M. Tullius Cicero: Pro A. Cæcina

I. Si quantum in agro locisque desertis audacia potest, tantum in foro atque in judiciis impudentia valeret, non minus nunc in caussa cederet A. Cæcina Sex. Acbutii impudentiæ quam tum in vi facienda cessit audaciæ. Verum et illud considerati hominis esse putavit, qua de re jure disceptari oporteret, armis non contendere; Et hoc constantis, quicum vi et armis certare noluisset, eum jure judicioque

Superare. Ac mihi quidem quum audax præcipue fuisse videtur Æbutius in convocandis hominibus et armandis, tum impudens in judicio, non solum quod in judicium venire ausus est, nam id quidem tametsi improbe fit in aperta re, tamen malitia est jam usitatum, sed quod non dubitavit id ipsum quod arguitur confiteri: nisi forte hoc rationis habuit, quoniam, si facta vis esset moribus, superior in possessione retinenda non fuisset; Quia contra jus moremque facta sit, A. Cæcinam cum amicis metu caussa more institutoque omnium defendatur, nos inferiores in agendo non futuros; Sin a consuetudine recedatur, se quo impudentius egerit hoc superiorem discessurum. Quasi vero aut idem possit in judicio improbitas quod in vi confidentia, aut nos non eo libentius tum audaciæ cesserimus quo nunc im-

Pu dentiæ facilius obsisteremus. Itaque longe alia ratione, recuperatores, ad agendam caussam hac actione venio atque initio veneram. Tum enim nostræ caussæ spes erat posita in defensione mea, nunc in confessione adversarii; Tum in nostris, nunc vero in illorum testibus: de quibus ego antea laborabam, ne, si improbi essent, falsi aliquid dicerent, si probi existimarentur, quod dixissent probarent, nunc sum animo æquissimo. Si enim sunt viri boni, me adiuvant, quum id jurati dicunt quod ego injuratus insimulo. Sin autem minus idonei, me non lædunt; Quum iis sive creditur, creditur hoc ipsum quod nos arguimus, sive fides non habetur, de adversarii testium fide derogatur.

II. Verum tamen quum illorum actionem caussæ considero, non video quid impudentius dici possit; Quum autem vestram in judicando dubitationem, vereor ne id quod videntur impudenter fecisse astute et callide fecerint. Nam si negassent vim hominibus armatis esse factam, facile honestissimis testibus in re perspicua tenerentur; Sin confessi essent, et id quod nullo tempore jure fieri potest, tamen ab se jure factum esse defenderent, sperarunt, id quod assecuti sunt, se iniecturos vobis caussam deliberandi et judicandi justam moram ac religionem; Simul illud, quod indignissimum est, futurum arbitrati sunt, ut in hac caussa non de improbitate Sex. Æbutii, sed

De jure civili judicium fieri videretur. Qua in re si mihi esset unius A. Cæcinæ caussa agenda, profiterer satis idoneum esse me defensorem, propterea quod fidem meam diligentiamque præstarem, quæ quum sunt in actore caussæ, nihil est in re præsertim aperta ac simplici quod excellens ingenium requiratur. Sed quum de eo mihi jure dicendum sit quod pertineat ad omnes, quod constitutum sit a majoribus, conservatum usque ad hoc tempus, quo sublato non solum pars aliqua juris deminuta, sed etiam vis ea quæ juri maxime est adversaria judicio confirmata esse videatur, video summi ingenii caussam esse, non ut id demonstretur quod ante oculos est, sed ne, si quis vobis error in tanta re sit obiectus, omnes potius me arbitrentur caussæ quam vos religioni vestræ defuisse.

Quamquam ego mihi sic persuadeo, recuperatores, non vos tam propter juris obscuram dubiamque rationem bis jam de eadem caussa dubitasse, quam, quod videtur ad summam illius existimationem hoc judicium pertinere, moram ad condemnandum acquisisse, simul et illi spatium ad sese colligendum dedisse. Quod quoniam jam in consuetudinem venit, et id viri boni, vestri similes, in judicando faciunt, reprehendendum fortasse minus, querendum vero magis etiam videtur, ideo quod omnia judicia aut distrahendarum controversiarum, aut puniendorum maleficiorum caussa reperta sunt; Quorum alterum levius est, propterea quod et minus lædit, et persæpe disceptatore domestico diiudicatur; Alterum est vehementissimum, quod et ad graviores res pertinet, et non honorariam operam amici, sed severitatem judicis ac

Vim requirit. Quod est gravius et cujus rei caussa maxime judicia constituta sunt, id jam mala consuetudine dissolutum est. Nam ut quæque res est turpissima, sic maxime et maturissime vindicanda es t: at de eadem hac, quia existimationis periculum est, tardissime judicatur. III. Qui igitur convenit, quæ caussa fuerit ad constituendum judicium, eandem moram esse ad judicandum? Si quis, quod spopondit, qua in re verbo se obligavit uno, id non facit, maturo judicio, sine ulla religione judicis condemnatur: qui per tutelam aut societatem aut rem mandatam aut fiduciæ rationem fraudavit quempiam, in eo, quo delictum majus est, eo pœna est

Tardior. " Est enim turpe judicium." — Ex facto quidem turpi. Videte igitur quam inique accidat, quia res indigna sit" ideo turpem existimationem sequi; Quia turpis existimatio sequatur" ideo rem indignam non vindicari

Ac si qui mihi hoc judex recuperatorve dicat: Potuisti enim leniore actione confligere: potuisti ad tuum jus faciliore et commodiore judicio pervenire; Quare aut muta actionem, aut noli mihi instare ut judicem; " Tamen is aut timidior videatur quam fortem, aut cupidior quam sapientem judicem esse æquum est, si aut mihi præscribat quemadmodum meum jus persequar, aut ipse id quod ad se delatum sit non audeat judicare. Etenim si prætor, is qui judicia dat, numquam petitori præstituit qua actione illum uti velit, videte quam iniquum sit constituta jam re, judicem quid agi potuerit aut quid possit,

Non quid actum sit, quærere. Verumtamen nimiæ vestræ benignitati pareremus, si alia ratione jus nostrum recuperare possemus. Nunc vero quis est qui aut vim hominibus armatis factam relinqui putet oportere, aut ejus rei leniorem actionem nobis aliquam demonstrare possit? Ex quo genere peccati, ut illi clamitant" vel injuriarum vel capitis judicia constituta sunt, in eo potestis atrocitatem nostram reprehendere, quum videatis nihil aliud actum nisi possessionem per interdictum esse repetitam?

IV Verum sive vos existimationis illius periculum, sive Juris dubitatio tardiores fecit adhuc ad judicandum, alterius rei caussam vosmet ipsi jam vobis sæpius prolato judicio sustulistis, alterius ego vobis hodierno die caussam profecto auferam, ne diutius de controversia nostra ac de communi jure dubitetis.

Et si forte videbor altius initium rei demonstrandæ petisse quam me ratio juris et jus de quo judicium est, et natura caussæ cœgerit, quæso ut ignoscatis. Non enim minus laborat A, Cæcina ne summo jure egisse, quam ne certum jus non obtinuisse videatur.

M. Fulcinius fuit, recuperatores, e municipio Tarquiniensi, qui et domi suæ cum primis honestus existimatus est, et Romæ argentariam non ignobilem fecit. Is habuit in matrimonio Cæscnniam eodem e municipio, summo loco natam et probatissimam feminam, sicut et vivus ipse multis rebus ostendit et

In morte sua testamento declaravit. Huic Cæsenniæ fundum in agro Tarquiniensi vendidit temporibus illis difficillimis solutionis. Quum uteretur dote uxoris numerata, quo mulieri esset res cautior, curavit ut in eo fundo dos collocaretur. Aliquanto post jam argentaria dissoluta, Fulcinius huic fundo uxoris continentia quædam prædia atque adjuncta mercatur. Moritur Fulcinius: multa enim quæ sunt in re, quia remota sunt a caussa, prætermittam: testamento facit heredem quem habebat e Cæsennia filium: usum et fructum omnium bonorum suorum

Cæsenniæ legat ut frueretur una cum filio. Magnus honos viri jucundus mulieri fuisset, si diuturnum esse licuisset. Frueretur enim bonis cum eo quem suis bonis heredem esse cupiebat, et ex quo maximum fructum ipsa capiebat. Sed hunc fructum mature fortuna ademit. Nam brevi tempore M. Fulcinius adolescens mortuus est: heredem Cæsennium fecit: uxori grande pondus argenti matrique partem majorem bonorum legavit. Itaque in partem mulieres vocatæ sunt.

V. Quum esset hæc auctio hereditaria constituta, Æbutius iste, qui iamdiu Cæsenniæ viduitate ac solitudine aleretur, ac se in ejus familiaritatem insinuasset hac ratione, ut cum aliquo suo compendio negotia mulieris si qua acciderent controversiasque susciperet, versabatur eo quoque tempore in nis rationibus auctionis et partitionis, atque etiam se ipse inferebat et in trudebat et in eam opinionem Cæsenniam adducebat, ut mulier imperita nihil putaret agi callide posse ubi non adesset Æbutius.

Quam personam jam ex quotidiana cognoscitis vita, recuperatores, mulierum assentatoris, cognitoris viduarum, defensoris nimium litigiosi, cogniti ad Regiam, inepti ac stulti inter viros, inter mulieres periti juris et callidi, hanc personam imponite Æbutio; Is enim Cæsenniæ fuit Æbutius. Ne forte quæratis, num propinquus? Nihil alienius. Amicus aut a patre aut a viro traditus? Nihil minus. Quis igitur? Ille, ille, quem supra deformavi, voluntarius amicus mulieris, non necessitudine aliqua, sed ficto officio simulataque sedulitate conjunctus, magis opportuna opera nonnumquam quam aliquando fideli.

Quum esset, ut dicere institueram, constituta auctio Romæ, suadebant amici cognatique Cæsenniæ, id quod ipsi quoque mulieri veniebat in mentem, quoniam potestas esset emendi fundum illum Fulcinianum, qui fundo ejus antiquo continens esset, nullam esse rationem amittere ejusmodi occasionem, quum ei præsertim pecunia ex partitione deberetur; Nusquam posse eam melius collocari. Itaque hoc mulier facere constituit: mandat ut fundum sibi emat. Cui tandem? Cui putatis? An non in mentem vobis venit omnibus illius hoc munus esse ad omnia mulieris negotia parati, sine quo nihil satis caute, nihil satis callide posset agi? Recte attenditis. Æbutio negotium datur.

VI. Adest ad tabulam, licetur Æbutius; Deterrentur emptores multi, partim gratia Cæsenniæ, partim etiam pretio. Fundus addicitur Æbutio: pecuniam argentario promittit Æbutius: quo testimonio nunc vir optimus utitur sibi emptum esse; Quasi vero aut nos ei negemus addictum, aut tum * 6 quisquam fuerit qui dubitaret quin emeretur Cæsenni ac; Quum id plerique scirent, omnes fere audis sent, qui non audisset, is conjectura assequi posset, quum pecunia Cæsenniæ ex illa hereditate deberetur, eam porro in prædiis collocari maxime expediret,essent autem prædia,quæ mulieri maxime convenirent, ea venirent, liceretur is, quem Cæsenniæ dare operam nemo miraretur, sibi emere nemo posset

Suspicari. Hac emptione facta, pecunia solvitur a Cæsennia; Cujus rei putat iste rationem reddi non posse, quod ipse tabulas averterit; Se autem habere argentarii tabulas, in quibus sibi expensa pecunia lata Quum omnia ita facta essent, quemadmodum nos defendimus, Cæsennia fundum possedit locavitque; Neque ita multo post A. Cæcinæ nupsit. Ut in pauca conferam, testamento facto mulier moritur. Facit heredem ex deunce et semuncia Cæcinam, ex duabus sextulis M. Fulcinium, libertum superioris viri, Æbutio sextulam aspergit. Hanc sextulam illa mere edem isti esse voluit assiduitatis ct molestiæ, si quam ceperat. Iste autem hac sextula se ansam retinere omnium controversiarum putat.

VII. lam principio ausus est dicere non posse heredem esse Cæsenniæ Cæcinam; Quod is deteriore jure esset quam ceteri cives, propter incommodum Volaterranorum calamitatemque civilem. Itaque homo timidus imperitusque qui neque animi neque consilii satis haberet, non putavit esse tanti hereditatem ut de civitate in dubium veniret; Concessit, credo, Æbutio quantum vellet de Cæsenniæ bonis ut haberet: immo, ut viro forti ac sapienti dignum fuit, ita calumniam stultitiamque ejus

Obtrivit ac contudit. In possessione bonorum quum esset, et quum Iste sextulam suam nimium exaggeraret, nomine heredis arbitrum familiæ herciscundæ postulavit. Atque illis paucis diebus, posteaquam videt nihil se ab A. Cæcina posse litium terrore abradere, homini Romæ in foro denuntiat fundum illum, de quo ante dixi, cujus istum emptorem demonstravi fuisse mandatu Cæsenniæ, suum esse seque sibi emisse. Quid ais? Istius ille fundus est, quem sine ulla controversia quadriennium, hoc est, ex quo tempore fundus veniit, quoad vixit, possedit Cæsennia? Usus enim, inquit, ejus fundi et fructus, testamento viri, fuerat Cæsenniæ.

Quum hoc novæ litis genus tam malitiose intenderet, placuit Cæcinæ de amicorum sententia constituere, quo die in rem præsentem veniretur et de fundo Cæcina moribus deduceretur. Colloquuntur. Dies ex utriusque commodo sumitur. Cæcina cum amicis ad diem venit in castellum Axiam; Ex quo loco fundus is de quo agitur non longe abest. Ibi certior fit a pluribus homines permultos, liberos atque servos, cœgisse et armasse Æbutium. Quum id partim mirarentur, partim non crederent, ecce ipse Æbutius in castellum venit. Denuntiat Cæcinæ se armatos habere; Abiturum eum non esse, si accessisset. Cæcinæ placuit et amicis, quoad videretur salvo capite fieri posse, experiri tamen.

De castello descendunt, in fundum proficiscuntur. Videtur temere commissum; Verum, ut opinor, hoc fuit caussæ: tam temere istum re commissurum quam verbis minitabatur nemo putavit. VIII. Atque iste ad omnes introitus, qua adiri poterat non modo in eum fundum, de quo controversia erat, sed etiam in illum proximum de quo nihil ambigebatur, armatos homines opponit. Itaque primo quum in antiquum fundum ingredi vellet, quod ea proxime accedi poterat, frequentes armati obstiterunt.

Quo loco depulsus Cæcina, tamen qua potuit ad eum fundum profectus est, in quo ex conventu vim fieri oportebat; Ejus autem fundi extremam partem oleæ directo ordine definiunt. Ad eas quum accederetur, iste cum omnibus copiis præsto fuit, servumque suum nomine Antiochum ad se vocavit, et clara voce imperavit ut eum qui illum olearum ordinem intrasset occideret. Homo mea sententia prudentissiraus Cæcina, tamen in hac re plus mihi animi quam consilii videtur habuisse. Nam quum et armatorum multitudinem videret, et eam vocem propius, et jam ingredicns intra finem ejus loci, quem oleæ terminabant, impetum armati Antiochi ceterorumque tela atque incursum refugit. Eodem tempore se in fugam conferunt una amici advocatique ejus metu perterriti quemadmodum illorum testem

Dicere audistis. His rebus ita gestis, P. Dolabella prætor interdixit, ut est consuetudo,

Sine ulla exceptione, tantum ut unde deiecisset restitueret. Restituisse se dixit. Sponsio facta est. Hac de sponsione vobis judicandum est.

IX. Maxime fuit optandum Cæcinæ, recuperatores, ut controversiæ nihil haberet, secundo loco, ut ne cum tam improbo homine, tertio, ut cum tam stulto haberet. Etenim non minus nos stultitia illius sublevat quam lædit improbitas. Improbus fuit, quod homines cœgit, armavit coactis armatisque vim fecit. Læsit in eo Cæcinam, sublevat ibidem. Nam ineas ipsas res quas improbissime fecit testimonia

Sumpsit, et eis in caussa testimoniis utitur. Itaque mihi certum est, recuperatores, antequam ad meam defensionem meosque testes venio, illius uti confessione et testimoniis. Quid confitetur, atque ita libenter confitetur ut non solum fateri sed etiam profiteri videatur, recuperatores? " Convocavi homines: cœgi: armavi: terrore mortis ac periculo capitis ne acccdcres obstiti: ferro/' inquit, " ferro," et hoc dicit in judicio, " te reieci atque perterrui."

Quid, testes quid aiunt? P. Vetilius, propinquus Æbutii, se Æbutio cum armatis servis venisse advocatum. Quid præterea? Fuisse complures armatos. Quid aliud? Minatum esse Æbutium Cæcinæ. Quid ego de hoc teste dicam nisi hoc, recuperatores, ut ne idcirco minus ei credatis quod homo minus idoneus habetur, sed ideo credatis quod ex illa parte

Id dicit quod illi caussæ maxime est alienum? A. Terentius, alter testis, non modo Æbutium sed etiam se pessimi facinoris arguit. In Æbutium hoc dicit, armatos homines fuisse; De se autem hoc prædicat, Antiocho, Æbutii servo, imperasse ut in Cæcinam advenientem cum ferro invaderet. Quid loquar amplius de hoc homine? In quem ego hoc dicere, quum rogarer a Cæcina, numquam volui, ne arguere illum rei capitalis viderer; De eo dubito nunc quomodo aut loquar aut taceam, quum ipse hoc de se

Juratus prædicet. Deinde L. Cælius non solum Æbutium cum armatis dixit fuisse compluribus, verum etiam cum advocatis perpaucis eo venisse Cæcinam. X. De hoc ego teste detraham? Cui æque ac meo testi ut credatis postulo. P. Memmius secutus est, qui suum non parvum beneficium com fratris sui fundum dedisse dixit qua effugere possent, quum essent omnes metu perterriti. Huic ego testi gratias agam, quod et in re misericordem se præ-

Buerit et in testimonio religiosum. A. Atilius et ejus filius L. Atilius et armatos ibi fuisse et se suos armatos adduxisse dixerunt. Etiam hoc amplius: quum Æbutius Cæcinæ malum minaretur, ibi tum Cæcinam postulasse ut moribus deductio fieret. Hoc idem P. Rutilius dixit, et eo libentius dixit, ut aliquo in judicio ejus testimonio creditum putaretur. Duo præterea testes nihil de vi, sed de re ipsa atque emptione fundi dixerunt; P. Cæsennius, auctor fundi, non tam auctoritate gravi quam corpore, et argentarius Sex. Clodius, cui nomen est Phormio, nec minus niger nec minus confidens quam ille Terentianus est Phormio, nihil de vi dixerunt, nihil præterea quod ad vestrum judicium pertineret.

Decimo vero loco testis exspectatus et ad extremum reservatus dixit, senator populi Romani, splendor ordinis, decus atque ornamentum judiciorum, exemplar antiquæ religionis, Fidiculanius Falcula; Qui quum ita vehemens acerque venisset ut non modo Cæcinam periurio suo læderet, sed etiam mihi videretur irasci, ita eum placidum mollemque reddidi ut non auderet, sicut meministis, iterum dicere, quot millia fundus suus abesset ab Urbe. Nam quum dixisset minus populus cum risu acclamavit, " ipsa esse." Meminerant enim

Omnes quantum in Albiano judicio accepisset. In eum quid dicam nisi id quod negare non possit? Venisse in consilium publicæ quæstionis, quum ejus consilii judex non esset; Et in eo consilio, quum caussam non audisset et potestas esset ampliandi, dixisse; Quum incognita re judicare voluisset, maluisse condemnare quam absolvere; Quum, si uno minus damnarent, condemnari reus non posset, non ad cognoscendam caussam sed ad explendam damnationem præsto fuisse. Utrum gravius aliquid in quempiam dici potest quam ad hominem condemnandum, quem numquam vidisset neque audisset, adductum pretio esse? An certius quidquam obiici potest quam quod is cui obiicitur

Ne nutu quidem infirmare conatur? Verumtamen is testis, ut facile intelligeretis eum non adfuisse animo, quum ab illis caussa ageretur testesque dicerent, sed tantisper de aliquo reo cogitasse, quum omnes ante eum dixissent testes armatos cum Æbutio fuisse complures, solus dixit non fuisse. Visus est mihi primo veterator intelligere præclare quid caussæ optaret, et tantummodo errare, quod omnes testes infirmaret, qui ante eum dixissent; Quum subito, ecce idem qui solet, duos solos servos armatos fuisse dixit. Quid huic tu homini facias? Nonne concedas interdum ut excusatione summæ stultitiæ summæ improbitatis odium deprecctur?

Utrum, recuperatores, his testibus non credidistis, quum quid liqueret non habuistis? — At controversia non erat quin verum dicerent — an in coacta multitudine, in armis, in telis, in præsenti metu mortis perspicuoque periculo cædis dubium vobis fuit inesse vis aliqua videretur necne? Quibus igitur in rebus vis intclligi potest, si in his non intelligetur? An vero illa defensio vobis præclara visa est: Non deicci, sed obstiti? Non enim te sum passus in fundum ingredi, sed armatos homines opposui, ut intelligeres, si in fundo pedem posuisses, statim tibi esse pereundum. Quid ais? Is qui armis perterritus, fugatus, pulsus est, non videtur esse deiectus? Posterius de verbo videbimus: nunc rem ipsam ponamus quam illi non negant, et ejus rei jus actionemque quæramus.

Est hæc res posita, quæ ab adversario non negatur: Cæcinam, quum ad constitutam diem tempusque venisset, ut vis ac deductio moribus fieret, pulsum prohibitumque esse vi coactis hominibus et juris, ignarus negotiorum ac litium, hanc puto me habere actionem ut per interdictum meum jus teneam atque injuriam tuam persequar. Fac in hoc errare me nec ullo modo posse per hoc interdictum id assequi quod velim; Te uti in hac re magistro volo.

Quæro, sitne aliqua hujus rei actio an nulla. Convocari homines propter possessionis controversiam non oportet, armari multitudinem juris retinendi caussa non convenit, nec juri quidquam tam inimicum quam vis, nec æquitati quidquam tam infestum est quam convocati homines et armati.

XII. Quod quum ita sit, resque ejusmodi sit ut in primis a magistratibus animadvertenda esse videatur, iterum quæro, sitne ejus rei aliqua actio an nulla. Nullam esse dices? Audire cupio. Qui in pace et otio, quum manum fecerit, copias pararit, multitudinem hominum cœgerit, armarit, instruxerit, homines inermos, qui ad constitutum experiundi juris gratia venissent, armis, viris, terrore periculoque mortis

Reppulerit, fugarit, averterit, hoc dicat: " Feci equidem quæ dicis omnia: et ea sunt et turbulenta et temeraria et periculosa: quid ergo est? Impune feci: nam quid agas mecum ex jure civili ac prætorio non habes." Ltane vero, recuperatores; Hoc vos audietis, et apud vos dici patiemini sæpius? Quum majores nostri tanta diligentia prudentiaque fuerint, ut omnia omnium non modo tantarum rerum, sed etiam tenuissimarum jura statuerint persccutique sint, ut hoc genus unum vel maximum prætermitterent, ut, si qui me exire domo mea cœgisset armis, haberem actionem, si qui introire prohibuisset, non haberem? Nondum de Cæcinæ caussa disputo, nondum de jure possessionis nostræ loquor: tantum

De tua defensione, C. Piso, queror. Quoniam ita dicis et ita constituis, si Cæcina, quum in fundo esset, inde deiectus esset, tum per hoc interdictum eum restitui oportuisse; Nunc vero deiectum nullo modo esse inde ubi non fuerit, hoc interdicto nihil nos assecutos esse; Quæro, si te hodie domum tuam redeuntem coacti homines et armati non modo limine tcctoque ædium tuarum sed primo aditu vestibuloque prohibuerint, quid acturus sis. Monet amicus meus te, L. Calpurnius, ut idem dicas, quod ipse antea dixit, injuriarum. Quid ad caussam possessionis, quid ad restituendum eum quem oportet restitui, quid denique ad jus civile aut ad prætoris notionem atque animadversionem? Ages injuriarum. Plus tibi ego largiar. Non solum egeris, verum etiam condemnaris licet; Numquid magis possidebis? Actio enim injuriarum non jus possessionis assequitur, sed dolorem imminutæ libertatis judicio pœnaque mitigat.

XIII. Prætor interea, Piso, tanta de re tacebit? Quemadmodum te restituat in ædes tuas non habebit? Qui dies totos aut vim fieri vetat aut restitui factam jubct, qui de fossis, de cloacis, de minimis aquarum itinerumque controversiis interdicit, is repente obmutescet; In atrocissima re quod faciat non habebit; Et, C. Pisoni domo tectisque suis prohibito, prohibito, inquam, per homines coactos et armatos, prætor quemadmodum more et exemplo opitulari possit non habebit? Quid enim dicet, aut quid tu tam insigni accepta injuria postulabis? " Unde vi prohibitus sis," nemo umquam interdixit; Novum est, non dico inusitatum, verum omnino inauditum. " Unde deiectus? " Quid proficies, quum illi hoc respondebunt tibi quod tu nunc mihi: armatos se tibi obstitisse ne in ædes accederes; Deiici porro

Nullo modo potuisse qui non accesserit? " Deiicior ego," inquis, " si quis meorum deiicitur." Omnino. Jam bene agis. A verbis enim recedis et æquitate uteris. Nam verba ipsa si sequi volumus, quo modo tu deiiceris, quum servus tuus deiicitur? Verum ita est, uti dicis. Te deiectum debeo intelligere, etiamsi tactus non fueris. Nonne? Age nunc, si ne tuorum quidem quisquam loco motus erit atque omnes in ædibus asservati ac retenti, tu solus prohibitus et a tuis ædibus vi atque armis perterritus; Utrum hanc actionem habebis qua nos usi sumus, an aliam quampiam, an omnino nullam? Nullam esse actionem dicere in re tam insigni tamque atroci neque prudentiæ neque auctoritatis tuæ est. Alia si qua forte est quæ nos fugerit, dic quæ sit: cupio discere. Hæc si est qua nos usi sumus, te judice vincamus nec csse est. Non enim vereor, ne hoc dicas, in eadem caussa, eodem interdicto, te oportere restitui, Cæcinam non oportere. Etenim cui non perspicuum est ad incertum revocari bona, fortunas, possessiones omnium, si ulla ex parte sententia hujus interdicti deminuta aut infirmata sit? Si auctoritate virorum talium vis armatorum hominum judicio approbata videatur, in quo judicio non de armis dubitatum, sed de verbis quæsitum esse dicatur? Isne apud vos obtinebit caussam suam qui se ita defenderit: " Reieci ego te armatis hominibus, non deieci? " Ut tantum facinus non in æquitate defensionis, sed in una littera latuisse videatur.

Hujusce rei vos statuetis nullam esse actionem, nullum experiundi jus constitutum, qui obstiterit armatis hominibus, qui multitudine coacta non introitu sed omnino aditu quempiam prohibuerit?

XIV. Quid ergo? Hoc quam habet vim, ut distare aliquid aut ex aliqua parte differre videatur, utrum, pedem quum intulero atque in possessione vestigium fecero, tum expellar ac deiiciar, an eadem vi atque iisdem armis mihi ante occurratur, ne non modo intrare, verum aspicere aut aspirare possim? Quid hoc ab illo differt, ut ille cogatur restituere qui ingressum expulerit, ille qui ingredientem reppulerit

Non cogatur? Videte, per deos immortales, quod jus nobis, quam conditionem vobismetipsis, quam denique civitati legem constituere velitis. Hujusce generis una est actio per hoc interdictum quo nos usi sumus constituta. Ea si nihil valet, aut si ad hanc rem non pertinet, quid negligentius aut quid stultius majoribus nostris dici potest, qui aut tantæ rei prætermiserint actionem, aut eam constituerint quæ nequaquam satis verbis caussam et rationem juris amplecteretur? Hoc est periculosum dissolvi hoc interdictum: est captiosum omnibus rem ullam constitui ejusmodi quæ, quum armis gesta sit, rescindi jure non possit. Vcrumtamen illud est turpissimum, tantæ stultitiæ prudentissimos homines condemnari ut vos judicetis hujus rei atque actionis in mentem majoribus nostris non venisse.

" Queramur,*' inquit, 11 licet; Tamen hoc intervis Cæcinæ facta non est." Dici In hac caussa potest, ubi arma fuerint, ubi coacta hominum multitudo, ubi instructi et certis locis cum ferro homines collocati, ubi minæ, pericula terroresque mortis, ibi vim non fuisse? " Nemo," inquit, " occisus est neque saucius." Quid ais? Quum de possessionis controversia et de privatorum hominum contentione juris loquamur, tu vim negabis factam, si cædes et occisio facta non erit? Ego exercitus maximos sæpe pulsos et fugatos esse dico terrore ipso impetuque hostium sine cujusquam non modo morte, verum etiam vulnere.

XV. Etenim, recuperatores, non ea sola vis est quæ ad corpus nostrum vitamque pervenit, sed etiam multo major ea, quæ periculo mortis iniecto formidine animum perterritum loco sæpe et certo de statu demovet. Itaque saucii sæpe homines, quum corpore debilitantur, animo tamen non cedunt neque eum relinquunt locum quem statuerint defendere: at alii pelluntur integri; Ut non dubium sit quin major adhibita vis ei sit, cujus animus sit perterritus,

Quam illi cujus corpus vulneratum sit. Quod si vi pulsos dicimus exercitus esse eos, qui metu ac tenui sæpe suspicione periculi fugerunt, et si non solum impulsu scutorum neque conflictu corporum neque ictu cominus neque conjectione telorum, sed sæpe clamore ipso militum aut instructione aspectuque signorum magnas copias pulsas esse et vidimus et audivimus, quæ vis in bello appellatur, ea in otio non appellabitur? Et quod vehemens in re militari putatur, id leve in jurc civili judicabitur? Et quod exercitus armatos movet, id advocationem togatorum non videbitur movisse? Et vulnus corporis magis istam vim quam terror animi declarabit? Et sauciatio quæretur, quum fugam factam esse constabit? Tuus enim testis hoc dixit, metu perterritis nostris advocatis locum se qua effugerent demonstrasse. Qui non modo ut fugerent, sed etiam ipsius fugæ tutam viam quæsiverunt, his vis adhibita non videbitur? Quid igitur fugiebant? Propter metum. Quid metuebant? Vim videlicet. Potestis igitur principia negare, quum extrema conceditis? Fugisse perterritos confitemini: caussam fugæ dicitis eandem quam omnes intelligimus, arma, multitudinem hominum, incursionem atque impetum armatorum. Hæc ubi conceduntur esse facta, ibi vis facta negabitur?

XVI. At vero hoc quidem jam vetus est et majorum exemplo multis in rebus usitatum, quum ad vim faciendam veniretur, si quos armatos quamvis procul conspexissent, ut statim testificati discederent, optime sponsionem facere possent, in manus eorum incidere non est satis? Aspectus armatorum ad vim probandam valebit; Incursus ct impetus non valebit? Qui abierit facilius sibi vim

Factam probabit quam qui efTugerit? At ego hoc dico: si, ut primo in castello Cæcinæ dixit Æbutius se homines cœgisse et armasse, neque illum si eo accessisset abiturum, statim Cæcina discessisset, dubitare vos non debuisse quin Cæcinæ facta vis esset: si vero, simulæ procul conspexit armatos, recessisset, eo minus dubitaretis. Omnis enim vis est quæ periculo aut decedere nos alicunde cogit aut prohibet accedere. Quod si aliter statuetis, videte ne hoc vos statuatis, qui vivus discesserit, ei vim non esse factam; Ne hoc omnibus in possessionum controversiis præscribatis ut confligendum sibi et armis decertandum putent; Ne, quemadmodum in bello pœna ignavis ab imperatoribus constituitur, sic in judiciis deterior caussa sit eorum qui fugerint quam qui ad extremum

Usque contenderint. Quum de jure et legitimis hominum controversiis loquimur, et in his rebus vim nominamus, pertenuis vis intelligi debet. Vidi armatos quamvis paucos: magna vis est. Decessi unius hominis telo perterritus: deiectus detrususque sum. Hoc si ita statuetis, non modo non erit cur depugnare quisquam posthac possessionis caussa velit, eine cæde, sine vulneratione, sine sanguine, nullam intclligetis, statuetis homines possessionis cupidiores quam vitæ esse oportere.

XVII. Age vero, de vi te ipsum habebo judicem, Æbuti. Responde, si tibi videtur. In fundum Cæcina utrum tandem noluit an non potuit accedere? Quum te obstitisse et reppulisse dicis, certe hunc voluisse concedis. Potes igitur dicere non ei vim fuisse impedimento, cui, quum cuperet eoque consilio venisset, per homines coactos non sit licitum accedere? Si enim id quod maxime voluit nullo modo potuit, vis profecto quædam obstiterit necesse est, aut tu dic, quamobrem quum vellet accedere non accesserit.

Jam vim factam negare non potes: deiectus quemadmodum sit qui non accesserit, id quæritur. Demoveri enim et depelli de loco necesse est eum qui dci iciatur: id autem accidere ei qui potest, qui omnino in eo loco, unde se deiectum esse dicit, numquam fuit? Quid si fuisset et ex co loco metu permotus fugisset, quum armatos vidisset, diceresne esse deiectum? Opinor. An tu qui tam diligenter et tam callide verbis controversiam non æquitate diiudicas, et jura non utilitate communi sed litteris exprimis, poterisne dicere, deiectum esse eum qui verbo antea prætores in hoc interdicto uti solebant. Quid ais? Potestne detrudi quisquam qui non attingitur? Nonne, si verbum sequi volumus, hoc intelligamus necesse est, eum detrudi cui manus afferantur? Necesse est, inquam, si ad verbum rem volumus adjungere, neminem statui detrusum qui non adhibita vi manu demotus et actus præceps in-

Tel ligatur. Deiectus verbo qui potest esse quisquam, nisi in inferiorem locum de superiore motus? Potest pulsus, fugatus, ejectus denique: illud vero nullo modo potest, deiectus esse quisquam, non modo qui tactus non sit, sed ne æquo quidem et plano loco. Quid ergo? Hoc interdictum putamus eorum esse caussa compositum qui se præcipitatos ex locis superioribus dicerent — cos enim vere possumus dicere esse deiectos — an quum voluntas et consilium et sententia interdicti intelligatur, impudentiam summam aut stultitiam singularem putabimus in verborum errore versari, rem et caussam et utilitatem communem non relinquere solum sed etiam prodere?

XVIII. An hoc dubium est quin neque verborum tanta copia sit, non modo in nostra lingua, quæ dicitur esse inops, sed ne in alia quidem ulla, res ut omnes suis certis ac propriis vocabulis nominentur, neque vero quidquam opus sit verbis, quum ea res cujus caussa verba quæsita sint intelligatur? Quæ lex, quod senatus consultum, quod magistratus edictum, quod fœdus aut pactio, quod, ut ad privatas res redeam, testamentum, quæ judicia aut stipulationes aut pacti et conventi formula non infirmari ac convelli potest, si ad verba rem deflectere velimus, consilium autem eorum qui scripserunt et rationem et auctoritatem relinquamus? Sermo hercule et familiaris et quotidianus non cohærebit, si verba inter nos aucupabimur. Denique imperium domesticum nullum erit, si servulis hoc nostris concesserimus ut ad verba nobis obediant, non ad id quod ex verbis intelligi possit obtemperent. Exemplis nunc uti videlicet mihi necesse est harum rerum omnium. Non occurrit uni cuique vestrum aliud alii in omni genere exemplum, quod testimonio sit, non ex verbis aptum pendere jus, sed verba servire hominum

Consiliis et auctoritatibus? Ornate et copiose L. Crassus, homo longe eloquentissimus, paullo ante quam nos in forum venimus, judicio centumvirali hanc sententiam defendit, et facile, quum contra eum prudentissimus homo Q. Mucius diceret, probavit omnibus M \ Curium, qui heres institutus esset ita, " mortuo postumo filio,* *' quum filius non modo non mortuus, sed ne natus quidem esset, heredem esse oportere. Quid, verbis satis hoc cautum erat? Minime. Quæ res igitur valuit? Voluntas, quæ si tacitis nobis intelligi posset, verbis omnino non uteremur; Quia non potest, verba reperta sunt, non quæ impedirent, sed quæ indicarent voluntatem.

XIX. Lex usum et auctoritatem fundi jubet esse biennium. At utimur eodem jure in ædibus, quæ in lege non appellantur. — Si via sit immunita, jubet qua velit agere jumentum. Potest hoc ex verbis intelligi, licere, si via sit in Brutiis immunita, agere si velit jumentum per M. Scauri Tusculanum. — Actio est in auctorem præsentem his verbis:

Hac actione Appius ille Cæcus uti non posset, si tam vere homines verba consectarentur, ut rem cujus caussa verba sunt non considerarent. — Testamento si recitatus heres esset pupillus Cornelius, isque jam annos xx haberet, vobis interpretibus amitteret hereditatem.

Veniunt in mentem mihi permulta; Vobis plura, certo scio. Verum ne nimium multa complectamur atque ab eo quod propositum est longius aberret oratio, hoc ipsum interdictum de quo agitur consideremus. Intelligetis enim in eo ipso, si in verbis jus constituamus, omnem utilitatem nos hujus interdicti, dum versuti et callidi volumus esse, amissuros.

Si me villicus tuus solus deiecisset, non familia deic cisset, ut opinor, sed aliquis de familia. Recte igitur diceres te restituisse? Quippe: quid enim facilius est quam probari iis, qui Latine sciant, in uno servulo familiæ nomen non valere? Si vero ne habeas quidem servum, præter eum qui me deiecerit, clames videlicet: si habeo familiam, a familia mea fateor te esse deiectum. Neque enim dubium est quin, si ad rem judicandam verbo ducimur, non re, familiam intelligamus quæ constet ex servis pluribus, quin unus homo familia non sit. Verbum certe hoc non ββ modo postulat, sed etiam cogit. At vero ratio juris interdictique vis et prætorum voluntas et hominum prudentium consilium et auctoritas respuat hanc defensionem et pro nihilo putet. XX. Quid ergo? Isti homines Latine non loquuntur? Immo vero tantum loquuntur quantum est satis ad intelligendam voluntatem, quum sibi hoc proposuerint, ut sive me tu deieceris sive tuorum quispiam sive servorum sive amicorum, ut servos non numero distin-

Guant, sed appellent uno familiæ nomine; De liberis autem quisquis est, procuratoris nomine appelletur: non quo omnes sint aut appellentur procuratores, qui negotii nostri aliquid gerant, sed in hac re, cognita sententia interdicti, verba subtiliter exquiri omnia noluerunt. Non enim alia caussa est æquitatis in uno servo et in pluribus; Non alia ratio juris in hoc genere dumtaxat,utrum me tuus procurator deiecerit, is qui legitime procurator dicitur omnium rerum ejus qui in Italia non sit absitve rei publicæ caussa, quasi an tuus colonus aut vicinus aut cliens aut libertus aut quivis qui illam vim deiectionemque tuo rogatu

Aut tuo nomine fecerit. Quare si ad eum restituendum qui vi deiectus est, eandem vim habet æquitatis ratio, ea intellecta, certe nihil ad rem pertinet quæ verborum vis sit ac nominum. Tam restitues, si tuus me libertus deiecerit, nulli tuo præpositus negotio, quam si procurator deiecerit: non quo omnes sint procuratores qui aliquid nostri negotii gerunt, sed quod in hac re quæri nihil attinet. Tam restitues, si unus servulus quam si familia fecerit universa: non quo idem sit servulus quod familia; Verum quia non quibus verbis quidque dicatur quæritur, sed quæ res agatur. Etiam si, ut longius a verbo recedamus, ab æquitate ne tantulum quidem, si tuus servus nullus fuerit, sed omnes alieni ac mercenarii, tamen et ipsi tuæ familiæ genere et nomine continebuntur.

XXI. Perge porro hoc idem interdictum sequi; Defendes homines coactos non fuisse, et verbo quidem superabis, me ipso judice; Re autem ne consistes quidem ullo judice. Vim enim multitudinis restitui voluerunt, non solum convocatæ multitudinis, sed, quia plerumque, ubi multitudine opus est, homines cogi solent, ideo de coactis compositum interdictum est: quod etiamsi verbo differre videbitur, re tamen erit unum et omnibus in caussis idem valebit in quibus perspicitur una atque eadem caussa æquitatis.

Quid dicemus? Armatos, si Latine loqui volumus, quos appellare vere possumus? Opinor eos qui scutis telisque parati ornatique sunt. Quid igitur? Si glebis aut saxis aut fustibus aliquem de fundo præcipitem egeris, jussusque sis quem hominibus armatis deieceris restituere, restituisse te dices? Verba si valent, si caussæ non ratione sed vocibus ponderantur, me auctore dicito: vinces profecto, non fuisse armatos eos qui saxa jacerent, quæ de terra ipsi tollerent, non esse arma cæspites neque glebas; Non fuisse armatos eos qui prætereuntes ramum defringerent arboris; Arma esse suis nominibus, alia ad tegendum, alia ad nocendum, quæ qui

Non habuerint, eos inermos fuisse vinces. Verum siquidem erit armorum judicium, tum ista dicito; Juris judicium quum orit et æquitatis, cave in ista tam frigida, tam iciuna calumnia delitiscas; Non enim reperies quemquam judicem aut recuperatorem, qui, tamquam si arma militis inspiciunda sint, ita probet armatum sed proinde valebit quasi armatissimi fuerint, si reperientur ita parati fuisse ut vim vitæ aut corpori potuerint afferre.

XXII. Atque ut magis intelligas quam verba nihil valeant, si tu solus, aut quivis unus cum scuto, cum gladio impetum in me fecisset atque ego ita deiectus essem, auderesne dicere interdictum esse de armatis hominibus, hic autem hominem armatum unum fuisse? Non, opinor, tam impudens esses. Atqui vide ne multo nunc sis impudentior. Nam tum quidem omnes mortales implorare posses, quod homines in tuo negotio Latine obliviscerentur, quod inermi armati judicarentur, quod, quum interdictum esset de pluribus, commissa res esset ab uno, unus

Homo plures esse homines judicaretur. Verum in his caussis non verba veniunt in judicium, sed ea res cujus caussa verba hæc in interdictum conjecta sunt. Vim quæ ad caput ac vitam pertinet restitui sine ulla exceptione voluerunt. Ea fit plerumque per homines coactos armatosque: si alio consilio, eodem periculo facta sit, eodem jure esse voluerunt. Non enim major est injuria, si tua familia quam si tuus villicus; Non si tui servi quam si alieni ac mercenarii; Non si tuus procurator quam si vicinus aut libertus tuus; Non si coactis hominibus quam si voluntariis aut etiam assiduis ac domesticis; Non si armatis quam si inermibus, qui vim haberent armatorum ad nocendum; Non si pluribus quam si uno armato. Quibus enim rebus plerumque vis fit, ejusmodi hæ res appellantur interdicto Si per alias res eadem facta vis est, ea tametsi verbis interdicti non concluditur, tamen sententia juris atque auctoritate retinetur.

XXIII. Venio nunc ad illud tuum: M Non deieci; Non enim sivi accedere." Puto te ipsum, Piso, perspicere quanto ista sit angustior iniquiorque defensio quam si illa uterere: " Non fuerunt armati: cum fustibus et cum saxis fuerunt." Si mehercule mihi non copioso homini ad dicendum optio detur, utrum malim defendere, non esse deiectum eum cui vi et armis ingredienti sit occursum, an armatos non fuisse eos qui sine scutis ac sine ferro fuerint, omnino ad probandum utramque rem videam infirmam nugatoriamque esse, ad dicendum autem in altera videar mihi aliquid reperire posse, non fuisse armatos eos qui neque ferri quidquam neque scutum ullum habuerint: hic vero hæream, si mihi defendendum sit, eum qui pulsus fugatusque sit non esse deiectum.

Atque illud in tota defensione tua mihi maxime mirum videbatur, te dicere jurisconsultorum auctoritati obtemperari non oportere. Quod ego tametsi non nunc primum neque in hac caussa solum audio, tamen admodum mirabar abs te quam ob rem diceretur. Nam ceteri tum ad istam orationem decurrunt, quum se in caussa putant habere æquum et bonum quod defendant. Si contra verbis et litteris, et, ut dici solet, summo jure contenditur, solent ejusmodi iniquitati boni et æqui nomen dignitatemque opponere. Tum illud quod dicitur, irrident, tum aucupia verborum et litterarum tendiculas in invidiam vocant: tum vociferantur, ex æquo et bono non ex callido versutoque jure rem judicari oportere; Scriptum sequi calumniatoris esse; Boni judicis voluntatem scriptoris auctoritatemque de-

Fen dere. In ista vero caussa, quum tu sis is qui te verbo litteraque defendas, quum tuæ sint hæ partes:

Unde deiectus es, an inde quo prohibitus es accedere? Ejectus es, non deiectus "; Quum tua sit hæc oratio: 11 Fateor me homines cœgisse, fateor armasse, fateor tibi mortem esse minitatam, fateor hoc interdicto prætoris vindicari, si voluntas et æquitas valeat; Sed ego invenio in interdicto verbum unum ubi dclitiscam; Non deieci te ex eo loco quem in locum prohibui ne venires ": — in ista defensione accusas eos qui consuluntur, quod æquitatis censeant rationem non verbi haberi oportere. XXIV. Et hoc loco Scævolam dixisti caussam apud centumviros non tenuisse; Quem ego antea commemoravi, cum idem faceret quod tu nunc, tametsi ille in aliqua caussa faciebat, tu in nulla facis, tamen probasse nemini quod defendit, quia verbis oppugnare æquitatem videbatur.

Quum id miror, te hoc in hac re alieno tempore et contra quam ista caussa postulasset defendisse, tum illud vulgo in judiciis et nonnumquam ab ingeniosis hominibus defendi mihi mirum videri solet, nec jurisconsultis concedi nec jus civile in caussis semper

Valere oportere. Nam qui hoc disputant, si id dicunt, non recte aliquid statuere eos qui consulantur, non hoc debent dicere, juri civili sed hominibus stultis obtemperari non oportere. Sin illos recte respondere concedunt et aliter judicari dicunt oportere, male judicari oportere dicunt. Neque enim fieri potest, ut aliud judicari de jure, aliud responderi oporteat, nec ut quisquam juris numeretur peritus qui id statuat esse jus quod non oporteat judicari. — At est aliquando contra judicatum. — Primum utrum recte an perperam? Si recte, id fuit jus quod judicatum est; Sin aliter, non dubium est utrum judices an jurisconsulti vituperandi sint. Deinde, si de jure vario quidpiam judicatum est, non potius contra jurisconsultos statuunt, si aliter pronuntiatum est ac Mucio placuit, quam ex eorum auctoritate, si ut Manilius statuebat, sic est judicatum. Etenim ipse Crassus non ita caussam apud centumviros egit ut contra jurisconsultos diceret, sed ut hoc doceret, illud quod Scævola defendebat non esse juris, et in eam rem non solum rationes afferret, sed etiam Q. Mucio, socero suo, multisque peritissimis hominibus auctoribus uteretur.

XXV. Nam qui jus civile contemnendum putat, is vincula revellit non modo judiciorum, sed etiam utilitatis vitæque communis; Qui autem interpretes juris vituperat, si imperitos juris esse dicit, de hominibus, non de jure civili detrahit: sin peritis non putat esse obtemperandum, non homines lædit, sed leges ac jura labefactat. Quod vobis venire in mentem profecto necessc * *st, nihil esse in civitate tam diligenter quam jus civile retinendum. Etenim hoc sublato nihil est quare exploratum cuiquam possit esse, quid suum aut quid alienum sit; Nihil est quod æquabile inter omnes atque unum omnibus esse possit.

Itaque in ceteris controversiis atque judiciis, quum quæritur, aliquid factum necne sit, verum an falsum proferatur, et fictus testis subornari solet, et interponi

1 Non suppi. Angtlius. Falsæ tabulæ, nonnumquam honesto ac probabili nomine bono viro judici error obiici, improbo facultas dari, ut, quum sciens perperam judicarit, testem tamen aut tabulas secutus esse videatur. In jure nihil est ejusmodi, recuperatores, non tabulæ falsæ, non testis improbus; Denique nimia ista quæ dominatur in civitate potentia in hoc solo genere quiescit; Quid agat, quomodo aggrediatur judicem, qua denique digitum proferat, non habet. Illud enim potest dici judici ab aliquo non tam verecundo homine quam gratioso: " Judica hoc factum esse, aut numquam esse factum; Crede huic testi; Has comproba tabulas: " hoc non potest: " Cui filius agnatus sit, ejus testamentum non esse ruptum judica; Quod mulier sine tutore auctore promiserit, deberi/' Non est aditus ad hujusmodi res neque potentiæ cujusquam neque gratiæ; Denique, quo majus hoc sanctiusque videatur, ne pretio quidem corrumpi judex in ejusmodi caussa potest. Iste vester testis, qui ausus est dicere, eum, de quo ne cujus rei argueretur quidem scire potuisset, ipse numquam auderet judicare, deberi viro dotem quam mulier nullo auctore dixisset.

XXVI. O rem præclaram vobisque ob hoc retinendam, recuperatores! Quod enim est jus civile? Quod neque inflecti gratia, neque perfringi potentia, neque adulterari pecunia possit; Quod si non modo oppressum, sed etiam desertum aut negligcntius asservatum erit, nihil est quod quisquam sese habere certum, aut a patre accepturum, aut relicturum liberis arbitretur. Quid enim refert ædes aut fundum relictum a patre, aut aliqua ratione habere bene partum, si incertum sit, quæ quum omnia tua jure mancipii sint, ea possisne retinere? Si parum sit communitum jus? Si civili ac publica lege contra alicujus gratiam teneri non potest? Quid, inquam, prodest, fundum habere, si, quæ decentissime descripta a majoribus jura finium, possessionum, aquarum itinerumque sunt, hæc perturbari aliqua ratione commutarique possunt? Mihi credite, major hereditas unicuique nostrum venit in iisdem bonis a jure et a legibus, quam ab iis aquibus illa ipsa bona relicta sunt. Nam ut perveniat ad me fundus testamento alicujus fieri potest; Ut retineam quod meum factum sit sine jure civili non potest. Fundus a patre relinqui potest: at usucapio fundi, hoc est, finis sollicitudinis ac periculi litium, non a patre relinquitur sed a legibus. Aquæ ductus, haustus, iter, actus, a patre: sed rata auctoritas harum rerum omnium a jure civili sumitur. Quapropter non minus diligenter ea, quæ a majoribus accepistis, publica patrimonia juris, quam privatæ rei vestræ retinere debetis: non solum, quod hæc jure civili sæpta sunt, sed etiam, quod patrimonium unius incommodo dimittitur, jus amitti non potest sine magno incommodo civitatis.

XXVII. In hac ipsa caussa, recuperatores, si hoc nos non obtinemus, vi armatis hominibus deiectum esse eum, quem vi armatis hominibus pulsum fugatumque esse constat, Cæcina rem non amittet, quam ipsam animo forti, si tempus ita ferret, amitteret; In possessionem in præsentia non restituetur; Nihil

Amplius. Populi Romani caussa, civitatis jus, bona, fortunæ possessionesque omnium in dubium incertumque revocabuntur; Vestra auctoritate hoc constituetur, hoc præscribetur: 11 Quicum tu posthac de possessione contendes, eum, si ingressum modo in prædium deieceris, restituas oportebit; Sin autem ingrcdicnti cum armata multitudine obvius fueris, et ita venientem reppuleris, fugaris, averteris, non restitues.*' luris si hæc vox est, esse vim non in cæde solum sed etiam in animo, libidinis, nisi eruor appareat, vim non esse factam; Juris deiectum esse qui prohibitus sit, libidinis, nisi ex eo loco ubi

Vestigium impresserit deici neminem posse; Juris, rem et sententiam et æquitatem plurimum valere queri; Vos statuite, recuperatores, utræ voces vobis honestiores et utiliores esse videantur.

Hoc loco percommode accidit, quod non adest is qui paullo ante adfuit et adesse nobis frequenter in hac caussa solet vir ornatissimus, C. Aquilius: nam ipso præsente de virtute ejus et prudentia timidius dicerem, quod et ipse pudore quodam afficeretur ex sua laude, et me similis ratio pudoris a præsentis laude tardaret: cujus auctoritati dictum est ab illa caussa concedi nimium non oportere. Non vereor de tali viro ne plus dicam quam vos aut sentiatis, aut apud vos commemorari velitis. Quapropter hoc dicam, numquam ejus auctoritatem nimium valere, cujus prudentiam populus Romanus in cavendo, non in decipiendo perspexerit; Qui juris civilis rationem numquam ab æquitate seiunxerit; Qui tot annos ingenium, laborem, fidem suam populo Romano promptam expositamque præbuerit; Qui ita justus est et bonus vir, ut natura, non disciplina consultus esse videatur; Ita peritus ac prudens, ut ex jure civili non scientia solum quædam verum etiam bonitas nata videatur; Cujus tantum est ingenium, ita prompta fides, ut quidquid inde haurias purum te liquidumque haurire sentias. Quare permagnam initis a nobis gratiam, quum eum auctorem nostræ defensionis esse dicitis. Illud autem miror, cur vos aliquid contra me sentire dicatis, quum eum auctorem vos pro me appelletis, nostrum nominetis.

Verumtamen quid ait vester iste auctor? 11 Quibus quidque verbis actum pronuntiatumque sit/* XXVIII. Conveni ego ex isto genere consultorum non neminem, ut opinor, istum ipsum, quo vos auctore rem istam agere et defensionem caussæ constituere vos dicitis. Qui quum istam disputationem mecum ingressus esset, non posse probari quemquam esse deiectum, nisi ex eo loco in quo fuisset, rem et sententiam interdicti mecum facere fatebatur, verbo me excludi dicebat; A verbo autem posse recedi non

Arbitrabatur. Quum exemplis uterer multis, etiam illa materia æquitatis, a verbo et ab scripto plurimis sæpe in rebus jus et æqui bonique rationem esse seiunctam, semperque id valuisse plurimum, quod in se auctoritatis habuisset æquitatisque plurimum, consolatus est me et ostendit in hac ipsa caussa nihil esse quod laborarem; Nam verba ipsa sponsionis facere mecum, si vellem diligenter attendere. "Quonam," inquam, "modo?" "Quia certe, inquit, deiectus est Cæcina vi hominibus armatis aliquo ex loco; Si non ex eo loco quem in locum venire voluit, at ex eo certe unde fugit/* " Quid tum? " " Prætor/* inquit, " interdixit ut, unde deiectus esset, eo restitueretur, hoc est, quicumquc is locus esset unde deiectus esset. Æbutius autem, qui fatetur aliquo ex loco deic ctum esse Cæcinam, is quum se restituisse dixit, necesse est male fecerit

Sponsionem." Quid est, Piso? Placet tibi pugnare verbis? Placet caussam juris et æquitatis, et non nostræ possessionis, sed omnino possessionum omnium, constituere in verbo? Ego, quid mihi videretur, quid a majoribus factitatum, quid horum auctoritate quibus judicandum est dignum esset ostendi; Id verum, id æquum, id utile omnibus esse, spectari quo consilio et qua sententia, non quibus quidque verbis esset actum. Tu me ad verbum vocas; Non ante veniam quam recusaro. Nego oportere, nego obtineri posse, nego ullam rem esse quæ aut comprehendi satis aut caveri aut excipi possit, si aut præterito aliquo verbo aut ambigue posito, re et sententia cognita, non id quod intelligitur, sed id quod dicitur, valebit.

XXIX. Quoniam satis recusavi, veniam jam quo vocas. Quæro abs te, simne deiectus: non de Fulciniano fundo; Neque enim prætor, si ex eo fundo essem deiectus, ita me restitui jussit, sed eo unde deiectus essem: sum ex proximo vicini fundo deiectus, qua adibam ad istum fundum, sum de via, sum certe alicunde, sive de privato, sive de publico. Eo restitui sum jussus. Restituisse te dixti. Nego me ex decreto prætoris restitutum esse. Quid ad hæc dicimus? Aut tuo, quemadmodum dicitur, gladio, aut nostro defensio tua conficiatur necesse est. Si ad interdicti sententiam confugis, et de quo fundo actum sit tum quum Æbutius restituere jubebatur, id quærendum esse dicis, neque æquitatem rei verbi laqueo capi putas oportere, in meis castris præsidiisque versaris. Mea, mea est ista defensio, ego hoc vociferor, ego omnes homines deosque testor, quum majores vim armatam nulla juris defensione texerint, non vestigium ejus qui deiectus sit, sed factum illius qui deiecerit, in judicium venire, deiectum esse qui fugatus sit, vim esse factam cui periculum mortis sit iniectum. Sin hunc locum fugis et reformidas, et me ex hoc, ut ita dicam, campo æquitatis ad istas verborum angustias et ad omnes litterarum angulos revocas, in iis ipsis intercludere insidiis quas mihi conaris opponere. " Non deieci, sed ejeci." Peracutum hoc tibi videtur, hic est mucro defensionis tuæ. In eum ipsum caussa tua incurrat necesse est. Ego enim tibi refero: Si non sum ex eo loco deiectus quo prohibitus sum accedere, at ex eo sum deiectus, quo accessi, unde fugi: si prætor non distinxit locum quo me restitui juberet, et restitui jussit, non sum ex decreto restitutus.

Velim, recuperatores, hoc totum, si vobis versutius quam mea consuetudo defendendi fert videbitur, 9ic existimetis; Primum alium non me excogitasse, deinde hujus rationis non modo inventorem sed ne probatorem quidem esse me, idque me non ad meam defensionem attulisse, sed illorum defensioni rettulisse; Me posse pro meo jure dicere, neque in hac re quam ego protuli quæri oportere, quibus verbis prætor interdixerit, sed de quo loco sit actum, quum interdixit: neque in vi armatorum spectari oportere, in quo loco sit facta vis, verum sitne facta: te vero nullo modo posse defendere, in qua re tu velis verba spectari oportere, in qua re nolis non oportere.

XXX. Verumtamen, ecquid mihi respondetur ad illud quod antea dixi, non solum re et sententia, sed verbis quoque hoc interdictum ita esse compositum ut nihil commutandum videretur? Attendite, quæso, diligenter, recuperatores. Est enim vestri ingenii non meam sed majorum prudentiam cognoscere. Non enim id sum dicturus quod ego invenerim, sed quod illos non fugerit. Quum de vi interdicitur, duo genera caussarum esse intelligebant ad quæ interdictum pertineret: unum, si qui ex eo loco ubi fuisset se deiectum diceret; Alterum, si qui ab eo loco quo venisset vi deiectus esset: et horum utrumque neque præterea quidquam potest accidere, recuperatores. Id adeo sic considerate. Si qui meam familiam de meo fundo deiecerit, ex eo me loco deiecerit; Si qui mihi præsto fuerit cum armatis hominibus extra meum fundum et me introire prohibuerit, non ex eo sed ab eo loco me deiecerit. Ad hæc duo genera rerum unum verbum, quod satis declararet utrasque res, invenerunt: ut, sive ex fundo sive a fundo deiectus essem, uno atquo eodem interdicto restituerer: locum restituas; Sive ex hoc loco deiecisti, restitue in hunc locum, sive ab hoc loco, restitue in eum locum, non ex quo sed aquo deiectus est. Ut si qui ex alto, quum ad patriam accessisset, tempestate subito reiectus optaret ut, quum esset a patria deiectus, eo restitueretur, hoc, opinor, optaret, ut, aquo loco depulsus esset, in eum se fortuna restitueret, non in salum, sed in ipsam urbem quam petebat; Sic, quoniam verborum vim necessario similitudine rerum aucupamur, qui postulat, ut, aquo loco deiectus est, hoc est, unde deiectus est, eo restituatur, hoc postulat ut in eum ipsum locum restituatur.

XXXI. Quum verba nos eo ducunt, tum res ipsa hoc sentire atque intelligere cogit. Etenim, Piso, redeo nunc ad illa principia defensionis meæ, si quis te ex ædibus tuis vi hominibus armatis deiecerit, quid ages? Opinor, hoc interdicto quo nos usi sumus persequere. Quid, si qui jam de foro redeuntem armatis hominibus domum tuam te introire prohibuerit, quid ages? Utere eodem interdicto. Quum igitur prætor interdixerit, unde deiectus es, ut eo restituaris, tu hoc idem quod ego dico et quod perspicuum est interpre-

Ut vero jam, recuperatores, nulla dubitatio sit, sive rem sive verba spectare vultis, quin secundum nos judicetis, exoritur hic jam obrutis rebus omnibus et perditis illa defensio, eum deiici posse qui tum possideat; Qui non possideat nullo modo posse: itaque si ego sim a tuis ædibus deiectus, restitui non oportere; Si ipse sis, oportere. Numera quam multa in ista defensione falsa sint, Piso. Ac primum illud attende, te jam ex illa ratione esse depulsum, quod negabas quemquam deiici posse, nisi inde ubi tum esset: jam posse concedis; Eum qui non possideat negas deiici

Posse. Cur ergo aut in illud quotidianum interdictum Negas deiici nisi qui possideat. Ostendo ex hoc inter sponsionis necesse esse, si fateatur esse deiectum.

XXXII. Dupliciter homines deliciuntur, aut sine coactis armatisve hominibus aut per ejusmodi rationem atque vim. Ad duas dissimiles res duo diiuncta interdicta sunt. In illa vi quotidiana non satis est posse docere se deiectum, nisi ostendere possit quum possideret tum deiectum. Ne id quidem satis est, nisi docet ita se possedisse, ut nec vi nec clam nec precario possederit. Itaque is qui se restituisse dixit, magna voce sæpe confiteri solet se vi deiecisse, verum illud addit: Non possidebat; Vel etiam, quum hoc ipsum concessit, vincit tamen sponsione, si planum facit ab se illum aut vi aut clam aut precario posse-

Disse. Videtisne quot defensionibus eum, qui sine armis ac multitudine vim fecerit, uti posse majores voluerint? Hunc vero, qui ab jure, officio, bonis moribus ad ferrum, ad arma, ad cædem confugerit, nudum in caussa destitutum videtis, ut, qui armatus de possessione contendisset, inermus plane de spon- Interdicta? Ecquid interest, utrum in hoc sit additum

A. necne? Ecquid te ratio juris, ecquid interdictorum dissimilitudo, ecquid auctoritas majorum commovet? Si esset additum, de eo quæri oporteret. Additum non est; Tamen oportebit?

Atque ego in hoc Cæcinam non defendo: possedit enim Cæcina, recuperatores: et id, tametsi extra caussam est, percurram tamen brevi, ut non minus hominem ipsum quam jus commune defensum velitis. Cæsenniam possedisse propter usumfructum non negas. Qui colonus habuit conductum de Cæsennia fundum, quum idem ex eadem conductione fuerit in fundo, dubium est quin, si Cæsennia tum possidebat, quum erat colonus in fundo, post ejus mortem heres eodem jure possederit? Deinde ipse Cæcina, quum circumiret prædia, venit in istum fundum, rationes a

Colono accepit. Sunt in eam rem testimonia. Postea cur tu, Æbuti, de isto potius fundo quam de alio, si quem habes, Cæcinæ denuntiabas, si Cæcina non possidebat? Ipse porro Cæcina cur se moribus deduci volebat, idque tibi de amicorum, etiam de ipsius C. Aq uillii sententia responderat?

XXXIII. At enim Sulla legem tulit. Ut nihil de illo tempore, nihil de calamitate rei publicæ querar,

Quid est quod jus non sit, quod populus jubere aut vetare non possit? Ut ne longius abeam, declarat ista adscriptio esse aliquid. Nam nisi esset, hoc in omnibus legibus non adscri-

Beretur. Sed quæro abs te, putesne, si populus jusserit me tuum, aut item te meum servum esse, id jussum ratum atque firmum futurum? Perspicis hoc nihil esse et fateris: qua in re primum illud concedis non quidquid populus jusserit ratum esse oportere: deinde nihil rationis affers quamobrem, si libertas adimi nullo modo possit, civitas possit. Nam et eodem modo de utraque re traditum nobis est et si semel civitas adimi potest, retineri libertas non potest. Qui enim potest jure Quiritium liber esse is qui in numero Quiritium non est Atque ego hanc adolescentulus caussam, quum agerem contra hominem disertissimum nostræ civitatis Cottam, probavi. Quum Arretinæ mulieris libertatem defenderem, et Cotta decemviris religionem iniecisset, non posse nostrum sacramentum justum judicari, quod Arretinis adempta civitas esset, et ego vehementius contendissem civitatem adimi non potuisse, decemviri prima actione non judicaverunt, postea re quæsita et deliberata sacramentum nostrum justum judicaverunt. Atque hoc et contra dicente Cotta et Sulla vivo judicatum est. Jam vero in ceteris, ut omnes qui in eadem caussa sunt et lege agant et suum jus persequantur et omni jure civili sine cujusquam aut magistratus aut judicis aut periti hominis aut imperiti dubitatione utantur, quid ego commemorem? Dubium est nemini vestrum. Os Certe quæri hoc solere me non præterit, ut ex me ea quæ tibi in mentem non veniunt audias, quemadmodum, si civitas adimi non possit, in colonias Latinas sæpe nostri cives profecti sint. Aut sua voluntate aut legis multa profecti sunt, quam multam si sufferre voluissent, tum manere in civitate potuissent. XXXIV. Quid, quem pater patratus dedidit, aut suus pater populusve vendidit, quo is jure amittit civitatem? Ut religione civitas solvatur, civis Romanus deditur, qui quum est acceptus, est eorum quibus est deditus; Si non accipiunt, ut Mancinum Numantini, retinet integram caussam et jus civitatis. Si pater vendidit eum quem in suam potestatem

Susceperat, ex potestate dimittit. Jam populus quum eum vendidit qui miles factus non est, non adimit ei libertatem, sed judicat non esse eum liberum qui ut liber sit adire periculum noluit: quum autem incensum vendit, hoc judicat, quum ii qui in servitute justa fuerunt censu liberentur, eum qui, quum liber esset, censeri noluerit, ipsum sibi libertatem abiudicavisse.

Quod si maxime hisce rebus adimi libertas aut civitas potest, non intelligunt, qui hæc commemorant, si per has rationes majores adimi posse voluerunt,

Alio modo noluisse? Nam ut hæc ex jure civili protulerunt, sic afferant velim, quibus lege aut rogatione civitas aut libertas erepta sit. Nam quod ad exsilium attinet, perspicue intelligi potest quale sit. Exsilium enim non supplicium est sed perfugium portusque supplicii. Nam qui volunt pœnam aliquam subterfugere aut calamitatem, eo solum vertunt, hoc est, sedem ac locum mutant. Itaque nulla in lege nostra reperietur, ut apud ceteras civitates, maleficium ullum exsilio esse mulctatum; Sed quum homines vincula, neces ignominiasque vitant, quæ sunt legibus constitutæ, confugiunt quasi ad aram in exsilium. Qui si in civitate legis vim subire vellent, non prius civitatem quam vitam amitterent: quia nolunt, non adimitur iis civitas, sed ab iis relinquitur atque deponitur. * 6 Nam quum ex nostro jure duarum civitatum nemo esse possit, tum amittitur hæc civitas denique, quum is qui profugit receptus est in exsilium, hoc est, in aliam civitatem.

XXXV. Non me præterit, recuperatores, tametsi de hoc jure permulta prætereo, tamen me longius esse prolapsum quam ratio vestri judicii postularit. Verum id feci, non quod vos in hac caussa hanc defensionem desiderare arbitrarer, sed ut omnes intelligerent nec ademptam cuiquam civitatem esse neque adimi posse. Hoc quum eos scire volui, quibus Sulla voluit injuriam facere, tum omnes ceteros novos veteresque cives. Neque enim ratio afferri potest cur, si cuiquam novo civi potuerit adimi civitas, non omnibus patriciis, omnibus antiquissimis civibus possit.

Nam ad hanc quidem caussam nihil hoc pertinuisse primum ex eo intelligi potest, quod vos ea de re judicare non debetis, deinde quod Sulla ipse ita tulit de civitate ut non sustulerit horum nexa atque hereditates. Jubet enim eodem jure esse quo fuerint Ariminenses, quos quis ignorat duodecim coloniarum fuisse et a civibus Romanis hereditates capere potuisse? Quod si adimi civitas A. Cæcinæ lege potuisset, magis illam rationem tamen omnes boni quæreremus, quemadmodum spectatissimum pudentissimumque hominem, summo consilio, summa virtute, summa auctoritate domestica præditum, levatum injuria civem retinere possemus, quam uti nunc, quum de jure civitatis nihil potuerit deperdere, quisquam exsistat, nisi tui, Sexte, similis et stultitia et impudentia, qui huic civitatem ademptam esse dicat.

Qui quoniam, recuperatores, suum jus non deseruit, neque quidquam illius audaciæ petulantiæque concessit, de reliquo jam communem caussam populique jus in vestra fide ac religione deponit. XXXVI. Is homo est, ita se probatum vobis vestrique similibus semper voluit, ut id non minus in hac caussa laborarit, nec contenderit aliud quam ne jus suum dissolute relinquere videretur, nec minus vereretur, ne contemnere Æbutium quam ne ab eo contemptus esse

Existimaretur Quapropter si quid extra judicium est quod homini tribuendum sit, habetis hominem singulari pudore, virtute cognita, et spectata fide, amplissimo totius Etruriæ nomine, in utraque fortuna cognitum multis signis et virtutis et humanitatis. Si quid in contraria parte in homine offendendum sit, habetis eum, ut nihil dicam amplius, qui se homines cœgisse fateatur. Sin hominibus remotis de caussa quæritis, quum judicium de vi sit, is qui arguitur vim ee hominibus armatis fecisse fateatur, verbo se, non æquitate defendere conetur, id quoque ei verbum ipsum ereptum esse videatis, auctoritatem sapientissimorum hominum facere nobiscum, in judicium non venire utrum A. Cæcina possederit necne, tamen doceri possedisse; Multo etiam minus quæri A. Cæcinæ fundus sit necne, me tamen id ipsum docuisse, fundum esse Cæcinæ: — quum hæc ita sint, statuite quid vos tempora rei publicæ de armatis hominibus, quid illius confessio de vi, quid nostra decisio de æquitate, quid ratio interdicti de jure admoneat ut judicetis.

Index