M. Tullius Cicero: Pro Balbo

III. PRO L. CORNELIO BALBO ORATIO

I. Si auctoritates patronorum in judiciis valent, ab amplissimis viris L. Corneli causa defensa est, si usus, a peritissimis, si ingenia, ab eloquentissimis, si studia, ab amicissimis et cum beneficiis cum L. Cornelio, tum maxima familiaritate conjunctis. Quæ sunt igitur meæ partes? Auctoritatis tantæ, quantam vos in me esse voluistis, usus mediocris, ingenii minime voluntati paris; Nam ceteris, aquibus est defensus, hunc debere plurimum video;

Beam, alio loco. Principio orationis hoc pono, me omnibus, qui amici fuerint saluti et dignitati meæ, si minus referenda gratia satis facere potuerim, prædicanda et habenda certe satis esse facturum. Quæ fuerit hesterno die Cn. Pompei gravitas in dicendo, judices, quæ facultas, quæ copia, non opinione tacita vestrorum animorum, sed perspicua admiratione declarari videbatur. Nihil enim umquam audivi, quod mihi de jure subtilius dici videretur, nihil memoria majore de exemplis, nihil peritius de fœderibus, nihil illustriore auctoritate de bellis, nihil de re publica gravius, nihil de ipso modestius, nihil de causa et

Crimine ornatius, ut mihi jam verum videatur illud esse, quod non nulli litteris ac studiis doctrinæ dediti quasi quiddam incredibile dicere putabantur, ei, qui omnes animo virtutes penitus comprehendisset, omnia, quæ faceret, recte se dare. Quæ enim in L. Crasso potuit, homine nato ad dicendi singularem quandam facultatem, si hanc causam ageret, major esse ubertas, varietas, copia, quam fuit in eo, qui tantum potuit impertire huic studio temporis, quantum ipse a pueritia usque ad hanc ætatem a continuis

Bellis et victoriis conquievit? Quo mihi difficilior est hic extremus perorandi locus. Etenim ei succedo orationi, quæ non prætervecta sit aures vestras, sed in animis omnium penitus insederit, ut plus voluptatis ex recordatione illius orationis quam non modo ex mea, sed ex cujusquam oratione capere possitis.

II. Sed mos est gerundus non modo Cornelio, cuiu ego voluntati in ejus periculis nullo modo de esse possum, sed etiam Cn. Pompeio, qui sui facti, sui judicii, sui beneficii voluit me esse, ut apud eosdem vos, indices, nuper in alia causa fuerim, et prædica-

Ac mihi quidem hoc dignum re publica videtur, hoc deberi hujus excellentis viri præstantissimæ gloriæ, hoc proprium esse vestri officii, hoc satis esse causæ, ut, quod fecisse Cn. Pompeium constet, id omnes ei licuisse concedant. Nam verius nihil est, quam quod hesterno die dixit ipse, ita L. Cornelium de fortunis omnibus dimicare, ut nullius in delicti crimen vocaretur. Non enim furatus esse civitatem, non genus suum ementitus, non in aliquo impudenti mendacio delituisse, non irrepsisse in censum dicitur; Unum obicitur, natum esse Gadibus; Quod negat nemo. Cetera accusator fatetur, hunc in Hispania durissimo bello cum Q. Memmio et in classe et in exercitu fuisse, ut Pompeius in Hispaniam venerit Memmiumque habere quæstorem cœperit, numquam a Memmio discessisse, Carthagine esse obsessum, acerrimis illis prœliis et maximis, Sucronensi et Turiensi, interfuisse, cum Pompeio ad extremum

Belli tempus fuisse. Hæc sunt propria* * Corneli, pietas in rem publicam nostram, labor, assiduitas, dimicatio, virtus digna summo imperatore, spes pro periculis præmiorum; Præmia quidem ipsa non sunt in ejus facto, qui adeptus est, sed in ejus, qui dedit.

III. Donatus est igitur ob eas causas a Cn. Pom peio civitate. Id accusator non negat, sed reprehendit, ut in Cornelio causa ipsius probetur, pœna quæratur, in Pompeio causa lædatur, pœna sit nulla nisi famæ. Sic innocentissimi hominis fortunas, præstantissimi imperatoris factum condemnari volunt. Ergo in judicium caput Corneli, factum Pompei vocatur. Hunc enim in ea civitate, in qua sit natus, honestissimo loco natum esse concedis et ab ineunte ætate relictis rebus suis omnibus in nostris bellis nostris cum imperatoribus esse versatum, nullius laboris, nullius obsessionis, nullius prœlii expertem fuisse. Hæc sunt omnia cum plena laudis, tum propria Corneli, nec in iis rebus

Crimen est ullum. Ubi igitur est crimen? Quod eum Pompeius civitate donavit. Hujus crimen? Minime, nisi honos ignominia putanda est. Cujus igitur? Re vera nullius, actione accusatoris ejus unius, qui donavit. Qui si adductus gratia minus idoneum hominem præmio adfecisset, quin etiam si virum bonum, sed non ita meritum, si denique aliquid non contra, ac

Liceret, factum diceretur, sed contra, atque oporteret, tamen esset omnis ejus modi reprehfensio a vobis,

Judices, repudianda. Nunc vero quid dicitur? Quid ait accusator? Fecisse Pompeium, quod ei facere non licuerit; Quod gravius est, quam si id factum ab eo diceret, quod non oportuisset. Est enim aliquid, quod non oporteat, etiamsi licet; Quicquid vero non licet, certe non oportet.

IV. Hic ego nunc cuncter [sic agere, judices, non esse fas dubitari, quin, quod Cn. Pompeium fecisse constet, id non solum licuisse, sed etiam decuisse fateamur]? Quid enim abest huic homini, quod si adesset, jure hæc ei tribui et concedi putaremus? Ususne rerum? Qui pueritiæ tempus extremum principium habuit bellorum atque imperiorum maximorum, cujus plerique æquales minus sæpe castra viderunt, quam hic triumphavit, qui tot habet triumphos, quot oræ sunt partesque terrarum, tot victorias bellicas, quot sunt in rerum natura genera bellorum. An ingenium? Cui etiam ipsi casus eventusque rerum non duces, sed comites consiliorum fuerunt, in quo uno ita summa fortuna cum summa virtute certavit, ut omnium judicio plus homini quam deæ tribueretur. An pudor, an integritas, an religio in eo, an diligentia umquam requisita est? Quem provinciæ nostræ, quem liberi populi, quem reges, quem ultimæ gentes castiorem, moderatiorem, sanctiorem non modo viderunt, sed aut

Sperando umquam aut optando cogitaverunt? Quid dicam de auctoritate? Quæ tanta est, quanta in his tantis virtutibus ac laudibus esse debet. Cui senatus populusque Romanus amplissimæ dignitatis præmia dedit non postulanti, imperia vero etiam recusanti, hujus de facto, judices, ita quæri, ut id agatur, licueritne ei facere, quod fecit, an vero non dicam non licuerit, sed nefas fuerit (contra fœdus enim, id est contra populi Romani religionem et fidem, fecisse dicitur), non turpe populo Romano, nonne vobis?

V. Audivi hoc de parente meo puer, cum Q. Metellus L. f. causam de pecuniis repetundis diceret, ille vir, cui patriæ salus dulcior quam conspectus fuit, qui de civitate decedere quam de sententia maluit — hoc igitur causam dicente cum ipsius tabulæ circumferrentur inspiciendi nominis causa, fuisse judicem ex illis equitibus Romanis gravissimis viris neminem, quin removeret oculos et se totum averteret, ne forte, quod ille in tabulas publicas rettulisset, dubitasse quisquam, verumne an faisum esset, videretur; Nos Cn. Pompei decretum de consilii sententia pronuntiatum recog- * 6 noscemus, cum legibus conferemus, cum fœderibus,

Omnia acerbissima diligentia perpendemus? Athenis aiunt cum quidam, apud eos qui sancte graviterque vixisset, testimonium publice dixisset et, ut mos Græcorum est, jurandi causa ad aras accederet, una voce omnes judices, ne is juraret, reclamasse. Cum Græci homines spectati viri noluerint religione videri potius quam veritate fidem esse constrictam, nos, etiam in ipsa religione et legum et fœderum conservanda qualis fuerit Cn. Pompeius, dubitabimus? Utrum enim scientem vultis contra fœdera fecisse an inscientem? Si scientem, o nomen nostri imperii! O populi Romani excellens dignitas! O Cn. Pompei sic late longeque diffusa laus, ut ejus gloriæ domicilium communis imperii finibus terminetur! O nationes, urbes, populi, reges, tetrarchæ, tyranni testes Cn. Pompei non solum virtutis in bello, sed etiam religionis in pace! Vos denique, mutæ regiones, imploro, et sola terrarum ultimarum, vos,maria, portus,insulæ, litora! Quæ est enim ora, quæ sedes, qui locus, in quo non exstent hujus cum fortitudinis, tum vero humanitatis, cum animi, tum consilii impressa vestigia? Hunc quisquam incredibili quadam atque in- * * audita gravitate, virtute,constantia præditum fœdera scientem neglexisse, violasse, rupisse dicere audebit?

VI. Gratificatur mihi gestu accusator, inscientem Cn. Pompeium fecisse significat. Quasi vero levius sit, cum in tanta re publica versere et maximis negotiis præsis, facere aliquid, quod scias non licere, quam omnino non scire, quid liceat. Etenim utrum qui in Hispania* 2 bellum acerrimum et maximum gesserat, quo jure Gaditana civitas esset, nesciebat an, cum jus illius populi nosset, interpretationem fœderis non tenebat? Id igitur quisquam Cn. Pompeium ignorasse dicere audebit, quod mediocres homines, quod nullo usu, nullo studio præditi militari, quod

Librarioli denique se scire profiteantur? Equidem contra existimo, judices, cum in omni genere ac varietate artium, etiam illarum, quæ sine summo otio non facile discuntur, Cn. Pompeius excellat, singularem quandam laudem ejus præstabilem esse scientiam in fœderibus, pactionibus, condicionibus populorum, regum, exterarum nationum, in universo denique belli jure atque pacis; Nisi forte ea, quæ nos libri docent in umbra atque otio, ea Cn. Pompeium neque, cum requiesceret, litteræ neque, cum rem gereret, regiones ipsæ docere potuerunt.

Atque, ut ego sentio, judices, causa dicta est. Temporum magis ego nunc vitiis quam genere judicii plura dicam.

Est enim hæc sæculi quædam macula atque labes, virtuti invidere, velle ipsum florem dignitatis infringere. Etenim, si Pompeius abhinc annos quingentos fuisset, is vir, aquo senatus adulescentulo atque equite Romano sæpe communi saluti auxilium expetisset, cujus res gestæ omnes gentes cum clarissima victoria terra marique peragrassent, cujus tres triumphi testes essent totum orbem terrarum nostro imperio teneri, quem populus Romanus inauditis honoribus * 1 singularibusque decorasset, si nunc apud nos id, quod is fecisset, contra fœdus factum diceretur, quis audiret? Nemo profecto. Mors enim cum exstinxisset invidiam, res ejus gestæ sempiterni nominis gloria niterent.* Cujus igitur audita virtus dubitationi locum non daret, hujus visa atque* perspecta obtrectatorum voce lædatur?

VII. Omittam igitur Pompeium jam oratione mea reliqua, sed vos, judices, animis ac memoria tenetote. De lege, de fœdere, de exemplis, de perpetua consuetudine civitatis nostræ renovabo ea, quæ dicta sunt. Nihil enim mihi novi, nihil integri neque M. Crassus, qui totam causam et pro facultate et pro fide sua diligentissime vobis explicavit, neque Cn. Pompeius, cujus oratio omnibus ornamentis abundavit, ad dicendum reliquit. Sed quoniam me recusante placuit ambobus adhiberi hunc ame quasi perpoliendi quendam operis extremum laborem, peto a vobis, ut me officii potius quam dicendi studio hanc suscepisse operam ac

Munus putetis. Ac, priusquam adgrediar ad jus causamque Corneli, quiddam de communi condicione omnium nostrum deprecandæ malevolentiæ causa breviter commemorandum videtur. Si, quo quisque loco nostrum est, judices, natus, aut si, in qua fortuna est nascendi initio constitutus, hunc vitæ statum usque ad senectutem optinere deberet, et si omnes, quos aut fortuna extulit aut ipsorum inlustravit labor et industria, pœna essent adficiendi, non gravior L. Cornelio quam multis viris bonis atque fortibus constitui lex vitæ et condicio videretur. Sin autem multorum virtus, ingenium, humanitas ex infimo genere et fortunæ gradu non modo amicitias et rei familiaris copias consecuta est, sed summam laudem, honores, gloriam, dignitatem, non intellego, cur potius invidia violatura virtutem L. Corneli quam æquitas vestra

Pudorem ejus adiutura videatur. Itaque, quod maxime petendum est, a vobis idcirco non peto, judices, ne de vestra sapientia atque de vestra humanitate dubitare videar. Est autem petendum, ne oderitis ingenium, ne inimici sitis industriæ, ne humanitatem opprimendam, ne virtutem puniendam putetis. Illud peto, ut, si causam ipsam per se firmam esse et stabilem videritis, hominis ipsius ornamenta adiumento causæ potius quam impedimento esse malitis.

VIII. Nascitur, judices, causa Corneli ex ea lege quam L. Gellius Cn. Cornelius ex senatus sententia tulerunt; Qua lege videmus ita esse sanctum, ut cives Romani sint ii, quos Cn. Pompeius de consilii sententia singillatim civitate donaverit. Donatum esse L. Cornelium præsens Pompeius dicit, indicant publicæ tabulæ, accusator fatetur, sed negat ex fœderato populo quemquam potuisse, nisi is populus fundus

Factus esset, in hanc civitatem venire. O præclarum interpretem juris, auctorem antiquitatis, correctorem atque emendatorem nostræ civitatis, qui hanc pœnam fœderibus adscribat, ut omnium præmiorum beneficiorumque nostrorum expertes faciat fœderatos! Quid enim potuit dici imperitius quam fœderatos populos fieri fundos oportere? Nam id non magis est proprium fœderatorum quam omnium liberorum. Sed totum hoc, judices, in ea fuit positum semper ratione atque sententia, ut, cum jussisset populus Romanus aliquid, si id adscivissent socii populi ac Latini, et si ea lex, quam nos haberemus, eadem in populo aliquo tamquam in fundo resedisset, ut tum lege eadem is populus teneretur, non ut de nostro jure aliquid deminueretur, sed ut illi populi aut jure eo, quod a nobis esset constitutum, aut aliquo commodo aut beneficio uterentur.

Tulit apud majores nostros legem C. Furius de testamentis, tulit Q. Voconius de mulierum hereditatibus, innumerabiles aliæ leges de civili jure sunt latæ; Quas Latini voluerunt, adsciverunt; Ipsa denique Julia, qua lege civitas est sociis et Latinis data, qui fundi populi facti non essent, civitatem non haberent. In quo magna contentio Heracliensium et Neapolitanorum fuit, cum magna pars in iis civitatibus * * fœderis sui libertatem civitati anteferret. Postremo hæc vis est istius et juris et verbi, ut fundi populi bene-

Ficio nostro, non suo jure fiant. Cum aliquid populus Romanus jussit, id si est ejus modi, ut quibusdam populis sive fœderatis sive liberis permittendum esse videatur, ut statuant ipsi non de nostris, sed de suis rebus, quo jure uti velint, tum, utrum fundi facti sint an non, quærendum esse videtur; De nostra vero re publica, de nostro imperio, de nostris bellis, de victoria, de salute fundos populos fieri noluerunt.

IX. Atqui, si imperatoribus nostris, si senatui, s populo Romano non licebit propositis præmiis elicere ex civitatibus sociorum atque amicorum fortissimum atque optimum quemque ad subeunda pro salute nostra pericula, summa utilitate ac maximo sæpe præsidio periculosis atque asperis temporibus carendum nobis erit.

Sed per deos immortales! Quæ est ista societas, quæ amicitia, quod fœdus, ut aut nostra civitas careat in suis periculis Massiliensi propugnatore, careat Gaditano, careat Saguntino, aut, si quis ex his populis sit exortus, qui nostros duces auxilio laboris, commeatus periculo suo juverit, qui cum hoste nostro comminus in acie sæ'pe pugnarit, qui se sæpe telis hostium, qui dimicationi capitis, qui morti obiecerit, nulla condicione hujus civitatis præmiis adfici possit?

Etenim in populum Romanum grave est non posse uti sociis excellenti virtute præditis, qui velint cum periculis nostris sua communicare; In socios vero ipsos et in eos, de quibus agimus, fœderatos injuriosum et contumeliosum est iis præmiis et iis honoribus exclusos esse fidelissimos et conjunctissimos socios, quæ pateant stipendiariis, pateant hostibus, pateant sæpe servis. Nam stipendiarios ex Africa, Sicilia, Sardinia, ceteris provinciis multos civitate donatos videmus, et, qui hostes ad nostros imperatores perfugissent et magno usui rei publicæ nostræ fuissent, scimus civitate esse donatos; Servos denique, quorum jus, fortuna, condicio infima est, bene de re publica * meritos persæpe libertate, id est civitate, publice donari videmus.

X. Hanc tu igitur, patrone fœderum ac fœderatorum condicionem statuis Gaditanis, tuis civibus, ut, quod iis, quos magnis adiuti opibus a majoribus tuis armis subegimus atque in dicionem nostram redegimus, liceat, si populus Romanus permiserit, ut ab senatu et ab imperatoribus nostris civitate donentur, id ne liceat ipsis? Qui si suis decretis legibusve sanxissent, ne quis suorum civium castra imperatorum populi Romani iniret, ne quis se pro nostro imperio in periculum capitis atque in vitæ discrimen inferret, Gaditanorum auxiliis, cum vellemus, uti nobis ut liceret, privatus vero ne quis vir et animo et virtute præcellens pro nostro imperio periculo suo dimicaret, graviter id jure ferremus, minui auxilia populi Romani, debilitari animos fortissimorum virorum, alienigenarum nos hominum studiis atque externa virtute privari.

Atqui nihil interest, judices, utrum hæc fœderati jura constituant, ut ne cui liceat ex iis civitatibus ad nostrorum bellorum pericula accedere, an, quæ nos eorum civibus virtutis causa tribuerimus, ea rata esse non possint. Nihilo enim magis uteremur iis adiutoribus sublatis virtutis præmiis, quam si omnino iis versari in nostris bellis non liceret. Etenim, cum pro sua patria pauci post genus hominum natum reperti sint qui nullis præmiis propositis vitam suam hostium telis obiecerint, pro aliena re publica quemquam fore putatis qui se opponat periculis non modo nullo proposito præmio, sed etiam interdicto?

XI. Sed cum est illud imperitissime dictum de populis fundis, quod commune liberorum est populorum, non proprium fœderatorum, ex quo intellegi necesse est aut neminem ex sociis civem fieri posse aut etiam posse ex fœderatis, tum vero jus omne nostrum iste magister mutandæ civitatis ignorat, quod est, judices, non solum in legibus publicis positum, sed etiam in privatorum voluntate. Jure enim nostro neque mutare civitatem quisquam invitus potest neque, si velit, mutare non potest, modo adsciscatur ab ea civitate, cujus esse se civitatis velit. Ut, si Gaditani sciverint nominatim de aliquo cive Romano, ut sit is civis Gaditanus, magna potestas sit nostro civi mutandæ civitatis, nec fœdere impediatur, quo minus ex cive Romano civis Gaditanus possit esse. * *

Duarum civitatum civis noster esse jure civili nemo potest; Non esse hujus civitatis, qui se alii civitati dicarit, potest. Neque solum dicatione, quod in calamitate clarissimis viris Q. Maximo, C. Lænati, Q. Philippo Nuceriæ, C. Catoni Tarracone, Q. Cæpioni, P. Rutilio Smyrnæ videmus accidisse, ut earum civitatum fierent cives, cum hanc ante amittere non potuissent, quam hoc solum civitatis mutatione vertissent, sed etiam postliminio potest civitatis fieri mutatio. Neque enim sine causa de Cn. Publicio

Menandro, libertino homine, quem apud majores legati nostri in Græciam proficiscentes interpretem secum habere voluerunt, ad populum latum est, ut is Publicius, si domum revenisset et inde Romam redisset, ne minus civis esset. Multi etiam superiore memoria cives Romani sua voluntate indemnati et incolumes his rebus relictis alias se in civitates contulerunt.

XII. Quodsi civi Romano licet esse Gaditanum sive exsilio sive postliminio sive reiectione hujus civitatis (ut jam ad fœdus veniam, quod ad causam nihil pertinet: de civitatis enim jure, non de fœderibus disceptamus), quid est, quam ob rem civi Gaditano in hanc civitatem venire non liceat? Equidem longe secus sentio. Nam cum ex omnibus civitatibus via sit in nostram, cumque nostris civibus pateat ad ceteras iter civitates, tum vero, ut quæque nobiscum maxime societate, amicitia, sponsione, pactione, fœdere est conjuncta, ita mihi maxime communione bene- * 6 fidorum, præmiorum, dv itatis contineri videtur. Atqui ceteræ civitates omnes non dubitarent nostros homines recipere in suas civitates, si idem nos juris haberemus quod ceteri. Sed nos non possumus et hujus esse civitatis et cujusvis præterea; Ceteris concessum est.

Itaque in Græcis civitatibus videmus Athenienses, Rhodios, Lacedæmonios, ceteros undique adscribi multarumque esse eosdem homines civitatum. Quo errore ductos vidi egomet non nullos imperitos homines nostros cives Athenis in numero judicum atque Areopagitarum certa tribu, certo numero, cum ignorarent, si illam civitatem essent adepti, hanc se perdidisse, nisi postliminio reciperassent. Peritus vero nostri moris ac juris nemo umquam, qui hanc civitatem retinere vellet, in aliam se dvit atem dicavit.

XIII. Sed hic totus locus disputationis atque orationis meæ, judices, pertinet ad commune jus mutandarum civitatum; Nihil habet, quod sit proprium religionis ac fœderum. Defendo enim rem universam, nullam esse gentem ex omni regione terrarum neque tam dissidentem a populo Romano odio quodam atque * 6 discidio neque tam fide benevolentiaque conjunctam, ex qua nobis interdictum sit ne quem adsciscere civem aut civitate donare possimus.

O jura præclara atque divinitus jam inde a principio Romani nominis a majoribus nostris comparata, ne quis nostrum plus quam unius civitatis esse possit (dissimilitudo enim civitatum varietatem juris habeat necesse est), ne quis invitus civitate mutetur neve in civitate maneat invitus! Hæc sunt enim fundamenta firmissima nostræ libertatis, sui quemque juris et retinendi et dimittendi esse dominum. Illud vero sine ulla dubitatione maxime nostrum fundavit imperium et populi Romani nomen auxit, quod princeps ille creator hujus urbis, Romulus, fœdere Sabino docuit etiam hostibus recipiendis augeri hanc civitatem oportere. Cujus auctoritate et exemplo numquam est intermissa a majoribus nostris largitio et communicatio civitatis. Itaque et ex Latio multi, ut Tusculani, ut Lanuvini, et ex ceteris generibus gentes universæ in civitatem sunt receptæ, ut Sabinorum, Volscorum, Hernicorum; Quibus ex civitatibus nec coacti essent civitate mutari, si qui noluissent, nec, si qui essent civitatem nostram beneficio populi Romani consecuti, violatum fœdus eorum videretur.

XIV. At enim quædam fœdera exstant, ut Cenomanorum,* Insubrium, Helvetiorum, Iapudum, non nullorum item ex Gallia barbarorum, quorum in fœderibus exceptum est, ne quis eorum a nobis civis recipiatur. Quod si exceptio facit ne liceat, ubi non sit exceptum, ibi necesse est licere. Ubi est igitur in fœdere Gaditano exceptum, ne quem populus Romanus Gaditanum recipiat civitate? Nusquam. Ac sicubi esset,lex id Gellia et Cornelia, quæ definite potestatem Pompeio civitatem donandi dederat, sustulisset. " Ex-

Ceptum," inquit, " est fœdus, si

Ignosco tibi, si neque Poenorum jura calles (reliqueras enim civitatem tuam) neque nostras potuisti leges inspicere; Ipsæ enim te a cognitione sua

Judicio publico reppulerunt. Quid fuit in rogatione ea, quæ de Pompeio a Gellio et a Lentulo consulibus lata est, in quo aliquid sacrosanctum exceptum videretur? Primum enim sacrosanctum esse nihil potest, nisi quod populus plebesve sanxit; Deinde sanctiones sacrandæ sunt aut genere ipso pœnæ aut cum obtestatione et consecratione legis, caput ejus, qui contra fecerit, consecratur. Quid habes igitur dicere de Gaditano fœdere ejus modi? Utrum capitis con confirmas? Nihil omnino umquam de isto fœdere * * ad populum, nihil ad plebem latum esse dico: de quibus etiam si latum esset ne quem civem reciperemus, tamen id esset, quod postea populus jussisset, ratum, nec quicquam ilUs verbis Si

Esse exceptum videretur, de iis, cum populus Romanus nihil umquam jusserit, quicquam audes dicere sacrosanctum fuisse?

XV. Nec vero oratio mea ad infirmandum fœdus Gaditanorum, judices, pertinet. Neque enim est meum contra jus optime meritæ civitatis, contra opinionem vetustatis, contra auctoritatem senatus dicere. Duris enim quondam temporibus rei publicæ nostræ, cum præpotens terra marique Carthago nixa duabus Hispaniis huic imperio immineret, et cum duo fulmina* 1 nostri imperii subito in Hispania, Cn. Et P. Scipiones, exstincti occidissent, L. Marcius, primi pili

1 The Gadita nes. In Livy, vii. 17. 12: " ut quodcumque postremum populus centurio, cum Gaditanis fœdus icisse dicitur. Quod cum magis fide illius populi, justitia nostra, vetustate denique ipsa quam aliquo publico vinculo religionis teneretur, sapientes homines et publici juris periti, Gaditani, M. Lepido Q. Catulo consulibus asenatu de fœdere postulaverunt. Tum est cum Gaditanis fœdus vel renovatum vel ictum; De quo fœdere populus Romanus sententiam non tulit, qui injussu suo nullo pacto potest religione obligari.

Ita Gaditana civitas, quod beneficiis suis erga rem publicam nostram consequi potuit, quod imperatorum testimoniis, quod vetustate, quod Q. Catuli, summi viri, auctoritate, quod judicio senatus, quod fœdere, consecuta es t; Quod publica religione sanciri potuit, id abest; Populus enim se nusquam obligavit. Neque ideo est Gaditanorum causa deterior; Gravissimis enim et plurimis rebus est fulta. Sed isti disputationi hic certe nihil est loci. Sacrosanctum enim nihil potest esse, nisi quod per populum plebemve sanctum est. XVI. Quodsi hoc fœdus, quod populus Romanus auctore senatu, commendatione et judicio vetustatis, voluntate et sententiis suis comprobat, idem suffragiis comprobasset, quid erat, cur ex ipso fœdere Gaditanum in civitatem nostram recipi non liceret? Nihil est enim aliud in fœdere, nisi ut "

" Sit. Quid id ad civitatem? Adjunctum illud etiam est, quod non est in omnibus fœderibus: id est ut populus Romanus suam maiestatem esse salvam velit. Quodsi jam ita esset, ut esse non potest, tamen de nostra maiestate, nihil de illorum caveretur. Potestne igitur nostra maiestas a Gaditanis benigne conservari, si ad eam retinendam Gaditanos præmiis elicere non possumus? Potest esse ulla denique maiestas, si impedimur, quo minus per populum Romanum beneficiorum virtutis causa tribuendorum potestatem imperatoribus nostris deferamus?

XVII. Sed quid ego disputo, quæ mihi tum, si Gaditani contra me dicerent, vere posse dici viderentur? Illis enim repetentibus L. Cornelium responderem legem populum Romanum jussisse de civitate tribuenda; Huic generi legum fundos populos fieri non solere; Cn. Pompeium de consilii sententia civitatem huic dedisse, nullum populi nostri jussum Gaditanos habere; Itaque nihil esse sacrosanctum, quod lege exceptum videretur; Si esset, tamen in fœdere nihil esse cautum præter pacem; Additum esse etiam illud, ut maiestatem illi nostram conservare deberent, quæ certe minueretur, si aut adiutoribus illorum civibus uti in bellis nobis non liceret aut præmii tribuendi potestatem nullam haberemus.

Nunc vero quid ego contra Gaditanos loquar, cum id, quod defendo, voluntate eorum, auctoritate, legatione ipsa comprobetur? Qui a principio sui generis * * ac rei publicæ, id est, ab omni studio sensuque Poenorum mentes suas ad nostrum imperium nomenque flexerunt; Qui, cum maxima bella nobis inferrentur, eos, aquibus inferrentur, mœnibus excluserunt, classibus insecuti sunt, corporibus, opibus, copiis depulerunt; Qui et veterem illam speciem fœderis Marciani semper omni sanctiorem arce duxerunt et hoc fœdere Catuli senatusque auctoritate se nobiscum conjunctissimos esse arbitrati sunt; Quorum mœnia, delubra, agros ut Hercules itinerum ac laborum suorum, sic majores nostri imperii ac nominis populi Romani terminos esse voluerunt.

Testantur et mortuos nostros imperatores, quorum vivit immortalis memoria et gloria, Scipiones, Brutos, Horatios, Cassios, Metellos, et hunc præsentem Cn. Pompeium, quem procul ab illorum mœnibus acre et magnum bellum gerentem commeatu pecuniaque juverunt, et hoc tempore ipsum populum Romanum, quem in caritate annonæ, ut sæpe ante fecerant, frumento suppeditato levarunt, se hoc jus esse velle, ut sibi et liberis, si qui eximia virtute fuerit, sit in nostris castris, sit in imperatorum prætoriis, sit denique inter signa atque in acie locus, sit his gradibus ascensus etiam ad civitatem.

XVIII. Quodsi Afris, si Sardis, si Hispanis agris stipendioque multatis virtute adipisci licet civitatem, Gaditanis autem officiis, vetustate, fide, periculis, fœdere conjunctis hoc idem non licebit, non fœdus sibi nobiscum, sed iniquissimas leges impositas a nobis esse arbitrabuntur. Atque hanc,judices,non ame fingi orationem, sed me dicere, quæ Gaditani judicarint, res ipsa declarat. Hospitium multis annis ante hoc tempus cum L. Cornelio Gaditanos fecisse publice dico. Proferam tesseram; Legatos excito; Laudatores ad hoc judicium summos homines ac nobilissimos deprecatores hujus periculi missos videtis; Re denique multo ante Gadibus audita, ne forte huic ab illo * 6 periculum crearetur, gravissima in istum civem suum Gaditani in senatu convicia fecerunt.

Potuit magis fundus populus Gaditanus fieri, quoniam hoc magnopere delectare verbo, si tum fit fundus, cum scita ac jussa nostra sua sententia comprobat, quam cum hospitium fecit, ut et civitate illum mutatum esse fateretur et hujus civitatis honore dignissimum judicaret? Potuit certius interponere judicium voluntatis suæ, quam cum etiam accusatorem hujus multa et pœna notavit? Potuit magis de re judicare, quam cum ad vestrum judicium cives amplissimos legavit testes hujus juris, vitæ laudatores, periculi deprecatores?

Etenim quis est tam demens, quin sentiat jus hoc Gaditanis esse retinendum, ne sæptum sit iis iter in perpetuum ad hoc amplissimum præmium civitatis, et magnopere iis esse lætandum hujus L. Corneli benevolentiam erga suos remanere Gadibus, gratiam et facultatem commendandi in hac civitate versari? Quis est enim nostrum, cui non illa civitas sit hujus studio, cura, diligentia commendatior? XIX. Omitto, quantis ornamentis populum istum C. Cæsar, cum esset in Hispania prætor, adfecerit, controversias sedarit, jura ipsorum permissu statuerit, inveteratam quandam barbariam ex Gaditanorum moribus disciplinaque delerit, summa in eam civitatem hujus rogatu studia et beneficia contulerit. Multa prætereo, quæ cotidie labore hujus et studio aut omnino aut certe facilius consequantur. Itaque et adsunt principes civitatis et defendunt amore ut suum civem, testimonio ut nostrum, officio ut ex nobilissimo civi sanctissimum hospitem, studio ut diligentissimum defensorem commodorum suorum.

Ac ne ipsi Gaditani arbitrentur, quamquam nullo incommodo adficiantur, si liceat eorum cives virtutis causa in nostram civitatem venire, tamen hoc ipso inferius esse suum fœdus quam ceterorum, consolabor et hos præsentes viros optimos et illam fidelissimam atque amicissimam nobis civitatem simul et vos non ignorantes, judices, admonebo, quo de jure hoc judicium constitutum sit, de eo numquam omnino esse dubitatum.

Quos igitur prudentissimos interpretes fœderum, quos peritissimos bellici juris, quos diligentissimos in exquirendis condicionibus civitatum atque causis esse arbitramur? Eos profecto, qui jam imperia ac bella gesserunt. XX. Etenim, si Q. Scævola ille augur, cum de jure prædiatorio consuleretur, homo juris * 6

Peritissimus consultores suos nonnumquam ad Furium et Cascellium prædiatores reiciebat; Si nos de aqua nostra Tusculana M. Tugionem potius quam C. Aquilium consulebamus, quod adsiduus usus uni rei deditus et ingenium et artem sæpe vincit, quis dubitet de fœderibus et de toto jure pacis et belli omnibus juris peritissimis imperatores nostros anteferre?

Possumusne igitur tibi probare auctorem exempli atque facti illius, quod ate reprenditur, C. Marium? Quæris aliquem graviorem, constanti orem, præstantiorem virtute, prudentia, religione? Is igitur Iguvinatem M. Annium Appium, fortissimum virum summa virtute præditum; Civitate donavit, idem cohortes duas universas Camertium civitate donavit cum Camertinum fœdus omnium* * fœderum sanctissimum atque æquissimum sciret esse. Potest igitur, judices, L. Cornelius condemnari, ut non C. Mari factum condemnetur?

Exsistat ergo ille vir parumper cogitatione vestra, quoniam re non potest, ut conspiciatis eum mentibus, quoniam oculis non potestis; Dicat se non imperitum fœderis, non rudem exemplorum, non ignarum belli fuisse; Se P. Africani discipulum ac militem, se stipendiis, se legationibus bellicis eruditum, se, si tanta bella legisset, quanta gessit et confecit, si tot consulibus meruisset, quotiens ipse consul fuit, omnia jura belli perdiscere ac nosse potuisse; Sibi non fuisse dubium, quin nullo fœdere are publica bene gerenda impediretur; A se ex coni uncti ssima atque amicissima civitate fortissimum quemque esse delectum; Neque Iguvinatium neque Camertium fœdere esse exceptum, quo minus eorum civibus a populo Romano præmia virtutis tribuerentur.

XXI. Itaque, cum paucis annis post hanc civitatis donationem acerrima de civitate quæstio Licinia et Mucia lege venisset, num quis eorum, qui de fœderatis civitatibus esset civitate donatus, in judicium est vocatus? Matrinius unus ex iis, quos C. Marius civitate donasset, dixit causam ex colonia Latina in primis firma et illustri. Quem cum disertus homo L. Antistius accusaret, non dixit fundum Spoletinum populum non esse factum (videbat enim populos de suo jure, non de nostro fundos fieri solere), sed, cum lege Appuleia coloniæ non essent deductæ, qua lege Saturninus C. Mario tulerat, ut in singulas colonias ternos cives Romanos facere posset, negabat hoc beneficium re ipsa sublata valere debere.

Nihil habet similitudinis ista accusatio; Sed tamen tanta auctoritas in C. Mario fuit, ut non per L. Crassum, adfinem suum, hominem incredibili eloquentia, sed paucis ipse verbis causam illam gravitate sua defenderit et probarit. Quis enim esset, judices, qui imperatoribus nostris in bello, in acie, in exercitu dilectum virtutis, qui sociis, qui fœderatis in defendenda re publica nostra spem præmiorum eripi vellet? Flaminia (220..) to Ariminum.

E L. Appuleius Saturninus, in his second tribu nate (100 Itali ans (socii) also. See Η. M. ix, p. 169. Quodsi vultus C. Mari, si vox, si ille imperatorius ardor oculorum, si recentes triumphi, si præsens valuit aspectus, valeat auctoritas, valeant res gestæ, valeat memoria, valeat fortissimi et clarissimi viri nomen æternum. Sit hoc discrimen inter gratiosos cives atque fortes, ut illi vivi fruantur opibus suis, horum etiam mortuorum, si quisquam hujus imperii defensor mori potest, vivat auctoritas immortalis.

XXII. Quid? Cn. Pompeius pater rebus Italico bello maximis gestis P. Cæsium, equitem Romanum, virum bonum, qui vivit, Ravennatem fœderato ex populo nonne civitate donavit? Quid? Cohortes duas universas Camertium C. Marius?1 Quid? Heracliensem Alexam P. Crassus, vir amplissimus, ex ea civitate, quacum prope singulare fœdus Pyrrhi temporibus C. sem Aristonem L. Sulla? Quid? Quoniam de Gaditanis agimus, idem servos novem Gaditanos? Quid? Vir sanctissimus et summa religione ac modestia, Q. Metellus Pius, Q. Fabium Saguntinum? Quid? Hic, qui adest, aquo hæc, quæ ego nunc percurro, subtilissime sunt omnia perpolita, M. Crassus, non Aveniensem fœderatum civitate donavit, homo cum gravitate et prudentia præstans, tum vel nimium parcus in largienda civitate? Hic tu Cn. Pompei beneficium vel potius judicium et factum infirmare conaris, qui fecit, quod C. Marium fecisse audierat, fecit, quod P. Crassum, quod L. Sullam, quod Q. Crassum, quod denique domesticum auctorem patrem suum facere viderat? Neque vero id in uno Cornelio fecit. Nam et Gaditanum Hasdrubalem ex bello illo Africano et Mamertinos Ovios et quosdam Uticenses et Saguntinos Fabios civitate donavit. Etenim cum ceteris præmiis digni sunt, qui suo labore et periculo nostram rem publicam defendunt, tum certe dignissimi sunt, qui civitate ea donentur, pro qua pericula ac tela subierunt. Atque utinam, qui ubique sunt propugnatores hujus imperii, possent in hanc civitatem venire et contra oppugnatores rei publicæ de civitate exterminari! Neque enim ille summus poeta noster Hannibalis illam magis cohortationem quam communem imperatoriam voluit esse: id habent hodie leve et semper habuerunt. Itaque et cives undique fortes viros adsciverunt et hominum ignobilium virtutem persæpe nobilitatis inertiæ prætulerunt.

XXIII. Habetis imperatorum summorum et sapientissimorum hominum, clarissimorum virorum, interpretationem juris ac fœderum. Dabo etiam judicum, qui huic quæstioni præfuerunt, dabo universi populi Romani, dabo sanctissimum et sapientissimum judicium etiam senatus. Judices cum præ se ferrent palamque loquerentur, quid essent lege Papia de M. Cassio Mamertinis repetentibus judicaturi, Mamertini publice suscepta causa destiterunt. Multi in civitatem recepti ex liberis fœderatisque populis sunt; Nemo umquam est de civitate accusatus, quod aut populus fundus factus non esset, aut quod fœdere civitatis mutandæ jus impediretur.

Audebo etiam hoc contendere, numquam esse condemnatum, quem constaret ab imperatore nostro civitate donatum. Cognoscite nunc populi Romani judicium multis rebus interpositum atque in maximis causis re ipsa atque usu comprobatum. Cum Latinis omnibus fœdus esse ictum Sp. Cassio Postumo Cominio consulibus quis ignorat? Quod quidem nuper in columna ahenea meminimus post rostra incisum et perscriptum fuisse. Quo modo igitur L. Cossinius Tiburs, pater hujus equitis Romani, optimi atque ornatissimi viri, damnato T. Cælio, quo modo ex eadem civitate T. Coponius, civis item summa virtute et dignitate (nepotes T. et C. Coponios nostis), damnato C. Masone civis Romanus est factus?

An lingua et ingenio patefieri aditus ad civitatem fince Livy, ii. 33. 9, refers to it as fœdus cum Latinis in E. B. xii, pp. 1-31), to Sulla. (Plutarch, Crassus, 9). Potuit, manu et virtute non potuit? Anne de nobis trahere spolia fœderatis licebat, de hostibus non licebat? An, quod adipisci poterant dicendo, id eis pugnando adsequi non licebat? An accusatori majores nostri majora præmia quam bellatori esse voluerunt? XXIV. Quodsi acerbissima lege Servilia principes viri et gravissimi et sapientissimi cives hanc Latinis, id est fœderatis, viam ad civitatem populi jussu patere passi sunt neque jus est hoc reprehensum Licinia et Mucia lege, cum præsertim genus ipsum accusationis et nomen et ejus modi præmium, quod nemo adsequi posset nisi ex senatoris calamitate, neque senatori neque bono cuiquam nimis jucundum esse posset, dubitandum fuit, quin, quo in genere judicum præmia rata essent, in eodem judicia imperatorum valerent? Num fundos igitur factos populos Latinos arbitramur aut Serviliæ legi aut ceteris, quibus Latinis hominibus erat propositum aliqua ex re præmium civitatis? Δδ Cognoscite nunc judicium senatus, quod semper judicio est populi comprobatum. Sacra Cereris, judices, summa majores nostri religione confici cærimoniaque voluerunt; Quæ cum essent adsumpta de Græcia, et per Græcas curata sunt semper sacerdotes et Græca omnino nominata. Sed cum illam, quæ Græcum illud sacrum monstraret et faceret, ex Græcia deligerent, tamen sacra pro civibus civem facere voluerunt, ut deos immortales scientia peregrina et externa, mente domestica et civili precaretur. Has sacerdotes video fere aut Neapolitanas aut Velienses fuisse, fœderatarum sine dubio civitatum. Mitto vetera; Proxime dico ante civitatem Veliensibus datam de senatus sententia C. Valerium Flaccum prætorem urbanum nominatim ad populum de Calliphana Veliense, ut ea civis Romana esset, tulisse. Num igitur aut fundos factos Velienses aut sacerdotem illam civem Romanam factam non esse aut fœdus et asenatu et a populo Romano violatum arbitramur?

XXV. Intellego, judices, in causa aperta minimeque dubia multo et plura et a pluribus peritissimis esse dicta, quam res postularet. Sed id factum est, non ut vobis rem tam perspicuam dicendo probaremus, verum ut omnium malevolorum, iniquorum, invidorum animos frangeremus; Quos ut accusator incenderet, ut aliqui sermones hominum alienis bonis mærentium etiam ad vestras aures permanarent et in judicio ipso redundarent, idcirco illa in omni parte orationis summa arte aspergi videbatis, tum pecuniam L. Corneli, quæ neque invidiosa est et, quantacumque est, ejus modi est, ut conservata magis quam correpta esse videatur, tum luxuriam, quæ non crimine aliquo libidinis, sed communi maledicto notabatur, tum Tusculanum, quod Q. Metelli fuisse meminerat et L. Crassi, Crassum emisse de libertino homine, Soterico Marcio, ad Metellum pervenisse de Vennoni Vindici bonis non tenebat. Simul illud nesciebat, prædiorum nullam esse gentem, emptionibus ea solere sæpe ad alienos homines, sæpe ad infimos, non legibus tamquam tutelas pervenire. Obiectum est etiam, quod in tribum * * Clustuminam pervenerit; Quod hic adsecutus est legis de ambitu præmio minus invidioso, quam qui legum præmiis prætoriam sententiam et prætextam togam consecuntur. Et adoptatio Theophani agitata est, per quam Cornelius nihil est præterquam propinquorum suorum hereditates adsecutus. XXVI. Quamquam istorum animos, qui ipsi Cornelio invident, non est difficillimum mitigare; More hominum invident, in conviviis rodunt, in circulis vellicant,

Non illo inimico, sed hoc malo dente carpunt. Qui amicis L. Corneli aut inimici sunt aut invident, ii sunt huic multo vehementius pertimescendi. Nam huic quidem ipsi quis est umquam inventus inimicus aut quis jure esse potuit? Quem bonum non coluit, cujus fortunæ dignitatique non concessit? Versatus in intima familiaritate hominis potentissimi in maximis nostris malis atque discordiis neminem umquam alterius rationis ac partis non re, non verbo, non vultu denique offendit. Fuit hoc sive meum sive rei publicæ fatum, ut in me unum omnis illa inclinatio communium temporum incumberet. Non modo non exsultavit in ruinis nostris vestrisque sordibus Cornelius, sed omni officio, lacrimis, opera, consolatione omnes me absente meos sublevavit.

Quorum ego testimonio ac precibus munus hoc meritum huic et, ut a principio dixi, justam et debitam gratiam refero speroque, judices, ut eos, qui principes fuerunt conservandæ salutis aut dignitatis meæ, diligitis et caros habetis, sic, quæ ab hoc pro facultate hominis,* 2 * 4 * pro loco facta sunt, et grata esse vobis et probata. Non igitur a suis, quos nullos habet, sed a suorum, qui et multi et potentes sunt, urguetur inimicis; Quos quidem hesterno die Cn. Pompeius copiosa oratione et gravi secum, si vellent, contendere jubebat, ab hoc impari certamine atque iniusta con-

Tentione avocabat. XXVII. Et erit æqua lex et nobis, judices, atque omnibus, qui nostris familiaritatibus implicantur, vehementer utilis, ut nostras inimicitias ipsi inter nos geramus, amicis nostrorum inimicorum temperemus. Ac, si mea auctoritas satis apud illos in hac re ponderis haberet, cum me præsertim rerum varietate atque usu ipso jam perdoctum viderent, etiam ab illis eos majoribus discordiis avocarem. Etenim contendere de re publica, cum id defendas, quod esse optimum sentias, et fortium virorum et magnorum hominum semper putavi neque huic umquam labori, officio, muneri defui. Sed contentio tamdiu sapiens est, quamdiu aut proficit aliquid

Aut, si non proficit, non obest civitati. Voluimus quædam, contendimus, experti sumus; Obtenta non sunt. Dolorem alii, nos luctum mæroremque suscepimus. Cur ea, quæ mutare non possumus, convellere malumus quam tueri? C. Cæsarem senatus et genere supplicationum amplissimo ornavit et numero dierum novo. Idem in angustiis ærarii victorem exercitum stipendio adfecit, imperatori decem legatos decrevit, lege Sempronia succedendum non censuit. Harum ego sententiarum et princeps et auctor fui neque me dissensioni meæ pristinæ putavi potius adsentiri quam præsentibus rei publicæ temporibus et concordiæ convenire. Non idem aliis videtur. Sunt fortasse in sententia firmiores. Reprendo neminem, sed adsentior non omnibus neque esse inconstantis puto sententiam tamquam aliquod navigium atque cursum

Ex rei publicæ tempestate moderari. Sed si qui sunt, quibus infinitum sit odium, in quos semel susceptum sit, quos video esse non nullos, cum ducibus ipsis, non cum comitatu adsectatoribusque confligant. Illam enim fortasse pertinaciam non nulli, virtutem alii putabunt, hanc vero iniquitatem omnes cum aliqua crudelitate conjunctam. Sed si certorum hominum mentes nulla ratione, judices, placare possumus, vestros quidem animos certe confidimus non oratione nostra, sed humanitate vestra esse placatos.

XXVIII. Quid enim est, cur non potius ad summam laudem huic quam ad minimam fraudem Cæsaris familiaritas valere debeat? Cognovit adulescens; Placuit homini prudentissimo; In summa amicorum copia cum familiarissimis ejus est adæquatus. In prætura, in consulatu præfectum fabrum detulit; Consilium hominis probavit, fidem est complexus, officia observantiamque dilexit. Fuit hic multorum illi laborum socius aliquando; Est fortasse nunc non nullorum particeps commodorum. Quæ quidem si huic obfuerint apud vos, non intellego, quod bonum cuiquam sit apud tales viros profuturum.

Sed, quoniam C. Cæsar abest longissime atque in iis est nunc locis, quæ regione orbem terrarum, rebus illius gestis imperium populi Romani definiunt, nolite, per deos immortales, judices, hunc illi acerbum nuntium velle perferri, ut suum præfectum fabrum, ut hominem sibi carissimum et familiarissimum non ob ipsius aliquod delictum, sed ob suam familiaritatem vestris oppressum sententiis audiat. Miseremini ejus, qui non de suo peccato, sed de hujus summi et clarissimi viri facto, non de aliquo crimine, sed periculo suo de publico jure disceptat. Quod jus si Cn. Pompeius ignoravit, si M. Crassus, si Q. Metellus, si Cn. Pompeius pater, si L. Crassus, si C. Marius, si senatus, si populus Romanus, si, qui de re simili judicarunt, si fœderati populi, si socii, si illi antiqui Latini, videte, ne utilius vobis et honestius sit illis ducibus errare quam hoc magistro erudiri. Sed si de certo, de perspicuo, de utili, de probato, de judicato vobis jure esse constituendum videtis, nolite committere, ut in re tam inveterata quicquam novi sentiatis.

Simul et illa, judices, omnia ante oculos vestros proponite, primum esse omnes etiam post mortem reos clarissimos illos viros, qui fœderatos civitate donarunt, deinde senatum, qui hoc judicavit, populum, qui jussit, * 6

Judices, qui adprobarunt. Tum etiam illud cogitate, sic vivere ac vixisse Cornelium, ut, cum omnium peccatorum quæstiones sint, non de vitiorum suorum pœna, sed de virtutis præmio in judicium vocetur. Accedat etiam illud, ut statuatis hoc judicio, utrum posthac amicitias clarorum virorum calamitati hominibus an ornamento esse malitis. Postremo illud, judices, fixum in animis vestris tenetote, vos in hac causa non de maleficio L. Corneli, sed de beneficio Cn. Pompei judicaturos.

Index