M. Tullius Cicero: In Vatinium

I. Si tua tantummodo, Vatini, quid indignitas postularet, spectare voluissem, fecissem id, quod his vehementer placebat, ut te, cujus testimonium propter turpitudinem vitæ sordesque domesticas nullius momenti putaretur, tacitus dimitterem. Nemo enim horum aut ita te refutandum ut gravem adversarium aut ita rogandum ut religiosum testem arbitrabatur. Sed fui paulo ante intemperantior fortasse, quam debui. Odio enim tui, in quo etsi omnes propter tuum in me scelus superare debeo, tamen ab omnibus pæne vincor, sic sum incitatus, ut, cum te non minus contemnerem quam odissem, tamen vexatum potius

Quam despectum vellem dimittere. Quare ne tibi hunc honorem ame haberi forte mirere, quod interrogem, quem nemo congressu, nemo aditu, nemo suffragio, nemo civitate, nemo luce dignum putet, nulla me causa impulisset, nisi ut ferocitatem istam tuam comprimerem et audaciam frangerem et loquacitatem paucis meis interrogationibus inretitam retardarem. Etenim debuisti, Vatini, etiamsi falso venisses in suspicionem P. Sestio, tamen mihi ignoscere, si in tanto hominis deme optime meriti periculo et tempori ejus

Et voluntati parere voluissem. Sed te die hesterno pro testimonio esse mentitum, cum adfirmares nullum tibi omnino cum Albinovano sermonem non modo de Sestio accusando, sed nulla umquam de re fuisse, paulo ante imprudens indicasti, qui cum et T. Claudium tecum communicasse et ate consilium P. Sesti accusandi petisse et Albinovanum, quem antea vix tibi notum esse dixisses, domum tuam venisse, multa tecum locutum dixeris, denique contiones P. Sesti scriptas, quas neque nosset neque reperire posset, te Albinovano dedisse easque in hoc judicio esse recitatas. In quo alterum es confessus, ate accusatores esse instructos et subornatos, in altero inconstantiam tuam cum levitate, tum etiam periurio implicatam refellisti,* cum, quem ate alienissimum esse dixisses, eum domi tuæ fuisse, quem prævaricatorem esse ab initio judicasse, ei te, quos rogasset ad accusandum libros, dixeris dedisse.

II. Nimium es vehemens feroxque natura; Non putas fas esse verbum ex ore exire cujusquam, quod non jucundum et honorificum ad aures tuas accidat. Venisti iratus omnibus, quod ego, simulæ te aspexi, priusquam loqui cœpisti, cum ante Gellius, nutricula seditiosorum omnium, testimonium diceret, sensi atque providi. Repente enim te tamquam serpens e latibulis oculis eminentibus, inflato collo, tumidis cervicibus intulisti, ut mihi renovatus ille tuus in to...

... Veterem meum amicum, sed tamen tuum familiarem, defenderim, cum in hac civitate oppugnatio soleat, qua tu nunc uteris, non numquam, defensio numquam vituperari. Sed quæro ate, cur C. Cornelium non defenderem; Num legem aliquam Cornelius contra auspicia tulerit, num Æliam, num Fufiam legem neglexerit, num consuli vim attule- * 1 rit, num armatis hominibus templum tenuerit, num intercessorem vi deiecerit, num Religiones polluerit, ærarium exhauserit, rem publicam compilarit. Tua sunt, tua sunt hæc omnia; Cornelio ejus modi nihil obiectum est. Codicem legisse dicebatur; Defendebat testibus conlegis suis non se recitandi causa legisse, sed recognoscendi. Constabat tamen Cornelium concilium illo die dimisisse, intercessioni paruisse. Tu vero, cui Corneli defensio displicet, quam causam ad patronos tuos aut quod os afferes? Quibus jam præscribis, quanto illis probro futurum sit, si te defenderint, cum tu mihi Corneli defen-

Sionem in maledictis obiciendam putaris. Ac tamen hoc, Vatini, memento, paulo post istam defensionem meam, quam tu bonis viris displicuisse dicis, me cum universi populi Romani summa voluntate, tum optimi cujusque singulari studio magnificentissime post hominum memoriam consulem factum, omniaque ea me pudenter vivendo consecutum esse, quæ tu impudenter vaticinando sperare te sæpe dixisti. *

III. Nam quod mihi discessum obiecisti meum, et quod horum, quibus ille dies acerbissimus fuit, qui idem tibi lætissimus, luctum et gemitum renovare voluisti, tantum tibi respond eo, me, cum tu ceteræque rei publicæ pestes armorum causam quæreretis, et cum per meum nomen fortunas locupletium diripere, sanguinem principum civitatis exsorbere, crudelitatem vestram odiumque diuturnum, quod in bonos jam inveteratum habebatis, saturare cuperetis, scelus et furorem vestrum cedendo maluisse frangere quam

Resistendo. Quare peto ate, ut mihi ignoscas, Vatini, ei cum patriæ pepercerim, quam servaram, et, si ego te perditorem et vexatorem rei publicæ fero, tu me conservatorem et custodem feras. Deinde ejus viri discessum increpas, quem vides omnium civium desiderio, ipsius denique rei publicæ luctu esse revocatum. At enim dixisti non mea, sed rei publicæ causa homines de meo reditu laborasse. Quasi vero quisquam vir excellenti animo in rem publicam ingressus optabilius quicquam arbitretur quam se a

Suis civibus rei publicæ causa diligi. Scilicet aspera mea natura, difficilis aditus, gravis voltus, superba responsa, insolens vita; Nemo consuetudinem meam, nemo humanitatem, nemo consilium, nemo auxilium requirebat; Cujus desiderio, ut hæc minima dicam, forum mæstum, muta curia, omnia denique bonarum artium studia siluerunt. Sed nihil sit factum mea causa; Omnia illa senatus consulta, populi jussa, Italiæ totius, cunctarum societatum, collegiorum omnium decreta de me rei publicæ causa esse facta fateamur. Quid ergo, homo imperitissime solidæ laudis ac veræ dignitatis, præstantius mihi potuit accidere, quid optabilius ad immortalitatem gloriæ atque ad memoriam mei nominis sempiternam, quam omnes hoc cives meos judicare, civitatis salutem

Cum unius mea salute esse conjunctam? Quod quidem ego tibi reddo tuum. Nam ut tu me carum esse dixisti senatui populoque Romano non tam mea causa quam rei publicæ, sic ego te, quamquam es omni diritate atque immanitate tæterrimus, tamen dico esse odio civitati non tam tuo quam rei publicæ nomine.

IV. Atque ut aliquando ad te veniam, de me hoc sit extremum. Quid quisque nostrum de se ipse loquatur, non est sane requirendum; Boni viri quid judicent,

Id est maximi momenti et ponderis. Duo sunt tempora, quibus nostrorum civium spectentur judicia de nobis, unum honoris, alterum salutis. Honos tali populi Romani voluntate paucis est delatus ac mihi, salus tanto studio civitatis nemini reddita. De te autem homines quid sentiant, in honore experti sumus, in salute exspectamus. Sed tamen ne me cum his principibus civitatis, qui adsunt P. Sestio, sed ut tecum, cum homine uno non solum impudentissimo.., atque infimo, conferam, de te ipso, homine et adrogantissimo et mihi inimicissimo, quæro, Vatini, utrum tandem putes huic civitati, huic rei publicæ, huic urbi, his templis, ærario, curiæ, viris his, quos vides, horum bonis, fortunis, liberis, civibus ceteris, denique deorum immortalium delubris, auspiciis, religionibus melius fuisse et præstabilius me civem in hac civitate nasci an te. Cum mihi hoc responderis aut ita impudenter, ut manus ate homines vix abstinere possint, aut ita dolenter, ut aliquando ista, quæ sunt inflata, rumpantur, tum memoriter respondeto ad ea, quæ te de

Te ipso rogaro. V. Atque illud tenebricosissimum tempus ineuntis ætatis tuæ patiar latere. Licet impune per me parietes in adulescentia perfoderis, vicinos compilaris, matrem verberaris; Habeat hoc præmii tua indignitas, ut adulescentiæ turpitudo obscuritate et sordibus tuis obtegatur.

Quæsturam petisti cum P. Sestio, cum hic nihil loqueretur, nisi quod agebat, tu de altero consulatu gerendo te diceres cogitare. Quæro abs te, teneasne memoria, cum P. Sestius quæstor sit cunctis suffragiis factus, tunc te vix invitis omnibus non populi

Beneficio, sed consulis extremum adhæsisse; In eo magistratu cum tibi magno clamore aquaria provincia sorte obtigisset, missusne sis ame consule Puteolos, ut inde aurum exportari argentumque prohiberes; In eo negotio cum te non custodem ad continendas, sed portitorem ad partiendas merces missum putares cumque omnium domos, apothecas, naves furacissime scrutarere hominesque negotii gerentes judiciis iniquissimis inretires, mercatores e navi egredientes terreres, conscendentes morarere, teneasne memoria tibi in conventu Puteolis manus esse adlatas, ad me consulem querellas Puteolanorum esse delatas; Post quæsturam exierisne legatus in ulteriorem Hispaniam C. Cosconio pro consule; Cum illud iter Hispaniense pedibus fere confici soleat aut, si qui navigare velit, certasitratio navigandi, venerisne in Sardiniam atque inde in Africam, fuerisne, quod sine senatus consulto * 6 tibi facere non licuit, in regno Hiempsalis, fuerisne in regno Mastanesosi, venerisne ad fretum per Mauretaniam; Quem scias umquam legatum Hispaniensem istis itineribus in illam provinciam pervenisse?

Factus es tribunus pl. (Quid enim te de Hispaniensibus flagitiis tuis sordidissimisque furtis interrogem?) Quæro abs te primum universe, quod genus improbitatis et sceleris in eo magistratu prætermiseris? Ac tibi jam inde præscribo ne tuas sordes cum clarissimorum virorum splendore permisceas. Ego te quæcumque rogabo, de te ipso rogabo neque te ex amplissimi viri dignitate, sed ex tuis tenebris extraham, omniaque mea tela sic in te conicientur, ut nano per tuum latus, quod soles dicere, saucietur; In tuis pulmonibus ac visceribus hærebunt.

VI. Et quoniam omnium rerum magnarum ab dis immortalibus principia ducuntur, volo, ut mihi respondeas tu, qui te Pythagoreum soles dicere et hominis doctissimi nomen tuis immanibus et barbaris moribus prætendere, quæ te tanta pravitas mentis tenuerit, qui tantus furor, ut, cum inaudita ac nefaria sacra susceperis, cum inferorum animas elicere, cum puerorum extis deos manes mactare soleas, auspicia, quibus hæc urbs condita est, quibus omnis res publica atque imperium tenetur, contempseris initioque tribunatus tui senatui denuntiaris tuis actionibus augurum responsa atque ejus collegii adrogantiam impedimento non futura. Secundum ea quæro, servarisne in eo fidem; Num quando tibi moram attulerit, quo minus concilium advocares legemque ferres, quod eo die scires de cælo esse servatum. Et quoniam hic locus est unus, quem tibi cum Cæsare communem esse dicas, seiungam te ab illo non solum rei publicæ causa, verum etiam Cæsaris, ne qua ex tua summa indignitate labes illius dignitati aspersa videatur. Primum quæro, num tu * 6 senatui causam tuam permittas, quod facit Cæsar; Deinde, quæ sit auctoritas ejus, qui se alterius facto, non suo defendat; Deinde (erumpet enim aliquando ex me vera vox, et dicam sine cunctatione, quod sentio), si jam violentior aliqua in re C. Cæsar fuisset, si eum magnitudo contentionis, studium gloriæ, præstans animus, excellens nobilitas aliquo impulisset, quod in illo viro et tum ferendum esset et maximis rebus, quas postea gessit, oblitterandum: id tu tibi, furcifer, sumes, et Vatini latronis ac sacrilegi vox audietur hoc postulantis, ut idem sibi concedatur quod Cæsari?

VII. Sic enim ex te quæro. Tribunus pl. Fuisti; Seiunge te a consule; Collegas habuisti viros fortes novem. Ex iis tres erant, quos tu cotidie sciebas servare de cælo, quos irridebas, quos privatos esse dicebas; De quibus duos prætextatos sedentes vides, te ædiliciam prætextam togam, quam frustra confeceras, vendidisse, tertium scis ex illo obsesso atque adflicto tribunatu consularem auctoritatem hominem esse adulescentem consecutum. Reliqui sex fuerunt, equibus partim plane tecum sentiebant, partim medium quendam cursum tenebant; Omnes habue- * * runt leges promulgatas, in eis multas meus necessarius, etiam de mea sententia, C. Cosconius, judex noster,

Quem tu dirumperis cum ædilicium vides. Volo, uti mihi respondeas, num quis ex toto collegio legem sit ausus ferre præter unum te; Quæ tanta in te fuerit audacia, quæ tanta vis, ut, quod novem tui collegæ sibi timendum esse duxerint, id unus tu emersus e cæno, omnium facile omnibus rebus infimus contemnendum, despiciendum, irridendum putares; Num quem post urbem conditam scias tribunum pL egisse cum plebe, cum constaret servatum esse de cælo.

Simul etiam illud volo uti respondeas, cum te tribuno pl. Esset etiam tum in re publica lex Ælia et Fufia, quæ leges sæpe numero tribunicios furores debilitarunt et represserunt, quas contra præter te nemo umquam est facere conatus (quæ quidem leges anno post sedentibus in templo duobus non consulibus, sed proditoribus hujus civitatis ac pestibus una cum auspiciis, cum intercessionibus, cum omni jure publico conflagraverunt), ecquando dubitaris contra eas leges cum plebe agere et concilium convocare; Num quem ex omnibus tribunis pl., quicumque seditiosi fuerunt, tam audacem audieris fuisse, ut umquam contra legem Æliam aut Fufiam concilium advocaret.

VIII. Quæro illud etiam ex te, conatusne sis, voluerisne, denique cogitaris (est enim res ejus modi, ut, si tibi in mentem modo venit, nemo sit, qui te ullo cruciatu esse indignum putet) cogitarisne in illo tuo intolerabili non regno (nam cupis id audire), sed latrocinio augur fieri in Q. Metelli locum, ut, quicumque te aspexisset, duplicem dolorem gemitumque susciperet et ex desiderio clarissimi et fortissimi civis et ex honore turpissimi atque improbissimi; Adeone non labefactatam rem publicam te tribuno neque conquassatam civitatem, sed captam hanc urbem atque perversam putaris, ut augurem Vatinium ferre possemus.

Hoc loco quæro, si, id quod concupieras, augur factus esses (in qua tua cogitatione nos, qui te oderamus, vix dolorem ferebamus, illi autem, quibus eras in deliciis, vix risum tenebant); Sed quæro, si ad cetera vulnera, quibus rem publicam putasti deleri, hanc quoque mortiferam plagam inflixisses auguratus tui, utrum decreturus fueris, id quod augures omnes usque ab Romulo decreverunt, love fulgente cum populo agi nefas esse, an, quia tu semper sic egisses, auspicia fueris augur dissoluturus.

IX. Ac ne diutius loquar de auguratu tuo (quod * 6 invitus facio, ut recorder ruinas rei publicæ; Neque enim tu umquam stante non modo maiestate horum, sed etiam urbe te augurem fore putasti); Verum tamen ut somnia tua relinquam, ad scelera veniam, volo, uti mihi respondeas, cum M. Bibulum consulem non dicam bene de re publica sentientem, ne tu mihi homo potens irascare, qui ab eo dissensisti, sed hominem certe nusquam progredientem, nihil in re publica molientem, tantum animo ab actionibus tuis dissentientem, cum eum tu consulem in vincula duceres et a tabula Valeria collegæ tui mitti juberent, fecerisne ante rostra pontem continuatis tribunalibus, per quem consul populi Romani moderatissimus et constantissimus sublato auxilio, exclusis amicis, vi perditorum hominum incitata turpissimo miserrimoquc spectaculo non in carcerem, sed ad supplicium et ad necem duce-

Retur. Quæro, num quis ante te tam fuerit nefarius, qui id fecerit, ut sciamus, utrum veterum facinorum sis imitator an inventor novorum; Idemque tu cum his atque hujus modi consiliis ac facinoribus nomine C. Cæsaris, clementissimi atque optimi viri, scelere vero atque audacia tua M. Bibulum foro, curia,templis, locis publicis omnibus expulisses, inclusum domi contineres, cumque non maiestate imperii, non jure legum, sed januæ præsidio et parietum custodiis consulis vita tegeretur, miserisne viatorem, qui M. Bibulum domo vi extraheret, ut, quod in privatis semper est servatum, id te tribuno pl. Consuli domus exsilium esse

Non posset. Simulque mihi respondeto tu, qui nos, qui de communi salute consentimus, tyrannos vocas, fuerisne non tribunus pl., sed intolerandus ex cæno nescio qui atque ex tenebris tyrannus, qui primum eam rem publicam, quæ auspiciis inventis constituta est, isdem auspiciis sublatis conarere pervertere, deinde sanctissimas leges, Æliam et Fufiam dico, quæ in Gracchorum ferocitate et in audacia Saturnini et in colluvione Drusi et in contentione Sulpici et in cruore Cinnano, etiam inter Sullana arma vixerunt; Solus conculcaris ac pro nihilo putaris, qui consulem morti obieceris, inclusum obsederis, extrahere ex suis tectis conatus sis, qui in eo magistratu non modo* 1 emerseris ex mendicitate, sed etiam divitiis nos jam tuis terreas.

Fuerisne tanta crudelitate, ut delectos viros et principes civitatis tollere et delere tua rogatione conarere, cum L. Vettium, qui in senatu confessus esset se cum telo fuisse, mortem Cn. Pompeio, summo et clarissimo civi, suis manibus offerre voluisse, in contionem produxeris, indicem in rostris, in illo, inquam, augurato templo ac loco conlocaris, quo auctoritatis exquirendæ causa ceteri tribuni pl. Principes civitatisproducereconsuerunt,ibi tu indicem Vettium linguam et vocem suam sceleri et menti tuæ præbere voluisti — dixeritne L. Vettius in contione tua rogatus ate sese auctores et impulsores et socios habuisse sceleris illius eos viros, quibus e civitate sublatis, quod tu eo tempore moliebare, civitas stare non posset. M. Bibulum, cujus inclusione contentus non eras, interficere volueras, spoliaras consulatu, patria privare cupiebas. L. Lucullum, cujus tu rebus gestis, quod ipse ad imperatorias laudes a puero videlicet spectaras, vehementius invidebas, C. Curionem, perpetuum hostem improborum omnium, auctorem publici consilii libertate communi tuenda maxime liberum, cum filio principe juventutis cum re publica conjunctiore etiam, quam ab illa ætate postulandum

Fuit, delere voluisti. L. Domitium, cujus dignitas et splendor præstringebat, credo, oculos tuos, Vatini, quem tu propter commune odium in bonos oderas, in posterum autem propter omnium spem, quæ de illo est atque erat, ante aliquanto timebas, L. Lentulum, hunc judicem nostrum, flaminem Martialem, quod erat eo tempore Gabini tui competitor, ejusdem Vetti indicio opprimere voluisti; Qui si tum illam labem pestemque vicisset, quod ei tuo scelere non licuit, res publica victa non esset. Hujus etiam filium eodem indicio et crimine ad patris interitum adgregare voluisti. L. Paullum, qui tum quæstor Macedoniam obtinebat, quem civem, quem virum! Qui duo nefarios patriæ proditores domesticos hostes legibus exterminarat, hominem ad conservandam rem publicam natum, in idem Vetti indicium atque in eundem hunc numerum congregasti. Quid ergo de me querar? Qui etiam gratias tibi agere debeo, quod me ex fortissimorum civium numero seiungendum non putasti.

XI. Sed qui fuit tuus ille tantus furor, ut, cum jam Vettius ad arbitrium tuum perorasset et civitatis lumina notasset descendissetque de rostris, eum repente revocares, conloquerere populo Romano vidente, deinde interrogares, ecquosnam alios posset nominare? Inculcarisne, ut C. Pisonem, generum meum, nominaret, qui in summa copia optimorum adulescentium pari continentia, virtute, pietate reliquit neminem, itemque M. Laterensem, hominem dies atque noctes de laude et de re publica cogitantem; Promulgarisne, impurissime et perditissime hostis, quæstionem de tot amplissimis et talibus viris, indicium Vettio, præmia amplissima; Quibus rebus omnium mortalium non voluntate, sed convicio repudiatis fregerisne in carcere cervices ipsi illi Vettio, ne quod indicium corrupti indicii exstaret eiusque sceleris in te ipsum quæstio flagitaretur? * *

Et quoniam crebro usurpas legem te de alternis consiliis reiciendis tulisse, ut omnes intellegant te ne recte quidem facere sine scelere potuisse, quæro, cum lex esset æqua promulgata initio magistratus, multas jam alias tulisses, exspectarisne, dum C. Antonius reus fieret apud Cn. Lentulum Clodianum, et, posteaquam ille est reus factus, statim tuleris " quicumque tuam post legem reus factus esset," ut homo consularis exclusus miser puncto temporis spoliaretur beneficio

Et æquitate legis tuæ. Dices familiaritatem tibi fuisse cum Q. Maximo. Præclara defensio facinoris tu i! Nam Maximi quidem summa laus est sumptis inimicitiis, suscepta causa, quæsitore consilioque delecto commodiorem inimico suo condicionem reiectionis dare noluisse. Nihil Maximus fecit alienum aut sua virtute aut illis viris clarissimis, Paullis, Maxi- Cicero's Time, pp. Cit. P. Ill), it is mis, Africanis, quorum gloriam hujus virtute renovatam non modo speramus, verum etiam jam videmus; Tua fraus, tuum maleficium, tuum scelus illud est, te id, quod promulgasses misericordiæ nomine, ad crudelitatis tempus distulisse. Ac nunc quidem C. Antonius hac una re miseriam suam consolatur, quod imagines patris et fratris sui fratrisque filiam non in familia, sed in carcere collocatam audire maluit quam videre.

XII. E t quoniam pecunias aliorum despicis, de tuis divitiis intolerantissime gloriaris, volo, uti mihi respondeas, fecerisne fœdera tribunus pl. Cum civitatibus, cum regibus, cum tetrarchis, erogarisne pecunias ex ærario tuis legibus, eripuerisne partes illo tempore carissimas partim a Cæsare, partim a publicanis. Quæ cum ita sint, quæro ex te, sisne ex pauperrimo dives factus illo ipso anno, quo lex lata est de pecuniis repetundis acerrima, ut omnes intellegere possent a * te non modo nostra acta, quos tyrannos vocas, sed etiam amicissimi tui legem esse contemptam; Apud quem tu etiam nos criminari soles, qui illi sumus amicissimi, cum tu ei contumeliosissime totiens male dicas, quotiens te illi adfinem esse dicis.

Atque etiam illud scire ex te cupio, quo consilio aut qua mente feceris, ut in epulo Q. Arri, familiaris mei, cum toga pulla accumberes; Quem umquam videris, quem audieris; Quo exemplo, quo more feceris. Dices supplicationes te illas non probasse. Optime; Nullæ fuerint supplicationes. Videsne me nihil de anni illius causa, nihil de eo, quod tibi commune cum summis viris esse videatur, sed de tuis propriis sceleribus ex te quærere? Nulla supplicatio fuerit. Cedo, quis umquam cenarit atratus. Ita enim illud epulum est funebre, ut munus sit funeris, epulæ quidem ipsæ dignitatis.

XIII. Sed omitto epulum populi Romani, festum diem argento, veste, omni apparatu ornatuque ambitu (63..).

Tuæ? Hunc tu morem ignorabas? Numquam epulum videras, numquam puer aut adulescens inter cocos fueras? Fausti, adulescentis nobilissimi, paulo ante ex epulo magnificentissimo famem illam veterem tuam non expleras? Quem accumbere atratum videras? Dominum cum toga pulla et ejus amicos ante convivium? Quæ tanta te tenuit amentia, ut, nisi id fecisses, quod fas non fuit, nisi violasses templum Castoris, nomen epuli, oculos civium, morem veterem, ejus, qui te invitarat, auctoritatem, parum putares testificatum esse supplicationes te illas non putare?

XIV. Quæro etiam illud ex te, quod privatus admisisti, in quo certe jam tibi dicere non licebit cum clarissimis viris causam* tuam esse conjunctam, postulatusne sis lege Licinia et Junia; Edixeritne C. Memmius prætor ex ea lege, ut adesses die tricensimo; Cum is dies venisset, fecerisne, quod in hac re publica non modo factum antea numquam est, sed in omni memoria est omnino inauditum, appellarisne tribunos pi., ne causam diceres — levius dixi; Quamquam id ipsum esset et novum et non ferendum — sed appellarisne nominatim pestem illius anni, furiam patriæ, tempestatem rei publicæ, Clodium. Qui tamen cum jure, cum more, cum potestate judicium impedire non posset, rediit ad illam vim et furorem suum ducemque se militibus tuis præbuit. In quo ne quid ame dictum in te potius putes quam abs te esse quæsitum, nullum onus imponam mihi testimonii; Quæ mihi brevi tempore ex eodem isto loco video esse dicenda, servabo teque non arguam, sed, ut in ceteris

Rebus feci, rogabo. Quæro ex te, Vatini, num quis in hac civitate post urbem conditam tribunos pl. Appellarit, ne causam diceret, num quis reus in * 6 tribunal sui quæsitoris escenderit eumque vi deturbarit, subsellia dissiparit, urnas deiecerit, eas denique omnes res in judicio disturbando commiserit, quarum rerum causa judicia sunt constituta; Sciasne tum fugisse Memmium, accusatores esse tuos de tuis tuorumque manibus ereptos, judices quæstionum de proximis tribunalibus esse depulsos, in foro, luce, inspectante populo Romano quæstionem, magistratus, morem majorum, leges, judices, reum, pœnam esse sublatam; Hæc omnia sciasne diligentia C. Memmi publicis tabulis esse notata atque testata? Atque illud etiam quæro, cum, posteaquam es postulatus, ex legatione redieris, ne quis te judicia defugere arbitraretur, teque, cum tibi, utrum velles, liceret, dictitaris causam dicere maluisse, qui consentaneum fuerit, cum legationis perfugio uti noluisses, appellatione improbissima te ad auxilium nefarium confugisse.

XV. E t quoniam legationis tuæ facta mentio est, volo audire de te, quo tandem senatus consulto legatus sis. De gestu intellego, quid respondeas; Tua lege, * 6 dicis. Esne igitur patriæ certissimus parricida? Spectarasne id, ut patres conscripti ex re publica funditus tollerentur? Ne hoc quidem senatui relinquebas, quod nemo umquam ademit, ut legati ex ejus ordinis auctoritate legarentur? Adeone tibi sordidum consilium publicum visum est, adeo adflictus senatus, adeo misera et prostrata res publica, ut non nuntios pacis ac belli, non oratores, non interpretes, non bellici consilii auctores, non ministros muneris provincialis senatus more majorum deligere posset?

Eripueras senatui provinciæ decernendæ potestatem, imperatoris deligendi judicium, ærarii dispensationem, quæ numquam sibi populus Romanus appetivit, qui numquam ad se summi consilii gubernationem transferre conatus est. Age, factum est horum aliquid in aliis; Raro, sed tamen factum est, ut populus deligeret imperatorem; Quis legatos umquam audivit sine senatus consulto? Ante te nemo, post continuo fecit idem in duobus prodigiis rei publicæ Clodius; Quo etiam majore es malo mactandus, quod non solum facto tuo, sed etiam exemplo rem publicam vulnerasti neque tantum ipse es improbus, sed etiam alios docere voluisti. Ob hasce omnes res sciasne te severissimorum hominum Sabinorum, fortissimorum virorum Marsorum et Pælignorum, tribulium tuorum, judicio notatum, nec post Romam conditam præter te tribulem quemquam tribum Sergiam perdidisse.

Atque illud etiam audire de te cupio, quare, cum ego legem de ambitu tulerim ex senatus consulto, tulerim sine vi, tulerim salvis auspiciis, tulerim salva lege Ælia et Fufia, tu eam esse legem non putes, præsertim cum ego legibus tuis, quoquo modo latæ sunt, paream; Cum mea lex dilucide vetet busque invitis amore in te incredibili quodam C. Cæsaris omnia, quæ velis, consecuturum, ecquid audieris, ecquisnam tibi dixerit C. Cæsarem nuper Aquileiæ, cum de quibusdam esset mentio facta, dixisse se C. Alfium præteritum permoleste tulisse, quod in homine summam fidem probitatemque cognosset, graviterque etiam se ferre prætorem aliquem esse factum, qui a suis rationibus dissensisset; Tum quæsisse quendam, de Vatinio quem ad modum ferret; IllumrespondisseVatiniumin tribunatu gratis nihil fecisse; Qui omnia in pecunia posuisset, honore

Animo æquo carere debere. Quodsi ipse, qui te suæ dignitatis augendæ causa, periculo tuo, nullo suo delicto, ferri præcipitem est facile passus, tamen te omni honore indignissimum judicat, si te vicini, si adfines, si tribules ita oderunt, ut repulsam tuam triumphum suum duxerint, si nemo aspicit, quin ingemescat, nemo mentionem facit, quin exsecretur, si vitant, fugiunt, audire de te nolunt, cum viderunt, tamquam auspicium malum detestantur, si cognati respuunt, tribules exsecrantur, vicini metuunt, adfines erubescunt, strumæ denique ab ore improbo demipublicumpopuli, senatus, universorum hominum rusticanorum: quid est, quam ob rem præturam potius exoptes quam mortem, præsertim cum popularem te velis esse neque ulla re populo gratius facere possis?

Sed ut aliquando audiamus, quam copiose mihi ad rogata respondeas, concludam jam interrogationem meam teque in extremo pauca de ipsa causa rogabo.

XVII. Quæro, quæ tanta in te vanitas, tanta levitas fuerit, ut in hoc judicio T. Annium isdem verbis laudares, quibus eum verbis laudare et boni viri et boni cives consuerunt, cum in eundem nuper ab eadem illa tæterrima furia productus ad populum cupidissime falsum testimonium dixeris. An erit hæc optio et potestas tua, ut, cum Clodianas operas et facinerosorum hominum et perditorum manum videris, Milonem dicas, id quod in contione dixisti, gladiatoribus et bestiariis obsedisse rem publicam; Cum autem ad tales viros veneris, non audeas civem singulari virtute, fide, constantia vituperare? Sed, cum T. Annium tanto opere laudes et clarissimo viro non nullam laudatione tua labeculam adspergas (in illorum enim numero mavult T. Annius esse, qui ate vituperantur), verum tamen quæro, cum in re publica administranda T. Annio cum P. Sestio consiliorum omnium societas fuerit (id quod non solum bonorum, verum etiam improborum judicio declaratum es t; Est enim reus uterque ob eandem causam et eodem crimine, alter die dicta ab eo, quem tu unum * 6 improbiorem esse quam te numquam soles confiteri, alter tuis consiliis, illo tamen adiuvante) — quæro, qui possis eos, quos crimine conjungis, testimonio diiungere.

Extremum illud est, quod mihi abs te responderi velim, cum multa in Albinovanum de prævaricatione diceres, dixerisne nec tibi placuisse nec oportuisse Sestium de vi reum fieri; Quavis lege, quovis crimine accusandum potius fuisse; Eti am illud dixeris, causam Milonis, fortissimi viri, conjunctam cum hoc existimari; Quæ pro me a Sestio facta sint, bonis esse grata. Non coarguo inconstantiam orationis ac testimonii tui (quas enim hujus actiones probatas bonis esse dicis, in eas plurimis verbis testimonium dixisti; Quicum autem ejus causam periculumque conjungis, eum summis laudibus extulisti); Sed hoc quæro, num P. Sestium, qua lege accusandum omnino fuisse negas, ea lege condemnari putes oportere, aut, si te in testimonio consuli noles, ne quid tibi auctoritatis ame tributum esse videatur, dixerisne in eum testimonium de vi, quem negaris reum omnino de vi fieri debuisse. " Mihi ante oculos obversatur rei publicæ dignitas,

Index