Animadverti, Brute, sæpe Catonem avunculum tuum cum in senatu sententiam diceret locos graves ex philosophia tractare abhorrentes ab hoc usu forensi et publico, sed dicendo consequi tamen ut illa etiam populo probabilia viderentur. Quod eo majus est illi quam aut tibi aut nobis, quia nos ea philosophia plus utimur quæ peperit dicendi copiam et in qua dicuntur ea quæ non multum discrepant ab opinione populari, Cato autem, perfectus mea sententia Stoicus, et ea sentit qriæ non sane probantur in vulgus et in ea est hæresi quæ nullum sequitur florem orationis neque dilatat argumentum sed minutis interrogatiunculis quasi punctis quod proposuit efficit. Sed nihil est tam incredibile quod non dicendo fiat probabile, nihil tam horridum tam incultum quod non splendescat oratione et tamquam excolatur. Quod cum ita putarem, feci etiam audacius quam ille ipse de quo loquor. Cato enim dumtaxat de magnitudine animi de continentia de morte de omni laude virtutis de dis immortalibus de caritate patriæ Stoice solet oratoriis ornamentis adhibitis dicere; Ego tibi illa ipsa quæ vix in gymnasiis et in otio Stoici probant ludens conjeci in communes locos.
Quæ quia sunt admirabilia contraque opinionem omnium (ab ipsis etiam παράδοξα appellantur), tentare volui possentne proferri in lucem, id est in forum, et ita dici ut probarentur, an alia quædam esset erudita alia popularis oratio: eoque scripsi libentius quod mihi ista quæ appellant maxime videntur esse Socratica longeque verissima, δ Accipies igitur hoc parvum opusculum lucubratum his jam contractioribus noctibus, quoniam illud majorum vigiliarum munus in tuo nomine apparuit, et degustabis genus exercitationum earum quibus uti consuevi, cum ea quæ dicuntur in scholis 0eriK(3s ad nostrum hoc oratorium transfero dicendi genus. Hoc tamen opus in acceptum ut referas nihil postulo; * 6 non enim est tale ut in arce poni possit quasi Minerva illa Phidiæ, sed tamen ut ex eadem officina exisse appareat.
Vereor ne cui vestrum ex Stoicorum hominum disputationibus, non ex meo sensu deprompta hæc videatur oratio; Dicam quod sentio tamen, et dicam brevius quam res tanta poscit.*
Numquam mehercule ego neque pecunias istorum neque tecta magnifica neque opes neque imperia neque eas quibus maxime astricti sunt voluptates in bonis rebus aut expetendis esse duxi, quippe cum viderem rebus his circumfluentes ea tamen desiderare maxime quibus abundarent. Neque enim umquam expletur nec satiatur cupiditatis sitis, neque solum ea qui habent libidine augendi cruciantur sed etiam amittendi metu.
In quo equidem continentissimorum hominum majorum nostrorum sæpe requiro prudentiam, qui hæc imbecilla et commutabilia verbo bona putavesent. Potestne bonum cuiquam malo esse, aut potest quisquam in abundantia bonorum ipse esse non bonus? Atqui ista omnia talia videmus ut etiam improbi
Habeant et obsint probis. Quam ob rem licet irrideat si quis vult, plus apud me tamen vera ratio valebit quam vulgi opinio, neque ego umquam bona perdidisse dicam si qui pecus aut supellectilem amiserit, neque non sæpe laudabo sapientem illum, Biantem ut opinor, qui numeratur in septem, cujus cum patriam Prienen cepisset hostis ceterique ita fugerent ut multa de suis rebus secum asportarent, cum esset admonitus a quodam ut idem ipse faceret, ' Ego vero,' inquit, ' facio, nam omnia mecum porto mea.' Ille hæc ludibria fortunæ ne sua quidem putavit quæ nos appellamus etiam bona.
' Quid est igitur,' quæret aliquis, ' bonum? ' Si quod recte fit et honeste et cum virtute id bene fieri vere dicitur, quod rectum et honestum et cum virtute est id solum opinor bonum.
Sed hæc videri possunt odiosiora cum lentius disputantur: vita atque factis illustranda sunt summorum virorum hæc quæ verbis subtilius quam satis est disputari videntur. Quæro enim a vobis num ullam cogitationem habuisse videantur ei qui hanc rempublicam tam præclare fundatam nobis reliquerunt aut argenti ad avaritiam aut amœnitatum ad delectationem aut supellectilis ad delicias aut epularum ad voluptates? Ponite ante oculos unum quemque — regum vultis a Romulo? Vultis post liberam civitatem ab eis ipsis qui liberaverunt eam? Quibus tandem gradibus Romulus escendit in cælum, eisne quæ isti bona appellant, an rebus gestis atque virtutibus? Quid? A Numa Pompilio minusne gratas dis immortalibus capedines ac fictiles hirnulas fuisse, quam filicatas aliorum pateras arbitramur? Omitto reliquos, sunt enim omnes pares inter se præter Superbum. Brutum si quis roget quid egerit in patria liberanda, si quis item reliquos ejusdem consilii socios quid spectaverint quid secuti sint, num quis exsistat cui voluptas cui divitiæ cui denique præter officium fortis et magni viri quidquam aliud propositum fuisse videatur? Quæ res ad necem Porsennæ C. Mucium impulit sine ulla spe salutis suæ? Quæ vis Coclitem contra omnes hostium copias tenuit in ponte solum? Quæ patrem Decium, quæ filium devota vita immisit in armatas hostium copias? Quid continentia C. Fabricii, quid tenuitas victus M'. Curii sequebatur, quid duo propugnacula belli Punici Cn. Et P. Scipiones, qui Karthaginiensium adven- * tum corporibus suis intercludendum putaverunt, quid Africanus major, quid minor, quid inter horum ætates interjectus Cato, quid innumerabiles alii — nam domesticis exemplis abundamus? Cogitasse quidquam in vita sibi expetendum nisi quod laudabile esset et
Præclarum videntur? Veniant igitur isti irrisores hujus orationis ac sententiæ, et jam vel ipsi judicent utrum se eorum alicujus qui marmoreis tectis ebore et auro fulgentibus qui signis qui tabulis qui cælato auro et argento qui Corinthiis operibus* * abundant, an C. Fabricii qui nihil eorum habuit nihil habere voluit, similes esse malint.
Atque hæc quidem quæ modo huc modo illuc transferuntur facile adduci solent ut in rebus bonis esse negent, illud arte tenent accurateque defendunt, voluptatem esse summum bonum, Quæ quidem mihi vox pecudum videtur esse, non hominum, Tu, cum tibi sive deus sive mater ut ita dicam rerum omnium natura dederit animum quo nihil est præstantius neque divinius, sic te ipse abicies atque prosternes ut nihil inter te atque quadrupedem aliquam putes interesse? Quicquamne bonum est quod non
Eum qui id possidet meliorem facit? Ut enim est quisque maxime boni particeps ita est laudabilis maxime, neque est ullum bonum de quo non is qui id habeat honeste possit gloriari. Quid autem est horum in voluptate? Melioremne efficit aut lauda-
4 See848note*. *
Bi liorem virum? An quisquam in potiundis voluptatibus gloriando se et prædicatione effert? Atqui si voluptas quæ plurimorum patrociniis defenditur in rebus bonis' habenda non est, eaque quo est major eo magis mentem e sua sede et statu demovet, profecto niliil est aliud bene et beate vivere nisi honeste et recte vivere,
Nee vero ego M. Regulum ærumnosum nec infelicem nec miserum umquam putavi; Non enim magnitudo animi ejus excruciabatur a Pœnis, non gravitas non fides non constantia non ulla virtus, non denique animus ipse, qui tot virtutum præsidio tantoque comitatu, cum corpus ejus caperetur, capi certe ipse non potuit, C. vero Marium vidimus, qui mihi secundis in rebus unus ex fortunatis hominibus, in adversis unus ex summis viris videbatur, quo beatius esse mortali nihil potest,
Nescis, insane, nescis quantas vires virtus habeat; Nomen tantum virtutis usurpas, quid ipsa valeat ignoras. Nemo potest non beatissimus esse qui est totus aptus ex sese quique in se uno sua ponit omnia; Cui spes omnis et ratio et cogitatio pendet ex fortuna,
Huic nihil potest esse certi, nihil quod exploratum habeat permansurum sibi unum diem. Eum tu hominem terreto, si quem eris nactus, istis mortis aut exilii minis; Mihi vero quidquid acciderit in tam ingrata civitate ne recusanti quidem evenerit, non modo non repugnanti. Quid enim ego laboravi aut quid egi aut in quo evigilaverunt curæ et cogitationes meæ, si quidem nihil peperi tale nihil consecutus sum ut in eo statu essem quem neque fortunæ temeritas
Neque inimicorum labefactaret injuria? Mortemne mihi minitaris ut omnino ab hominibus, an exilium ut ab improbis demigrandum sit? Mors terribilis est eis quorum cum vita omnia exstinguuntur, non eis quorum laus emori non potest, exilium autem illis quibus quasi circumscriptus est habitandi locus, non eis qui omnem orbem terrarum unam urbem esse ducunt. Te miseriæ te ærumnæ premunt omnes, qui te beatum qui florentem putas; Tuæ libidines te torquent, tu dies noctesque cruciaris, cui nec sat est quod est et id ipsum ne non sit diuturnum times; Te conscientiæ stimulant maleficiorum tuorum, te metus exanimant judiciorum atque legum; Quocumque aspexisti, ut furiæ sic tuæ tibi occurrunt injuriæ quæ te respirare non sinunt.
Quam ob rem ut improbo et stulto et inerti nemini bene esse potest, sic bonus vir et fortis et sapiens miser esse non potest. Nec vero cujus virtus moresque laudandi sunt ejus non laudanda vita est, neque
1 Ut in Raclcham; Ut codd.
Porro fugienda vita quæ laudanda est; Esset autem fugienda si esset misera. Quam ob rem quidquid est laudabile, idem et beatum et florens et expetendum videri debet. 20 * Parva,' inquis, ' res est.' At magna culpa; Nec enim peccata rerum eventu sed vitiis hominum metienda sunt; In quo peccatur id potest aliud alio majus esse, aut minus, ipsum quidem illud peccare quoquo verteris unum est. Auri navem evertat gubernator an paleæ, in re aliquantulum, in gubernatoris inscitia nihil interest. Lapsa est libido in muliere ignota: dolor ad pauciores pertinet quam si petulans fuisset, in aliqua generosa ac nobili virgine, peccavit vero nihilominus, si quidem est peccare tamquam transire lineas, quod cum feceris culpa commissa est; Quam longe progrediare cum semel transieris, ad augendam culpam nihil pertinet. Peccare certe licet nemini j quod autem non licet, id hoc uno tenetur si arguitur non licere; Id si nec majus nec minus umquam fieri potest, quoniam in eo est peccatum si non licuit, quod semper ontim et idem est, quæ ex eo peccata
Nascuntur æqualia sint oportet. Quod si virtutes pares sunt inter se, paria esse etiam vitia necesse est; Atqui pares esse virtutes nec bono viro meliorem nec temperante temperantiorem nec forti fortiorem nec sapiente sapientiorem posse fieri facillime potest per* spici. An virum bonum dices qui depositum nullo teste cum lucrari impune posset auri pondo decem reddiderit, si idem in decem milibus non* fecerit? Aut temperantem qui se in aliqua libidine continuerit,
In aliqua effuderit? Una virtus est consentiens cum ratione et perpetua constantia, nihil huc addi potest quo magis virtus sit, nihil demi ut virtutis nomen relinquatur. Etenim si benefacta recte facta sunt et nihil recto rectius, certe ne bono quidem melius qui equam inveniri potest. Sequitur igitur ut etiam vitia sint paria, si quidem pravitates animi recte vitia dicuntur. Atqui quoniam pares virtutes sunt, recte facta quando a virtutibus proficiscuntur paria esse debent, itemque peccata quoniam ex vitiis manant sint æqualia necesse est. 23 ' A philosophis,' inquis, ' ista sumis.' Metuebam ne a lenonibus diceres. ' Socrates disputabat isto modo.' Bene hercle narras, nam istum doctum et sapientem virum fuisse memoriæ traditum est. Sed tamen quæro ex te, quando verbis inter nos contendimus non pugnis, utrum de bonis est quærendum quid baiuli atque operarii an quid homines doctissimi senserint? Præsertim cum hac sententia non modo verior sed ne utilior quidem hominum vitæ reperiri ulla possit. Quæ vis enim est quæ magis arceat homines ab improbitate omni quam si senserint nullum in delictis esse discrimen, æque peccare se si privatis ac si magistratibus manus afferant, quamcumque in domum stuprum intulerint eamdem esse labem libidinis? 24 ' Nihilne igitur interest ' (nam hoc dicet aliquis) ' patrem quis enecet an servum? ' Nuda ista si ponas, judicari qualia sint non facile possunt: patrem vita privare si per se scelus est, Saguntini qui parentes suos liberos emori quam servos vivere maluerunt parricidæ fuerunt. Ergo et parenti nonnumquam adimi vita sine scelere potest et servo sæpe sine injuria non potest. Causa igitur hæc non natura distinguit; Quæ quoniam utro accessit id fit propensius, si utro-
Que adjuncta sit paria fiant necesse est. Illud tamen interest, quod in servo necando, si id fit injuria, semel peccatur, in patris vita violanda multa peccantur: violatur is qui procreavit, is qui aluit, is qui erudivit, is qui in sede ac domo atque in republica collocavit; Multitudine peccatorum præstat eoque pœna majore dignus est. Sed nos in vita non quæ cuique peccato pœna sit sed quantum cuique liceat spectare debemus: quidquid non oportet scelus esse, quidquid non licet nefas putare. ' Etiamne in minimis rebus?' Etiam, si quidem rerum modum fingere non pos-
Sumus, animorum modum tenere possumus. Histrio si paulum se movit extra numerum aut si versus pronuntiatus est syllaba una brevior aut longior, exsibilatur exploditur: in vita tu qui omni gestu moderatior omni versu aptior esse debes, una* syllaba te peccare dices? Poetam non audio in nugis peccantem: in vitæ societate audiam civem digitis peccata dimetientem sua — 'si visa sint breviora, leviora videantur? ' Breviora* qui possint videri, cum quidquid peccatur perturbatione peccetur rationis atque ordinis, perturbata autem semel ratione et ordine nihil possit addi quo magis peccari posse videatur?.
Ego vero te non stultum, ut sæpe, non improbum, ut semper, sed dementem esse et insanire,.. rebus ad vietum necessariis esse invictum potest, sapientis animus magnitudine consilii, tolerantia fortunæ, rerum humanarum contemptione, virtutibus denique omnibus ut mœnibus septus, vincetur et expugnabitur? Qui ne civitate quidem pelli potest. Quæ est enim civitas? Omnisne conventus etiam ferorum et immanium? Omnisne etiam fugitivorum ac latronum congregata unum in locum multitudo? Certe negabis. Non igitur erat illa tum civitas cum leges in ea nihil valebant, cum judi eia jacebant, eum mos patrius occiderat, cum ferro pulsis magistratibus senatus nomen in republic" non erat; Prædonum ille concursus et te duce latrocinium in foro constitutum et reliquiæ conjurationis a Catilinæ furiis ad tuum scelus furoremque conversæ non civitas erat. Itaque pulsus ego civitate non sum quæ nulla erat: arcessitus in civitatem sum, cum esset in republica consul qui tum nullus fuerat, esset senatus qu.I tum occiderat, esset consensus populi liberi, esset juris et æquitatis, quæ vincula sunt civitatis, repetita memoria.
Ac vide quam ista tui latrocinii tela contempserim, lætam et immissam ate nefariam in me injuriam semper duxi, pervenisse ad me numquam putavi, nisi forte cum parietes disturbabas aut cum tectis sceleratas faces inferebas meorum aliquid ruere aut
Deflagrare arbitrabare. Nihil neque meum est neque cujusquam quod auferri quod eripi quod amitti potest. Si mihi eripuisses divinam animi mei constantiam, si conscientiam* meis curis vigiliis consiliis stare te invitissimo rempublicam, si hujus æterni beneficii immortalem memoriam delevisses, multo etiam magis si illam mentem unde hæc consilia manarunt mihi eripuisses tum ego accepisse me confiterer injuriam! Sed si hæc nec fecisti nec facere potuisti, reditum mihi gloriosum injuria tua dedit, non exitum calamitosum.
Ergo ego semper civis, et tum maxime cum meam salutem senatus exteris nationibus ut civis optimi commendabat: tu ne nunc quidem, nisi forte idem esse hostis et civis potest. An tu civem ab hoste natura ac loco, non animo factisque distinguis?
Cædem in foro fecisti, armatis latronibus templa tenuisti, privatorum domos, ædes sacras incendisti: cur hostis Spartacus si tu civis? Potes autem tu esse
Civis propter quem aliquando civitas non fuit, et me tuo nomine appellas cum omnes meo discessu exsulasse rempublicam putent? Numquamne, homo amentissime, te circumspicies? Numquam nec quid facias considerabis nec quid loquare? Nescis exilium scelerum esse pœnam, meum illud iter ob præclaris-
Simas res ame gestas esse susceptum? Omnes scelerati atque impii (quorum tu te ducem esse profiteris) quos leges esilio affici volunt exules sunt etiam si solum non mutarunt: an cum omnes leges te exulem esse jubeant, non appellet inimicus? ' Qui cum telo fuerit ': ante senatum tua sica deprehensa es t; ' Qui hominem occiderit ': tu plurimos occidisti; ' Qui incendium fecerit ': ædes nympharum manu tua deflagravit; ' Qui templa occupaverit ': in foro
Castra posuisti. Sed quid ego communes leges profero, quibus omnibus es exui? Familiarissimus tuus de te privilegium tulit ut si in opertum Bonæ Deæ accessisses exulares; At te id fecisse etiam gloriari soles. Quomodo igitur tot legibus in exilium ejectus nomen exulis non perhorrescis? ' Romæ sum,' inquis. Et quidem in operto fuisti. Non igitur ubi quisque erit ejus loci jus tenebit si ibi eum legibus esse non oportebit. * *
Laudetur vero hic imperator aut etiam appelletur aut hoc nomine dignus putetur. Imperator quo modo? Aut cui tandem hic. Libero imperabit, qui non potest cupiditatibus suis imperare? Refrenet primum libidines, spernat voluptates, iracundiam teneat" cœrceat avaritiam, ceteras animi labes repellat; Tum incipiat aliis imperare cum ipse improbissimis dominis dedecori ac turpitudini parere desierit: dum quidem his obediet, non modo imperator sed liber habendus omnino non erit.
Præclare enim est hoc usurpatum a doctissimis — quorum ego auctoritate non uterer si mihi apud aliquos agrestes hæe habenda esset oratio; Cum vero apud prudentissimos loquar quibus hæc inaudita non sunt, eur ego simulem me si quid in his studiis operæ posuerim perdidisse? — Dictum est igitur ab eruditissimis viris nisi sapientem liberum esse neminem. Quid est enim libertas? Potestas vivendi ut velis. Quis igitur vivit ut vult nisi qui recta sequitur, qui gaudet officio, eui vivendi via considerata atque provisa est, qui ne legibus quidem propter metum paret sed eas sequitur atque colit
Quia id salutare maxime esse indicat, qui nihil dicit nihil facit nihil eogitat denique nisi libenter ac libere, cujus omnia consilia resque omnes quas gerit ab ipso proficiscuntor eodemque referuntur, nec est ulla res quæ plus apud eum polleat quam ipsius voluntas atque judicium? Cui quidem etiam quæ vim habere maximam dicitur fortuna ipsa eedit, si, ut sapiens poeta dixit, suis ea euique fingitur moribus- Soli igitur hoe eon tingit sapienti ut nihil faciat invitus,
Nihil dolens, nihil coactus- Quod etsi ita esse pluribus verbis disserendum est, illud tamen et breve et eonfitendum est, nisi qui ita sit affectus esse liberum neminem. Servi igitur omnes improbi, servi! Nec hoc tam re est quam dictu inopinatum atque mirabile. Non enim ita dicunt eos esse servos ut mancipia quæ sunt dominorum facta nexu aut aliquo jure civili ', sed si servitus sit, sicut est, obedientia fracti animi et abiecti et arbitrio carentis suo, quis neget omnes leves omnes cupidos omnes denique improbos esse servos?
An ille mihi liber eui mulier imperat, cui leges imponit, præscribit jubet vetat quod videtur, qui nihil imperanti negare potest, nihil recusare audet? Poseit, dandum est; Vocat, veniendum; Eiicit, abeundum; Minatur, extimescendum. Ego vero istum non modo servum sed nequissimum servum, etiam si in amplissima familia natus sit, appellandum puto.
Atque ut in magna familia servorum sunt alii lautiores ut sibi videntur servi sed tamen servi, atrienses ac topiarii, pari stultitia sunt quos signa quos tabulæ quos cælatum argentum quos Corinthia opera' quos ædificia magnifica nimio opere delectant. Et ' sumus,' inquiunt, ' civitatis principes.' Vos vero ne conservorum quidem vestrorum principes estis; Sed ut in familia qui tractant ista, qui tergunt qui ungunt qui verrunt qui spargunt, non honestissimum locum servitutis tenent, sic in civitate qui se istarum rerum cupiditatibus dediderunt ipsius servitutis locum pæne infimum obtinent. ' Magna,' inquis, ' bella gessi, magnis imperiis et provinciis præfui.' Gere igitur animum laude dignum. Ætionis tabula te stupidum detinet aut signum aliquod Polycleti. Mitto unde sustuleris et quomodo habeas: intuentem te admirantem clamores tollentem cum video, servum te esse ineptiarum omnium judico. 38 ' Nonne igitur sunt ista festiva? ' Sint, nam nos quoque oculos eruditos habemus; Sed obsecro te, ita venusta habeantur ista non ut vincula virorum sint sed ut oblectamenta puerorum. Quid enim censes? Si L. Mummius aliquem istorum videret matellionem
' Æra? * * Corinthium cupidissime tractantem, cum ipse totam Corinthum contempsisset, utrum illum civem excellentem an atriensem diligentem putaret? Revivescat M \ Curius aut eorum aliquis quorum in villa ac domo nihil splendidum nihil ornatum fuit præter ipsos, et videat aliquem summis populi beneficiis usum barbatulos mullos exceptantem de piscina et pertractantem et murænarum copia gloriantem: nonne hunc hominem ita servum judicet ut ne in familia quidem dignum majore aliquo negotio putet?
An eorum servitus dubia est qui cupiditate peculii nullam condicionem recusant durissimæ servitutis? Hereditatis spes quid iniquitatis in serviendo non suscipit? Quem nutum locupletis orbi senis non observat? Loquitur ad voluntatem, quidquid denuntiatum est facit, assectatur assidet muneratur: quid horum est liberi, quid denique non servi inertis?
Quid? Jam illa cupiditas quæ videtur esse liberalior, honoris imperii provinciarum, quam dura est domina, quam imperiosa, quam vehemens! Cethego homini non probatissimo servire cœgit eos qui sibi esse amplissimi videbantur, munera mittere, noctu venire domum ad eum, Præciæ denique supplicare: quæ servitus est si hæc libertas existimari potest? * *
Quid? Cum cupiditatum dominatus excessit et alius est dominus exortus ex conscientia peccatorum timor, quam est illa misera quam dura servitus! Adolescentibus paullo loquacioribus est serviendum, omnes qui aliquid scire videntur tamquam domini timentur. Judex vero quantum habet dominatum, quo timore nocentes afficit! An non est omnis metus servitus? Quid valet igitur illa eloquentissimi viri L. Crassi copiosa magis quam sapiens oratio? ' Eripite nos ex servitute ': quæ est ista servitus tam claro homini tamque nobili? Omnis animi debilitati et humilis et fracti timiditas servitus est. ' Nolite sinere nos cuiquam servire ': in libertatem vindicari vult? Minime; Quid enim adjungit? ' Nisi vobis universis ': dominum mutare, non liber esse vult. ' Quibus et possumus et debemus': nos vero siquidem animo excelso et alto et virtutibus exaggerato sumus nec debemus nec possumus; Tu posse te dicito, quoniam quidem potes, debere ne dixeris, quoniam nihil quisquam debet nisi quod est turpe non reddere.
Sed hæc hactenus: ille videat quomodo imperator esse possit, cum eum ne liberum quidem esse ratio et veritas ipsa convincat. * *
Quæ est ista in commemoranda pecunia tua tam insolens ostentatio? Solusne tu dives? Pro di immortales! Egone me audivisse aliquid et didicisse non gaudeam? Solusne dives? Quid si ne dives quidem? Quid si pauper etiam? Quem enim intellegimus divitem, aut hoc verbum in quo homine ponimus? Opinor in eo cui tanta possessio est ut ad liberaliter vivendum facile contentus sit, qui nihil
Quærat nihil appetat nihil optet amplius. Animus oportet tuus te judicet divitem, non hominum sermo neque possessiones tuæ. Nihil sibi deesse putat, nihil curat amplius, satiatus est aut contentus etiam pecunia? Concedo, dives es. Sin autem propter aviditatem pecuniæ nullum quæstum turpem putas (cum isti ordini ne honestus quidem possit esse ullus), si cotidie fraudas decipis poscis pacisceris aufers eripis, si socios spolias ærarium expilas, si testamenta amicorum exspectas aut ne exspectas quidem atque ipse supponis, hæc utrum abundantis an egentis signa sunt? Animus hominis dives, non arca appellari solet: quamvis illa sit plena, dum te inanem videbo, divitem non putabo. Etenim ex eo quantum cuique satis est metiuntur homines divitiarum modum. Filiam quis habet? Pecunia est opus i duas? Majore i plures? Majore etiam; Si, ut aiunt Danao, quinquaginta sint filiæ, tot dotes magnam quærunt pecuniam! Quantum enim cuique opus est ad id accommodatur, ut ante dixi, divitiarum modus; Qui igitur non filias plures sed innumerabiles cupiditates habet quæ brevi tempore maximas copias exhaurire possint, hunc quo modo ego appellabo divitem cum
Ipse etiam egere se sentiat? Multi te audierunt cum die eres neminem esse divitem nisi qui exercitum alere posset suis fructibus, quod populus Romanus tantis vectigalibus jampridem vix potest. Ergo hoc proposito numquam eris dives ante quam tibi ex tuis possessionibus tantum reficietur ut eo tueri sex legiones et magna equitum æ peditum auxilia possis. Jam fateris igitur non esse te divitem cui tantum desit ut expleas id quod exoptas j itaque istam paupertatem vel potius egestatem ac mendicitatem tuam
Numquam obscure tulisti. Nam ut eis qui honeste rem quærunt mercaturis faciendis, operis dandis, publicis sumendis, intellegimus opus esse quæsito, sic qui videt domi tuæ pariter accusatorum atque indicum consociatos greges, qui nocentes et pecuniosos reos eodem te actore corruptelam judidi molientes, qui tuas mercedum pactiones in patrociniis, intercessiones pecuniarum in coitionibus candidatorum, dimissiones libertorum ad fenerandas diripiendasque provincias, qui expulsiones vicinorum, qui latrocinia in agris, qui cum servis cum libertis cum clientibus societates, qui possessiones vacuas, qui proscriptiones locupletium, qui cædes municipiorum, qui illam Sullani temporis messem recordetur, qui tot testamenta subiecta, tot sublatos homines, qui denique omnia venalia, delectum decretum, alienam suam sententiam, forum domum, vocem silentium, quis hunc non putet confiteri sibi quæsito opus esse? Cui autem quæsito opus sit, quis umquam hunc vere dixerit divitem? Etenim divitiarum est fructus in copia, copiam autem declarat satietas rerum atque abundantia; Quam tu quoniam numquam assequere numquam omnino es futurus dives.
Meam autem quoniam pecuniam contemnis (et recte, est enim ad vulgi opinionem mediocris, ad tuam nulla, ad meam modica), de me silebo, de re loquar. Si censenda nobis atque æstimanda res sit, utrum tandem pluris æstimemus pecuniam Pyrrhi quam Fabricio dabat an continentiam Fabricii qui illam pecuniam repudiabat? Utrum aurum Samnitum an responsum M'. Curii? Hereditatem L. Paulli an liberalitatem Africani qui ejus hereditatis Q. Maximo fratri partem suam concessit? Hæc profecto quæ sunt summarum virtutum pluris æstimanda sunt quam illa quæ sunt pecuniæ. Quis igitur, si quidem ut quisque quod plurimi sit possideat ita ditissimus liabendus sit, dubitet quin in virtute divitiæ sint, quoniam nulla possessio, nulla vis auri et argenti pluris quam virtus æstimanda est?
O di immortales inon intellegunt homines quam magnum vectigal sit parsimonia! Venio enim jam ad sumptuosos, relinquo istum quæstuosum. Capit ille ex suis prædiis sescenta sestertia, ego centena ex meis: illi aurata tecta in villis et sola marmorea facienti et signa tabulas supellectilem* vestem infinite concupiscenti non modo ad sumptum ille est fructus sed etiam ad fenus exiguus, ex meo tenui vectigali detractis sumptibus cupiditatis aliquid etiam redundabit. Uter igitur est divitior, cui deest an cui superat? Qui eget an qui abundat? Cujus possessio quo est major eo plus requirit ad se tuendam, an quæ suis se viribus sustinet? Sed quid ego de me loquor qui morum ac temporum vitio aliquantum etiam ipse fortasse in hujus sæculi errore verser? M'. Manilius patrum nostrorum memoria (ne semper Curios et Luscinos loquamur) pauper tandem fuit? Habuit enim ædiculas in Carinis et fundum in Labicano. Nos igitur divitiores qui plura habemus? Utinam quidem! Sed non æstimatione census verum
Victu atque cultu terminatur pecuniæ modus. Non esse cupidum pecunia est, non esse emacem vectigal est; Contentum vero suis rebus esse maximæ sunt certissimæque divitiæ.
Etenim si isti callidi rerum æstimatores prata et areas quasdam magno æstimant quod ei generi possessionum minime quasi noceri potest, quanti est æstimanda virtus quæ nec eripi nec subripi potest umquam, neque naufragio neque incendio amittitur, nec vi tempestatum nec temporum perturbatione mutatur! Qua præditi qui sunt soli sunt divites, soli enim possident res et fructuosas et sempiternas, solique (quod est proprium divitiarum) contenti sunt rebus suis, satis esse putant quod est, nihil appetunt, nulla re egent, nihil sibi deesse sentiunt, nihil requirunt. Improbi autem et avari, quoniam incertas atque in casu positas possessiones habent et plus semper appetunt nec eorum quisquam adhuc inventus est cui quod haberet esset satis, non modo non copiosi ac divites sed etiam inopes ac pauperes existimandi sunt.