitu seditionem esse conflatam. Ne illa quidem testimonia recito, quæ dicta sunt, de HSioc, quæ ille cum accepisset nomine indicii Safiniani, sicut in Oppianici judicio postea, reticuit atque suppressit.

Omitto et hæc et alia permulta, quæ illo judicio in Staienum dicta sunt: hoc dico, eandem tum fuisse P. et L. Cominiis, equitibus Romanis, honestis hominibus et disertis, controversiam cum Staieno, quem accusabant, quæ nunc mihi est cum Accio. Cominii dicebant idem, quod ego dico: Staienum ab Oppianico pecuniam accepisse, ut judicium corrumperet: Staienus conciliandæ gratiæ causa accepisse dicebat.

Irridebatur hæc illius reconciliatio et persona viri boni suscepta, sicut in statuis inauratis, quas posuit ad Juturnæ: quibus subscripsit reges a se in gratiam esse reductos. Exagitabantur ejus omnes fraudes atque fallaciæ, tota vita in ejus modi ratione versata aperiebatur, egestas domestica, quæstus forensis in medium proferebatur, nummarius interpres pacis et concordiæ non probabatur. Itaque tum Staienus, cum idem defenderet quod Accius, condemnatus est.

Cominii cum hoc agerent, quod nos in tota causa egimus, probaverunt. Quam ob rem si Staieni damnatione Oppianicum judicium corrumpere voluisse, Oppianicum judici ad emendas sententias dedisse pecuniam judicatum est: cum ita constitutum sit, ut in illa culpa aut Cluentius sit aut Oppianicus, Cluenti nummus nullus judici datus ullo vestigio reperietur, Oppianici pecunia post judicium factum ab judice ablata est; Potest esse dubium, quin illa damnatio Staieni non modo non sit contra Cluentium, sed maxime nostram causam defensionemque confirmet?

XXXVII. Ergo adhuc Juni judicium video esse ejus modi, ut incursionem potius seditionis, vim multitudinis, impetum tribunicium, quam judicium appellandum putem. Quod si qui illud judicium appellet, tamen hoc confiteatur necesse est, nullo modo illam multam, quæ ab Junio petita sit, cum Cluenti causa posse conjungi. Illud igitur Junianum per vim factum est, Bulbi et Popili et Guttæ contra Cluentium non est: Staieni etiam pro Cluentio est. Videamus ecquod aliud judicium, quod pro Cluentio sit, proferre possimus.

Dixitne tandem causam C. Fidiculanius Falcula, qui Oppianicum condemnarat, cum præsertim, id quod fuit in illo judicio invidiosissimum, paucos dies ex subsortitione sedisset? Dixit et bis quidem dixit. In summam enim L. Quinctius invidiam contionibus eum cotidianis seditiosis et turbulentis adduxerat. Uno judicio multa est ab eo petita, sicut ab Junio, quod non suæ decuriæ munere neque ex lege sedisset. Paulo sedatiore tempore est accusatus, quam Junius, sed eadem fere lege et crimine. Quia nulla in judicio seditio neque vis nec turba versata est, prima actione facillime est absolutus. Non numero hanc absolutionem. Nihilo minus enim potest, ut illam multam non commiserit, accepisse tamen ob rem judicandam. *Causam nusquam Staienus ea de re lege dixit. Proprium crimen illud quæstionis ejus non fuit. Fidiculanius quid fecisse dicebatur? Accepisse a Cluentio HScccc. Cujus erat ordinis? Senatorii. Qua lege in eo genere a senatore ratio repeti solet, de pecuniis repetundis, ea lege accusatus honestissime est absolutus. Acta est enim causa more majorum, sine vi, sine metu, sine periculo: dicta et exposita et demonstrata sunt omnia. Adducti judices sunt non modo potuisse honeste ab eo reum condemnari, qui non perpetuo sedisset, sed, aliud si is judex nihil scisset, nisi quæ præjudicia de eo facta esse constarent, audire præterea nihil debuisse.

XXXVIII. Tum etiam illi quinque, qui, imperitorum hominum rumusculos aucupati tum illum absolverunt, jam suam clementiam laudari magno opere nolebant, aquibus si qui quæreret sedissentne judices in C. Fabricium, sedisse se dicerent: si interrogarentur num quo crimine is esset accusatus præterquam veneni ejus, quod quæsitum Habito diceretur, negarent: si deinde essent rogati quid judieassent, condemnasse se dicerent: nemo enim absolvit. Eodem modo quæsitum si esset de Scamandro, certe idem respondissent: tametsi ille una sententia est absolutus, sed illam unam nemo tum istorum suam dici vellet. Uter igitur facilius suæ sententiæ rationem redderet: isne, qui se et sibi et rei judicatæ constitisse dicit, an ille, qui se in principem maleficii lenem, in adiutores ejus et conscios vehementissimum esse respondet? Quorum ego de sententia non debeo disputare: neque enim dubito * quin tales viri suspicione aliqua perculsi repentina de statu suo declinarint. Quare eorum, qui absolverunt, misericordiam non reprehendo, eorum, qui in judicando superiora judicia secuti sunt sua sponte, non Staieni fraude, constantiam comprobo, eorum vero, qui sibi non liquere dixerunt, sapientiam laudo, qui absolvere eum, quem nocentissimum cognorant, et quem ipsi bis antea condemnarant, nullo modo poterant: condemnare, cum tanta consilii infamia et tam atrocis rei suspicio esset iniecta, paulo posterius

Ac ne ex facto solum sapientes illos judicetis, sed etiam ex hominibus ipsis quod hi fecerunt rectissime ac sapientissime factum probetis, quis P. Octavio Balbo ingenio prudentior, jure peritior, fide, religione, officio diligentior aut sanctior commemorari potest? Non absolvit. Quis Q. Considio constantior? Quis judiciorum atque ejus dignitatis, quæ in judiciis publicis versari debet, peritior? Quis virtute, consilio, auctoritate præstantior? Ne is quidem absolvit. Longum est de singulorum virtute ita dicere: quæ, quia cognita est ab omnibus, verborum ornamenta non quærit. Qualis vir M. Juventius Pedo fuit ex vetere illa judicum disciplina? Omnes in judiciis publicis jam tum, florente re publica, floruerunt. Ex eodem numero L. Cassius, Cn. Heius, pari et integritate et prudentia: quorum nullius sententia est Oppianicus absolutus. Atque in his omnibus natu minimus, ingenio et diligentia et religione par eis, quos antea commemoravi, P. Saturius,

In eadem sententia fuit. O innocentiam Oppianici singularem! Quo in reo, qui absolvit ambitiosus, qui distulit cautus, qui condemnavit constans existimatur.

XXXIX. Hæc tum agente Quinctio neque in contione neque in judicio demonstrata sunt. Neque enim ipse dici patiebatur nec per multitudinem concitatam consistere cuiquam in dicendo licebat. Itaque ipse postquam Junium pervertit, totam causam reliquit. Paucis enim diebus illis et ipse privatus est factus et hominum studia defervisse intellegebat. Quod si per quos dies Junium accusavit Fidiculanium accusare voluisset, respondendi Fidiculanio potestas facto non esset. Ac primo quidem omnibus illis judicibus, qui Oppianicum condemnarant, minabatur.

Jam insolentiam noratis hominis: noratis animos ejus ac spiritus tribunicios. Quod erat odium, di immortales! Quæ superbia! Quanta ignoratio sui! Quam gravis atque intolerabilis adrogantia! Qui illud jam ipsum acerbe tulerit, ex quo illa nata sunt Oppianicwn: proinde quasi non satis signi esse debuerit ab omnibus cum fuisse desertum, qui se ad patronum illum contulisset. Erat enim Romæ morum atque amplissimorum, quorum certe aliquis defendisset equitem Romanum, in municipio suo nobilem, si honeste putasset ejus modi causam posse defendi.

XL. Nam Quinctius quidem quam causam umquam antea dixerat, cum annos ad quinquaginta natus esset? Quis eum umquam non modo in patroni, sed in laudatoris aut advocati loco viderat? Qui quod Rostra jam diu vacua locumque illum post adventum L. Sullæ a tribunicia voce desertum oppresserat, multitudinemque desuefactam jam a contionibus ad veteris consuetudinis similitudinem revocarat, idcirco cuidam hominum generi paulisper jucundior fuit. Atque idem quanto in odio postea suis ipsis fuit, per quos in altiorem locum ascenderat! Neque

Injuria. Facite enim ut non solum mores et adrogantiam ejus, sed etiam voltum atque amictum atque etiam illam usque ad talos demissam purpuram recordemini. Is, quasi non esset ullo modo ferendum se ex judicio discessisse victum, rem a subselliis ad Rostra detulit. Et jam querimur sæpe hominibus novis non satis magnos in hac civitate esse fructus? Nego usquam umquam fuisse majores, ubi si quis ignobili loco natus ita vivit, ut nobilitatis dignitatem virtute tueri posse videatur, usque eo pervenit, quoad

Eum industria cum innocentia prosecuta est. Si quis autem hoc uno nititur, quod sit ignobilis, procedit sæpe longius, quam si idem ille esset cum isdem suis vitiis nobilissimus. Ut Quinctius — nihil enim dicam de ceteris — si fuisset homo nobilis, quis eum cum illa superbia atque intolerantia ferre potuisset? Quod eo loco fuit, ita tulerunt, ut, si quid haberet a natura boni, prodesse ei putarent oportere: superbiam autem atque adrogantiam ejus deridendam magis arbitrarentur propter humilitatem hominis quam pertimescendam,

XLI. Sed, ut illuc revertar, quo tempore Fidiculanius absolutus est, tu, qui judicia facta commemoras, quæro, quid tum esse existimas judicatum? Certe

Gratis judicasse. At condemnarat: at causam totam non audierat: at in contionibus a L. Quinctio vehementer erat et sæpe vexatus. Illa igitur omnia Quinctiana iniqua, falsa, turbulenta, popularia, seditiosa judicia fuerunt. Esto: potuit esse innocens Falcula. Jam ergo aliqui Oppianicum gratis condemnavit: jam non eos Junius subsortitus est, qui pecunia accepta condemnarent: jam putabitur aliqui ab initio non sedisse et tamen Oppianicum gratis condemnasse. Verum, si innocens Falcula, quæro qui sit nocens? Si hic gratis condemnavit, quis accepit? Nego rem esse ullam cuiquam illorum fuisse in Fidiculani causa, quod idem non esset in

Ceterorum. Aut hoc judicium reprehendas tu, cujus accusatio rebus judicatis nitebatur, necesse est, aut, si hoc verum esse concedis, Oppianicum gratis condemnatum esse fateare.

Quamquam satis magno argumento esse debet, quod ex tam multis judicibus absoluto Falcula nemo reus factus est. Quid enim mihi damnatos ambitus colligitis, alia lege, certis criminibus, plurimis testibus? Cum primum illi ipsi debuerint potius accusari de pecuniis repetundis quam ambitus. Nam si in ambitus judiciis hoc eis obfuit, cum alia lege causam dicerent, certe, si propria lege hujus peccati adducti

Essent, multo plus obfuisset. Deinde si tanta vis fuit istius criminis, ut, qua quisque lege ex illis judicibus reus factus esset, tamen hac plaga periret, cur in tanta multitudine accusatorum, tantis præmiis, ceteri rei facti non sunt?

Hic profertur id, quod judicium appellari non oportet, P. Septimio Scævolæ litem eo nomine esse æstimatam. Cujus rei quæ consuetudo sit, quoniam apud homines peritissimos dico, pluribus verbis docere non debeo. Numquam enim ea diligentia, quæ solet adhiberi in ceteris judiciis, eadem reo damnato ad-

Hibita est. In litibus æstimandis fere judices aut. Quod sibi eum, quem semel condemnarunt, inimicum putant esse, si quæ in eum lis capitis illata est, non tur, cum de reo judicarunt, neglegentius attendunt cetera. Itaque et maiestatis absoluti sunt permulti, quibus damnatis de pecuniis repetundis lites maiestatis essent æstimatæ, et hoc cotidie fieri videmus, ut reo damnato de pecuniis repetundis, ad quos pervenisse pecunias in litibus æstimandis statutum sit, eos idem judices absolvant: quod cum fit, non judicia rescinduntur, sed hoc statuitur, æstimationem litium non esse judicium. Scævola condemnatus est aliis criminibus, frequentissimis Apuliæ testibus. Omni contentione pugnatum est, uti lis hæc capitis æstimaretur. Quæ res si rei judicatæ pondus habuisset, ille postea vel isdem vel aliis inimicis reus hac lege ipsa factus esset.

XLII. Sequitur id, quod illi judicium appellant, majores autem nostri numquam neque judicium nominarunt neque proinde ut rem judicatam observarunt, animadversionem atque auctoritatem censoriam. Qua de re ante quam dicere incipio, perpauca mihi de meo officio verba faciunda sunt, ut ame cum hujusce periculi tum ceterorum quoque officiorum et * * amicitiarum ratio conservata esse videatur. Nam mihi cum viris fortibus, qui censores proxime fuerunt, ambobus est amicitia, cum altero vero, sicuti plerique vestrum sciunt, magnus usus et summa utriusque

Officiis constituta necessitudo. Quare quicquid de subscriptionibus eorum mihi dicendum erit, eo dicam animo, ut omnem orationem meam non de illorum facto, sed de ratione censoria habitam existimari velim: a Lentulo autem, familiari meo, qui ame pro eximia sua virtute summisque honoribus, quos a populo Romano adeptus est, honoris causa nominatur, facile hoc, judices, impetrabo, ut, quam ipse adhibere consuevit in amicorum periculis cum fidem et diligentiam tum vim animi libertatemque dicendi, ex hac mihi concedat ut tantum mihi sumam, quantum sine hujus periculo præterire non possim. A me tamen, ut æquum est, omnia caute pedetemptimque dicentur, ut neque fides hujus defensionis relicta neque cujusquam aut dignitas læsa aut amicitia violata esse videatur.

Video igitur, judices, animadvertisse censores in judices quosdam illius consilii Juniani, cum istam ipsam causam subscriberent. Hic illud primum commune proponam, numquam animadversionibus censoriis hanc civitatem ita contentam ut rebus judicatis fuisse. Neque in re nota consumam tempus. Exempli causa ponam unum illud: C. Metello et Cn. Domitio censoribus ex senatu ejectus esset, censorem esse ipsum postea factum: et cujus mores erant a censoribus reprehensi, hunc postea et populi Romani et eorum, qui in ipsum animadverterant, moribus præfuisse. Quod si illud judicium putaretur, ut ceteri turpi judicio damnati in perpetuum omni honore ac dignitate privantur, sic hominibus ignominia notatis neque ad honorem aditus

Neque in curiam reditus esset. Nunc si quem Cn. Lentuli aut L. Gelli libertus furti condemnarit, is omnibus ornamentis amissis numquam ullam honestatis suæ partem reciperabit: quos autem ipse L. Gellius et Cn. Lentulus, duo censores, clarissimi viri sapientissimique homines, furti et captarum pecuniarum nomine notaverunt, ei non modo in senatum redierunt, sed etiam illarum ipsarum rerum judiciis absoluti sunt.

XLIII. Neminem voluerunt majores nostri non modo de existimatione cujusquam, sed ne pecuniaria quidem de re minima esse judicem, nisi qui inter adversarios convenisset. Quapropter in omnibus legibus, quibus exceptum est, de quibus causis aut magis stratum capere non liceat aut judicem legi aut alterum accusare, hæc ignominiæ causa prætermissa est. Timoris enim causam, non vitæ pœnam

In illa potestate esse voluerunt. Itaque non solum illud ostendam, quod jam videtis, populi Romani sublatas, verum etiam judiciis eorum, qui jurati statuere majore cum religione et diligentia debuerunt. Primum judices, senatores equitesque Romani in compluribus jam reis, quos contra leges pecunias accepisse subscriptum est, suæ potius religioni quam censorum opinioni paruerunt. Deinde prætores urbani, qui jurati debent optimum quemque in lectos judices referre, sibi nunquam ad eam rem censoriam ignominiam impedimento esse oportere duxerunt.

Censores denique ipsi sæpe numero superiorum censorum judiciis, si ista judicia appellare voltis, non steterunt. Atque etiam ipsi inter se censores sua judicia tanti esse arbitrantur, ut alter alterius judicium non modo reprehendat, sed etiam rescindat: ut alter de senatu movere velit, alter retineat et ordine amplissimo dignum existimet: ut alter in ærarios referre aut tribu movere jubeat, alter vetet. Quare qui vobis in mentem venit hæc appellare judicia, quæ a populo rescindi, ab juratis judicibus repudiari, a magistratibus neglegi, ab eis, qui eandem potestatem adepti sunt, commutari, inter collegas discrepare videatis?

XLIV. Quæ cum ita sint, videamus quid tandem censores de illo judicio corrupto judicasse dicantur. Ac primum illud statuamus, utrum quia censores subscripserint ita sit, an, quia ita fuerit, illi subscripserint. Si quia subscripserint, videte quid agatis, ne in unum quemque nostrum censoribus in posterum potestatem regiam permittatis: ne subscriptio censoria non minus calamitatis civibus quam illa acerbissima proscriptio possit adferre: ne censorium stilum, cujus mucronem multis remediis majores nostri rettuderunt, æque posthac atque illum dictatum est, quia verum est, idcirco grave debet esse, hoc quæramus, verum sit an falsum: removeantur auctoritates censoriæ: tollatur id ex causa, quod in causa non est: doce quam pecuniam Cluentius dederit, unde dederit, quem ad modum dederit: unum denique a Cluentio profectæ pecuniæ vestigium ostende. Vince deinde bonum virum fuisse Oppianicum, hominem integrum, nihil de illo umquam secus esse existimatum, nihil denique præjudicatum. Tum auctoritatem censoriam amplexato: tum illorum judicium conjunctum cum re esse defendito. Dum vero eum fuisse Oppianicum constabit, qui tabulas publicas municipii manu sua corrupisse judicatus sit, qui testamentum interleverit, qui supposita persona falsum testamentum obsignandum curaverit, qui eum, cujus nomine id obsignatum est, interfecerit, qui avunculum filii sui in servitute ac vinculis necaverit, qui municipes suos proscribendos occidendosque curaverit, qui ejus uxorem, quem occiderat, in matrimonium duxerit, qui pecuniam pro abortione dederit, qui socrum, qui uxores, qui uno tempore fratris uxorem speratosque liberos fratremque ipsum, qui denique suos liberos interfecerit, qui cum venenum privigno suo dare vellet, manifesto deprehensus sit, cujus ministris consciisquc damnatis ipse adductus in judicium pecuniam judici dederit ad sententias judicum corrumpendas: dum hæc, inquam, de Oppianico constabunt, neque ullo argumento Cluentianæ pecuniæ crimen tenebitur, quid est quod te ista censoria, sive voluntas sive opinio fuit, adiuvare aut hunc innocentem opprimere posse videatur?

XLV, Quid igitur censores secuti sunt? Ne ipsi quidem, ut gravissime dicam, quicquam aliud dicent præter sermonem atque famam. Nihil se testibus, nihil tabulis, niliil aliquo gravi argumento comperisse, nihil denique causa cognita statuisse dicent. Quod si ita fecissent, tamen id non ita fixum esse deberet, ut convelli non liceret. Non utar exemplorum copia, quæ summa est, non rem veterem, non hominem potentem aliquem aut gratiosum proferam. Nuper hominem tenuem, scribam ædilicium, D. Matrinium, cum defendissem apud M. Junium Q. Publicium prætores et M. Plætorium C. Flaminium ædiles curules, persuasi, ut scribam jurati legerent eum, quem idem isti censores ærarium reliquisse subscripserunt. Cum enim in homine nulla culpa inveniretur, quid ille meruisset, non quid de eo

Statutum esset quærendum esse duxerunt. Nam hæc quidem, quæ de judicio corrupto subscripserunt, quis est qui ab illis satis cognita et diligenter judicata arbitretur? In M \ Aquilium et in Ti. Guttam video esse subscriptum. Quid est hoc? Duos esse corruptos solos pecunia dicant: ceteri videlicet gratis condemnarunt. Non est igitur circumventus, non oppressus pecunia, non, ut illæ Quinctianæ contiones habebantur, omnes, qui Oppianicum condemnarunt, in culpa sunt ac suspicione ponendi: duos solos video auctoritate censorum adfines ei turpitudini judicari. Aut illud adierant, aliquid sese, quod de his duobus habuerint compertum, de ceteris non comperisse.

XLVI. Nam illud quidem minime probandum est, ad notationes auctoritatemque censoriam exemplum illos e consuetudine militari transtulisse. Statuerunt enim ita majores nostri, ut, si amultis esset flagitium rei militaris admissum, sortito in quosdam animadverteretur, ut metus videlicet ad omnes, pœna ad paucos perveniret. Quod idem facere censores in delectu dignitatis et in judicio civium et in animadversione vitiorum qui convenit? Nam miles, qui locum non tenuit, qui hostium impetum vimque pertimuit, potest idem postea et miles esse melior et vir bonus et civis utilis. Quare qui in bello propter hostium metum deliquerat, amplior el mortis et supplicii metus est a majoribus constitutus: ne autem nimium multi pœnam capitis subirent, idcirco

Illa sortitio comparata est. Hoc tu idem facies censor in senatu legendo? Si erunt plures, qui ob innocentem condemnandum pecuniam acceperint, tu non animadvertes in omnes, sed carpes, ut velis, et paucos ex multis ad ignominiam sortiere? Habebit igitur te sciente et vidente curia senatorem, populus Romanus iiid icem, res publica civem sine ignominia quemquam, qui ad perniciem innocentis fidem suam et religionem pecunia commutarit? Et, qui pretio adductus eripuerit patriam, fortunas, liberos civi innocenti, is censoriæ severitatis nota non inuretur? Tu es præfectus moribus, tu magister veteris disciplinæ ac severitatis, si aut retines quemquam sciens in senatu scelere tanto contaminatum aut statuis, qui in eadem culpa sit, non eadem pœna adfici convenire? Aut quam condicionem supplicii majores in bello timiditati militis propositam esse voluerunt, eandem tu in pace constitues improbitati senatoris? Quod si hoc exemplum ex re militari ad animadversionem censoriam transferendum fuit, sortitione id ipsum factum esse oportuit. Sin autem sortiri ad pœnam et hominum delictum fortunæ judicio committere minime censorium est, certe in multorum peccato carpi paucos ad ignominiam non oportet.

XLVII. Verum omnes intellegimus in istis subscriptionibus ventum quendam popularem esse quæsitum. Lactata res erat in contione: incognita causa probatum erat illud multitudini: nemini licitum est contra dicere: nemo denique, ut defenderet contrariam partem, laborabat. In invidiam porro magnam illa judicia venerant. Etenim paucis postea mensibus alia vehemens erat in judiciis ex notatione tabellarum invidia versata. Prætermitti ab censoribus et neglegi macula judiciorum posse non videbatur. Homines, quos ceteris vitiis atque omni dedecore infames videbant, eos hac quoque subscriptione notare voluerunt, et eo magis, quod illo ipso tempore illis censoribus erant judicia cum equestri ordine communicata, ut viderentur per hominum idoneorum ignominiam sua auctoritate illa

Judicia reprehendisse. Quod si hanc apud eosdem ipsos censores mihi aut alii causam agere licuisset, hominibus tali prudentia præditis certe probavissem: res enim indicat nihil ipsos habuisse cogniti, nihil comperti: ex tota ista subscriptione rumorem quendam et plausum popularem esse quæsitum. Nam in P. Popilium, qui Oppianicum condemnarat, subscripsit L. Gellius, quod is pecuniam accepisset, quo innocentem condemnaret. Jam id ipsum quantæ divinationis est scire innocentem fuisse reum, quem fortasse numquam viderat, cum homines sapientissimi, judiecs, ut nihil dicam de eis, qui condemnarunt, causa cognita sibi dixerunt non liquere!

Verum esto: condemnat Popilium Gellius: judicat accepisse a Cluentio pecuniam. Negat hoc Lentulus. Nam Popilium, quod erat libertini filius, in senatum non legit, locum quidem senatorium ludis et cetera ornamenta reliquit et eum omni ignominia liberat. Quod cum facit, judicat ejus sententia gratis esse Oppianicum condemnatum. Et eundem Popilium postea Lentulus in ambitus judicio pro testimonio diligentissime laudat. Quare si neque L. Gelli judicio stetit Lentulus neque Lentuli existimatione contentus fuit Gellius, et si uterque censor censoris opinione standum non putavit, quid est quam ob rem quisquam nostrum censorias subscriptiones omnes fixas et in perpetuum ratas putet esse oportere?

XLVIII. At in ipsum Habitum animadverterunt. Nullam quidem ob turpitudinem, nullum ob totius vitæ non dicam vitium, sed erratum. Neque enim hoc homine sanctior neque probior neque in omnibus officiis retinendis diligentior esse quisquam potest: neque illi aliter dicunt, sed eandem illam famam judicii corrupti secuti sunt: neque ipsi secus existimant quam nos existimari volumus de hujus pudore, integritate, virtute: sed putarunt prætermitti accusatorem non posse, cum animadversum esset in exemplum summi et clarissimi viri, P. Africani, prætereundum videtur: qui cum esset censor et in equitum censu C. Licinius Sacerdos prodisset, clara voce, ut omnis contio audire possit, dixit se scire illum verbis conceptis peierasse: si qui contra vellet dicere, usurum esse cum suo testimonio: deinde cum nemo contra diceret, jussit equum traducere. Ita is, cujus arbitrio et populus Romanus et exteræ gentes contentæ esse consuerant, ipse sua scientia ad ignominiam alterius contentus non fuit. Quod si hoc Habito facere licuisset, facile illis ipsis judicibus et falsæ suspicioni et invidiæ populariter excitatæ restitisset.

Unum etiam est, quod me maxime perturbat, cui loco respondere vix videor posse, quod elogium recitasti de testamento Cn. Egnati patris, hominis honestissimi videlicet et sapientissimi: idcirco se exheredasse filium, quod is ob Oppianici condemnationem pecuniam accepisset. De cujus hominis levitate et inconstantia plura non dicam: hoc testamentum ipsum, quod recitas, ejus modi est, ut ille, cum eum filium exheredaret, quem oderat, ei filio coheredes homines alienissimos adjungeret, quem diligebat. Sed tu, Acci, consideres censeo diligenter, utrum censorium judicium grave velis esse an Egnati. Si Egnati, leve est, quod censores de ceteris subscripserunt: ipsum enim Cn. Egnatium, quem tu gravem esse vis, ex senatu ejeccrunt; Sin autem censorum, hunc Egnatium, quem pater censoria subscriptione exheredavit, censores in senatu, cum patrem eicerent, retinuerunt.

XLIX. At enim senatus universus judicavit illud corruptum esse judicium. Quo modo? Suscepit causam. An potuit rem delatam ejus modi repudiare? Cum tribunus plebis populo concitato rem pæne ad manus revocasset, cum vir optimus et homo innocentissimus pecunia circumventus diceretur, cum invidia flagraret ordo senatorius, potuit nihil decerni? Potuit illa concitatio multitudinis sine summo periculo rei publicæ repudiari? At quid est decretum? Quam juste! Quam sapienter! Quam diligenter! Si et C. Cassius, in quos tum consules designatos idem illud senatus decreverat? Non tulerunt: et quod tu Habiti pecunia factum esse arguis neque id ulla tenuissima suspicione confirmas, factum est primum illorum æquitate et sapientia consulum, ut id, quod senatus decreverat ad illud invidiæ præsens incendium restinguendum, id postea referendum ad populum non arbitrarentur. Ipse deinde populus Romanus, qui L. Quincti fictis querimoniis antea concitatus rem illam et rogationem flagitarat, idem C. Juni filii, pueri parvuli, lacrimis commotus, maximo clamore et concursu totam quæstionem illam et

Legem repudiavit. Ex quo intellegi potuit id, quod sæpe dictum es t: ut mare, quod sua natura tranquillum sit, ventorum vi agitari atque turbari, sic populum Romanum sua sponte esse placatum, hominum seditiosorum vocibus ut violentissimis tempestatibus concitari.

L. Est etiam reliqua permagna auctoritas, quam ego turpiter pæne præterii: mea enim esse dicitur. Recitavit ex oratione nescio qua Accius, quam meam esse dicebat, cohortationem quandam judicum ad honeste judicandum et commemorationem cum aliorum judiciorum, quæ probata non essent, tum illius ipsius judicii Juniani: proinde quasi ego non ab initio hujus defensionis dixerim invidiosum illud indicium fuisse, aut, cum de infamia judiciorum disputarem, potuerim illud, quod tam populare esset,

Illo tempore præterire. Ego vero, si quid ejus modi dixi, neque cognitum commemoravi neque pro testimonio dixi, et illa oratio potius temporis mei quam judicii et auctoritatis fuit. Cum enim accusarem et mihi initio proposuissem, ut animos et populi Romani et judicum commoverem, cumque omnes offensiones judiciorum non ex mea opinione, sed ex hominum rumore proferrem, istam rem, quæ tam populariter esset agitata, præterire non potui. Sed errat vehementer, si quis in orationibus nostris, quas in judiciis habuimus, auctoritates nostras consignatas se habere arbitratur. Omnes enim illæ causarum ac temporum sunt, non hominum ipsorum aut patronorum. Nam si causæ ipsæ pro se loqui possent, nemo adhiberet oratorem. Nunc adhibemur, ut ea dicamus, non quæ nostra auctoritate constituantur, sed quæ

Ex re ipsa causaque ducantur. Hominem ingeniosum, M. Antonium, aiunt solitum esse dicere idcirco se nullam umquam orationem scripsisse, ut, si quid aliquando non opus esset ab se esse dictum, posset negare dixisse: proinde quasi si quid a nobis dictum aut actum sit, id nisi litteris mandarimus, hominum memoria non comprehendatur.

LI. Ego vero in isto genere libentius cum multorum tum hominis eloquentissimi et sapientissimi, L. Crassi, auctoritatem sequor, qui cum Cn. Plancum defenderet, accusante M. Bruto, homine in dicendo vehementi et callido, cum Brutus duobus recitatoribus constitutis ex duabus ejus orationibus capita in dissuasione rogationis ejus, quæ contra coloniam Narbonensem ferebatur, quantum potest, de auctoritate senatus detrahit, in suasione legis Serviliæ summis ornat senatum laudibus, et multa in equites Romanos cum ex ea oratione asperius dicta recitasset, quo animi illorum judi eum in Crassum incenderentur, aliquantum esse commotus dicitur. Itaque in respondendo primum exposuit utriusque rationem temporis, ut oratio ex re et ex causa habita videretur, deinde ut intellegere posset Brutus, quem hominem ct non solum qua eloquentia, verum etiam quo lepore et quibus facetiis præditum lacessisset, tres ipse excitavit recitatores cum singulis libellis, quos M. Brutus, pater illius accusatoris, de jure civili reliquit. Eorum initia cum recitarentur, ea, quæ vobis nota esse arbitror: " Forte evenit, ut ruri in Privernati essemus ego et Brutus filius," fundum Privernatem flagitabat: ** In Albano eramus ego et Brutus filius," Albanum poscebat: " In Tiburti forte quum adsedissemus ego et Brutus filius," Tiburtem fundum requirebat: Brutum autem, hominem sapientem, quod filii nequitiam videret, quæ prædia ei relinqueret, testificari voluisse dicebat: quod si potuisset honeste scribere se in balneis cum id ætatis filio fuisse, non præterisset: eas tamen ab eo balneas non ex libris patris, sed ex tabulis et ex censu quærere. Crassus tum ita Brutum ultus est, ut illum recitationis suæ pæniteret. Moleste enim fortasse tulerat se in eis orationibus reprehensum, quas dc re publica habuisset, in quibus forsitan magis requiratur

Constantia. Ego autem illa recitata esse non moleste fero. Neque enim ab illo tempore, quod tum erat, neque ab ea causa, quæ tum agebatur, aliena fuerunt: neque mihi quicquam oneris suscepi, cum ista dixi, quo minus honeste hanc causam et libere possem defendere. Quod si velim confiteri me causam A. Cluenti nunc cognosse, antea fuisse in illa populari opinione, quis tandem id possit reprehendere? Præsertim, judices, cum a vobis quoque ipsis hoc impetrari sit æquissimum, quod ego et ab initio petivi et nunc peto, ut, si quam huc graviorem de illo judicio opinionem attulistis, hanc causa perspecta atque omni veritate cognita deponatis.

LII. Nunc, quoniam ad omnia, quæ abs te dicta sunt, T. Acci, de Oppianici damnatione respondi, confiteare necesse est te opinionem multum fefellisse, quod existimaris me causam A. Cluenti non facto ejus, sed lege defensurum. Nam hoc persæpe dixisti tibi sic renuntiari, me habere in animo causam hanc præsidio legis defendere. Itane est? Ab amicis imprudentes videlicet prodimur, et est nescio quis de eis, quos amicos nobis arbitramur, qui nostra consilia ad adversarios deferat? Quisnam hoc tibi renuntiavit? Quis tam improbus fuit? Cui ego autem narravi? Nemo, ut opinor, in culpa est: et nimirum tibi istud lex ipsa renuntiavit. Sed num tibi ita defendisse videor, ut tota in causa mentionem ullam legis fecerim? Num secus hanc causam defendisse ac si lege Habitus teneretur? Certe, ut hominem confirmare oportet, nullus est locus ame purgandi istius invidiosi criminis prætermissus. Quid ergo est? Quæret fortassis quispiam, displiceatne mihi legum præsidio capitis periculum propulsare? Mihi vero, judices, non displicet, sed utor instituto meo. In hominis honesti prudentisque judicio non solum meo consilio uti consuevi, sed multum etiam ejus, quem defendo, et consilio et voluntati obtempero. Nam ut hæc ad me causa delata est, qui leges eas, ad quas adhibemur et in quibus versamur, nosse deberem, dixi Habito statim eo capite, enim id semper facere debemus — quod videbam per se ipsam causam sine lege copiosissime posse defendi. Videbam in hac defensione, qua jam sum usus, plus dignitatis, in illa, qua me hic uti noluit, minus laboris futurum. Quod si nihil aliud esset actum nisi ut hanc causam obtineremus, lege recitata perorassem.

LIII. Neque me illa oratio commovet, quod ait Accius indignum esse facinus, si senator judicio quempiam circumvenerit, legibus eum teneri: si eques Romanus hoc idem fecerit, non teneri. Ut tibi concedam hoc indignum esse, quod cujus modi sit jam videro, tu mihi concedas necesse est multo esse indignius in ea civitate, quæ legibus contineatur, discedi ab legibus. Hoc enim vinculum est hujus dignitatis, qua fruimur in re publica, hoc fundamentum libertatis, hic fons æquitatis: mens et animus et consilium et sententia civitatis posita est in legibus. Ut corpora nostra sine mente, sic civitas sine lege suis partibus, ut nervis et sanguine et membris, uti non potest. Legum ministri magistratus, legum interpretes judices, legum denique idcirco omnes servi sumus, ut liberi esse possimus.

Quid est, Q. Naso, cur tu in isto loco sedeas? Quæ vis est qua abs te hi judices tali dignitate præditi cœrceantur? Vos autem, judices, quam ob rem ex tanta multitudine civium tam pauci de hominum fortunis sententiam fertis? Quo jure Accius quæ voluit dixit? Cur mihi tam diu potestas dicendi datur? Quid sibi autem illi scribæ, quid lictores, quid ceteri, quos apparere huic quæstioni video, volunt? Opinor hæc omnia lege fieri totumque hoc judicium, ut ante dixi, quasi mente quadam regi legis et administrari. Quid ergo? Hæc quæstio sola ita gubernatur? Quid M. Plætori et C. Flamini inter sicarios? Quid C. Orchivi peculatus? Quid mea de pecuniis repetundis? Quid C. Aquili, apud quem nunc ambitus causa dicitur? Quid reliquæ quæstiones? Circumspicite omnes rei publicæ partes: omnia legum imperio et præscripto fieri videbitis.

Acci, te reum velit facere, clames te lege pecuniarum repetundarum non teneri. Neque hæc tua recusatio confessio sit captæ pecuniæ, sed laboris et periculi non legitimi declinatio. Existimo interesse me nulla in disputatione ab Accio videri esse superatum. Non enim mihi hæc causa sola dicenda est. Omnibus hic labor meus propositus est, quicumque hac facultate defensionis contenti esse possunt. Nolo quemquam eorum, qui adsunt, existimare me, quæ de lege ab Accio dicta sunt, si reticuerim, comprobare. Quam ob rem, Cluenti, de te tibi obsequor, neque enim legem recito neque hoc loco pro te dico, sed ea, quæ ame desiderari arbitror, non relinquam.

LV. Iniquum tibi videtur, Acci, esse non isdem legibus omnes teneri. Primum, ut id iniquissimum esse confitear, ejus modi est, ut commutatis eis opus sit legibus, non ut his, quæ sunt, non pareamus. Deinde quis umquam hoc senator recusavit, ne quo altiorem gradum dignitatis beneficio populi Romani esset consecutus, eo se putaret durioribus legum condicionibus uti oportere? Quam multa sunt commoda, quibus caremus, quam multa molesta et difficilia, quæ subimus! Atque hæc omnia tantum honoris et amplitudinis commodo compensantur. Converte nunc ad equestrem ordinem atque in ceteros ordines easdem vitæ condiciones: non perferent: putant enim minus multos sibi laqueos legum et condicionum ac judiciorum propositos esse oportere, qui surnmum locum civitatis aut non potuerunt ascendere J51 aut non petiverunt. Atque ut omittam leges alias

C. Gracchus tu lit: eam legem pro plebe, non in plebem tulit. Postea L. Sulla, homo a populi causa remotissimus, tamen, cum ejus rei quæstionem hac ipsa lege constitueret, qua vos hoc tempore judicatis, populum Romanum, quem ab hoc genere liberum acceperat, adligare novo quæstionis genere ausus non est. Quod si fieri posse existimasset, pro illo odio, quod habuit in equestrem ordinem, nihil fecisset libentius, quam omnem illam acerbitatem proscriptionis suæ, qua est usus in veteres judices, in hanc unam quæstionem contulisset. Nec nunc quicquam agitur — mihi credite, judices, et prospicite id, quod providendum est — nisi ut equester ordo in hujusce legis periculum concludatur. Neque hoc agitur ab omnibus, sed a paucis. Nam ei senatores, qui se facile tuentur integritate et innocentia, quales, ut vere dicam, vos estis, et ceteri, qui sine cupiditate vixerunt, equites ordini senatorio dignitate proximos, concordia conjunctissimos esse cupiunt: sed ei, qui sese volunt posse omnia neque præterea quicquam esse aut in homine ullo aut in ordine, hoc uno metu se putant equites Romanos in potestatem suam redacturos, si constitutum sit, ut de eis, qui rem judicarint, hujusce modi judicia fieri possint. Vident enim auctoritatem hujus ordinis confirmari: vident judicia comprobari: hoc metu proposito evellere se

Aculeum severitatis vestræ posse confidunt. Quis enim de homine audeat paulo majoribus opibus prædito vere et fortiter ju dieare, cum videat sibi de eo, quod coierit aut consenserit, causam esse dicendam?

LVI. O viros fortes, equites Romanos, qui homini clarissimo ac potentissimo, M. Druso, tribuno plebis restiterunt, cum ille nihil aliud ageret cum illa cuncta, quæ tum erat, nobilitate, nisi ut ei qui rem judicassent, hujusce modi quæstionibus in judicium vocarentur. Tunc C. Flavius Pusio, Cn. Titinius, C. Mæcenas, illa robora populi Romani ceterique ejusdem ordinis, non fecerunt idem, quod nunc Cluentius, ut aliquid culpæ suscipere se putarent recusando, sed apertissime repugnarunt, cum hæc recusarent et palam fortissime atque honestissime dicerent se potuisse judicio populi Romani in amplissimum locum pervenire, si sua studia ad honores petendos conferre voluissent: sese vidisse, in ea vita qualis splendor inesset, quanta ornamenta, quæ dignitas: quæ se non contempsisse, sed ordine suo patrumque suorum contentos fuisse et vitam illam tranquillam et quietam remotam a procellis invidiarum et hujusce modi judi-

Ciorum sequi maluisse: aut sibi ad honores petendos ætatem integram restitui oportere, aut, quoniam id non posset, eam condicionem vitæ, quam secuti petitionem reliquissent, manere: iniquum esse eos, qui honorum ornamenta propter periculorum multitudinem prætermisissent, populi beneficiis esse privatos, judiciorum novorum periculis non carere: senatorem hoc queri non posse, propterea quod ea condicione proposita petere cœpisset, quodque permulta essent ornamenta, quibus eam mitigare molestiam posset, locus, auctoritas, domi splendor, apud exteras nationes nomen et gratia, toga prætexta, sella curulis, insignia, fasces, exercitus, imperia, provinciæ: quibus in rebus cum summa recte factis majores nostri præmia tum plura peccatis pericula proposita esse voluerunt. Illi non hoc recusabant, ne ea lege accusarentur, qua nunc Habitus accusatur, quæ tunc erat Sempronia, nunc est Cornelia: intellegebant enim ea lege equestrem ordinem non teneri,

Sed ne nova lege adligarentur laborabant. Habitus ne hoc quidem umquam recusavit, quo minus vel ea lege rationem vitæ suæ redderet, qua non tenetur. Quæ si vobis condicio placet, omnes id agamus, ut hæc quam primum in omnes ordines quæstio perferatur.

LVII. Interea quidem, per deos immortales! Quoniam omnia commoda nostra, jura, libertatem, salutem denique legibus obtinemus, a legibus non recedamus: simul et illud quam sit iniquum cogitemus, populum Romanum aliud nunc agere: vobis rem publicam et fortunas suas commisisse: sine cura esse: non metuere, ne lege ea, quam numquam ipse jusserit, et quæstione, qua se solutum liberumque

Esse arbitretur, per paucos judices astringatur. Agit enim sic causam T. Accius, adulescens bonus et disertus, omnes cives legibus teneri omnibus: vos attenditis et auditis silentio, sicut facere debetis. A. Cluentius causam dicit eques Romanus ea lege, qua lege senatores et ei, qui magistratum habuerunt, soli tenentur: milii per eum recusare et in arce legis præsidia constituere defensionis meæ non licet. Si obtinuerit causam Cluentius, sicuti vestra æquitate nixi confidimus, omnes existimabunt, id quod erit, obtinuisse propter innocentiam, quoniam ita de præsidii nihil fuisse.

Hic nunc est quiddam, quod ad me pertineat, de quo ante dixi, quod ego populo Romano præstare debeam, quoniam is vitæ meæ status est, ut omnis mihi cura et opera posita sit in hominum periculis defendendis. Video quanta et quam periculosa et quam infinita quæstio temptetur ab accusatoribus, cum eam legem, quæ in nostrum ordinem scripta sit, in populum Romanum transferre conentur. Qua in lege est: quod quam late pateat videtis: culum T, Accio auctore paratum esse videatis? Nam dicturum quidem certe, si hoc judicium plebi Romanæ propositum sit, neminem umquam esse confirmo.

Sed hoc polliceor omnibus, si cui forte hac lege negotium facessetur, qui lege non teneatur, si is uti me defensore voluerit, me ejus causam legis præsidio defensurum, et vel his judicibus vel horum similibus facillime probaturum et omni me defensione usurum esse legis, qua nunc ut utar, ab eo, cujus voluntati mihi obtemperandum est, non conceditur.

LVIII. Non enim debeo dubitare, judices, quin, si qua ad vos causa ejus modi delata sit ejus, qui lege non teneatur, etiam si is invidiosus aut multis offensus esse videatur, etiam si eum oderitis, etiam si inviti absoluturi sitis, tamen absolvatis et religioni potius

Vestræ quam odio pareatis. Est enim sapientis judicis cogitare tantum sibi a populo Romano esse permissum, quantum commissum sit et creditum, et non solum sibi potestatem datam, verum etiam fidem habitam esse meminisse: posse quem oderit absolvere, quem non oderit condemnare, et semper non quid ipse velit, sed quid lex et religio cogat cogitare: cognoscat, quæ res in quæstione versetur. Cum hæc sunt videnda, tum vero illud est hominis magni, judices, atque sapientis, cum illam judicandi causa tabellam sumpserit, non se reputare solum esse neque sibi quodcumque concupierit licere, sed habere in consilio legem, religionem, æquitatem, fidem: libidinem autem, odium, invidiam, metum cupiditatesque omnes amovere maximique æstimare conscientiam mentis suæ, quam ab dis immortalibus accepimus, quæ a nobis divelli non potest: quæ si optimorum consiliorum atque factorum testis in omni vita nobis erit, sine ullo metu et summa cum honestate vivemus.

Accius aut cognovisset aut cogitasset, profecto ne conatus quidem esset dicere, id quod multis verbis egit, judicem, quod ei videatur, statuere et non devinctum legibus esse oportere. Quibus de rebus mihi pro Cluenti voluntate nimium, pro rei dignitate parum, pro vestra prudentia satis dixisse videor.

Reliqua perpauca sunt, quæ, quia vestræ quæstionis erant, idcirco illi statuerunt fingenda esse sibi et proferenda, ne omnium turpissimi reperirentur, si in judicium nihil præter invidiam attulissent.

LIX. Atque ut existimetis me necessario de his rebus, de quibus jam dixerim, pluribus egisse verbis, paucis demonstrari potuerint, brevissime esse defensa.

Cn. Decidio Samniti, ei, qui proscriptus est, injuriam in calamitate ejus ab hujus familia factam esse dixistis. Ab nullo ille liberalius quam a Cluentio tractatus est. Hujus illum opes in rebus ejus incommodissimis sublevarunt, atque hoc cum ipse tum ejus amici necessariique omnes cognorunt. Anchari et Paceni pastoribus hujus vilicum vim et manus attulisse. Cum quædam in callibus, ut solet, controversia pastorum esset orta, Habiti vilici rem domini et privatam possessionem defenderunt. Cum esset expostulatio facta, causa illis demonstrata, sine

Judicio controversiaque discessum est. P. Æli testamento propinquus exheredatus cum esset, heres hic alienior institutus est. P. Ælius Habiti merito fecit, neque hic in testamento faciendo interfuit, idque testamentum ab hujus inimico Oppianico est obsignatum. Floro legatum ex testamento infitiatum esse. Non est ita. Sed cum HSxxx scripta essent pro HSccc, neque ei cautum satis videretur, voluit eum aliquid acceptum referre liberalitati suæ. Primo debere negavit: post sine controversia solvit. Cei cujusdam Samnitis uxorem post bellum ab hoc esse repetitam. Mulierem cum emisset a sectoribus, quo tempore eam primum liberam esse audivit, sine

Judicio reddidit Ceio. Ennium esse quendam, cujus bona teneat Habitus. Est hie Ennius egens quidam calumniator, mercenarius Oppianici, qui permultos annos quievit: deinde aliquando cum servis Habiti furti egit: nuper ab ipso Habito petere cœpit. Hic illo privato judicio, mihi credite, vobis isdem fortasse patronis, calumniam non effugiet. Atque etiam, ut nobis renuntiatur, hominem multorum hospitum, Ambivium quendam, coponem de via Latina, subornatis, qui sibi a Cluentio servisque ejus in taberna sua manus adlatas esse dicat. Quo de homine nihil etiam nunc dicere nobis est necesse. Si invitaverit, id quod solet, sic hominem accipiemus, ut moleste

Ferat se de via decessisse. Habetis, judices, quæ in totam causam de moribus A. Cluenti, quem illi invidiosum esse reum volunt, annos octo meditati accusatores collegerunt. Quam levia genere ipso! Quam falsa re! Quam brevia responsu!

LX. Cognoscite nunc id, quod ad vestrum jus jurandum pertinet, quod vestri judicii est, quod vobis oneris imposuit ea lex, qua coacti huc convenistis, de criminibus veneni: ut omnes intellegant quam paucis verbis hæc causa perorari potuerit et quam multa ame dicta sint, quæ ad hujus voluntatem maxime, ad vestrum judicium minime pertinerent.

Obiectum est Vibium Cappadocem ab hoc A. Cluentio veneno esse sublatum. Opportune adest homo summa fide et omni virtute præditus, L. Plætorius, senator, qui illius Vibi hospes fuit et familiaris Apud hunc ille Romæ habitavit, apud hunc ægrotavit, hujus domi est mortuus. Intestatum dico esse mortuum possessionemque ejus bonorum, ex edicto prætoris, huic, illius sororis filio, adulescenti puden- Numerio Cluentio, quem videtis.

Alterum veneficii crimen Oppianico huic adulescenti, cum ejus in nuptiis more Larinatium multitudo hominum pranderet, venenum Habiti consilio paratum: id cum daretur in mulso, Balbutium quendam, ejus familiarem, intercepisse, bibisse statimque esse mortuum. Hoc ego si sic agerem, tamquam mihi crimen esset diluendum, hæc pluribus verbis dicerem, per quæ nunc paucis percurrit oratio mea.

Quid umquam Habitus in se admisit, ut hoc tantum ab eo facinus non abhorrere videatur? Quid autem magno opere Oppianicum metuebat, cum ille verbum omnino in hac ipsa causa nullum facere potuerit, huic autem accusatores viva matre deesse non possint? Id quod jam intellegetis. An ut de causa ejus periculi nihil decederet, ad causam novum crimen accederet? Quod autem tempus veneni dandi illo die, illa frequentia? Per quem porro datum? Unde sumptum? Quæ deinde interceptio poculi? Cur non de integro autem datum? Multa sunt, quæ dici possu n t: sed non committam ut videar non dicendo

Voluisse dicere: res enim se ipsa defendit. Nego illum adulescentem, quem statim epoto poculo mortuum esse dixistis, omnino illo die esse mortuum. Magnum crimen et impudens mendacium. Perspicite cetera. Dico illum, cum ad illud prandium crudior venisset et, ut ætas illa fert, sibi tum non pepercisset, aliquot dies ægrotasse et ita esse mortuum. Quis huic rei testis est? Idem, qui sui luctus, pa te r: pater, inquam, illius adulescentis: quem propter animi dolorem pertenuis suspicio potuisset ex illo loco testem in A. Cluentium constituere, is hunc suo testimonio sublevat; Quod recita. Tu autem, nisi molestum est, paulisper exsurge: perfer hunc dolorem commemorationis necessariæ: in qua ego diutius non morabor, quoniam, quod fuit viri optimi, fecisti, ut ne cui innocenti mæror tuus calamitatem et falsum crimen adferret.

LXI. Unum etiam mihi reliquum ejus modi crimen est, judiccs, ex quo illud perspicere possitis, quod ame initio orationis meæ dictum es t: quicquid mali per hosce annos A. Cluentius viderit, quicquid hoc tempore habuerit sollicitudinis ac negotii, id omne a matre esse conflatum. Oppianicum veneno necatum esse, quod ei datum sit in pane per M. Asellium quendam, familiarem illius, idque Habiti consilio factum esse dicitis. In quo primum illud quæro, quæ causa Habito fuerit, cur interficere Oppianicum vellet. Inimicitias enim fuisse confiteor, sed homines inimicos suos morte adfici volunt, aut quod eos metuunt aut

Quod oderunt. Quo tandem igitur Habitus metu adductus tantum in se facinus suscipere conatus est? Quid erat quod jam Oppianicum pœna adfectum pro maleficiis et ejectum e civitate quisquam timeret? Quid metuebat? Ne oppugnaretur a perdito, an ne accusaretur a damnato, an ne exsulis testimonio læderetur? Si autem quod oderat Habitus inimicum, idcirco illum vita frui noluit, adeone erat stultus, ut illam, quam tum ille vivebat, vitam esse arbitraretur, damnati, exsulis, deserti ab omnibus, quem propter animi importunitatem nemo recipere tecto, nemo adire, nemo adloqui, nemo aspicere vellet?

Hujus igitur Habitus vitæ invidebat? Hunc si acerbe et penitus oderat, non eum quam diutissime vivere velle debebat? Huic mortem maturabat inimicus, quod illi unum in malis erat perfugium calamitatis? Qui si quid animi et virtutis habuisset, ut multi sæpe fortes viri in ejus modi dolore, mortem sibi ipse conscisset: huic quam ob rem id vellet inimicus offerre, quod ipse sibi optare deberet? Nam nunc quidem quid tandem illi mali mors attulit? Nisi forte ineptis fabulis ducimur, ut existimemus illum ad inferos impiorum supplicia perferre ac plures illic uxorum, a fratris, a liberum Pœnis actum esse præcipitem in sceleratorum sedem ac regionem. Quæ ei falsa sunt, id quod omnes intellegunt, quid ei tandem eripuit mors præter sensum doloris?

Age vero, per quem venenum datum? Per M. Asellium. LXII. Quid huic cum Habito? Nihil: atque adeo, quod ille Oppianico familiarissime est usus, poti us etiam simultas. Eine igitur, quem sibi offensiorem, Oppianico familiarissimum sciebat esse, potissimum et scelus suum et illius periculum committebat? Cur igitur tu, qui pietate ad accusandum excitatus cs, hunc Asellium esse inultum tam diu sinis? Cur non Habiti exemplo usus es, ut per illum, qui at-

Tulisset venenum, de hoc præjudicaretur? Jam vero illud quam non probabile, quam inusitatum, judices, quam novum, in pane datum venenum! Faciliusne potuit quam in poculo, latius potuit abditum aliqua in parte panis, quam si totum colliquefactum in potione esset, celerius potuit comestum quam epotum in venas atque in omnes partes corporis permanare? Facilius fallere in pane, si esset animadversum, quam in poculo, cum ita confusum esset, ut secerni nullo

Modo posset? At repentina morte periit. Quod si esset ita factum, tamen ea res propter multorum ejus modi casum minime firmam veneni suspicionem * * haberet: quodsi esset suspiciosum, tamen potius ad alios quam ad Habitum pertineret. Verum in eo ipso homines impudentissime mentiuntur. Id ut intellegatis, et mortem ejus et quem ad modum post mortem in Habitum sit crimen a matre quæsitum cognoscite.

Cum vagus et exsul erraret atque undique exclusus Oppianicus in Falernum se ad L. Quinctium contulisset, ibi primum in morbum incidit ac satis vehementer diuque ægrotavit. Cum esset una Sassia eaque Sex. Albio quodam colono, homine valenti, qui simul esse solebat, familiarius uteretur, quam vir dissolutissimus incolumi fortuna pati posset, et jus illud matrimonii castum atque legitimum damnatione viri sublatum arbitraretur, Nicostratus quidam, fidelis Oppianici servulus, percuriosus et minime mendax, multa dicitur domino renuntiare solitus esse. Interea Oppianicus cum jam convalesceret neque improbitatem coloni in Falerno diutius ferre posset et huc ad urbem profectus esset — solebat enim extra portam aliquid habere conducti — cecidisse de equo dicitur et homo infirma valetudine latus offendisse vehementer, et, postea quam ad urbem cum febri venerit, paucis diebus esse mortuus. Mortis ratio, judices, ejus modi est, ut aut nihil habeat suspicionis aut, si quid habet, id intra parietes in domestico scelere versetur. Nefaria mulier cœpit insidias filio: quæstionem habere de viri morte constituit. Emit de A. Rupilio, quo erat usus Oppinnicus medico, Stratonem quendam, quasi ut idem faceret quod Habitus in emendo Diogene fecerat. De hoc Stratone et de Ascia quodam servo suo quæsituram esse dixit. Præterea servum illum Nicostratum, quem nimium loquacem fuisse ac nimium domino fidelem arbitrabatur, ab hoc adulescente Oppianico in quæstionem postulavit. Hic cum esset illo tempore puer et illa quæstio dc patris sui morte constitui diceretur, etsi illum servum et sibi benevolum esse et patri fuisse arbitrabatur, nihil tamen est ausus recusare. Advocantur amici et hospites Oppianici et ipsius mulieris multi, homines honesti atque omnibus rebus ornati. Tormentis omnibus vehementissime quæritur. Cum essent animi servorum et spe et metu temptati, ut aliquid in quæstione dicerent, tamen, ut arbitror, auctoritate advocatorum atque vi tormentorum adducti, in veritate manserunt neque se quicquam scire dixe-

Runt. Quæstio illo die de amicorum sententia dimissa est. Satis longo intervallo post iterum advocantur. Habetur de integro quæstio: nulla vis tormentorum acerrimorum prætermittitur: adversari advocati et jam vix ferre posse, furere crudelis atque importuna mulier, sibi nequaquam ut sperasset, ea, quæ cogitasset, procedere. Cum jam tortor atque essent tormenta ipsa defessa neque tamen illa finem facere vellet, quidam ex advocatis, homo et honoribus populi ornatus et summa virtute præditus, intellegere se dixit non id agi, ut verum inveniretur, sed ut aliquid falsi dicere cogerentur. Hoc postquam ceteri comprobarunt, ex omnium sententia consti-

Tutum est satis videri esse quæsitum. Redditur Oppianico Nicostratus, Larinum ipsa proficiscitur cum suis mærens, quod jam certe incolumem filium fore putabat, ad quem non modo verum crimen, sed ne ficta quidem suspicio perveniret et cui non modo aperta inimicorum oppugnatio, sed ne occultæ quidem matris insidiæ nocere potuissent. Larinum postquam venit, quæ a Stratone illo venenum antea viro suo datum sibi persuasum esse simulasset, instructam ei continuo et ornatam Larini medicinæ exercendæ causa tabernam dedit. LXIV. Unum, alterum, tertium annum Sassia quiescebat, ut velle atque optare aliquid calamitatis filio potius quam id

Struere et moliri videretur. Hortensio Q. Metello consulibus, ut hunc Oppianicum aliud agentem ac nihil ejus modi cogitantem ad hanc accusationem detraheret, invito despondit ei filiam suam, illam, quam ex genero susceperat, ut eum nuptiis adligatum simul et testamenti spe devinctum possit habere in potestate.

Hoc ipso fere tempore Strato ille medicus domi furtum fecit et cædem ejus modi. Cum esset in ædibus armarium, in quo sciret esse nummorum aliquantum et auri, noctu duos conservos dormientes occidit in piscinamque deiecit: ipse armarii fundum exsecuit, et HS... Et auri quinque pondo abstulit,

Uno ex servis puero non grandi conscio. Furto postridie cognito omnis suspicio in eos servos, qui non comparebant, commovebatur. Cum exsectio illa fundi in armario animadverteretur, quærebant homines quonam modo fieri potuisset. Quidam ex amicis Sassiæ recordatus est se nuper in auctione quadam vidisse in rebus minutis aduncam ex omni parte dentatam et tortuosam venire serrulam, qua illud potuisse ita circumsecari videretur. Ne multa; Perquiritur a coactoribus: invenitur ea serrula ad Stratonem pervenisse. Hoc initio suspicionis orto et aperte insimulato Stratone puer ille conscius pertimuit: rem omnem dominæ indicavit, homines in piscina inventi sunt, Strato in vincula conjectus est atque etiam in taberna ejus nummi, nequaquam

Omnes reperiuntur. Constituitur quæstio de furto. Nam quid quisquam suspicari aliud potest? An hoc dicitis? Armario expilato, pecunia ablata, non omni reciperata, occisis hominibus, institutam esse quæstionem de morte Oppianici? Cui probatis? Quid est quod minus veri simile proferre possitis? Deinde, ut omittam cetera, triennio post mortem Oppi anid de ejus morte quærebatur? Atque etiam incensa odio pristino Nicostratum eundem illum tum sine causa in quæstionem postulavit. Oppianicus primo recusavit. Postea, cum illa abducturam se filiam, mutaturam esse testamentum minaretur, mulieri crudelissimæ servum fidelissimum non in quæstionem tulit, sed plane ad supplicium dedidit.

LXV. Post triennium igitur agitata denuo quæstio de viri morte habebatur, et de quibus servis habebatur? Nova, credo, res obiecta, novi quidam homines in suspicionem vocati sunt? De Stratone et de Nicostrato. Quid? Romæ quæsitum de istis hominibus non erat? Itane tandem? Mulier jam non morbo, sed scelere furiosa, cum quæstionem habuisset Romæ, cum de T. Anni, L. Saturi, ceterorum honestissimorum virorum sententia constitutum esset satis quæsitum videri, eadem de re triennio post, isdem de hominibus, nullo adhibito non dicam viro, ne colonum forte adfuisse dicatis, sed bono viro, in filii caput quæstionem habere conata est?

An hoc dicitis — mihi enim venit in mentem quid dici possit, tametsi ab hoc non esse hoc dictum mementote — cum haberetur de furto quæstio, Stratonem aliquid de veneno esse confessum? Hoc uno modo, judices, sæpe multorum improbitate depressa veritas emergit et innocentiæ defensio interclusa respirat, quod aut ei, qui ad fraudem callidi sunt, non tantum audent, quantum excogitant, aut ei, quorum eminet audacia atque proiecta est, a consiliis malitiæ deseruntur. Quod si aut confidens astutia aut callida esset audacia, vix ullo eis obsisti modo posset. Utrum furtum factum non est? At nihil clarius Larini. An ad Stratonem suspicio non pertinuit? At is et ex serrula insimulatus et a puero conscio est indicatus. An id actum non est in quærendo? Quæ fuit igitur alia causa quærendi? An, id quod vobis dicendum est et quod tum Sassia dictitavit, cum de furto quæreretur, tum Stratonem isdem

In tormentis dixisse de veneno? En hoc illud est, quod ante dixi: mulier abundat audacia, consilio et ratione deficitur. Nam tabellæ quæstionis plures proferuntur, quæ recitatæ vobisque editæ sunt, illæ ipsæ, quas tum obsignatas esse dixit: in quibus tabellis de furto nulla littera invenitur. Non venit in mentem, primum orationem Stratonis conscribere de furto, post aliquod dictum adjungere de veneno, quod non percontatione quæsitum, sed per dolorem expressum videretur. Quæstio de furto est, veneni jam suspicio superiore quæstione sublata: quod ipsum hæc eadem mulier judicarat, quæ ut Romæ de amicorum sententia statuerat satis esse quæsitum, Stratonem illum dilexerat, in honore habuerat, com-

Modis omnibus adfecerat. Cum igitur de furto quæreretur et eo furto, quod ille sine controversia fecerat, tum ille de eo, quod quærebatur, verbum nullum fecit? De veneno statim dixit? De furto si non eo loco, quo debuit, ne in extrema quidem aut media aut aliqua denique parte quæstionis verbum fecit ullum?

LXVI. Jam videtis illam nefariam mulierem, judices, eadem manu, qua, si detur potestas, interficere filium cupiat, hanc fictam quæstionem conscripsisse. Atque istam ipsam quæstionem dicite qui obsignarit unum aliquem nominatim: neminem reperietis, nisi forte ejus modi hominem, quem ego

Proferri malim quam neminem nominari. Acci? Tu periculum capitis, tu indicium sceleris, tu fortunas alterius litteris conscriptas in judicium ad jeras; Neque earum auctorem litterarum neque obsignatorem neque testem ullum nominabis? Et quam tu pestem innocentissimo filio de matris sinu deprompseris, hanc hi tales viri comprobabunt? Esto: in tabellis nihil est auctoritatis: quid, ipsa quæstio judicibus, quid, amicis hospitibusque Oppianici, quos adhibuerat antea, quid, huic tandem ipsi tempori cur non servata est? Quid istis hominibus

Factum est, Stratone et Nicostrato? Quæro abs te, Oppianice, servo tuo Nicostrato quid factum esse esses, Romam deducere, dare potestatem indicandi, incolumem denique servare quæstioni, servare his judicibus, servare huic tempori debuisti. Nam Stratonem quidem, judices, in crucem esse actum exsecta scitote lingua: quod nemo Larinatium est qui nesciat. Timuit mulier amens non suam conscientiam, non odium municipum, non famam omnium, sed quasi non omnes ejus sceleris testes essent futuri, sic metuit, ne condemnaretur extrema servuli voce morientis.

Quod hoc portentum, di immortales 1 quod tantum monstrum in ullis locis, quod tam infestum scelus et immane aut unde natum esse dicamus? Jam enim videtis profecto, judices, non sine necessariis me ac maximis causis principio orationis meæ de matre dixisse. Nihil est enim mali, nihil sceleris, quod illa non ab initio filio voluerit, optaverit, cogitaverit, effecerit. Mitto illam primam libidinis injuriam, mitto nefarias generi nuptias, mitto cupiditate matris expulsam ex matrimonio filiam: quæ nondum ad hujusce vitæ periculum, sed ad commune familiæ dedecus pertinebant. Nihil de alteris Oppianici nuptiis queror: quarum illa cum obsides filios ab eo mortuos accepisset, tum denique in familiæ luctum atque in privignorum funus nupsit. Prætereo, quod A. Aurium, cujus illa quondam socrus, paulo ante uxor fuisset, cum Oppianici esse opera proscriptum occisumque cognosset, eam sibi domum sedemque delegit in qua cotidie superioris viri mortis indicia et spolia

Fortunarum viderit. Illud primum queror de illo scelere, quod nunc denique patefactum est, Fabriciani veneni — quod jam tum recens suspiciosum ceteris, huic incredibile, nunc vero apertum jam omnibus ac manifestum videtur — non est profecto de illo veneno celata mater: nihil est ab Oppianico sine consilio mulieris cogitatum: quod si esset, certe postea, deprehensa re, non illa ut a viro improbo discessisset, sed ut a crudelissimo hoste fugisset domumque illam in perpetuum scelerum omnium adfluentem reli-

Quisset. Non modo id non fecit, sed ab illo tempore nullum locum prætermisit, in quo non strueret insidias aliquas ac dies omnes atque noctes tota mente mater de pernicie filii cogitaret. Quæ primum ut illum confirmaret Oppianicum accusatorem filio suo, donis muneribus, collocatione filiæ, spe hereditatis obstrinxit.

LXVII, Ita quod apud ceteros novis inter propinquos susceptis inimicitiis sæpe fieri divortia atque adfinitatum discidia vidimus, hæc mulier satis firmum accusatorem filio suo fore neminem putavit, nisi qui in matrimonium sororem ejus antea duxisset. Ceteri novis adfinitatibus adducti veteres inimicitias sæpe deponunt: illa sibi ad confirmandas inimicitias ad- 1 * ' 1 fmitatis conjunctionem pignori fore putavit. Neque in eo solum diligens fuit, ut accusatorem filio suo compararet, sed etiam cogitavit, quibus eum rebus armaret Hinc enim illæ sollicitationes servorum et minis et promissis, hinc illæ infinitæ crudelissimæque de morte Oppianici quæstiones: quibus finem aliquando non mulieris modus, sed amicorum auctoritas fecit. Ab eodem scelere illæ triennio post habitæ Larini quæstiones: ejusdem amentiæ falsæ conscriptiones quæstionum: ex eodem furore etiam illa conscelerata exsectio linguæ: totius denique hujus ab illa est et inventa et adornata comparatio

Criminis. Atque his rebus cum instructum accusatorem filio suo Romam misisset, ipsa paulisper conquirendorum et conducendorum testium causa Larini est commorata: postea autem quam appropinquare hujus judicium ei nuntiatum est, confestim huc advolavit, ne aut accusatoribus diligentia aut pecunia testibus deesset aut ne forte mater hoc sibi optatissimum spectaculum hujus sordium atque luctus et tanti squaloris amitteret.

LXVIII. Jam vero quod iter Romam ejus mulieris fuisse existimatis? Quod ego propter vicinitatem Aquinatium et Fabraternorum ex multis audivi et comperi: quos concursus in his oppidis? Quantos et virorum et mulierum gemitus esse factos? Mulierem quandam Larinatem illim usque amari supero Romam proficisci cum magno comitatu et pecunia, quo facilius circumvenire judicio capitis atque oppri-

Mere filium posset. Nemo erat illorum, pæne dicam, quin expiandum illum locum esse arbitraretur, quacumque illa iter fecisset: nemo quin terram ipsam violari, quæ mater est omnium, vestigiis consceleratæ matris putaret. Itaque nullo in oppido consistendi potestas ei fuit: nemo ex tot hospitibus inventus est qui non contagionem aspectus fugeret. Nocti se potius ac solitudini quam ulli aut urbi aut

Hospiti committebat. Nunc vero quid agat, quid moliatur, quid denique cotidie cogitet quem ignorare nostrorum putat? Quos appellant, quibus pecuniam promiserit, quorum fidem pretio labefactare conata sit tenemus. Quin etiam nocturna sacrificia, quæ putat occultiora esse, sceleratasque ejus preces et nefaria vota cognovimus: quibus illa etiam deos immortales de suo scelere testatur neque intellegit pietate et religione et justis precibus deorum mentes, non contaminata superstitione neque ad scelus perficiendum cæsis hostiis posse placari. Cujus ego furorem atque crudelitatem deos immortales a suis aris atque templis aspernatos esse confido.

LXIX. Vos judices, quos huic A. Cluentio quasi aliquos deos ad omne vitæ tempus fortuna esse voluit, hujus importunitatem matris a filii capite depellite. Multi sæpe in judicando peccata liberum parentum misericordiæ concesserunt: vos ne hujus honestissime actam vitam matris crudelitati condonetis municipium videre possitis. Omnes scitote, judices — incredibile dictu est, sed ame verissime dicetur — omnes Larinates, qui valuerunt, venisse Romam, ut hunc studio frequentiaque sua quantum possent in tanto ejus periculo sublevarent. Pueris illud hoc tempore et mulieribus oppidum scitote esse traditum, idque in præsentia communi Italiæ pace, non domesticis copiis, esse tutum. Quos tamen ipsos æque et eos, quos præsentes videtis, hujus exspec-

Tatio judicii dies noctesque sollicitat. Non illi vos de unius municipis fortunis arbitrantur, sed de totius municipii statu, dignitate commodisque omnibus sententias esse laturos. Summa est enim, judices, hominis in communem municipii rem diligentia, in singulos municipes benignitas, in omnes homines justitia et fides. Præterea nobilitatem illam inter suos locumque a majoribus traditum sic tuetur, ut majorum gravitatem, constantiam, gratiam, liberalitatem adsequatur. Itaque eis eum verbis publice laudant, ut non solum testimonium suum judiciumque significent, verum etiam curam animi ac dolorem. Quæ dum laudatio recitatur, vos quæso, qui eam

Detulistis, adsurgite. Ex lacrimis horum, judices, existimare potestis omnes hæc decuriones decrevisse lacrimantes. Age vero, vicinorum quantum studium, quam incredibilis benevolentia, quanta cura runt, sed homines honestissimos,quos nossemus omnes, huc frequentes adesse et hunc præsentes laudare voluerunt. Adsunt Ferentani, homines nobilissimi, Marrucini item pari dignitate: Teano Apulo atque Luceria equites Romanos, homines honestissimos, laudatores videtis: Boviano totoque ex Samnio cum laudationes honestissimæ missæ sunt tum homines

Amplissimi nobilissimique venerunt. Jam qui in agro Larinati prædia, qui negotia, qui res pecuarias habent, honesti homines et summo splendore præditi, difficile dictu est quam sint solliciti, quam laborent. Non multi mihi ab uno sic diligi videntur, ut hic ab his universis.

LXX. Quam doleo abesse ab hujus judicio L. Volusienum, summo splendore hominem ac virtute præditum. Vellem præsentem possem P. Helvidium Rufum, equitem Romanum omnium ornatissimum, nominare! Qui cum hujus causa dies noctesque vigilaret et cum me hanc causam doceret, in morbum gravem periculosumque incidit: in quo tamen non minus de capite hujus quam de sua vita laborat. Cn. Tudici senatoris, viri optimi et honestissimi, par studium ex testimonio et laudatione cognoscetis. Eadem spe, sed majore verecundia de te, P. Volumni, quoniam judex es in A. Cluentium, dicimus. Et, ne

Benevolentiam confirmamus. Horum omnium studium, curam, diligentiam meumque una laborem, qui totam hanc causam vetcre instituto solus peroravi, vestramque simul, judices, æquitatem et mansuetudinem una mater oppugnat. At quæ mater? Quam cæcam crudelitate et scelere ferri videtis, cujus cupiditatem nulla umquam turpitudo retardavit, quæ vitiis animi in deterrimas partes jura hominum convertit omnia, cujus ea stultitia est, ut eam nemo hominem, ea vis, ut nemo feminam, ea crudelitas, ut nemo matrem appellare possit. Atque etiam nomina necessitudinum, non solum naturæ nomen et jura mutavit: uxor generi, noverca filii, filiæ pelex: eo jam denique adducta est, uti sibi præter formam

Nihil ad similitudinem hominis reservarit. Quare, judices, si scelus odistis, prohibete aditum matris a filii sanguine: date parenti hunc incredibilem dolorem ex salute, ex victoria liberum: patimini matrem, ne orbata filio lætetur, victam potius vestra æquitate discedere. Sin autem, id quod vestra natura postulat, pudorem, veritatem virtutemque diligitis, levate hunc aliquando supplicem vestrum, judices, tot annos in falsa invidia periculisque versatum, qui nunc primum post illam flammam aliorum facto et cupiditate excitatam spe vestræ æquitatis erigere animum et paulum respirare a metu cœpit, cui posita sunt in vobis omnia, quem servatum esse

Plurimi cupiunt, servare soli vos potestis. Orat vos Habitus, judices, et flens obsecrat, ne se invidiæ, quæ in judiciis valere non debet, ne matri, cujus vota et preces a vestris mentibus repudiare debetis, ne Oppianico, homini nefario, condemnato jam et mortuo, condonetis.

LXXI. Quod si qua calamitas hunc in hoc judicio addixerit innocentem, ne iste miser, si, id quod difficile factu est, in vita remanebit, sæpe et multum queretur deprehensum esse illud quondam Fabri cianum venenum. Quod si tum indicatum non esset, non huic ærumnosissimo venenum illud fuisset, sed multorum medicamentum mærorum: postremo etiam fortassis mater exsequias illius funeris prosecuta mortem se filii lugere simulasset. Nunc vero quid erit profectum, nisi ut hujus cx mediis mortis insidiis vita ad luctum conservata, mors sepulcro

Patris privata esse videatur. Satis diu fuit in miseriis, judices: satis multos annos ex invidia laboravit. Nemo huic tam iniquus præter parentem fuit, cujus non animum jam expletum esse putemus. Vos, qui æqui estis omnibus, qui, ut quisque crudelissime oppugnatur, eum lenissime sublevatis, conservate A. Cluentium: restituite incolumem municipio: amicis, vicinis, hospitibus, quorum studia videtis, reddite: vobis in perpetuum liberisque vestris obstringite. Clementiæ: recte hoc repetitur a vobis, ut virum optimum atque innocentissimum plurimisque mortalibus carissimum atque jucundissimum his aliquando calamitatibus liberetis, ut omnes intellegant in contionibus esse invidiæ locum, in judiciis veritati.

Index