III. PRO M. CÆLIO ORATIO
I. Si quis, judices, forte nunc adsit ignarus legum, judiciorum, consuetudinis nostræ, miretur profecto, quæ sit tanta atrocitas hujusce causæ, quod diebus festis ludisque publicis, omnibus forensibus negotiis intermissis unum hoc judicium exerceatur, nec dubitet, quin tanti facinoris reus arguatur, ut eo neglecto civitas stare non possit; Idem cum audiat esse legem, quæ de seditiosis consceleratisque civibus, qui armati senatum obsederint, magistratibus vim attulerint, rem publicam oppugnarint, cotidie quæri jubeat: legem non improbet, crimen quod versetur in judicio, requirat; Cum audiat nullum facinus, nullam audaciam, nullam vim in judicium vocari, sed adulescentem illustri ingenio, industria, gratia accusari ab ejus filio, quem ipse in judicium et vocet et vocarit, oppugnari * 6 autem opibus meretriciis: [Atratini] illius pietatem non reprehendat, muliebrem libidinem comprimendam putet, vos laboriosos existimet, quibus otiosis
Ne in communi quidem otio liceat esse. Etenim si attendere diligenter, existimare vere de omni hac causa volueritis, sic constituetis, judices, nec descensurum quemquam ad hanc accusationem fuisse, cui, utrum vellet, liceret, nec, cum descendisset, quicquam habiturum spei fuisse, nisi alicujus intolerabili libidine et nimis acerbo odio niteretur. Sed ego Atratino, humanissimo atque optimo adulescenti meo necessario, ignosco, qui habet excusationem vel pietatis vel necessitatis vel ætatis. Si voluit accusare, pietati tribuo, si jussus est, necessitati, si speravit aliquid, pueritiæ. Ceteris non modo nihil ignoscendum, sed etiam acriter est resistendum.
II. Ac mihi quidem videtur, judices, hic introitus defensionis adulescentiæ M. Cæli maxime convenire, ut ad ea, quæ accusatores deformandi hujus causa, detrahendæ spoliandæque dignitatis gratia dixerunt, primum respondeam. Obiectus est pater varie, quod aut parum splendidus ipse aut parum pie tractatus a filio diceretur. De dignitate M. Cælius notis ac majoribus natu et sine mea oratione et tacitus facile ipse respondet; Quibus autem propter senectutem, quod jam diu minus in foro nobiscumque versatur, non æque est cognitus, ii sic habeant, quæcumque in equite Romano dignitas esse possit, quæ certe potest esse maxima, eam semper in M. Cælio habitam esse summam hodieque haberi non solum a suis, sed etiam ab omnibus, quibus potuerit aliqua de causa esse notus.
Equitis Romani autem esse filium criminis loco poni ab accusatoribus neque his judicantibus oportuit neque defendentibus nobis. Nam quod de pietate dixistis, est quidem ista nostra existimatio, sed judicium certe parentis; Quid nos opinemur, audietis ex juratis; Quid parentes sentiant, lacrimæ matris incredibilisque mæror, squalor patris et hæc præsens mæstitia,
Quam cernitis, luctusque declarat. Nam quod est obiectum municipibus esse adulescentem non probatum suis, nemini umquam præsenti fprætorianif majores honores habuerunt quam absenti M. Cælio; Quem et absentem in amplissimum ordinem cooptarunt et ea non petenti detulerunt, quæ multis petentibus denegarunt; Idemque nunc lectissimos viros et nostri ordinis et equites Romanos cum legatione ad hoc judicium et cum gravissima atque ornatissima laudatione miserunt. Videor mihi iecisse fundamenta defensionis meæ, quæ firmissima sunt, si nituntur judicio suorum. Neque enim vobis satis commendata hujus ætas esse posset, si non modo parenti tali viro, verum etiam municipio tam illustri ac tam gravi displiceret. Β III. Equidem, ut ad me revertar, ab his fontibus profluxi ad hominum famam, et meus hic forensis labor vitæque ratio dimanavit ad existimationem hominum paulo latius commendatione ac judicio meorum.
Nam quod obiectum est de pudicitia, quodque omnium accusatorum non criminibus, sed vocibus maledictisque celebratum est, id numquam tam acerbe feret M. Cælius, ut eum pæniteat non deformem esse natum. Sunt enim ista maledicta pervulgata in omnes, quorum in adulescentia forma et species fuit liberalis. Sed aliud est male dicere, aliud accusare. Accusatio crimen desiderat, rem ut definiat, hominem ut notet, argumento probet, teste confirmet; Maledictioautemnihilhabetpropositi præter contumeliam quæ si petulantius jactatur, convicium, si facetius
Urbanitas nominatur. Quam quidem partem accusationis admiratus sum et moleste tuli potissimum esse Atratino datam. Neque enim decebat neque ætas illa postulabat neque,id quod animadvertere poteratis,
Pudor patiebatur optimi adulescentis in tali illum oratione versari. Vellem aliquis ex vobis robustioribus hunc male dicendi locum suscepisset; Aliquanto liberius et fortius et magis more nostro refutaremus istam male dicendi licentiam. Tecum, Atratine, agam lenius, quod et pudor tuus moderatur orationi meæ et meum erga te parentemque tuum beneficium tueri
Debeo. Illud tamen te esse admonitum volo, primum ut qualis es talem te esse omnes existiment ut, quantum a rerum turpitudine abes, tantum te a verborum libertate seiungas; Deinde ut ea in alterum ne dicas, quæ cum tibi falso responsa sint, erubescas. Quis est enim, cui via ista non pateat, qui isti ætati atque etiam isti dignitati non possit quam velit petulanter, etiamsi sine ulla suspicione, at non sine argumento male dicere? Sed istarum partium culpa est eorum, qui te agere voluerunt; Laus pudoris tui, quod ea te invitum dicere videbamus, ingenii, quod ornate politeque dixisti.
IV. Verum ad istam omnem orationem brevis est defensio. Nam quoad ætas M. Cæli dare potuit isti suspicioni locum, fuit primum ipsius pudore, deinde etiam patris diligentia disciplinaque munita. Qui ut huic virilem togam dedit — nihil dicam hoc loco de me; Tantum sit, quantum vos existimatis; Hoc dicam, hunc a patre continuo ad me esse deductum; Nemo hunc M. Cælium in illo ætatis flore vidit nisi aut cum patre aut mecum aut in M. Crassi castissima domo, cum artibus honestissimis erudiretur.
Nam quod Catilinæ familiaritas obiecta Cælio est, longe ab ista suspicione abhorrere debet. Hoc enim adulescente scitis consulatum mecum petisse Catilinam. Ad quem si accessit aut si ame discessit umquam (quamquam multi boni adulescentes illi homini nequam atque improbo studuerunt), tum existimetur Cælius Catilinæ nimium familiaris fuisse. At enim postea scimus et vidimus esse hunc in illius amicis. Quis negat? Sed ego illud tempus ætatis, quod ipsum sua sponte infirmum aliorum libidine infestum est, id hoc loco defendo. Fuit adsiduus mecum prætore me; Non noverat Catilinam; Africam tum prætor ille obtinebat. Secutus est tum annus, causam de pecuniis repetundis Catilina dixit. Mecum erat hic; Illi ne advocatus quidem venit umquam. Deinceps fuit annus, quo ego consulatum * * petivi; Petebat Catilina mecum. Numquam ad illum accessit, ame numquam recessit.
V. Tot igitur annos versatus in foro sine suspicione, sine infamia studuit Catilinæ iterum petenti. Quem ergo ad finem putas custodiendam illam ætatem fuisse? Nobis quidem olim annus erat unus ad cohibendum brachium toga constitutus, et ut exercitatione ludoque campestri tunicati uteremur, eademque erat, si statim mereri stipendia cœperamus, castrensis ratio ac militaris. Qua in ætate nisi qui se ipse sua gravitate et castimonia et cum disciplina domestica, tum etiam naturali quodam bono defenderet, quoquo modo a suis custoditus esset, tamen infamiam veram effugere non poterat. Sed qui prima illa initia ætatis integra atque inviolata præstitisset, de ejus fama ac pudicitia, cum is jam se corroboravisset ac vir inter viros esset, nemo
Loquebatur. At studuit Catilinæ, cum jam aliquot annos esset in foro, Cælius; Et multi hoc idem ex omni ordine atque ex omni ætate fecerunt. Habuit enim ille, sicuti meminisse vos arbitror, permulta maxi marum non expressa signa, sed adumbrata lineamenta virtutum. Utebatur hominibus improbis multis; Et quidem optimis se viris deditum esse simulabat. Erant apud illum illecebræ libidinum multæ; Erant etiam industriæ quidam stimuli ac laboris. Flagrabant vitia libidinis apud illum; Vigebant etiam studia rei militaris. Neque ego umquam fuisse tale monstrum in terris ullum puto, tam ex contrariis diversisque et inter se pugnantibus naturæ studiis cupiditatibusque conflatum.
VI. Quis clarioribus viris quodam tempore jucundior, quis turpioribus conjunctior? Quis dvis meliorum partium aliquando, quis tætrior hostis huic civitati? Quis in voluptatibus inquinatior, quis in laboribus patientior? Quis in rapacitate avarior, quis in largitione effusior? Illa vero, judices, in illo homine mirabilia fuerunt, comprehendere multos amicitia, tueri obsequio, cum omnibus communicare, quod habebat, servire temporibus suorum omnium pecunia, gratia, labore corporis, scelere etiam, si opus esset, et audacia, versare suam naturam et regere ad tempus atque huc et illuc torquere ac flectere, cum tristibus severe, cum remissis jucunde, cum senibus graviter, cum juventute comiter, cum facinerosis audaciter, cum libidinosis luxuriose vivere. Hac ille tam varia multiplicique natura cum omnes omnibus ex terris homines improbos audacesque collegerat, tum etiam multos fortes viros et bonos specie quadam virtutis assimulatæ tenebat. Neque umquam ex illo delendi hujus imperii tam consceleratus impetus exstitisset, nisi tot vitiorum tanta immanitas quibusdam facultatis* 1 et patientiæ radicibus niteretur. Quare ista condicio, judices, respuatur, nec Catilinæ familiaritatis crimen hæreat; Est enim commune cum multis et cum quibusdam etiam bonis. Me ipsum, me, inquam, quondam pæne ille decepit, cum et civis mihi bonus et optimi cujusque cupidus et firmus amicus ac fidelis videretur; Cujus ego facinora oculis prius quam opinione, manibus ante quam suspicione deprehendi. Cujus in magnis catervis amicorum si fuit etiam Cælius, magis est ut ipse moleste ferat errasse se, sicuti non numquam in eodem homine me quoque erroris mei pænitet, quam ut istius amicitiæ crimen reformidet.
VII. Itaque a maledictis pudicitiæ ad conjurationis invidiam oratio est vestra delapsa. Posuistis enim, atque id tamen titubanter et strictim, conjurationis hunc propter amicitiam Catilinæ participem fuisse; In quo non modo crimen non hærebat, sed vix diserti adulescentis cohærebat oratio. Qui enim tantus furor in Cælio, quod tantum aut in moribus naturaque volnus aut in re atque fortuna? Ubi denique est in ista suspicione Cæli nomen auditum? Nimium multa de re minime dubia loquor; Hoc tamen dico: Non modo si socius conjurationis, sed nisi inimicissimus istius sceleris fuisset, numquam conjurationis accusatione adulescentiam suam potissimum commendare voluisset. Quod haud scio an de ambitu et de criminibus istis sodalium ac sequestrium, quoniam huc incidi, similiter respondendum putem. Numquam enim tam Cælius amens fuisset, ut, si se isto infinito ambitu commaculasset, ambitus alterum accusaret, neque ejus facti in altero suspicionem quæreret, cujus ipse sibi perpetuam licentiam optaret, nec, si sibi semel periculum ambitus subeundum putaret, ipse alterum iterum ambitus crimine arcesseret. Quod quamquam nec sapienter et me invito facit, tamen est ejus modi cupiditas, ut magis insectari alterius innocentiam quam de se timide cogitare videatur.
Nam quod æs alienum obiectum est, sumptus reprehensi, tabulæ flagitatæ, videte, quam pauca respondeam. Tabulas, qui in patris potestate est, nullas conficit. Versuram numquam omnino fecit ullam. Sumptus unius generis obiectus est, habita- * tionis; Triginta milibus dixistis eum habitare. Nunc demum intellego P. Clodi insulam esse venalem, cujus hic in ædiculis habitat decem, ut opinor, milibus. Vos autem dum illi placere voltis, ad tempus ejus mendacium vestrum accommodavistis.
Reprehendistis, a patre quod semigrarit. Quod quidem jam in hac ætate minime reprehendendum est. Qui cum et ex publica causa jam esset mihi quidem molestam, sibi tamen gloriosam victoriam consecutus et per ætatem magistratus petere posset, non modo permittente patre, sed etiam suadente ab eo semigravit et, cum domus patris a foro longe abesset, quo facilius et nostras domus obire et ipse a suis coli posset, conduxit in Palatio non magno domum.
VIII. Quo loco possum dicere id, quod vir clarissimus, M. Crassus, cum de adventu regis Ptolemæi quereretur, paulo ante dixit:
Nam numquam era errans hanc molestiam nobis exhiberet Sic enim, judices, reperietis, quod, cum ad id loci venero, ostendam, hanc Palatinam Medeam migrationemque hanc adulescenti causam sive malorum omnium sive potius sermonum fuisse.
Quam ob rem illa, quæ ex accusatorum oratione præmuniri jam et fingi intellegebam, fretus vestra prudentia,judices, non pertimesco. Aiebant enim fore testem senatorem, qui se pontificiis comitiis pulsatum a Cælio diceret. A quo quæram, si prodierit, primum cur statim nihil egerit, deinde, si id queri quam agere maluerit, cur productus a vobis potius quam ipse per se, cur tanto post potius quam continuo queri maluerit. Si mihi ad hæc acute arguteque responderit, tum quæram denique, ex quo iste fonte senator emanet. Nam si ipse orietur et nascetur ex sese, fortasse, ut soleo, commovebor; Sin autem est rivolus accersitus et ductus ab ipso capite accusationis vestræ, lætabor, cum tanta gratia tantisque opibus accusatio vestra nitatur, unum senatorem solum esse, qui vobis gra-
Tificari vellet, inventum. Nec tamen illud genus alterum nocturnorum testium pertimesco. Est enim dictum ab illis fore, qui dicerent uxores suas a cena redeuntes attrectatas esse a Cælio. Graves erunt homines, qui hoc jurati dicere audebunt, cum sit iis confitendum numquam se ne congressu quidem et constituto cœpisse de tantis injuriis experiri.
IX. Sed totum genus oppugnationis hujus, judices, et jam prospicitis animis et, cum inferetur, propulsare debebitis. Non enim ab isdem accusatur M. Cælius, aquibus oppugnatur; Palam in eum tela jaciuntur,
Clam subministrantur. Neque id ego dico, ut invidiosum sit in eos, quibus gloriosum etiam hoc esse debet. Funguntur officio, defendunt suos, faciunt, quod viri fortissimi solent; Læsi dolent, irati efferuntur, pugnant lacessiti. Sed vestræ sapientiæ tamen est, judices, non, si causa justa est viris fortibus oppugnandi M. Cælium, ideo vobis quoque vos causam putare esse justam alieno dolori potius quam vestræ fidei consulendi. Nam* * quæ sit multitudo in foro, quæ genera, quæ studia, quæ varietas hominum, videtis.
Ex hac copia quam multos esse arbitramini, qui hominibus potentibus, gratiosis, disertis, cum aliquid eos velle arbitrentur, ultro se offerre soleant, operam
Navare, testimonium polliceri? Hoc ex genere si qui se in hoc judicium forte proiecerint, excluditote eorum cupiditatem, judices, sapientia vestra, ut eodem tempore et hujus saluti et religioni vestræ et contra periculosas hominum potentias condicioni omnium civium providisse videamini. Equidem vos abducam a testibus neque hujus judicii veritatem, quæ mutari nullo modo potest, in voluntate testium collocari sinam, quæ facillime fingi, nullo negotio flecti ac detorqueri potest. Argumentis agemus, signis luce omni clarioribus crimina refellemus; Res cum re, causa cum causa, ratio cum ratione pugnabit.
X. Itaque illam partem causæ facile patior graviter et ornate a M. Crasso peroratam de seditionibus Neapolitanis, de Alexandrinorum pulsatione Puteolana, de bonis Pallæ. Vellem dictum esset ab eodem etiam de Dione. De quo ipso tamen quid est quod exspectetis? Quod is, qui fecit, aut non timet aut etiam fatetur; Est enim rex; Qui autem dictus est adiutor fuisse et conscius, P. Asicius, judicio est liberatus. Quod igitur est ejus modi crimen, ut,qui commisit,non neget, qui negavit, absolutus sit, id hic pertimescat, qui non modo a facti, verum etiam a conscientiæ suspicione afuit? Et, si Asicio causa plus profuit quam nocuit invidia, huic oberit tuum maledictum, qui istius facti non modo suspicione, sed ne infamia quidem est aspersus? At prævaricatione est Asicius liberatus. Perfacile est isti loco respondere, mihi præsertim, aquo illa causa defensa est. Sed Cælius optimam causam Asici esse arbitratur; Cuicuimodi autem sit, a sua putat ejus esse seiunctam. Neque solum Cælius, sed etiam adulescentes humanissimi et doctissimi, rectissimis studiis atque optimis artibus præditi, Titus Gaiusque Coponii, qui ex omnibus maxime Dionis mortem doluerunt, qui cum doctrinæ studio atque humanitatis tum etiam hospitio Dionis tenebantur. Habitabat apud Titum, ut audistis, Dio, erat ei cognitus Alexandriæ.* Quid aut hic aut summo splendore præditus frater ejus de M. Cælio existimet ex ipsis, si producti erunt, audietis.
Ergo hæc removeantur, ut aliquando, in quibus causa nititur, ad ea veniamus.
XI. Animadverti enim, judices, audiri a vobis meum familiarem, L. Herennium, perattente. In quo etsi magna ex parte ingenio ejus et dicendi genere quodam tenebamini, tamen non numquam verebar, ne illa subtiliter ad criminandum inducta oratio ad animos vestros sensim ac leniter accederet.* Dixit enim multa de luxurie, multa de libidine, multa de vitiis juventutis, multa de moribus et, qui in reliqua vita mitis esset et in hac suavitate humanitatis, qua prope jam delectantur omnes, versari periucunde soleret, fuit in hac causa pertristis quidam patruus, censor, magister; Obiurgavit M. Cælium, sicut neminem umquam parens; Multa de incontinentia intemperantiaque disseruit. Quid quæritis, judices? Ignoscebam vobis attente audientibus, propterea quod egomet tam triste illud et tam asperum genus orationis horrebam.
Ac prima pars fuit illa, quæ me minus movebat, fuisse meo necessario Bestiæ Cælium familiarem, cenasse apud eum, ventitasse domum, studuisse præturæ. Non me hæc movent; Quæ perspicue falsa sunt; Etenim eos una cenasse dixit, qui aut absunt, aut quibus necesse est idem dicere. Neque vero illud me commovet, quod sibi in Lupercis sodalem esse Cælium dixit. Fera quædam sodalitas et plane pastoricia atque agrestis germanorum Lupercorum, quorum coitio illa silvestris ante est instituta quam humanitas atque leges, siquidem non modo nomina deferunt inter se sodales, sed etiam commemorant sodalitatem in accusando, ut, ne quis id forte nesciat,
Timere videantur! Sed hæc omittam; Ad illa, quæ me magis moverunt, respondebo.
Deliciarum obiurgatio fuit longa, etiam lenior, plusque disputationis habuit quam atrocitatis, quo etiam audita est attentius. Nam F. Clodius, amicus meus, cum se gravissime vehementissimeque jactaret et omnia inflammatus ageret tristissimis verbis, voce maxima, tametsi probabam ejus eloquentiam, tamen non pertimescebam; Aliquot enim in causis eum videram frustra litigantem. Tibi autem, Balbe, respondeo primum precario, si licet, si fas est defendi ame eum, qui nullum convivium renuerit, qui in hortis fuerit, qui unguenta sumpserit, qui Baias viderit.*
XII. Equidem multos et vidi in hac civitate et audivi, non modo qui primoribus labris gustassent genus hoc vitæ et extremis, ut dicitur, digitis attigissent, sed qui totam adulescentiam voluptatibus dedissent, emersisse aliquando et se ad frugem bonam, ut dicitur, recepisse gravesque homines atque illustres fuisse. Datur enim concessu omnium huic aliqui ludus ætati, et ipsa natura profundit adulescentiæ cupiditates. Quæ si ita erumpunt, ut nullius vitam labefactent, nullius domum evertant,
Faciles et tolerabiles haberi solent. Sed tu mihi videbare ex communi infamia juventutis aliquam invidiam Cælio velle conflare; Itaque omne illud silentium, quod est orationi tributum tuæ, fuit ob eam causam, quod uno reo proposito de multorum vitiis cogitabamus. Facile est accusare luxuriem. Dies jam me deficiat, si, quæ dici in eam sententiam possunt, coner expromere; De corruptelis, de adulteriis, de protervitate, de sumptibus immensa oratio est. Ut tibi reum neminem, sed vitia ista proponas, res tamen ipsa et copiose* et graviter accusari potest. Sed vestræ sapientiæ, judices, est non abduci ab reo nec, quos aculeos habeat severitas gravitasque vestra, cum eos accusator erexerit in rem, in vitia, in mores, in tempora, emittere in hominem et in reum, cum is non suo crimine, sed multorum vitio sit in quoddam
Odium iniustum vocatus. Itaque severitati tuæ, ut oportet, ita respondere non audeo; Erat enim meum
Deprecari vacationem adulescentiæ veniamque petere; Non, inquam, audeo; Perfugiis non utor ætatis, concessa omnibus jura dimitto; Tantum peto, ut, si qua est invidia communis hoc tempore æris alieni, petulantiæ, libidinum juventutis, quam video esse magnam, ne huic aliena peccata, ne ætatis ac temporum vitia noceant. Atque ego idem, qui hæc postulo, quin criminibus, quæ in hunc proprie conferuntur, diligentissime respondeam, non recuso.
XIII. Sunt autem duo crimina, auri et veneni; In quibus una atque eadem persona versatur. Aurum sumptum a Clodia, venenum quæsitum, quod Clodiæ daretur, ut dicitur. Omnia sunt alia non crimina, sed maledicta, jurgi petulantis magis quam publicæ quæstionis. " Adulter, impudicus, sequester " convicium est, non accusatio; Nullum est enim fundamentum horum criminum, nulla sedes; Voces sunt contumeliosæ temere ab irato accusatore nullo auc-
Tore emissæ. Horum duorum criminum video auctorem, video fontem, video certum nomen et caput. Auro opus fu it; Sumpsit a Clodia, sumpsit sine teste, habuit, quamdiu voluit. Maximum video signum cujusdam egregiæ familiaritatis. Necare eandem voluit; Quæsivit venenum, sollicitavit quos potuit, paravit, locum constituit, attulit.* Magnum rursus uss. Giving video fontem, video auctorem. Odium video cum crudelissimo discidio exstitisse. Res est omnis in hac causa nobis, judices, cum Clodia, muliere non solum nobili, sed etiam nota; De qua ego
Nihil dicam nisi depellendi criminis causa. Sed intellegis pro tua præstanti prudentia, Cn. Domiti, cum hac sola rem esse nobis. Quæ si se aurum Cælio commodasse non dicit, si venenum ab hoc sibi paratum esse non arguit, petulanter facimus, si matrem familias secus, quam matronarum sanctitas postulat, nominamus. Sin ista muliere remota nec crimen ullum nec opes ad oppugnandum Cælium illis relinquuntur, quid est aliud quod nos patroni facere debeamus, nisi ut eos, qui insectantur, repellamus? Quod quidem facerem vehementius, nisi intercederent mihi inimicitiæ cum istius mulieris viro — fratre volui dicere; Semper hic erro. Nunc agam modice nec longius progrediar quam me mea fides et causa ipsa coget. Neque enim muliebres umquam inimicitias mihi gerendas putavi, præsertim cum ea quam omnes semper amicam omnium potius quam cujusquam inimicam putaverunt.
XIV. Sed tamen ex ipsa quæram prius utrum me secum severe et graviter et prisce agere malit an remisse et leniter et urbane. Si illo austero more ac modo, aliquis mihi ab inferis excitandus est ex barbatis illis non hac barbula, qua ista delectatur, sed illa horrida, quam in statuis antiquis atque imaginibus videmus, qui obi urget mulierem et pro me loquatur, ne mihi ista forte suscenseat. Exsistat igitur ex hac ipsa familia aliquis ac potissimum Cæcus ille; Minimum enim dolorem capiet, qui istam non videbit.
Qui profecto, si exstiterit, sic aget ac sic loquetur: " Mulier, quid tibi cum Cælio, quid cum homine adulescentulo, quid cum alieno? Cur aut tam familiaris huic fuisti, ut aurum commodares, aut tam inimica, ut venenum timeres? Non patrem tuum videras, non patruum, non avum, non proavum, non abavum, non atavum audieras consules fuisse; Non denique modo te Q. Metelli matrimonium tenuisse sciebas, clarissimi ac fortissimi viri patriæque amantissimi, qui simul ac pedem limine extulerat, omnes prope cives virtute, gloria, dignitate superabat? Cum ex amplissimo genere in familiam clarissimam nupsisses, cur tibi Cælius tam conjunctus fuit? Cognatus, adfinis, viri tui familiaris? Nihil eorum. Quid igitur fuit nisi quædam temeritas ac libido? Nonne te, si nostræ imagines viriles non commovebant, ne progenies quidem mea, Q. illa Claudia, æmulam domesticæ laudis in gloria muliebri esse admonebat, non virgo illa Vestalis Claudia, quæ patrem complexa triumphantem ab inimico tribuno plebei de curru detrahi passa non est? Cur te fraterna vitia potius quam bona paterna et avita et usque a nobis cum in viris tum etiam in feminis repetita moverunt? Ideone ego pacem Pyrrhi diremi, ut tu amorum turpissimorum cotidie fœdera ferires, ideo aquam adduxi, ut ea tu inceste uterere, ideo viam munivi, ut eam tu alienis viris comitata celebrares? "
XV. Sed quid ego, judices, ita gravem personam induxi, ut verear, ne se idem Appius repente convertat et Cælium incipiat accusare illa sua gravitate cen- * 6 soria? Sed videro hoc posterius, atque ita, judices, ut vel severissimis disceptatoribus M. Cæli vitam me probaturum esse confidam. Tu vero, mulier, (jam enim ipse tecum nulla persona introducta loquor) si ea, quæ facis, quæ dicis, quæ insimulas, quæ moliris, quæ arguis, probare cogitas, rationem tantæ fam iliadas atque exponas necesse est. Accusatores quidem libidines, amores, adulteria, Baias, actas, convivia, comissationes, cantus, symphonias, navigia jactant, idemque significant nihil se te invita dicere. Quæ tu quoniam mente nescio qua effrenata atque præcipiti in forum deferri judiciumque voluisti, aut diluas oportet ac falsa esse doceas aut nihil neque crimini tuo neque testimonio credendum esse fateare.
Sin autem urbanius me agere mavis, sic agam tecum; Removebo illum senem durum ac pæne agrestem; Ex his igitur tuis sumam aliquem ac potissimum minimum fratrem, qui est in isto genere urbanissimus; Qui te amat plurimum, qui propter nescio quam, credo, timiditatem et nocturnos quosdam inanes metus tecum semper pusio cum majore sorore cubitavit. Eum putato tecum loqui: " Quid tumultuaris, soror? Quid insanis? Vicinum adulescentulum aspexisti; Candor hujus te et proceritas, vultus oculique pepulerunt; Sæpius videre voluisti; Fuisti non numquam in isdem hortis; Vis nobilis mulier illum filium familias patre parco ac tenaci habere tuis copiis devinctum; Non potes; Calcitrat, respuit, non putat tua dona esse tanti; Confer te alio. Habes hortos ad Tiberim ac diligenter eo loco paratos, quo omnis juventus natandi causa venit; Hinc licet condiciones cotidie legas; Cur huic, qui te spernit, molesta es? "
XVI. Redeo nunc ad te, Cæli, vicissim ac mihi auctoritatem patriam severitatemque suscipio. Sed dubito, quem patrem potissimum sumam, Cæcilianumne aliquem vehementem atque durum:
Nunc enim demum mi animus ardet, nunc meum cor
Cumulatur ira aut illum:
O infelix, o sceleste! Ferrei sunt isti patres:
Egon quid dicam, quid velim? Quæ tu omnia
Tuis fœdis factis facis ut nequiquam velim, vix ferendi. Diceret talis pater: " Cur te in istam vicinitatem meretriciam contulisti? Cur illecebris cognitis non refugisti?
Huic tristi ac derecto seni responderet Cælius se nulla cupiditate inductum de via decessisse. Quid signi? Nulli sumptus, nulla jactura, nulla versura. At fuit fama. Quotus quisque istam effugere potest in tam maledica civitate? Vicinum ejus mulieris miraris male audisse, cujus frater germanus sermones iniquorum effugere non potuit? Leni vero et clementi patre, cujus modi ille es t: Cæli causa est expeditissima. Quid enim esset, in quo se non facile defenderet? Nihil jam in istam mulierem dico; Sed, si esset aliqua dissimilis istius, quæ se omnibus pervolgaret, quæ haberet palam decretum semper aliquem, cujus in hortos, domum, Baias jure suo libidines omnium commearent, quæ etiam aleret adulescentes et parsimoniam patrum suis sumptibus sustentaret; Si vidua libere, proterva petulanter, dives effuse, libidinosa meretricio more viveret, adulterum ego putarem, si quis hanc paulo liberius salutasset?
XVII. Dicet aliquis: " Hæc est igitur tua disciplina? Sic tu instituis adulescentes? Ob hanc causam tibi hunc puerum parens commendavit et tradidit, ut in amore atque in voluptatibus adulescentiam suam collocaret, et ut hanc tu vitam atque hæc studia defenderes? " Ego, si quis, judices, hoc robore animi atque hac indole virtutis atque continentiæ fuit, ut respueret omnes voluptates omnemque vitæ suæ cursum in labore corporis atque in animi contentione conficeret, quem non quies, non remissio, non æqualium studia, non ludi, non convivia delectarent, nihil in vita expetendum putaret, nisi quod esset cum laude et cum dignitate conjunctum, hunc mea sententia divinis quibusdam bonis instructum atque ornatum puto. Ex hoc genere illos fuisse arbitror Camillos, Fabricios, Curios omnesque eos, qui hæc ex
Minimis tanta fecerunt. Verum hæc genera virtutum non solum in moribus nostris, sed vix jam in libris reperiuntur. Chartæ quoque, quæ illam pristinam severitatem continebant, obsoleverunt; Neque solum apud nos, qui hanc sectam rationemque vitæ re magis quam verbis secuti sumus, sed etiam apud Græcos, doctissimos homines, quibus, cum facere non possent, loqui tamen et scribere honeste et magnifice licebat, alia quædam mutatis Græciæ temporibus præcepta exstiterunt. Itaque alii voluptatis causa omnia sapientes facere dixerunt, neque ab hac orationis turpitudine eruditi homines refugerunt: alii cum voluptate dignitatem conjungendam putaverunt, ut res maxime inter se repugnantes dicendi facultate conjungerent; Illud unum derectum iter ad laudem cum labore qui probaverunt, prope soli jam in scholis sunt relicti. Multa enim nobis blandimenta natura ipsa genuit, quibus sopita virtus coniveret interdum; Multas vias adulescentiæ lubricas ostendit, quibus illa insistere aut ingredi sine casu aliquo aut prolapsione vix posset; Multarum rerum jucundissimarum varietatem dedit, qua non modo hæc ætas, sed etiam jam corroborata caperetur. Quam ob rem si quem forte inveneritis, qui aspernetur oculis pulchritudinem rerum, non odore ullo, non tactu, non sapore capiatur, excludat auribus omnem suavitatem, huic homini ego fortasse et pauci deos propitios, plerique autem iratos putabunt.
XVIII. Ergo hæc deserta via et inculta atque interclusa jam frondibus et virgultis relinquatur; Detur aliquid ætati; Sit adulescentia liberior; Non omnia voluptatibus denegentur; Non semper superet vera illa et derecta ratio; Vincat aliquando cupiditas voluptasque rationem, dum modo illa in hoc genere præscriptio moderatioque teneatur: parcat juventus pudicitiæ suæ, ne spoliet alienam, ne effundat patrimonium, ne fænore trucidetur, ne incurrat in alterius domum atque famam, ne probrum castis, labem integris, infamiam bonis inferat, ne quem vi terreat, ne intersit insidiis, scelere careat; Postremo, cum paruerit voluptatibus, dederit aliquid temporis ad ludum ætatis atque ad inanes hasce adulescentiæ cupiditates, revocet se aliquando ad curam rei domesticæ, rei forensis reique publicæ, ut ea, quæ ratione antea non perspexerat, satietate abiecisse, experiendo contempsisse videatur.
Ac multi et nostra et patrum majorumque memoria, judices, summi homines et clarissimi cives fuerunt, quorum cum adulescentiæ cupiditates defervissent, eximiæ virtutes firmata jam ætate exstiterunt. Ex quibus neminem mihi libet nominare; Vosmet vo atque illustris viri ne minimum quidem erratum cum maxima laude conjungere. Quod si facere vellem, multi ame sumini atque ornatissimi viri prædicarentur, quorum partim nimia libertas in adulescentia, partim profusa luxuries, magnitudo æris alieni, sumptus, libidines nominarentur, quæ multis postea virtutibus obtecta adulescentiæ, qui vellet, excusatione defenderet. * 6
XIX. At vero in M. Cælio (dicam enim jam confidentius de studiis ejus honestis, quoniam audeo quædam fretus vestra sapientia libere confiteri) nulla luxuries reperietur, nulli sumptus, nullum æs alienum, nulla conviviorum ac lustrorum libido: quod quidem vitium ventris et gurgitis non modo non minuit ætas hominibus, sed etiam auget. Amores autem et hæ deliciæ, quæ vocantur, quæ firmiore animo præditis diutius molestæ non solent esse (mature enim et celeriter deflorescunt), numquam hunc occupatum
Impeditumque tenuerunt. Audistis, cum pro se diceret, audistis antea, cum accusaret (defendendi hæc causa, non gloriandi eloquor); Genus orationis, facultatem, copiam sententiarum atque verborum, quæ vestra prudentia est, perspexistis; Atque in eo non solum ingenium elucere ejus videbatis, quod sæpe, etiamsi industria non alitur, valet tamen ipsum suis viribus, sed inerat, nisi me propter benevolentiam forte fallebat, ratio et bonis artibus instituta et cura et vigiliis elaborata. Atqui scitote, judices, eas cupiditates, quæ obiciuntur Cælio, atque hæc studia, de quibus disputo, non facile in eodem homine esse posse. Fieri enim non potest, ut animus libidini deditus, amore, desiderio, cupiditate, sæpe nimia copia, inopia etiam non numquam impeditus hoc, quicquid est, quod nos facimus in dicendo, quoquo * * modo facimus non modo agendo, verum etiam cogi-
Tando possit sustinere. An vos aliam causam esse ullam putatis, cur in tantis præmiis eloquentiæ, tanta voluptate dicendi, tanta laude, tanta gratia, tanto honore tam sint pauci semperque fuerint, qui in hoc labore versentur? Obterendæ sunt omnes voluptates, relinquenda studia delectationis, ludus, jocus, convivium, sermo pæne est familiarum deserendus. Quare in hoc genere labor offendit homines a studioque deterret, non quo aut ingenia deficiant aut doctrina
Puerilis. An hic, si sese isti vitæ dedidisset, consularem hominem admodum adulescens in judicium vocavisset? Hic, si laborem fugeret, si obstrictus voluptatibus teneretur, in hac acie cotidie versaretur, appeteret inimicitias, in judicium vocaret, subiret periculum capitis, ipse inspectante populo Romano tot jam menses aut de salute aut de gloria dimicaret?
XX. Nihilne igitur illa vicinitas redolet, nihilne hominum fama, nihil Baiæ denique ipsæ loquuntur? Illæ vero non loquuntur solum, verum etiam personant, huc unius mulieris libidinem esse prolapsam, ut ea non modo solitudinem ac tenebras atque hæc flagitiorum integumenta non quærat, sed in turpissimis rebus frequentissima celebritate et clarissima luce lætetur.
Verum si quis est, qui etiam meretriciis amoribus interdictum juventuti putet, est ille quidem valde severus (negare non possum), sed abhorret non modo ab hujus sæculi licentia, verum etiam a majorum consuetudine atque concessis. Quando enim hoc non factitatum est, quando reprehensum, quando non permissum, quando denique fuit, ut, quod licet, non liceret? Hic ego jam rem* definiam, mulierem nullam nominabo; Tantum* * 8 in medio relinquam. Si quæ non nupta mulier domum suam patefecerit omnium cupiditati palamque sese in meretricia vita collocarit, virorum alienissimorum conviviis uti instituerit, si hoc in urbe, si in hortis, si in Baiarum illa celebritate faciat, si denique ita sese gerat non incessu solum, sed ornatu atque comitatu, non flagrantia oculorum, non libertate sermonum, sed etiam complexu, osculatione, actis, navigatione, conviviis, ut non solum meretrix, sed etiam proterva meretrix procaxque videatur: cum hac si qui adulescens forte fuerit, utrum hic tibi, L. Herenni, adulter an amator, expugnare pudicitiam an explere libidinem voluisse videatur? Obliviscor jam injurias tuas, Clodia, depono memoriam doloris mei; Quæ abs te crudeliter in meos me absente facta sunt, neglego; Ne sint hæc in te dicta, quæ dixi. Sed ex te ipsa requiro, quoniam et crimen accusatores abs te et testem ejus criminis te ipsam dicunt se habere. Si quæ mulier sit ejus modi, qualem ego paulo ante descripsi, tui dissimilis, vita institutoque meretricio, cum hac aliquid adulescentem hominem habuisse rationis num tibi perturpe aut perflagitiosum esse videatur? Ea si tu non es, sicut ego malo, quid est, quod obiciant Cælio? Sin eam te volunt esse, quid est, cur nos crimen hoc, si tu contemnis, pertimescamus? Quare nobis da viam rationemque defensionis. Aut enim pudor tuus defendet nihil a M. Cælio petulantius esse factum, aut impudentia et huic et ceteris magnam ad se defendendum facultatem dabit.
XXI. Sed quoniam emersisse jam e vadis et scopulos prætervecta videtur oratio mea, perfacilis mihi reliquus cursus ostenditur. Duo sunt enim crimina una in muliere summorum facinorum, auri, quod sumptum a Clodia dicitur, et veneni, quod ejusdem Clodiæ necandæ causa parasse Cælium criminantur. Aurum sumpsit, ut dicitis, quod L. Luccei servis daret, per quos Alexandrinus Dio, qui tum apud Lucceium habitabat, necaretur. Magnum crimen vel in legatis insidiandis vel in servis ad hospitem domini necandum sollicitandis, plenum sceleris consilium, plenum audaciæ Quo quidem in crimine primum illud requiro, * 6 dixeritne Clodiæ, quam ad rem aurum sumeret, an non dixerit. Si non dixit, cur dedit? Si dixit, eodem se conscientiæ scelere devinxit. Tune aurum ex armario tuo promere ausa es, tune Venerem illam tuam spoliare ornamentis, spoliatricem ceterorum, cum scires, quantum ad facinus aurum hoc quæreretur, ad necem legati, ad L. Luccei, sanctissimi hominis atque integerrimi, labem sceleris sempiternam? Huic facinori tanto tua mens liberalis conscia, tua domus popularis ministra, tua denique hospitalis illa Venus
Adiutrix esse non debuit. Vidit hoc Balbus; Celatam esse Clodiam dixit, atque ita Cælium ad illam attulisse, se ad ornatum ludorum aurum quærere. Si tam familiaris erat Clodiæ, quam tu esse vis, cum de libidine ejus tam multa dicis, dixit profecto, quo vellet aurum; Si tam familiaris non erat, non dedit. Ita, si verum tibi Cælius dixit, o immoderata mulier, sciens tu aurum ad facinus dedisti; Si non est ausus dicere, non dedisti.
XXII. Quid ego nunc argumentis huic crimini, quæ sunt innumerabilia, resistam? Possum dicere mores M. Cæli longissime a tanti sceleris atrocitate esse disiunctos; Minime esse credendum homini tam ingenioso tamque prudenti non venisse in mentem rem tanti sceleris ignotis alienisque servis non esse cre- * * dendam. Possum etiam illa et ceterorum patronorum et mea consuetudine ab accusatore perquirere, ubi sit congressus cum servis Luccei Cælius, qui ei fuerit aditus; Si per se, qua temeritate; Si per alium, per quem? Possum omnes latebras suspicionum peragrare dicendo; Non causa, non locus, non facultas, non conscius, non perficiendi, non occultandi maleficii spes, non ratio ulla, non vestigium maximi facinoris
Reperietur. Sed hæc, quæ sunt oratoris propria, quæ mihi non propter ingenium meum, sed propter hanc exercitationem usumque dicendi fructum aliquem ferre potuissent, cum ame ipso elaborata proferri viderentur, brevitatis causa relinquo omnia. Habeo enim, judices, quem vos socium vestræ religionis jurisque jurandi facile esse patiamini, L. Lucceium, sanctissimum hominem et gravissimum testem, qui tantum facinus in famam atque fortunas suas neque non audisset illatum a Cælio neque neglexisset neque tulisset. An ille vir illa humanitate præditus, illis studiis, illis artibus atque doctrina illius ipsius periculum, quem propter hæc ipsa studia diligebat, neglegere potuisset et, quod facinus in alienum hominem intentum severe acciperet, id omisisset curare in hospitem? Quod per ignotos actum cum comperisset, doleret, id a suis servis temptatum esse neglegeret? Quod in agris locisve publicis factum reprehenderet, id in urbe ac suæ domi cœptum esse leniter ferret? Quod in alicujus agrestis periculo non prætermitteret, id homo eruditus in insidiis
Doctissimi hominis dissimulandum putaret? Sed cur diutius vos, judices, teneo? Ipsius jurati religionem auctoritatemque percipite atque omnia diligenter testimonii verba cognoscite. Recita.
. Quid exspectatis amplius? An aliquam vocem putatis ipsam pro se causam et veritatem posse mittere? Hæc est innocentiæ defensio, hæc ipsius causæ oratio, hæc una vox veritatis. In crimine ipso nulla suspicio est, in re nihil est argumenti, in negotio, quod actum esse dicitur, nullum vestigium sermonis, loci, temporis; Nemo testis, nemo conscius nominatur, totum crimen profertur ex inimica, ex infami, ex crudeli, ex facinerosa, ex libidinosa domo; Domus autem illa, quæ temptata esse scelere isto nefario dicitur, plena est integritatis, dignitatis, officii religionis; Ex qua domo recitatur vobis jure jurando devincta auctoritas, ut res minime dubitanda in contentione ponatur, utrum temeraria, procax, irata * 6 mulier finxisse crimen, an gravis sapiens moderatusque vir religiose testimonium dixisse videatur.
XXIII. Reliquum est igitur crimen de veneno; Cujus ego nec principium invenire neque evolvere exitum possum. Quæ fuit enim causa, quam ob rem isti mulieri venenum dare vellet Cælius? Ne aurum redderet? Num petivit? Ne crimen hæreret? Numquis obiecit? Num quis denique fecisset mentionem, si hic nullius nomen detulisset? Quin etiam L. Herennium dicere audistis verbo se molestum non futurum fuisse Cælio, nisi iterum eadem de re suo familiari absoluto nomen hic detulisset. Credibile est igitur tantum facinus ob nullam causam esse commissum? Et vos non videtis fingi sceleris maximi crimen, ut alterius causa sceleris suscipiendi fuisse videatur? Cui denique commisit, quo adiutore usus est, quo socio, quo conscio, cui tantum facinus, cui se, cui salutem suam credidit? Servisne mulieris? Sic enim obiectum est. Et erat tam demens hic, cui vos ingenium certe tribuitis, etiamsi cetera inimica oratione detrahitis, ut omnes suas fortunas alienis servis committeret? At quibus servis? Refert enim magnopere id ipsum. Iisne, quos intellegebat non communi condicione servitutis uti, sed licentius, liberius, familiarius cum domina vivere? Quis enim hoc non videt,judices, aut quis ignorat, in ejus modi domo, in qua mater familias meretricio more vivat, in qua nihil geratur, quod foras proferendum sit, in qua inusitatæ, libidines, luxuries, omnia denique inaudita vitia ac flagitia versentur, hic servos non esse servos, quibus omnia committantur, per quos gerantur, qui versentur isdem in voluptatibus, quibus occulta credantur, ad quos aliquantum etiam ex cotidianis sumptibus ac luxurie redundet? Id igitur Cælius non videbat? Si enim tam familiaris erat mulieris, quam vos vultis, istos quoque servos familiares esse dominæ sciebat. Sin ei tanta consuetudo, quanta a vobis inducitur, non erat, quæ cum servis potuit familiaritas esse tanta?
XXIV. Ipsius autem veneni quæ ratio fingitur? Ubi quæsitum est, quem ad modum paratum, quo pacto, cui, quo in loco traditum? Habuisse aiunt domi vimque ejus esse expertum in servo quodam ad eam rem ipsam parato; Cujus perceleri interitu esse
Ab hoc comprobatum venenum. Pro di immortales! Cur interdum in hominum sceleribus maximis aut conivetis aut præsentis fraudis pœnas in diem reservatis? Vidi enim, vidi et illum hausi dolorem vel acerbissimum in vita, cum Q. Metellus abstraheretur e sinu gremioque patriæ, cumque ille vir, qui se natum huic imperio putavit, tertio die post quam in * * curia, quam in rostris, quam in re publica floruisset, integerrima ætate, optimo habitu, maximis viribus eriperetur indignissime bonis omnibus atque universæ civitati. Quo quidem tempore ille moriens, cum jam ceteris ex partibus oppressa mens esset, extremum sensum ad memoriam rei publicæ reservabat, cum me intuens flentem significabat interruptis ac morientibus vocibus, quanta impenderet procella mihi, quanta tempestas civitati, et cum parietem sæpe feriens eum, qui cum Q. Catulo fuerat ei communis, crebro Catulum, sæpe me, sæpissime rem publicam nominabat, ut non tam se emori quam spoliari suo præsidio cum patriam, tum etiam me doleret. Quem quidem virum si nulla vis repentini sceleris sustulisset, quonam modo ille furenti fratri suo consularis restitisset, qui consul incipientem furere atque tonantem sua se manu interfecturum audiente senatu dixerit? Ex hac igitur domo progressa ista mulier de veneni celeritate dicere audebit? Nonne ipsam domum metuet, ne quam vocem eiciat, non parietes conscios, non noctem illam funestam ac luctuosam perhorrescet?
Sed revertor ad crimen; Etenim hæc facta illius clarissimi ac fortissimi viri mentio et vocem meam fletu debilitavit et mentem dolore impedivit.
XXV. Sed tamen venenum unde fuerit, quem ad modum paratum sit, non dicitur. Datum esse aiunt huic P. Licinio, pudenti adulescenti et bono, Cæli familiari; Constitutum esse cum servis, ut venirent ad balneas Senias; Eodem Licinium esse venturum atque iis veneni pyxidem traditurum. Hic primum illud requiro, quid attinuerit ferri in eum locum constitutum, cur illi servi non ad Cælium domum venerint. Si manebat tanta illa consuetudo Cæli, tanta familiaritas cum Clodia, quid suspicionis esset, si apud Cælium mulieris servus visus esset? Sin autem jam suberat simultas, exstincta erat consuetudo, discidium exstiterat, " hinc illæ lacrimæ " nimirum, et hæc causa est omnium horum scelerum atque criminum. " Immo," inquit, " cum servi ad dominam rem totam et maleficium Cæli detulissent, mulier ingeniosa præcepit his ut omnia Cælio pollicerentur; Sed ut venenum, cum a Licinio traderetur, manifesto comprehendi posset, constitui locum jussit balneas Senias, ut eo mitteret amicos, qui delitiscerent, deinde repente, cum venisset Licinius * * venenumque traderet, prosilirent hominemque comprenderent."
XXVI. Quæ quidem omnia, judices, perfacilem mum balneas publicas constituerat? In quibus non invenio quæ latebra togatis hominibus esse posset. Nam si essent in vestibulo balnearum, non laterent; Sin se in intimum conicere vellent, nec satis commode calceati et vestiti id facere possent et fortasse non reciperentur, nisi forte mulier potens quadrantaria illa permutatione familiaris facta erat balneatori.
Atque equidem vehementer exspectabam, quinam isti viri boni testes hujus manifesto deprehensi veneni dicerentur; Nulli enim sunt adhuc nominati. Sed non dubito, quin sint pergraves, qui primum sint talis feminæ familiares, deinde eam provinciam susceperint, ut in balneas contruderentur, quod illa nisi a viris honestissimis ac plenissimis dignitatis, quam velit sit potens, numquam impetravisset. Sed quid ego de dignitate istorum testium loquor? Virtutem eorum diligentiamque cognoscite. " In balneis delituerunt." Testes egregios! " Dein temere prosiluerunt." Homines temperantes! Sic enim fingunt, cum Licinius venisset, pyxidem teneret in manu, conaretur tradere, nondum tradidisset, tum repente evolasse istos præclaros testes sine nomine; *
CI CEllO Licinium autem, cum jam manum ad tradendam pyxidem porrexisset, retraxisse atque illo repentino hominum impetu se in fugam conjecisse. O magna vis veritatis, quæ contra hominum ingenia, calliditatem, sollertiam contraque fictas omnium insidias facile se per se ipsa defendat!
XXVII. Velut hæc tota fabella veteris et plurimarum fabularum poetriæ quam est sine argumento, quam nullum invenire exitum potest! Quid enim? Isti tot viri (nam necesse est fuisse non paucos, ut et comprehendi Licinius facile posset et res multorum oculis esset testatior) cur Licinium de manibus amiserunt? Qui minus enim Licinius comprehendi potuit, cum se retraxit, ne pyxidem traderet, quam si tradidisset? Erant enim illi positi, ut comprehenderent Licinium, ut manifesto Licinius teneretur, aut cum retineret venenum aut cum tradidisset. Hoc fuit totum consilium mulieris, hæc istorum provincia, qui rogati sunt; Quos quidem tu quam ob rem " temere prosiluisse " dicas atque ante tempus, non reperio. Fuerant ad hoc rogati, fuerant ad hanc rem collocati, ut venenum, ut insidiæ, facinus denique ipsum ut manifesto comprehenderetur. Potueruntne magis tempore prosilire, quam cum Licinius venisset, cum in manu teneret veneni pyxidem? Quæ cum jam erat tradita servis, si evasissent subito ex balneis mulieris amici Liciniumque comprehendissent, imploraret hominum fidem atque a se illam pyxidem traditam pernegaret. Quem quo modo illi reprehenderent? Vidisse se dicerent? Primum ad se revocarent maximi facinoris crimen; Deinde id se vidisse dicerent, quod, quo loco collocati fuerant, non potuissent videre. Tempore igitur ipso se ostenderunt, cum Licinius venisset, pyxidem expediret, manum porrigeret, venenum traderet. Mimi ergo est jam exitus, non fabulæ; In quo cum clausula non invenitur, fugit aliquis e manibus, deinde scabilla concrepant, aulæum tollitur. 6β XXVIII. Quæro enim, cur Licinium titubantem, hæsitantem, cedentem, fugere conantem mulieraria manus ista de manibus amiserit, cur non comprenderint, cur non ipsius confessione, multorum oculis, facinoris denique voce tanti sceleris crimen expresserint. An timebant, ne tot unum, valentes imbecillum, alacres perterritum superare non possent?
Nullum argumentum in re, nulla suspicio in causa, nullus exitus criminis reperietur. Itaque hæc causa ab argumentis, a eoniectura, ab iis signis, quibus veritas illustrari solet, ad testes tota traducta est. Quos quidem ego, judices, testes non modo sine ullo timore, sed etiam cum aliqua spe delectationis ex-
Specto. Prægestit animus jam videre primum lautos juvenes mulieris beatæ ac nobilis familiares, deinde fortes viros ab imperatrice in insidiis atque in præsidio balnearum collocatos; Ex quibus requiram, quem ad modum latuerint aut ubi, alveusne ille an equus Trojanus fuerit, qui tot invictos viros muliebre bellum gerentes tulerit ac texerit. Illud vero respondere cogam, cur tot viri ac tales hunc et unum et tam imbecillum, quam videtis, non aut stantem comprenderint aut fugientem consecuti sin t; Qui se numquam profecto, si in istum locum processerint, explicabunt. Quam volent in conviviis faceti, dicaces, non numquam etiam ad vinum diserti sint, alia fori vis est, alia triclinii, alia subselliorum ratio, alia lectorum; Non idem judicum comissatorumque conspectus; Lux denique longe alia est solis, alia lychnorum. Quam ob rem excutiemus omnes istorum delicias, omnes ineptias, si prodierint. Sed me audiant, navent aliam operam, aliam ineant gratiam, in aliis se rebus ostentent, vigeant apud istam mulierem venustate, dominentur sumptibus, hæreant, jaceant, deserviant; Capiti vero innocentis fortunisque parcant.
XXIX. At sunt servi illi de cognatorum sententia, nobilissimorum et clarissimorum hominum, manu missi. Tandem aliquid invenimus, quod ista mulier de suorum propinquorum fortissimorum virorum sententia atque auctoritate fecisse dicatur. Sed scire cupio, quid habeat argumenti ista manumissio; In qua aut crimen est Cælio quæsitum aut quæstio sublata aut multarum rerum consciis servis cum causa præmium persolutum. " At propinquis " inquit " placuit." Cur non placeret, cum rem tute ad eos non ab aliis tibi adlatam, sed ate ipsa com-
Pertam deferre diceres? Hic etiam miramur, si illam commenticiam pyxidem obscenissima sit fabula consecuta? Nihil est, quod in ejus modi mulierem non cadere videatur. Audita et percelebrata sermonibus res est. Percipitis animis, judices, jam dudum, quid velim vel potius quid nolim dicere. Quod etiamsi est factum, certe a Cælio non est factum (quid enim attinebat?); Est enim ab aliquo adulescente fortasse non tam insulso quam non verecundo. Sin autem est fictum, non illud quidem modestum, sed tamen est non infacetum mendacium; Quod profecto numquam hominum sermo atque opinio comprobasset, nisi omnia, quæ cum turpitudine aliqua dicerentur, in istam quadrare apte viderentur.
Dicta est ame causa, judices, et perorata. Jam intellegitis, quantum judicium sustineatis, quanta res sit commissa vobis. De vi quæritis. Quæ lex ad imperium, ad maiestatem, ad statum patriæ, ad salutem omnium pertinet, quam legem Q. Catulus armata dissensione civium rei publicæ pæne extremis temporibus tulit, quæque lex sedata illa flamma consulatus mei fumantes reliquias conjurationis exstinxit, hac nunc lege Cæli adulescentia non ad rei publicæ pœnas, sed ad mulieris libidines et delicias deposcitur?
XXX. Atque hoc etiam loco M. Camurti et C. Cæ semi damnatio prædicatur. O stultitiam! Stultitiamne dicam an impudentiam singularem! Audetisne, cum ab ea muliere veniatis, facere istorum hominum mentionem? Audetis excitare tanti flagitii memoriam non exstinctam illam quidem, sed repressam vetustate? Quo enim illi crimine peccatoque perierunt? Nempe quod ejusdem mulieris dolorem et injuriam Vettiano nefario stupro sunt persecuti. Ergo ut audiretur Vetti nomen in causa, ut illa vetus * * æraria fabula referretur, idcirco Camurti et Cæ semi est causa renovata? Qui quamquam lege de vi certe non tenebantur, eo maleficio tamen erant implicati, ut ex nullius legis laqueis eximendi viderentur. M. vero Cælius cur in hoc judicium vocatur? Cui neque proprium quæstionis crimen obicitur nec vero aliquod ejus modi, quod sit a lege seiunctum, cum vestra severitate conjunctum; Cujus prima ætas dedita disciplinæ fuit iisque artibus, quibus instituimur ad hunc usum forensem, ad capessendam rem publicam, ad honorem, gloriam, dignitatem; Iis autem fuit amicitiis majorum natu, quorum imitari industriam continentiamque maxime vellet, iis æqualium studiis, ut eundem quem optimi ac nobilissimi petere cursum laudis videretur. Cum autem paulum jam roboris accessisset ætati, in Africam profectus est Q. Pompeio pro consule contubernalis, castissimo homini atque omnis officii diligentissimo; In qua provincia cum res erant et possessiones paternæ, tum etiam usus quidam provincialis non sine causa a majoribus huic ætati tributus. Decessit illinc Pompei judicio probatissimus, ut ipsius testimonio cognoscetis. Voluit vetere instituto eorum adulescentium exemplo, qui post in civitate summi viri et clarissimi cives exstiterunt, industriam suam a populo Romano ex aliqua illustri accusatione cognosci.
XXXI. Vellem alio potius eum cupiditas gloriæ detulisset; Sed abiit hujus tempus querellæ. Accusavit C. Antonium, collegam meum, cui misero præclari in rem publicam beneficii memoria nihil profuit, nocuit opinio maleficii cogitati. Postea nemini umquam concessit æqualium, plus ut in foro, plus ut in negotiis versaretur causisque amicorum, plus ut valeret inter suos gratia. Quæ nisi vigilantes homines, nisi sobrii, nisi industrii consequi non possunt, omnia labore et diligentia est consecutus. In hoc flexu quasi ætatis (nihil enim occultabo fretus humanitate ac sapientia vestra) fama adulescentis paulum hæsit ad metas notitia nova mulieris et infelici vicinitate et insolentia voluptatum, quæ cum inclusæ diutius et prima ætate compressæ et constrictæ fuerunt, subito se non numquam profundunt atque eiciunt universæ. Qua ex vita vel dicam quo ex sermone (nequaquam enim tantum erat, * 6 quantum homines loquebantur) — verum ex eo, quicquid erat, emersit totumque se ejecit atque extulit, tantumque abest ab illius familiaritatis infamia, ut ejusdem nunc ab sese inimicitias odiumque propulset.
Atque ut iste interpositus sermo deliciarum desidiæque moreretur (fecit me invito mehercule et multum repugnante, sed tamen fecit), nomen amici mei de ambitu detulit; Quem absolutum insequitur, revocat; Nemini nostrum obtemperat, est violentior, quam vellem. Sed ego non loquor de sapientia, quæ non cadit in hanc ætatem; De impetu animi loquor, de cupiditate vincendi, de ardore mentis ad gloriam; Quæ studia in his jam ætatibus nostris contractiora esse debent, in adulescentia vero tamquam in herbis significant, quæ virtutis maturitas et quantæ fruges industriæ sint futuræ. Etenim semper magno ingenio adulescentes refrenandi potius a gloria quam incitandi fuerunt; Amputanda plura sunt illi ætati, siquidem efflorescit ingenii laudibus, quam inserenda. Quare, si cui nimium effervisse videtur hujus vel in suscipiendis vel in gerendis inimicitiis vis, ferocitas, pertinacia, si quem etiam minimorum horum aliquid offendit, si purpuræ genus, si amicorum catervæ, si splendor, si nitor, jam ista deferverint, jam ætas omnia, jam usus, jam dies mitigarit.
XXXII. Conservate igitur rei publicæ, judices, * civem bonarum artium, bonarum partium, bonorum virorum. Promitto hoc vobis et rei publicæ spondeo, si modo nos ipsi rei publicæ satis fecimus, numquam hunc a nostris rationibus seiunctum fore. Quod cum fretus nostra familiaritate promitto, tum quod durissimis se ipse legibus jam obligavit. Non enim potest, qui hominem consularem, cum ab eo rem publicam violatam esse diceret, in judicium vocarit, ipse esse in re publica civis turbulentus; Non potest, qui ambitu ne absolutum quidem patiatur esse absolutum, ipse impune umquam esse largitor. Cælio res publica, judices, duas accusationes vel obsides periculi vel pignora voluntatis. Quare oro obtestorque vos, judices, ut, qua in civitate paucis his diebus Sex. Clœlius absolutus sit, quem vos per biennium aut ministrum seditionis aut ducem vidistis, hominem sine re, sine fide, sine spe, sine sede, sine fortunis, ore, lingua, manu, vita omni inquinatum, qui ædes sacras, qui censum populi Romani, qui memoriam publicam suis manibus incendit, qui Catuli monumentum adflixit, meam domum diruit, mei fratris incendit, qui in Palatio atque in urbis oculis servitia ad cædem et inflammandam urbem incitavit: in hac civitate ne patiamini illum absolutum muliebri gratia, M. Cælium libidini muliebri condonatum, ne eadem mulier cum suo coniuge et fratre et turpissimum latronem eripuisse et honestissimum adulescentem
Oppressisse videatur. Quod cum hujus vobis adulescentiam proposueritis, constituitote ante oculos etiam hujus miseri senectutem, qui hoc unico filio nititur, in hujus spe requiescit, hujus unius casum pertimescit; Quem vos supplicem vestræ misericordiæ, servum potestatis, abiectum non tam ad pedes quam ad mores sensusque vestros, vel recordatione parentum vestrorum vel liberorum jucunditate sustentate, ut in alterius dolore vel pietati vel indulgentiæ vestræ serviatis. Nolite, indices, aut hunc jam natura ipsa occidentem velle maturius exstingui vulnere vestro quam suo fato, aut hunc nunc primum florescentem firmata jam stirpe virtutis tamquam turbine aliquo aut subita
Tempestate pervertere. Conservate parenti filium, parentem filio, ne aut senectutem jam prope despera-
Tam contempsisse aut adulescentiam plenam spei maximæ non modo non aluisse vos verum etiam perculisse atque addixisse videamini. Quem si nobis, si suis, si rei publicæ conservatis, addictum, deditum, obstrictum vobis ac liberis vestris habebitis omniumque hujus nervorum ac laborum vos potissimum, judices, fructus uberes diuturnosque capietis.