I. Utrum difficilius aut majus esset negare tibi sæpius idem roganti an efficere id quod rogares diu multumque, Brute, dubitavi. Nam et negare ei quem unice diligerem cuique me carissimum esse sentirem, præsertim et justa petenti et præclara cupienti, durum admodum mihi videbatur et suscipere tantam rem, quantam non modo facultate consequi diffici ki tsset swj etiam cogitatione complecti, vix arbitrabar esse ejus qui vereretur reprehensionem doctorum atque prudentium. Quid enim est majus quam, cum tanta sit inter oratores bonos dissimilitudo, judicare quæ sit optima species et quasi figura dicendi Quod quoniam me sæpius rogas, aggrediar non tam perficiendi spe quam experiendi voluntate. Malo enim, cum studio tuo sim obsecutus, desiderari ate prudentiam meam quam, si id non fecerim, benevolentiam.
Quæris igitur idque jam sæpius, quod eloquentiæ genus probem maxime et quale mihi videatur illud, quo nihil addi possit, quod ego summum et perfectis-
Simum judicem. In quo vereor ne, si id quod vis effecero eumque oratorem quem quæris expressero, tardem studia multorum, qui desperatione debilitati experiri id nolent quod se assequi posse diffidant. Sed par est est omnis omnia experiri, qui res magnas et magno opere expetendas concupiverunt. Quodsi quem aut natura sua aut illa præstantis ingeni vis forte deficiet aut minus instructus erit magnarum artium disciplinis, teneat tamen eum cursum quem poterit. Prima enim sequentem honestum est in secundis tertiisque consistere. Nam in poetis non Homero soli locus est, ut de Græcis loquar, aut Archilocho aut Sophocli aut Pindaro, sed horum vel secundis vel etiam infra secundos. Nec vero Aristotelem in philosophia deterruit ascribendo amplitudo Platonis, nec ipse Aristoteles admirabili quadam scientia et copia ceterorum studia restinxit, n. Nec solum ab optimis studiis excellentes viri deterriti non sunt, sed ne opifices quidem se ab artibus suis removerunt, qui aut Ialysi quem Rhodi vidimus non potuerunt aut Coæ Veneris pulchritudinem imitari, nec simulacro Jovis Olympii aut doryphori statua deterriti reliqui minus experti sunt quid efficere aut quo progredi possent. Quorum tanta multitudo fuit, tanta in suo cujusque genere laus, ut cum summa miraremur, inferiora tamen probaremus. In oratoribus vero, Græcis quidem, admirabile est quantum inter omnis unus excellat. Ac tamen, cum esset Demosthenes, multi oratores magni et clari fuerunt et antea fuerant nec postea defecerunt. Quare non est cur eorum qui se studio eloquentiæ dediderunt spes infringatur aut languescat industria. Nam neque illud ipsum quod est optimum desperandum est et in præstantibus rebus magna sunt ea quæ sunt optimis proxima.
Atque ego in summo oratore fingendo talem informabo qualis fortasse nemo fuit. Non enim quæro quis fuerit, sed quid sit illud quo nihil esse possit præstantius, quod in perpetuitate dicendi non sæpe atque haud scio an nunquam in aliqua autem parte eluceat aliquando, idem apud alios densius, apud alios fortasse rarius. Sed ego sic statuo, nihil esse in ulle genere tam pulchrum, quo non pulchrius id sit unde illud ut ex ore aliquo quasi imago exprimatur. Quod neque oculis neque auribus neque ullo sensu percipi potest, cogitatione tamen et mente complectimur. Itaque et Phidiæ simulacris, quibus nihil in illo genere perfectius videmus, et eis picturis quas nominavi cogitare tamen possumus pulchriora. Nec vero ille artifex cum faceret Jovis formam aut Minervæ, contemplabatur aliquem equo similitudinem duceret, sed ipsius in mente insidebat species pulchritudinis eximia quædam, quam intuens in eaque defixus ad illius similitudinem artem et manum dirigebat. M. Ut igitur in formis et figuris est aliquid perfectum et excellens, cujus ad cogitatam speciem imitando referuntur ea quæ sub oculos ipsa non cadunt, sic perfectæ eloquentiæ speciem animo videmus, effigiem auribus quærimus. Has rerum formas appellat ille non intellegendi solum sed etiam dicendi gravissimus auctor et magister Plato, easque gigni negat et ait semper esse ac ratione et intellegentia contineri cetera nasci, occidere, fluere, labi, nec diutius esse uno et eodem statu. Quicquid est igitur de quo ratione et via disputetur, id est ad ultimam sui generis formam speciemque redigendum.
Ac video hanc primam ingressionem meam, non ex oratoriis disputationibus ductam sed e media philosophia repetitam et ea quidem cum antiqua tum subobscura, aut reprehensionis aliquid aut certe admirationis habituram. Nam aut mirabuntur quid hæc pertineant ad ea quæ quærimus — quibus satis faciet res ipsa cognita, ut non sine causa alte repetita videatur — aut reprehendent quod inusitatas vias indagemus, tritas relinquamus. Ego autem et me sæpe nova videri dicere intellego, cum pervetera dicam sed inaudita plerisque, et fateor me oratorem, si modo sim aut etiam quicumque sim, non ex rhetorum officinis, sed ex Academiæ spatiis exstitisse. Illa enim sunt curricula multiplicium variorumque sermonum, in quibus Platonis primum sunt impressa vestigia. Sed et hujus et aliorum philosophorum disputationibus et exagitatus maxime orator est et adiutus — omnis enim ubertas et quasi silva dicendi ducta ab illis est — nec satis tamen instructus ad forensis causas, quas, ut illi ipsi dicere solebant, agrestioribus Musis reliquerunt. Sic eloquentia hæc forensis spreta a philosophis et repudiata multis quidem illa adiumentis magnisque caruit, sed tamen ornata verbis atque sententiis jactationem habuit in populo nec paucorum judicium reprehensionemque pertimuit ita et doctis eloquentia popularis et disertis elegans doctrina defuit.
Iv. Positum sit igitur in primis quod post magis intellegetur, sine philosophia non posse effici quem quærimus eloquentem, non ut in ea tamen omnia sint, sed ut sic adiuvet ut palæstra histrionem parva enim magnis sæpe rectissime conferuntur. Nam nec latius atque copiosius de magnis variisque rebus sine philosophia potest quisquam dicere — si quidem etiam in Phædro Platonis hoc Periclem præstitisse ceteris dicit oratoribus Socrates, quod is Anaxagoræ physici fuerit auditor. A quo censet eum cum alia præclara quædam et magnifica didicisse tum uberem et fecundum fuisse gnarumque, quod est eloquentiæ maximum, quibus orationis modis quæque animorum partes pellerentur. Quod idem de Demosthene existimari potest cujus ex epistulis intellegi licet quam frequens fuerit Platonis auditor nec vero sine philosophorum disciplina genus et speciem cujusque rei cernere neque eam definiendo explicare nec tribuere in partis possumus nec judicare quæ vera quæ falsa sint neque cernere consequentia, repugnantia videre, ambigua distinguere. Quid dicam de natura rerum, cujus cognitio magnam oratori suppeditat copiam An credas de vita, de officiis, de virtute, de moribus sine multa earum ipsarum rerum disciplina aut dici aut intellegi posse v. Ad has tot tantasque res adhibenda sunt ornamenta innumerabilia quæ sola tum quidem tradebantur ab eis qui dicendi numerabantur magistri quo fit ut veram illam et absolutam eloquentiam nemo consequatur, quod alia intellegendi alia dicendi disciplina est et ab aliis rerum ab aliis verborum doctrina quæritur. Itaque M. Antonius, cui vel primas eloquentiæ patrum nostrorum tribuebat ætas, vir natura peracutus et prudens, in eo libro quem unum reliquit disertos ait se vidisse multos, eloquentem omnino neminem. Insidebat videlicet in ejus mente species eloquentiæ quam cernebat animo, re ipsa non videbat. Vir autem acerrimo ingenio — sic enim fuit — multa et in se et in aliis desiderans neminem plane qui recte appellari eloquens posset videbat. Quodsi ille nec se nec L. Crassum eloquentem putavit, habuit profecto comprehensam animo quandam formam eloquentiæ, cui quoniam nihil deerat, eos quibus aliquid aut plura deerant in eam formam non poterat includere. Investigemus hunc igitur, Brute, si possumus, quem nunquam vidit Antonius aut qui omnino nullus unquam fuit. Quem si imitari atque exprimere non possumus, quod idem ille vix deo concessum esse dicebat, at qualis esse debeat poterimus fortasse dicere.
Tria sunt omnino genera dicendi, quibus in singulis quidam floruerunt, peræque autem, id quod volumus, perpauci in omnibus. Nam et grandiloqui, ut ita dicam, fuerunt cum ampla et sententiarum gravitate et maiestate verborum, vehementes, varii, copiosi, graves, ad permovendos et convertendos animos instructi et parati — quod ipsum alii aspera, tristi, horrida oratione neque perfecta atque conclusa consecuti sunt, alii levi et structa et terminata — et contra tenues acuti, omnia docentes et dilucidiora, non ampliora facientes, subtili quadam et pressa oratione et limata vi. In eodemque genere alii callidi, sed impoliti et consulto rudium similes et imperitorum, alii in eadem jejunitate concinniores, idem faceti, florentes etiam et leviter ornati. Est autem quidam interiectus inter hos medius et quasi temperatus nec acumine posteriorum nec fulmine utens superiorum, vicinus amborum, in neutro excellens, utriusque particeps vel utriusque, si verum quærimus, potius expers, isque uno tenore, ut aiunt, in dicendo fluit nihil afferens præter facultatem et æqualitatem aut addit aliquos ut in corona toros omnemque orationem ornamentis modicis verborum rum quicumque vim in singulis consecuti sunt, magnum in oratoribus nomen habuerunt. Sed quærendum est satisne id quod volumus effecerint, vii. Videmus enim fuisse quosdam qui idem ornate ac graviter, idem versute et subtiliter dicerent. Atque utinam in Latinis talis oratoris simulacrum reperire possemus. Esset egregium non quærere externa, domesticis esse contentos. Sed ego idem, qui in illo sermone nostro qui est expositus in Bruto multum tribuerim Latinis, vel ut hortarer alios vel quod amarem meos, recordor longe omnibus unum anteferre Demosthenem, quem velim accommodare ad eam quam sentiam eloquentiam, non ad eam quam in aliquo ipse cognoverim. Hoc nec gravior exstitit quisquam nec callidior nec temperatior. Itaque nobis monendi sunt ei quorum sermo imperitus increbruit, qui aut dici se desiderant Atticos aut ipsi Attice volunt dicere, ut mirentur hunc maxime, quo ne Athenas quidem ipsas magis credo fuisse Atticas. Quid enim sit Atticum discant eloquentiamque ipsius viribus, non imbecillitate sua metiantur. Nunc enim tantum quisque laudat quantum se posse sperat imitari. Sed tamen eos studio optimo, judicio minus firmo præditos docere quæ sit propria laus Atticorum non alienum puto.
Vili. Semper oratorum eloquentiæ moderatrix fuit auditorum prudentia. Omnes enim qui probari volunt voluntatem eorum qui audiunt intuentur ad eamque et ad eorum arbitrium et nutum totos se fingunt et accommodant. Itaque Caria et Phrygia et Mysia, quod minime politæ minimeque elegantes sunt, asciverunt aptum suis auribus opimum quoddam et tanquam adipale dictionis genus quod eorum vicini non ita lato interiecto mari Rhodii nunquam probaverunt, Græcia autem multo minus, Athenienses vero funditus repudiaverunt. Quorum semper fuit prudens sincerumque judicium, nihil ut possent nisi incorruptum audire et elegans. Eorum religioni cum serviret orator, nullum verbum insolens, nullum odiosum ponere audebat. Itaque hic, quem præstitisse diximus ceteris, in illa pro Ctesiphonte oratione longe optima summissius a primo, deinde dum de legibus disputat pressius, post sensim incendens judices, ut vidit ardentis, in reliquis exultavit audacius. Ac tamen in hoc ipso diligenter examinante verborum omnium pondera reprehendit Æschines quædam et exagitat illudensque dura, odiosa, intolerabilia esse dicit, quin etiam quærit ab ipso, cum quidem eum beluam appellet, utrum illa verba an portenta sint, ut Æschini ne Demosthenes quidem videatur Attice dicere. Facile est enim verbum aliquod ardens, ut ita dicam, notare idque restinctis jam animorum incendiis irridere. Itaque se purgans jocatur Demosthenes negat in eo positas esse fortunas Græciæ, hocine an illo verbo usus sit, huc an illuc manum porrexerit. Quonam igitur modo audiretur Mysus aut Phryx Athenis, cum etiam Demosthenes exagitetur ut putidus Cum vero inclinata ululantique voce more Asiatico canere cœpisset, quis eum ferret aut potius quis non juberet auferri
Ix. Ad Atticorum igitur auris teretes et religiosas qui se accommodant, ei sunt existimandi Attice dicere. Quorum genera plura sunt hi unum modo quale sit suspicantur. Putant enim qui horride inculteque dicat, modo id eleganter enucleateque faciat, eum solum Attice dicere. Errant, quod solum quod Attice, non falluntur. Istorum enim judicio, si solum illud est Atticum, ne Pericles quidem dixit Attice, cui primæ sine controversia deferebantur. Qui si tenui genere uteretur, nunquam ab Aristophane poeta fulgere, tonare, permiscere Græciam dictus esset. Dicat igitur Attice venustissimus ille scriptor ac politissimus Lysias — quis enim id possit negare — dum intellegamus hoc esse Atticum in Lysia, non quod tenuis sit atque inornatus, sed quod nihil habeat insolens aut ineptum. Ornate vero et graviter et copiose dicere aut Atticorum sit aut ne sit Æschines neve Demosthenes Atticus. Ecce autem aliqui se Thucydidios esse profitentur, novum quoddam imperitorum et inauditum genus. Nam qui Lysiam secuntur, causidicum quendam secuntur, non illum quidem amplum atque grandem, subtilem et elegantem tamen et qui in forensibus causis possit præclare consistere. Thucydides autem res gestas et bella narrat et prœlia, graviter sane et probe, sed nihil ab eo transferri potest ad forensem usum et publicum. Ipsæ illæ contiones ita multas habent obscuras abditasque sententias vix ut intellegantur quod est in oratione civili vitium vel maximum. Quæ est autem in hominibus tanta perversitas, ut inventis frugibus glande vescantur An victus hominum Atheniensium beneficio excoli potuit, oratio non potuit Quis porro unquam Græcorum rhetorum a Thucydide quicquam duxit At laudatus est ab omnibus. Fateor; Sed ita ut rerum explicator prudens, severus, gravis, non ut in judiciis versaret causas, sed ut in historiis bella narraret. Itaque nunquam est numeratus orator, nec vero, si historiam non scripsisset, nomen ejus exstaret, cum præsertim fuisset honoratus et nobilis. Hujus tamen nemo neque verborum neque sententiarum gravitatem imitatur, sed cum mutila quædam et hiantia, locuti sunt, quæ vel sine magistro facere potuerunt, germanos se putant esse Thucydidas. Nactus sum etiam qui Xenophontis similem esse se cuperet, cujus sermo est ille quidem meile dulcior, sed a forensi strepitu remotissimus.
Referamus igitur nos ad eum quem volumus incohandum et ea quidem eloquentia informandum quam in nullo cognovit Antonius, x. Magnum opus omnino et arduum, Brute, conamur sed nihil difficile amanti puto. Amo autem et semper amavi ingenium, studia, mores tuos. Incendor porro cotidie magis non desiderio solum quo quidem conficior, congressus nostros, consuetudinem victus, doctissimos sermones requirens tuos, sed etiam admirabili fama virtutum incredibilium, quæ specie dispares prudentia conjunguntur. Quid enim tam distans quam a severitate comitas Quis tamen unquam te aut sanctior est habitus aut dulcior Quid tam difficile quam in plurimorum controversiis diiudicandis ab omnibus diligi Consequeris tamen, ut eos ipsos quos contra statuas æquos placatosque dimittas. Itaque efficis ut, cum gratiæ causa nihil facias, omnia tamen sint grata quæ facis. Ergo omnibus ex* terris una Gallia communi non ardet incendio, in qua frueris ipse tua virtute, cum in Italiæ luce cognosceris versarisque in optimorum civium vel flore vel robore. Jam quantum illud est quod in maximis occupationibus nunquam intermittis studia doctrinæ, semper aut ipse scribis aliquid aut me vocas ad scribendum. Itaque hoc sum aggressus statim Catone absoluto, quem ipsum nunquam attigissem tempora timens inimica virtuti, nisi tibi hortanti et illius memoriam mihi caram excitanti non parere nefas esse duxissem. Sed testificor me ate rogatum et recusantem hæc scribere esse ausum. Volo enim mihi tecum commune esse crimen, ut, si sustinere tantam quæstionem non potuero, iniusti oneris impositi tua culpa sit, mea recepti in quo tamen judici nostri errorem laus tibi dati muneris compensabit.
Xi. Sed in omni re difficillimum est formam, qui
Græce dicitur, exponere optimi, quod aliud aliis videtur optimum. Ennio delector, ait quispiam, quod non discedit a communi more verborum. Pacuio, inquit alius omnes apud hunc ornati elaboratique sunt versus, multa apud alterum neglegentius. Fac alium Accio varia enim sunt judicia ut in Græcis nec facilis explicatio, quæ forma maxime excellat. In picturis alios horrida inculta opaca, contra alios nitida læta collustrata delectant. Quid est quo præscriptum aliquod aut formulam exprimas, cum in suo quodque genere præstat et genera plura sint Hac ego religione non sum ab hoc conatu repulsus, existimavique in omnibus rebus esse aliquid optimum, etiam si lateret, idque ab eo posse qui ejus rei gnarus esset judicari.
Sed quoniam plura sunt orationum genera eaque diversa neque in unam formam cadunt omnia, laudationum et descriptionum et historiarum et talium suasionum, qualem Isocrates fecit Panegyricum multique alii qui sunt nominati sophistæ, reliquarumque rerum formam quæ absunt a forensi contentione, eiusque totius generis quod Græce
Nominatur, quia* quasi ad inspiciendum delectationis causa comparatum est, non complectar hoc tempore non quo neglegenda sit est enim illa quasi nutrix ejus oratoris quem informare volumus et de quo molimur aliquid exquisitius dicere, xii. Ab hac et verborum copia alitur et eorum constructio et numerus liberiore quadam fruitur licentia. Datur etiam venia concinnitati sententiarum et argutiis, certique et circumscripti verborum ambitus conceduntur, de industriaque non ex insidiis sed aperte ac palam elaboratur, ut verba verbis quasi demensa et paria respondeant, ut crebro conferantur pugnantia comparenturque contraria et ut* * pariter extrema terminentur eundemque referant in cadendo sonum quæ in veritate causarum et rarius multo facimus et certe occultius. In Panathenaico autem Isocrates ea studiose consectatum fatetur non enim ad judiciorum certamen sed ad voluptatem aurium scripserat. Hæc tractasse Thrasymachum Calchedonium primum et Leontinum ferunt Gorgiam, Theodorum inde Byzantium multosque alios quos
Appellat in Phædro Socrates. Quorum satis arguta multa sed ut modo primumque nascentia minuta et versiculorum similia quædam nimiumque depicta. Quo magis sunt Herodotus Thucydidesque mirabiles quorum ætas cum in eorum tempora quos nominavi incidisset, longissime tamen ipsi a talibus deliciis vel potius ineptiis afuerunt. Alter enim sine ullis salebris quasi sedatus amnis fluit, alter incitatior fertur et de bellicis rebus canit etiam quodam modo bellicum. Primisque ab his, ut ait Theophrastus, historia commota est ut auderet uberius quam superiores et ornatius dicere. Xin. Horum ætati successit Isocrates, qui præter ceteros ejusdem generis laudatur semper a nobis, nonnunquam, Brute, leniter et erudite repugnante te sed cedas mihi fortasse, si quid in eo laudem cognoveris. Nam cum concisus ei Thrasymachus minutis numeris videretur et Gorgias, qui tamen primi traduntur arte quadam verba vinxisse, Theodorus autem præfractior nec satis, ut ita dicam, rotundus, primus instituit dilatare verbis et mollioribus numeris explere sententias. In quo cum doceret eos qui partim in dicendo partim in scribendo principes exstiterunt, domus ejus officina habita eloquentiæ est. Itaque ut ego, cum a nostro Catone laudabar, vel reprehendi me a ceteris facile patiebar, sic Isocrates videtur præ testimonio Platonis aliorum judicia debere contemnere. Est enim, ut scis, quasi in extrema pagina Phædri his ipsis verbis loquens Socrates " adulescens etiam nunc, o Phædre, Isocrates, est, sed quid de illo augurer libet dicere." " Quid tandem " inquit ille. " Majore mihi ingenio videtur esse quam ut cum orationibus Lysiæ comparetur, præterea ad virtutem major indoles ut minime mirum futurum sit, si, cum ætate processerit, aut in hoc orationum genere cui nunc studet tantum, quantum pueris, reliquis præstet omnibus qui unquam orationes attigerunt aut, si contentus his non fuerit, divino aliquo animi motu majora concupiscat inest enim natura philosophia in hujus viri mente quædam." 'Hæc de adulescente Socrates auguratur, at ea de seniore scribit Plato et scribit æqualis et quidem exagitator omnium rhetorum hunc miratur unum. Me autem qui Isocratem non diligunt una cum Socrate et cum Platone errare patiantur. Dulce igitur orationis genus et solutum et fluens, sententiis argutum, verbis sonans est in illo epidictico genere, quod diximus proprium sophistarum, pompæ quam pugnæ aptius, gymnasiis et palæstræ dicatum, spretum et pulsum foro. Sed quod educata hujus nutrimentis eloquentia ipsa se postea colorat et roborat, non alienum fuit de oratoris quasi incunabulis dicere. Verum hæc ludorum atque pompæ nos autem jam in aciem dimicationemque veniamus.
Xiv. Quoniam tria videnda sunt oratori quid dicat et quo quidque loco et quo modo, dicendum omnino est quid sit optimum in singulis, sed aliquanto secus atque in tradenda arte dici solet. Nulla præcepta ponemus — neque enim id suscepimus — sed excellentis eloquentiæ speciem et formam adumbrabimus nec quibus rebus ea paretur exponemus, sed qualis nobis esse videatur. Ac duo breviter prima sunt enim non tam insignia ad maximam laudem quam necessaria et tamen cum multis pæne communia. Nam et invenire et judicare quid dicas magna illa quidem sunt et tanquam animi instar in corpore, sed propria magis prudentiæ quam eloquentiæ qua tamen in causa est vacua prudentia Noverit igitur hic quidem orator quem summum esse volumus argumentorum et rationum locos. Nam quoniam, quicquid est quod in controversia aut in contentione versetur, in eo aut sitne aut quid sit aut quale sit quæritur sitne, signis quid sit, definitionibus quale sit, recti pravique partibus — quibus ut uti possit orator, non ille volgaris sed hic excellens, a propriis personis et temporibus semper, si potest, avocat con disceptare licet, ut quod in universo sit probatum id in parte sit probari necesse — hæc igitur quæstio a propriis personis et temporibus ad universi generis orationem traducta appellatur doris. In hac Aristoteles adulescentis non ad philosophorum morem tenuiter disserendi, sed ad copiam rhetorum, in utramque partem ut ornatius et uberius dici posset, exercuit idemque locos — sic enim appellat — quasi argumentorum notas tradidit unde omnis in utramque partem traheretur oratio. Xv. Faciet 3igitur hic noster — non enim declamatorem aliquem de ludo aut rabulam de foro, sed doctissimum et perfectissimum quærimus — ut, quoniam loci certi traduntur, percurrat omnis, utatur aptis, generatim dicat, ex quo emanant etiam qui communes 5appellantur loci. Nec vero utetur imprudenter hac copia, sed omnia expendet et seliget. Non enim semper nec in omnibus causis ex isdem.' Argumentorum momenta sunt. Judicium igitur adhibebit nec inveniet solum quid dicat sed etiam expendet. Nihil enim est feracius ingeniis, eis præsertim quæ disciplinis exculta sunt. Sed ut segetes fecundæ et uberes non solum fruges verum herbas etiam effundunt inimicissimas frugibus, sic interdum ex illis locis aut levia quædam aut causis aliena aut non utilia gignuntur. Quorum nisi ab oratoris judicio dilectus magnus adhibebitur, quonam modo ille in bonis hærebit et habitabit suis aut molliet dura aut occultabit quæ dilui non poterunt atque omnino opprimet, si licebit, aut abducet animos aut aliud afferet quod oppositum probabilius sit quam illud quod obstabit
Jam vero ea quæ invenerit qua diligentia collocabit. Quoniam id secundum erat de tribus. Vestibula nimirum honesta aditusque ad causam faciet illustris cumque animos prima aggressione occupaverit, confirmabit sua * *infirmabit elu detque contraria, de firmissimis alia prima ponet alia postrema inculcabitque leviora.
Atque in primis duabus dicendi partibus qualis esset summatim breviterque descripsimus, xvi. Sed, ut ante dictum est, in his partibus, etsi graves atque magnæ sunt, minus et artis est et laboris. Cum autem et quid et quo loco dicat invenerit, illud est longe maximum, videre quonam modo. Scitum est enim quod Carneades noster dicere solebat, Clitomachum eadem dicere, Charmadam autem eodem etiam modo dicere. Quodsi in philosophia tantum interest quem ad modum dicas, ubi res spectatur, non verba penduntur, quid tandem in causis existimandum est, quibus totis moderatur oratio Quod quidem ego, Brute, ex tuis litteris sentiebam non te id sciscitari, qualem ego in inveniendo et in collocando summum esse oratorem vellem, sed id mihi quærere videbare, quod genus ipsius orationis optimum judicarem rem difficilem, di immortales, atque omnium difficillimam. Nam cum est oratio mollis et tenera et ita flexibilis, ut sequatur quocumque torqueas, tum et naturæ variæ et voluntates multum inter se distantia effecerunt genera dicendi. Flumen aliis verborum volubilitasque cordi est, qui ponunt in orationis celeritate eloquentiam distincta alios et interpuncta intervalla, moræ respirationesque delectant. Quid potest esse tam diversum Tamen est in utroque aliquid excellens. Elaborant alii in lenitate et æquabilitate et puro quasi quodam et candido genere dicendi ecce aliqui duritatem et severitatem quandam in verbis et orationis quasi mæstitiam secuntur quodque paulo ante divisimus, ut alii graves, alii tenues, alii temperati vellent videri, quot orationum genera esse diximus totidem oratorum reperiuntur.
Xvii. Et quoniam cœpi jam cumulatius hoc munus augere quam ate postulatum est — tibi enim tantum de orationis genere quærenti respondi etiam breviter de inveniendo et collocando — ne nunc quidem solum de orationis modo dicam sed etiam de actionis. Ita prætermissa pars nulla erit, quandoquidem de memoria nihil est hoc loco dicendum quæ communis est multarum artium.
Quo modo autem dicatur id est in duobus in agendo et in eloquendo. Est enim actio quasi corporis quædam eloquentia, cum constet e voce atque motu. Vocis mutationes totidem sunt quot animorum, qui maxime voce commoventur. Itaque ille perfectus quem jam dudum nostra indicat oratio, utcumque se affectum videri et animum audientis moveri volet, ita certum vocis admovebit sonum. De quo plura dicerem, si hoc præcipiendi tempus esset aut si tu hoc quæreres. Dicerem etiam de gestu, cum quo junctus est voltus. Quibus omnibus dici vix potest quantum intersit quem ad modum utatur orator. Nam et infantes actionis dignitate eloquentiæ sæpe fructum tulerunt et diserti deformitate agendi multi infantes putati sunt, ut jam non sine causa Demosthenes tribuerit et primas et secundas et tertias actioni. Si enim eloquentia nulla sine hac, hæc autem sine eloquentia tanta est, certe plurimum in dicendo potest. Volet igitur ille qui eloquentiæ principatum petet et contenta voce atrociter dicere et summissa leniter et inclinata videri gravis et inflexa miserabilis. Mira est enim quædam natura vocis cujus quidem e tribus omnino sonis, inflexo, acuto, gravi, tanta sit et tam suavis varietas perfecta in cantibus. Xvm. Est autem etiam in dicendo quidam cantus obscurior, non hic e Phrygia et Caria rhetorum epilogus pæne canticum, sed ille quem significat Demosthenes et Æschines, cum alter alteri obicit vocis inflexiones. (Dicit plura etiam Demosthenes illumque sæpe prædicat voce dulci et clara fuisse.) In quo illud etiam notandum mihi videtur ad studium persequendæ suavitatis in vocibus ipsa enim natura, quasi modularetur hominum orationem, in omni verbo posuit acutam vocem nec una plus nec a postrema syllaba citra tertiam quo magis naturam ducem ad aurium voluptatem sequatur industria. Ac vocis bonitas quidem optanda est non est enim in nobis sed tractatio atque usus in nobis. Ergo ille princeps variabit et mutabit omnis sonorum tum intendens tum remittens persequetur gradus. Idemque motu sic utetur, nihil ut supersit in gestu status erectus et celsus rarus incessus nec ita longus excursio moderata eaque rara nulla mollitia cervicum, nullæ argutiæ digitorum, non ad numerum articulus cadens trunco magis toto se ipse moderans et virili laterum flexione, brachi proiectione in contentionibus, contractione in remissis. Voltus vero qui secundum vocem plurimum potest quantam affert tum dignitatem tum venustatem. In quo cum effeceris ne quid ineptum sit aut voltuosum, tum oculorum est quædam magna moderatio. Nam ut imago est animi voltus sic indices oculi quorum et hilaritatis et vicissim tristitiæ modum res ipsæ de quibus agetur temperabunt.
Xix. Sed jam illius perfecti oratoris et summæ eloquentiæ species exprimenda est. Quem hoc uno ex nomen ipsum. Non enim inventor aut compositor aut actor qui hæc complexus est omnia, sed et Græce ab eloquendo et Latine eloquens dictus est. Ceterarum enim rerum quæ sunt in oratore partem aliquam sibi quisque vindicat, dicendi autem, id est eloquendi, maxima vis soli huic conceditur.
Quanquam enim et philosophi quidam ornate locuti sunt — si quidem et Theophrastus divinitate loquendi nomen invenit et Aristoteles Isocratem ipsum lacessivit et Xenophontis voce Musas quasi locutas ferunt et longe omnium quicumque scripserunt aut locuti sunt exstitit et gravitate et suavitate princeps Plato — tamen horum oratio neque nervos neque aculeos oratorios ac forensis habet. Locuntur cum doctis quorum sedare animos malunt quam incitare sic de rebus placatis ac minime turbulentis docendi causa non capiendi locuntur, ut in eo ipso quod delectationem aliquam dicendo aucupentur plus nonnullis quam necesse sit facere videantur. Ergo ab hoc genere non difficile est hanc eloquentiam de qua nunc agitur secernere. Mollis est enim oratio philosophorum et umbratilis nec sententiis nec verbis instructa popularibus nec vincta numeris sed soluta liberius nihil iratum habet, nihil invidum, nihil atrox, nihil miserabile, * 3 nihil astutum casta verecunda virgo incorrupta quodam modo. Itaque sermo potius quam oratio dicitur. Quanquam enim omnis locutio oratio est, tamen unius oratoris locutio hoc proprio signata nomine est.
Sophistarum de quibus supra dixi magis distinguenda similitudo videtur, qui omnis eosdem volunt flores quos adhibet orator in causis persequi. Sed hoc differunt quod, cum sit eis propositum non perturbare animos sed placare potius, nec tam persuadere quam delectare, et apertius id faciunt quam nos et crebrius, concinnas magis sententias exquirunt quam probabilis, are sæpe discedunt, intexunt fabulas, verba altius transferunt eaque ita disponunt ut pictores varietatem colorum, paria paribus referunt, adversa contrariis, sæpissimeque similiter extrema definiunt, xx. Huic generi historia finitima est. In qua et narratur ornate et regio sæpe aut pugna describitur interponuntur etiam contiones et hortationes. Sed in his tracta quædam et fluens expetitur, non hæc contorta et acris oratio. Ab his non multo secus quam a poetis hæc eloquentia quam quærimus sevocanda est. Nam etiam poetæ quæstionem attulerunt, quidnam esset illud quo ipsi differrent ab oratoribus numero maxime videbantur antea et versu, nunc apud oratores jam ipse numerus increbruit. Quicquid est enim, quod sub aurium mensuram aliquam cadit, etiamsi abest a versu — nam id quidem orationis est vitium — numerus vocatur qui Græce dicitur. Itaque video visum esse nonnullis Platonis et Democriti locutionem, etsi absit a versu, tamen, quod incitatius feratur et clarissimis verborum luminibus utatur, potius poema putandum quam comicorum poetarum, apud quos, nisi quod versiculi sunt, nihil est aliud cotidiani dissimile sermonis. Nec tamen id est poetæ maximum, etsi est eo laudabilior quod virtutes oratoris persequitur, cum versu sit astrictior. Ego autem, etiamsi quorundam grandis et ornata vox est poetarum, tamen in ea cum licentiam statuo majorem esse quam in nobis faciendorum jungendorumque verborum, tum etiam nonnullorum voluntate vocibus magis quam rebus inserviunt. Nec vero, si quid est unum inter eos simile — id autem est judicium electioque verborum — propterea ceterarum rerum dissimilitudo intellegi non potest. Sed id nec dubium est et, si quid habet quæstionis, hoc tamen ipsum ad id quod propositum est non est necessarium. Seiunctus igitur orator a philosophorum eloquentia, a sophistarum, ab historicorum, a poetarum, explicandus est nobis qualis futurus sit.
Xxi. Erit igitur eloquens — hunc enim auctore Antonio quærimus — is qui in foro causisque civilibus ita dicet, ut probet, ut delectet, ut flectat. Probare necessitatis est, delectare suavitatis, flectere victoriæ nam id unum ex omnibus ad obtinendas causas potest plurimum. Sed quot officia oratoris tot sunt genera dicendi subtile in probando, modicum in delectando, vehemens in flectendo in quo uno vis omnis oratoris est. Magni igitur judici, summæ etiam facultatis esse debebit moderator ille et quasi temperator hujus tripertitæ varietatis. Nam et judicabit quid cuique opus sit et poterit quocumque modo postulabit causa dicere. Sed est eloquentiæ sicut reliquarum rerum fundamentum sapientia. Ut enim in vita sic in oratione nihil est difficilius quam quid deceat videre. Appellant hoc Græci, nos dicamus sane decorum. De quo præclare et multa præcipiuntur et res est cognitione dignissima. Hujus ignoratione non modo in vita sed sæpissime et in poematis et in oratione peccatur. Est autem quid deceat oratori videndum non in sententiis solum sed etiam in verbis. Non enim omnis fortuna non omnis honos non omnis auctoritas non omnis ætas nec vero locus aut tempus aut auditor omnis eodem aut verborum genere tractandus est aut sententiarum, semperque in omni parte orationis ut vitæ quid deceat est considerandum quod et in re de qua agitur positum est et in personis et eorum qui dicunt et eorum qui audiunt. Itaque hunc locum longe etlate patentem philosophi solent in officiis tractare — non cum de recto ipso disputant, nam id quidem unum est — grammatici in poetis, eloquentes in omni et genere et parte causarum. Quam enim indecorum est de stillicidiis, cum apud unum judicem dicas, amplissimis verbis et locis uti communibus, de maiestate populi Romani summisse et subtiliter, xxn. Hi genere toto, at persona alii peccant aut sua aut judicum aut etiam adversariorum nec re solum sed sæpe verbo. Etsi sine re nulla vis verbi est, tamen eadem res sæpe aut probatur aut reicitur alio atque alio elata verbo. In omnibusque rebus videndum est quatenus. Etsi enim suus cuique modus est, tamen magis offendit nimium quam parum. In quo Apelles pictores quoque eos peccare dicebat qui non sentirent quid esset satis. Magnus est locus hic, Brute, quod te non fugit, et magnum volumen aliud desiderat sed ad id quod agitur illud satis. Cum hoc decere — quod semper usurpamus in omnibus dictis et factis, minimis et maximis — cum hoc, inquam, decere dicamus, illud non decere, et id usquequaque quantum sit appareat, in alioque ponatur aliudque totum sit, utrum decere an oportere dicas — oportere enim perfectionem declarat offici quo et semper utendum est et omnibus, decere quasi aptum esse consentaneumque tempori et personæ quod cum in factis sæpissime tum in dictis valet, in voltu denique et gestu et incessu contraque item dedecere — quod si poeta fugit ut maximum vitium qui peccat etiam, cum probam orationem affingit improbo stultove sapientis si denique pictor ille vidit, cum immolanda Iphigenia tristis Calchas esset, tristior Ulixes, mæreret Menelaus, obvolvendum caput Agamemnonis esse, quoniam summum illum luctum penicillo non posset imitari si denique histrio quid deceat quærit quid faciendum oratori putemus Sed cum hoc tantum sit, quid in causis earumque quasi membris faciat orator viderit illud quidem perspicuum est, non modo partis orationis sed etiam causas totas alias alia forma dicendi esse tractandas.
Xxiii. Sequitur ut cujusque generis nota quæratur et formula, magnum opus et arduum, ut sæpe jam diximus sed ingredientibus considerandum fuit quid ageremus, nunc quidem jam quocumque feremur danda nimirum vela sunt. Ac primum informandus est ille nobis quem solum quidam vocant Atticum. Summissus est et humilis, consuetudinem imitans, ab indisertis re plus quam opinione differens. Itaque eum qui audiunt, quamvis ipsi infantes sint, tamen illo modo confidunt se posse dicere. Nam orationis subtilitas imitabilis illa quidem videtur esse existimanti, sed nihil est experienti minus. Etsi enim non plurimi sanguinis est, habeat tamen sucum aliquem oportet, ut, etiamsi illis maximis viribus careat, sit, ut ita dicam, integra valetudine. Primum igitur eum tanquam e vinculis numerorum eximamus. Sunt enim quidam, ut scis, oratori numeri de quibus mox agemus observandi ratione quadam, sed alio in genere orationis, in hoc omnino relinquendi. Solutum quiddam sit nec vagum tamen, ut ingredi libere non ut licenter videatur errare. Verba etiam verbis quasi coagmentare neglegat. Habet enim ille tanquam hiatus et concursus vocalium molle quiddam et quod indicet non ingratam neglegentiam de re hominis magis quam de verbis laborantis. Sed erit videndum de reliquis, cum hæc duo ei liberiora fuerint, circuitus conglutinatioque verborum. Illa enim ipsa contracta et minuta non neglegenter tractanda sunt sed quædam etiam neglegentia est diligens. Nam ut mulieres pulchriores* esse dicuntur nonnullæ inornatæ quas id ipsum deceat, sic hæc subtilis oratio etiam incompta detius sed non ut appareat. Tum removebitur omnis insignis ornatus quasi margaritarum, ne calamistri quidem adhibebuntur. Fucati vero medicamenta candoris et ruboris omnia repellentur elegantia modo et munditia remanebit. Sermo purus erit et Latinus, dilucide planeque dicetur, quid deceat circumspicietur, xxiv. Unum aberit quod quartum numerat Theophrastus in orationis laudibus ornatum illud suave et affluens. Acutæ crebræque sententiæ ponentur et nescio unde ex abdito erutæ, idque in hoc oratore dominabitur. Verecundus erit usus oratoriæ quasi supellectilis. Supellex est enim quodam modo nostra quæ est in ornamentis alia rerum alia verborum. Ornatus autem verborum duplex, unus simplicium alter collocatorum simplex probatur in propriis usitatisque verbis quod aut optime sonat aut rem maxime explanat in alienis aut translatum et tractum aliunde ut mutuo aut factum ab ipso et novum aut priscum et inusitatum sed etiam inusitata ac prisca sunt in propriis, nisi quod raro utimur. Collocata autem verba habent ornatum, si aliquid concinnitatis efficiunt, quod verbis mutatis non maneat manente sententia nam sententiarum ornamenta quæ permanent, etiamsi verba mutaveris, sunt illa quidem permulta, sed quæ emineant pauciora. Ergo ille tenuis orator, modo sit elegans, nec in faciendis verbis erit audax et in transferendis verecundus et parcus in priscis in reliquisque ornamentis et verborum et sententiarum demissior tralatione fortasse crebrior qua frequentissime sermo omnis utitur non modo urbanorum sed etiam rusticorum, si quidem est eorum gemmare vitis, sitire agros, lætas esse segetes, luxuriosa frumenta. Nihil horum parum audacter sed aut simile est illi unde transferas, aut si res suum nullum habet nomen, docendi causa sumptum non ludendi videtur. Hoc ornamento liberius paulo quam ceteris utetur hic summissus nec tam licenter tamen, quam si genere dicendi uteretur amplissimo, xxv. Itaque illud indecorum, quod quale sit ex decoro debet intellegi, hic quoque apparet, cum verbum aliquod altius transfertur idque in oratione humili ponitur quod idem in alia deceret. Illam autem concinnitatem, quæ verborum collocationem illuminat eis luminibus quæ Græci quasi aliquos gestus orationis
Appellant, quod idem verbum ab eis etiam in sententiarum ornamenta transfertur, adhibet quidem hic subtilis, quem nisi quod solum ceteroqui recte quidam vocant Atticum, sed paulo parcius. Nam sic ut in epularum apparatu a magnificentia recedens non se parcum solum sed etiam elegantem videri volet, et eliget quibus utatur. Sunt enim pleraque apta hujus ipsius oratoris de quo loquor parsimoniæ. Nam illa de quibus ante dixi huic acuto fugienda sunt paria paribus relata et similiter conclusa eodemque pacto cadentia et immutatione litteræ quæsitæ venustates, ne elaborata concinnitas et quoddam aucupium delectationis manifesto deprehensum appareat. Itemque si quæ verborum iterationes contentionem aliquam et clamorem requirent, erunt ab hac summissione orationis alienæ. Ceteris promiscue poterit uti, continuationem verborum modo relaxet et dividat utaturque verbis quam usitatissimis, tralationibus quam mollissimis. Etiam illa sententiarum lumina assumat quæ non erunt vehementer illustria. Non faciet rem publicam loquentem nec ab inferis mortuos excitabit nec acervatim multa frequentans una complexione devinciet. Valentiorum hæc latet anda aut postulanda erit enim ut voce sic etiam oratione suppressior. Sed pleraque ex illis convenient etiam huic tenuitati, quanquam isdem ornamentis utetur horridius talem enim inducimus. Accedit actio non tragica nec scænæ sed modica jactatione corporis, voltu tamen multa conficiens non hoc quo dicuntur os ducere, sed illo quo significant ingenue quo sensu quidque pronuntient.
Xxvi. Huic generi orationis aspergentur etiam sales, qui in dicendo nimium quantum valent. Quorum duo genera sunt, unum facetiarum alterum dicacitatis. Utetur utroque sed altero in narrando aliquid venuste, altero in jaciendo mittendoque ridiculo, cujus genera plura sunt sed nunc aliud agimus. Illud admonemus tamen ridiculo sic usurum oratorem, ut nec nimis frequenti ne scurrile sit, nec subobsceno ne mimicum, nec petulanti ne improbum, nec in calamitatem ne inhumanum, nec in facinus ne odi locum risus occupet, neque aut sua persona aut judicum aut tempore alienum. Hæc enim ad illud indecorum referuntur. Vitabit etiam quæsita nec ex tempore ficta sed domo allata quæ plerumque sunt frigida. Parcet et amicitiis et dignitatibus, vitabit insanabilis contumelias, tantummodo adversarios figet nec eos tamen semper nec omnis nec omni modo. Quibus exceptis sic utetur sale et facetiis, ut ego ex istis novis Atticis talem cognoverim neminem, cum id certe sit vel maxime Atticum. Hanc ego judico formam summissi oratoris sed magni tamen et germani Attici quoniam quicquid est salsum aut salubre in oratione id proprium Atticorum est. E quibus tamen non omnes faceti Lysias satis et Hyperides, Demades præter ceteros fertur, Demosthenes minus habetur quo quidem mihi nihil videtur urbanius sed non tam dicax fuit quam facetus est autem illud acrioris ingeni, hoc majoris artis.
Uberius est aliud aliquantoque robustius quam hoc humile de quo dictum est, summissius autem quam illud de quo jam dicetur amplissimum. Hoc in genere nervorum vel minimum, suavitatis autem est vel plurimum. Est enim plenius quam hoc enucleatum, quam autem illud ornatum copiosumque summissius. Xxvn. Huic omnia dicendi ornamenta conveniunt plurimumque est in hac orationis forma suavitatis. In qua multi floruerunt apud Græcos, sed Phalereus Demetrius meo judicio præstitit ceteris cujus oratio cum sedate placideque liquitur tum illustrant eam quasi stellæ quædam tralata verba atque mutata. Tralata dico, ut sæpe jam, quæ per similitudinem ab aha re aut suavitatis aut inopiæ causa transferuntur mutata, in quibus pro verbo proprio subicitur aliud quod idem signifleet sumptum ex re aliqua consequenti. Quod quanquam transferendo fit, tamen alio modo transtulit cum dixit Ennius nomina transferuntur. Aristoteles autem tralationi et hæc ipsa subiungit et abusionem quam vocant, ut cum minutum dicimus animum pro parvo et abutimur verbis propinquis, si opus est vel quod delectat vel quod decet. Jam cum fluxerunt continuæ plures tralationes, alia plane fit oratio itaque genus hoc Græci appellant nomine recte, genere melius ille qui ista omnia tralationes vocat. Hæc frequentat Phalereus maxime suntque dulcissima, et quanquam tralatio est apud eum multa tamen immutationes nusquam crebriores. In idem genus orationis — loquor enim de illa modica ac temperata — verborum cadunt lumina omnia, multa etiam sententiarum latæ eruditæque disputationes ab eodem explicabuntur et loci communes sine contentione dicentur. Quid multa E philosophorum scholis tales fere evadunt et nisi coram erit comparatus ille fortior, per se hic quem dico probabitur. Est enim quoddam etiam insigne et florens orationis genus pictum et expolitum in quo omnes verborum, omnes sententiarum illigantur lepores. Hoc totum e sophistarum fontibus defluxit in forum, sed spretum a subtilibus, repulsum a gravibus in ea de qua loquor mediocritate consedit.
Xxviii. Tertius est ille amplus, copiosus, gravis, ornatus, in quo profecto vis maxima est. Hic est enim cujus ornatum dicendi et copiam admiratæ gentes eloquentiam in civitatibus plurimum valere passæ sunt, sed hanc eloquentiam quæ cursu magno sonituque ferretur, quam suspicerent omnes, quam admirarentur, quam se assequi posse diffiderent. Hujus eloquentiæ est tractare animos, hujus omni modo permovere. Hæc modo perfringit, modo irrepit in sensus inserit novas opiniones, evellit insitas. Sed multum interest inter hoc dicendi genus et superiora. Qui in illo subtili et acuto elaboravit, ut callide arguteque diceret nec quicquam altius cogitavit, hoc uno perfecto magnus orator est si non maximus minimeque in lubrico versabitur et, si semel constiterit, nunquam cadet. Medius ille autem quem modicum et temperatum voco, si modo suum illud satis instruxerit, non extimescet ancipitis dicendi incertosque casus etiamsi quando minus succedet, ut sæpe fit, magnum tamen periculum non adibit alte enim cadere non potest. At vero hic noster quem principem ponimus, gravis, acer, ardens, si ad hoc unum est natus aut in hoc solo se exercuit aut huic generi studuit uni nec suam copiam cum illis duobus generibus temperavit, maxime est contemnendus. Ille enim summissus, quod acute et veteratorie dicit, sapiens jam, medius suavis, hic autem copiosissimus, si nihil est aliud, vix satis sanus videri solet. Qui enim nihil potest tranquille, nihil leniter, nihil partite, definite, distincte, facete dicere, præsertim cum causæ partim totæ sint eo modo partim aliqua ex parte tractandæ, si is non præparatis auribus inflammare rem cœpit, furere apud sanos et quasi inter sobrios bacchari vinulentus videtur.
Tenemus igitur, Brute, quem quærimus, sed animo non manu nam manu si prehendissem, ne ipse quidem sua tanta eloquentia mihi persuasisset ut se dimitterem, xxix. Sed inventus profecto est ille eloquens quem nunquam vidit Antonius. Quis est igitur is Complectar brevi disseram pluribus. Is est enim eloquens qui et humilia subtiliter et alta graviter et mediocria temperate potest dicere. Nemo is, inquies, unquam fuit. Ne fuerit. Ego enim quid desiderem, non quid viderim disputo, redeoque ad illam Platonis de qua dixeram rei formam et speciem, quam etsi non cernimus tamen animo tenere possumus. Non enim eloquentem quæro neque quicquam mortale et caducum, sed illud ipsum, cujus qui sit compos, sit eloquens quod nihil est aliud nisi eloquentia ipsa quam nullis nisi mentis oculis videre possumus Is erit igitur eloquens ut idem illud iteremus, qui poterit parva summisse, modica temperate, magna graviter dicere.
Tota mihi causa pro Cæcina de verbis interdicti fuit: res involutas definiendo explicavimus, jus civile laudavimus, verba ambigua distinximus. Fuit ornandus in Manilia lege Pompeius: temperata oratione ornandi copiam persecuti sumus. Jus omne retinendæ maiestatis Rabiri causa continebatur ergo in ea omni genere amplificationis exarsimus.
At hæc interdum temperanda et varianda sunt. Quod igitur in Accusationis septem libris non reperitur genus, quod in Habiti, quod in Corneli, quod in plurimis nostris defensionibus Quæ exempla selegissem, nisi vel nota esse arbitrarer vel ipsos posse eligere qui quærerent. Nulla est enim ullo in genere laus oratoris, cujus in nostris orationibus non sit aliqua si non perfectio at conatus tamen
Atque adumbratio. Non assequimur at quid sequi
Deceat videmus. Nec enim nunc de nobis sed de re dicimus. In quo tantum abest ut nostra miremur, et usque eo difficiles ac morosi sumus ut nobis non satis faciat ipse Demosthenes. Qui quanquam unus eminet inter omnis in omni genere dicendi, tamen non semper implet auris meas ita sunt avidæ et capaces et sæpe aliquid immensum infinitumque desiderant, xxx. Sed tamen, quoniam et hunc tu oratorem cum ejus studiosissimo Pammene, cum esses Athenis, totum diligentissime cognovisti nec eum dimittis e manibus et tamen nostra etiam lectitas, vides profecto illum multa perficere, nos multa conari, illum posse, nos velle quocumque modo causa postulet dicere. Sed ille magnus nam et successit ipse magnis et maximos oratores habuit æqualis. Nos magnum fecissemus, si quidem potuissemus quo contendimus pervenire in ea urbe in qua, ut ait Antonius, auditus eloquens nemo erat. Atqui si Antonio Crassus eloquens visus non est aut sibi ipse, nunquam Cotta visus esset, nunquam Sulpicius, nunquam Hortensius nihil enim ample Cotta, nihil leniter Sulpicius, non multa graviter Hortensius superiores magis ad omne genus apti, Crassum dico et Antonium.
Jejunas igitur hujus multiplicis et æquabiliter in omnia genera fusæ orationis auris civitatis accepimus easque nos primi, quicumque eramus et quantulumcumque dicebamus, ad hujus generis audiendi incredibilia studia convertimus. Quantis illa clamoribus adulescentuli diximus de supplicio parricidarum, quæ nequaquam satis defervisse post aliquanto sentire cœpimus " quid enim tam commune quam spiritus vivis, terra mortuis, mare fluctuantibus, litus ejectis Ita vivunt, dum possunt, ut ducere animam de cælo non queant ita moriuntur ut eorum ossa terra non tangat ita jactantur fluctibus ut nunquam alluantur ita postremo eiciuntur ut ne ad saxa quidem mortui conquiescant " et quæ secuntur sunt enim omnia sicut adulescentis non tam re et maturitate quam spe et exspectatione laudati. Ab hac indole jam illa matura " uxor generi, noverca fili, filiæ pælex." Nec vero hic erat unus ardor in nobis ut hoc modo omnia diceremus. Ipsa enim illa juvenilis redundantia multa habet attenuata, quædam etiam paulo hilariora, ut pro Habito, pro Cornelio compluresque aliæ. Nemo enim orator tam multa ne in Græco quidem otio scripsit quam multa sunt nostra, eaque hanc ipsam habent quam probo varietatem, xxxi. An ego Homero, Ennio, reliquis poetis et maxime tragicis concederem ut ne omnibus locis eadem contentione uterentur crebroque mutarent, nonnunquam etiam ad cotidianum genus sermonis accederent, ipse nunquam ab illa acerrima contentione discederem Sed quid poetas divino ingenio profero Histriones eos vidimus quibus nihil posset in suo genere esse præstantius, qui non solum in dissimillimis personis satis faciebant, cum tamen in suis versarentur, sed et comœdum in tragœdiis et tragœdum in comœdiis admodum placere vidimus ego non elaborem Cum dico me, te, Brute, dico nam in me quidem jam pridem effectum est quod futurum fuit tu autem eodem modo omnis causas ages Aut aliquod causarum genus repudiabis Aut in isdem causis perpetuum et eundem spiritum sine ulla commutatione obtinebis Demosthenes quidem cujus nuper inter imagines tuas ac tuorum, quod eum credo amares, cum ad te in Tusculanum venissem, imaginem ex ære vidi, nil Lysiæ subtilitate cedit, nil argutiis et acumine Hyperidi, nil levitate Æschini et splendore verborum. Multæ sunt ejus totæ orationes subtiles ut contra Leptinem, multæ totæ graves ut quædam Philippicæ, multæ variæ ut contra Æschinem falsæ legationis, ut contra eundem pro causa Ctesiphontis. Jam illud medium quotiens volt arripit et a gravissimo discedens eo potissimum delabitur. Clamores tamen tum movet et tum in dicendo plurimum efficit cum gravitatis locis utitur. Sed ab hoc parumper abeamus, quandoquidem de genere non de homine quærimus rei potius, id est eloquentiæ, vim et naturam explicemus. Illud tamen quod jam ante diximus meminerimus, nihil nos præcipiendi causa esse dicturos atque ita potius acturos ut existimatores videamur loqui, non magistri. In quo tamen longius sæpe progredimur, quod videmus non te hæc solum esse lecturum, qui ea multo quam nos qui quasi docere videmur habeas notiora, sed hunc librum etiamsi minus nostra commendatione tuo tamen nomine divolgari necesse est.
Xxxii. Esse igitur perfecte eloquentis puto non eam tantum facultatem habere quæ sit ejus propria, fuse lateque dicendi, sed etiam vicinam ejus ac finitimam dialecticorum scientiam assumere. Quanquam aliud videtur oratio esse aliud disputatio nec idem loqui esse quod dicere ac tamen utrumque in disserendo est disputandi ratio et loquendi dialecticorum sit, oratorum autem dicendi et ornandi. Zeno quidem ille aquo disciplina Stoicorum est manu demonstrare solebat quid inter has artis interesset; Nam cum compresserat digitos pugnumque fecerat, dialecticam aiebat ejusmodi esse cum autem deduxerat et manum dilataverat, palmæ illius similem eloquentiam esse dicebat. Atque etiam ante hunc Aristoteles principio artis rhetoricæ dicit illam artem quasi ex altera parte respondere dialecticæ, ut hoc videlicet differant inter se quod hæc ratio dicendi latior sit, illa loquendi contractior. Volo igitur huic summo omnem quæ ad dicendum trahi possit loquendi rationem esse notam. Quæ quidem res, quod te his artibus eruditum minime fallit, duplicem habuit docendi viam. Nam et ipse Aristoteles tradidit præcepta plurima disserendi et postea qui dialectici dicuntur spinosiora multa pepererunt. Ego eum censeo qui eloquentiæ laude ducatur non esse earum rerum omnino rudem sed vel illa antiqua vel hac Chrysippi disciplina institutum. Noverit primum vim, naturam, genera verborum et simplicium et copulatorum deinde quot modis quidque dicatur qua ratione verum falsumne sit judicetur quid efficiatur equoque, quid cuique consequens sit quidque contrarium cumque ambigue multa dicantur, quo modo quidque eorum dividi explanarique oporteat. Hæc tenenda sunt oratori — sæpe enim occurrunt — sed quia sua sponte squalidiora sunt, adhibendus erit in his explicandis quidam orationis nitor.
Xxxiii. Et quoniam in omnibus quæ ratione docentur et via primum constituendum est quid quidque sit — nisi enim inter eos qui disceptant convenit quid sit illud quod ambigitur, nec recte disseri unquam nec ad exitum perveniri potest — explicanda est sæpe verbis mens nostra de quaque re atque involuta rei notitia definiendo aperienda est, siquidem est definitio oratio, quæ quid sit id de quo agitur ostendit quam brevissime. Tum, ut scis, explicato genere cujusque rei videndum est quæ sint ejus generis sive formæ sive partes, ut in eas tribuatur omnis oratio. Erit igitur hæc facultas in eo quem volumus esse eloquentem, ut definire rem possit nec id faciat tam presse et anguste quam in illis eruditissimis disputationibus fieri solet, sed cum explanatius tum etiam uberius et ad commune judicium popularemque intellegentiam accommodatius. Idemque etiam, cum res postulabit, genus universum in species certas, ut nulla neque prætermittatur neque redundet, partietur ac dividet. Quando autem id faciat aut quo modo, nihil ad hoc tempus, quoniam, ut supra dixi, judicem esse me, non doctorem volo.
Nec vero a dialecticis modo sit instructus sed habeat omnis philosophiæ notos ac tractatos locos. Nihil enim de religione, nihil de morte, nihil de pietate, nihil de caritate patriæ, nihil de bonis rebus aut malis, nihil de virtutibus aut vitiis, nihil de officio, nihil de dolore, nihil de voluptate, nihil de perturbationibus animi et erroribus, quæ sæpe cadunt in causas et jejunius aguntur, nihil, inquam, sine ea scientia quam dixi graviter, ample, copiose dici et explicari potest, xxxiv. De materia loquor orationis etiam nunc, non de ipso genere dicendi. Volo enim prius habeat orator rem de qua dicat dignam auribus eruditis, quam cogitet quibus verbis quidque dicat aut quo modo. Quem etiam, quo grandior sit et quodam modo excelsior, ut de Pericle dixi supra, ne physicorum quidem esse ignarum volo. Omnia profecto, cum se a cælestibus rebus referet ad humanas, excelsius magnificentiusque et dicet et sentiet.
Cumque illa divina cognoverit, nolo ignoret ne hæc quidem humana. Jus civile teneat quo egent causæ forenses cotidie. Quid est enim turpius quam legitimarum et civilium controversiarum patrocinia suscipere, cum sis legum et civilis juris ignarus Cognoscat etiam rerum gestarum et memoriæ veteris ordinem, maxime scilicet nostræ civitatis sed etiam imperiosorum populorum et regum illustrium. Quem laborem nobis Attici nostri levavit labor qui conservatis notatisque temporibus, nihil cum illustre prætermitteret, annorum septingentorum memoriam uno libro colligavit. Nescire autem quid ante quam natus sis acciderit, id est semper esse puerum. Quid enim est ætas hominis, nisi ea memoria rerum veterum cum superiorum ætate contexitur Commemoratio autem antiquitatis exemplorumque prolatio summa cum delectatione et auctoritatem orationi affert et fidem.
Sic igitur instructus veniet ad causas quarum habebit genera primum ipsa cognita. Erit enim ei perspectum nihil ambigi posse in quo non aut res controversiam faciat aut verba res aut de vero aut de recto aut de nomine, verba aut de ambiguo aut de contrario. Nam si quando aliud in sententia videtur esse aliud in verbis, genus est quoddam ambigui quod ex præterito verbo fieri solet in quo, quod est ambiguorum proprium, res duas significari videmus, xxxv. Cum tam pauca sint genera causarum, etiam argumentorum præcepta pauca sunt. Traditi sunt equibus ea ducantur duplices loci uni erebus ipsis, alteri assumpti.
Tractatio igitur rerum efficit admirabilem orationem nam ipsæ quidem res in perfacili cognitione versantur. Quid enim jam sequitur, quod quidem artis sit, nisi ordiri orationem, in quo aut concilietur auditor aut erigatur aut paret se ad discendum rem breviter exponere et probabiliter et aperte, ut quid agatur intellegi possit sua confirmare, adversaria evertere, eaque efficere non perturbate sed singulis argumentationibus ita concludendis, ut efficiatur quod sit consequens eis quæ sumentur ad quamque rem confirmandam post omnia perorationem inflammantem restinguentemve concludere Has partis quem ad modum tractet singulas difficile dictu est hoc loco nec enim semper tractantur uno modo. Quoniam autem non quem doceam quæro sed quem probem, probabo primum eum qui quid deceat viderit. Hæc enim sapientia maxime adhibenda eloquenti est, ut sit temporum personarumque moderator. Nam nec semper nec apud omnis nec contra omnis nec pro omnibus nec cum omnibus eodem modo dicendum arbitror, xxxvi. Is erit ergo eloquens, qui ad id quodcumque decebit poterit accommodare orationem. Quod cum statuerit, tum ut quicque erit dicendum ita dicet nec satura jejune nec grandia minute nec item contra, sed erit rebus ipsis par et æqualis oratio principia verecunda, nondum elatis incensa verbis sed acuta sententiis vel ad offensionem adversarii vel ad commendationem sui narrationes credibiles nec historico sed prope cotidiano sermone explicatæ dilucide dein si tenues causæ, tum etiam argumentandi tenue filum et in docendo et in refellendo idque ita tenebitur, ut quanta ad rem tanta ad orationem fiat accessio cum vero causa ea inciderit in qua vis eloquentiæ possit expromi, tum se latius fundet orator, tum reget et flectet animos et sic afficiet ut volet, id est ut causæ natura et ratio temporis postulabit.
Sed erit duplex ejus omnis ornatus ille admirabilis propter quem ascendit in tantum honorem eloquentia. Nam cum omnis pars orationis esse debet laudabilis, sic ut verbum nullum nisi aut grave aut elegans excidat, tum sunt maxime luminosæ et quasi actuosæ partes duæ quarum alteram in universi generis quæstione pono quam, ut supra dixi, Græci appellant
Alteram in augendis amplificandisque rebus quæ ab isdem av^a-is est nominata. Quæ etsi æqualiter toto corpore orationis fusa esse debet, tamen in communibus locis maxime excellet qui communes sunt appellati eo quod videntur multarum idem esse causarum, sed proprii singularum esse debebunt. At vero illa pars orationis quæ est de genere universo totas causas sæpe continet. Quicquid est enim illud in quo quasi certamen est controversiæ, quod Græce dicitur, id ita dici placet ut traducatur ad perpetuam quæstionem atque uti de universo genere dicatur, nisi cum de vero ambigitur, quod quæri conjectura solet. Dicetur autem non Peripateticorum more — est enim illorum exercitatio elegans jam inde ab Aristotele constituta — sed aliquanto nervosius et ita de re communia dicentur, ut et pro reis multa leniter dicantur et in adversarios aspere. Augendis vero rebus et contra abiciendis nihil est quod non perficere possit oratio quod et inter media argumenta faciendum est, quotienscumque dabitur vel amplificandi vel minuendi locus, et pæne infinite in perorando.
Xxxvn. Duæ res sunt enim quæ bene tractatæ ab oratore admirabilem eloquentiam faciant. Quorum alterum est quod Græci vocant, ad naturas et ad mores et ad omnem vitæ consuetudinem accommodatum alterum quod idem nominant, quo perturbantur animi et concitantur, in quo uno regnat oratio. Illud superius come, jucundum, ad benevolentiam conciliandam paratum, hoc vehemens, incensum, incitatum, quo causæ eripiuntur quod cum rapide fertur, sustineri nullo pacto potest. Quo genere nos mediocres aut multo etiam minus, sed magno semper usi impetu sæpe adversarios de statu omni deiecimus. Nobis pro familiari reo summus orator non respondit Hortensius a nobis homo audacissimus Catilina in senatu accusatus obmutuit nobis privata in causa magna et gravi cum cœpisset Curio pater respondere, subito assedit, cum sibi venenis ereptam memoriam diceret. Quid ego de miserationibus loquar quibus eo sum usus pluribus quod, etiam si plures dicebamus, perorationem mihi tamen omnes relinquebant in quo ut viderer excellere non ingenio sed dolore assequebar. Quæ qualiacumque in me sunt — me enim ipsum pænitet quanta sint — sed apparent in orationibus, etsi carent libri spiritu illo, propter quem majora eadem illa cum aguntur quam cum leguntur videri solent, xxxvm. Nec vero miseratione solum mens judicum permovenda est — qua nos ita dolenter uti solemus ut puerum infantem in manibus perorantes tenuerimus, ut alia in causa excitato reo nobili, sublato etiam filio parvo plangore et lamentatione compleremus forum — sed est faciendum etiam, ut irascatur judex mitigetur, invideat faveat, contemnat admiretur, oderit diligat, cupiat tædeat, speret metuat, lætetur doleat qua in varietate duriorum Accusatio suppeditabit exempla, mitiorum defensiones meæ. Nullo enim modo animus audientis aut incitari aut leniri potest, qui modus ame non temptatus sit — dicerem perfectum, si ita judicarem, nec in veritate crimen arrogantiæ pertimescerem sed, ut supra dixi, nulla me ingeni sed magna vis animi inflammat, ut me ipse non teneam nec unquam is qui audiret incenderetur, nisi ardens ad eum perveniret oratio. Uterer exemplis domesticis, nisi ea legisses, uterer alienis vel Latinis, si ulla reperirem, vel Græcis, si deceret. Sed Crassi perpauca sunt nec ea judiciorum, nihil Antoni, nihil Cottæ, nihil Sulpici dicebat melius quam scripsit Hortensius. Verum hæc vis, quam quærimus, quanta sit suspicemur, quoniam exemplum non habemus, aut si exempla sequimur, a Demosthene sumamus et quidem perpetuæ dictionis ex eo loco unde in Ctesiphontis judicio de suis factis, consiliis, meritis in rem publicam aggressus est dicere. Ea profecto oratio in eam formam, quæ est insita in mentibus nostris, includi sic potest ut major eloquentia non requiratur.
Xxxix. Sed jam forma ipsa restat et ille qui dicitur. Qui qualis debeat esse ex eis ipsis quæ supra dicta sunt intellegi potest. Nam et singulorum verborum et collocatorum lumina attigimus. Quibus sic abundabit, ut verbum ex ore nullum nisi aut elegans aut grave exeat, ex omnique genere frequentissimæ tralationes erunt, quod eæ propter similitudinem transferunt animos et referunt ac movent huc et illuc, qui motus cogitationis celeriter agitatus per se ipse delectat. Et reliqua ex collocatione verborum quæ sumuntur quasi lumina magnum afferunt ornatum orationi. Sunt enim similia illis quæ in amplo ornatu scænæ aut fori appellantur insignia, non quia sola ornent sed quod excellant. Eadem ratio est horum quæ sunt orationis lumina et quodam modo insignia cum aut duplicantur iteranturque verba aut leviter commutata ponuntur, aut ab eodem verbo ducitur sæpius oratio aut in idem conicitur aut utrumque, aut adjungitur idem iteratum aut idem ad extremum refertur, aut continenter unum verbum non in eadem sententia ponitur, aut cum similiter vel cadunt verba vel desinunt, aut cum sunt contrariis relata contraria, aut cum gradatim sursum versus reditur, aut cum demptis conjunctionibus dissolute plura dicuntur, aut cum aliquid prætereuntes cur id faciamus ostendimus, aut cum corrigimus nosmet ipsos quasi reprehendentes, aut si est aliqua exclamatio vel admirationis vel questionis, aut cum ejusdem nominis casus sæpius commutantur.
Sed sententiarum ornamenta majora sunt; Quibus quia frequentissime Demosthenes utitur, sunt qui putent idcirco ejus eloquentiam maxime esse laudabilem. Et vero nullus fere ab eo locus sine quadam conformatione sententiæ dicitur; Nec quicquam est aliud dicere nisi aut* * 6 * omnis aut certe plerasque aliqua specie illuminare sententias: quas cum tu optime, Brute, teneas, quid attinet nominibus uti aut
Exemplis? Tantum modo notetur locus. Sic igitur dicet ille quem expetimus, ut verset sæpe
Multis modis eadem et una in re* hæreat in eademque commoretur sententia; Sæpe etiam ut extenuet aliquid, sæpe ut irrideat; Ut declinet a proposito deflectatque sententiam; Ut proponat quid dicturus sit; Ut, cum transegerit jam aliquid, definiat; Ut se ipse revocet; Ut quod dixit iteret; Ut argumentum ratione concludat; Ut rursus quasi ad interrogata sibi ipse respondeat; Ut contra ac dicat accipi et sentiri velit; Ut addubitet ecquid potius aut quo modo dicat; Ut dividat in partis; Ut aliquid relinquat ac neglegat; Ut ante præmuniat; Ut in eo ipso, in quo reprehendatur, culpam in adversarium con-
Ferat; Ut sæpe cum eis qui audiunt, nonnunquam etiam cum adversario quasi deliberet; Ut hominum
Sermones moresque describat; Ut muta quædam loquentia inducat; Ut ab eo quod agitur avertat animos ut sæpe in hilaritatem risumve convertat ut ante occupet quod videat opponi; Ut comparet similitudines ut utatur exemplis; Ut aliud alii tribuens dispertiat; Ut interpellatorem cœrceat; Ut aliquid reticere se dicat; Ut denuntiet quid caveant; Ut liberius quid audeat; Ut irascatur etiam, ut obiurget aliquando; Ut deprecetur, ut supplicet, ut medeatur; Ut a proposito declinet aliquantum; Ut optet, ut exsecretur; Ut fiat eis apud
Quos dicet familiaris. Atque alias etiam dicendi quasi virtutes sequetur: brevitatem, si res petet sæpe etiam rem dicendo subiciet oculis; Sæpe
Parts luget senatus, mæret equester ordo, tota civitas confecta senio est, squalent municipia, afflictantur coloniæ, agri denique ipsi desiderant. Supra feret quam fieri possit significatio sæpe erit major quam oratio sæpe hilaritas, sæpe vitæ naturarumque imitatio. Hoc in genere — nam quasi silvam vides — omnis eluceat oportet eloquentiæ magnitudo.
Sed hæc nisi collocata et quasi structa et nexa verbis ad eam laudem quam volumus aspirare non possunt. De quo cum mihi deinceps viderem esse dicendum, etsi movebant jam me illa quæ supra dixeram, tamen eis quæ secuntur perturbabar magis. Occurrebat enim posse reperiri non invidos solum quibus referta sunt omnia, sed fautores etiam laudum mearum, qui non censerent ejus viri esse, de cujus meritis tanta senatus judicia fecisset comprobante populo Romano quanta de nullo, de artificio dicendi litteris tam multa mandare. Quibus si nihil aliud responderem nisi me M. Bruto negare roganti noluisse, justa esset excusatio, cum et amicissimo et præstantissimo viro et recta et honesta petenti satis facere voluissem. Sed si profitear — quod utinam possem — me studiosis dicendi præcepta et quasi vias quæ ad eloquentiam ferrent traditurum, quis tandem id justus rerum existimator reprehenderet Nam quis unquam dubitabit quin in re publica nostra primas eloquentia tenuerit semper urbanis pacatisque rebus, secundas juris scientia Cum in altera gratiæ, gloriæ, præsidi plurimum esset, in altera persecutionum cautionumque præceptio quæ quidem ipsa auxilium ab eloquentia sæpe peteret, ea vero repugnante vix suas regiones finisque defenderet. Cur igitur jus civile docere semper pulchrum fuit hominumque clarissimorum discipulis floruerunt domus ad dicendum si quis acuat aut adiuvet in eo juventutem, vituperetur Nam si vitiosum est dicere ornate, pellatur omnino e civitate eloquentia sin ea non modo eos ornat penes quos est, sed etiam universam rem publicam, cur aut discere turpe est quod scire honestum est aut quod nosse pulcherrimum est id non gloriosum est docere
" At alterum factitatum est, alterum novum." Fateor sed utriusque rei causa est. Alteros enim respondentis audire sat erat, ut ei qui docerent nullum sibi ad eam rem tempus ipsi seponerent, sed eodem tempore et discentibus satis facerent et consulentibus alteri cum domesticum tempus in cognoscendis componendisque causis, forense in agendis, relicum in sese ipsis reficiendis omne consumerent, quem habebant instituendi aut docendi locum Atque haud scio an plerique nostrorum oratorum ingenio plus valuerint quam doctrina itaque illi dicere melius quam præcipere, nos contra fortasse possumus.
" At dignitatem docere non habet." Certe, quasi in ludo sed si monendo, si cohortando, si percontando, si communicando, si interdum etiam una legendo audiendo, nescio cur non docendo etiam aliquid aliquando si possis meliores facere, cur nolis. An quibus verbis sacrorum alienatio fiat docere honestum est, quibus ipsa sacra retineri defendique possint non honestum est
" At jus profitentur etiam qui nesciunt eloquentiam autem illi ipsi qui consecuti sunt tamen ea se valere dissimulant." Propterea quod prudentia hominibus grata est, lingua suspecta. Num igitur aut latere eloquentia potest aut id quod dissimulat effugit aut est periculum ne quis putet in magna arte et gloriosa turpe esse docere alios id quod ipsi fuerit honestissimum discere Ac fortasse ceteri tectiores ego semper me didicisse præ me tuli. Quid enim Possem, cum et afuissem domo adulescens et horum studiorum causa maria transissem et doctissimis hominibus referta domus esset et aliquæ fortasse inessent in sermone nostro doctrinarum notæ cumque volgo scripta nostra legerentur, dissimulare me didicisse Quid erat cur ruberem nisi quod parum fortasse profeceram
Quod cum ita sit, tamen ea quæ supra dicta sunt plus in disputando quam ea de quibus dicendum est dignitatis habuerunt. De verbis enim componendis et de syllabis propemodum dinumerandis et demetiendis loquemur. Quæ etiamsi sunt, sicuti mihi videntur, necessaria tamen fiunt magnificentius quam docentur. Est id omnino verum, at proprie in hoc dicitur. Nam omnium magnarum artium sicut arborum altitudo nos delectat, radices stirpesque non item sed esse illa sine his non potest. Me autem sive pervolgatissimus ille versus, qui vetat dissimulare non sinit quin delecter, sive tuum studium hoc ame volumen expressit, tamen eis quos aliquid reprehensuros suspicabar respondendum fuit. Quodsi ea quæ dixi non ita essent, quis tamen se tam durum agrestemque præberet, qui hanc mihi non daret veniam, ut cum meæ forenses artes et actiones publicæ concidissent, non me aut desidiæ, quod facere non possum, aut mæstitiæ, cui resisto, potius quam litteris dederem Quæ quidem me antea in judicia atque in curiam deducebant, nunc oblectant domi nec vero talibus modo rebus qualis hic liber continet, sed multo etiam gravioribus et majoribus quæ si erunt perfectæ, profecto forensibus nostris rebus etiam domesticæ litteræ respondebunt. Sed ad institutam disputationem revertamur.
Collocabuntur igitur verba, aut ut inter se quam aptissime cohæreant extrema cum primis eaque sint quam suavissimis vocibus, aut ut forma ipsa concinnitasque verborum conficiat orbem suum, aut ut comprehensio numerose et apte cadat. Atque illud primum videamus quale sit — quod vel maxime desiderat diligentiam — ut fiat quasi structura quædam nec tamen fiat operose nam esset cum infinitus tum puerilis labor quod apud Lucilium scite exagitat in Albucio Scævola Nolo hæc tam minuta constructio appareat sed tamen stilus exercitatus efficiet facile formulam componendi. Nam ut in legendo oculus sic animus in dicendo prospiciet quid sequatur, ne extremorum verborum cum insequentibus primis concursus aut hiulcas voces efficiat aut asperas. Quamvis enim suaves gravesve sententiæ tamen, si inconditis verbis efferuntur, offendent auris, quarum est judicium superbissimum. Quod quidem Latina lingua sic observat, nemo ut tam rusticus sit quin vocalis nolit conjungere. In quo quidam Theopompum etiam reprehendunt, quod eas litteras tanto opere fugerit, etsi idem magister ejus Isocrates 1 at non Thucydides, ne ille quidem haud paulo major scriptor Plato nec solum in eis sermonibus qui dicuntur, ubi etiam de industria id faciendum fuit, sed in populari oratione, qua mos est Athenis laudari in contione eos qui sint in prœliis interfecti j quæ sic probata est, ut eam quotannis, ut scis, illo die recitari necesse sit. In ea est crebra ista vocum concursio, quam magna ex parte ut vitiosam fugit Demosthenes.
Sed Græci viderint nobis ne si cupiamus quidem distrahere voces conceditur. Indicant orationes illæ ipsæ horridulæ Catonis, indicant omnes poetæ præter eos qui, ut versum facerent, sæpe hiabant, ut Nævius Hoc idem nostri sæpius non tulissent, quod Græci laudare etiam solent. Sed quid ego vocalis Sine vocalibus sæpe levitatis causa contrahebant, ut ita dicerent multi modis, in vas argenteis, palm et crinibus, tecti fractis. Quid vero licentius quam quod hominum etiam nomina contrahebant, quo essent aptiora Nam ut duellum bellum et duis* * bis, sic Duellium eum qui Poenos classe devicit Bellium nominaverunt, cum superiores appellati essent semper Duelli. Quin etiam verba sæpe contrahuntur non usus causa sed aurium. Quo modo enim vester Axilla Ala factus est nisi fuga litteræ vastioris Quam litteram etiam e maxillis et taxillis et vexillo et pauxillo consuetudo elegans Latini sermonis evellit. Libenter etiam copulando verba jungebant, ut sodes pro si audes, sis pro si vis. Jam in uno capsis tria verba sunt. Ain pro aisne, nequire pro non quire, malle pro magis velle, nolle pro non velle, dein etiam sæpe et exin pro deinde et pro exinde dicimus. Quid, illud non olet unde sit, quod dicitur cum illis, cum autem nobis non dicitur, sed nobiscum Quia si ita diceretur, obscenius concurrerent litteræ, ut etiam modo, nisi autem interposuissem, concurrissent. Ex eo est mecum et tecum, non cum te et cum me, ut esset simile illis vobiscum atque nobiscum.
Atque etiam a quibusdam sero jam emendatur antiquitas, qui hæc reprehendunt. Nam pro deum atque hominum fidem deorum aiunt. Ita credo hoc illi nesciebant an dabat hanc licentiam consuetudo Itaque idem poeta qui inusitatius contraxerat quimur, cum cupidos liberum aut in liberum loco dicimus, sed ut isti volunt neque tu meum unquam in gremium extollas liberorum ex te genus idem
Namque Æsculapi liberorum. Ille alter in Chryse non solum
Cives, antiqui amici majorum meum quod erat usitatum, sed durius etiam consilium socii, augurium atque extum interpretes idemque pergit postquam prodigium horriferum, portentum pavos quæ non sane sunt in omnibus neutris* usitata, enim dixerim tam libenter armum judicium, — est apud eundem
Nihilne ad te de judicio armum accidit —
Quam centuriam, ut censoriæ tabulæ locuntur, fabrum et procum audeo dicere, non fabrorum et procorum; Planeque duorum virorum judicium aut portentum
Neque tu meum umquam in gremium extollas liberorum ex te genus
Namque Æsculapi liberorum.
Cives, antiqui amici majorum meum consilium socii, augurium atque extum interpretes: postquam prodigium horriferum, portentum pavos
Trium virorum capitalium aut decem virorum stlitibus judicandis dico nunquam. Atqui * * * dixit Accius Quid verum sit intellego sed alias ita loquor ut concessum est, ut hoc vel pro deum dico vel pro deorum, alias ut necesse est, cum trium virum, non virorum, et sestertium nummum, non sestertiorum nummorum, quod in his consuetudo varia non est.
Quid quod sic loqui nosse, judicasse vetant, novisse jubent et judicavisse Quasi vero nesciamus in hoc genere et plenum verbum recte dici et imminutum usitate. Itaque utrumque Terentius inquit Ennius, et in templis " IDEM PROBAVIT " at isdem erat verius, nec tamen eisdem ut opimius male sonabat isdem impetratum est a consuetudine ut peccare suavitatis causa liceret. Et posmeridianas quadrigas quam postmeridianas quadriiugas libentius dixerim et mehercule quam mehercules. Non scire quidem barbarum jam videtur, nescire dulcius. Ipsum meridiem cur non medidiem Credo, quod erat insuavius. Insuavissima præpositio est af, quæ nunc tantum in accepti tabulis manet ac ne his quidem omnium, in reliquo sermone mutata est nam amovit dicimus et abegit et abstulit, ut jam nescias ane verum sit an ab an abs. Quid, quod etiam abfugit turpe visum est et abfer noluerunt, aufugit et aufer maluerunt Quæ præpositio præter hæc duo verba nullo alio in verbo reperietur. Noti erant et navi et nari, quibus cum in præponi oporteret, dulcius visum est ignotos, ignavos, ignaros dicere, quam ut veritas postulabat. Ex usu dicunt et ere publica, quod in altero vocalis excipiebat, in altero esset asperitas, nisi litteram sustulisses, ut exegit, edixit refecit, rettulit, reddidit adjuncti verbi prima littera præpositionem commutavit, ut subegit, summutavit, sustulit.
Quid, in verbis junctis quam scite insipientem non insapientem, inicum non in æcum, tricipitem non tricapitem, concisum non concæsum. Ex quo quidam pertisum etiam volunt, quod eadem consuetudo non probavit. Quid vero hoc elegantius, quod non fit natura sed quodam instituto indoctus dicimus brevi prima littera, insanus producta, inhumanus brevi, infelix longa et, ne multis, quibus in verbis eæ primæ litteræ sunt quæ in sapiente atque felice, in producte dicitur, in ceteris omnibus breviter itemque composuit, consuevit, concrepuit, confecit. Consule veritatem reprehendet refer ad auris probabunt quære cur ita sit dicent juvare voluptati autem aurium morigerari debet oratio. Quin ego ipse, cum scirem ita majores locutos ut nusquam nisi in vocali aspiratione uterentur, loquebar sic ut pulcros, Cetegos, triumpos, Cartaginem dicerem aliquando, idque sero, convicio aurium cum extorta mihi veritas esset, usum loquendi populo concessi, scientiam mihi reservavi. Orcivios tamen et Matones, Otones, Cæpiones, sepulcra, coronas, lacrimas dicimus, quia per aurium judicium licet. Burrum semper Ennius, nunquam Pyrrhum non Phryges ipsius antiqui declarant libri. Nec enim Græcam litteram adhibebant — nunc autem etiam duas — et cum Phrygum et Phrygibus dicendum esset, absurdum erat aut etiam in barbaris casibus Græcam litteram adhibere aut recto casu solum Græce loqui tamen et Phryges et Pyrrhum aurium causa dicimus. Quin etiam, quod jam subrusticum videtur, olim autem politius, eorum verborum, quorum eædem erant postremæ duæ litteræ quæ sunt in optimus, postremam litteram detrahebant, nisi vocalis insequebatur. Ita non erat ea offensio in versibus quam nunc fugiunt poetæ novi. Sic enim loquebamur non omnibus princeps et non dignus. Quodsi indocta consuetudo tam est artifex suavitatis, quid ab ipsa tandem arte et doctrina postulari putamus Hæc dixi brevius, quam si hac de re una disputarem — est enim locus hic late patens de natura usuque verborum — longius autem quam instituta ratio postulabat.
Sed quia rerum verborumque judicium in prudentia est, vocum autem et numerorum aures sunt judices, et quod illa ad intellegentiam referuntur, hæc ad voluptatem, in illis ratio invenit, in his sensus artem. Aut enim neglegenda fuit nobis voluntas eorum quibus probari volebamus aut ars ejus conciliandæ reperienda. Duæ sunt igitur res quæ permulceant auris, sonus et numerus. De numero mox, nunc de sono quærimus. Verba, ut supra diximus, legenda sunt potissimum bene sonantia, sed ea non ut poetæ exquisita ad sonum sed locorum splendidis nominibus illuminatus est versus, sed proximus inquinatus insuavissima littera
Finis frugifera et efferta arva Asiæ tenet.
Quare bonitate potius nostrorum verborum utamur quam splendore Græcorum, nisi forte sic loqui pænitet
Qua tempestate Paris Helenam quæ secuntur. Immo vero ista sequamur asperitatemque fugiamus
Habeo ego istam perterricrepam, itemque
Versutiloquas malitias. Nec solum componentur verba ratione sed etiam finientur, quoniam id judicium esse alterum aurium diximus. Et finiuntur aut compositione ipsa et quasi sua sponte aut quodam genere* verborum in quibus ipsis concinnitas inest; Quæ sive casus habent in exitu similis sive paribus paria redduntur sive opponuntur contraria, suapte natura numerosa sunt,
Etiamsi nihil est factum de industria. In hujus concinnitatis consectatione Gorgiam fuisse principem qua tempestate Paris Helenam innuptis junxit nuptiis, ego sum gravida, expletis jam fere ad pariendum mensibus, per idem tempus Polydorum Hecuba partu postremo parit.
Accepimus quo de genere illa nostra sunt in Milo lex, quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura ipsa arripuimus, hausimus, expressimus, ad quam non docti sed facti, non instituti sed imbuti sumus." Hæc enim talia sunt ut, quia referuntur ea quæ debent referri, intellegamus non quæsitum esse numerum sed secutum. Quod fit item in referendis contrariis ut illa sunt, quibus non modo numerosa oratio sed etiam versus efficitur condemnas diceret qui versum effugere vellet —
Nihil Versum efficit ipsa relatio contrariorum. Idem esset in oratione numerosum quod scis, nihil prodest quod nescis, multum obest. Semper hæc, quæ Græci dv-n&Ta nominant, cum contrariis opponuntur contraria, numerum oratorium necessitate ipsa efficiunt, etiam sine industria. Hoc genere antiqui jam ante Isocratem delectabantur et maxime Gorgias, cujus in oratione plerumque efficit numerum ipsa concinnitas. Nos etiam in hoc genere frequentes, ut illa sunt in quarto Accusationis " conferte hanc pacem cum illo bello, hujus prætoris adventum cum illius imperatoris victoria, hujus cohortem impuram cum illius exercitu invicto, hujus libidines cum illius continentia ab illo qui cepit conditas, ab hoc qui constitutas accepit captas dicetis Syracusas."
Ergo et hi numeri sint cogniti et genus illud tertium explicetur quale sit, numerosæ et aptæ orationis. Quod qui non sentiunt, quas auris habeant aut quid in his hominis simile sit nescio. Meæ quidem et perfecto completoque verborum ambitu gaudent et curta sentiunt nec amant redundantia. Quid dico meas Contiones sæpe exclamare vidi, cum apte verba cecidissent. Id enim exspectant aures, ut verbis colligetur sententia. " Non erat hoc apud antiquos." Et quidem nihil aliud fere non erat nam et verba eligebant et sententias gravis et suavis reperiebant sed eas aut vinciebant aut explebant parum. " Hoc me ipsum delectat " inquiunt. Quid, si antiquissima illa pictura paucorum colorum magis quam hæc jam perfecta delectet, illa nobis sit credo repetenda, hæc scilicet repudianda Nominibus veterum gloriantur. Habet autem ut in ætatibus auctoritatem senectus sic in exemplis antiquitas, quæ quidem apud me ipsum valet plurimum. Nec ego id quod deest antiquitati flagito potius quam laudo quod est præsertim cum ea majora judicem quæ sunt quam illa quæ desunt. Plus est eriim in verbis et in sententiis boni, quibus illi excellunt, quam in conclusione sententiarum, quam non habent, Post inventa conclusio est, qua credo usuros veteres illos fuisse, si jam nota atque usurpata res esset qua inventa omnis usos magnos oratores videmus. Sed habet nomen invidiam, cum in oratione judiciali et forensi numerus Latine, Græce pvfyios inesse dicitur. Nimis enim insidiarum ad capiendas auris adhiberi videtur, si etiam in dicendo numeri ab oratore quæruntur. Hoc freti isti et ipsi infracta et amputata locuntur et eos vituperant qui apta et finita pronuntiant si inanibus verbis levibusque sententiis, jure sin probæ res, lecta verba, quid est cur claudere aut insistere orationem malint quam cum sententia pariter excurrere Hic enim invidiosus numerus nihil affert aliud nisi ut sit apte verbis comprehensa sententia quod fit etiam ab antiquis, sed plerumque casu, sæpe natura et quæ valde laudantur apud illos, ea fere quia sunt conclusa laudantur. Et apud Græcos quidem jam anni prope quadringenti sunt, cum hoc probatur nos nuper agnovimus. Ergo Ennio licuit vetera contemnenti dicere sertim cum dicturus non sim " ante hunc " ut ille nec quæ secuntur " Nos ausi reserare " legi enim audivique nonnullos, quorum propemodum absolute concluderetur oratio. Quod qui non possunt, non est eis satis non contemni, laudari etiam volunt. Ego autem illos ipsos laudo idque merito quorum se isti imitatores esse dicunt, etsi in eis aliquid desidero, hos vero minime qui nihil illorum nisi vitium secuntur, cum a bonis absint longissime.
Quodsi auris tam inhumanas tamque agrestis habent, ne doctissimorum quidem virorum eos movebit auctoritas Omitto Isocratem discipulosque ejus Ephorum et Naucratem, quanquam orationis faciendæ et ornandæ auctores locupletissimi summi ipsi oratores esse debebant. Sed quis omnium doctior, quis acutior, quis in rebus vel inveniendis vel judicandis acrior Aristotele fuit Quis porro Isocrati est adversatus infensius Is igitur versum in oratione vetat esse, numerum jubet. Ejus auditor Theodectes, in primis, ut Aristoteles sæpe significat, politus scriptor atque artifex, hoc idem et sentit et præcipit Theophrastus vero isdem de rebus etiam accuratius. Quis ergo istos ferat qui hos auctores non probent? Nisi omnino hæc esse ab eis præcepta nesciunt. Quod si ita est — nec vero aliter existimo — quid, ipsi suis sensibus non moventur Nihilne eis inane videtur, nihil inconditum, nihil curtum, nihil claudicans, nihil redundans In versu quidem theatra tota exclamant, si fuit una syllaba aut brevior aut longior; Nec vero multitudo pedes novit nec ullos numeros tenet nec illud quod offendit aut cur aut in quo offendat intellegit et tamen omnium longitudinum et brevitatum in sonis sicut acutarum graviumque vocum judicium ipsa natura in auribus nostris collocavit.
Visne igitur, Brute, totum hunc locum accuratius etiam explicemus quam illi ipsi qui et hæc et alia nobis tradiderunt, an eis contenti esse quæ ab illis dicta sunt possumus Sed quid quæro velisne, cum litteris tuis eruditissime scriptis te id vel maxime velle perspexerim Primum ergo origo, deinde causa, post natura, tum ad extremum usus ipse explicetur orationis aptæ atque numerosæ.
Nam qui Isocratem maxime mirantur hoc in ejus summis laudibus ferunt, quod verbis solutis numeros primus adjunxerit. Cum enim videret oratores cum severitate audiri, poetas autem cum voluptate, tum dicitur numeros secutus, quibus etiam in oratione uteretur, cum jucunditatis causa tum ut varietas occurreret satietati. Quod ab his vere quadam ex parte, non totum dicitur. Nam neminem in eo genere scientius versatum Isocrate confitendum est, sed princeps inveniendi fuit Thrasymachus, cujus omnia nimis etiam exstant scripta numerose. Nam, ut paulo ante dixi, paria paribus adjuncta et similiter definita itemque contrariis relata contraria, quæ sua sponte, etiamsi id non agas, cadunt plerumque numerose, Gorgias primus invenit, sed eis est usus intemperantius. (Id autem est genus, ut ante dictum est, ex tribus partibus collocationis alterum.) Horum uterque Isocratem ætate præcurrit, ut eos ille moderatione, non inventione vicerit. Est enim ut in transferendis faciendisque verbis tranquillior sic in ipsis numeris sedatior. Gorgias autem avidior est generis ejus et his festivitatibus — sic enim ipse censet — insolentius abutitur quas Isocrates, cum tamen audivisset adulescens in Thessalia senem jam Gorgiam, moderatius temperavit. Quin etiam se ipse tantum quantum ætate procedebat — prope enim centum confecit annos — relaxarat a nimia necessitate numerorum, quod declarat in eo libro quem ad Philippum Macedonem scripsit, cum jam admodum esset senex in quo dicit sese minus jam servire numeris quam solitus esset. Ita non modo superiores sed etiam se ipse correxerat.
Quoniam igitur habemus aptæ orationis eos principes auctoresque quos diximus et origo inventa est, causa quæratur. Quæ sic aperta est, ut mirer veteres non esse commotos, præsertim cum, ut fit, fortuito sæpe aliquid concluse apteque dicerent. Quod cum animos hominum aurisque pepulisset, ut intellegi posset id quod casus effudisset cecidisse jucunde, notandum certe genus atque ipsi sibi imitandi fuerunt. Aures ipsæ enim vel animus aurium nuntio naturalem quandam in se continet vocum omnium mensionem. Itaque et longiora et breviora judicat et perfecta ac moderata semper exspectat mutila sentit quædam et quasi decurtata, quibus tanquam debito fraudetur offenditur, productiora alia et quasi immoderatius excurrentia, quæ magis etiam aspernantur aures quod cum in plerisque tum in hoc genere nimium quod est offendit vehementius quam id quod videtur parum. Ut igitur poeticæ versus inventus est terminatione aurium, observatione prudentium, sic in oratione animadversum est, multo illud quidem serius sed eadem natura admonente, esse quosdam certos cursus conclusionesque verborum.
Quoniam igitur causam quoque ostendimus, naturam nunc — id enim erat tertium — si placet explicemus; Quæ disputatio non hujus instituti sermonis est sed artis intimæ. Quæri enim potest, qui sit orationis numerus et ubi sit positus et natus ex quo et is unusne sit an duo an plures quaque ratione componatur et ad quam rem et quando et quo loco et quemadmodum adhibitus aliquid voluptatis afferat. Sed ut in plerisque rebus sic in hac duplex est considerandi via, quarum altera est longior, brevior altera, eadem etiam planior, Est autem longioris prima illa quæstio sitne omnino ulla numerosa oratio quibusdam enim non videtur, quia nihil insit in ea certi ut in versibus, et quod ipsi qui affirment esse eos numeros, rationem cur sint non queant reddere. Deinde, si sit numerus in oratione, qualis sit aut quales et e poeticisne numeris an ex alio genere quodam et, si e poeticis, quis eorum sit aut qui namque aliis unus modo aliis plures aliis omnes idem videntur. Deinde, quicumque sunt sive unus sive plures, communesne sint omni generi orationis — quoniam aliud genus est narrandi, aliud persuadendi, aliud docendi — an dispares numeri cuique orationis generi accommodentur si communes, qui sint si dispares, quid intersit et cur non æque in oratione atque in versu numerus appareat. Deinde, quod dicitur in oratione numerosum, id utrum numero solum efficiatur an etiam vel compositione quadam vel genere verborum an sit suum cujusque, ut numerus intervallis, compositio vocibus, genus ipsum verborum quasi quædam forma et lumen orationis appareat, sitque omnium fons compositio ex eaque et numerus efficiatur et ea quæ dicuntur orationis quasi formæ et lumina, quæ, ut dixi, Græci vocant At non est unum nec idem, quod voce jucundum est et quod moderatione absolutum et quod illuminatum genere verborum quanquam id quidem finitimum est numero, quia per se plerumque perfectum est compositio autem ab utroque differt, quæ tota servit gravitati vocum aut suavitati. Hæc igitur fere sunt in quibus rei natura quærenda sit.
Esse ergo in oratione numerum quendam non est difficile cognoscere. Judicat enim sensus in quo est inicum quod accidit non agnoscere, si cur id accidat reperire nequeamus. Neque enim ipse versus ratione est cognitus, sed natura atque sensu, quem dimensa ratio docuit quid acciderit. Ita notatio naturæ et animadversio peperit artem. Sed in versibus res est apertior, quanquam etiam a modis quibusdam cantu remoto soluta esse videatur oratio maximeque id in optimo quoque eorum poetarum qui a Græcis nominantur, quos cum cantu spoliaveris, nuda pæne remanet oratio. Quorum similia sunt quædam etiam apud nostros, velut illa in Thyeste et quæ secuntur quæ, nisi cum tibicen accessit, orationis sunt solutæ simillima. At comicorum senarii propter similitudinem sermonis sic sæpe sunt abiecti, ut nonnunquam vix in eis numerus et versus intellegi possit. Quo est ad inveniendum difficilior in oratione numerus quam in versibus. Omnino duo sunt quæ condiant orationem, verborum numerorumque jucunditas. In verbis inest quasi materia quædam, in numero autem expolitio. Sed, ut ceteris in rebus, necessitatis inventa antiquiora sunt quam voluptatis. Itaque et Herodotus et eadem superiorque ætas numero caruit nisi quando temere ac fortuito, et scriptores perveteres de numero nihil omnino, de oratione præcepta multa nobis reliquerunt. Nam quod et facilius est et magis necessarium, id semper ante cognoscitur, Itaque translata aut facta aut juncta verba facile sunt cognita, quia sumebantur e consuetudine cotidianoque sermone numerus autem non domo depromebatur neque habebat aliquam necessitudinem aut cognationem cum oratione. Itaque serius aliquanto notatus et cognitus quasi quandam palæstram et extrema liniamenta orationi attulit. Quodsi et angusta quædam atque concisa et alia est dilatata et diffusa oratio, necesse est id non litterarum accidere natura, sed intervallorum longorum et brevium varietate quibus implicata atque permixta oratio quoniam tum stabilis est tum volubilis, necesse est ejus modi naturam numeris contineri. Nam circuitus ille, quem sæpe jam diximus, incitatior numero ipso fertur et labitur, quoad perveniat ad finem et insistat.
Perspicuum est igitur numeris astrictam orationem
Esse debere, carere versibus. Sed hi numeri poeticine sint an ex alio genere quodam deinceps est videndum. Nullus est igitur numerus extra poeticos, propterea quod definita sunt genera numerorum. Nam omnis talis est ut unus sit e tribus. Pes enim, qui adhibetur ad numeros, partitur in tria, ut necesse sit partem pedis aut æqualem esse alteri parti aut altero tanto aut sesqui esse majorem. Ita fit æqualis dactylus, duplex iambus, sesquiplex pæan; Qui pedes in orationem non cadere qui possunt? Quibus ordine locatis quod efficitur numerosum sit necesse
Est. Sed quæritur quo numero aut quibus potissimum sit utendum. Incidere vero omnis in orationem etiam ex hoc intellegi potest, quod versus sæpe in oratione per imprudentiam dicimus. Est id vehementer vitiosum, sed non attendimus neque exaudimus nosmet ipsos — senarios vero et Hipponacteos effugere vix possumus; Magnam enim partem ex iambis nostra constat oratio. Sed tamen eos versus facile agnoscit auditor; Sunt enim
Usitatissimi inculcamus autem per imprudentiam sæpe etiam minus usitatos, sed tamen versus vitiosum genus et longa animi provisione fugiendum. Elegit ex multis Isocrati libris triginta fortasse versus Hieronymus Peripateticus in primis nobilis, plerosque senarios sed etiam anapæstos quo quid potest esse turpius Etsi in legendo fecit malitiose prima enim syllaba dempta ex primo verbo sententiæ postremum ad verbum primam rursus syllabam adjunxit insequentis sententiæ ita factus est anapæstus is qui Aristophaneus nominatur quod ne accidat observari nec potest nec necesse est. Sed tamen hic corrector in eo ipso loco quo reprehendit, ut ame animadversum est studiose inquirente in eum, immittit imprudens ipse senarium. Sit igitur hoc cognitum in solutis etiam verbis inesse numeros eosdemque esse oratorios qui sint poetici.
Sequitur ergo ut qui maxime cadant in orationem aptam numeri videndum sit. Sunt enim qui iambicum putent, quod sit orationis simillimus qua de causa fieri, ut is potissimum propter similitudinem veritatis adhibeatur in fabulis, quod ille dactylicus numerus hexametrorum magniloquentiæ sit accommodatior. Ephorus autem, levis ipse orator et profectus ex optima disciplina, pæana sequitur aut dactylum, fugit autem spondeum et trochæum. Quod enim pæan habeat tris brevis, dactylus autem duas, brevitate et celeritate syllabarum labi putat verba proclivius contraque accidere in spondeo et trochæo. Quorum quod alter e longis constet, alter e brevibus, fieri alteram nimis incitatam, alteram nimis tardam orationem, neutram temperatam. Sed et illi priores errant et Ephorus in culpa est. Nam et qui pæana prætereunt non vident mollissimum a sese numerum eundemque amplissimum præteriri. Quod longe Aristoteli videtur secus, qui judicat heroum numerum grandiorem quam desideret soluta oratio, iambum autem nimis e volgari esse sermone. Ita neque humilem et * abiectam orationem nec nimis altam et exaggeratam probat, plenam tamen eam volt esse gravitatis, ut eos qui audient ad majorem admirationem possit traducere, t Trochæum autem, qui est eodem spatio quo choreus, cordacem appellat, quia contractio et brevitas dignitatem non habeat. Ita pæana probat eoque ait uti omnis, sed ipsos non sentire, cum utantur. Esse autem tertium ac medium inter illos et ita factos eos pedes esse, ut in eis singulis modus insit aut sesquiplex aut duplex aut par. Itaque illi de quibus ante dixi tantummodo commoditatis habuerunt rationem, nullam dignitatis. Iambus enim et dactylus in versum cadunt maxime itaque ut versum fugimus in oratione, sic hi sunt evitandi continuati pedes aliud enim quiddam est oratio nec quicquam inimicius quam illa versibus pæan autem minime est aptus ad versum, quo Eb entius eum recepit oratio. Ephorus vero ne spondeum quidem quem fugit intellegit esse æqualem dactylo quem probat. Syllabis enim metiendos pedes, non intervalhs existimat quod idem facit in trochæo, qui temporibus et intervallis est par iambo sed eo vitiosus in oratione, si ponatur extremus, quod verba melius in syllabas longiores cadunt. Atque hæc, quæ sunt apud Aristotelem, eadem a Theophrasto Theodecteque de pæane dicuntur. Ego autem sentio omnis in oratione esse quasi permixtos et confusos pedes. Nec enim effugere possemus animadversionem, si semper isdem uteremur, quia nec numerosa esse ut poema neque extra numerum ut sermo volgi esse debet oratio — alterum nimis est vinctum, ut de industria factum appareat, alterum nimis dissolutum, ut pervagatum ac volgare videatur ut ab altero non delectere, alterum oderis — sit igitur, ut supra dixi, permixta et temperata numeris nec dissoluta nec tota numerosa, pæane maxime, quoniam optimus auctor ita censet, sed reliquis etiam numeris, quos ille præterit, temperata.
Lvm. Quos autem numeros cum quibus tanquam purpuram misceri oporteat nunc dicendum est atque etiam quibus orationis generibus sint quique accomquæ demisso atque humili sermone dicuntur, pæan autem in amplioribus, in utroque dactylus. Itaque in varia et perpetua oratione hi sunt inter se miscendi et temperandi. Sic minime animadvertetur delectationis aucupium et quadrandæ orationis industria quæ latebit eo magis, si et verborum et sententiarum ponderibus utemur. Nam qui audiunt hæc duo animadvertunt et jucunda sibi censent, verba dico et sententias eaque dum animis attentis admirantes excipiunt, fugit eos et prætervolat numerus qui tamen si abesset, illa ipsa delectarent minus. Nec vero is cursus est numerorum — orationis dico nam est longe aliter in versibus — nihil ut fiat extra modum nam id quidem esset poema sed omnis nec claudicans nec quasi fluctuans et æquabiliter constanterque ingrediens numerosa habetur oratio. Atque id in dicendo numerosum putatur, non quod totum constat e numeris sed quod ad numeros proxime accedit quo etiam difficilius est oratione uti quam versibus, quod in illis certa quædam et definita lex est, quam sequi sit necesse in dicendo autem nihil est propositum, nisi ut ne immoderata aut angusta aut dissoluta aut fluens sit oratio. Itaque non sunt in ea tanquam tibicini percussionum modi, sed universa comprehensio et species orationis clausa et terminata est, quod voluptate aurium judicatur.
Solet autem quæri totone in ambitu verborum numeri tenendi sint an in primis partibus atque in extremis plerique enim censent cadere tantum numerose oportere terminarique sententiam. Est autem ut id maxime deceat, non ut solum ponendus est enim ille ambitus, non abiciendus. Quare cum aures extremum semper exspectent in eoque acquiescant, id vacare numero non oportet, sed ad hunc exitum jam a principio ferri debet verborum illa comprehensio et tota a capite ita fluere, ut ad extremum veniens ipsa consistat. Id autem bona disciplina exercitatis, qui et multa scripserint et quæcumque etiam sine scripto dicerent similia scriptorum effecerint, non erit difficillimum. Ante enim circumscribitur mente sententia confestimque verba concurrunt, quæ mens eadem, qua nihil est celerius, statim dimittit, ut suo quodque loco respondeat quorum discriptus ordo alias alia terminatione concluditur. Atque omnia illa et prima et media verba spectare debent ad ultimum. Interdum enim cursus est in oratione incitatior, interdum moderata ingressio, ut jam a principio videndum sit quemadmodum velis venire ad extremum. Nec in numeris magis quam in reliquis ornamentis orationis, eadem cum faciamus quæ poetæ, effugimus tamen in oratione poematis similitudinem. Est enim in utroque et materia et tractatio materia in verbis, tractatio in collocatione verborum, Ternæ autem sunt utriusque partes, verborum tralatum, novum, priscum — nam de propriis nihil hoc loco dicimus — collocationis autem eæ quas diximus compositio, concinnitas, numerus. Sed in utroque frequentiores sunt, in altero liberiores poetæ nam et transferunt verba cum crebrius tum etiam audacius et priscis libentius utuntur et liberius novis. Quod idem non fit in numeris, in quibus quasi necessitati parere coguntur. Sed tamen hæc nec nimis esse diversa neque nullo modo conjuncta intellegi licet. Ita fit ut non item in oratione ut in versu numerus exstet idque quod numerosum in oratione dicitur non semper numero fiat, sed nonnunquam aut concinnitate aut constructione verborum.
Ita, si numerus orationis quæritur qui sit, omnis est sed alius alio melior atque aptior si locus, in omni parte Verborum si unde ortus sit, ex aurium voluptate si componendorum ratio, dicetur alio loco, quia pertinet ad usum, quæ pars quarta et extrema nobis in dividendo fuit si ad quam rem adhibeatur, ad delectationem si quando, semper si quo loco, in tota continuatione verborum si quæ res efficiat voluptatem, eadem quæ in versibus, quorum modum notat ars, sed aures ipsæ tacito eum sensu sine arte definiunt.
Satis multa de natura sequitur usus, de quo est accuratius disputandum. In quo quæsitum est in totone circuitu illo orationis, quem Græci nos tum ambitum, tum circuitum, tum comprehensionem aut continuationem aut circumscriptionem dicimus, an in principiis solum an in extremis an in utraque parte numerus tenendus sit deinde cum aliud videatur esse numerus aliud numerosum, quid intersit. Tum autem in omnibusne numeris æqualiter particulas deceat incidere an facere alias breviores alias longiores, idque quando aut cur quibusque partibus, pluribusne an singulis, imparibus an æqualibus, et quando aut istis aut illis sit utendum quæque inter se aptissime collocentur et quo modo, an omnino nulla sit in eo genere distinctio quodque ad rem maxime pertinet, qua ratione numerosa fiat oratio. Explicandum etiam est unde orta sit forma verborum dicendumque quantos circuitus facere deceat deque eorum particulis et tanquam incisionibus disserendum est quærendumque utrum una species et longitudo sit earum anne plures et, si plures, quo loco aut quando quoque genere uti oporteat. Postremo totius generis utilitas explicanda est, quæ quidem patet latius non ad unam enim rem aliquam sed ad pluris accommodatur.
Ac licet non ad singula respondentem de universo genere sic dicere ut etiam singulis satis responsum esse videatur. Remotis igitur reliquis generibus unum selegimus hoc quod in causis foroque versatur, de quo diceremus. Ergo in aliis, id est in historia et in eo quod appellamus placet omnia dici Isocrateo Theopompeoque more illa circumscriptione ambituque, ut tanquam in orbe inclusa currat oratio, quoad insistat in singulis perfectis absolutisque sententiis. Itaque posteaquam est nata hæc vel circumscriptio vel comprehensio vel continuatio vel ambitus, si ita licet dicere, nemo, qui aliquo esset in numero, scripsit orationem generis ejus quod esset ad delectationem comparatum remotumque a judiciis forensique certamine, quin redigeret omnis fere in quadrum numerumque sententias. Nam cum is est auditor qui non vereatur, ne compositæ orationis insidiis sua fides attemptetur, gratiam quoque habet oratori voluptati aurium servienti, Genus autem hoc orationis neque totum assumendum est ad causas forensis neque omnino repudiandum si enim semper utare, cum satietatem affert tum quale sit etiam ab imperitis agnoscitur detrahit præterea actionis dolorem, aufert humanum sensum auditoris, tollit funditus
Sed quoniam adhibenda nonnunquam est, primum videndum est quo loco, deinde quam diu retinenda sit, tum quot modis commutanda. Adhibenda est igitur numerosa oratio, si aut laudandum est aliquid ornatius, ut nos in Accusationis secundo de Siciliæ laude diximus aut in senatu de consulatu meo, aut exponenda narratio, quæ plus dignitatis desiderat quam doloris, ut in quarto Accusationis de Hennensi Cerere, de Segestana Diana, de Syracusarum situ diximus. Sæpe etiam in amplificanda re concessu omnium funditur numerose et volubiliter oratio. Id nos fortasse non perfecimus, conati quidem sæpissime sumus quod plurimis locis perorationes nostræ voluisse nos atque animo contendisse declarant. Id autem tum valet, cum is qui audit ab oratore jam obsessus est ac tenetur. Non enim id agit, ut insidietur et observet, sed jam favet processumque volt dicendique vim admirans non anquirit quid reprehendat.
Hæc autem forma retinenda non diu est, non dico in peroratione, quam in se includit, sed in orationis reliquis partibus. Nam cum sis eis locis usus quibus ostendi licere, transferenda tota dictio est ad illa quæ nescio cur, cum Græci et nominent, nos non recte incisa et membra dicamus. Neque enim esse possunt rebus ignotis nota nomina, sed cum verba aut suavitatis aut inopiæ causa transferre soleamus, in omnibus hoc fit artibus ut, cum id appellandum sit quod propter rerum ignorationem ipsarum nullum habuerit ante nomen, necessitas cogat aut novum facere verbum aut a simili mutuari.
Quo autem pacto deceat incise membratimve dici jam videbimus nunc quot modis mutentur comprehensiones conclusionesque dicendum est. Fluit omnino numerus a primo tum incitatius brevitate magis requirunt, expositiones rerum tarditatem. Insistit autem ambitus modis pluribus, equibus unum est secuta Asia maxime qui dichoreus vocatur, cum duo extremi chorei sunt, id est e singulis longis et brevibus. Explanandum est enim, quoniam ab aliis eidem pedes aliis vocabulis nominantur. 'Dichoreus non est ille quidem sua sponte vitiosus in clausulis, sed in orationis numero nihil est tam vitiosum quam si semper est idem. Cadit autem per se ille ipse præclare, quo etiam satietas formidanda est magis. Carbo C. f. tr. pl. In contione dixit his verbis " O M. Druse, patrem appello " — hæc quidem duo binis pedibus incisim dein membratim " tu dicere solebas sacram esse rem publicam hæc autem membra ternis post ambitus " quicumque eam violavissent, ab omnibus esse ei pœnas persolutas " — dichoreus nihil enim ad rem, extrema illa longa sit an brevis deinde " patris dictum sapiens temeritas fili comprobavit " — hoc dichoreo tantus clamor contionis excitatus est, ut admirabile esset. Quæro nonne id numerus effecerit. Verborum ordinem immuta, fac sic " comprobavit fili temeritas " jam nihil erit, etsi temeritas ex tribus brevibus et longa est, quem Aristoteles ut optimum probat, aquo dissentio. " At eadem verba, eadem sententia." Animo istuc satis est, auribus non satis. Sed id crebrius fieri non oportet primum enim numerus agnoscitur, deinde satiat, postea cognita facilitate contemnitur.
Sed sunt clausulæ plures, quæ numerose et jucunde cadant. Nam et creticus, qui est elonga et brevi et longa, et ejus æqualis pæan, qui spatio par est, syllaba longior, qui commodissime putatur in solutam orationem illigari, cum sit duplex — nam aut elonga est et tribus brevibus, qui numerus in primo viget, jacet in extremo, aut e totidem brevibus et longa, in quem optime cadere censent veteres ego non plane reicio sed alios antepono. Ne spondeus quidem funditus est repudiandus, etsi, quod est e longis duabus, hebetior videtur et tardior habet tamen stabilem quendam et non expertem dignitatis gradum, in incisionibus vero multo magis et in membris paucitatem enim pedum gravitate sua et tarditate compensat. Sed hos cum in clausulis pedes nomino, non loquor de uno pede extremo adjungo, quod minimum sit, proximum superiorem, sæpe etiam tertium. Ne iambus quidem qui est e brevi et longa, aut par choreo qui habet tris brevis trochæus — sed spatio par, non syllabis — aut etiam dactylus qui est elonga et duabus brevibus, si est proximus a postremo, parum volubiliter pervenit ad extremum, si est extremus choreus aut spondeus nunquam enim interest uter sit eorum in pede extremo. Sed idem hi tres pedes male concludunt, si quis eorum in extremo locatus est, nisi cum pro cretico postremus est dactylus. Nihil enim interest dactylus sit extremus an creticus, quia postrema syllaba brevis an longa sit ne in versu quidem refert. Quare etiam pæana qui dixit aptiorem, in quo esset longa postrema, vidit parum, quoniam nihil ad rem est, postrema quam longa sit. Jam pæan, quod pluris habeat syllabas quam tris, numerus a quibusdam, non pes habetur. Est quidem, ut inter omnis constat antiquos, Aristotelem, Theophrastum, Theodectem, Ephorum, unus aptissimus orationi vel orienti vel mediæ putant illi etiam cadenti, quo loco mihi videtur aptior creticus. Dochmius autem e quinque syllabis, brevi duabus longis brevi longa, ut est hoc " amicos tenes," quovis loco aptus est, dum semel ponatur iteratus aut continuatus numerum apertum et nimis insignem facit, His igitur tot commutationibus tamque variis si utemur, nec deprehendetur manifesto quid a nobis de industria fiat et occurretur satietati.
Et quia non numero solum numerosa oratio sed et compositione fit et genere, quod ante dictum est, concinnitatis — compositione potest intellegi, cum ita structa verba sunt, ut numerus non quæsitus sed ipse secutus esse videatur, ut apud Crassum " nam ubi lubido dominatur, innocentiæ leve præsidium est" ordo enim verborum efficit numerum sine ulla aperta oratoris industria — itaque si quæ veteres illi, Herodotum dico et Thucydidem totamque eam ætatem, apte numeroseque dixerunt, ea scilicet non numero quæsito sed verborum collocatione ceciderunt — formæ vero quædam sunt orationis, in quibus ea concinnitas est ut sequatur numerus necessario. Nam cum aut par pari refertur aut contrarium contrario opponitur aut quæ similiter cadunt verba verbis comparantur, quidquid ita concluditur, plerumque fit ut numerose cadat — quo de genere cum exemplis supra diximus — ut hæc quoque copia facultatem afferat non semper eodem modo desinendi. Nec tamen hæc ita sunt arta et astricta ut ea, cum velimus, laxare nequeamus. Multum interest utrum numerosa sit, id est similis numerorum, an plane e numeris constet oratio alterum si fit, intolerabile vitium est, alterum nisi fit, dissipata et inculta et fluens est oratio.
Sed quoniam non modo non frequenter verum etiam raro in veris causis aut forensibus circumscripte numeroseque dicendum est, sequi videtur, ut videamus quæ sint illa quæ supra dixi incisa, quæ membra. Hæc enim in veris causis maximam partem orationis obtinent. Constat enim ille ambitus et plena comprehensio e quattuor fere partibus, quæ membra dicimus, ut et auris impleat et neque brevior sit quam satis sit neque longior. Quanquam utrumque nonnunquam vel potius sæpe accidit, ut aut citius insistendum sit aut longius procedendum, ne brevitas defraudasse auris videatur neve longitudo obtudisse. Sed habeo mediocritatis rationem nec enim loquor de versu et est liberior aliquanto oratio. E quattuor igitur quasi hexametrorum instar versuum quod sit constat fere plena comprehensio. His igitur singulis versibus quasi nodi apparent continuationis, quos in ambitu conjungimus. Sin membratim volumus dicere, insistimus atque, cum opus est, ab isto cursu invidioso facile nos et sæpe diiungimus. Sed nihil tam debet esse numerosum quam hoc, quod minime apparet et valet plurimum. Ex hoc genere illud est Crassi " missos faciant patronos ipsi prodeant " — nisi intervallo dixisset " ipsi prodeant," sensisset profecto se fudisse senarium; Omnino melius caderet " prodeant ipsi " sed de genere nunc disputo. " Cur clandestinis consiliis nos oppugnant Cur de perfugis nostris copias comparant contra nos " Prima sunt illa duo, quæ xd/r/iara Græci vocant, nos incisa dicimus deinde tertium — illi, nos membrum — sequitur non longa — ex duobus enim versibus, id est membris, perfecta est — comprehensio et in spondeos cadit et Crassus quidem sic plerumque dicebat idque ipse genus dicendi maxime probo. Lxvn. Sed quæ incisim aut membratim efferuntur, ea vel aptissime cadere debent, ut est apud me " domus tibi deerat At habebas. Pecunia superabat At egebas." Hæc incise dicta sunt quattuor at membratim quæ secuntur duo " Incurristi amens in columnas, in alienos insanus insanisti." Deinde omnia tanquam crepidine quadam comprehensione longiore sustinentur " depressam, cæ fortunas tuas æstimasti" — dichoreo finitur. At spondeis proximum illud. Nam in his, quibus ut pugiunculis uti oportet, brevitas facit ipsa Uberiores pedes sæpe enim singu Us utendum est, plerumque binis et utrisque addi pedis pars potest, non fere ternis amplius. Incisim autem et membratim tractata oratio in veris causis plurimum valet, maximeque eis locis, cum aut arguas aut refellas, ut nos in Corneliana secunda " o ca lUdos homines, orem excogitatam, o ingenia metuenda " — membratim adhuc deinde cæsim " diximus ", rursus membratim " testis dare volumus " — extrema sequitur comprehensio, sed ex duobus membris, qua non potest esse brevior " quem, quæso, nostrum fefellit ita vos esse facturos " Nec ullum genus est dicendi aut melius aut fortius quam *binis aut ternis ferire verbis, nonnunquam singulis, paulo alias pluribus, inter quæ variis clausulis interponit se raro numerosa comprehensio quam perverse fugiens Hegesias, dum ille quoque imitari Lysiam volt, alterum pæne Demosthenem, saltat incidens particulas. Et is quidem non minus sententiis peccat quam verbis, ut non quærat quem appellet ineptum qui illum cognoverit. Sed ego illa Crassi et nostra posui, ut qui vellet auribus ipsis quid numerosum etiam in mininus particulis orationis esset judicaret.
Et quoniam plura de numerosa oratione diximus quam quisquam ante nos, nunc de ejus generis utilitate dicemus, Nihil enim est aliud, Brute, quod quidem tu minime omnium ignoras, pulchre et oratorie dicere nisi optimis sententiis verbisque lectissimis dicere et nec sententia ulla est, quæ fructum oratori ferat, nisi apte exposita atque absolute, nec verborum lumen apparet nisi diligenter collocatorum. Et horum utrumque numerus illustrat, numerus autem — sæpe enim hoc testandum est — non modo non poetice vinctus verum etiam fugiens illum eique omnium dissimillimus. Non quin idem sint numeri non modo oratorum et poetarum verum omnino loquentium, denique etiam sonantium omnium quæ metiri auribus possumus sed ordo pedum facit, ut id quod pronuntiatur aut orationis aut poematis simile videatur. Hanc igitur, sive compositionem sive perfectionem sive numerum vocari placet, [et] adhibere necesse est, si ornate velis dicere, non solum, quod ait Aristoteles et Theophrastus, ne infinite feratur ut flumen oratio, quæ non aut spiritu pronuntiantis aut interductu librari sed numero coacta debet insistere, verum etiam quod multo majorem habent apta vim quam soluta. Ut enim athletas nec multo secus gladiatores videmus nihil nec vitando facere caute nec petendo vehementer in quo non motus hic habeat palæstram quandam, ut quicquid in his rebus fiat utiliter ad pugnam idem ad aspectum etiam sit venustum, sic orator nec plagam gravem facit, nisi petitio fuit apta, nec satis tecte declinat impetum, nisi etiam in cedendo quid deceat intellegit. Itaque qualis eorum motus quos Græci vocant, talis horum mihi videtur oratio qui non claudunt numeris sententias, tantumque abest ut — quod ei qui hoc aut magistrorum inopia aut ingeni tarditate aut laboris fuga non sunt assecuti solent dicere — enervetur oratio compositione verborum, ut aliter in ea nec impetus ullus nec vis esse possit, Sed magnam exercitationem res flagitat, ne quid eorum qui genus hoc secuti non tenuerunt simile faciamus ne aut verba traiciamus aperte, quo melius aut cadat aut volvatur oratio. Quod se L. Cœlius Antipater in proœmio belli Punici nisi necessario facturum negat. O virum simplicem, qui nos nihil celet, sapientem, qui serviendum necessitati putet Sed hic omnino rudis nobis autem in scribendo atque in dicendo necessitatis excusatio non probatur nihil est enim necesse, et si quid esset, id necesse tamen non erat confiteri. Et hic quidem, quid hanc a L. Ælio, ad quem scripsit cui se purgat, veniam petit, et utitur ea traiectione verborum et nihilo tamen aptius explet concluditque sententias. Apud alios autem et Asiaticos maxime numero servientis inculcata reperias inania quædam verba quasi complementa numerorum. Sunt etiam qui illo vitio, quod ab Hegesia maxime fluxit, infringendis concidendisque numeris in quoddam genus abiectum incidant versiculorum simillimum. Tertium est, in quo fuerunt fratres illi Asiaticorum rhetorum principes Hierocles et Menecles minime mea sententia contemnendi. Etsi enim a forma veritatis et ab Atticorum regula absunt, tamen hoc vitium compensant vel facultate vel copia. Sed apud eos varietas non erat, quod omnia fere concludebantur uno modo. Quæ vitia qui fugerit, ut neque verbum ita traiciat, ut id de industria factum intellegatur, neque inferciens verba quasi rimas expleat nec minutos numeros sequens concidat delumbetque sententias nec sine ulla commutatione in eodem semper versetur genere numerorum, is omnia fere vitia vitaverit. Nam de laudibus multa diximus, quibus sunt talia perspicue vitia contraria.
Quantum autem sit apte dicere, experiri licet, si aut compositi oratoris bene structam collocationem dissolvas permutatione verborum corrumpatur enim tota res, ut et hæc nostra in Corneliana et deinceps omnia " Neque me divitiæ movent, quibus omnis Africanos et Lælios multi venalicii mercatoresque superarunt" — immuta paululum, ut sit: "Multi superarunt mercatores venaliciique " perierit tota res. Et quæ secuntur " Neque vestis aut cælatum aurum et argentum, quo nostros veteres Marcellos Maximosque multi eunuchi e Syria Ægyptoque vicerunt " verba permuta sic ut sit " vicerunt eunuchi e Syria Ægyptoque." Adde tertium " neque vero ornamenta ista villarum quibus L. Paulum et L. Mummium, qui rebus his urbem Italiamque omnem referserunt, ab aliquo video perfacile Deliaco aut Syro potuisse superari " — fac ita " potuisse superari ab aliquo Syro aut Deliaco." Videsne ut ordine verborum paululum commutato, isdem tamen verbis stante sententia, ad nihilum omnia recidant, cum sint ex aptis dissoluta Aut si alicujus inconditi arripias dissipatam aliquam sententiam eamque ordine verborum paululum commutato in quadrum redigas, efficiatur aptum illud, quod fuerit antea diffluens ac solutum. Age sume de Gracchi apud censores illud " Abesse non potest quin ejusdem hominis sit probos improbare qui improbos probet " quanto aptius, si ita dixisset " Quin ejusdem hominis sit qui improbos probet probos improbare "
Hoc modo dicere nemo unquam noluit nemoque potuit quin dixerit qui autem aliter dixerunt hoc assequi non potuerunt. Ita facti sunt repente Attici quasi vero Trallianus fuerit Demosthenes. Cujus non tam vibrarent fulmina illa, nisi numeris contorta ferrentur, Sed si quem magis delectant soluta, sequatur ea sane, modo sic ut, si quis Phidiæ clupeum dissolverit, collocationis universam speciem sustulerit, non singulorum operum venustatem ut in Thucydide orbem modo orationis desidero, ornamenta comparent. Isti autem cum dissolvunt orationem in qua nec res nec verbum ullum est nisi abiectum, non clupeum sed, ut in proverbio est — etsi humilius dictum est tamen simile est — scopas ut ita dicam mihi videntur dissolvere. Atque ut plane genus hoc quod ego laudo contempsisse videantur, aut scribant aliquid vel Isocrateo more vel quo Æschines aut Demosthenes utitur tum illos existimabo non desperatione reformidavisse genus hoc sed judicio refugisse aut reperiam ipse eadem condicione qui uti velit, ut aut dicat aut scribat utra voles lingua eo genere quo illi volunt facilius est enim apta dissolvere quam dissipata conectere. Res se autem sic habet, ut brevissime dicam quod sentio composite et apte sine sententiis dicere insania est, sententiose autem sine verborum et ordine et modo infantia, sed ejus modi tamen infantia, ut ea qui utantur non stulti homines haberi possint, etiam plerumque prudentes quo qui est contentus utatur. Eloquens vero, qui non approbationes solum sed admirationes, clamores, plausus, si liceat, movere debet, omnibus oportet ita rebus excellat, ut ei turpe sit quicquam aut spectari aut audiri libentius.
Habes meum de oratore, Brute, judicium quod aut sequere, si probaveris, aut tuo stabis, si aliud quoddam est tuum. In quo neque pugnabo tecum neque hoc meum, de quo tanto opere hoc libro asseveravi, unquam affirmabo esse verius quam tuum. Potest enim non solum aliud mihi ac tibi, sed mihimet ipsi aliud alias videri. Nec in hac modo re, quæ ad volgi assensum spectet et ad aurium voluptatem, quæ duo sunt ad judicandum levissima, sed ne in maximis quidem rebus quicquam adhuc inveni firmius, quod tenerem aut quo judicium meum dirigerem, quam id quodcumque mihi quam simillimum veri videretur, cum ipsum illud verum tamen in occulto lateret. Tu autem velim, si tibi ea quæ disputata sunt minus probabuntur, ut aut majus opus institutum putes quam effici potuerit aut, dum tibi roganti voluerim obsequi, verecundia negandi scribendi me imprudentiam suscepisse.