II. DE PROVINCIIS CONSULARIBUS
I. Si quis vestrum, patres conscripti, exspectat, quas sim provincias decreturus, consideret ipse secum, qui mihi homines ex provinciis potissimum detrahendi sint; Non dubitabit, quid sentire me conveniat, cum, quid mihi sentire necesse sit, cogitarit. Ac si princeps eam sententiam dicerem, laudaretis profecto, si solus, certe ignosceretis; Etiamsi paulo minus utilis vobis sententia videretur, veniam tamen aliquam dolori meo tribueretis. Nunc vero, patres conscripti, non parva adficior voluptate, vel quod hoc maxime rei publicæ conducit, Syriam Macedoniamque decerni, ut dolor meus nihil a communi utilitate dissentiat, vel quod habeo auctorem P. Servilium, qui ante me sententiam dixit, virum clarissimum et cum in universam rem publicam, tum etiam erga meam salutem fide ac
Benevolentia singulari. Quodsi ille et paulo ante, et * 6 quotienscumque ei locus dicendi ac potestas fuit, Gabinium et Pisonem, duo rei publicæ portenta ac pæne funera, cum propter alias causas, tum maxime propter illud insigne scelus eorum et importunam in me crudelitatem non solum sententia sua, sed etiam verborum gravitate esse notandos putavit, quonam me animo in eos esse oportet, cujus illi salutem pro pignore tradiderunt ad explendas suas cupiditates? Sed ego in hac sententia dicenda non parebo dolori meo, non iracundiæ serviam. Quo animo unus quisque vestrum debet esse in illos, hoc ero; Præcipuum illum et proprium sensum doloris mei, quem tamen vos communem semper vobis mecum esse duxistis, a sententia dicenda amovebo, ad ulciscendi tempora reservabo.
II. Quattuor sunt provinciæ, patres conscripti, de quibus adhuc intellego sententias esse dictas: Galliæ duæ, quas hoc tempore uno imperio videmus esse conjunctas, et Syria et Macedonia, quas vobis invitis et oppressis pestiferi illi consules pro perversæ rei publicæ præmiis occupaverunt. Decernendæ nobis sunt lege Sempronia duæ. Quid est, quod possimus de Syria Macedoniaque dubitare? Mitto, quod eas ita partas habent ii, qui nunc optinent, ut non ante attigerint, quam hunc ordinem condemnarint, quam auctoritatem vestram e civitate exterminarint, quam fidem publicam, quam perpetuam populi Romani salutem, quam me ac meos omnes fœdissime crude-
Lissi meque vexarint. Omnia domestica atque urbana mitto, quæ tanta sunt, ut numquam Hannibal huic urbi tantum mali optarit, quantum illi effecerint; Ad ipsas venio provincias. Quarum Macedonia, quæ erat antea munita plurimorum imperatorum non turribus, sed tropæis, quæ multis victoriis erat jam diu triumphisque pacata, sic a barbaris, quibus est propter avaritiam pax erepta, vexatur, ut Thessalonicenses positi in gremio imperii nostri relinquere oppidum et arcem munire cogantur, ut via illa nostra, quæ per Macedoniam est usque ad Hellespontum militaris, non solum excursionibus barbarorum sit infesta, sed etiam castris Thræciis distincta ac notata. Ita gentes eæ, quæ, ut pace uterentur, vim argenti dederant præclaro nostro imperatori, ut exhaustas domos replere possent, pro empta pace bellum nobis prope justum intulerunt.
III. Jam vero exercitus noster ille superbissimo dilectu et durissima conquisitione collectus omnis interiit. Magno hoc dico cum dolore. Miserandum * in modum milites populi Romani capti, necati, deserti, dissipati sunt, incuria, fame, morbo, vastitate consumpti, ut, quod est indignissimum, scelus imperatoris pœna exercitus expiatum esse videatur. Atque hanc Macedoniam domitis jam gentibus finitimis barbariaque compressa pacatam ipsam per se et quietam tenui præsidio atque exigua manu etiam sine imperio per legatos nomine ipso populi Romani tuebamur; Quæ nunc consulari imperio atque exercitu ita vexata est, vix ut se possit diuturna pace recreare; Cum interea quis vestrum hoc non audivit, quis ignorat, Achæos ingentem pecuniam pendere L. Pisoni quotannis, vectigal ac portorium Dyrrachinorum totum in hujus unius quæstum esse conversum, urbem Byzantiorum vobis atque huic imperio fidelissimam hostilem in modum esse vexatam? Quo ille, posteaquam nihil exprimere ab egentibus, nihil ulla vi amiseris extorquere potuit, cohortes in hiberna misit; Iis præposuit, quos putavit fore diligentissimos satellites
Scelerum, ministros cupiditatum suarum. Omitto juris dictionem in libera civitate contra leges senatusque consulta, cædes relinquo, libidines prætereo, quarum acerbissimum exstat indicium et ad insignem memoriam turpitudinis et pæne ad justum odium imperii nostri, quod constat nobilissimas virgines se in puteos abieeisse et morte voluntaria necessariam turpitudinem depulisse. Nec hæc idcirco omitto, quod non gravissima sint, sed quia nunc sine teste dico.
IV. Ipsam vero urbem Byzantiorum fuisse referti simam atque ornatissimam signis quis ignorat? Quæ illi, exhausti sumptibus bellisque maximis, cum omnes Mithridaticos impetus totumque Pontum armatum effervescentem in Asiam atque erumpentem orea repulsum et cervicibus interclusum suis sustinerent, tum, inquam, Byzantii et postea signa illa et reliqua urbis ornamenta sanctissime custodita tenue-
Runt; Te imperatore infelicissimo et tæterrimo, Cæsonine Calventi, civitas libera et pro eximiis suis beneficiis asenatu et a populo Romano liberata sic spoliata atque nudata est, ut, nisi C. Vergilius legatus, vir fortis et innocens, intervenisset, unum signum Byzantii ex maximo numero nullum haberent. Quod fanum in Achaia, qui locus aut lucus in Græcia tota tam sanctus fuit, in quo ullum simulacrum, ullum ornamentum reliquum sit? Emisti a fœdissimo tribuno pl. Tum in illo naufragio hujus urbis, quam tu idem, qui gubernare debueras, everteras, tum, inquam, emisti grandi pecunia, ut tibi de pecuniis creditis jus in liberos populos contra senatus consulta et contra legem generi tui dicere liceret. Id emptum ita vendidisti, ut aut jus non diceres aut bonis cives
Romanos everteres. Quorum ego nihil dico, patres conscripti, nunc in hominem ipsum; De provincia disputo. Itaque omnia illa, quæ et sæpe audistis et tenetis animis, etiamsi non audiatis, prætermitto; Nihil de hac ejus urbana, quam ille præsens in mentibus vestris oculisque defixit, audacia loquor; Nihil de superbia, nihil de contumacia, nihil de crudelitate disputo. Lateant libidines ejus illæ tenebricosæ, quas fronte et supercilio, non pudore et temperantia contegebat; De provincia quod agitur, id disputo. Huic vos non summittetis, hunc diutius manere patiemini? Cujus, ut provinciam tetigit, sic fortuna cum improbitate certavit, ut nemo posset, utrum posterior an infelicior esset, judicare.
An vero in Syria diutius est Semiramis illa retinenda? Cujus iter in provinciam fuit ejus modi, ut rex Ariobarzanes consulem vestrum ad cædem faciendam tamquam aliquem Thræcem conduceret. Deinde adventus in Syria τη primus equitatus habuit interitum, post concisæ sunt optimæ cohortes. Igitur in Syria imperatore illo nihil aliud neque gestum neque actum est nisi pactiones pecuniarum cum tyrannis, decisiones, direptiones, latrocinia, cædes, cum palam populi Romani imperator instructo exercitu dexteram tendens non ad laudem milites hortaretur, sed omnia sibi et empta et emenda esse clamaret.
V. Jam vero publicanos miseros (me etiam miserum illorum ita de me meritorum miseriis ac dolore l) tradidit in servitutem Judæis et Syris, nationibus natis servituti. Statuit ab initio et in eo perseveravit, jus publicano non dicere; Pactiones sine ulla injuria factas rescidit, custodias sustulit; Vectigales multos ac stipendiarios liberavit; Quo in oppido ipse esset Cicero turns to Gabinius' governors hip of Syria. He aut quo veniret, ibi publicanum aut publicani servum esse vetuit. Quid multa? Crudelis haberetur, si in hostes animo fuisset eo, quo fuit in cives Romanos, ejus ordinis præsertim, qui est semper pro dignitate
Sua benignitate magistratus sustentatus. Itaque, patres conscripti, videtis non temeritate redemptionis aut negotii gerendi inscitia, sed avaritia, superbia, crudelitate Gabini pæne adflictos jam atque eversos publicanos; Quibus quidem vos in his angustiis ærarii tamen subveniatis necesse est; Etsi jam multis non potestis, qui propter illum hostem senatus, inimicissimum ordinis equestris bonorumque omnium non solum bona, sed etiam honestatem miseri deperdiderunt, quos non parsimonia, non continentia, non virtus, non labor, non splendor tueri potuit contra
Illius helluonis et prædonis audaciam. Quid? Qui se etiam nunc subsidiis patrimonii aut amicorum liberalitate sustentant, hos perire patiemur? An, si qui frui publico non potuit per hostem, hic tegitur ipsa lege censoria; Quem is frui non sinit, qui est, etiamsi non appellatur, hostis, huic ferri auxilium non oportet? Retinete igitur in provincia diutius eum, qui de sociis cum hostibus, de civibus cum sociis faciat pactiones, qui hoc etiam se pluris esse quam collegam putet, quod ille vos tristitia vultuque deceperit, ipse numquam se minus, quam erat, nequam esse simulant. Piso autem alio quodam modo gloriatur se brevi tempore perfecisse, ne Gabinius unus omnium nequissimus existimaretur.
VI. Hos vos de provinciis, si non aliquando deducendi essent, deripiendos non putaretis et has duplices pestes sociorum, militum clades, publicanorum ruinas, provinciarum vastitates, imperii maculas teneretis? At idem vos anno superiore hos eosdem revocabatis, cum vix in provincias pervenissent. Quo tempore si liberum vestrum judicium fuisset nec totiens dilata res nec ad extremum e manibus erepta, restituissetis, id quod cupiebatis, vestram auctoritatem iis, per quos erat amissa, revocatis et iis ipsis præmiis extortis, quæ erant pro scelere atque eversione patriæ con* * secuti. Qua e pœna si tum aliorum opibus, non suis, invitissimis vobis evolarunt, at aliam multo majorem gravioremque subierunt. Quæ enim homini, in quo aliqui si non famæ pudor at supplicii timor est, gravior pœna accidere potuit, quam non credi litteris iis, quæ rem publicam bene gestam in bello nuntiarent? Hoc statuit senatus, cum frequens supplicationem Gabinio denegavit, primum homini sceleribus flagitiis contaminatissimo nihil esse credendum, deinde a proditore atque eo, quem præsentem hostem rei publicæ cognosset, bene rem publicam geri non potuisse, postremo ne deos quidem immortales velle aperiri sua templa et sibi supplicari hominis impurissimi et sceleratissimi nomine. Itaque ille alter aut ipse est homo doctus et a suis Græcis subtilius eruditus, quibuscum jam in exostra helluatur, antea post siparium solebat, aut amicos habet prudentiores quam Gabinius, cujus nullæ litteræ proferuntur.
VII. Hosce igitur imperatores habebimus? Quorum alter non audet nos certiores facere, cur imperator appelletur, alterum, si tabellarii non cessarint, necesse est paucis diebus pæniteat audere. Cujus amici si qui sunt, aut si beluæ tam immani tamque tætræ possunt ulli esse amici, hac consolatione utuntur, etiam T. Albucio supplicationem hunc ordinem denegasse. Quod est primum dissimile, res in Sardinia cum mastrucatis latrunculis a proprætore una cohorte auxiliaria gesta et bellum cum maximis Syriæ gentibus et tyrannis consulari exercitu imperioque confectum. Deinde Albucius, quod asenatu petebat, ipse sibi in Sardinia ante decreverat. Constabat enim Græcum hominem ac levem in ipsa provincia quasi triumphasse, itaque hanc ejus temeritatem senatus
Supplicatione denegata notavit. Sed fruatur sane hoc solacio atque hanc insignem ignominiam, quoniam uni præter se inusta sit, putet esse leviorem, dum modo, cujus exemplo se consolatur, ejus exitum exspectet, præsertim cum in Albucio nec Pisonis libidines nec audacia Gabini fuerit ac tamen hac una plaga conciderit, ignominia senatus.
Atqui duas Gallias qui decernit consulibus duobus, hos retinet ambo; Qui autem alteram Galliam et aut Syriam aut Macedoniam, tamen alterum retinet et* * in utriusque pari scelere disparem condicionem facit. " Faciam," inquit, " illas prætorias, ut Pisoni et Gabinio succedatur statim." Si hic sinat! Tum enim tribunus intercedere poterit, nunc non potest. Itaque ego idem, qui nunc consulibus iis, qui designati erunt, Syriam Macedoniamque decerno, decernam easdem prætorias, ut et prætores annuas provincias habeant et eos quam primum videamus, quos animo æquo videre non possumus.
VIII. Sed, mihi credite, numquam succedetur illis, nisi cum ea lege referetur, qua intercedi de provinciis non licebit. Itaque hoc tempore amisso annus est integer vobis exspectandus, quo interiecto civium calamitas, sociorum ærumna, sceleratissimorum hominum impunitas propagatur.
Quodsi essent illi optimi viri, tamen ego mea sententia C. Cæsari succedendum nondum putarem. Qua de re dicam, patres conscripti, quæ sentio, atque illam interpellationem mei familiarissimi, qua paulo ante interrupta est oratio mea, non pertimescam. Negat me vir optimus inimiciorem Gabinio debere esse quam Cæsari; Omnem illam tempestatem, cui cesserim, Cæsare impulsore atque adiutore esse excitatam. Cui si primum sic respondeam, me communis utilitatis habere rationem, non doloris mei, possimne probare, cum id me facere dicam, quod exemplo fortissimorum et clarissimorum civium facere possim? An Ti. Gracchus (patrem dico, cujus utinam * * filii ne degenerassent a gravitate patria!) Tantam laudem est adeptus, quod tribunus pl. Solus ex toto illo collegio L. Scipioni auxilio fuit, inimicissimus et ipsius et fratris ejus Africani, juravitque in contione se in gratiam non redisse, sed alienum sibi videri dignitate imperii, quo duces essent hostium Scipione triumphante ducti, eodem ipsum duci, qui trium-
Ph asset? Quis plenior inimicorum fuit C. Mario? L. Crassus, M. Scaurus alieni, inimici omnes Metelli. At ii non modo illum inimicum ex Gallia sententiis suis non detrahebant, sed ei propter rationem Gallici belli provinciam extra ordinem decernebant. Bellum in Gallia maximum gestum est; Domitæ sunt a Cæsare maximæ nationes, sed nondum legibus, nondum jure certo, nondum satis firma pace devinctæ.
Bellum adfectum videmus et, vere ut dicam, pæne confectum, sed ita, ut, si idem extrema persequitur, qui inchoavit, jam omnia perfecta videamus, si succeditur, periculum sit, ne instauratas maximi belli
Reliquias ac renovatas audiamus. Ergo ego senator, inimicus, si ita vultis, homini, amicus esse, sicut semper fui, rei publicæ debeo. Quid? Si ipsas inimicitias depono rei publicæ causa, quis me tandem jure reprehendet, præsertim cum ego omnium meorum consiliorum atque factorum exempla semper ex summorum hominum factis mihi censuerim petenda.
IX. An vero M. ille Lepidus, qui bis consul et pontifex maximus fuit, non solum memoriæ testimonio, sed etiam annalium litteris et summi poetæ voce laudatus est, quod cum M. Fulvio collega, quo die censor est factus, homine inimicissimo, in campo statim rediit in gratiam, ut commune officium censuræ communi animo ac voluntate defenderent? Atque, ut vetera, quæ sunt innumerabilia,mittam, tuus pater, Philippe, nonne uno tempore cum suis inimicissimis in gratiam rediit? Quibus eum omnibus eadem res publica re-
Conciliavit, quæ alienarat. Multa prætereo, quod intueor coram hæc lumina atque ornamenta rei * * publicæ, P. Servilium et M. Lucullum. Utinam etiam L. Lucullus illic adsideret I1 Quæ fuerunt inimicitiæ in civitate graviores quam Lucullorum atque Servili? Quas in viris fortissimis non solum exstinxit rei publicæ utilitas dignitasque ipsorum, sed etiam ad amicitiam consuetudinemque traduxit. Quid? Q. Metellus Nepos nonne consul in templo Jovis optimi maximi permotus cum auctoritate vestra, tum illius P. Servili incredibili gravitate dicendi absens mecum summo suo beneficio rediit in gratiam? An ego possum huic esse inimicus, cujus litteris, fama, nuntiis celebrantur aures cotidie meæ novis nomi-
Nibus gentium, nationum, locorum? Ardeo, mihi credite, patres conscripti, — id quod vosmet de me existimatis et facitis ipsi, — incredibili quodam amore patriæ, qui me amor et subvenire olim impendentibus periculis maximis cum dimicatione capitis, et rursum, cum omnia tela undique esse intenta in patriam viderem, subire cœgit atque excipere unum pro universis. Hic me meus in rem publicam animus pristinus ac perennis cum C. Cæsare reducit, reconciliat, restituit in gratiam.
Quod volent denique homines existiment, nemini ego possum esse bene merenti de re publica non amicus. X. Etenim, si iis, qui hæc omnia flamma ac ferro delere voluerunt, non inimicitias solum, sed etiam bellum indixi atque intuli, cum partim mihi illorum familiares, partim etiam me defendente capitis judiciis essent liberati, cur eadem res publica, quæ me in amicos inflammare potuit, inimicis placare non possit? Quod mihi odium cum P. Clodio fuit, nisi quod perniciosum patriæ civem fore putabam, qui turpissima libidine incensus duas res sanctissimas, religionem et pudicitiam, uno scelere violasset? Num est igitur dubium ex iis rebus, quas is egit agitque cotidie, quin ego in illo oppugnando rei publicæ plus quam otio meo, non nulli in eodem defendendo suo
Plus otio quam communi prospexerint? Ego me a C. Cæsare in re publica dissensisse fateor et sensisse vobiscum; Sed nunc isdem vobis adsentior, cum quibus antea sentiebam. Vos enim, ad quos litteras L. Piso de suis rebus non audet mittere, qui Gabini litteras insigni quadam nota atque ignominia nova condemnastis, C. Cæsari supplicationes decrevistis numero ut nemini uno ex bello, honore ut omnino nemini. Cur igitur exspectem hominem aliquem, qui me cum illo in gratiam reducat? Reduxit ordo amplissimus, et ordo is, qui est et publici consilii et meorum omnium consiliorum auctor et princeps. Vos sequor, patres conscripti, vobis obtempero, vobis adsentior, qui, quamdiu C. Cæsaris consilia in re publica non maxime diligebatis, me quoque cum illo minus conjunctum videbatis; Postea ]uam rebus gestis mentes vestras voluntatesque mutastis, me non solum comitem esse sententiæ vestræ, sed etiam laudatorem vidistis.
XI. Sed quid est, quod in hac causa maxime homines admirentur et reprehendant meum consilium, cum ego idem antea multa decrerim, quæ magis ad hominis dignitatem quam ad rei publicæ necessitatem pertinerent? Supplicationem quindecim dierum decrevi sententia mea. Rei publicæ satis erat tot dierum quot C. Mario; Dis immortalibus non erat exigua eadem gratulatio quæ ex maximis bellis. Ergo ille cumulus dierum hominis est dignitati tributus. In quo ego, quo consule referente primum decem dierum est supplicatio decreta Cn. Pompeio Mithridate interfecto et confecto Mithridatico bello, et cujus sententia primum duplicata est supplicatio consularis (mihi enim estis adsensi, cum ejusdem Pompei litteris recitatis confectis omnibus maritimis terrestribusque bellis supplicationem dierum decem decrevistis), sum Cn. Pompei virtutem et animi magnitudinem admiratus, quod, cum ipse ceteris omnibus esset omni honore antelatus, ampliorem honorem alteri tribuebat, quam ipse erat consecutus. Ergo in illa supplicatione, quam ego decrevi, res ipsa tributa est dis immortalibus et majorum institutis et utilitati rei publicæ, sed dignitas verborum, honos et novitas et numerus dierum Cæsaris ipsius laudi gloriæque concessus est. Relatum est ad nos nuper de stipendio exercitus; Non decrevi solum, sed etiam, ut vos decerneretis, laboravi; Multa dissentientibus respondi; Scribendo adfui. Tum quoque homini plus tribui quam nescio cui necessitati. Illum enim arbitrabar etiam sine hoc subsidio pecuniæ retinere exercitum præda ante parta et bellum conficere posse; Sed decus illud et ornamentum triumphi minuendum nostra parsimonia non putavi. Actum est de decem legatis, quos alii omnino non dabant, alii exempla quærebant, alii tempus differebant, alii sine ullis verborum ornamentis dabant; In ea quoque re sic sum locutus, ut omnes intellegerent me id, quod rei publicæ causa sentirem, facere uberius propter ipsius Cæsaris dignitatem.
XII. At ego idem nunc in provinciis decernendis, qui illas omnes res egi silentio, interpellor, cum in superioribus causis hominis ornamenta fuerint, in hac me nihil aliud nisi ratio belli, nisi summa utilitas rei publicæ moveat. Nam ipse Cæsar quid est cur in provincia commorari velit, nisi ut ea, quæ per eum adfecta sunt, perfecta rei publicæ tradat? Amœnitas eum, credo, locorum, urbium pulchritudo, hominum nationumque illarum humanitas et lepos, victoriæ cupiditas, fimum imperii propagatio retinet. Quid illis terris asperius, quid incultius oppidis, quid nationibus immanius, quid porro tot victoriis præstabilius, quid Oceano longius inveniri potest? An reditus in patriam habet aliquam offensionem? Utrum apud populum, aquo missus, an apud senatum, aquo ornatus est? An dies auget ejus desiderium, an magis oblivionem, ac laurea illa magnis periculis parta amittit longo intervallo viriditatem? Quare, si qui hominem non diligunt, nihil est, quod eum de provincia devocent; Ad gloriam devocant, ad triumphum, ad gratulationem, ad summum honorem senatus, equestris
Ordinis gratiam, populi caritatem. Sed si ille hac tam eximia fortuna propter utilitatem rei publicæ frui non properat, ut omnia illa conficiat, quid ego senator facere debeo, quem, etiamsi ille aliud vellet, rei publicæ consulere oporteret?
Ego vero sic intellego, patres conscripti, nos hoc tempore in provinciis decernendis perpetuæ pacis habere oportere rationem. Nam quis hoc non sentit, omnia alia esse nobis vacua ab omni periculo atque
Etiam suspicione belli? Jam diu mare videmus illud immensum, cujus fervore non solum maritimi cursus, sed urbes etiam et viæ militares jam tenebantur, virtute Cn. Pompei sic a populo Romano ab Oceano usque ad ultimum Pontum tamquam unum aliquem portum tutum et clausum teneri; Nationes eas, quæ numero hominum ac multitudine ipsa poterant in provincias nostras redundare, ita ab eodem esse partim recisas, partim repressas, ut Asia, quæ imperium antea nostrum terminabat, nunc tribus novis provinciis ipsa cingatur. Possum de omni regione, de omni genere hostium dicere. Nulla gens est, quæ non aut ita sublata sit, ut vix exstet, aut ita domita, ut quiescat, aut ita pacata, ut victoria nostra imperioque lætetur. *
XIII. Bellum Gallicum, patres conscripti, C. Cæsare imperatore gestum est, antea tantum modo repulsum. Semper illas nationes nostri imperatores refutandas potius bello quam lacessendas putaverunt. Ipse ille C. Marius, cujus divina atque eximia virtus magnis populi Romani luctibus funeribusque subvenit, influentes in Italiam Gallorum maximas copias repressit, non ipse ad eorum urbes sedesque penetravit. Modo ille meorum laborum, periculorum, consiliorum socius, C. Pomptinus, fortissimus vir, ortum repente bellum Allobrogum atque hac scelerata conjuratione excitatum prœliis fregit eosque domuit, qui lacesliberata quievit. C. Cæsaris longe aliam video fuisse rationem. Non enim sibi solum cum iis, quos jam armatos contra populum Romanum videbat, bellandum esse duxit, sed totam Galliam in nostram
Dicionem esse redigendam. Itaque cum acerrimis nationibus et maximis Germanorum et Helvetiorum prœliis felicissime decertavit, ceteras conterruit, compulit, domuit, imperio populi Romani parere adsuefecit * et, quas regiones quasque gentes nullæ nobis antea litteræ, nulla vox, nulla fama notas fecerat, has noster imperator nosterque exercitus et populi Romani arma peragrarunt. Semitam tantum Galliæ tenebamus antea, patres conscripti; Ceteræ partes agentibus aut inimicis huic imperio aut infidis aut incogBitis aut certe immanibus et barbaris et bellicosis tenebantur; Quas nationes nemo umquam fuit quin frangi domarique cuperet. Nemo sapienter de re publica nostra cogitavit jam inde a principio hujus imperii, quin Galliam maxime timendam huic imperio putaret; Sed propter vim ac multitudinem gentium illarum numquam est antea cum omnibus dimicatum; Restitimus semper lacessiti. Nunc denique est perfectum, ut imperii nostri terrarumque illarum idem esset extremum.
XIV. Alpibus Italiam munierat antea natura non sine aliquo divino numine. Nam, si ille aditus Gallorum immanitati multitudinique patuisset, numquam hæc urbs summo imperio domicilium ac sedem præbuisset. Quæ jam licet considant. Nihil est enim ultra illam altitudinem montium usque ad Oceanum, quod sit Italiæ pertimescendum. Sed tamen una atque altera æstas vel metu vel spe vel pœna vel præmiis vel armis vel legibus potest lotam Galliam sempiternis vinculis adstringere. Impolitæ vero res et acerbæ si erunt relictæ, quamquam sunt accisæ, tamen efferent se aliquando et ad renovandum bellum * 6 * 8
Revirescent. Quare sit in ejus tutela Gallia, cujus fidei, virtuti, felicitati commendata est. Qui si Fortunæ muneribus amplissimis ornatus sæpius ejus deæ periculum facere nollet, si in patriam, si ad deos penates, si ad eam dignitatem, quam in civitate sibi propositam videt, si ad jucundissimos liberos, si ad clarissimum generum redire properaret, si in Capitolium invehi victor cum illa insigni laude gestiret, si denique timeret casum aliquem, qui illi tantum addere jam non potest, quantum auferre, nos tamen oporteret ab eodem illa omnia, aquo profligata sunt, confici velle. Cum vero ille suæ gloriæ jam pridem, rei publicæ nondum satis fecerit et malit tamen tardius ad suorum laborum fructus pervenire quam non explere susceptum rei publicæ munus, nec imperatorem incensum ad rem publicam bene gerendam revocare nec totam Gallici belli rationem prope jam explicatam perturbare atque impedire debemus.
XV. Nam illæ sententiæ virorum clarissimorum minime probandæ sunt, quorum alter ulteriorem Galliam decernit cum Syria, alter citeriorem. Qui ulteriorem, omnia illa, de quibus disserui paulo ante, perturbat; Simul ostendit eam se tenere* * legem, propo sal to de prive Cæsar of Transalpine Gaul is objectio nquam esse legem neget, et, quæ pars provinciæ sit, cui non possit intercedi, hanc se avellere, quæ defensorem habeat, non tangere; Simul et illud facit, ut, quod illi a populo datum sit, id non violet, quod senatus
Dederit, id senator properet auferre. Alter belli Gallici rationem habet, fungitur officio boni senatoris, legem quam non putat, eam quoque servat; Præfinit enim successori diem. Quamquam mihi nihil videtur alienius a dignitate disciplinaque majorum, quam ut, qui consul Kalendis Januariis habere provinciam debet, is ut eam desponsam, non decretam habere videatur. Fuerit toto in consulatu sine provincia, cui fuerit, antequam designatus est, decreta provincia. Nam et non sortiri absurdum est et, quod sortitus sis, non habere. Proficiscetur paludatus? Quo? Quo pervenire ante certam diem
XVI. Ego vos intellego, patres conscripti, multos decrevisse eximios honores C. Cæsari et prope singulares. Si, quod ita meritus erat, grati, sin etiam, ut quam conjunctissimus huic ordini esset, sapientes ac divini fuistis. Neminem umquam est hic ordo complexus honoribus et beneficiis suis, qui ullam dignitatem præstabiliorem ea, quam per vos esset adeptus, putarit. Nemo umquam hic potuit esse princeps, qui maluerit esse popularis. Sed homines aut propter indignitatem suam diffisi ipsi sibi aut propter reliquorum obtrectationem ab hujus ordinis conjunctione depulsi sæpe ex hoc portu se in illos fluctus prope necessario contulerunt. Qui si ex illa lactatione cursuque populari bene gesta re publica referunt aspectum in curiam atque huic amplissimæ dignitati esse commendati volunt, non modo non repellendi sunt, verum
Etiam expetendi. Monemur a fortissimo viro atque optimo post hominum memoriam consule, ut provideamus, ne citerior Gallia nobis invitis alicui detur post eos consules, qui nunc erunt designati, perpetuoque posthac ab iis, qui hunc ordinem oppugnent, populari ac turbulenta ratione teneatur. Quam ego plagam etsi non contemno, patres conscripti, præsertim monitus a sapientissimo consule et diligentissimo custode pacis atque otii, tamen vehementius arbitror pertimescendum, si hominum clarissimorum ac potentissimorum aut honorem minuero aut studium erga hunc ordinem repudiaro. Nam ut C. Julius omnibus asenatu eximiis aut novis rebus ornatus per manus hanc provinciam tradat ei, cui minime vos velitis, per quem ordinem ipse amplissimam sit gloriam consecutus, ei ne libertatem quidem relinquat, adduci ad suspicandum nullo modo possum. Postremo, quo quisque animo futurus sit, nescio; Quid sperem, video; Præstare hoc senator debeo, quantum possum, ne quis vir clarus aut potens huic ordini jure irasci posse
Videatur. Atque hæc, si inimicissimus essem C. Cæsari, sentirem tamen rei publicæ causa.
XVII. Sed non alienum esse arbitror, quo minus sæpe aut interpeller anon nullis aut tacitorum existimatione reprendar, explicare breviter, quæ mihi sit ratio et causa cum Cæsare. Ac primum illud tempus familiaritatis et consuetudinis, quæ mihi cum illo, quæ fratri meo, quæ C. Varroni, consobrino nostro, ab omnium nostrum adulescentia fuit, prætermitto. Posteaquam sum penitus in rem publicam ingressus, ita dissensi ab illo, ut in disiunctione sententiæ con-
Juncti tamen amicitia maneremus. Consul ille egit eas res, quarum me participem esse voluit; Quibus ego si minus adsentiebar, tamen illius mihi judicium gratum esse debebat. Me ille, ut quinqueviratum acciperem, rogavit, me in tribus sibi conjunctissimis consularibus esse voluit, mihi legationem, quam vellem, quanto cum honore vellem, detulit. Quæ ego omnia non ingrato animo, sed obstinatione quadam sententiæ repudiavi. Quam sapienter, non disputo; Multis eniih non probabo; Constanter quidem et fortiter certe, qui cum me firmissimis opibus contra scelus inimicorum munire et populares impetus populari præsidio propulsare possem, quamvis excipere fortunam, subire vim atque injuriam malui quam aut a vestris sanctissimis mentibus dissidere aut de meo statu declinare. Sed non is solum gratus debet esse, * 6 qui accepit beneficium, verum etiam is, cui potestas accipiendi fuit. Ego illa ornamenta, quibus ille me ornabat, decere me et convenire iis rebus, quas gesseram, non putabam; Illum quidem amico animo me habere eodem loco quo principem civium, suum gene-
Rum, sentiebam. Traduxit ad plebem inimicum meum sive iratus mihi, quod me secum ne in beneficiis quidem videbat posse conjungi, sive exoratus. Ne hæc quidem fuit injuria. Nam postea me, ut sibi essem legatus, non solum suasit, verum etiam rogavit. Ne id quidem accepi; Non quo alienum mea dignitate arbitrarer, sed quod tantum rei publicæ sceleris impendere a consulibus proximis non suspicabar. XVIII. Ergo adhuc magis est mihi verendum, ne mea superbia in illius liberalitate quam ne illius injuria in nostra amicitia reprendatur.
Ecce illa tempestas, caligo bonorum et subita atque improvisa formido, tenebræ rei publicæ, ruina atque incendium civitatis, terror iniectus Cæsari de ejus actis, metus cædis bonis omnibus, consulum scelus, cupiditas, egestas, audacia! Si non sum adiutus, non debui; Si desertus, sibi fortasse providit; Si etiam oppugiiatus, ut quidam aut putant aut volunt, violata amicitia est, accepi injuriam; Inimicus esse debui, non nego; Sed, si idem ille tum me salvum esse voluit, cum vos me ut carissimum filium desiderabatis, et si vos idem pertinere ad causam illam putabatis voluntatem Cæsaris a salute mea non abhorrere, et si illius voluntatis generum ejus habeo testem, qui idem Italiam in municipiis, populum Romanum in contione, vos mei semper cupidissimos in Capitolio ad meam salutem incitavit, si denique Cn. Pompeius idem mihi testis de voluntate Cæsaris et sponsor est illi de mea, nonne vobis videor et ultimi temporis recordatione et proximi memoria medium illud tristissimum tempus debere, si ex rerum natura non possim evellere, ex animo quidem certe excidere?
Ego vero, si mihi non licet per aliquos ita gloriari, me dolorem atque inimicitias meas rei publicæ concessisse, si hoc magni cujusdam hominis et persapientis videtur, utar hoc, quod non tam ad laudem adipiscendam quam ad vitandam vituperationem valet, hominem me esse gratum et non modo tantis beneficiis, sed etiam mediocri hominum benevolentia commoveri.
XIX. A viris fortissimis et de me optime meritis quibusdam peto, ut, si ego illos meorum laborum atque incommodorum participes esse nolui, ne illi me suarum inimicitiarum socium velint esse, præsertim cum mihi idem illi concesserint, ut etiam acta illa Cæsaris, quæ neque oppugnavi antea neque defendi, meo jam jure
Possim defendere. Nam summi civitatis viri, quorum ego consilio rem publicam conservavi et quorum auctoritate illam conjunctionem Cæsaris defugi, Julias leges et ceteras illo consule rogatas jure latas negant; Idem illam proscriptionem capitis mei contra salutem rei publicæ, sed salvis auspiciis rogatam esse dicebant. Itaque vir summa auctoritate, summa eloquentia dixit graviter casum illum meum funus esse rei publicæ, sed funus justum et indictum. Mihi ipsi omnino perhonorificum est discessum meum funus dici rei publicæ; Reliqua non reprendo, sed mihi ad id, quod sentio, adsumo. Nam, si illud jure rogatum dicere ausi sunt, quod nullo exemplo fieri potuit, nulla lege licuit, quia nemo de cælo servarat, oblitine erant tum, cum ille, qui id egerat, plebeius est lege curiata factus, dici de cælo esse servatum? Qui si plebeius omnino esse non potuit, qui tribunus pl. Potuit esse? Et, cujus tribunatus si ratus est, nihil est, quod inritum ex actis Cæsaris possit esse, ejus non solum tribunatus, sed etiam perniciosissimæ res auspiciorum religione
Conservata jure latæ videbuntur? Quare aut vobis statuendum est legem Æliam manere, legem Fufiam non esse abrogatam, non omnibus fastis legem ferri licere, cum lex feratur, de cælo servari, obnuntiari, intercedi licere, censorium judicium ac notionem et illud morum severissimum magisterium non esse nefariis legibus de civitate sublatum, si patricius tribunus pl. Fuerit, contra leges sacratas, si plebeius, contra auspicia fuisse, aut mihi concedant homines oportet in rebus bonis non exquirere ea jura, quæ ipsi in perditis non exquirant, præsertim cum ab illis aliquotiens condicio C. Cæsari lata sit, ut easdem res alio modo ferret, qua condicione auspicia requirebant, * 6 leges comprobabant, in Clodio auspiciorum ratio sit eadem, leges omnes sint eversæ ac perditæ civitatis.
XX. Extremum illud est. Ego, si essent inimicitiæ mihi cum C. Cæsare, tamen hoc tempore rei publicæ consulere, inimicitias in aliud tempus reservare deberem; Possem etiam summorum virorum exemplo inimicitias rei publicæ causa deponere. Sed cum inimicitiæ fuerint numquam, opinio injuriæ beneficio sit exstincta, sententia mea, patres conscripti, si dignitas agitur Cæsaris, homini tribuam, si honos quidam, senatus concordiæ consulam, si auctoritas decretorum vestrorum, constantiam ordinis in eodem ornando imperatore servabo, si perpetua ratio Gallici belli, rei publicæ providebo, si aliquod meum privatum officium, me non ingratum esse præstabo. Atque hoc velim probare omnibus, patres conscripti; Sed levissime feram, si forte aut iis minus probaro, qui meum inimicum repugnante vestra auctoritate texerunt, aut iis, si qui meum cum inim ico suo reditum in gratiam vituperabunt, cum ipsi et cum meo et cum suo inimico in gratiam non dubitarint redire.
° Cæsar. B Clodius. In 62 to indict a poet, A. Licinius Archias, as a