I. Si quid est in me ingenii, judices, quod sentio quam sit exiguum, aut si qua exercitatio dicendi, in qua me non infitior mediocriter esse versatum, aut si hujusce rei ratio aliqua ab optimarum artium studiis ac disciplina profecta, aqua ego nullum confiteor ætatis meæ tempus abhorruisse, earum rerum omnium vel in primis hic A. Licinius fructum ame repetere prope suo jure debet. Nam quoad longissime potest mens mea respicere spatium præteriti temporis et pueritiæ memoriam recordari ultimam, inde usque repetens hunc video mihi principem et ad suscipiendam et ad ingrediendam rationem horum studiorum exstitisse. Quod si hæc vox, hujus hortatu præceptisque conformata, non nullis aliquando saluti fuit, aquo id accepimus quo ceteris opitulari et alios servare possemus, huic profecto ipsi, quantum est situm in nobis, et opem et
Salutem ferre debemus. Ac ne quis a nobis hoc ita dici forte miretur, quod alia quædam in hoc facultas sit ingenii neque hæc dicendi ratio aut disciplina, ne nos quidem huic uni studio penitus umquam dediti fuimus. Etenim omnes artes, quæ ad humanitatem pertinent, habent quoddam commune vinculum et quasi cognatione quadam inter se continentur.
II. Sed ne cui vestrum mirum esse videatur me in quæstione legitima et in judicio publico, cum res agatur apud prætorem populi Romani, lectissimum virum, et apud severissimos judices, tanto conventu hominum ac frequentia, hoc uti genere dicendi, quod non modo a consuetudine judieiorum, verum etiam a forensi sermone abhorreat, quæso a vobis, ut in hac causa mihi detis hanc veniam, accommodatam huic reo, vobis, quem ad modum spero, non molestam, ut me pro summo poeta atque eruditissimo homine dicentem, hoc concursu hominum litteratissimorum, hac vestra humanitate, hoc denique prætore exercente judicium patiamini de studiis humanitatis ac litterarum paullo loqui liberius et in ejus modi persona, quæ propter otium ac studium minime in judiciis periculisque tractata est, uti prope
Novo quodam et inusitato genere dicendi. Quod si mihi a vobis tribui concedique sentiam, perficiam profecto ut hunc A. Licinium non modo non segre-
Gandum, cum sit civis, a numero civium, verum etiam, si non esset, putetis asciscendum fuisse.
III. Nam ut primum ex pueris excessit Archias atque ab iis artibus, quibus ætas puerilis ad humanitatem informari solet, se ad scribendi studium contulit, primum Antiochiæ — nam ibi natus est loco nobili, — celebri quondam urbe et copiosa atque eruditissimis homihihiis liieralissfmisque studiis adfluenti, celeriter antecellere omnibus ingenii gloria cœpit. Post in ceteris Asiæ partibus cunctæque Græciæ sic ejus adventus celebrabantur, ut famam ingenii exspectatio hominis, exspectationem ipsius
Adventus admiratioque superaret. Erat Italia tum plena Græcarum artium ac disciplinarum studiaque hæc et in Latio vehementius tum colebantur quam nunc iisdem in oppidis et hic Romæ propter tranquillitatem rei publicæ non negligebantur. Itaque hunc et Tarentini et Regini et Neapolitani civitate ceterisque præmiis donarunt, et omnes, qui aliquid de ingeniis poterant judicare, cognitione atque hospitio dignum existimarunt. Hac tanta celebritate famæ quum esset jam absentibus notus, Romam venit Mario consule et Catulo. Nactus est primum consules eos, quorum alter res ad scribendum maximas, alter quum res gestas tum etiam studium atque aures adhibere posset. Statim Luculli, cum prætextatus etiam tum Archias esset, eum in domum suam receperunt. Sed etiam hoc non solum ingenii ac litterarum, verum etiam naturæ atque virtutis est, domum, quæ hujus adolescentiæ prima favit, eandem esse familiarissimam senectuti.
Erat temporibus illis jucundus Metello illi Numidico et ejus Pio filio, audiebatur a M. Æmilio, vivebat cum Q. Catulo et patre et filio, a L. Crasso colebatur, Lucullos vero et Drusum et Octavios et Catonem et totam Hortensiorum domum devinctam consuetudine cum teneret, adficiebatur summo honore, quod eum non solum colebant qui aliquid percipere atque audire studebant, verum etiam si qui forte simulabant.
. Cum hic domicilium Romæ multos jam annos haberet, professus est apud prætorem Q. Metellum familiarissimum suum.
Si nihil aliud nisi de civitate ac lege dicimus, nihil dico amplius, causa dicta est. Quid enim horum infirmari, Grati, potest? Heracliæne esse tum ascriptum negabis? Adest vir summa auctoritate et religione et fide, M. Lucullus, qui se non opinari, sed scire, non audisse, sed vidisse, non interfuisse, sed egisse dicit. Adsunt Heraclienses legati, nobilissimi homines, hujus judicii causa cum mandatis et cum publico testimonio venerunt, qui hunc ascriptum Heracliensem dicunt. Hic tu tabulas desideras Heracliensium publicas, quas Italico bello incenso tabulario interisse scimus omnes. Est ridiculum ad ea, quæ habemus, nihil dicere, quærere quæ habere non possumus, et de hominum memoria tacere, litterarum memoriam flagitare, et, cum habeas amplissimi viri religionem, integerrimi municipii jus jurandum fidemque, ea, quæ depravari nullo modo possunt, repudiare, tabulas, quas idem dicis
Solere corrumpi, desiderare. An domicilium Romæ non habuit? Is, qui tot annis ante civitatem datam * 6
Sedem omnium rerum ac fortunarum suarum Romæ collocavit? An non est professus? Immo vero iis tabulis professus, quæ solæ ex illa professione collegi oque prætorum obtinent publicarum tabularum auctoritatem.
V. Nam cum Appii tabulæ negligentius adservatæ dicerentur, Gabinii, quamdiu incolumis fuit, levitas, post damnationem calamitas omnem tabularum fidem resignasset, Metellus, homo sanctissimus modestissimusque omnium, tanta diligentia fuit, ut ad L. Lentulum prætorem et ad judices venerit et unius nominis litura se commotum esse dixerit. His igitur tabulis nullam lituram in nomine A.
Licinii videtis. Quæ cum ita sint, quid est quod de ejus civitate dubitetis, præsei-tim cum aliis quoque in civitatibus fuerit ascriptus? Etenim cum mediocribus multis et aut nulla aut humili aliqua arte præditis gratuito civitatem in Græcia homines impertiebant, Reginos credo aut Locrenses aut Neapolitanos aut Tarentinos, quod scænicis artificibus largiri solebant, id huic summa ingenii prædito gloria noluisse! Quid? Cum ceteri non modo post civitatem datam, sed etiam post legem * 6
Papiam aliquo modo in eorum municipiorum tabulas irrepserunt, hic, qui ne utitur quidem illis, in quibus est scriptus, quod semper se Heracliensem esse
Voluit, reiicietur? Census nostros requiris. Scilicet; Est enim obscurum proximis censoribus hunc cum clarissimo imperatore L. Lucullo apud exercitum fuisse, superioribus cum eodem quæstore fuisse in Asia, primis Julio et Crasso nullam populi partem esse censam. Sed quoniam census non jus civitatis confirmat ac tantum modo indicat eum, qui sit census, ita se jam tum gessisse pro cive, iis temporibus, quem tu criminaris ne ipsius quidem judicio in civium Romanorum jure esse versatum, et testamentum sæpe fecit nostris legibus et adiit hereditates civium Romanorum et in beneficiis ad ærarium delatus est a L. Lucullo pro consule. VI. Quære argumenta, si quæ potes: numquam enim hic neque suo neque amicorum judicio revincetur.
Quæres a nobis, Grati, cur tanto opere hoc homine delectemur. Quia suppeditat nobis ubi et animus ex hoc forensi strepitu reficiatur et aures * 6 convitio defessæ conquiescant. An tu existimas aut suppetere nobis posse quod cotidie dicamus in tanta varietate rerum, nisi animos nostros doctrina excolamus, aut ferre animos tantam posse contentionem, nisi eos doctrina eadem relaxemus? Ego vero fateor me his studiis esse deditum: ceteros pudeat, si qui se ita litteris abdiderunt, ut nihil possint ex his neque ad communem adferre fructum neque in aspectum lucemque proferre: me autem quid pudeat, qui tot annos ita vivo, judices, ut a nullius umquam me tempore aut commodo aut otium meum abstraxerit aut voluptas avocarit aut
Denique somnus retardarit? Qua re quis tandem me reprehendat aut quis mihi jure suscenseat, si, quantum ceteris ad suas res obeundas, quantum ad festos dies ludorum celebrandos, quantum ad alias voluptates et ad ipsam requiem animi et corporis conceditur temporum, quantum alii tribuunt tempestivis conviviis, quantum denique alveolo, quantum pilæ, tantum mihi egomet ad hæc studia recolenda sumpsero? Atque hoc adeo mihi concedendum est magis, quod ex his studiis hæc quoque crescit oratio et facultas, quæ quantacumque in me est, numquam amicorum periculis defuit. Quæ si cui levior videtur, illa quidem certe, quæ summa sunt, ex quo fonte hauriam sentio. Nam nisi multorum præceptis multisque litteris mihi ab adolescentia suasissem nihil esse in vita magno opere expetendum nisi laudem atque honestatem, in ea autem persequenda omnes cruciatus corporis, omnia pericula mortis atque exsilii parvi esse ducenda, numquam me pro salute vestra in tot ac tantas dimicationes atque in hos profligatorum hominum cotidianos impetus obiecissem. Sed pleni sunt omnes libri, plenæ sapientium voces, plena exemplorum vetustas: quæ jacerent in tenebris omnia, nisi litterarum lumen accederet. Quam multas nobis imagines non solum ad intuendum, verum etiam ad imitandum fortissimorum virorum expressas scriptores et Græci et Latini reliquerunt, quas ego mihi semper in adminimeam ipsa cogitatione hominum excellentium conformabam.
VII. Quæret quispiam: quid? Illi ipsi summi viri, quorum virtutes litteris proditæ sunt, istane doctrina, quam tu effers laudibus, eruditi fuerunt? Difficile est hoc de omnibus confirmare, sed tamen est certum quod respondeam. Ego multos homines excellenti animo ac virtute fuisse et sine doctrina naturæ ipsius habitu prope divino per se ipsos et moderatos et graves exstitisse fateor: etiam illud adjungo, sæpius ad laudem atque virtutem naturam sine doctrina quam sine natura valuisse doctrinam. Atque idem ego hoc contendo, cum ad naturam eximiam et illustrem accesserit ratio quædam conformatioque doctrinæ, tum illud nescio quid
Præclarum ac singulare solere exsistere. Ex hoc esse hunc numero, quem patres nostri viderunt,
Divinum hominem Africanum, ex hoc C. Lælium, L. Furium, moderatissimos homines et continentissimos, ex hoc fortissimum virum et illis temporibus doctissimum, M. Catonem illum senem: qui profecto _sj->tilihil ad percipiendam colendamque virtutem litteris adiuvarentur, numquam se adjearum_studium c^tuTissent7~~^Ti?)(Y sflnonTuc tantus fructus ostenderetur et si ex his studiis delectatio sola peteretur, tamen, ut opinor, hanc animi adversionem humanissimam ac liberalissimam judicaretis. Nam ceteræ neque temporum sunt neque ætatum omnium neque locorum: hæc studia adolescentiam acuunt, senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis perfugium ac solacium præbent, delectant domi, non impediunt foris, pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur.
Quod si ipsi hæc neque attingere neque sensu nostro gustare possemus, tamen ea mirari deberemus, etiam quum in aliis videremus. VIII. Quis nostrum tam animo agresti ac duro fuit, ut Roscii morte nuper non commoveretur? Qui cum esset senex mortuus, tamen propter excellentem artem ac venustatem videbatur omnino mori non debuisse. Ergo ille corporis motu tantum amorem sibi conciliarat a nobis omnibus: nos animorum incredibiles motus celeritatemque ingeniorum negligemus?
Quotiens ego hunc Archiam vidi, judices, — utar enim vestra benignitate, quoniam me in hoc novo gener<T dicendT tam diligenter attenditis, — quotiens ego hunc vidi, cum litteram scripsisset nullam, magnum numerum optimorum versuum de iis ipsis rebus, quæ tum agerentur, dicere ex tempore! Quotiens revocatum eamdem rem dicere commutatis verbis atque sententiis! Quæ vero accurate cogitateque scripsisset, ea sic vidi probari, ut ad veterum scriptorum laudem perveniret. Hunc ego non diligam, non admirer, non omni ratione defendendum putem? Atqui sic a summis hominibus eruditissimisque accepimus, ceterarum rerum studia et doctrina et præceptis et arte constare, poetam natura ipsa valere et mentis viribus excitari et quasi divino quodam spiritu inflari. Qua re suo jure noster ille Ennius sanctos appellat poetas, quod quasi deorum aliquo dono atque munere
Commendati nobis esse videantur. Sit igitur, judices, sanctum apud vos, humanissimos homines, hoc poetæ nomen, quod nulla umquam barbaria violavit. Saxa et solitudines voci respondent, bestiæ sæpe immanes cantu flectuntur atque consistunt: nos instituti rebus optimis non poetarum voce moveamur? Homerum Colophonii civem esse dicunt suum, Chii suum vindicant, Salaminii repetunt, Smyrnæi vero suum esse confirmant, itaque etiam delubrum ejus in oppido dedicaverunt: permulti alii præterea * * pugnant inter se atque contendunt. IX. Ergo illi alienum, quia poeta fuit, post mortem etiam expetunt: nos hunc vivum, qui et voluntate et legibus noster est, repudiabimus? Præsertim cum omne olim studium atque omne ingenium contulerit Archias ad populi Romani gloriam laudemque celebrandam? Nam et Cimbricas res adolescens attigit et ipsi illi C. Mario, qui durior ad hæc studia
Videbatur, jucundus fuit. Neque enim quisquam est tam aversus a Musis qui non mandari versibus æternum suorum laborum facile præconium patiatur. Themistoclem illum, summum Athenis virum, dixisse aiunt, cum ex eo quæreretur, quod acroama aut cujus vocem libentissime audiret, ejus, aquo sua virtus optime prædicaretur. Plotium dilexit, cujus ingenio putabat
Ea, (quæ gesserat, )posse celebrari. Mithridaticum vero bellum, magnum atque difficile et in multa varietate terra marique versatum, totum ab hoc expressum est: qui libri non modo L. Lucullum, fortissimum et clarissimum virum, verum etiam populi Romani nomen illustrant. Populus enim Romanus aperuit Lucullo imperante Pontum et regiis quondam opibus et ipsa natura et regione vallatum: populi Romani exercitus eodem duce non maxima manu innumerabiles Armeniorum copias fudit: populi Romani laus est urbem amicissimam Cyzicenorum ejusdem consilio ex omni impetu regio atque totius belli ore ac faucibus ereptam esse atque servatam: nostra semper feretur et prædicabitur L. Lucullo dimicante cum interfectis ducibus depressa hostium classis et incredibilis apud Tenedum pugna illa navalis: nostra sunt tropæa, nostra monumenta, nostri triumphi. Quæ quorum ingeniis efferuntur, ab iis populi Romani fama celebratur.
Carus fuit Africano superiori noster Ennius, itaque etiam in sepulcro Scipionum putatur is esse constitutus ex marmore. At iis laudibus certe non solum ipse qui laudatur, sed etiam populi Romani nomen ornatur. In cælum hujus proavus Cato tollitur: magnus honos populi Romani rebus adjungitur. Omnes denique illi Maximi, Marcelli, Fulvii non sine communi omnium nostrum laude decorantur. X. Ergo illum, qui hæc fecerat, Rudinum hominem, majores nostri in civitatem receperunt: nos hunc Heracliensem, multis civitatibus expetitum, in hac autem legibus constitutum, de nostra civitate eiiciemus?
Nam si quis minorem gloriæ fructum putat ex Græcis versibus percipi quam ex Latinis, vehementer * 6 errat, propterea quod Græca leguntur in omnibus fere gentibus, Latina suis finibus, exiguis sane, continentur. Qua re si res eæ, quas gessimus, orbis terræ regionibus definiuntur, cupere debemus, quo manuum nostrarum tela pervenerint, eodem gloriam famamque penetrare, quod quum ipsis populis, de quorum rebus scribitur, hæc ampla sunt, tum iis certe, qui de vita gloriæ causa dimicant, hoc maximum et periculorum incitamentum est et
Laborum. Quam multos scriptores rerum suarum magnus ille Alexander secum habuisse dicitur! Atque is tamen, quum in Sigeo ad Achillis tumulum astitisset: " O fortunate, inquit, adolescens, qui tuæ virtutis Homerum præconem inveneris! " Et vere. Nam nisi Ilias illa exstitisset, idem tumulus, qui corpus ejus contexerat, nomen etiam obruisset. Quid? Noster hic Magnus, qui cum virtute fortunam adæquavit, nonne Theophanem Mitylenæum, scriptorem rerum suarum, in contione militum civitate donavit, et nostri illi fortes viri, sed rustici ac milites, dulcedine quadam gloriæ commoti, quasi participes ejusdem laudis, magno illud clamore approbaverunt?
Itaque, credo, si civis Romanus Archias legibus non esset, ut ab aliquo imperatore civitate donaretur, perficere non potuit. Sulla quum Hispanos donaret * *
* Pompey. Et Gallos, credo hunc petentem repudiasset: quem nos in contione vidimus, cum ei libellum malus poeta de populo subiecisset, quod epigramma in eum fecisset tantummodo alternis versibus longiusculis, statim ex iis rebus, quas tum vendebat, jubere ei præmium tribui sub ea condicione, ne quid postea scriberet. Qui sedulitatem mali poetæ duxerit aliquo tamen præmio dignam, hujus ingenium et virtutem in scribendo et copiam non expetisset?
Quid? A Q. Metello Pio, familiarissimo suo, qui civitate multos donavit, neque per se neque per Lucullos impetravisse^ qui ^præsertim usque eo J [de suis rebu^fscrib^cuperet, (u^etiam ^Cordubæ natis poetis, pingue quiddam sonantibus atque peregrinum, tamen^jures sua^dederet.
XI. Neque enim est hoc dissimulandum, quod obscurari non potest, sed præ nobis ferendum, trahimur omnes studio laudis et optimus quisque maxime gloria ducitur. Ipsi illi philosophi etiam illis libellis, quos de contemnenda gloria scribunt, nomen suum inscribunt: in eo ipso, in quo prædicationem nobilitatemque despiciunt, prædicari de
Se ac nominari volunt. Decimus quidem Brutus, summus vir et imperator, Accii, amicissimi sui, carminibus templorum ac monumentorum aditus exornavit suorum. Jam vero ille, qui cum Ætolis Ennio comite bellavit, Fulvius, non dubitavit Martis manubias Musis consecrare. Qua re in qua urbe imperatores prope armati poetarum nomen et Musarum delubra coluerunt, in ea non debent togati judices a Musarum honore et a poetarum salute abhorrere.
Atque ut id libentius faciatis, jam me vobis, judices, indicabo et de meo quodam amore gloriæ nimis acri fortasse, verum tamen honesto vobis confitebor. Nam quas reg^ nos in consulatu, nosjj" yobiscum simul prosa jute hujus urbis atque imperii et pro vita civium proque universa re publica jre ssimus, attigit hic versibus atque inchoavit: quiEuTaucirGsr quodT' mihi magha res et jucunda visa est, hunc ad perficiendum adhortatus sum. Nullam enim virtus aliam mercedem laborum periculorumque desiderat præter hanc laudis pt gloriæ: qua quidem detracta, judices, quid est quod in hoc tam exiguo vitæ curriculo et tam brevi
Tantis nos in laboribus exerceamus?._ Certe, si nihil animus præsentiret in posterum et si quibus regionibus vitæ spatium circumscriptum est, eisdem omnes cogitationes terminaret suas, nec tantis se laboribus frangeret neque tot curis vigiliisque angeretur nec totiens de ipsa vita dimicaret. Nunc insidet quædam in optimo quoque virtus, quæ noctes ac dies animum gloriæ stimulis concitat atque admonet non cum vitæ tempore esse dimetiendam commemorationem nominis nostri, sed cum omni posteritate adæquandam.
XII. An vero tam parvi animi videamur esse omnes, qui in re publica atque in his vitæ periculis laboribusque versamur, ut, cum usque ad extremum spatium nullum tranquillum atque otiosum spiritum duxerimus, nobiscum simul moritura omnia arbitremur? An statuas et imagines, non animorum simulacra, sed corporum, studiose multi summi homines reliquerunt, consiliorum relinquere ac virtutum nostrarum effigiem nonne multo malle debemus, summis ingeniis expressam et politam? Ego vero omnia, quæ gerebam, jam tum in gerendo spargere me ac disseminare arbitrabar in orbis terræ memoriam sempiternam. Hæc vero sive a meo sensu post mortem afutura est, sive, ut sapientissimi homines putaverunt, ad aliquam mei partem pertinebit, nunc quidem certe cogitatione quadam speque delector.
Qua re conservate, radices, hominem pudore eo, quem amicorum videtis comprobari cum dignitate tum etiam vetustate, ingenio autem tanto, quantum id convenit existimari, quod summorum hominum ingeniis expetitum esse videatis, causa vero ejus modi, quæ beneficio legis, auctoritate municipii, testimonio Luculli, tabulis Metelli comprobetur. Quæ cum ita sint, petimus a vobis, judices, si qua non modo humana, verum etiam divina^in tantis ingeniis commendatio debet esse, ut eum, qui vos qui vestros imperatores, qui populi Romani res gestas semper ornavit, qui etiam his recentibus nostris vestrisque domesticis periculis æternum se testimonium laudis daturum esse profitetur, estque ex eo numero, qui semper apud omnes sancti sunt habiti itaque dicti, sic in vestram accipiatis fidem, ut humanitate vestra levatus potius quam acerbitate violatus esse videatur.
Quæ de causa pro mea consuetudine breviter simpliciterque dixi, judices, ea confido probata esse omnibus: quæ a foro aliena judicialique consuetudine et de hominis ingenio et communiter de ipsius studio locutus sum, ea, judices, a vobis spero esse in bonam partem accepta, ab eo, qui judicium exercet, certo scio.