I.... Jamne vides, belua, jamne sentis quæ sit hominum querella frontis tuæ? Nemo queritur Syrum nescio quem de grege noviciorum factum esse consulem; Non enim nos color iste servilis, non pilosæ genæ, non dentes putridi deceperunt: oculi, supercilia, frons, voltus denique totus, qui sermo quidam tacitus mentis est, hic in fraudem homines impulit; Hic eos, quibus eras ignotus, decepit, fefellit, induxit. Pauci ista tua lutulenta vitia noramus; Pauci tarditatem ingenii, stuporem debilitatemque linguæ; Numquam erat audita vox in foro; Numquam periculum factum consilii; Nullum non modo inlustre, sed ne notum quidem factum aut militiæ aut domi. Obrepsisti ad honores errore hominum, commendatione fumosarum imaginum, quarum simile
Habes nihil præter colorem. Is mihi etiam gloriatur se omnis magistratus sine repulsa ad sectum? Mihi ista licet de me vera cum gloria prædicare; Omnis enim honores populus Romanus mihi ipsi, non nomini detulit. Nam tu cum quæstor es factus, etiam qui te numquam viderant, tamen illum honorem nomini mandabant tuo; Ædilis es factus: Piso est a populo Romano factus, non iste Piso; Prætura item majoribus delata est tuis; Noti erant illi mortui: te vivum nondum noverat quisquam. Me cum quæstorem in primis, ædilem priorem, prætorem primum cunctis suffragiis populus Romanus faciebat, homini ille honorem, non generi, moribus, non majoribus meis, virtuti perspectæ,
Non auditæ nobilitati deferebat. Nam quid ego de consulatu loquar, parto vis, anne gesto? Miserum me! Cum hac me nunc peste atque labe confero! Sed nihil comparandi causa loquar, ac tamen ea, quæ sunt longissime disiuncta, comprehendam: tu consul es renuntiatus — nihil dicam gravius quam quod omnes fatentur — impeditis rei publicæ temporibus, dissidentibus consulibus, cum hoc non recusares eis, aquibus dicebare consul, quin te luce dignum non putarent, nisi nequior quam Gabinius exstitisses: me cuncta Italia, me omnes ordines, me universa
Civitas non prius tabella quam voce priorem consulem declaravit.
II. Sed omitto, ut sit factus uterque nostrum; Sit sane Fors domina campi: magnificentius est dicere quem ad modum gesserimus consulatum quam quem ad
Modum ceperimus. Ego Kalendis Januariis senatum et bonos omnis legis agrariæ maximarumque largitionum metu liberavi; Ego agrum Campanum, si dividi non oportuit, conservavi; Si oportuit, melioribus auctoribus reservavi; Ego in C. Rabirio perduellionis reo annis ante me consulem interpositam senatus auctoritatem sustinui contra invidiam atque defendi; Ego adulescentis bonos et fortis, sed usos ea condicione fortunæ, ut, si essent magistratus adepti, rei publicæ statum convolsuri viderentur, meis inimicitiis, nulla senatus mala gratia, comitiorum ratione privavi;
Ego Antonium eon legam, cupidum provinciæ, multa in re publica molientem patientia atque obsequio meo mitigavi; Ego provinciam Galliam senatus auctoritate exercitu et pecunia instructam et ornatam quam cum Antonio commutavi, quod ita existimabam tempora rei publicæ ferre, in contione deposui reclamante populo Romano; Ego L. Catilinam, cædem senatus, interitum urbis non obscure, sed palam
Molientem, egredi ex urbe jussi, ut, aquo legibus non poteramus, mœnibus tuti esse possemus; Ego tela extremo mense consulatus mei intenta jugulis civitatis de conjuratorum nefariis manibus extorsi; Ego faces jam accensas ad hujus urbis incendium comprehendi,
Protuli, exstinxi; III. me Q. Catulus, princeps hujus ordinis et auctor publici consilii, frequentissimo senatu parentem patriæ nominavit; Mihi hic vir clarissimus, qui propter te sedet, L. Gellius, his audientibus civicam coronam deberi are publica dixit; Mihi togato senatus, non ut multis bene gestæ, sed ut nemini conservatæ rei publicæ singulari genere supplicationis deorum immortalium templa patefecit; Ego cum in contione abiens magistratu dicere a tribuno plebis prohiberer ea quæ constitueram, cum is mihi tantum modo ut jurarem permitteret, sine ulla dubitatione juravi rem publicam atque hanc
Urbem mea unius opera esse salvam, ac mihi populus Romanus universus illa in contione non unius diei gratulationem, sed æternitatem immortalitatemque donavit, cum meum jus jurandum tale atque tantum juratus ipse una voce et consensu approbavit; Quo quidem tempore is meus domum fuit e foro reditus, ut nemo, nisi qui mecum esset, civium esse in numero videretur. Atque ita est ame consulatus peractus, ut nihil sine consilio senatus, nihil non approbante populo Romano egerim, ut semper in rostris curiam, in senatu populum defenderim, ut multitudinem cum principibus, equestrem ordinem cum senatu conjunxerim. Exposui breviter consulatum meum. $ IV. Aude nunc, o furia, de tuo dicere! Cujus fuit initium ludi compitalicii, tum primum facti post L. Julium et C. Marcium consules, contra auctoritatem hujus ordinis: quos Q. Metellus — facio injuriam fortissimo viro mortuo, qui illum, cujus paucos paris hæc civitas tulit, cum hac importuna belua conferam — sed ille designatus consul, cum quidam tribunus plebis suo auxilio magistros ludos contra senatus consultum facere jussisset, privatus fieri vetuit, atque id, quod nondum potestate poterat, obtinuit auctoritate: tu, cum in Kalendas Januarias compitaliorum dies incidisset, Sex. Clodium, qui numquam antea prætextatus fuisset, ludos facere et prætextatum volitare passus es, hominem impurum ac non modo
Facie, sed etiam oculo tuo dignissimum. Ergo his fundamentis positis consulatus tui, triduo post inspectante et tacente te a fatali portento prodigioque rei publicæ lex Ælia et Fufia eversa est, propugnacula murique tranquillitatis atque otii; Conlegia, non ea solum, quæ senatus sustulerat, restituta, sed innumerabilia quædam nova ex omni fæce urbis ac servitio concitata. Ab eodem homine in stupris in- * 6 auditis nefariisque versato vetus illa magistra pudoris et modestiæ, censura, sublata est; Cum tu interim, bustum rei publicæ, qui te consulem tum Romæ dicis fuisse, verbo numquam significaris sententiam tuam tantis in naufragiis civitatis.
V. Nondum quæ feceris, sed quæ fieri passus sis dico; Neque vero multum interest, præsertim in consule, utrum ipse perniciosis legibus, improbis contionibus rem publicam vexet an alios vexare patiatur. An potest ulla esse excusatio, non dicam male sentienti, sed sedenti, cunctanti, dormienti in maximo rei publicæ motu consuli? Centum prope annos legem Æliam et Fufiam tenueramus, quadringentos judicium notionemque censoriam, quas leges ausus est non nemo improbus, potuit quidem nemo convellere; Quam potestatem minuere quo minus de moribus nostris quinto quoque anno judicaretur nemo tam effuse petulans conatus est.
Hæc sunt, o carnifex, in proœmio sepulta consulatus tui. Persequere continentis his funeribus dies: pro Aurelio tribunali, ne conivente quidem te, quod ipsum esset scelus, sed etiam hilarioribus oculis quam solitus eras intuente, dilectus servorum habebatur ab eo, qui nihil sibi umquam nec facere nec pati turpe esse duxit. Arma in templo Castoris, o proditor
Templorum omnium, vidente te constituebantur ab eo latrone, cui templum illud fuit te consule arx civium perditorum, receptaculum veterum Catilinæ militum, castellum forensis latrocinii, bustum legum omnium ac religionum. Erat non solum domus mea, sed totum Palatium, senatu, equitibus Romanis, civitate omni, Italia cuncta refertum, cum tu non modo ad eum Ciceronem — mitto enim domestica, quæ negari possunt; Hæc commemoro, quæ sunt palam — non modo, inquam, ad eum, cui primam comitiis tuis dederas tabulam prærogativæ, quem in senatu sententiam rogabas tertium, numquam aspirasti, sed omnibus consiliis, quæ ad me opprimendum parabantur, non interfuisti solum, verum etiam crudelissime præfuisti.
VI. Mihi vero ipsi coram genero meo, propinquo tuo, quæ dicere ausus es? Egere, foris esse Gabinium: sine provincia stare non posse; Spem habere a tribuno plebis, si tua consilia cum illo conjunxeris; Asenatu quidem desperasse: hujus te cupiditati obsequi, sicuti ego fecissem in conlega meo; Nihil esse quod præsidium consulum implorarem: sibi quemque consulere oportere. Atque hæc dicere vix audeo: vereor ne qui sit qui istius insignem nequitiam frontis involutam integumentis nondum cernat: dicam tamen: * 6
Ipse certe agnoscet et cum aliquo dolore flagitiorum suorum recordabitur. Meministine, cænum, cum ad te quinta fere hora cum C. Pisone venissem, nescio quo e gurgustio te prodire, involuto capite, soleatum? Et cum isto ore fœtido tæterrimam nobis popinam inhalasses, excusatione te uti valetudinis, quod diceres vinolentis te quibusdam medicaminibus solere curari? Quam nos causam cum accepissemus — quid enim facere poteramus? — Paulisper stetimus in illo ganearum tuarum nidore atque fumo; Unde tu nos cum improbissime respondendo, tum turpissime ructando ejecisti. Idem illo fere biduo productus in contionem ab eo, cui sic æquatum præbebas consulatum tuum, cum esses interrogatus quid sentires de consulatu meo, gravis auctor, Calatinus credo aliquis aut Africanus aut Maximus et non Cæsoninus Semiplacentinus Calventius, respondes, altero ad frontem sublato, altero ad mentum depresso supercilio, crudelitatem tibi non placere. VII. Hic te ille, homo dignissimus tuis laudibus, conlaudavit.
Crudelitatis tu, furcifer, senatum consul in contione condemnas? Non enim me, qui senatui parui: nam relatio illa salutaris et diligens fuerat consulis, animadversio quidem et judicium senatus: quæ cum reprehendis, ostendis qualis tu, si ita forte accidisset, fueris illo tempore consul futurus: stipendio, mehercule, et frumento Catilinam esse putasses juvandum.
Quid enim interfuit inter Catilinam et eum, cui tu senatus auctoritatem, salutem civitatis, totam rem publicam provinciæ præmio vendidisti? Quæ enim L. Catilinam conantem consul prohibui, ea P. Clodium facientem consules adiuverunt. Voluit ille senatum interficere, vos sustulistis; Leges incendere, vos abrogastis; Vim inferre patriæ, vos adiuvistis: quid est vobis consulibus gestum sine armis? Incendere illa conjuratorum manus voluit urbem: vos ejus domum, quem propter urbs incensa non est. Ac ne illi quidem, si habuissent vestri similem consulem, de urbis incendio cogitassent; Non enim se tectis privare voluerunt, sed his stantibus nullum domicilium sceleri suo fore putaverunt. Cædem illi civium, vos servitutem expetistis; Hic vos etiam crudeliores: huic enim populo ita fuerat ante vos consules libertas insita, ut ei mori potius quam servire
Præstaret. Illud vero geminum consiliis Catilinæ et Lentuli, quod me domo mea expulistis, Cn. Pompeium domum suam compulistis: neque enim me stante et manente in urbis vigilia neque resistente Cn. Pompeio, omnium gentium victore, umquam se illi rem publicam delere posse duxerunt. A me quidem * * etiam pœnas expetistis, quibus conjuratorum manes expiaretis; Omne odium, inclusum nefariis sensibus impiorum, in me profudistis; Quorum ego furori nisi cessissem, in Catilinæ busto vobis ducibus mactatus essem. Quod autem majus indicium exspectatis nihil inter vos et Catilinam interfuisse, quam quod eandem illam manum ex intermortuis Catilinæ reliquiis concitastis, quod omnis undique perditos conlegistis, quod in me carcerem effudistis, quod conjuratos armastis, quod eorum ferro ac furori meum corpus atque omnium bonorum vitam obicere voluistis?
VIII. Sed jam redeo ad præclaram illam contionem tuam. Tu es ille, cui crudelitas displicet? Qui, cum senatus luctum ac dolorem suum vestis mutatione declarandum censuisset, cum videres mærere rem publicam amplissimi ordinis luctu, o noster misericors, quid facis? Quod nulla in barbaria quisquam tyrannus — omitto enim illud, consulem edicere ut senatus consulto ne obtemperetur: quo fœdius nec fieri nec cogitari quicquam potest — ad misericordiam redeo ejus, cui nimis videtur senatus in conservanda patria
Fuisse crudelis: edicere est ausus cum illo suo pari, quem tamen omnibus vitiis superare cupiebat, ut senatus contra quam ipse censuisset ad vestitum rediret. Quis hoc fecit ulla in Scythia tyrannus, ut leos, quos luctu adficeret, lugere non sineret? Mærorem relinquis; Mæroris aufers insignia. Eripis lacrimas non consolando, sed minando. Quod si vestem non publico consilio patres conscripti sed privato officio aut misericordia mutavissent, tamen id his non licere per interdicta potestatis tuæ crudelitatis erat non ferendæ: cum vero id senatus frequens censuisset et omnes ordines reliqui jam ante fecissent, tu, ex tenebricosa propina consul extractus, cum illa saltatrice tonsa senatum populi Romani occasum atque interitum rei publicæ lugere vetuisti.
IX. Atque quærebat etiam paulo ante de me quid suo mihi opus fuisset auxilio; Cur non meis inimicis meis copiis restitissem: quasi vero non modo ego, qui multis sæpe auxilio fuerim, sed quisquam tam inops fuerit umquam qui isto non modo propugnatore tutiorem se, sed advocato aut astipulatore paratiorem
Fore putaret. Ego istius pecudis ac putidæ camis consilio scilicet aut præsidio volebam niti? Ab hoc ejecto cadavere quicquam mihi aut opis aut ornamenti expetebam? Consulem ego tum quærebam, consulem, inquam, non illum quidem, quem in hoc maiali invenire non possem, qui tantam rei publicæ causam gravitate et consilio suo tueretur, sed qui tamquam truncus atque stipes, si stetisset modo, posset sustinere tamen titulum consulatus. Cum enim esset omnis causa illa mea consularis et senatoria, auxilio mihi opus fuerat et consulis et senatus; Quorum alterum etiam ad perniciem meam erat a vobis consulibus conversum, alterum rei publicæ penitus ereptum. Ac tamen, si consilium exquiris meum, neque ego cessissem et me ipsa suo complexu patria tenuisset, si mihi cum illo bustuario gladiatore et tecum et cum
Conlega tuo decertandum fuisset. Alia enim causa præstantissimi viri, Q. Metelli, fuit, quem ego civem meo judic jocum deorum immortalium laude conjungo; Qui C. illi Mario, fortissimo viro et consuli et sextum consuli et ejus invictis legionibus, ne armis confligeret, cedendum esse duxit. Quod mihi igitur certamen esset hujus modi? Cum C. Mario scilicet aut cum aliquo pari an cum altero, barbato Epicureo, cum altero, Catilinæ lanternario consule? Neque hercule ego supercilium tuum neque conlegæ tui cymbala fugi; Neque tam fui timidus, ut, qui in maximis turbinibus ac fluctibus rei publicæ navem gubernassem salvamque in portu conlocassem, frontis tuæ nubeculam aut conlegæ tui contaminatum spiritum
Pertimescerem: alios ego vidi ventos; Alias prospexi animo procellas; Aliis impendentibus tempestatibus non cessi, sed his unum me pro omnium salute obtuli.
Itaque discessu tum meo omnes illi nefarii gladii de manibus crudelissimis exciderunt, cum quidem tu, o væcors et amens, cum omnes boni abditi inclusique mærerent, templa gemerent, tecta ipsa urbis lugerent, complexus es funestum illud animal ex nefariis stupris, ex civili cruore, ex omni scelerum importunitate conceptum, atque eodem in templo, eodem loci vestigio et temporis, arbitria non mei solum, sed patriæ funeris abstulisti.
X. Quid ego illorum dierum epulas, quid lætitiam et gratulationem tuam, quid cum tuis sordidissimis gregibus intemperantissimas perpotationes prædicem? Quis te illis diebus sobrium, quis agentem aliquid quod esset libero dignum, quis denique in publico vidit? Cum conlegæ tui domus cantu et cymbalis personaret cumque ipse nudus in convivio saltaret: in quo cum suum illum saltatorium versaret orbem, ne tum quidem fortunæ rotam pertimescebat. Hic autem non tam concinnus helluo nec tam musicus jacebat in suorum Græcorum fœtore atque vino, quod quidem istius in illis rei publicæ luctibus quasi aliquod Lapitharum aut Centaurorum convivium ferebatur; In quo nemo potest dicere utrum iste plus biberit an vomuerit an effuderit.
Tune etiam mentionem facies consulatus aut te fuisse Romæ consulem dicere audebis? Quid? Tu in lictoribus et prætexta esse consulatum putas?
Quæ ornamenta etiam in Sex. Clodio te consule esse voluisti, his tu, Clodiane canis, insignibus consulatum declarari putas? Animo consulem esse oportet, consilio, fide, gravitate, vigilantia, cura, toto denique munere consulatus Omni officio tuendo, maximeque, id quod vis nominis ipsa præscribit, rei publicæ consulendo. An ego consulem esse putem qui senatum esse in re publica non putavit, et sine eo consilio consulem numerem, sine quo Romæ ne reges quidem esse potuerunt? Etenim illa jam omitto; Cum servorum dilectus haberetur in foro, arma in templum Castoris luce et palam comportarentur, id autem templum, sublato aditu, revolsis gradibus, a conjuratorum reliquiis atque a Catilinæ pr æcum equites Romani relegarentur, viri boni lapidibus e foro pellerentur, senatui non solum juvare rem publicam, sed ne lugere quidem liceret; Cum civis is, quem hic ordo adsentiente Italia cunctisque gentibus conservatorem patriæ judicarat, nullo judicio, nulla lege, nullo more, servitio atque armis pelleretur, non dicam auxilio vestro, quod vere licet dicere, sed certe silentio, tum Romæ fuisse consules quisquam ex-
Istim abit? Qui latrones igitur, si quidem vos consules? Qui prædones, qui hostes, qui proditores, qui tyranni nominabuntur?
XI. Magnum nomen est, magna species, magna
Dignitas, magna maiestas consulis: non capiunt angustiæ pectoris tui, non recipit levitas ista, non egestas animi; Non infirmitas ingenii sustinet, non insolentia rerum secundarum tantam personam, tam gravem, tam severam. Seplasia me hercule, ut dici audiebam, te ut primum aspexit, Campanum consulem repudiavit. Audierat D ecios M agios et de Taurea illo Vibellio aliquid acceperat: in quibus si moderatio illa, quæ in nostris solet esse consulibus, non fuit, at fuit pompa, fuit species, fuit incessus 2.'> saltem Seplasia dignus et Capua. Gabinium denique si vidissent nvirum vestri illi unguentarii, citius agnovissent: erant illi compti capilli et madentes cincinnorum fimbriæ et fluentes purpurissatæque buccæ, dignæ Capua, sed illa vetere: nam hæc quidem, quæ nunc est, splendidissimorum hominum, fortissimorum virorum, optimorum civium mihique amicissimorum multitudine redundat; Quorum Capuæ te prætextatum nemo aspexit qui non gem eret desiderio mei, cujus consilio cum universam rem publicam tum illam ipsam urbem meminerant esse servatam. M e inaurata statua donarant; Me patronum unum asciverant; Am ese habere vitam, fortunas, liberos arbitrabantur; Me et præsentem contra latrocinium tuum suis decretis legatisque defenderant et absentem principe Cn. Pompeio referente et de corpore rei publicæ tuorum scelerum tela
Revellente revocarant. An tum eras consul, cum in Palatio mea domus ardebat, non casu aliquo, sed ignibus iniectis instigante te? Ecquod in hac urbe majus umquam incendium fuit cui non consul subvenerit? At tu illo ipso tempore apud socrum tuam prope a meis ædibus, cujus domum ad meam exhauriendam patefeceras, sedebas, non exstinctor, sed auctor incendii, et ardentis faces furiis Clodianis pæne ipse consul ministrabas.
XII. An vero reliquo tempore consulem te quisquam duxit? Quisquam tibi paruit? Quisquam in curiam venienti adsurrexit? Quisquam consulenti respondendum putavit? Numerandus est ille annus denique in re publica, cum obmutuisset senatus, judicia conticuissent, mærerent boni, vis latrocinii vestri tota urbe volitaret neque civis unus ex civitate, sed ipsa civitas tuo et Gabinii sceleri furorique cessisset?
Ac ne tum quidem emersisti, lutulente Cæsonine, ex miserrimis naturæ tuæ sordibus, cum experrecta tandem virtus clarissimi viri celeriter et verum amicum et optime meritum civem et suum pristinum morem requisivit; Neque est ille vir passus in ea re publica, quam ipse decorarat atque auxerat, diutius * 6 vestrorum scelerum pestem rnorari; Cum tamen ille, qualiscumque est, qui est ab uno te improbitate victus, Gabinius, conlegit ipse se, vix, sed conlegit tamen et contra suum Clodium primum simulate, deinde non libenter, ad extremum tamen pro Cn. Pompeio vere vehementerque pugnavit; Quo quidem in spectaculo mira populi Romani æquitas era t: uter eorum perisset, tamquam lanista, in ejus modi pari lucrum fieri putabat, immortalem vero quæstum, si uterque
Cecidisset. Sed ille tamen agebat aliquid: tuebatur auctoritatem summi viri; Erat ipse sceleratus, erat gladiator: cum scelerato tamen et cum pari gladiatore pugnabat. Tu, scilicet homo religiosus et sanctus, fœdus, quod meo sanguine in pactione provinciarum iceras, frangere noluisti; Caverat enim sibi ille sororius adulter, ut, si tibi provinciam, si exercitum, si pecuniam ereptam ex rei publicæ visceribus dedisset, omnium suorum scelerum socium te adiutoremque præberes. Itaque in illo tumultu fracti fasces, ictus ipse, cotidie tela, lapides, fugæ; Deprehensus denique cum ferro ad senatum is, quem ad Cn. Pompeium interimendum conlocatum fuisse constabat.
XIII. Ecquis audivit non modo actionem aliquam aut relationem, sed vocem omnino aut querellam tuam? Consulem tune te fuisse putas, cujus in im-
Perio, qui rem publicam senatus auctoritate servarat* qui omnis omnium gentium partis tribus triumphis devinxerat, is se in publico, is denique in Italia tuto statuit esse non posse? An tum eratis consules, cum, quacumque de re verbum facere cœperatis aut referre ad senatum, cunctus ordo reclamabat ostendebatque nihil esse vos acturos, nisi prius de me rettulissetis? Cum vos quamquam fœdere obstricti tenebamini, tamen cupere vos diceretis, sed lege
Impediri? Quæ lex privatis hominibus esse lex non videbatur, inusta per servos, incisa per vim, imposita per latrocinium, sublato senatu, pulsis e foro bonis omnibus, capta re publica, contra omnis leges nullo scripta more: hanc qui se metuere dicerent, hos consules non dicam animi hominum, sed fasti ulli ferre possunt? Nam si illam legem non putabatis, quæ erat contra omnis leges indemnati civis atque integri capitis bonorumque tribunicia proscriptio, ac tamen obstricti pactione tenebamini, quis vos non modo consules, sed liberos fuisse putet, quorum mens fuerit oppressa præmio, lingua astricta mercede? Sin illam vos soli legem putabatis, quisquam vos consules tunc fuisse aut nunc esse consularis putet, qui ejus civitatis, in qua in principum numero voltis esse, non leges, non instituta, non mores, non jura
Noritis? An cum proficiscebamini paludati in provincias vel emptas vel ereptas, consules vos quisquam putavit? Itaque, credo, si minus frequentia sua vestrum egressum ornando atque celebrando, at ominibus saltem bonis, ut consules, non tristissimis, ut hostis ac proditores, prosequebantur. Sed certe id dicaro, quod sentio, — cum tantis a vobis, patres conscripti, beneficiis adfectus sim tantisque honoribus, non modo illam calamitatem esse non duco, sed, si quid mihi potest are publica esse seiunctum, quod vix potest, privatim ad meum nomen augendum, optandam dico mihi fuisse illam expeten-
Damque fortunam; Atque ut tuum lætissimum diem cum tristissimo meo conferam, utrum tandem bono viro et sapienti optabilius putas sic exire e patria, ut omnes sui cives salutem, incolumitatem, reditum precentur, quod mihi accidit, an, quod tibi proficiscenti evenit, ut omnes exsecrarentur, male precarentur, unam tibi illam viam et perpetuam esse vellent? Mihi, me dius fidius, in tanto omnium mortalium odio, justo præsertim et debito, quævis fuga quam ulla provincia esset optatior.
XV. Sed perge porro. Nam si illud meum turbulenconferam reliqua, quæ in te dedecoris plena fuerunt,
In me dignitatis? Me Kalendis Januariis, qui dies post obitum occasumque vestrum rei publicæ primus inluxit, frequentissimus senatus, concursu Italiæ, referente clarissimo ac fortissimo viro, P. Lentulo, consentiente atque una voce revocavit; Me idem senatus exteris nationibus, me legatis magistratibusque nostris auctoritate sua, consularibus litteris, non, ut tu Insuber dicere ausus es, orbatum patria, sed, ut senatus illo ipso tem pore appellavit, civem servatoremque rei publicæ com m en davit; Ad meam unius hominis salutem senatus auxilium omnium civium cuncta ex Italia, qui rem publicam salvam esse vellent, consulis voce et litteris implorandum pu ta v it; Mei capitis conservandi causa Romam uno tem pore quasi signo dato Italia tota con ven it; Lentuli, præstanti ssim i viri atque optim i consulis, Cn. Pom peii, clarissimi atque invictissimi civis, ceterorumque principum civitatis celeberrimæ et gra tissim æ contiones fu eru n t; De me senatus ita decrevit Cn. Pompeio auctore et ejus sententiæ principe, ut, si quis im pe disset reditum meum, in hostium numero putaretur, eisque verbis ea de me senatus auctoritas declarata est, ut nemini sit triumphus honorificentius quam mihi salus restitutioque perscripta; De me cum omnes magistratus prom ulgassent præter unum prætorem, aquo non fuit postulandum, fratrem inimici mei, præterque duos de lapide emptos tribunos, legem comitiis centuriatis tulit P. Lentulus consul de conlegæ Q. M etelli sententia, quem mecum eadem res publica, quæ in tribunatu ejus diiunxerat, in consulatu virtute optimi atque justissim i viri
Sapientiaque coi junxit. Quæ lex quem ad modum * * non immanitatem, non scelera prædico: mox, si videbitur, ut cum fure, ut cum sacrilego, ut cum sicario disputabo; Nunc meam spoliatam fortunam conferam cum florente fortuna imperatoris — quis umquam provinciam cum exercitu obtinuit qui nullas ad senatum litteras miserit? Tantam vero provinciam cum tanto exercitu, Macedoniam præsertim, quam tantæ barbarorum gentes attingunt, ut semper Macedonicis imperatoribus idem fines provinciæ fuerint qui gladiorum atque pilorum; Ex qua aliquot prætorio imperio, consulari quidem nemo rediit, qui incolumis fuerit, quin triumphant. Est hoc novum: multo illud magis: appellatus est hic volturius illius provinciæ, si dis placet, imperator.
XVII. Ne tum quidem, Paule noster, tabellas cum laurea Romam mittere audebas? " Misi," inquit. Quis umquam recitavit? Quis ut recitarentur postulavit? Nihil enim mea jam refert, utrum tu, conscientia oppressus scelerum tuorum nihil umquam ausus sis scribere ad eum ordinem, quem despexeras, quem adflixeras, quem deleveras, an amici tui tabellas abdiderint idemque silentio suo temeritatem atque audaciam tuam condemnarint. Atque haud scio an malim te videri nullo pudore fuisse in litteris mittendis an amicos tuos plus habuisse pudoris et consilii quam aut te videri pudentiorem fuisse quam soles aut tuum factum non esse condemnatum judicio amicorum.
Quod si non tuis nefariis in hunc ordinem contumeliis in perpetuum tibi curiam præclusisses, quid tandem erat actum aut gestum in tua provincia de quo ad senatum cum gratulatione aliqua scribi abs te oporteret? Vexatio Macedoniæ? An oppidorum turpis amissio? An sociorum direptio? An agrorum depopulatio? An munitio Thessalonicæ? An obsessio militaris viæ? An exercitus nostri interitus ferro, fame, frigore, pestilentia? Tu vero, qui ad senatum nihil scripseris, ut in urbe nequior es inventus quam Gabinius, sic in provincia paulo tamen quam
Ille demissior; Nam ille gurges atque helluo, natus abdomini suo, non laudi et gloriæ, cum equites Romanos in provincia, cum publicanos nobiscum et voluntate et dignitate conjunctos omnis fortunis, multos fama vitaque privasset, cum egisset aliud nihil illo exercitu nisi ut urbis depopularetur, agros vastaret, exhauriret domos, ausus est — quid enim ille non audeat? — Asenatu supplicationem per litteras postulare.
XVIII. O di immortales! Tune etiam atque adeo vos, geminæ voragines scopulique rei publicæ, vos meam fortunam deprimitis? Vestram extollitis? Cum de me ea senatus consulta absente facta sint, eæ contiones habitæ, is motus fuerit municipiorum et coloniarum omnium, ea decreta publicanorum, ea conlegiorum, ea denique generum ordinumque omnium, quæ non modo ego optare numquam auderem, sed cogitare non possem, vos autem sem pi ternas
Fœdissimæ turpitudinis notas subieritis? An ego, si te et Gabinium cruci suffixos viderem, majore adficerer lætitia ex corporis vestri laceratione, quam adficior ex famæ? Nullum est supplicium putandum, quo adfici casu aliquo etiam boni viri fortesque possunt; Atque hoc quidem etiam isti tui dicunt voluptarii Græci, quos utinam ita audires, ut erant audien di; Numquam te in tot flagitia ingurgitasses; Verum audis in præsepibus, audis in stupris, audis in cibo et vino — sed dicunt isti ipsi, qui mala dolore, bona voluptate definiunt, sapientem, etiam si in Phalaridis tauro inclusus succensis ignibus torreatur, dicturum tam en suave illud esse seque ne tantulum quidem commoveri: tantam virtutis vim esse voluerunt, ut non posset esse umquam vir bonus non beatus. Quæ est
Igitur pœna? Quod supplicium? Id mea sententia, quod accidere nemini potest nisi nocenti, suscepta fraus, im pedita et oppressa mens, bonorum odium, nota inusta senatus, amissio dignitatis. XIX. N ec mihi ille M. Regulus, quem Karthaginienses resectis palpebris inligatum in machina vigilando necaverunt, supplicio videtur adfectus, nec C. Marius, quem Italia servata ab illo demersum in Minturnensium paludibus, Africa devicta ab eodem expulsum et naufragum vidit: fortunæ enim ista tela sunt, non culpæ; Supplicium autem est pœna peccati. Neque vero ego, si umquam vobis mala precarer, quod sæpe feci — in quo di immortales meas preces audiverunt, — morbum aut mortem aut cruciatum precarer. Thyestea est ista exsecratio poetæ volgi animos, non sapientium moventis, ut tu " naufragio expulsus, uspiam
Saxis fixus asperis, evisceratus latere penderes," ut ait ille
Tabo, i Non ferrem omnino moleste, si ita accidisset; Sed id tamen esset humanum. M. Marcellus, qui ter consul fuit, summa virtute, pietate, gloria militari, periit in mari: qui tamen ob virtutem in gloria et laude vivit: in fortuna quadam est illa mors, non in pœna putanda. Quæ est igitur pœna? Quod supplicium? Quæ saxa? Quæ cruces? Esse duo duces in provinciis populi Romani, habere exercitus, appellari imperatores; Horum alterum sic fuisse infirmatum conscientia scelerum et fraudium suarum, ut ex ea provincia, quæ fuerit ex omnibus una maxime triumphalis, nullam sit ad senatum litteram mittere ausus. Ex qua provincia modo vir omni dignitate ornatissimus, L. Torquatus, magnis rebus gestis me referente ab senatu imperator est appellatus; Unde his paucis annis Cn. D ol abellæ, C. Luculli justissimos triumphos vidimus, ex ea ate imperatore nuntius ad senatum adlatus est nullus. Ab altero adlatæ litteræ, recitatæ, relatum ad
Senatum: di immortales! Idne ego optarem, ut inimicus meus ea, qua nemo umquam, ignominia notaretur? U t senatus is, qui in eam jam benignitatis consuetudinem venit, ut eos, qui bene rem publicam gesserint, novis honoribus adficiat et numero dierum et genere verborum, hujus unius litteris nuntiantibus non crederet, postulantibus denegaret?
XX. His ego rebus pascor, his delector, his perfruor, quod de vobis hic ordo opinatur non secus ac de acerrimis hostibus; Quod vos equites Romani, quod ceteri ordines, quod cuncta civitas od it; Quod nem o bonus, nem o denique civis est, qui modo se civem esse mem inerit, qui vos non oculis fugiat, auribus respuat, animo aspernetur, recordationem
Denique ipsam eojisulatus vestri perhorrescat. Hæc ego sem per de vobis expetivi, hæc optavi, hæc precatus sum: plura etiam acciderunt quam vellem: nam ut am it teretis exercitum, numquam hercule op tavi;
Illud etiam accidit præter optatum meum, sed valde ex voluntate: mihi enim numquam venerat in mentem furorem et insaniam optare vobis, in quam incidistis.
Atqui fuit optandum; Me tamen fugerat deorum immortalium has esse in impios et consceleratos pœnas certissimas. Nolite enim ita putare, patres conscripti, ut in scena videtis, homines consceleratos impulsu deorum terreri furialibus tædis ardentibus: sua quemque fraus, suum facinus, suum scelus, sua audacia de sanitate ac mente deturbat; Hæ sunt
Impiorum furiæ, hæ flammæ, hæ faces. Ego te non væcordem, non furiosum, non mente captum, non tragico illo Oreste aut Athamante dementiorem putem, qui sis ausus primum facere — nam id est caput, — deinde paulo ante Torquato, gravissimo et sanctissimo viro, premente confiteri te provinciam Macedoniam, in quam tantum exercitum trans amissa maxima parte exercitus, sit hoc infelicitatis tu æ: dimittendi vero exercitus quam potes adferre causam? Quam potestatem habuisti? Quam legem? Quod senatus consultum? Quod jus? Quod exemplum? Quid est aliud furere? Non cognoscere homines, non cognoscere leges, non senatum, non civitatem? Cruentare corpus suum leve est; Major hæc est vitæ, famæ, salutis suæ
Volneratio. Si familiam tuam dimisisses, quod ad neminem nisi ad ipsum te pertineret, amici te constringendum putarent: præsidium -tu rei publicæ, custodiam provinciæ, injussu populi Romani senatusque dimisisses, si tuæ mentis compos fuisses?
XXI. Ecce tibi alter, effusa jam maxima præda, quam ex fortunis publicanorum, quam ex agris urbibusque sociorum exhauserat, cum partim ejus prædæ profundæ libidines devorassent, partim nova quædam et inaudita luxuries, partim etiam in illis locis, ubi omnia diripuit, emptiones, ad hunc Tusculani montem exstruendum: cum jam egeret, cum illa ejus intermissa intolerabilis ædificatio constitisset, se ipsum, fascis suos, exercitum populi Romani, nomen interdictumque deorum immortalium, responsa sacerdotum, auctoritatem senatus, jussa populi Romani, nomen ac dignitatem imperii
Regi Ægyptio vendidit; Cum finis provinciæ tantos haberet, quantos voluerat, quantos optarat, quantos pretio mei capitis emerat, eis se tenere non potuit: exercitum eduxit ex Syria. Qui licuit extra provinciam? Præbuit se mercennarium comitem regi Alexandrino.
Quid hoc turpius? In Ægyptum venit; Signa contulit cum Alexandrinis. Quando hoc bellum aut hic ordo aut populus susceperat? Cepit Alexandriam. Quid aliud exspectamus a furore ejus nisi ut ad senatum tantis de rebus gestis litteras
Mittat? Hic si mentis esset suæ, nisi pœnas patriæ disque immortalibus eas, quæ gravissimæ sunt, furore atque insania penderet, ausus esset — mitto exire de provincia, educere exercitum, bellum sua sponte gerere, in regnum injussu populi Romani aut senatus accedere, quæ cum plurimæ leges veteres tum lex Cornelia maiestatis, Julia de pecuniis repetundis planissime vetat; Sed hæc omitto: ille si non acerrime fureret, auderet, quam provinciam P. Lentulus, amicissimus huic ordini, cum et auctoritate senatus et sorte haberet, interposita religione sine ulla dubitatione deposuisset, eam sibi asciscere, cum, etiam si religio non impediret, mos majorum tamen et exempla et gravissimæ legum pœnæ vetarent?
XXII. Et quoniam fortunarum contentionem facere cœpimus, de reditu Gabinii omittamus; Quem etsi sibi ipse præcidit, ego tamen os ut videam hominis exspecto: tuum, si placet, reditum cum meo conferamus. Ac meus quidem is fuit, ut a Brundisio usque Romam agmen perpetuum totius Italiæ viderit; Neque enim regio ulla fuit nec municipium neque præfectura aut colonia, ex qua non ad me publice venerint gratulatum. Quid dicam adventus meos? Quid effusiones hominum ex oppidis? Quid concursus ex agris patrum familias cum coniugibus ac liberis? Quid eos dies, qui quasi deorum immortalium festi atque sollemnes apud omnis sunt
Adventu meo redituque celebrati? Unus ille dies mihi quidem immortalitatis instar fuit, cum in patriam redii, cum senatum egressum vidi populumque universum, cum mihi ipsa Rpma prope convolsa sedibus suis ad complectendum conservatorem suum progredi visa es t; Quæ me ita accepit, ut non modo omnium generum, ætatum, ordinum omnes viri ac mulieres omnis fortunæ ac loci, sed etiam mœnia ipsa viderentur et tecta urbis ac tem pla lætari; Me consequentibus diebus in ea ipsa domo, qua tu me expuleras, quam expilaras, quam incenderas, pontifices, consules, patres conscripti conlocaverunt mihique, quod ante me nemini, pecunia publica ædificandam domum censuerunt.
Habes reditum meum; Confer nunc vicissim tuum, quando quidem amisso exercitu nihil incolume domum præter os illud tuum pristinum rettulisti: qui primum qua veneris cum laureatis tuis lictoribus quis scit? Quos tu Mæandros, dum omnis solitudines persequeris, quæ deverticula flexionesque quæsisti? Quod te municipium vidit? Quis amicus invitavit? Quis hospes aspexit? Nonne tibi nox erat pro die,
Solitudo pro frequentia, caupona pro oppido? Non ut redire ex M acedonia nobilis imperator, sed ut mortuus infamis referri videretur.
X XIII. Romam vero ipsam, o fam iliæ, non dicam Calpurniæ, sed Calventiæ, neque hujus urbis, sed Placentini municipii, neque paterni generis, sed bracca tæ cognationis dedecus, quem ad modum ingressus es? Quis tibi non dicam horum aut civium ceterorum, sed tuorum legatorum obviam venit?
M ecum enim L. Flaccus, vir tua legatione indignissimus atque eis consiliis, quibus mecum in consulatu meo.Conjunctus fuit ad conservandam rem publicam, dignior, mecum fuit tum, cum te quidam non longe a porta cum lictoribus errantem visum esse narraret; Scio item virum fortem in primis, belli ac rei militaris peritum, familiarem meum, Q. Marcium, quorum tu legatorum opera in prœlio imperator appellatus eras, cum longe afuisses, adventu isto tuo domi fuisse otiosum. Sed quid ego numero qui tibi obviam non
Venerint? Quin dico venisse pæne neminem, ne de officiosissima quidem natione candidatorum, cum volgo essent et illo ipso et multis ante diebus admoniti et rogati. Togulæ lictoribus ad portam præsto fu eru n t; Quibus illi acceptis sagula reiecerunt, cater- * 6 vam imperatori suo novam præbuerunt. Sic iste a tanto exercitu tantæ provinciæ triennio post M acedonicus imperator in urbem se intulit, ut nullius negotiatoris obscurissimi reditus umquam fuerit desertior; In quo me tam en, qui esset paratus ad se defendendum, reprehendit: cum ego eum Cælimontana introisse dixissem, sponsione me, ni Esquilina introisset, homo promptus lacessivit; Quasi vero id aut ego scire debuerim aut vestrum quisquam audierit aut ad rem pertineat qua tu porta introieris, modo ne triumphali, quæ porta Macedonicis semper consulibus ante te patuit. Tu inventus es qui consulari imperio præditus ex M acedonia non triumphares.
XXIV. A t audistis, patres conscripti, philosophi vocem: negavit se triumphi cupidum umquam fuisse. O scelus, o pestis, o labes! Cum exstinguebas senatum, vendebas auctoritatem hujus ordinis, addicebas tribuno plebis consulatum tuum, rem publicam evertebas, prodebas caput et salutem meam mercede provinciæ, si triumphum non cupiebas, cujus tandem te rei cupiditate arsisse defendes? Sæpe enim vidi, qui et mihi et ceteris cupidiores provinciæ viderentur, triumphi nomine tegere atque celare cupiditatem suam: hoc D. Silanus consul in hoc ordine, hoc meus etiam conlega dicebat; Neque enim quisquam potest exercitum cupere aperteque petere, ut non prætexat
Cupiditatem triumphi. Quod si te senatus populusque Romanus aut non appetentem aut etiam recusantem bellum suscipere, exercitum ducere cœgisset, tam en erat angusti animi atque demissi justi triumphi honorem dignitatem que contem nere * nam ut levitatis est inanem aucupari rumorem et omnis umbras etiam falsæ gloriæ consectari, sic est animi lucem splendoremque fugientis justam gloriam, qui est fructus veræ virtutis honestissimus, repudiare; Cum vero non modo non postulante atque cogente, sed invito atque oppresso senatu, non modo nullo populi Romani studio, sed nullo ferente suffragium libero, provincia tibi ista manupretium fuerit eversæ per te et perditæ civitatis, cumque omnium tuorum scelerum hæc pactio exstiterit, ut, si tu totam rem publicam nefariis latronibus tradidisses, M acedonia tibi ob eam rem quibus tu velles finibus traderetur, cum exhauriebas ærarium, cum orbabas Italiam juventute, cum mare vastissimum hiem e transibas, si triumphum contem nebas, quæ te, prædo, amentissime, nisi prædæ ac rapinarum cupiditas tam cæca rapiebat?
Non est integrum Pompeio consilio jam uti tuo. Erravit enim; Non gustarat istam tuam philosophiam: ter jam homo stultus triumphavit. Crasse, pudet me tui: quid est quod confecto per te formidolosissimo bello coronam illam lauream tibi tanto opere decerni volueris asenatu? P. M etelle, C. Curio, L. Afrani, cur hunc non audistis tam doctum hominem, tam eruditum, prius quam in istum errorem induceremini? C. ipsi Pomptino, necessario meo, jam non est integrum; Religionibus enim susceptis impeditur. O stultos Camillos, Curios, Fabricios, Calatinos, Scipiones, Marcellos, M aximos! A mentem Paulum! Rusticum Marium 1 Nullius consilii patres horum amborum consulum, qui trium pha rint!
XXV. Sed quoniam præterita mutare non possumus, quid cessat hic homullus, ex argilla et luto fictus Epicurus, dare hæc præclara præcepta sapientiæ clarissimo et summo imperatori, genero suo? Fertur ille vir, mihi crede, gloria; Flagrat, ardet cupiditate justi et magni trium phi; Non didicit eadem ista quæ tu. M itte ad eum libellum; Et si jam ipse coram congredi poteris, meditare quibus verbis incensam illius cupiditatem comprimas atque restinguas: valebis apud hominem volitantem gloriæ cupiditate vir moderatus et constans, apud indoctum eruditus, apud generum socer; Dices enim, ut es homo factus ad persuadendum, concinnus, perfectus, politus ex schola: " Quid est, Cæsar, quod te supplicationes totiens jam
6 C. Julius Cæsar, now in Gaul. Decretæ tot dierum tanto opere delectent? In quibus homines errore ducuntur, quas di neglegunt, qui, ut noster divinus ille dixit Epicurus, neque propitii cuiquam esse solent neque irati." Non facies fidem scilicet, cum hæc disputabis; Tibi enim et esse et fuisse videbit iratos.
V ertes te ad alteram scholam; Disseres de trium pho: " Quid tandem habet iste currus? Quid vincti ante currum duces? Quid simulacra oppidorum? Quid aurum? Quid argentum? Quid legati in equis et tribuni? Quid clamor militum? Quid tota illa pompa? Inania sunt ista, mihi crede, delectam enta pæne puerorum, captare plausus, vehi per urbem, conspici velle; Quibus ex rebus nihil est quod solidum tenere, nihil quod referre ad voluptatem corporis
Possis: quin tu me vides, qui, ex qua provincia T. Flamininus, L. Didius, innumerabiles alii levitate et cupiditate commoti triumpharunt, ex ea sic redii, ut ad portam Esquilinam M acedonicam lauream conculcarim, ipse cum hominibus quindecim male vestitis ad portam Cælimontanam sitiens pervenerim; Quo in loco mihi libertus præclaro imperatori domum ex hac die biduo ante conduxerat; Quæ vacua si non fuisset, in campo Martio mihi tabernaculum conlocassem. Nummus interea mihi, Cæsar, neglectis ferculis triumphalibus domi manet et man eb it: rationes ad ærarium continuo,
B Lex Julia de Repetundis. Sicut lex tua jubebat, detuli, neque alia ulla in re legi tuæ parui; Quas rationes si cognoris, intelleges nemini plus quam mihi litteras profuisse; Ita enim sunt perscriptæ scite et litterate, ut scriba, ad ærarium qui eas rettulit, perscriptis rationibus, secum ipse, caput sinistra manu perfricans, commurmuratus sit:
Ratio quidem hercle apparet, argentum οίχεται." Hac tu oratione non dubito quin illum jam escendentem in currum revocare possis.
XXVI. O tenebræ, lutum, sordes, o paterni generis oblite, materni vix mem or! Ita nescio quid istuc fractum, humile, demissum, sordidum, inferius etiam est, quam ut M ediolanensi præcone, avo tuo, dignum esse videatur. L. Crassus, homo sapientissimus nostræ civitatis, specillis prope scrutatus est Alpis, ut, ubi hostis non erat, ibi triumphi causam aliquam quæreret; Eadem cupiditate vir summo ingenio præditus, C. Cotta, nullo certo hoste flagravit: eorum neuter triumphavit, quod alteri illum honorem conlega, alteri mors præripuit. Inrisa est abs te paulo ante M. Pisonis cupiditas triumphandi, aqua te longe dixisti abhorrere; Qui etiam si minus magnum bellum gesserat, ut abs te dictum est, tam en istum honorem contem nendum non putavit. Tu eruditior quam Piso, prudentior quam Cotta, abundantior consilio, ingenio, sapientia quam * *
" Plautus, Trinummus, ii. 4..
Crassus: ea contemnis, quæ illi idiotæ, ut tu ap-
Pellas, præclara duxerunt. Quod si reprehendis, quod cupidi coronæ laureæ fuerint, cum bella aut parva aut nulla gessissent, tu tantis nationibus subactis, tantis rebus gestis, minime fructum laborum tuorum, præmia periculorum, virtutis insignia contemnere debuisti. Neque vero contempsisti, sis licet Themista sapientior,sed os tuum ferreum senatus convitio verberari noluisti.
Jam vides, quoniam quidem ita egomet mihi fui inimicus, ut me tecum compararem, et digressum meum et absentiam et reditum ita longe tuo præstitisse, ut mihi illa omnia immortalem gloriam dederint, tibi sempiternam turpitudinem inflixerint.
Num etiam in hac cotidiana adsidua urbanaque vita splendorem tuum, gratiam, celebritatem domesticam, operam forensem, consilium, auxilium, auctoritatem, sententiam senatoriam nobis aut, ut verius dicam, cuiquam es infimo ac despicatissimo antelaturus?
XXVII. Age, senatus odit te, quod eum tu facere jure concedis, adflictorem ac perditorem non modo dignitatis et auctoritatis, sed omnino ordinis ac nominis sui; Videre equites Romani non possunt, quo ex ordine vir præstantissimus et ornatissimus, L. Ælius, est te consule relegatus; Plebs Romana perditum cupit, in cujus tu infamiam ea, quæ per * 6 latrones, per servos de me egeras, contulisti; Italia cuncta exsecratur, cujus idem tu superbissime
Decreta et preces repudiasti. Fac hujus odii tanti ac tam universi periculum, si audes: instant post hominum memoriam apparatissimi magnifieentissimique ludi, quales non modo numquam fuerunt, sed ne quo modo fieri quidem posthac possint possum ullo pacto suspicari: da te populo, committe ludis. Sibilum metuis? Ubi sunt vestræ scholæ? Ne id quidem est curare philosophi. Manus tibi ne adferantur? Dolor enim est malum, ut tu disputas; Existimatio, dedecus, infamia, turpitudo verba atque ineptiæ. Sed de hoc non dubito: non audebit accedere ad ludos. Convivium publicum non dignitatis causa inibit — nisi forte ut cum P. Clodio, hoc est, cum amoribus suis, cenet — sed plane animi sui causa: ludos nobis
Idiotis relinquet; Solet enim in disputationibus suis oculorum et aurium delectationi abdominis voluptates anteferre.
Nam quod vobis iste tantum modo improbus, crudelis, olim furunculus, nunc vero etiam rapax, quod sordidus, quod contumax, quod superbus, quod fallax, quod perfidiosus, quod impudens, quod audax esse videtur, nihil scitote esse luxuriosius, nihil libidi-
Nosius, nihil posterius, nihil nequius. Luxuriem autem nolite in isto hanc cogitare: est enim quædam, quamquam omnis est vitiosa atque turpis, tamen ingenuo ac libero dignior: nihil apud hunc lautum, nihil elegans, nihil exquisitum — laudabo inimicum — quin ne magno opere quidem quicquam præter libidines sumptuosum: toreuma nullum; Maximi calices, et ei, ne contemnere suos videatur, Placentini; Exstructa mensa non conchyliis aut piscibus, sed multa carne subrancida; Servi sordidati ministrant, non nulli etiam senes; Idem coquus, idem atriensis; Pistor domi nullus, nulla cella; Panis et vinum a propola atque de cupa; Græci stipati, quini in lectis, sæpe plures, ipse solus; Bibitur usque eo, dum de dolio ministretur. Ubi galli cantum audivit, avum suum revixisse pu tat; Mensam tolli jubet.
XXVIII. Dicet aliquis: unde tibi hæc nota sunt? Non mehercules contumeliæ causa describam quemquam, præsertim ingeniosum hominem atque eruditum, cui generi esse ego iratus, ne si cupiam quidem, possum. Est quidam Græcus, qui cum isto vivit, homo, ut vere dicam — sic enim cognovi — humanus, sed tam diu, quam diu cum aliis est aut ipse secum: is cum istum adulescentem jam tum hac dis irata fronte vidisset, non fastidivit ejus amicitiam, cum esset præsertim appetitus: dedit se in consuetudinem, sic ut prorsus una viveret, nec fere umquam ab eo discederet. Non apud indoctos sed, ut ego arbitror, in hominum eruditissimorum et humanissimorum cœtu loquor. Audistis profecto dici philosophos Epicureos omnis res, quæ sint homini expetendæ, voluptate metiri: rectene an secus, nihil ad nos, aut, si ad nos, nihil ad hoc tempus; Sed tamen lubricum genus orationis adulescenti
Non acriter intellegenti est sæpe præceps: itaque admissarius iste, simul audivit voluptatem a philosopho tanto opere laudari, nihil expiscatus est: sic suos sensus voluptarios omnis incitavit, sic ad illius hanc orationem adhinnivit, ut non magistrum virtutis, sed auctorem libidinis a se illum inventum arbitraretur. Græcus primo distinguere et dividere illa quem ad modum dicerentur: iste claudus, quem ad modum aiunt, pilam retinere; Quod acceperat, testificari, tabellas obsignare velle, Epicurum disertum dicere; Etenim dicit, ut opinor, se nullum bonum intellegere posse demptis corporis volup-
Tatibus. Quid multa? Græcus facilis et valde venustus nimis pugnax contra imperatorem populi Romani esse noluit.
XXIX. Est autem hic, de quo loquor, non philosophia solum, sed etiam ceteris studiis, quæ fere ceteros Epicureos neglegere dicunt, perpolitus; Poema porro facit ita festivum, ita concinnum, ita elegans, nihil ut fieri possit argutius; In quo reprehendat eum licet, si qui volet, modo leviter, non ut impurum, non ut improbum, non ut audacem, sed
Ut Græculum, ut adsentatorem, ut poetam. Devenit autem seu potius incidit in istum eodem deceptus supercilio, Græcus atque advena, quo tot sapientes et tanta civitas. Revocare se non poterat familiaritate implicatus et simul inconstantiæ famam verebatur. Rogatus, invitatus, coactus, ita multa ad istum de ipso quoque scripsit, ut omnis hominis libidines, omnia stupra, omnia cenarum conviviorumque genera, adulteria denique ejus delicatissimis
Versibus expresserit; In quibus, si qui velit, possit istius tamquam in speculo vitam intueri: ex quibus multa amultis lecta et audita recitarem, ni vererer ne hoc ipsum genus orationis, quo nunc utor, ab hujus loci more abhorreret: et simul de ipso, qui scripsit, detrahi nihil volo, qui si fuisset in discipulo comparando meliore fortuna, fortasse austerior et gravior esse potuisset; Sed eum casus in hanc consuetudinem scribendi induxit, philosopho valde indignam: si quidem philosophia, ut fertur, virtutis continet et officii et bene vivendi disciplinam; Quam qui profitetur, gravissimam sustinere mihi per-
Sonam videtur; Sed idem casus illum ignarum quid profiteretur, cum se philosophum esse diceret, istius impurissimæ atque intemperantissimæ pecudis cæno et sordibus inquinavit.
Qui modo cum res gestas consulatus mei con-
Laudasset,quæ quidem conlaudatio hominis turpissimi mihi ipsi erat pæne turpis, " non illa tibi " inquit " invidia nocuit, sed versus tui." Nimis magna pœna te consule constituta est sive malo poetæ sive libero. " Scripsisti enim: cedant arma togæ." Quid tum? " Hæc res tibi fluctus illos excitavit." At hoc nusquam opinor scriptum fuisse in illo elogio, quod te consule in sepulcro rei publicæ incisum est: velitis jubeatis, ut, quod M. Cicero versum fecerit, sed quod vindicarit.
XXX. Verum tamen, quoniam te non Aristarchum, sed Phalarin grammaticum habemus, qui non notam apponas ad malum versum, sed poetam armis persequare, scire cupio quid tandem in isto versu reprehendas: cedant arma togæ. '' Tuæ dicis " inquit " togæ summum imperatorem esse cessurum." Quid nunc te, asine, litteras doceam? Non opus est verbis, sed fustibus. Non dixi hanc togam, qua sum amictus, nec arma scutum aut gladium unius imperatoris, sed quia pacis est insigne et otii toga, contra autem arma tumultus atque belli, poetarum more cum locutus sum, hoc intellegi volui, bellum
Ac tumultum paci atque otio concessurum. Quære ex familiari tuo, Græco illo poeta: probabit genus ipsum et agnoscet neque te nihil sapere mirabitur. " At in altero illo " inquit " hæres: concedat * * laurea laudi." Immo me hercule, habeo tibi gratiam; Hærerem enim, nisi tu me expedisses. Nam eum tu timidus ac tremens tuis ipse furacissimis manibus detractam e cruentis fascibus lauream ad portam Esquilinam abiecisti, indicasti non modo amplissimæ, sed. Etiam minimæ laudi lauream concessisse. Atque ista oratione hoc tamen intellegi, scelerate, vis, Pompeium inimicum mihi isto versu esse factum; Ut, si versus mihi nocuerit, ab eo, quem is versus offenderit, videatur mihi pernicies esse quæsita.
Omitto nihil istum versum pertinuisse ad illum; Non fuisse meum, quem quantum potuissem multis sæpe orationibus scriptisque decorassem, hunc uno violare versu. Sed sit offensus. Primo nonne compensabit cum uno versiculo tot mea volumina laudum suarum? Quod si esset commotus, ad perniciemne non dicam amicissimi, non ita de sua laude meriti, non ita de re publica, non consularis, non senatoris, non civis, non liberi: in hominis caput ille tam crudelis propter versum fuisset?
XXXI. Tu quid, tu apud quos, tu de quo dicas intellegis? Complecti vis amplissimos viros ad tuum et Gabinii scelus, neque id occulte; Nam paulo ante dixisti me cum eis confligere, quos despicerem; Non attingere eos, qui plus possent,
Quibus iratus esse deberem. Quorum quidem — quis enim non intellegit quos dicas? — Quamquam non est causa una omnium, tam en est omnium mihi
Probata. M e Cn. Pompeius multis obsistentibus ejus erga me studio atque amori semper dilexit, semper sua conjunctione dignissimum judicavit, semper non modo incolumem, sed etiam amplissimum atque ornatissimum voluit esse. Vestræ fraudes, vestrum scelus, vestræ criminationes insidiarum mearum, illius periculorum, nefarie fictæ, simul eorum, qui familiaritatis licentia suorum improbissimorum sermonum domicilium in auribus ejus impulsu vestro conlocarant, vestræ cupiditates provinciarum effecerunt, ut ego excluderer, omnesque, qui me, qui illius gloriam, qui rem publicam salvam esse cupiebant, sermone atque aditu prohiberentur — quibus rebus est perfectum, ut illi plane stare in suo judicio non liceret, cum certi homines non studium ejus ame alienassent, sed auxilium
Retardassent. Nonne ad te L. Lentulus, qui tum erat prætor, non Q. Torquatus pater, non M. Lucullus venit? Qui omnes ad eum multique mortales oratum in Albanum obsecratumque venerant, ut ne meas fortunas desereret cum rei publicæ salute conjunctas: quos ille ad te et ad tuum conlegam remisit, ut causam publicam susciperetis, ut ad senatum referretis; Se contra armatum tribunum plebis sine publico consilio decertare nolle, consulibus ex senatus consulto rem publicam
Defendentibus se arma sumpturum. Ecquid, infelix, recordaris quid responderis? In quo illi omnes quidem, sed Torquatus præter ceteros furebat contumacia responsi tui, te non esse tam fortem, quam ipse Torquatus in consulatu fuisset, aut ego; Nihil opus esse armis, nihil contentione; Me posse rem publicam iterum servare, si cessissem; Infinitam cædem fore, si restitissem: deinde ad extremum, neque se neque generum neque conlegam suum tribuno plebis defuturum. Hic tu, hostis ac proditor, aliis me inimiciorem quam tibi debere esse dicis?
Ego C. Cæsarem non eadem de re publica sensisse quæ me scio; Sed tamen, quod jam de eo his audientibus sæpe di\i, me ille sui totius consulatus eorumque honorum, quos cum proximis communicavit, socium esse voluit, detulit, invitavit, rogavit: non sum — propter nimiam fortasse constantiæ cupiditatem — adductus ad causam; Non postulabam, ut ei carissimus essem, cujus ego ne beneficiis quidem sententiam meam tradidissem. Adducta res in certamen te consule putabatur, utrum quæ superiore anno ille gessisset manerent an rescinderentur. Quid loquar plura? Si tantum ille in me esse uno roboris et virtutis putavit, ut, quæ ipse gesserat, conciderent, si ego restitissem, cur ego non ignoscam, si anteposuit suam salutem
Meæ? Sed præterita mitto. M eut Cn. Pompeius omnibus studiis suis, laboribus, vitæ periculis complexus est, cum municipia pro me adiret, Italiæ fidem imploraret, P. Lentulo consuli, auctori salutis meæ, frequens adsideret, senatus sententiam præstaret, in contionibus non modo se defensorem salutis meæ, sed etiam supplicem pro me profiteretur, hujus voluntatis eum, quem multum posse intellegebat, mihi non inimicum esse cognorat, socium sibi et adiutorem C. Cæsarem adjunxit. Jam vides me tibi non inimicum, sed hostem, illis, quos describis, non modo non iratum, sed etiam amicum esse debere? Quorum alter, id quod meminero, semper æque mihi amicus fuit ac sibi, alter, id quod obliviscar, sibi aliquando amicior
Quam mihi. D einde hoc ita fit, ut viri fortes, etiam si ferro inter se comminus decertarint, tam en illud contentionis odium simul cum ipsa pugna armisque deponant; Neque me ille odisse potuit umquam, ne tum quidem, cum dissidebamus: habet hoc virtus, quam tu ne de facie quidem nosti, ut viros fortis species ejus et pulchritudo etiam in hoste posita delectet.
X X XIII. Equidem dicam ex animo, patres conscripti, quod sentio et quod vobis audientibus sæpe 234" jam dixi: si mihi numquam amicus C. Cæsar fuisset, si semper iratus, si semper aspernaretur amicitiam meam seque mihi implacabilem inexpiabilem que præberet, tam en ei, cum tantas res gessisset gereretque cotidie, non amicus esse non possem, cujus ego imperium, non Alpium vallum contra ascensum transgressionemque Gallorum, non Rheni fossam gurgitibus illis redundantem, Germanorum
Immanissimis gentibus obicio et oppono; Perfecit ille, ut si montes resedissent, amnes exaruissent, non naturæ præsidio, sed victoria sua rebusque gestis Italiam munitam haberemus. Sed cum me expetat, diligat, omni laude dignum putet, tu me a tuis inimicitiis ad sim ul tatem revocabis? Sic tuis sceleribus rei publicæ præterita fata refricabis? Quod quidem tu, qui bene nosses conjunctionem meam et Cæsaris, eludebas, cum am e trem entibus omnino labris, sed tam en cur tibi nomen non deferrem requirebas. Quamquam, quod ad me attinet,
Numquam istam imminuam curam infitiando tibi, tam en est mihi considerandum quantum illi tantis rei publicæ negotiis tantoque bello im pedito ego homo amicissimus sollicitudinis atque oneris imponam; Nec despero tam en, quamquam languet juventus nec perinde atque debebat in laudis et gloriæ cupiditate versatur, futuros aliquos qui abiectum hoc cadaver consularibus spoliis nudare non nolint, præsertim tam adflicto, tam inopi, tam infirmo, tam enervato reo; Qui te ita gesseris, ut tim eres ne indignus beneficio videreris, nisi ejus, aquo missus eras, simillimus exstitisses. A nobis labis imperii tui stragisque provinciæ? Quas quidem nos non vestigiis odorantes ingressus tuos, sed totis volutationibus corporis et cubilibus persecuti sumus; Notata a nobis sunt et prima illa scelera in adventu, cum, accepta pecunia a Dyrrachinis ob necem hospitis tui Pia toris, ejus ipsius domum devertisti, cujus sanguinem addixeras, eum que, servis symphoniacis et aliis muneribus acceptis, tim entem multumque dubitantem confirmasti et Thessalonicam fide tua venire jussisti: quem ne majorum quidem more supplicio adfecisti, cum miser ille securibus hospitis sui cervices subicere gestiret, sed ei medico, quem tecum tum eduxeras, imperasti, ut venas hominis in cid eret; Cum quidem tibi etiam accessio fuit ad necem Pia toris Pleuratus ejus com es, quem necasti verberibus summa senectute confectum. Idem que tu Rabocentum, Bessicæ gentis principem, cum te trecentis talentis regi Cotyi vendidisses, securi percussisti, cum ille ad te legatus in castra venisset et tibi magna præsidia auxilia a Bessis peditum equitumque polliceretur, neque eum solum, sed etiam ceteros legatos, qui simul venerant; Quorum omnium capita regi Cotyi vendidisti. D ense letis, quæ natio sem per obœdiens huic imperio etiam in illa omnium barbarorum defectione Macedoniam C. Sentio prætore tutata est, nefarium bellum et crudele intulisti, eisque cum fidelissimis sociis uti posses, hostibus uti acerrimis maluisti. Ita perpetuos defensores M acedoniæ vexatores ac prædatores effecisti: vectigalia nostra perturbarunt, urbis ceperunt, vastarunt agros, socios nostros in servitutem abduxerunt, familias abripuerunt, pecus abegerunt, Thessalonicensis, cum oppido desperassent, munire arcem cœgerunt.
XXX V. A te Jovis Urii fanum antiquissimum barbarorum sanctissimumque direptum es t; Tua scelera di immortales in nostros milites expiaverunt; Qui cum uno genere morbi adfligerentur neque se recreare quisquam posset, qui sem el incidisset, dubitabat nemo quin violati hospites, legati necati, pacati atque socii nefario bello lacessiti, fana vexata hanc tantam efficerent vastitatem.
Cognoscis ex particula parva scelerum et crude-
Litatis tuæ genus universum. Quid avaritiæ, quæ
" In 88. of criminibus infinitis implicata est, summam nunc explicem? Generatim ea, quæ maxim e nota sunt, dicam: nonne sestertium centiens et octogiens, quod quasi vasarii nomine in venditione mei capitis ascripseras, ex ærario tibi attributum, Romæ in quæstu reliquisti? Nonne, cum cc talenta tibi Apolloniatæ Romæ dedissent, ne pecunias creditas solverent, ultro Fufidium, equitem Romanum, hominem ornatissimum, creditorem debitoribus suis addixisti? Nonne, hiberna cum legato præfectoque tuo tradidisses, evertisti miseras funditus civitates, quæ non solum bonis sunt exhaustæ, sed etiam nefarias libidinum contum elias turpitudinesque subierunt? Qui modus tibi fuit frumenti æstimandi? Qui honorarii? Si quidem potest vi et metu extortum honorarium nominari. Quod cum peræque omnes, tum acerbissime Bœotii et Byzantii, Cherronesus et Thessalonica sensit. Unus tu dominus, unus æstimator, unus venditor tota in provincia per triennium frumenti omnis fuisti.
XXX VI. Quid ego rerum capitalium quæstiones, reorum pactiones, redem ptiones, acerbissimas damnationes, libidinosissimas liberationes proferam? Tantum locum aliquem cum mihi notum esse senseris, tecum ipse licebit quot in eo genere et quanta sint Fufidius. Crimina recordere. Quid? Illam armorum officinam ecquid recordaris, cum omni totius provinciæ pecore compulso pellium nomine omnem quæstum illum domesticum pate mumque renovasti? Videras enim grandis jam puer bello Italico repleri quæstu vestram domum, cum pater armis faciendis tuus præfuisset. Quid? Vectigalem provinciam, singulis rebus, quæcumque venirent, certo portorio imposito, servis tuis
Ate factam esse meministi? Quid? Centuriatus palam venditos? Quid? Per tuum servolum ordines adsignatos? Quid? Stipendium militibus per omnis annos a civitatibus, mensis palam propositis, esse numeratum? Quid illa in Pontum profectio et conatus tuus? Quid debilitatio atque abiectio animi tui, Macedonia prætoria nuntiata, cum tu non solum, quod tibi succederetur, sed quod Gabinio non succederetur, exsanguis et mortuus concidisti? Quid quæstor ædiliciis reiectis præpositus? Legatorum tuorum optimus abs te quisque violatus? Tribuni militares non recepti? M. Bæbius, vir fortis, inter-
Fectus jussu tuo? Quid? Quod tu totiens diffidens ac desperans rebus tuis, in sordibus, lamentis luctuque jacuisti? Quod populari illi sacerdoti sescentos ad bestias socios stipendiariosque misisti? Quod, cum sustentare vix posses mærorem tuum doloremque *
Decessionis, Samothraciam te primum, post inde Thasum cum tuis teneris saltatoribus et cum Autobulo, Athamante, Timocle, formosis fratribus, contulisti? Quod, inde te recipiens, in villa Euchadiæ, quæ fuit uxor Execesti, jacuisti mærens aliquot dies, atque inde obsoletus Thessalonicam omnibus inscientibus noctuque venisti? Quod, cum concursum plorantium ac tempestatem querellarum ferre non posses, in oppidum devium Berœam profugisti; Quo in oppido cum tibi spe falsa, quod Q. Ancharium non esse successurum putares, animos rumor inflasset, quo te modo ad tuam intemperantiam, scelerate, in novasti?
XXXVII. Mitto aurum coronarium, quod te diutissime torsit, cum modo velles, modo nolles. Lex enim generi tui et decerni et accipere vetabat nisi decreto triumpho: in quo tu, accepta tamen et devorata pecunia, ut in Achæorum centum talentis, evomere non poteras, vocabula tantum pecuniarum et genera mutabas. Mitto diplomata tota in provincia passim data; Mitto numerum navium summamque prædæ; Mitto rationem exacti imperatique frumenti; Mitto ereptam libertatem populis ac singulis, qui erant adfecti præmiis nominatim, quorum nihil est quod non sit lege Julia ne fieri liceat sanctum diligenter.
Ætoliam, quæ procul a barbaris disiuncta gentibus, * *
In sinu pacis posita, medio fere Græciæ gremio continetur, o Pœna et Furia sociorum! Decedens miseram perdidisti. Arsinœn, Stratum, Naupactum, ut modo tute indicasti, nobilis urbis atque plena;' Fateris ab bo stibus esse captas. Quibus autem hostibus? Nempe eis, quos tu Ambraciæ sedens, primo tuo adventu ex oppidis Agrianum atque Dolopum demigrare et aras et focos relinquere cœgisti. Hoc tu in exitu, præclare imperator, cum tibi ad pristinas cladis accessio fuisset Ætoliæ repentinus interitus, exercitum dimisisti, neque ullam pœnam, quæ tanto facinori deberetur, non maluisti subire quam numerum tuorum militum reliquiasque recognoscere.
XXXVIII. Atque ut duorum Epicureorum similitudinem in re militari imperioque videatis, Albucius, cum in Sardinia triumphasset, Romæ damnatus es t: hic cum similem exitum exspectaret, in Macedonia tropæa posuit; Eaque, quæ bellicæ laudis victoriæque omnes gentes insignia et monumenta esse voluerunt, noster hic præposterus imperator amissorum oppidorum, cæsarum legionum, provinciæ præsidio et reliquis militibus orbatæ ad sempiternum dedecus sui generis et nominis funesta indicia constituit; Idemque, ut esset quod in basi tropæorum inscribi incidique posset, Dyrrachium ut venit decedens, obsessus est ab eis ipsis militi-
Bus, quos paulo ante Torquato respondit beneficii
Causa a se esse dimissos; Quibus cum juratus adfirmasset se quæ deberentur postero die persoluturum, domum se abdidit; Inde nocte intempesta, crepidatus, veste servili navem conscendit Brundisiumque vitavit et ultimas Hadriani maris oras petivit: cum interim Dyrrachii milites domum, in qua istum esse arbitrarentur, obsidere cœperunt et, cum latere hominem putarent, ignis circumdederunt: quo metu commoti Dyrrachini profugisse noctu crepidatum imperatorem indicaverunt; Illi autem statuam istius persimilem, quam stare celeberrimo in loco voluerat, ne suavissimi hominis memoria moreretur, deturbant, adfligunt, comminuunt, dissipant. Sic odium, quod in ipsum attulerant, id in ejus imaginem ac simulacrum profuderunt.
Quæ cum ita sint — non enim dubito quin cum hæc, quæ excellunt, me nosse videas, non existimes mediam illam partem et turbam flagitiorum tuorum mihi esse inauditam, — nihil est quod me hortere, nihil quod invites. Admoneri me satis est; Admonebit autem nemo alius nisi rei publicæ tempus; Quod mihi quidem magis videtur quam tu umquam arbitratus es appropinquare: XXXIX. ecquid vides, ecquid sentis lege judiciaria lata quos posthac judices simus habituri? Neque legetur, quisquis voluerit, nec, quisquis * 6 noluerit, non legetur. Nulli conicientur in illum ordinem, nulli eximentur: non ambitio ad gratiam, non iniquitas ad æmulationem 1 conitetur: judices judicabunt ei, quos lex ipsa, non quos hominum libido delegerit. Quod cum ita sit, mihi crede, neminem invitum invitabis: res ipsa et rei publicæ tem pus aut me ipsum, quod nolim, aut alium quem piam aut invitabit aut dehortabitur.
Equidem, ut paulo ante dixi, non eadem supplicia esse in hominibus existimo, quæ fortasse plerique, damnationes, expulsiones, neces: denique nullam mihi pœnam videtur habere id, quod accidere innocenti, quod forti, quod sapienti, quod bono viro et civi potest. Dam natio ista, quæ in te flagitatur, obtigit P. Rutilio, quod specimen habuit hæc civitas innocentiæ: major mihi judicum et rei publicæ pœna illa visa est quam Rutilii. L, Opimius ejectus est e patria, is qui prætor et consul maximis rem publicam periculis lib erarat: non in eo cui facta est injuria, sed in eis, qui fecerunt, sceleris et conscientiæ pœna permansit. At contra bis Catilina absolutus es t; Emissus etiam ille auctor tuus provinciæ, cum stuprum Bonæ deæ pulvinaribus intulisset: quis fuit in tanta civitate qui illum incesto liberatum, non. eos, qui ita judicarint, pari
Scelere obstrictos arbitraretur? XL. An ego exspectem dum de te quinque et septuaginta tabellæ diribeantur, de quo jam pridem omnes mortales omnium generum, ætatum, ordinum judicaverunt? Quis enim te aditu, quis ullo honore, quis denique communi salutatione dignum putet? Omnes memoriam consulatus tui, facta, mores, faciem denique ac nomen are publica detestantur: legati, qui una fuere, alienati; Tribuni militum inimici; Centuriones, et si qui ex tanto exercitu reliqui milites exstant, non dimissi abs te, sed dissipati, te oderunt, tibi pestem exoptant, te exsecrantur. Achaia exhausta, Thessalia vexata, laceratæ Athenæ, Dyrrachium et Apollonia exinanita, Ambracia direpta, Parthini et Buli enses inlusi, Epirus excisa, Locri, Phocii, Bœotii exusti, Acarnania, Amphilochia, Perræbia Athamanumque gens vendita, Macedonia condonata barbaris, Ætolia amissa, Dolopes finiti mque montani oppidis atque agris exterminati, cives Romani, qui in eis locis negotiantur, te unum solum suum sociorumque depeculatorem, vexatorem, prædonem, hostem
Venisse senserunt. Ad horum omnium judicia tot atque tan ta domesticum judicium accessit sententiæ et damnationis tu æ: occultus adventus, furtivum iter per Italiam, introitus in urbem desertus ab amicis, nullæ ad senatum e provincia litteræ, nulla ex trinis æstivis gratulatio, nulla triumphi mentio: non modo quid gesseris, sed ne quibus in locis quidem fueris dicere audes. Ex illo fonte et rettulisses, cum ea abiecta ad portam reliquisti, tum nihil gesseras dignum honore, ubi exercitus? Ubi sumptus? Ubi imperium? Ubi illa uberrim a supplicationibus trium ph isque provincia? Sin autem aliquid speraveras, si cogitaras id, quod imperatoris nomen, quod laureati fasces, quod illa tropæa plena dedecoris et risus te com m en tatum esse declarant, quis te miserior, quis te damnatior, qui neque scribere ad senatum ate bene rem publicam esse gestam neque præsens dicere ausus es?
XLI. An tu mihi, cui semper ita persuasum fuerit, non eventis, sed factis cujusque fortunam ponderari, neque in tabellis paucorum judicum, sed in sententiis omnium civium famam nostram fortunamque pendere, te indem natum videri putas, quem socii, quem fœderati, quem liberi populi, quem stipendiarii, quem negotiatores, quem publicani, quem universa civitas, quem legati, quem tribuni militares, quem reliqui milites, qui ferrum, qui famem, qui morbum effugerunt, omni cruciatu dignissimum putent? Cui non apud senatum, non apud ullum ordinem, non apud equites Romanos, non in urbe, non in Italia, maximorum scelerum venia ulla ad ignoscendum dari possit? Qui se ipse oderit, qui metuat omnis, qui suam causam nemini com mittere audeat, qui se ipse condemnet?
Numquam ego sanguinem expetivi tuum; Nutnquam illud extrem um, quod potest esse improbis et probis commune, supplicium legis ac judicii, sed abiectum, contem ptum, despectum a ceteris, ate ipso desperatum et relictum, circumspectantem omnia, quicquid increpuisset pertimescentem, diffidentem tuis rebus, sine voce, sine libertate, sine auctoritate, sine ulla specie consulari, horrentem, trem entem, adulantem omnis videre te volui: vidi. Qua re si tibi evenerit quod metuis ne accidat, equidem non moleste feram; Sin id tardius forte fiet, fruar tam en tua indignitate, nec minus libenter metuentem videbo ne reus fias quam reum, nec minus lætabor, cum te sem per sordidum quam si paulisper sordidatum viderem.