I. Q. Mucius augur inulta narrare de C. Lælio socero suo memoriter et jucunde solebat nec dubitare illum in omni sermone appellare sapientem. Ego autem a patre ita eram deductus ad Scævolam sumpta virili toga, ut, quoad possem et liceret, a senis latere numquam discederem. Itaque multa ab eo prudenter disputata, multa etiam breviter et commode dicta memoriæ mandabam, fierique studebam ejus prudentia doctior. Quo mortuo me ad pontificem Scævolam contuli, quem unum nostræ civitatis et ingenio et justitia præstantissimum audeo dicere. Sed de hoc alias, nunc redeo ad augurem.
Cum sæpe multa, tum memini domi in hemicyclio sedentem, ut solebat, cura et ego essem una et pauci admodum familiares, in eum sermonem illum incidere, qui tum fere multis erat in ore. Meministi enim profecto, Attice, et eo magis, quod P, Sulpicio utebare multum, cum is tribunus plebis capitali odio a Q. Pompeio, qui tum erat consul, dissideret, quocum conjunctissime et amantissime vixerat, quanta esset hominum vel admiratio vel
Querella. Itaque tum Scævola, cum in eam ipsam mentionem incidisset, exposuit nobis sermonem Læli de amicitia habitum ab illo secum et cum altero genero C. Fannio, Marci filio, paucis diebus post mortem Africani. Ejus disputationis sententias memoriæ mandavi, quas hoc libro exposui arbitratu meo; Quasi enim ipsos induxi loquentis, ne " inquam " et " inquit " sæpius interponeretur atque ut tamquam a præsentibus coram haberi
Sermo videretur. Cum enim sæpe mecum ageres, ut de amicitia scriberem aliquid, digna mihi res cum omnium cognitione tum nostra familiaritate visa est; Itaque feci non invitus ut prodessem multis rogatu tuo. Sed ut in Catone majore, qui est scriptus ad te de senectute, Catonem induxi senem disputantem, quia nulla videbatur aptior persona quæ de illa ætate loqueretur, quam ejus, qui et diutissime senex fuisset et in ipsa senectute præter ceteros floruisset; Sic, cum accepissemus a patribus maxime memorabilem C. Læli et P, persona visa est quæ de amicitia ea ipsa dissereret, quæ disputata ab eo meminisset Scævola. Genus autem hoc sermonum positum in hominum veterum auctoritate et eorum illustrium plus nescio quo pacto videtur habere gravitatis: itaque ipse mea legens sic afficior interdum, ut Catonem, non me,
Loqui existimem. Sed ut tum ad senem senex de senectute, sic hoc libro ad amicum amicissimus scripsi de amicitia. Tum est Cato locutus, quo erat nemo fere senior temporibus illis, nemo prudentior; Nunc Lælius et sapiens, sic enim est habitus, et amicitiæ gloria excellens de amicitia loquetur. Tu velim ame animum parumper avertas, Lælium loqui ipsum putes. C. Fannius et Q. Mucius ad socerum veniunt post mortem Africani; Ab his sermo oritur, respondet Lælius, cujus tota disputatio est de amicitia, quam legens te ipse* 1 cognosces
II. Sunt ista, Læli; Nec enim melior vir fuit Africano quisquam nec clarior. Sed existimare debes omnium oculos in te esse conjectos unum; Te sapientem et appellant et existimant Tribuebatur hoc modo M. Catoni, scimus L. Acilium apud patres nostros appellatum esse sapientem, sed uterque alio quodam modo: Acilius quia prudens esse in jure civili putabatur, Cato quia multarum rerum usum habebat et multa ejus et in senatu et in foro vel provisa prudenter vel acta constanter vel responsa acute ferebantur; Propterea quasi cognomen jam habebat in senectute sapientis. Te autem alio quodam modo non solum natura et moribus, verum etiam studio et doctrina esse sapientem, nec sicut volgus, sed ut eruditi solent appellare sapientem, qualem in Græcia reliqua neminem — nam qui septem appellantur, eos qui ista subtilius quærunt in numero sapientium non habent — Athenis unum accepimus et eum quidem etiam Apollinis oraculo sapientissimum judicatum. Hanc esse in te sapientiam existimant, ut omnia tua in te posita esse ducas humanosque casus virtute inferiores putes. Itaque ex me quærunt, credo ex hoc item Scævola, quonam pacto mortem Africani feras, eoque magis quod proximis Nonis, cum in hortos D. Bruti auguris commentandi causa, ut assolet, venissemus, tu non affuisti, qui diligentissime semper illum diem et illud munus solitus esses obire.
Quærunt quidem, C. Læli, multum, 1 2 3 ut est a Fannio dictum, sed ego id respondeo, quod animum adverti, te dolorem quem acceperis cum summi viri tum amicissimi morte ferre moderate; Nec potuisse non commoveri, nec fuisse id humanitatis tuæ: quod autem Nonis in collegio nostro non affuisses, valetudinem respondeo causam, non mæstitiam fuisse.
Recte tu quidem, Scævola, et vere; Nec enim ab isto officio, quod semper usurpavi cum valerem, abduci incommodo meo debui, nec ullo casu arbitror hoc constanti homini posse contingere,
Ut ulla intermissio fiat offici. Tu autem, Fanni, quod mihi tantum tribui dicis, quantum ego nec agnosco nec postulo, facis amice, sed, ut mihi videris, non recte judicas de Catone. Aut enim nemo, quod quidem magis credo, aut, si quisquam, ille sapiens fuit. Quo modo, ut alia omittam, mortem fili tulit! Memineram Paulum, videram Gallum; Sed hi in
Pueris, Cato in perfecto et spectato viro. Quam ob rem cave Catoni anteponas ne istum quidem ipsum, quem Apollo, ut ais, sapientissimum judicavit; Hujus enim facta, illius dicta laudantur.
De me autem, ut jam cum utroque vestrum loquar, sic habetote: III. Ego si Scipionis desiderio me moveri negem, quam id recte faciam viderint sapientes, sed certe mentiar. Moveor enim tali amico orbatus, qualis, ut arbitror, nemo umquam erit, ut confirmare possum, nemo certe fuit. Sed non egeo medicina: me ipse consolor et maxime illo solacio, quod eo errore careo, quo amicorum decessu plerique angi solent. Nihil mah accidisse Scipioni puto; Mihi accidit, si quid accidit; Suis autem incommodis graviter angi non amicum, sed se ipsum amantis est.
Cum illo vero quis neget actum esse præclare? Nisi enim, quod ille minime putabat, immortalitatem optare vellet, quid non adeptus est, quod homini fas esset optare, qui summam spem civium, quam de eo jam puero habuerant, continuo adulescens incredibili virtute superavit; Qui consulatum petivit numquam, factus consul est bis, primum ante tempus, iterum sibi suo tempore, rei publicæ pæne sero; Qui duabus urbibus eversis inimicissimis huic imperio non modo præsentia, verum etiam futura bella delevit? Quid dicam de moribus facillimis, de pietate in matrem, liberalitate in sorores,, boni- 1 tate in suos, justitia in omnis? Nota sunt vobis. Quam autem civitati carus fuerit, mærore funeris indicatum est. Quid igitur hunc paucorum annorum accessio juvare potuisset? Senectus enim quamvis non sit gravis, ut memini Catonem anno ante quam est mortuus, mecum et cum Scipione disserere, tamen aufert eam viriditatem, in qua etiam nunc erat Scipio.
Quam ob rem vita quidem talis fuit vel fortuna vel gloria, ut nihil posset accedere; Moriendi autem sensum celeritas abstulit. Quo de genere mortis difficile dictu est; Quid homines suspicentur videtis: hoc vere tamen licet dicere, P. Scipioni ex multis diebus, quos in vita celeberrimos lætissimosque viderit, illum diem clarissimum fuisse, cum senatu dimisso domum reductus ad vesperum est a patribus conscriptis, populo Romano, sociis et Latinis, pridie quam excessit e vita, ut ex tam alto dignitatis gradu ad superos videatur deos potius quam ad inferos pervenisse.
IV. Neque enim adsentior eis, qui nuper hæc disserere cœperunt, cum corporibus simul animos interire atque omnia morte deleri. Plus apud me antiquorum auctoritas valet, vel nostrorum majorum, qui mortuis tam religiosa jura tribuerunt, quod non fecissent, profecto, si nihil ad eos pertinere arbitrarentur, vel eorum qui in hac terra fuerunt magnamque Græciam, quæ nunc quidem deleta est, tum florebat, institutis et præceptis suis erudierunt, vel ejus, qui Apollinis oraculo sapientissimus est judicatus, qui non tum hoc tum illud, ut in plerisque, sed idem semper, animos hominum esse divinos eisque, cum ex corpore excessissent, reditum in cælum patere optimoque et justissimo cuique expeditissimum.
Quod idem Scipioni videbatur, qui quidem, quasi præsagiret, perpaucis ante mortem diebus, cum et Philus et Manilius adesset et alii plures, tuque etiam Scævola, mecum venisses, triduum disseruit de re publica, cujus disputationis fuit extremum fere de immortalitate animorum, quæ se in quiete per visum ex Africano audisse dicebat. Id si ita est, ut optimi cujusque animus in morte facillime evolet tanquam e custodia vinclisque corporis, cui censemus cursum ad deos faciliorem fuisse quam Scipioni? Quocirca mærere hoc ejus eventu vereor ne invidi magis quam amici sit. Sin autem illa veriora, ut idem interitus sit animorum et corporum nec ullus sensus maneat, ut nihil boni est in morte, sic certe nihil mali. Sensu enim amisso fit idem, quasi natus non esset omnino, quem tamen esse natum et nos gaudemus et hæc civitas, dum erit, lætabitur.
Quam ob rem cum illo quidem, ut supra dixi, actum optime est, mecum incommodius, quem fuerat æquius, ut prius introieram, sic prius exire de vita. Sed tamen recordatione nostræ amicitiæ sic fruor, ut beate vixisse videar, quia cum Scipione vixerim, quocum mihi conjuncta cura de publica re et de privata fuit, quocum et domus fuit et militia communis et, id in quo omnis vis est amicitiæ, voluntatum studiorum sententiarum summa consensio. Itaque non tam ista me sapientiæ, quam modo Fannius commemoravit, fama delectat, falsa præsertim, quam quod amicitiæ nostræ memoriam spero sempiternam fore, idque eo mihi magis est cordi, quod ex omnibus sæculis vix tria aut quattuor nominantur paria amicorum, quo in genere sperare videor Scipionis et Læli amicitiam notam posteritati fore.
Istuc quidem, Læli, ita necesse est. Sed quoniam amicitiæ mentionem fecisti et sumus otiosi, pergratum mihi feceris — spero item Scævolæ — si, quem ad modum soles de ceteris rebus, cum ex te quæruntur, sic de amicitia disputaris quid sentias, qualem existimes, quæ præcepta des. Cum tecum agere conarer, Fannius antevertit. Quam ob rem utrique nostrum gratum admodum feceris.
Ego vero non gravarer, si mihi ipse confiderem, nam et præclara res est et sumus, ut dixit Fannius, otiosi. Sed quis ego sum aut quæ est in me facultas? Doctorum est ista consuetudo eaque Græcorum, ut eis ponatur de quo disputent quamvis subito. Magnum opus est egetque exercitatione non parva. Quam ob rem quæ disputari de amicitia possunt, ab eis censeo petatis, qui ista profitentur; Ego vos hortari tantum possum, ut amicitiam omnibus rebus humanis anteponatis; Nihil est enim tam naturæ aptum, tam conveniens ad res vel secundas vel adversas.
Sed hoc primum sentio, nisi in bonis amicitiam esse non posse; Neque id ad vivum reseco, ut illi,. qui hæc subtilius disserunt, fortasse vere, sed ad communem utilitatem parum; Negant enim quemquam esse virum bonum nisi sapientem. Sit ita sane: sed eam sapientiam interpretantur, quam adhuc mortalis nemo est consecutus. Nos autem ea quæ sunt in usu vitaque communi, non ea quæ finguntur aut optantur, spectare debemus. Numquam ego dicam C. Fabricium, M \ Curium, Ti. Coruncanium, quos sapientis nostri majores judicabant, ad istorum normam fuisse sapientis. Qua re * 1 2 * 4 sibi habeant sapientiæ nomen et invidiosum et obscurum, concedant ut viri boni fuerint. Ne id quidem facient; Negabunt id nisi sapienti posse
Concedi. Agamus igitur pingui, ut aiunt, Minerva. Qui ita se gerunt, ita vivunt, ut eorum probetur fides integritas æquitas liberalitas, nec sit in eis ulla cupiditas libido audacia, sintque magna constantia. Ut ei fuerunt, modo quos nominavi, hos viros bonos, ut habiti sunt, sic etiam appellandos putemus, quia sequantur, quantum homines possunt, naturam optimam bene vivendi ducem.
Sic enim mihi perspicere videor, ita natos esse nos, ut inter omnis esset societas quædam, major autem, ut quisque proxime accederet. Itaque cives potiores quam peregrini, propinqui quam alieni; Cum his enim amicitiam natura ipsa peperit, sed ea non satis habet firmitatis. Namque hoc præstat amicitia propinquitati, quod ex propinquitate benevolentia tolli potest, ex amicitia non potest; Sublata enim benevolentia amicitiæ nomen tollitur, proex hoc intellegi maxime potest, quod ex infinita societate generis humani, quam conciliavit ipsa natura, ita contracta res est et adducta in angustum, ut omnis caritas aut inter duos aut inter paucos Jungeretur.
VI. Est enim amicitia nihil aliud nisi omnium divinarum humanarumque rerum cum benevolentia et caritate consensio, qua quidem haud scio an excepta sapientia nil quicquam melius homini sit adis immortalibus datum. [Divitias alii præponunt, bonam alii valetudinem, aln potentiam, alii honores, multi etiam voluptates. Beluarum hoc quidem extremum, illa autem superiora caduca et incerta, posita non tam in consiliis nostris quam in fortunæ temeritate. Qui autem in virtute summum bonum ponunt, præclare illi quidem, sed hæc ipsa virtus amicitiam et gignit et continet, nec sine virtute amicitia esse
Ullo pacto potest. Jam virtutem ex consuetudine vitæ nostræ sermonisque nostri interpretemur nec eam, ut quidam docti, verborum magnificentia metiamur, virosque bonos eos qui habentur numeremus — Paulos Catones Gallos Scipiones Philos — his communis vita contenta est; Eos autem omittamus, qui omnino nusquam reperiuntur.
Talis igitur inter viros amicitia tantas opportunitates habet, quantas vix queo dicere. Principio qui potest esse vita vitalis, ut ait Ennius, quæ non in amici mutua benevolentia conquiescit? Quid dulcius quam habere quicum omnia audeas sic loqui ut tecum? Qui esset tantus fructus in prosperis rebus, nisi haberes qui illis æque ac tu ipse gauderet? Adversas vero ferre difficile esset sine eo, qui illas gravius etiam quam tu ferret. Denique ceteræ res, quæ expetuntur, opportunæ sunt singulæ rebus fere singulis — divitiæ, ut utare; Opes, ut colare; Honores, ut laudere; Voluptates, ut gaudeas; Valetudo, ut dolore car eas et muneribus fungar e corporis; Amicitia res plurimas continet: quoquo te verteris præsto est, nullo loco excluditur, numquam intempestiva, numquam molesta est. Itaque non aqua, non igni, ut aiunt, pluribus locis utimur quam amicitia. Neque ego nunc de volgari aut de mediocri, quæ tamen ipsa et delectat et prodest, sed de vera et perfecta loquor, qualis eorum, qui pauci nominantur, fuit. Nam et secundas res splendidiores facit amicitia, et adversas, partiens communicansque, leviores.
VII. Cumque plurimas et maximas commoditates amicitia contineat, tum illa nimirum præstat omnibus, quod bonam spem prælucet in posterum, nec debilitari animos aut cadere patitur. Verum etiam amicum qui intuetur, tamquam exemplar aliquod intuetur sui. Quocirca et absentes adsunt et egentes abundant et imbecilli valent et, quod difficilius dictu est, mortui vivunt; Tantus eos honos memoria desiderium prosequitur amicorum, ex quo illorum beata mors videtur, horum vita laudabilis. Quod si exe- * * meris ex rerum natura benevolentiæ conjunctionem, nec domus ulla nec mbs stare poterit, ne agri quidem cultus permanebit. Id si minus intellegitur, quanta vis amicitiæ concordiæque sit, ex dissensionibus atque discordiis percipi potest. Quæ enim domus tam stabilis, quæ tam firma civitas est, quæ non odiis et discidiis funditus possit everti?
Ex quo, quantum boni sit in amicitia, judicari
Potest. Agrigentinum quidem doctum quendam virum carminibus Græcis vaticinatum ferunt, quæ in rerum natura totoque mundo constarent quæque moverentur, ea contrahere amicitiam, dissipare discordiam. Atque hoc quidem omnes mortales et intellegunt et re probant. Itaque, si quando aliquod officium exstitit amici in periculis aut adeundis aut communicandis, quis est qui id non maximis efferat laudibus? Qui clamores tota cavea nuper in hospitis et amici mei M. Pacuvi nova fabula, cum ignorante rege uter Orestes esset, Pylades Oresten se esse diceret, ut pro illo necaretur, Orestes autem, ita ut erat, Oresten se esse perseveraret! Stantes plaudebant in re ficta; Quid arbitramur in vera facturos fuisse? Facile indicabat ipsa natura vim suam, cum homines, quod facere ipsi non possent, id recte fieri in altero judicarent.
Hactenus mihi videor de amicitia quid sentirem potuisse dicere; Si quæ præterea sunt — credo autem esse multa — ab eis, si videbitur, qui ista disputant, quæritote. Autem te potius. Quamquam etiam ab istis sæpe quæsivi et audivi non invitus equidem, sed aliud quoddam filum orationis tuæ.
Tum magis id diceres, Fanni, si nuper in hortis Scipionis, cum est de re publica disputatum, affuisses. Qualis tum patronus justitiæ fuit contra accuratam orationem Phili!
Quid? Amicitiam nonne facile ei, qui ob eam summa fide, constantia justitiaque servatam maximam gloriam ceperit?
VIII. Vim hoc quidem est afferre; Quid enim refert qua me ratione cogatis? Cogitis certe. Studiis enim generorum, præsertim in re bona, cum difficile est tum ne æquum quidem obsistere.
Sæpissime igitur mihi de amicitia cogitanti maxime illud considerandum videri solet, utrum propter imbecillitatem atque inopiam desiderata sit amicitia, ut dandis recipiendisque meritis, quod quisque minus per se ipse posset, id acciperet ab proprium amicitiæ, sed antiquior et pulchrior et magis a natura ipsa profecta alia causa. Amor enim, ex quo amicitia nominata est, princeps est ad benevolentiam conjungendam. Nam utilitates quidem etiam ab eis percipiuntur sæpe, qui simulatione amicitiæ coluntur et observantur temporis causa; In amicitia autem nihil fictum, nihil simulatum est et, quidquid est, id est verum et voluntarium.
Quapropter a natura mihi videtur potius quam indigentia orta amicitia, applicatione magis animi cum quodam sensu amandi, quam cogitatione quantum illa res utilitatis esset habitura. Quod quidem quale sit, etiam in bestiis quibusdam animadverti potest, quæ ex se natos ita amant ad quoddam tempus et ab eis ita amantur, ut facile earum sensus appareat. Quod in homine multo est evidentius, primum ex ea caritate quæ est inter natos et parentis, quæ dirimi nisi detestabili scelere non potest, deinde cum similis sensus exstitit amoris, si aliquem nacti sumus, cujus cum moribus et natura congruamus, quod in eo quasi lumen aliquod probitatis et virtutis perspicere
Videamur. Nihil est enim virtute amabilius, nihil quod magis allidat ad diligendum, quippe cum propter virtutem et probitatem etiam eos, quos numquam vidimus, quodam modo diligamus. Quis benevola memoriam usurpet, quos numquam viderit? Quis autem est qui Tarquinium Superbum, qui Sp. Cassium, Sp. Mælium non oderit? Cum duobus ducibus de imperio in Italia est decertatum, Pyrrho et Hannibale; Ab altero propter probitatem ejus non nimis alienos animos habemus; Alterum propter crudelitatem semper hæc civitas oderit. 2θ IX. Quod si tanta vis probitatis est, ut eam vel in eis, quos numquam vidimus, et, quod majus est, in hoste etiam diligamus, quid mirum est, si animi hominum moveantur, cum eorum, quibuscum usu conjuncti esse possunt, virtutem et bonitatem perspicere videantur? Quamquam confirmatur amor et beneficio accepto et studio perspecto et consuetudine adjuncta, quibus rebus ad illum primum motum animi et amoris adhibitis admirabilis quædam exardescit benevolentiæ magnitudo.
Quam si qui putant ab imbecillitate proficisci, ut sit per quem adsequatur quod quisque desideret, humilem sane relinquunt et minime generosum, ut ita dicam, ortum amicitiæ, quam ex inopia atque indigentia natam volunt. Quod si ita esset, ut quisque minimum esse in se arbitraretur, ita ad amicitiam esset aptissimus; Quod longe secus est.
Ut enim quisque sibi plurimum confidit et ut quisque maxime virtute et sapientia sic munitus est, ut nullo egeat suaque omnia in se ipso posita judicet, ita 1 in amicitiis expetendis colendisque maxime excellit. Quid enim? Africanus indigens mei? Minime hercule! Ac ne ego quidem illius, sed ego admiratione quadam virtutis ejus, ille vicissim opinione fortasse non nulla quam de meis moribus habebat, me dilexit; Auxit benevolentiam consuetudo. Sed quamquam utilitates multæ et magnæ consecutæ sunt, non sunt tamen ab earum spe causæ diligendi profectæ. Ut enim benefici liberalesque sumus, non ut exigamus gratiam — neque enim beneficium fæneramur, sed natura propensi ad liberalitatem sumus — sic amicitiam non spe mercedis adducti, sed quod omnis ejus fructus in ipso amore inest, expetendam putamus.
Ab his, qui pecudum ritu ad voluptatem omnia referunt, longe dissentiunt; Nec mirum; Nihil enim altum, nihil magnificum ac divinum suspicere possunt, qui suas omnis cogitationes abiecerunt in rem tam humilem tamque contemptam. Quam ob rem hos quidem ab hoc sermone removeamus, ipsi autem intellegamus natura gigni sensum diligendi et benevolentiæ caritatem facta significatione probitatis, quam qui appetiverunt, applicant sese et propius admovent, ut et usu ejus, quem diligere cœperunt, fruantur et moribus, sintque pares in amore et æquales propensioresque ad bene merendum quam ad reposcendum, atque hæc inter eos sit honesta 1 certatio. Sic et utilitates ex amicitia maximæ capientur, et erit ejus ortus a natura quam ab imbecillitate gravior et verior. Nam si utilitas conglutinaret amicitias, eadem commutata dissolveret; Sed quia natura mutari non potest, idcirco veræ amicitiæ sempiternæ sunt.
Ortum quidem amicitiæ videtis, nisi quid ad hæc forte vultis. Non posset. Quod si qui longius in amicitia provecti essent, tamen sæpe labefactari, si in honoris contentionem incidissent i pestem enim nullam majorem esse amicitiis quam in plerisque pecuniæ cupiditatem, in optimis quibusque honoris certamen et gloriæ, ex quo inimicitias maximas sæpe inter amicissimos exstitisse.
Magna etiam discidia et plerumque justa nasci, cum aliquid ab amicis quod rectum non esset pos- * tul aretur, ut aut libidinis ministri aut adiutores essent ad injuriam, quod qui recusarent, quamvis honeste id facerent, jus tamen amicitiæ deserere arguerentur ab eis, quibus obsequi nollent; Illos autem, qui quidvis ab amico auderent postulare, postulatione ipsa profiteri omnia se amici causa esse facturos. Eorum querella inveterata non modo familiaritates exstingui solere, sed odia etiam gigni sempiterna. Hæc ita multa quasi fata impendere amicitiis, ut omnia subterfugere non modo sapientiæ, sed etiam felicitatis diceret sibi videri.
XI. Quam ob rem id primum videamus, si placet, quatenus amor in amicitia progredi debeat. Numne, si Coriolanus habuit amicos, ferre contra patriam arma illi cum Coriolano debuerunt? Num Vecellinum amici regnum appetentem, num Mælium rem publicam vexantem a Q, Tuberone æqualibusque amicis derelictum videbamus. At C. Blossius Cumanus, hospes familiæ vestræ, Scævola, cum ad me, quod aderam Lænati et Rupilio consulibus in consilio, deprecatum venisset, hanc ut sibi ignoscerem causam afferebat, quod tanti Ti. Gracchum fecisset, ut quidquid ille vellet sibi faciendum putaret. Tum ego, " etiamne," inquam, " si te in Capitolium faces ferre vellet? " " Numquam voluisset id quidem, sed, si voluisset, paruissem/' Videtis, quam nefaria vox. Et hercule ita fecit, vel plus etiam quam dixit; Non enim paruit ille Ti. Gracchi temeritati, sed præfuit, nec se comitem illius furoris, sed ducem præbuit. Itaque hac amentia, quæstione nova perterritus, in Asiam profugit, ad hostis se contulit, pœnas rei publicæ gravis justasque persolvit.
Nulla est igitur excusatio peccati, si amici causa peccaveris; Nam, cum conciliatrix amicitiæ virtutis opinio fuerit, difficile est amicitiam manere, si a
Virtute defeceris. Quod si rectum statuerimus vel concedere amicis quidquid velint vel impetrare ab eis quidquid velimus, perfecta quidem sapientia si simus, nihil habeat res viti; Sed loquimur de eis amicis qui ante oculos sunt, quos videmus aut de quibus memoriam accepimus, quos novit vita communis. Ex hoc numero nobis exempla sumenda sunt, et eorum quidem maxime, qui ad sapientiam
Proxime accedunt. Videmus Papum Æmilium C, Luscino familiarem fuisse (sic a patribus accepimus) bis una consules, collegas in censura; Tum et cum eis et inter se conjunctissimos fuisse M \ Curium, Ti. Coruncanium memoriæ proditum est. Igitur ne suspicari quidem possumus quemquam horum ab amico quidpiam contendisse, quod contra fidem, contra jus jurandum, contra rem publicam esset. Nam hoc quidem in talibus viris quid attinet dicere, si contendisset impetraturum non fuisse, cum illi sanctissimi viri fuerint, æque autem nefas sit tale aliquid et facere rogatum et rogare? At vero Ti. Gracchum sequebantur C. Carbo, C. Cato, et minime tum quidem Gaius frater, nunc idem acerrimus.
XII. Hæc igitur lex in amicitia sanciatur, ut neque rogemus res turpis nec faciamus rogati. Turpis enim excusatio est et minime accipienda cum in ceteris peccatis, tura si quis contra rem publicam se amici causa fecisse fateatur. Etenim eo loco, Fanni et Scævola, locati sumus, ut nos longe prospicere oporteat futuros casus rei publicæ. Deflexit jam aliquantulum de spatio curriculoque consuetudo
Majorum. Ti. Gracchus regnum occupare conatus est, vel regnavit is quidem paucos menses. Num quid simile populus Romanus audierat aut viderat? Hunc etiam post mortem secuti amici et propinqui quid in P. Scipione effecerint, sine lacrimis non queo dicere. Nam Carbonem, quocumque modo potuimus, propter recentem pœnam Ti. Gracchi sustinuimus. De C. Gracchi autem tribunatu quid exspectem non libet augurari; Serpit deinde res, quæ proclivis ad perniciem, cum semel cœpit, labitur. Videtis in tabella jam ante quanta sit facta labes, primo Gabinia lege, biennio autem post Cassia. Videre jam videor populum asenatu disiunctum, multitudinis arbitrio res maximas agi. Plures enim discent quem ad modum hæc fiant, quam quem ad modum his resistatur.
Quorsum hæc? Quia sine sociis nemo quicquam tale conatur. Præcipiendum est igitur bonis, ut, si in ejus modi amicitias ignari casu aliquo inciderint, ne existiment ita se alligatos, ut ab amicis in magna aliqua re publica peccantibus non discedant; Improbis autem pœna statuenda est, nec vero minor eis qui secuti erunt alterum, quam eis qui ipsi fuerint impietatis duces. Quis clarior in Græcia Themistocle, quis potentior? Qui cum imperator bello Persico servitute Græciam liberavisset propterque invidiam in exsilium expulsus esset, ingratæ patriæ injuriam non tulit, quam ferre debuit: fecit idem quod viginti annis ante apud nos fecerat Coriolanus. His adiutor contra patriam inventus est nemo; Itaque mortem sibi uterque conscivit. Qua re talis improborum consensio non modo excusatione amicitiæ tegenda non est, sed potius supplicio omni vindicanda est, ut ne quis concessum putet amicum vel bellum patriæ inferentem sequi. Quod quidem, ut res ire cœpit, haud scio an aliquando futurum sit; Mihi autem non minori curæ est, qualis res publica post mortem meam futura sit, quam qualis hodie sit.
XIII. Hæc igitur prima lex amicitiæ sanciatur, ut ab amicis honesta petamus, amicorum causa honesta faciamus, ne exspectemus quidem dum 1 2 3 rogemur, studium semper adsit, cunctatio absit* consilium verum dare audeamus libere, plurimum in amicitia amicorum bene suadentium valeat auctoritas, eaque et adhibeatur ad monendum non modo aperte, sed etiam acriter, si res postulabit, et adhibitæ
Pareatur. Nam quibusdam, quos audio sapientes habitos in Græcia, placuisse opinor mirabilia quædam — sed nihil est, quod illi non persequantur argutiis — partim fugiendas esse nimias amicitias, ne necesse sit unum sollicitum esse pro pluribus; Satis superque esse sibi suarum cuique rerum; Alienis nimis implicari molestum esse; Commodissimum esse quam laxissimas habenas habere amicitiæ, quas j vel adducas cum velis vel remittas; Caput enim esse ad beate vivendum securitatem, qua frui non possit animus, si tamquam parturiat unus pro pluribus.
Alios autem dicere aiunt multo etiam inhumanius, quem locum breviter paulo ante perstrinxi, præsidi adiumentique causa, non benevolentiæ neque caritatis amicitias esse expetendas; Itaque ut quisque minimum firmitatis haberet minimumque virium, ita amicitias appetere maxime: ex eo fieri ut mulierculæ magis amicitiarum præsidia quærant quam
Qui putentur beati. O præclaram sapientiam! Solem enim emundo tollere videntur ei, qui amid tiam e vita tollunt, qua nihil adis immortalibus melius habemus, nihil jucundius. Quæ est enim ista securitas? Specie quidem blanda, sed reapse multis locis repudianda. Neque enim est consentaneum ullam honestam rem actionemve, ne sollicitus sis, aut non suscipere aut susceptam deponere. Quod si curam fugimus, virtus fugienda est, quæ necesse est cum aliqua cura res sibi contrarias aspernetur atque oderit, ut bonitas malitiam, temperantia libidinem, ignaviam fortitudo. Itaque videas rebus iniustis justos maxime dolere, imbellibus fortis, flagitiosis modestos. Ergo hoc proprium est animi bene constituti, et lætari bonis rebus et dolere contrariis.
Quam ob rem si cadit in sapientem animi_dolor, qui profecto cadit, nisi ex ejus animo exstirpatam humanitatem arbitramur, quæ causa est cur amicitiam funditus tollamus e vita, ne aliquas propter eam suscipiamus molestias? Quid enim interest motu animi sublato, non dico inter pecudem et hominem, sed inter hominem et truncum aut saxum aut quidvis generis ejusdem? Neque enim sunt isti audiendi, qui virtutem duram et quasi ferream esse quandam volunt; Quæ quidem est cum multis in rebus tum in amicitia tenera atque tractabilis, ut et bonis amici quasi diffundatur et incommodis 1 contrahatur. Quam ob rem angor iste, qui pro amico sæpe capiendus est, non tantum valet, ut tollat e vita amicitiam, non plus quam ut virtutes, quia non nullas curas et molestias afferunt, repu-
XIV. Cum autem contrahat amicitiam, ut supra dixi, si qua significatio virtutis eluceat, ad quam se similis animus applicet et adjungat, id cum contigit,
Amor exoriatur necesse est. Quid enim tam absurdum quam delectari multis inanibus rebus, ut honore, ut gloria, ut ædificio, ut vestitu cultuque corporis, animante virtute prædito, eo qui vel amare vel, ut ita dicam, redamare possit, non admodum delectari? Nihil est enim remuneratione benevolentiæ, nihil vicissitudine studiorum officiorumque jucundius.
Quid? Si illud etiam addimus, quod recte addi potest, nihil esse quod ad se rem ullam tam illidat et tam trahat quam ad amicitiam similitudo, concedetur profecto verum esse, ut bonos boni diligant asciscantque sibi quasi propinquitate conjunctos atque natura. Nihil est enim appetentius similium sui nec rapacius quam natura. Quam ob rem hoc quidem, Fanni et Scævola, constet, ut opinor, bonis inter bonos quasi necessariam benevolentiam, qui est amicitiæ fons a natura constitutus. Sed eadem bonitas etiam ad multitudinem pertinet. Non enim est inhumana virtus neque immunis neque superba, quæ etiam populos universos tueri eisque optime consulere soleat, quod non faceret profecto, si e caritate volgi abhorreret. 5i Atque etiam mihi quidem videntur, qui utilitatis causa fingunt amicitias, amabilissimum nodum amicitiæ tollere. Non enim -tam utilitas parta per amicum quam amici amor ipse delectat, tumque illud fit, quod ab amico est profectum, jucundum, si cum studio est profectum. Tantumque abest ut amicitiæ propter indigentiam colantur, ut ei, qui opibus et copiis maximeque virtute, in qua plurimum est præsidi, minime alterius indigeant, liberalis simi sint et beneficentissimi. Atque haud sciam an ne opus sit quidem nihil umquam omnino deesse amicis. Ubi enim studia nostra viguissent, si numquam consilio, numquam opera nostra nec domi nec militiæ Scipio eguisset? Non igitur utilitatem amicitia, sed utilitas amicitiam secuta est.
XV. Non ergo erunt homines deliciis diffluentes audiendi, si quando de amicitia, quam nec usu nec ratione habent cognitam, disputabunt. Nam quis est, pro deorum fidem atque hominum! Qui velit, ut neque diligat quemquam nec ipse ab ullo diligatur, circumfluere omnibus copiis atque in omnium rerum abundantia vivere? FHæc enim est, tyrannorum vita, nimirum in qua nulla fides, nulla caritas, nulla 1 2 stabilis benevolentiæ potest esse fiducia, omnia semper suspecta atque sollicita, nullus locus amicitiæ. 63^uis enim aut eum diligat, quem metuat, aut eum, aquo se metui putet? Quod si forte, ut fit plerumque, ceciderint, tum intellegitur quam fuerint inopes amicorum. Quod Tarquinium dixisse ferunt exulantem, tum se intellexisse, quos fidos amicos habuisset, quos infidos, cum jam neutris gratiam referre posset.
Quamquam miror, illa superbia et importunitate, si quemquam amicum habere potuit. Atque ut hujus, quem dixi, mores veros amicos parare non potuerunt, sic multorum opes præpotentium excludunt amicitias fidelis. Non enim solum ipsa fortuna cæca est, sed eos etiam plerumque efficit cæcos, quos complexa est; Itaque efferuntur fere fastidio et contumacia, nec quicquam insipiente fortunato intolerabilius fieri potest. Atque hoc qtii dem videre licet, eos, qui antea commodis fuerint moribus, imperio potestate prosperis rebus immutari, sperni ab eis veteres ami-
Citias, indulgeri novis. Quid autem stultius quam, cum plurimum copiis facultatibus opibus possint, cetera parare, quæ parantur pecunia, equos famulos vestem egregiam vasa pretiosa,[amicos non parare, optimam et pulcherrimam vitæ, ut ita dicam, supellectilem? Etenim cetera cum parant, cui parent nesciunt nec cujus causa laborent; Ejus enim esi istorum quidque qui vicit viribus; Amicitiarum sua cuique permanet stabilis et certa possessio, ut etiam si illa maneant, quæ sunt quasi dona fortunæ, tamen vita inculta et deserta ab amicis non possit esse jucunda. Sed hæc hactenus.
XVI. Constituendi autem sunt, qui sint in amicitia fines et quasi termini diligendi. De quibis tris video sententias ferri, quarum nullam probo: unam, ut eodem modo erga amicum affecti simus quo erga nosmet ipsos; Alteram, ut nostra in amicos benevolentia illorum erga nos benevolentiæ pariter æqualiterque respondeat; Tertiam, ut, quanti
Quisque se ipse facit, tanti fiat ab amicis. Harum trium sententiarum nulli prorsus assentior. Nec enim illa prima vera est, ut, quem ad modum in se quisque, sic in amicum sit animatus. Quam multa enim, quæ nostra causa numquam faceremus, facimus causa amicorum! Precari ab indigno, supplicare, tum acerbius in aliquem invehi insectarique vehementius, quæ ip nostris rebus non satis honeste, in amicorum fiunt honestissime; Multæque res sunt, in quibus de suis commodis viri boni multa detrahunt detrahique patiuntur, ut eis amici potius quam ipsi fruantur. Bus officiis ac voluntatibus. Hoc quidem est nimis exigue et exiliter ad calculos vocare amicitiam, ut par sit ratio acceptorum et datorum. Divitior mihi et affluentior videtur esse vera amicitia nec observare restricte ne plus reddat quam acceperit: neque enim verendum est ne quid excidat aut ne quid in terram defluat aut ne plus æquo quid in amicitiam congeratur.
Tertius vero ille finis deterrimus, ut, quanti quisque se ipse faciat, tanti fiat ab amicis. Sæpe enim in quibusdam aut animus abiectior est aut spes amplificandæ fortunæ fractior. Non est igitur amici talem esse in eum, qualis ille in se est, sed potius eniti et efficere ut amici jacentem animum excitet inducatque spem cogitationemque meliorem. Alius igitur finis veræ amicitiæ constituendus est, si prius, quid maxime reprehendere Scipio solitus sit, dixero. Negabat ullam vocem inimiciorem amicitiæ potuisse reperiri quam ejus qui dixisset ita amare oportere ut si aliquando esset osurus; Nec vero se adduci posse ut hoc, quem ad modum putaretur, a Biante esse dictum crederet, qui sapiens habitus esset unus e septem; Impuri cujusdam aut ambitiosi aut omnia ad suam potentiam revocantis 1 esse sententiam. Quonam enim modo quisquam amicus esse poterit ei, cui se putabit inimicum esse posse? Quin etiam necesse erit cupere et optare ut quam sæpissime peccet amicus, quo pluris det sibi tamquam ansas ad reprehendendum: rursum autem recte factis commodisque amicorum necesse
Erit angi dolere invidere. Qua re hoc quidem præceptum, cujuscumque est, ad tollendam amicitiam valet; Illud potius præcipiendum fuit, ut eam diligentiam adhiberemus in amicitiis comparandis, ut ne quando amare inciperemus eum, quem aliquando odisse possemus. Quin etiam si minus felices in deligendo fuissemus, ferendum id Scipio potius quam inimicitiarum tempus cogitandum putabat.
XVII. His igitur finibus utendum arbitror, ut, cum emendati mores amicorum sint, tum sit inter eos omnium rerum consiliorum voluntatum sine ulla exceptione communitas, ut etiam si qua" fortuna acciderit ut minus justæ amicorum voluntates adiuvandæ sint, in quibus eorum aut caput agatur aut fama, declinandum de via sit, modo ne summa turpitudo sequatur; Est enim quatenus amicitiæ dari venia possit. Nec vero neglegenda est fama, nec mediocre telum ad res gerendas existimare oportet benevolentiam civium, quam blanditiis et assentando colligere turpe est; Virtus, quam sequitur caritas, minime repudianda est. 1
Sed — sæpe enim redeo ad Scipionem, cujus omnis sermo erat de amicitia — querebatur quod omnibus in rebus homines diligentiores essent; Capras et ovis quot quisque haberet dicere posse, amicos quot haberet non posse dicere; Et in illis quidem parandis adhibere curam, in amicis eligendis neglegentis esse nec habere quasi signa quædam et notas, quibus eos, qui ad amicitiam essent idonei, judicarent. Sunt igitur firmi et stabiles et constantes eligendi, cujus generis est magna penuria; Et judicare difficile est sane nisi expertum, experiendum autem est in ipsa amicitia: ita præcurrit amicitia judicium
Tollitque experiendi potestatem. Est igitur prudentis sustinere ut cursum, sic impetum benevolentiæ, quo utamur, quasi equis temptatis, sic amicitia, aliqua parte periclitatis moribus amicorum. Quidam sæpe in parva pecunia perspiciuntur quam sint leves; Quidam autem, quos parva movere non potuit, cognoscuntur in magna. Sin vero erunt aliqui reperti qui pecuniam præferre amicitiæ sordidum existiment, ubi eos inveniemus, qui honores magistratus imperia potestates opes amicitiæ non anteponant, ut, cum ex altera parte proposita hæc sint, ex altera jus amicitiæ, non multo illa malint? Imbecilla enim est natura ad contemnendam potentiam, quam etiam si neglecta amicitia consecuti sint, obscuratum 1 iri arbitrantur, quia non sine magna causa sit neglecta amicitia. Itaque veræ amicitiæ difficillime reperiuntur in eis, qui in honoribus reque publica versantur. Ubi enim istum invenias, qui honorem amici anteponat suo? Quid? Hæc ut omittam, quam graves, quam difficiles plerisque videntur calamitatum societates, ad quas non est facile inventu qui descendant. Quamquam Ennius recte: tamen hæc duo levitatis et infirmitatis plerosque convincunt, aut si in bonis rebus contemnunt aut in malis deserunt. Qui igitur utraque in re gravem constantem stabilem se in amicitia præstiterit, hunc ex maxime raro genere hominum judicare debemus et pæne divino.
XVIII. Firmamentum autem stabilitatis constantiæque est ejus quam in amicitia quærimus fides est; Nihil est enim stabile, quod infidum est. Simplicem præterea et communem et consentientem, id est, qui rebus isdem moveatur, elegi par est; Quæ omnia pertinent ad fidelitatem. Neque enim fidum potest esse multiplex ingenium et tortuosum, neque vero, qui non isdem rebus movetur naturaque consentit, aut fidus aut stabilis potest esse. Addendum eodem est, ut ne criminibus aut inferendis delectetur aut credat oblatis, quæ pertinent omnia ad eam, quam jam dudum tracto, constantiam. Ita fit verum illud, quod initio dixi, amicitiam nisi inter bonos esse non posse.
Est enim boni viri, quem eundem sapientem licet dicere, hæc duo tenere in amicitia: primum, ne quid fictum sit neve simulatum; Aperte enim vel odisse magis ingenui est quam fronte occultare sententiam; Deinde non solum ab aliquo allatas criminationes repellere, sed ne ipsum quidem esse suspiciosum, semper aliquid existimantem ab amico
Esse violatum. Accedat huc suavitas quædam oportet sermonum atque morum, haudquaquam mediocre condimentum amicitiæ. Tristitia autem et in omni re severitas habet illa quidem gravitatem, sed amicitia remissior esse debet et liberior et dulcior et ad omnem comitatem facilitatemque proclivior.
XIX. Exsistit autem hoc loco quædam quæstio subdifficilis, num quando amici novi, digni amicitia, veteribus sint anteponendi, ut equis vetulis teneros anteponere solemus. Indigna homine dubitatio; Non enim debent esse amicitiarum, sicut aliarum rerum, satietates; Veterrima quæque, ut ea vina quæ vetustatem ferunt, esse debent suavissima, verumque illud est, quod dicitur, multos modios salis simul edendos esse, ut amicitiæ munus expletum 1
Sit. Novitates autem, si spem afferunt, ut tamquam in herbis non fallacibus fructus appareat, non sunt illæ quidem repudiandæ, vetustas tamen suo loco conservanda; Maxima est enim vis vetustatis et consuetudinis. Quin in ipso equo, cujus modo feci mentionem, si nulla res impediat, nemo est quin eo,quo consuevit, libentius utatur quam intractato et novo; Nec vero in hoc, quod est animal, sed in eis etiam, quæ sunt inanima, consuetudo valet, cum locis ipsis delectemur, montuosis etiam et silvestribus, in quibus diutius commorati sumus.
Sed maximum est in amicitia superiorem parem esse inferiori. Sæpe enim excellentiæ quædam sunt, qualis erat Scipionis in nostro, ut ita dicam, grege. Numquam se ille Philo, numquam Rupilio, numquam Mummio anteposuit, numquam inferioris ordinis amicis. Q. vero Maximum fratrem, egregium virum omnino, sibi nequaquam parem, quod is anteibat ætate, tamquam superiorem colebat suos-
Que omnis per se posse esse ampliores volebat. Quod faciendum imitandumque est omnibus, ut, si quam præstantiam virtutis ingeni fortunæ consecuti sunt, impertiant ea suis communicentque cum proximis; Ut, si parentibus nati sint humilibus, si propinquos habeant imbecilliore vel animo vel fortuna, eorum augeant opes eisque honori sint et dignitati. Ut in fabulis, qui aliquamdiu propter ignorationem stirpis et generis in famulatu fuerunt, cum cogniti sunt et aut deorum aut regum filii inventi, retinent tamen caritatem in pastores, quos patres multos annos esse duxerunt. Quod est multo profecto magis in veris patribus certisque faciendum. Fructus enim ingeni et virtutis omnisque præstantiæ tum maximus capitur, cum in proximum quemque confertur.
XX. Ut igitur ei, qui sunt in amicitiæ conjunctionisque necessitudine superiores, exæquare se cum inferioribus debent, sic inferiores non dolere se a suis aut ingenio aut fortuna aut dignitate superari. Quorum plerique aut queruntur semper aliquid aut etiam exprobrant, eoque magis si habere se putant quod officiose et amice et cum labore aliquo suo factum queant dicere. Odiosum sane genus hominum officia exprobrantium, quæ meminisse debet is, in quem collata sunt, non commemorare qui contulit.
Quam ob rem, ut ei, qui superiores sunt, submittere se debent in amicitia, sic quodam modo inferiores extollere. Sunt enim quidam qui molestas amicitias faciunt cum ipsi se contemni putant — quod non fere contingit nisi eis qui etiam contemnendos se arbitrantur; Qui hæ opinione non modo verbis, sed
Etiam opera levandi sunt. Tantum autem cuique tribuendum, primum quantum ipse efficere possis, deinde etiam quantum ille, quem diligas atque adiuves, sustinere. Non enim neque tu possis, quamvis excellas, omnis tuos ad honores amplissimos perducere, ut Scipio P. Rupilium potuit consulem efficere, fratrem ejus Lucium non potuit. Quod si etiam possis quidvis deferre ad alterum, videndum est tamen quid ille possit sustinere.
Omnino amicitiæ corroboratis jam confirmatisque et ingeniis et ætatibus judicandæ sunt; Nec, si qui ineunte ætate venandi aut pilæ studiosi fuerunt, eos habere necessarios, quos tum eodem studio præditos dilexerunt. Isto enim modo nutrices et pædagogi jure vetustatis plurimum benevolentiæ postulabunt. Qui neglegendi quidem non sunt, sed alio quodam modo æstimandi; Aliter amicitiæ stabiles permanere non possunt. Disparis enim mores disparia studia sequuntur, quorum dissimilitudo dissociat amicitias; Nec ob aliam causam ullam boni improbis, improbi bonis amici esse non possunt, nisi quod tanta est inter eos, quanta maxima potest esse, morum studiorumque distantia.
Recte etiam præcipi potest in amicitiis, ne intemperata quædam benevolentia, quod persæpe fit, impediat magnas utilitates amicorum. Nec enim, ut ad fabulas redeam, Trojam Neoptolemus capere potuisset, si Lycomeden, apud quem erat educatus, multis cum lacrimis iter suum impedientem audire voluisset. Et sæpe incidunt magnæ res, ut discedendum sit ab amicis; Quas qui impedire volt, quod desiderium non facile ferat, is et infirmus est mollisque natura et ob eam ipsam causam in amicitia parum justus. Atque in omni re considerandum est et quid postules ab amico et quid patiare ate impetrari.
XXI. Est etiam quædam calamitas in amicitii dimittendis non numquam necessaria — jam enim a sapientium familiaritatibus ad volgaris amicitias oratio nostra delabitur. Erumpunt sæpe vitia amicorum tum in ipsos amicos, tum in alienos, quorum tamen ad amicos redundet infamia. Tales igitur amicitiæ sunt remissione usus eluendæ et, ut Catonem dicere audivi, dissuendæ magis quam discindendæ, nisi quædam admodum intolerabilis injuria exarserit, ut neque rectum neque honestum sit nec fieri possit ut non statim alienatio disiunctioque facienda sit.
Sin autem aut morum aut studiorum commutatio quædam, ut fieri solet, facta erit, aut in rei publicæ partibus dissensio intercesserit (loquor enim jam, 1 ut paulo ante dixi, non de sapientium, sed de communibus amicitiis) cavendum erit ne non solum amicitiæ depositæ, sed etiam inimicitiæ susceptæ videantur. Nihil enim est turpius quam cum eo bellum gerere, quocum familiariter vixeris. Ab amicitia Q. Pompei meo nomine se removerat, ut scitis, Scipio; Propter dissensionem autem, quæ erat in re publica, alienatus est a collega nostro Metello; Utrumque egit graviter ac moderate et
Offensione animi non acerba. Quam ob rem primum danda opera est ne qua amicorum discidia fiant, sin tale aliquid evenerit, ut exstinctæ potius amicitiæ quam oppressæ esse videantur. Cavendum vero ne etiam in gravis inimicitias convertant se amicitiæ ex quibus jurgia maledicta contumeliæ gignuntur. Quæ tamen si tolerabiles erunt, ferendæ sunt et hic honos veteri amicitiæ tribuendus, ut is in culpa ' sit qui faciat, non is qui patiatur, injuriam.
Omnino omnium horum vitiorum atque incommodorum una cautio est atque una provisio, ut ne
Nimis cito diligere incipiant neve non dignos. Digni autem sunt amicitia, quibus in ipsis inest causa cur diligantur. Rarum genus! Et quidem omnia præclara, rara, nec quicquam difficilius quam reperire quod sit omni ex parte in suo genere perfectum. Sed plerique neque in rebus humanis quicquam bonum norunt nisi quod fructuosum sit, et amicos tamquam pecudes eoa potissimum diligunt, ex quibus sperant se maximum
Fructum esse capturos. Ita pulcherrima illa et maxime naturali carent amicitia per se*et propter se expetita, nec ipsi sibi exemplo sunt, hæc vis amicitiæ et qualis et quanta sit. Ipse enim se quisque diligit, non ut aliquam a se ipse mercedem exigat caritatis suæ, sed quod per se quisque sibi carus est; Quod nisi idem in amicitiam transferetur, verus amicus numquam reperietur: est enim is qui est tamquam alter idem.
Quod si hoc apparet in bestiis, volucribus nantibus agrestibus, cicuribus feris, primum ut se ipsæ diligant — id enim pariter cum omni animante nascitur — deinde, ut requirant atque appetant ad quas se applicent ejusdem generis animantis — idque faciant cum desiderio et cum quadam similitudine amoris, humani — quanto id magis in homine fit natura, qui et se ipse diligit et alterum anquirit, cujus animum ita cum suo misceat, ut efficiat pæne unum ex
Duobus!
XXII. Sed plerique perverse, ne dicam impudenter, habere talem amicum volunt, quales ipsi esse non possunt, quæque ipsi non tribuunt amicis, hæc ab eis desiderant. Par est autem primum ipsum esse virum bonum, tum alterum similem sui quærere. In talibus ea, quam jam dudum tractamus, stabilitas amicitiæ confirmari potest, cum homines benevolentia conjuncti primum cupiditatibus eis quibus ceteri serviunt imperabunt; Deinde æquitate justitiaque I gaudebunt omniaque alter pro altero suscipiet; Neque quicquam umquam nisi honestum et rectum alter ab altero postulabit, neque solum colent inter se ac diligent, sed etiam verebuntur. Nam maximum I ornamentum amicitiæ tollit, qui ex ea tollit vere-
Cu ndiam. Itaque in eis perniciosus est error, qui existimant libidinum peccatorumque omnium patere I in amicitia licentiam. Virtutum amicitia adiutrix a natura data est, non vitiorum comes, ut, quoniam solitaria non posset virtus ad ea quæ summa sunt pervenire, conjuncta et consociata cum altera perveniret. Quæ si quos inter societas aut est aut fuit aut futura est, eorum est habendus ad summum naturæ bonum optimus beatissimusque comitatus.
Hæc est, inquam, societas, in qua omnia insunt, quæ putant homines expetenda — honestas gloria tranquillitas animi atque jucunditas; Ut et, cum hæc adsint, beata vita sit, et sine his esse non possit _.
Quod cum optimum maxim umque sit, si id volumus adipisci, virtuti opera danda est, sine qua nec amicitiam neque ullam rem expetendam consequi possumus; Ea vero neglecta qui se amicos habere arbitrantur, tum se denique errasse sentiunt, cum
Eos gravis aliquis casus experiri cogit. Quocirca, oportet; Non, cum dilexeris, judicare. Sed cum multis in rebus neglegentia plectimur, tum maxime in amicis et diligendis et colendis; Præposteris enim utimur consiliis et acta agimus, quod vetamur vetere proverbio. Nam, implicati ultro et citro vel usu diuturno vel etiam officiis, repente in medio cursu amicitias exorta aliqua offensione disrumpimus.
XXIIL Quo etiam magis vituperanda est rei maxime necessariæ tanta incuria. Una est enim amicitia in rebus humanis, de cujus utilitate omnes uno ore consentiunt; Quamquam amultis virtus ipsa contemnitur et venditatio quædam atque ostentatio esse dicitur; Multi divitias despiciunt, quos parvo contentos tenuis victus cultusque delectat; Honores vero, quorum cupiditate quidam inflammantur, quam multi ita contemnunt, ut nihil inanius, nihil esse levius existiment! Itemque cetera, quæ quibusdam admirabilia videntur, permulti sunt qui pro nihilo putent. De amicitia omnes ad unum idem sentiunt; Et ei qui ad rem publicam se contulerunt, et ei qui rerum cognitione doctrinaque delectantur, et ei qui suum negotium gerunt otiosi; Postremo ei qui se totos tradiderunt voluptatibus, sine amicitia 1 vitam esse nullam, si modo velint aliqua ex parte
Liberaliter vivere. Serpit enim nescio quo modo per omnium vitas amicitia nec ullam ætatis degendæ rationem patitur esse expertem sui.
Quin etiam si quis asperitate ea est et immanitate naturæ, congressus ut hominum fugiat atque oderit, qualem fuisse Athenis Timonem nescio quem accepimus, tamen is pati non possit, ut non anquirat aliquem, apud quem evomat virus acerbitatis suæ. Atque hoc maxime judicaretur, si quid tale possit contingere, ut aliquis nos deus ex hac hominum frequentia tolleret et in solitudine uspiam collocaret atque ibi suppeditans omnium rerum quas natura desiderat, abundantiam et copiam, hominis omnino aspiciendi potestatem eriperet — quis tam esset ferreus qui eam vitam ferre posset cuique non auferret
Fructum voluptatum omnium solitudo? Verum ergo illud est, quod a Tarentino Archyta, ut opinor, dici solitum nostros senes commemorare audivi ab aliis senibus auditum: si quis in cælum ascendisset naturamque mundi et pulchritudinem siderum perspexisset, insuavem illam admirationem ei fore, quæ jucundissima fuisset, si aliquem cui narraret habuisset. Sic natura solitarium nihil amat semperque ad aliquod tamquam adminiculum adnititur, quod in amicissimo quoque dulcissimum est.
XXIV. Sed cum tot signis eadem natura declaret quid velit anquirat desideret, tamen obsurdescimus nescio quo modo nec ea, quæ ab ea monemur, audimus. Est enim varius et multiplex usus amicitiæ multæque causæ suspicionum offensionumque dantur, quas tum evitare, tum elevare, tum ferre sapientis est. Una illa subeunda est offensio ut et utilitas in amicitia et fides retineatur; Nam et monendi amici sæpe sunt et obiurgandi, et hæc
Accipienda amice, cum benevole fiunt. Sed nescio quo modo verum est, quod in Andria familiaris meus dicit: Molesta veritas, siquidem ex ea nascitur odium, quod est venenum amicitiæ, sed obsequium multo molestius, quod peccatis indulgens præcipitem amicum ferri sinit; Maxima autem culpa in eo, qui et veritatem aspernatur et in fraudem obsequio impellitur.
Omni igitur hac in re habenda ratio et diligentia est, primum ut monitio acerbitate, deinde ut obiurgatio contumelia careat. In obsequio autem, quoniam Terentiano verbo lubenter utimur, comitas adsit, assentatio vitiorum adiutrix procul amoveatur, quæ non modo amico, sed ne libero quidem digna est; Aliter enim cum tyranno, aliter cum amico vivitur.
Cujus autem aures clausæ veritati sunt, ut ab amico verum audire nequeat, hujus salus desperanda est. Scitum est enim illud Catonis, ut multa: melius de quibusdam acerbos inimicos mereri, quam eos amicos, qui dulces videantur; Illos verum sæpe dicere, hos numquam. Atque illud absurdum, quod ei, qui monentur, eam molestiam quam debent capere non capiunt, eam capiunt qua debent vacare. Peccasse enim se non anguntur, obiurgari moleste ferunt; Quod contra oportebat delicto dolere, correctione gaudere.
XXV. Ut igitur et monere et moneri proprium est veræ amicitiæ, et alterum libere facere, non aspere, alterum patienter accipere, non repugnanter, sic_ habendum est nullam^ in amicitiis pestem esse majorem quam adulationem blanditiam assentationem: quamvis enim multis nominibus est hoc vitium notandum levium hominum atque fallacium, ad voluptatem loquentium omnia, nihil ad veri-
Tatem. Cum autem omnium rerum simulatio vitiosa est, tollit enim judicium veri idque adulterat, tum amicitiæ repugnat maxime; Delet enim veritatem, sine qua nomen amicitiæ valere non potest. Nam cum amicitiæ vis sit in eo ut unus quasi animus fiat ex pluribus, qui id fieri poterit, si ne in uno quidem quoque unus animus erit idemque semper,
Sed varius commutabilis multiplex? Quid enim potest esse tam flexibile, tam devium, quam animus ejus, qui ad alterius non modo sensum ac voluntatem, sed etiam voltum atque nutum convertitur? Multi autem Gnathonum similes, cum sint loco fortuna fama superiores, quorum est assentatio molesta, cum ad vanitatem accessit auctoritas. Secerni autem blandus amicus a vero et internosci tam potest adhibita diligentia, quam omnia fucata et simulata a sinceris atque veris. Contio, quæ ex imperitissimis constat, tamen judicare solet, quid intersit inter popularem, id est assentatorem et levem civem, et inter constantem et verum et gravem. Quibus blanditiis C. Papirius nuper influebat in auris contionis, cum ferret legem de tribunis plebis reficiendis! Dissuasimus nos, sed nihil de me, de Scipione dicam libentius. Quanta illi, di immortales, fuit gravitas, quanta in oratione maiestas! Ut facile ducem populi Romani, non comitem diceres. Sed affuistis, et est in manibus oratio. Itaque lex popularis suffragiis populi repudiata est.
Atque, ut ad me redeam, meministis Q. Maximo fratre Scipionis et L. Mancino consulibus, quam popularis lex de sacerdotiis C. Licini Crassi videbatur; Cooptatio enim collegiorum ad populi beneficium transferebatur. (Atque is primus instituit in forum versus agere cum populo.) Tamen illius vendibilem orationem religio deorum immortalium nobis defendentibus facile vincebat. Atque id actum est prætore me, quinquennio ante quam consul sum factus. Ita re magis quam summa auctoritate causa illa defensa est.
XXVI. Quod si in scena, id est in contione, in qua rebus fictis et adumbratis loci plurimum est, tamen verum valet, si modo id patefactum et illustratum est, quid in amicitia fieri oportet, quæ tota veritate perpenditur? In qua nisi, ut dicitur, apertum pectus.Videas tuumque ostendas, nihil fidum, nihil exploratum habeas, ne amare quidem aut amari, cum id quam vere fiat ignores. Quamquam istaassentatiq, quamvis perniciosa sit, nocere tamen nemini potest nisi ei, qui eam recipit atque ea delectatur. Ita fit ut is assentatoribus patefaciat auris suas maxime, qui ipse sibi assentetur et se maxime ipse delectet.
Omnino est amans sui virtus; Optime enim se ipsa novit quamque amabilis sit intellegit; Ego autem 1 2 non de virtute nunc loquor, sed de virtutis opinione Virtute enim ipsa non tam multi præditi esse quam videri volunt. Hos delectat assentatio, his fletus ad ipsorum voluntatem sermo cum adhibetur, orationem illam vanam testimonium esse laudum suarum putant. Nulla est igitur hæc amicitia, cum alter verum audire non volt, alter ad mentiendum paratus est. Nec parasitorum in comœdiis assentatio faceta nobis videretur, nisi essent milites gloriosi. Satis erat respondere " magnas/* " Ingentis/* inquit Semper auget assentator id, quod is, cujus ad voluntatem dicitur, volt esse magnum. Quam ob rem, quamquam blanda ista vanitas 'apud eos valet, qui ipsi illam adlectant et imitant, tamen etiam graviores constantioresque admonendi sunt, ut animadvertant ne callida assentatione capiantur.
Aperte enim adulantem nemo non videt, nisi qui admodum est excors: callidus ille et occultus ne se insinuet studiose cavendum est. Nec enim facillime agnoscitur, quippe qui etiam adversando sæpe assentetur et litigare se simulans blandiatur atque ad extremum det manus vincique se patiatur, ut is, qui illusus sit/plus vidisse videatur. Quid autem turpius quam illudi? Quod ut ne accidat magis cavendum es t: 1
Ut me hodie ante omnis comicos stultos senes
Versaris atque illusseris lautissime!
Hæc enim etiam in fabulis stultissima persona est improvidorum et credulorum senum.
Sed nescio quo pacto ab amicitiis perfectorum hominum, id est sapientium — de hac dico sapientia, quæ videtur in hominem cadere posse — ad levis amicitias defluxit oratio. Quam ob rem ad illa prima redeamus eaque ipsa concludamus aliquando.
XXVII. Virtus, inquam, C. Fanni, et tu, Q. Muci, et conciliat amicitias et conservat. In ea est enim convenientia rerum, in ea stabilitas, in ea constantia; Quæ cum se extulit et ostendit suum lumen et idem aspexit agnovitque in alio, ad id se admovet vicissimque accipit illud, quod in altero est, ex quo exardescit sive amor sive amicitia; Utrumque enim dictum est ab amando, Amare autem nihil est aliud nisi eum ipsum diligere quem ames, nulla indigentia, nulla utilitate quæsita. Quæ tamen ipsa ecflorescit ex amicitia, etiam si tu eam minus
Secutus sis. Hac nos adulescentes benevolentia senes illos, L. Paulum, M. Catonem, C. Nasicam, Ti. Gracchum Scipionis nostri socerum dileximus. Hæc etiam magis elucet inter æqualis, ut inter me et Scipionem, L, Furium, P. Rupilium; Sp. Mummium; Vicissim autem senes in adulescentium caritate acquiescimus, ut in vestra, ut in Q. Tuberonis; Equidem etiam admodum adulescentis P. Vergini familiaritate delector. Quoniamque ita ratio comparata est vitæ naturæque nostræ, ut alia ætas oriatur, maxime quidem optandum est ut cum æqualibus possis, quibuscum tamquam e carceribus emissus sis, cum isdem ad calcem, ut dicitur, pervenire.
Sed quoniam res humanæ fragiles caducæque sunt, semper aliqui anquirendi sunt quos diligamus et aquibus diligamur; Caritate enim benevolentiaque sublata omnis est e vita sublata jucunditas. Mihi quidem Scipio, quamquam est subito ereptus, vivit tamen semperque vivet; Virtutem enim amavi illius viri, quæ exstincta non est. Nec mihi soli versatur ante oculos, qui illam semper in manibus habui, sed etiam posteris erit clara et insignis. Nemo umquam animo aut spe majora suscipiet qui sibi non illius memoriam atque imaginem proponendam putet.
Equidem ex omnibus rebus, quas mihi aut fortuna aut natura tribuit, nihil habeo quod cum amicitia Scipionis possim comparare. In hac mihi de re publica consensus; In hac rerum privatarum consilium, in eadem requies plena oblectationis fuit. Numquam illum ne minima quidem re offendi, quod una domus erat, idem victus isque communis, neque solum militia, sed etiam peregrinationes rusticationes-
Que communes. Nam quid ego de studiis dicam cognoscendi semper aliquid atque discendi, in quibus remoti ab oculis populi omne otiosum tempus contrivimus? Quarum rerum recordatio et memoria si una cum illo occidisset, desiderium conjunctissimi atque amantissimi viri ferre nullo modo possem. Sed nec illa exstincta sunt alunturque potius et augentur cogitatione et memoria mea, et, si illis plane orbatus essem, magnum tamen affert mihi ætas ipsa solacium; Diutius enim jam in hoc desiderio esse non possum; Omnia autem brevia tolerabilia esse debent, etiam si magna sunt.
Hæc habui de amicitia quæ dicerem; Vos autem hortor ut ita virtutem locetis (sine qua amicitia esse non potest) ut ea excepta nihil amicitia præstabilius putetis.