M. Tullius Cicero: De Partitione Oratoria

Studeo, mi pater, Latine ex te audire ea quæ mihi tu de ratione dicendi Græce tradidisti — si modo tibi est otium, et si vis.

An est, mi Cicero, malim quam te quam doctissimum esse? Otium autem primum est summum, quoniam aliquando Roma exeundi potestas data est; Deinde ista tua studia vel maximis occupationibus meis anteferrem libenter.

C. F. Visne igitur, ut tu me Græce soles ordine interrogare, sie ego te vicissim eisdem de rebus Latine interrogem?

C. P. Sane, si placet. Sic enim et ego te meminisse intellegam quæ accepisti et tu ordine audies quæ requires.

C. F. Quot in partes distribuenda est omnis doctrina dicendi?

C. P. Ju tres.

C. F. Cedo quas? SIO

C. P. Primum in ipsam vim oratoris, deinde in orationem, turn in quæstionem.

C. F. In quo est ipsa vis?

C. P. In rebus et verbis. Sed et res et verba invenienda sunt et collocanda — proprie autem in rebus invenire, in verbis eloqui dicitur, collocare autem, etsi est commune, tamen ad inveniendum refertur. Vox, motus, vultus atque omnis actio eloquendi comes est, earumque rerum omnium custos est memoria.

C. F. Quid? Orationis quot sunt partes?

C. P. Quattuor. Earum duæ valent ad rem do* cen dara, narratio et confirmatio, ad impellendos animos duæ, principium et peroratio.

C. F. Quid? Quæstio quasnam habet partes?

C. P. Infinitam, quam consultationem appello, et definitam, quam causam nomino. $ II. C. F. Quoniam igitur invenire, primum est oratoris, quid quæret?

C. P, Ut inveniat quemadmodum fidem faciat eis quibus volet persuadere et quemadmodum motum eorum animis afferat.

C. F. Quibus rebus fides fit?

C. P. Argumentis, quæ ducuntur ex locis aut in re ipsa insitis aut assumptis.

C. F. Quos vocas locos?

C. P. Eos in quibus latent argumenta.

C. F. Quid est argumentum?

C. P. Probabile inventum ad faciendam fidem, β C. F. Quomodo igitur duo genera ista dividis?

C. P. Quæ sine arte putantur, ea remota appello, ut testimonia.

C. F. Quid insita?

C. P. Quæ inhærent in ipsa re.

C. F. Testimoniorum quæ sunt genera?

C. P. Divinum et humanum: divinum, ut oracula, ut auspicia, ut vaticinationes, ut responsa sacerdotum, haruspicum, conjectorum, humanum, quod spectatur ex auctoritate et ex voluntate et ex oratione aut libera aut expressa: in quo insunt scripta, pacta, promissa, jurata, quæsita.

C. F. Quæ sunt quæ dicis insita

C. P. Quæ infixa sunt rebus ipsis, [tum ex toto, tum ex partibus, tum ex notatione, tum ex eis rebus quæ quodammodo affectæ sunt ad id de quo quæritur et ad id totum de quo disseritur; Tum definitio adhibetur, tum partium enumeratio, tum notatio verbi; Ex eis autem rebus quæ quodammodo affectæ sunt ad id de quo quæritur alia coniugata appellantur [alia] ex genere, alia ex forma, alia ex similitudine, alia ex differentia, alia ex contrario, alia ex conjunctis, alia ex antecedentibus, alia ex consequentibus, alia ex repugnantibus, alia ex causis, alia ex effectis, alia ex comparatione majorum aut SU parium aut minorum:]* ut definitio, ut contrarium, ut ea quæ sunt ipsi contrariove ejus aut similia aut dissimilia aut consentanea aut dissentanea: ut ea quæ sunt quasi conjuncta aut ea quæ sunt quasi pugnantia inter se: ut earum rerum de quibus agitur causæ, aut causarum eventus, id est, quæ sunt effecta de causis: ut distributiones, ut genera partium generumve partes: ut primordia rerum et quasi præcurrentia, in quibus inest aliquid argumenti: ut rerum contentiones, quid majus, quid par, quid minus sit, in quibus aut naturæ rerum aut facultates comparantur.

III. C. F. Omnibusne igitur ex his locis argumenta sumemus?

C. P. Immo vero scrutabimur et quæremus ex omnibus: sed adhibebimus judicium ut levia semper reiiciamus, nonnumquam etiam communia prætermittamus et non necessaria.

C. F. Quoniam de fide respondisti, volo audire de motu.

C. P. Loco quidem quæris, sed planius quod vis explicabitur cum ad orationis ipsius quæstionumque rationem venero.

C. F. Quid sequitur igitur?

C. P. Cum inveneris, collocare: cujus* in infinita quæstione ordo est idem fere quem exposui locorum; In definita autem adhibenda sunt illa etiam quæ ad motus animorum pertinent.

C. F. Quomodo igitur ista explicas?

C. P. Habeo communia præcepta fidem faciendi et commovendi. Quoniam fides est firma opinio, motos autem animi incitatio aut ad voluptatem aut ad molestiam aut ad metum aut ad cupiditatem (tot enim sunt motus genera, partes plures generum singulorum), omnem collocationem ad finem accommodo quæstionis. Nam est in proposito finis fides, in causa et fides et motus. Quare eum de eausa dixero, in qua est propositum, de utroque dixero.

C. F. Quid habes igitur de causa dicere?

C. P. Auditorum eam genere distingui. Nam aut auscultator est modo qui audit aut disceptator, id est, rei sententiæque moderator: ita ut aut delectetur aut statuat aliquid. Statuit autem aut de præteritis, ut judex, aut de futuris, ut senatus. Sie tria sunt genera, judidi, deliberationis, exornationis — quæ quia in laudationes maxime confertur, proprium habet jam ex eo nomen.

IV. C. F. Quas res sibi proponet in istis tribus generibus orator?

C. P. Delectationem in exornatione, in indicio aut sævitiam aut dementiam indicis, in suasione autem aut spem aut reformidationem deliberantis.

Cur igitur exponis hoc loco genera controversiarum?

C. P. Ut rationem collocandi ad finem cujusque accommodem.

C. F. Quonam tandem modo?

C. P. Quia quibus in orationibus delectatio finis est varii sunt ordines collocandi. Nam aut temporum servantur gradus aut generum distributiones, aut a minoribus ad majora ascendimus aut a majoribus ad minora delabimur: aut hæc inæquabili varietate distinguimus, cum parva magnis, simplicia conjunctis, obscura dilucidis, læta tristibus, incredibilia probabilibus inteximus, quæ in exornationem cadunt omnia.

C. F. Quid? In deliberatione quid spectas?

C. P. Principia vel non longa vel sæpe nulla; Sunt enim ad audiendum qui deliberant sua causa parati. Nec multum sane sæpe narrandum est: est enim narratio aut præteritarum rerum aut præsentium, suasio autem futurarum. Quare ad fidem et ad motum adhibenda est omnis oratio.

C. F. Quid? In judiciis quæ est collocatio?

C. P. Non eadem accusatoris et rei, quod accusator rerum ordinem prosequitur et singula argumenta quasi hasta in manu collocata vehementer proponit, concludit acriter, confirmat tabulis, decretis, testi- S20 moniis, accuratius qne in singulis commoratur; Perorationisque præceptis, quæ ad incitandos animos valent, et in reliqua oratione paullulum digrediens de cursu dicendi utitur et vehementius in perorando, Est enim propositum ut iratum efficiat judicem. U> V. C. F. Quid faciendum est contra reo?

C. P. Omnia longe secus. Sumenda principia ad benevolentiam conciliandam; Narratione" aut amputandæ quæ lædunt, aut relinquendæ si totæ sunt molestæ; Firmamenta ad fidem posita aut per se diluenda aut obscuranda aut degressionibus obruenda; Perorationes autem ad misericordiam conferendæ.

C. F. Semperne igitur ordinem collocandi quem volumus tenere possumus?

C. P. Non sane; Nam auditorum aures moderantur oratori prudenti et provido, et quod respuunt immutandum est.

C. F, Expone deinceps quæ ipsius orationis verborumque præcepta sint.

C. P. Unum igitur genus est eloquendi sua sponte fusum, alterum conversum atque mutatum. Prima iis est in simplicibus verbis, in coni unctis secunda. Simplicia invenienda sunt, coniu neta collocanda. Et simplicia verba partim nativa sunt, part iin reperta; Nativa ea quæ significata sunt sensu, reperta quæ

1 Rackkam: versam. Ex his facta sunt et novata aut similitudine aut imitatione aut inflexione aut adjunctione verborum.

Atque etiam est hæc distinctio in verbis — altera natura, tractatione altera: natura, ut sint alia sonantiora, grandiora, leviora et quodammodo nitidiora, alia contra; Tractatione autem, cum aut propria sumuntur rerum vocabula aut addita ad nomen aut nova aut prisca aut ab oratore modificata et inflexa quodammodo — qualia sunt ea quæ transferuntur aut immutantur aut ea quibus tamquam abutimur aut ea quæ obscuramus, quæ incredibiliter tollimus quæque mirabilius quam sermonis con-

VI. C. F. Habeo de simplicibus verbis: nunc de conjunctione quæro.

C. P. Numeri quidam sunt in conjunctione servandi, consecutioque verborum. Numeros aures ipsæ metiuntur, ne aut non compleas verbis quod proposueris aut redundes; Consecutio autem, ne generibus, numeris, temporibus, personis, casibus perturbetur oratio. Nam ut in simplicibus verbis quod non est Latinum, sic in conjunctis quod non

Est consequens vituperandum est. Communia autem simplicium conjunctorumque sunt hæc quinque quasi lumina, dilucidum, breve, probabile, illustre, suave. Dilucidum fit usitatis verbis propriis, dispositis aut circumscriptione conclusa aut intermissione aut concisione verborum. Obscurum autem aut longitudine aut contractione orationis aut ambiguitate aut inflexione atque immutatione verborum. Brevitas autem conficitur simplicibus verbis semel una quaque re dicenda, nulli rei nisi ut dilucide dicas serviendo, Probabile autem genus est orationis si non nimis est comptum atque expolitum, si est auctoritas et pondus in verbis, si sententiæ vel graves vel aptæ opinionibus hominum et moribus. Illustris autem oratio est si et verba gravitate delecta ponuntur et translata et superlata et ad nomen adjuncta et duplicata e.t idem significantia atque ab ipsa actione atque imitatione rerum non abhorrentia. Est enim hæc pars orationis quæ rem eonstituat pæne ante oculos, is enim maxime, sensus attingitur: sed ceteri tamen, et maxime mens ipsa moveri potest. Sed quæ dicta sunt de oratione dilucida, cadunt in hanc illustrem omnia; Est enim pluris aliquanto illustre qnam illud dilucidum: altero fit ut intellegamus, altero vero ut videre videamur,

Suave autem genus erit dicendi primum elegantia et jucimdltate verborum sonantium et lenium, deinde conjunetione quæ neque asperos habeat concursus neque disinnctos atque hiantes et sit circumscripta non longo anfractu sed ad spiritum vocis apto habeatque similitudinem æqualitatemque verborum; Tmn ex contrariis sumpta verbis,* crebra crebris, paria paribus respondeant: relataque ad idem verbum, et geminata [atque duplicata]* vel etiam sæpius iterata ponantur, constructioque verborum tum eoniunctioni-

Bus copuletur, tum dissolutionibus relaxetur. Fit etiam st ravis oratio cum aliquid aut invisum aut inauditum aut novum dicas. Delectat enim quidquid est admirabile, maximeque movet ea quæ motum aliquem animi miscet oratio, quæque significat oratoris ipsius amabiles mores: qui exprimuntur aut significando judicio ipsius et animo humano ac liberali, aut inflexione sermonis cum aut augendi alterius aut minuendi sui causa alia diei ab oratore, alia existimari videntur, idque comitate fieri magis quam vanitate. Sed multa sunt suavitatis præcepta quæ orationem aut magis obscuram aut minus probabilem faciant; Itaque etiam hoc loco nobis est ipsis quid causa postulet judicandurn.

VII. C. F. Reliquum est igitur ut dicas de conversa oratione atque mutata.

C. P. Est itaque id genus totum situm in commutatione verborum: quæ simplicibus in verbis ita tractatur ut aut ex verbo dilatetur aut in verbum contrahatur oratio — ex verbo cum aut proprium aut idem significans aut factum verbum in plura verba diducitur, ex oratione cum aut definitio ad unum verbum revocatur aut assumpta verba removentur aut' circuitus diriguntur aut in conjunctione fit unum verbum ex duobus; In coniu netis autem verbis triplex adhiberi potest commutatio, non verborum

1 O.i. ex. Sed ordinis tantummodo, ut cum semel dicturo sit directe sicut natura ipsa tulerit, invertatur ordo et idem quasi sursum versus retroque dicatur, deinde idem intercise atque permixte. Eloque.Ndi autem exercitatio maxime in hoc toto convertendi genere versatur.

C. F. Actio igitur sequitur, ut opinor.

C. P. Est ita: quæ quidem oratori et eum rerum et cum verborum momentis commutanda maxime est. Facit enim et dilucidam orationem et illustrem et probabilem et suavem non verbis sed varietate vocum, motu corporis, vultu, quæ plurimum valebunt si cum orationis genere consentient eiusque vim ac varietatem snbsequentur.

C. F. Num quidnam de oratore ipso restat?

C. P. Nihil sane præter memoriam, quæ est gemina litteraturæ quodammodo et in dissimili genere persimilis. Nam ut illa constat ex notis litterarum et ex eo in quo imprimuntur illæ notæ, sic confectio memoriæ tamquam cera locis utitur et in his imagines ut litteras eolloeat. 7 VIII. C. F. Quoniam igitur vis oratoris omnis exposita est, quid habes de orationis præceptis dicere?

C, P, Quattuor esse ejus partes, quarum prima et postrema ad motum animi valet — is enim initiis est

Et perorationibus concitandus —, secunda, narratio, et tertia, confirmatio, fidem facit orationi. Sed amplificatio quamquam habet proprium locum, sæpe etiam primum, postremum quidem fere semper, tamen reliquo in cursu orationis adhibenda est, maximeque cum aliquid aut confirmatum est aut reprehensum. Itaque ad fidem quoque vel plurimum valet; Est enim amplificatio vehemens quædam argumentatio, ut illa docendi causa sit, hæc commovendi.

C. F. Perge igitur ordine quattuor istas mihi partes explicare.

C. P. Faciam, et a principiis primum ordiar, quæ quidem ducuntur aut ex personis aut ex rebus ipsis; Sumuntur autem trium rerum gratia: ut amice, ut intellegenter, ut attente audiamur. Quorum primus locus est in personis nostris, disceptatorum, adversariorum; Equibus initia benevolentiæ conciliandæ comparantur aut meritis nostris efferendis aut dignitate aut aliquo genere virtutis, et maxime liberalitatis, officii, justitiæ, fidei, contrariisque rebus in adversarios conferendis, et cum eis qui disceptant aliqua conjunctionis aut causa aut spe significanda: et si in nos aliquod odium offensiove collocata sit, tollenda ea minuendave aut diluendo aut extenu-

Ando aut compensando aut deprecando. Intellegenter autem ut audiamur et attente, a rebus ipsis ordiendum est. Sed facillime auditor discit et quid agatur intellegit si complectare a principio genus naturamque causæ, si definias, si dividas, si neque prudentiam ejus impedias confusione partium nec memoriam multitudine; Quæque mox de narratione dilucida dicentur, eadem etiam huc poterunt recte

Referri. Ut attente autem audiamur, trium rerum aliqua consequemur; Nam aut magna quædam proponemus aut necessaria aut conjuncta cum ipsis apud quos res agetur. Sit autem hoc etiam in præceptis, ut si quando tempus ipsum aut res aut locus aut interventus alicujus aut interpellatio aut ab adversario dictum aliquod, et maxime in perorando, dederit occasionem nobis aliquam ut dicamus aliquid ad tempus apte, ne derelinquamus; Et quæ suo loco de amplificatione dicemus, multa ex his poterunt ad principiorum præcepta transferri.

IX. C. F. Quid? In narratione quæ tandem conservanda sunt?

C. P. Quoniam narratio est rerum explicatio et quædam quasi sedes ac fundamentum constituendæ fidei, ea sunt in ea servanda maxime quæ etiam in reliquis fere dicendi partibus: quæ partim sunt SS4 necessaria, partim assumpta ad ornandum. Nam ut dilucide probabiliterque narremus, necessarium est,

Sed assumimus etiam suavitatem. Ergo ad dilucide narrandum eadem illa superiora explicandi et illustrandi præeepta repetemus, in quibus est brevitas ea quæ sæpissime in narratione laudatur, de qua supra dictum est. Probabilis autem erit si personis, si temporibus, si locis ea quæ narrabuntur consentient: si cujusque facti et eventi causa ponetur: si testata dici videbuntur, si cum hominum auctoritate,* si cum lege, cura more, cum religione eoniuneta: si probitas narrantis significabitur, si antiquitas, si memoria, si orationis veritas, et vitæ fides. Suavis ta tiones, exitus inopinatos, interpositos motus animorum, colloquia personarum, dolores, iracundias, metus, lætitias, cupiditates. Sed jam ad reliqua pergamus.

C. F. Nempe ea sequuntur quæ ad faciendam fidem pertinent.

C. P. Ita es t: quæ quidem in confirmationem et reprehensionem dividuntur. Nam in confirmando nostra probare volumus, in reprehendendo redarguere contraria. Quoniam igitur omne quod in controversiam venit, id aut an* sit necne* aut quid sit aut quale sit quæritur, in primo conieetura valet, in altero definitio, in tertio ratio.

C. F. Teneo istam distributionem: nunc conieeturæ locos quæro.

X. C. P. In verisimilibus et in propriis rerum notis posita est tota. Sed appellemus docendi gratia verisimile quod plerumque ita fiat, ut adolescentiam procliviorem esse ad libidinem; Propriæ autem notæ argumentum quod numquam aliter fit certumque declarat, ut fumus ignem. Verisimilia reperiuntur ex partibus et quasi membris narrationis; Ea sunt in personis, in locis, in temporibus, in factis, in eventis, in rerum ipsarum negotiorumque naturis.

In personis naturæ primum spectantur, valetudinis, figuræ, virium, ætatis, marium, feminarum: atque hæc quidem in corpore; Animi autem aut quemadmodum affecti sint virtutibus, vitiis, artibus, inertiis, aut quemadmodum commoti cupiditate, metu, voluptate, molestia. Atque hæc quidem in natura spectantur. In fortuna genus, amicitiæ, liberi, propinqui, affines, opes, honores, potestates, divitiæ, libertas,

Et ea quæ sunt eis contraria. In locis autem et illa naturalia, maritimi an remoti amari, plani an montuosi, leves an asperi, salubres an pestilentes, opaci an aprici, et illa fortuita, culti an inculti, celebres an deserti, coædificati an vasti, obscuri an rerum gestarum vestigiis nobilitati, consecrati an profani.

XI. In temporibus autem præsentia [et] 2 præterita [et] futura cernuntur: in his ipsis vetusta, recentia, instantia, paullo post aut aliquando futura. Insunt etiam in temporibus illa quæ temporis quasi naturam

Notant, ut [hiems, ver, æstas, auctum nus aut]* anui tempora, ut mensis, ut dies, [ut]* nox, hora, [tempestas]* quæ sunt naturalia: fortuita autem sacri-

Fici a, festi dies, nuptiæ. Iain facta et eventus aut consilii sunt aut imprudentiæ, quæ est aut in casu aut in quadam animi permotione: casu cum aliter cecidit ac putatum sit, permotione cum aut oblivio aut error aut metus aut aliqua cupiditatis causa permovit. Est etiam in imprudentia necessitas ponenda. Rerum autem bonarum et malarum tria sunt genera, nam aut in animis aut in corporibus aut extra esse possunt. Hujus igitur materiæ ad argumentum sublectæ perlustrandæ animo partes erunt omnes, et ad id quod agetur ex singulis conjectura capienda.

Est etiam genus argumentorum aliud quod ex facti vestigiis sumitur, ut telum, eruor, clamor editus, titubatio, permutatio eoi oris, oratio inconstans, tremor, ceterorum* aliquid quod sensu percipi possit; Etiamsi præparatum aliquid, si communicatum cum

Aliquo, si postea visum, auditum, indicatum. Verisimilia autem partim singula movent suo pondere, partim etiamsi videntur esse exigua per se, multum tamen cum sunt coacervata proficiunt. Atque in his verisimilibus insunt nonnumquam etiam certæ rerum et propriæ notæ. Maximam autem facit fidem ad similitudinem veri primum exemplum, deinde introducta rei similitudo; Fabula etiam nonnumquam, etsi est incredibilis, tamen homines commovet.

* ceterorum t fVarmingtfjn: et eorum.

XII. C. F. Quid? Definitionis quæ ratio est et quæ via?

C. P. Non dubium est id quidem quin definitio genere declaretur et proprietate quadam aut etiam communium frequentia ex quibus proprium quid sit eluceat. Sed quoniam de propriis oritur plerumque magna dissensio, definiendum est sæpe ex contrariis, sæpe etiam ex dissimilibus, sæpe ex paribus. Quam ob rem descriptiones quoque sunt in hoe genere sæpe aptæ et enumeratio consequentium, in primisque commovet explicatio vocabuli ac nominis.

C. F. Sunt exposita jam fere ea qnæ de facto quæque de facti appellatione quæruntur. Nempe igitur ea restant quæ, cum factum constet et nomen, qualia sint vocatur in dubium.

C. P. Est ita ut dicis.

C. F. Quæ sunt igitur in eo genere partes?

C. P. Aut jure factum depellendi aut nlsciscendi doloris gratia, aut pietatis aut pudicitiæ aut religionis aut patriæ nomine, aut denique necessitate,

Inscitia, casu. Nam quæ motu animi ct perturbatione facta sine ratione sunt, ea defensionem contra crimen in legitimis judiciis non habent, in liberis disceptationibus habere possunt. Hoc in genere, in quo quale sit quæritur, [ex controversia] jure et

1 Scknti. Ecte necne actum sit quæri solet quorum disputatio ex locorum descriptione sumenda est.

C. F. Age sis ergo, quoniam in confirmationem et reprehensionem diviseras orationis fidem, et dictum de altero est, expone nunc de reprehendendo.

C. P. Aut totum est negandum quod in argumentatione adversarius sumpserit, si fictum aut falsum esse possis docere, aut redarguenda ea quæ pro verisimilibus sumpta sin t: primum dubia sumpta esse pro certis, deinde etiam in perspicue falsis eadem posse diei, tum ex eis quæ sumpserit non effici quod velit. Accidere autem oportet singula: sic universa frangentur. Commemoranda sunt etiam exempla quibus simili in disputatione creditum non sit, conquerenda conditio communis periculi si ingeniis hominum criminosorum sit exposita vita innocentium.

XIII. C. F. Quoniam unde inveniuntur quæ ad fidem pertinent habeo, quemadmodum in dicendo singula tractentur exspecto.

C. P. Argumentationem quærere videris, quæ est argumenti explicatio [: quæ sumpta ex eis locis qui sunt expositi conficienda et distinguenda dilucide est].* ^

C. F. Plane istuc ipsum desidero.

C. P. Est ergo (ut supra dictum est) explicatio argumenti argumentatio: sed ea conficitur cum

1 C.i. sit. * SU sumpseris aut non dubia aut probabilia ex quibus id efficias quod aut dubium aut minus probabile per se videtur. Argumentandi autem duo sunt genera, quorum alterum ad fidem directo spectat, alterum se inflectit ad motum. Dirigitur cum proposuit aliquid quod probaret sumpsitque ea quibus niteretur, atque his confirmatis ad propositum se rettulit atque conclusit. Illa autem altera argumentatio quasi retro et contra: prius sumit quæ vult eaque confirmat, deinde id quod proponendum fuit permotis animis

Jacit ad extremum. Est autem illa varietas in argumentando et non iniucunda distinctio, ut cum interrogamus nosmet ipsi aut percunctamur aut imploramus aut optamus — quæ sunt cum aliis compluribus sententiarum ornamenta. Vitare autem similitudinem poterimus non semper a proposito ordientes, et si non omnia disputando confirmabimus, breviterque interdum quæ erunt satis aperta ponemus quodque ex his efficietur, si id apertum sit, non habebimus necesse semper concludere.

XIV. C. F. Quid? Illa quæ sine arte appellantur, quæ jamdudum assumpta dixisti, ecquonam modo* artis indigent?

C. P. Illa vero indigent, nec eo dicuntur sine arte quod ita sunt, sed quod ea non parit oratoris ars sed foris ad se delata tamen arte tractat, et maxime in

Testibus. Nam et de toto genere testium quam id sit infirmum sæpe dicendum est, et argumenta rerum esse propria, testimonia voluntatum, utendumque est exemplis quibus testibus creditum non sit; Et de singulis testibus, si natura vani, si leves, si cum ignominia, si spe, si metu, si iracundia, si misericordia impulsi, si præmio, si gratia adducti; Comparandique superiore cum auctoritate testium quibus

Tamen er editum non sit. Sæpe etiam quæstionibus resistendum est, quod et dolorem fugientes multi in tormentis ementiti persæpe sint morique maluerint falsum fatendo quam infitiando dolere; Multi etiam suam vitam neglexerint ut eos qui eis cariores quam ipsi sibi essent liberarent, alii autem aut natura corporis aut consuetudine dolendi aut metu supplicii ac mortis vim tormentorum pertulerint, alii ementiti sint in eos quos oderant. Atque hæc exemplis

Firmanda sunt. Neque est obscurum, quin, quoniam in utramque partem sunt exempla et item ad conjecturam faciendam loci, in contrariis contraria sint sumenda. Atque etiam incurrit alia quædam in testibus et in quæstionibus ratio; Sæpe enim ea quæ dicta sunt si aut ambigue aut inconstanter aut incredibiliter dicta sunt aut etiam aliter ab alio dicta, subtiliter reprehenduntur.

XV. C. F. Extrema tibi pars restat orationis, quæ posita in perorando est, de qua sane velim audire.

C. P. Facilior est explicatio perorationis. Nam est divisa in duas partes, amplificationem et enumerationem. Augendi autem et hic est proprias locus in perorando, et in cursu ipso orationis declinationes ad amplificandum dantur confirmata re aliqua aut

Reprehensa. Est igitur amplificatio gravior quædam affirmatio quæ motu animorum conciliet in dicendo fidem. Ea et verborum genere conficitur et rerum. Verba ponenda sunt quæ vim habeant illustrandi nec ab usu sint abhorrentia, gravia, plena, sonantia, juneta, facta, cognominata, non vulgata, superlata, in primisqiie translata; Nec in singulis verbis sed in continentibus soluta, quæ dicuntur sine conia nctione,

Ut plura videantur. Augent etiam relata verba, iterata, duplicata, et ea quæ ascendunt gradatim ab humilioribus ad superiora; Omninoque semper quasi naturalis et non explanata oratio, sed gravibus referta verbis, ad augendum accommodatior. Hæc igitur in verbis, quibus actio vocis, vultus et gestus congrueris et apta ad animos permovendos accommodanda est. Sed et in verbis et in actione causa erit tenenda et pro re agenda; Nam hæc quia videntur perabsurda cum graviora sunt quam causa fert, diligenter quid quemque deceat judicandum est.

XVI. Rerum amplificatio sumitur eisdem ex locis omnibus quibus illa quæ dicta sunt ad fidem; Maximeque definitiones valent conglobatæ et consequentium frequentatio et contrariarum et dissimilium et inter se pugnantium rerum conflictio, et causæ, et ea quæ sunt de causis orta, maximeque similitudines et exempla; Fictæ etiam personæ, muta denique loquantur; Omninoque ea sunt adhibenda, si causa patitur, quæ magna habentur, quorum est 5G duplex genus: alia enim magna natura videntur, alia usu — natura, ut cælestia, ut divina, ut ea quorum obscuræ causæ, ut in terris mundoque admirabilia quæ sunt, ex quibus similibusque, si attendas, ad augendum permulta suppetunt; Usu, quæ videntur hominibus aut prodesse aut obesse vehementius, quorum sunt genera ad amplificandum tria. Nam aut caritate moventur homines, ut deorum, ut patriæ, ut parentum, aut amore, ut fratrum, ut coniugum, ut liberorum, ut familiarium, aut honestate, ut virtutum, maximeque earum quæ ad communionem hominum et liberalitatem valent. Ex eis et cohortationes sumuntur ad ea retinenda, et in eos aquibus ea violata sunt odia incitantur et miseratio

Nascitur. XVII. [Proprius locus est augendi in his

Rebus aut amissis aut amittendi periculo.] Nihil est enim tam miserabile quam ex beato miser, et hoc totum quidem moveat, si bona ex fortuna quis cadat, et a quorum caritate divellatur, quæ amittat aut amiserit, in quibus malis sit futurusve sit exprimatur breviter — cito enim arescit lacrima, præsertim in alienis malis; Nec quid qnam in amplificatione nimis enucleandum est, minuta est enim omnis diligentia; Hic autem locus grandia requirit. S8 Illud jam est judicii, quo quaque in causa genere utamur augendi. In illis enim cansis quæ ad delecta* tionem exornantur ei loci tractandi sunt qui movere possunt exspectationem, admirationem, voluptatem; In cohortationibus autem bonorum ac malorum enumerationes et exempla valent plurimum. In judiciis accusatori fere quæ ad iracundiam, reo plerumque quæ ad misericordiam pertinent; Nonnumquam tamen accusator misericordiam movere debet et defensor iracundiam.

Enumeratio reliqua est, nonnumquam laudatori, suasori non sæpe, accusatori sæpius quam reo necessaria. Hujus tempora duo sunt, si aut memoriæ diffidas eorum apud quos agas vel intervallo temporis vel longitudine orationis, aut frequentatis firmamentis orationis et breviter expositis vim est habitnra

Causa majorem. Et reo rarius utendum est, quod ponenda sunt contraria, quorum dissolutio in brevitate lucebit, aculei pungent. Sed erit in enumeratione vitandum ne ostentatio memoriæ suscepta videatur esse puerilis. Id effugiet qui non omnia minima repetet sed brevia singula attingens pondera rerum ipsa comprehendet.

XVIII. C. F. Quoniam et de ipso oratore et de oratione dixisti, expone eum miM nunc quem ex tribus extremum proposuisti, quæstionis locum.

C. P. Duo sunt, ut initio dixi, quæstionum genera, quorum alterum finitum temporibus et personis, causam appello, alterum infinitum nullis neque personis neque temporibus notatum propositum voco. Sed est consultatio quasi pars causæ quædam et conti aver siæ: inest enim infinitum in definito, et

Ad illud tamen referuntur omnia. Quam ob rem prius de proposito dicamus, cujus genera sunt duo — cognitionis alterum; Ejus scientia est finis, ut verme sint sensus: alteram actionis, quod refertur ad efficiendum quid, ut si quæratur quibus officiis amicitia colenda sit. Rursus superioris genera sunt tria, sit necne, quid sit, quale sit. Sit necne, ut * *

Jus in naturane sit an in more; Quid autem sit, sitne jus id quod majori parti sit utile; Quale autem

Sit, juste vivere sit necne utile. Actionis autem duo sunt genera — unum ad persequendum aliquid aut declinandum, ut quibus rebus adipisci gloriam possis aut quomodo invidia vitetur, alterum quod ad aliquod commodum usumque refertur, ut quemadmodum sit respublica administranda aut quemadmodum

Rursus autem ex cognitionis consultatione, ubi sit necne sit aut fuerit futurumve sit quæritur, unum genus est quæstionis, possitne aliquid effici? Ut cum quæritur, ecquisnam perfecte sapiens esse possit? Alterum, quemadmodum quidque fiat, ut quonam pacto virtus pariatur, naturane an ratione an usu? Cujus generis sunt omnes in quibus, ut in obscuris naturalibusque quæstionibus, causæ rationesque rerum explicantur.

XIX. Illius autem generis in quo quid sit id de quo agitur quæritur duo sunt genera, quorum in altero disputandum est, aliud an idem sit, ut pertinacia et perseverantia, in altero autem descriptio generis alicujus et quasi imago exprimenda est, ut qualis sit

Avarus aut quid sit superbia. Tertio autem in genere, in quo quale sit quæritur, aut de honestate aut de utilitate aut de æquitate dicendum est. De honestate sic, ut honestumne sit pro amico periculum aut invidiam subire; De utilitate autem sic, ut sitne utile in republica administranda versari; De æquitate vero sic, ut sitne æquum amicos cognatis anteferre. Atque in hoc eodem genere in quo quale sit quæritur exoritur aliud quoddam disputandi genus. Non enim simpliciter solum quæritur quid honestum sit, quid utile, quid æquum, sed etiam ex comparatione, quid honestius, quid utilius, quid æquius, atque etiam, quid honestissimum, quid utilissimum, quid æquissimum; Cujus generis illa sunt quæ præstantissima sit dignitas vitæ.

Atque ea quidem quæ dixi cognitionis sunt omnia.

Restant actionis, cujus alterum est præcipiendi genus quod ad rationem officii pertinet, ut quemadmodum colendi sint parentes, alterum autem ad sedandos animos et oratione sanandos, ut in consolandis mæroribus, ut in iracundia comprimenda aut in timore tollendo aut in cupiditate minuenda. Cui quidem generi contrarium est disputandi genus ad eosdem illos animi motus, quod in amplificanda oratione sæpe faciendum est, vel gignendos vel concitandos. Atque hæc fere est partitio consultationum.

XX. C. F. Cognovi: sed quæ ratio sit in his inveniendi et disponendi requiro.

C. P. Quid? Tu aliamne censes et non eamdem quæ est exposita, ut ex eisdem locis ad fidem et ad inveniendum ducantur omnia? Collocandi autem

Quæ est exposita in aliis ratio, eadera hue transfertur.

C. F. Cognita igitur omni distributione propositarum consultationum, causarum genera restant. CS C. P. Admodum; Et earum quidem forma duplex est, quarum altera delectationem sectatur audientium, alterius ut obtineat, probet et efficiat* quod agit, omnis est suscepta contentio. Itaque illud superius exornatio dicitur, quod cum latum genus esse potest saneque varium, unum ex eo delegimus, quod ad laudandos claros viros suscipimus et ad improbos vituperandos. Genus enim nullum est orationis quod aut uberius ad dicendum aut utilius civitatibus esse possit aut in quo magis orator in cognitione virtutum vitiorumque versetur. Reliquum autem genus causarum aut in provisione posteri temporis aut in præteriti disceptatione versatur, quorum alterum deliberationis est, alterum judicii. Ex qua partitione tria genera causarum exstiterunt, unum quod a meliori parte laudationis est appellatum, deliberationis alterum, tertium judiciorum, Quamobrem deprimo prim um, si placet, disputemus.

0. F. Mihi vero placet,

XXI. C. P. Ac laudandi vituperandique rationes, quæ non ad bene dicendum solum sed etiam ad honeste vivendum valent, exponam breviter, atque a principiis exordiar et laudandi et vituperandi.

Omnia enim sunt profecto laudanda quæ conjuncta eum virtute sunt, et quæ cum vitiis, vituperanda. Quam ob rem finis alterius est honestas,

Aurium. * [probet et efficiat] alterius turpitudo. Conficitur autem genus hoc dictionis narrandis exponendisque factis sine ullis argumentationibus, ad animi motus leniter trac mandam accommodate. Non enim dubia firmantur sed ea quæ certa aut pro certis posita sunt augentur. Quam ob rem ex eis quæ ante dicta sunt et

Narrandi et augendi præcepta repetentur. Et quoniam in his causis omnis ratio fere ad voluptatem auditoris et ad delectationem refertur, utendum erit eis in oratione singulorum verborum insignibus quæ habent plurimum suavitatis: id est ut factis verbis aut vetustis aut translatis frequenter utamur, et in ipsa constructione verborum ut paria paribus et similia similibus sæpe referantur, ut contraria, ut geminata, ut circumscripta numerose, non ad similitudinem versuum, sed ad explendum aurium sensum. Apto quodam quasi verborum modo. Adhibenda que frequentius etiam illa ornamenta rerum sunt, sive quæ admirabilia et nec opinata, sive significata monstris, prodigiis, oraculis, sive quæ videbuntur ei de quo agimus accidisse divina atque fatalia. Omnis enim exspectatio ejus qui audit et admiratio et improvisi exitus habent aliquam in audiendo

Voluptatem. XXII. Sed quoniam tribus in generibus bona malave versantur, externis, corporis, animi, prima sunt externa, quæ ducuntur a genere: quo breviter modiceque laudato aut si erit infame præter-

Misso, si humile, vel præterito vel ad augendam ejus quem laudes gloriam tracto; Deinceps si res patietur de fortunis erit et facultatibus dicendum, postea de corporis bonis, in quibus quidem quæ virtutem maxime significat facillime forma laudatur.

Deinde est ad facta veniendum, quorum collocatio triplex est: aut enim temporum servandus est ordo aut in primis recentissimum quodque dicendum aut multa et varia facta in propria virtutum genera sunt dirigenda.

Sed hic locus virtutum atque vitiorum latissime patens ex multis et variis disputationibus nunc in

Quamdam angustam et brevem concludetur. Est igitur vis virtutis duplex; Aut enim scientia cernitur virtus, aut actione. Nam quæ prudentia, quæ calliditas, quæque gravissimo nomine sapientia appellatur, hæc scientia pollet una; Quæ vero moderandis cupiditatibus regendisque animi motibus laudatur, ejus est munus in agendo: cui temperantiæ nomen est. Atque illa prudentia in suis rebus domestica, in publicis civilis appellari solet.

Temperantia autem in suas itidem res et in communes distributa est, duobusque modis in rebus commodis discernitur, et ea quæ absunt non expetendo et ab eis quæ in potestate sunt abstinendo. In rebus autem incommodis est itidem duplex; Nam quæ venientibus malis obstat fortitudo, quæ

Quod jam adest tolerat et perfert patientia nominatur. Quæ autem hæc uno genere complectitur, magnitudo animi dicitur: cujus est Hberalitas in usu pecuniæ, simulque altitudo animi in capiendis incommodis et maxime injuriis, et omne quod est ejus generis, grave, sedatum [non turbulentum].*

In communione, autem quæ posita pars est, Justitia dicitor, eaque erga deos religio, erga parentes pietas, vulgo autem bonitas, e.reditis in rebus Udes, in moderatione animadvertendi lenitas, amicitia in benevolentia nominatur.

XXIII. Atque hæ quidem virtutes cernuntur in agendo. Sunt autem aliæ quasi ministræ comitesque sapientiæ, quarum altera quæ sint iri disputando vera atque falsa quibusque positis quid sequatur distinguit et judicat, quæ virtus omnis In ratione scientiaque disputandi sita est; Altera autem

Oratoria. Nihil enim est aliud eloquentia nisi copiose loquens sapientia, quæ ex eodem hausta genere quo illa quæ in disputando est, uberior est atque latior et ad motus animorum vnlgique sensus accommodatior. Custos vero virtutum omnium dedecus fugiens laudemque maxime consequens verecundia est. Atque hi sunt fere quasi quidam' habitus animi sic affecti et. Constituti ut sint singuli inter se proprio virtutis genere distincti: aquibus ut quæque res gesta est, ita sit honesta necesse est summeque laudabilis.

Sunt autem alii quidam animi habitus ad virtutem quasi præculti et præparati rectis studiis et

[Non turbulentum! Wl [grave, sedatum] "dd.

* quidam edd.. Quidam ficti aut perfecti. Martibus, ut in sssis rebus studia litterarum, ait numerorum ac sonorum, ut mensuræ, ut siderum, ut equorum, ut venandi, ut armorum, in communibus propensiora studia in aliquo genere virtutis præcipue colendo aut divinis rebus deserviendo aut parentibus, amicis, hospitibus præcipue atque insigniter dili-

Atque hæc quidem virtutum; Vitiorum autem sunt genera contraria. Cernenda autem sunt diligenter, ne fallant ea nos vitia, quæ virtutem videntur imitari. Nam et prudentiam malitia et temperantiam immanitas in voluptatibus aspernandis et magnitudinem animi superbia in nimis extollendis et despicientia in contemnendis honoribus et liberalitatem effusio et fortitudinem audacia imitatur et patientiam duritia immanis et justitiam acerbitas et religionem superstitio et lenitatem mollitia animi et verecundiam timiditas et illam disputandi prudentiam concertatio captatioque verborum, et hanc oratoriam vim inanis quædam profluentia loquendi, Studiis autem bonis similia videntur

Ea quæ sunt in eodem genere nimia. Quam ob rem omnis vis laudandi vituperandi que ex his sumetur virtutum vitiorumque partibus; Sed in toto quasi contextu orationis hæc erunt illustranda maxime, quemadmodum quisque generatus, quemadmodum educatus, quemadmodum institutus moratusqne fuerit, et si quid cui magnum aut incredibile acciderit, maximeque si id divinitus accidisse potuerit videri; Tum quod quisque senserit, dixerit, gesserit ad ea quæ proposita, sunt virtutum genera accommodabuntur, ex il iisque eisdem inveniendi locis causæ rerum et eventus et consequentia requirentur. Neque vero mors eorum quorum vita laudabitur silentio præteriri debebit, si modo quid erit animadvertendum aut in ipso genere mortis aut in eis rebus quæ post mortem erunt consecutæ.

XXIV. C. F. Accepi ista, didicique breviter non solum quemadmodum laudarem alterum sed etiam quemadmodum eniterer ut possem ipse jure laudari. Videamus igitur deinceps in sententia dicenda quam viam et quæ præcepta teneamus.

C. P. Est igitur in deliberando finis utilitas, ad quem omnia ita referuntur in consilio dando sententiaque dicenda ut illa prima sint suasori aut dissuasori videnda, quid aut possit fieri aut non possit et quid aut necesse sit aut non necesse. Nam et si quid effici non potest, deliberatio tollitur quamvis utile sit, et si quid necesse est (necesse autem id est sine quo salvi liberive esse non possumus), id est reliquis et honestatibus in civili ratione et commodis

Anteponendum. Cum autem quæritur quid fieri possit, videndum etiam est quam facile possit; Nam quæ perdifficilia sunt perinde habenda sæpe sunt ac si effici non possint. Et cum de necessitate attendemus, etsi aliquid non necessarium videbitur, videndum tamen erit quam sit magnum; Quod enim

Permagnum est pro necessario sæpe habetur. Itaque cum constet hoc genus causarum ex suasione et dissuasione, suasori proponitur simplex ratio, si et utile est et fieri potest, fiat, dissuasori duplex, una, si non utile est, ne fiat, altera, si fieri non potest, ne suscipiatur. Sic suasori utrumque docendum est,

Dissuasori alterum infirmare sat est. Quare quoniam in his versatur omne consilium duobus, de utilitate ante dicamus, quæ in discernendis bonis malisque versatur. Bonorum autem partim necessaria sunt, ut vita, pudicitia, libertas, partim non necessaria, ut liberi, coniuges, germani, parentes: quorum alia sunt per se expetenda, ut ea quæ sita sunt in officiis atque virtutibus, alia quod aliquid commodi efficiunt,

Ut opes et copiæ. Eorum autem quæ propter se expetuntur partim honestate ipsa, partim commoditate aliqua expetuntur: honestate ea quæ proficiscuntur ab eis virtutibus de quibus paullo ante est dictum, quæ sunt laudabilia ipsa per se: commoditate autem aliqua quæ sunt in corporis aut in fortunæ bonis expetenda, quorum alia sunt quasi cum honestate conjuncta, ut honos, ut gloria, alia diversa, ut vires, forma, valetudo, nobilitas, divitiæ,

Clientelæ. XXV. Est etiam quædam quasi materies "nhiecta honestati, quæ maxime spectatur in amicitiis. Amicitiæ autem caritate et amore cernuntur; Nam cum deorum, tum parentum patriæque cultus eorumque hominum qui aut sapientia aut opibus excellunt ad caritatem referri solet, coniuges autem et liberi et fratres et alii quos usus familiaritasque conjunxit, quamquam etiam caritate ipsa, tamen amore maxime continentur. In his igitur rebus cum bona sint, facile est intellectu quæ sint

Contraria. Quodsi semper optima tenere possemus, haud sane, quoniam quidem ea perspicua sunt, consilio multum egeremus. Sed quia temporibus, quæ vim habent maximam, persæpe evenit ut utilitas cum honestate certet, earumque rerum contentio plerumque deliberationes efficit ne aut opportuna propter dignitatem aut honesta propter utilitatem relinquantur, ad hanc difficultatem explicandam præcepta

Referamus. Et quoniam non ad veritatem solum sed etiam ad opiniones eorum qui audiunt accommodanda est oratio, hoc primum intellegamus, hominum duo esse genera, alterum indoctum et agreste, quod anteferat semper utilitatem honestati, alterum humanum et politum, quod rebus omnibus dignitatem anteponat. Itaque huic generi laus, honor, gloria, fides, justitia, omnisque virtus, illi autem alteri quæstus emolumentum fructusque proponitur. Atque etiam voluptas, quæ maxime est inimica virtuti bonique naturam fallaciter imitando adulterat,

Quam immanissimus quisque acerrime sequitur, neque solum honestis rebus sed etiam necessariis anteponit, in suadendo, eum ei generi hominum consilium des, sæpe sane laudanda est.

XXVI. Et illud videndum, quanto magis homines mala fugiant quam sequantur bona. Nam neque honesta tam expetunt quam devitant turpia; Quis enim honorem, quis gloriam, quis laudem, quis ullum decus tam umquam expetat quam ignominiam, infamiam, contumeliam, dedecus fugiat? Quarum rerum dolor gravis est testis genus hominum ad honestatem natum, malo cultu pravisque opinionibus corruptum. Quare in cohortando atque suadendo propositum quidem nobis erit illud, ut doceamus qua via bona consequi malaque vitare possimus:

Sed apud homines bene institutos plurimum de laude et de honestate dicemus, maximeque ea virtutum genera tractabimus quæ in communi hominum utilitate tuenda augendaque versantur. Sin apud Indoctos imperitosque dicemus, fructus, emolumenta, voluptates vitationesque dolorum proferantur; Addantur etiam contumeliæ atque ignominiæ; Nemo enim est tam agrestis quem non, si ipsa minus honestas, contumelia tamen et dedecus magnopere

Moveat. Quare quod ad utilitatem spectat ex eis quæ dicta sunt reperietur: quod autem, possit *

* Rackkam: vi. Effici necne in q"o etiam quam facile possit quamque expediat quæri solet, maxime ex causis eis quæ quamque rem efficiant est videndum. Causarum autem genera sunt plura; Nam sunt aliæ quæ ipsæ conficiunt, aliæ quæ vim aliquam ad conficiendum afferunt. Itaque illæ superiores confidentes vocentur, hæ reliquæ ponantur in eo genere ut sine his 9i confici non possit. Conficiens autem causa alia est absoluta et perfecta per se, alia aliquid adiuvans et efficiendi socia quædam: cujus generis vis varia est, et sæpe aut major aut minor, ut et illa quæ maximam vim habet sola sæpe causa dicatur. Sunt autem aliæ causæ quæ aut propter principium aut propter exitum eon ficientes vocantur. Cum autem quæritur quid sit optimum factu, aut utilitas aut spes efficiendi ad assentiendum impellit animos.

XXVII. Et quoniam de utilitate jam diximus, de efficiendi ratione dicamus. Quo toto in* genere loco quibus facultatibus annorum, pecuniæ, sociorum, earumve rerum quæ ad quamque rem efficiendam pertinent possimus uti requirendum est. Neque solum ea sunt quæ nobis suppetunt sed etiam illa quæ adversantur videnda; Et si ex contentione procliviora erunt nostra, non solum effici posse quæ suademus erit persuadendum sed curandum etiam ut illa facilia, proclivia, jucunda videantur. Dissuadentibus autem aut utilitas labefactanda est aut S80 efficiendi difficultates efferendæ, neque aliis ex præ-

Eeptis sed eisdem ex suasionis locis, Uterque vero ad augendum habeat exemplorum aut recentium quo notiora sint aut veterum quo plus auctoritatis habeant, copiam; Maximeque sit in hoc genere meditatus, ut possit vel utilia ac necessaria sæpe honestis vel hæc illis anteferre. Ad commovendos autem animos maxime profieient, si incitandi erunt, hujusmodi sententiæ quæ aut ad explendas cupiditates aut ad odium satiandum aut ad ulciscendas injurias pertinebunt; Sin autem reprimendi, de incerto statu fortunæ dubiisque eventis rerum futurarum et retinendis suis fortunis si erunt secundæ, sin autem adversæ, de periculo commonendi. Atque hi quidem sunt perorationis loci.

Principia autem in sententiis dicendis brevia esse debent, non enim supplex ut ad judkem venit orator sed hortator atque auctor. Quare proponere qua mente dicat, quid velit, quibus de rebus dicturus sit debet, hortarique ad se breviter die entem audiendum. Tota autem oratio simplex et gravis et sententiis debet ornatior esse quam verbis.

XXV1I1. C. F. Cognovi jam laudationis et suasionis locos: nunc quæ ra didis accommodata sint exspecto, idque nobis genus restare unum puto.

C. P. Beete intellegis. Atque ejus quidem generis finis est æquitas, quæ non simpliciter spectatur sed ex comparatione nonnumquam, ut cum de verissimo accusatore disputatur aut eum hereditatis sine lege aut sine testamento petitur possessio, in quibus causis quid æquius æquissimum ve sit quæritur; Quas ad causas fæ ultas petitor argumentationum ex SS eis de quibus mox dicetur æquitatis locis. Atque etiam ante judicium de constituendo ipso judicio solet esse contentio, cum aut sitne actio illi qui agit aut jamne sit aut num jam esse desierit aut illane lege hisne verbis sit actio quæritur. Quæ etiamsi ante quam res in judicium venit aut concertata aut diiudicata aut confecta non sunt, tamen in ipsis judiciis permagnum sæpe habent pondus cum ita dicitur: plus petisti; Sero petisti; Non fuit tua petitio; Non ame, non hac lege, non his verbis,

Non hoc judicio. Quarum causarum genus est positum in jure civili quod est in privatarum* rerum lege aut more positum; Cujus scientia neglecta ab oratoribus plerisque nobis ad dicendum necessaria

Videtur. Quare de comti tuendis actionibus, de; Accipiendis subo undis que juditiis, de excipienda iniquitate actionis, de comparanda æquitate, quod ea fere generis ejus sunt ut quamquam in ipsum judi eium sæpe delabantur tamen ante indicium tractanda videantur, pauli ulum ea separo a judkiis tempore magis agendi quam dissimilitudine generis. Nam omnia quæ de jure civili aut de æquo et bono disceptantur cadunt in eam formam in qua quale quid sit ambigitur, de qua dicturi sumus; Quæ in æquitate et jure maxime consistit. XXIX. In omnibus igitur causis tres sunt gradus ex quibus unus aliquis capiendus est, si plures non queas, ad resistendum. Nam aut ita constituendum est ut id quod obiieitur factum neges, aut illud quod factum fateare neges eam vim habere atque id esse quod adversarius criminetur, aut si neque de facto neque de facti appellatione ambigi potest, id quod arguere neges tale esse quale ille dicat et rectum

Esse quod feceris concedendum ve defendas. Ita primus ille status et quasi condictio cum adversario atque descriptione aut informatione verbi, tertius æqui et veri et recti e' humani ad ignoscendum disputatione tractandus est. Et quoniam semper is qui defendit non solum resistat oportet aliquo statu

Aut infitiando aut definiendo aut æquitate opponenda sed etiam rationem subiiciat recusationis suæ, primus ille status rationem habet iniqui criminis, ipsam negationem infitiationemque facti; Secundus quod non sit in re quod ab adversario ponatur in verbo; Tertius quod id recte factum esse defendat quod sine ulla nominis controversia factum fatetur.

Deinde uni cuique rationi opponendum est ab accusatore id quod si non esset in accusatione, causa omnino esse non posset. Itaque ea quæ sic referuntur continentia causarum vocentur: quamquam non ea magis quæ contra rationem defensionis afferuntur quam ipsæ defensionis rationes continent causas. Sed distinguendi gratia rationem appellamus eam quæ affertur ab reo ad recusandum depellendi criminis causa, quæ nisi esset, quod defenderet non haberet: firmamentum autem quod contra ad labefactandam rationem refertur, sine quo accusatio stare non potest.

XXX. Ex rationis autem et firmamenti conflictione et quasi concursu quæstio exoritur quædam quam disceptationem voco: in qua quid veniat in judicium et de quo disceptetur quæri solet. Nam prima adversariorum contentio diffusam habet quæstionem; Ut in conjectura, ceperitne pecunias Decius; In definitione, minueritne maiestatem Norbanus; In æquitate, jurene occiderit Opimius Gracchum. Hæc, quæ primam contentionem habent ex arguendo et resistendo, lata, ut dixi, et fusa sunt; Rationum et firmamentorum contentio adducit in angustum disceptationem. Ea in conjectura nulla est; Nemo enim ejus quod negat factum rationem aut potest aut debet aut solet reddere. Itaque in his causis eadem et prima quæstio, et disceptatio est extrema. In illis autem ubi ita dicitur: ' Non minuit maiestatem quod egit de Cæpione turbulentius; Populi enim Romani dolor justus vim illam excitavit, non tribuni actio; Maiestas autem, quoniam est magnitudo quædam, populi Romani in ejus potestate ac jure retinendo aucta est potius quam diminuta/ et ubi ita refertur: ' Maiestas est in imperii atque in nominis populi Romani dignitate, quam minuit is qui per vim multitudinis rem ad seditionem vocavit/ exsistit illa disceptatio, minueritne maiestatem qui voluntate populi Romani rem gratam et æquam per vim egerit.

In eis autem causis ubi aliquid recte factum aut concedendum esse defenditur, cum est facti subiecta ratio, sicut ab Opimio: ' Jure feci, salutis omnium et conservandæ reipublicæ causa/ relatumque est ab Decio: ' Ne sceleratissimum quidem civem sine judicio jure ullo necare potuisti/ oritur illa dis-

Cep tatio: potueritne recte salutis rcipublicæ causa civem eversorem civitatis indemnatum necare. Ita disceptationes eæ quæ in his controversiis oriuntur quæ sunt certis personis et temporibus notatæ fiunt rursus infinitæ detractis et temporibus et personis, et rursum ad consultationis formam rationemque revo-

Cantur. XXXI. Sed in gravissimis firmamentis etiam illa ponenda sunt, si qua ex scripto legis aut testamenti aut verborum ipsius judicii aut alicujus stipulationis aut cautionis opponuntur defensioni contraria. Ac ne hoc quidem genus in eas causas incurrit quæ conjectura continentur; Quod enim factum negatur, id argui non potest scripto. Ne in definitionem quidem venit genere scripti ipsius; Nam etiamsi verbum aliquod de scripto definiendum est quam vim habeat, ut cum ex testamentis quid sit penus aut cum ex lege prædii quæritur quæ sint ruta cæsa, non scripti genus sed verbi inter-

Pret atio controversiam parit. Cum autem aut plura significantur scripto propter verbi aut verborum ambiguitatem, ut liceat ei qui contra dicat eo trahere significationem scripti quo expediat ac velit, aut, si ambigue scriptum non sit, vel a verbis voluntatem et sententiam scriptoris abducere vel alio se eadem de re contrarie scripto defendere, tum disceptatio ex scripti contentione exsistit, ut S92 in ambiguis disceptetur quid maxime significetur, in scripti sententiæque contentione, utrum potius sequatur judex, in contrariis scriptis, utrum magis sit comprobandum.

Disceptatio autem cum est constituta, propositum esse debet oratori quo omnes argumentationes repetitæ ex inveniendi locis conficiantur. Quod quamquam satis est ei qui videt quid in quoque loco lateat quique illos locos tamquam thesauros aliquos argumentorum notatos habet, tamen ea quæ sunt certarum causarum propria tangemus.

XXXII. In conieetura igitur, cum est in infitiando reus, accusatori hæc duo prima sunt — sed accusatorem pro omni actore et petitore appello: possunt enim etiam sine accusatione in causis hæc eadem controversiarum genera versari — sed hæc duo sunt ei prima, causa et eventus. Causam appello rationem efficiendi, eventum id quod est effectum. Atque ipsa quidem partitio causarum paullo ante in suasionis

Locis distributa est. Quæ enim in consilio capiendo futuri temporis præcipiebantur, quam ob rem aut utilitatem viderentur habitura aut efficiendi facultatem, eadem qui de facto argumentabitur colligere debebit, quam ob rem et utilia illi quem arguet fuisse et ab eo effici potuisse demonstret. Utilitatis conieetura movetur si illud quod arguitur aut spe

Bonorum aut malorum metu fecisse dicitur, quod eo fit acrius quo illa in utroque genere majora

Ponuntur. Spectant etiam ad causam facti motus animorum, si ira recens, si odium vetus, si ulciscendi studium, si injuriæ dolor, si honoris, si gloriæ, si imperii, si pecuniæ cupiditas, si periculi timor, si æs alienum, si angustiæ rei familiaris: si audax, si levis, si crudelis, si impotens, si incautus, si insipiens, si amans, si commota mente, si vinolentus, si cum spe efficiendi, si cum opinione celandi aut si patefactum esset depellendi criminis, vel perrumpendi periculi, vel in longinquum tempus differendi: aut si judicii pœna levior quam facti præmium: aut si facinoris voluptas major quam damnationis

Dolor. His fere rebus facti suspicio confirmatur, cum et voluntatis in reo causæ reperiuntur et facultas. In voluntate autem utilitas ex adeptione alicujus commodi vitationeque alicujus incommodi quæritur, ut aut spes aut metus impulisse videatur, aut aliquis repentinus animi motus, qui etiam citius in fraudem quam ratio utilitatis impellit. Quam ob rem sint hæc dicta de causis.

C. F. Teneo, et quæro qui sint illi eventus quos ex causis effici dixisti.

XXXIII. C. P. Consequentia quædam signa præ vel maxime suspicionem movent et quasi tacita sunt criminum testimonia, atque hoc quidem graviora quod causæ communiter videntur insimulare et arguere omnes posse quorum modo interfuerit aliquid: hæc proprie attingunt eos ipsos qui arguuntur, ut telum, ut vestigium, ut eruor, ut deprehensum aliquid, quod ablatum ereptumve videatur, ut responsum inconstanter, ut hæsitatum, ut titubatum, ut cum aliquo visus ex quo suspicio oriatur, ut eo ipso in loco visus in quo facinus, ut pallor, ut tremor, ut scriptum aut obsignatum aut depositum quippiam. Hæc enim et talia sunt quæ aut in re ipsa aut etiam ante quam factum est aut postea

Suspiciosum crimen efficiant. Quæ si non erunt, tamen causis ipsis et efficiendi facultatibus niti oportebit, adjuncta illa disputatione communi, non fuisse illum tam amentem ut indicia facti aut effugere aut occultare non posset, ut ita apertus esset, ut locum crimini relinqueret. Communis ille contra locus, audaciam temeritati, non prudentiæ esse

Conjunctam. Sequitur autem ille locus ad augendum, non esse exspectandum dum fateatur, argumentis peccata convinci; Et hic etiam exempla ponentur.

XXXIV. Atque hæc quidem de argumentis. Sin autem erit etiam testium facultas, primum genus erit ipsum laudandum, dicendumque ne argumentis teneretur reus ipsum sua cautione effecisse, testes

Effugere non potuisse; Deinde singuli laudentur [quæ autem essent laudabilia dictum est]; Deinde etiam argumento firmo, quia tamen sæpe falsum est, posse recte non credi, viro bono et firmo sine vitio judicis non posse non credi; Atque etiam, si obscuri testes erunt aut tenues, dicendum erit non esse ex fortuna fidem ponderandam, aut eos esse cujusque locupletissimos testes qui id de quo agatur facillime scire possint. Sin quæstiones habitæ aut postulatio ut habeantur causam adjuvabunt, confirmandum genus primum quæstionum erit, dicendum de vi doloris, de opinione majorum, qui eam rem

Totam nisi probassent certe repudiassent; De institutis Atheniensium, Rhodiorum, doctissimorum hominum, apud quos etiam (id quod acerbissimum est) liberi civesque torquentur; De nostrorum etiam prudentissimorum hominum institutis, qui cum de servis in dominos quæri noluissent, de incestu tamen, et conjuratione quæ facta me consule est,* quærendum putaverunt. Irridenda etiam disputatio est qua solent uti ad infirmandas quæstiones et meditata puerilisque dicenda. Tum facienda fides diligenter esse et sine cupiditate quæsitum, dicta-

1 Que quæstionis argumentis et conjectura ponderanda. Atque hæc accusationis fere membra sunt.

XXXV. Defensionis autem primum infirmatio causarum: aut non fuisse, aut non tantas, aut non sibi soli, aut commodius potuisse idem consequi, aut non eis se esse moribus, non ea vita, aut nullos animi motus aut non tam impotentes fuisse. Facultatum autem infirmatione utetur si aut vires aut animum aut copias aut opes abfuisse demonstrabit, aut alienum tempus aut locum non idoneum, aut multos arbitros quorum crederet nemini: aut non se tam ineptum ut id susciperet quod occultare non posset, neque tam amentem ut pœnas ac judicia conte messe illa certa indicia facti quæ etiam nullo admisso consequi possent, consistetque in singulis, et ea aut eorum quæ ipse facta esse dicit propria esse defendet potius quam criminis, aut si sibi cum accusatore communia essent, pro periculo potius quam centra salutem valere debere; Testiumque et quæstionum genus universum et quod poterit in singulis ex reprehensionis locis de quibus ante dictum est

Refellet. Harum causarum principia suspiciosa ad acerbitatem ab accusatore ponentur, denuntiabiturque insidiarum commune periculum, excitabunturque animi ut attendant. Ab reo autem querela conflati criminis collectarumque suspicionum et accusatoris insidiæ et item periculum proferetur, animique ad misericordiam allicientur et modice benevolentia judicum colligetur. Narratio autem accusatoris erit quasi membratim gesti negotii suspiciosa explicatio, sparsis omnibus argumentis, obscuratis defensionibus; Defensori aut præteritis aut obscuratis suspicionum argumentis rerum

Ipsarum eventus erunt casusque narrandi. In confirmandis autem nostris argumentationibus infirmandisque contrariis sæpe erunt accusatori motus animorum incitandi, reo mitigandi. Atque hæc quidem utrique maxime in peroratione facienda — alteri frequentatione argumentorum et coacervatione universa, alteri, si plane causam redarguendo explicarit, enumeratione ut quidque diluerit et miseratione ad extremum.

XXXVI. C. F. Scire mihi jam videor quemadmodum conjectura tractanda sit. Nunc de definitione audiamus.

C. P. Communia dantur in isto genere accusatori defensorique præcepta. Uter enim definiendo

Describendoque verbo magis ad sensum judicis opinionemque penetrarit, et uter ad communem verbi vim et ad eam præceptionem quam incohatam habebunt in animis ei qui audient magis et propius

Accesserit, is vincat necesse est. Non enim argumentando hoc genus tractatur sed tamquam explicando excutiendoque verbo, ut si in reo pecunia absoluto rursusque revocato prævaricationem accusator esse definiat omnem judicii corruptelam ab reo, defensor autem non omnem sed tantummodo accusatoris corruptelam ab reo: sit ergo hæc contentio prima verborum, in qua, etiamsi propius accedat ad consuetudinem mentemque sermonis defensoris definitio,

Tamen accusator sententia legis nititur; Negat enim probari oportere eos qui leges scripserint ratum habere judicium si totum corruptum sit, si unus accusator corruptus sit non rescindere: nititur æquitate, ut utilitate scribenda lex sit, quæque tum* complecteretur in judiciis corruptis ea verbo

Uno prævaricationis comprehendisse dicitur. Defensor autem testabitur consuetudinem sermonis, verbique vim ex contrario reperiet, quasi ex vero accusatore, cui contrarium est nomen prævari-

* utilitate... Tum lectio incertissima.

Ca toris; Ex consequentibus, quod ea littera de accusatore solet dari judici; Ex nomine ipso, quod significat eum qui in contrariis causis quasi vare* esse positus videatur. Sed huic tamen ipsi con furum auctoritatem, ad finem aliquem periculi; Communeque sithoc præceptum, ut cum uterque definierit quam maxime potuerit ad communem sensum vimque verbi, tum similibus exemplisque eorum qui ita locuti sunt suam definitionem sententiamque con-

Firmet. Atque accusatori in hoc genere causarum locus ille communis, minime esse concedendum ut is qui de re confiteatur verbi se interpretatione de æquitate nitatur et ea cum secum faciat non re sed depravatione verbi se urgeri queratur. Quo in genere percensere poterit plerosque inveniendi locos; Nam et similibus utetur et contrariis et consequentibus quamquam uterque, tamen reus, nisi plane

Erit absurda causa, frequentius. Amplificandi autem causa, quæ aut cum degredientur a causa dici volent* aut cum perorabunt, hæc vel ad odium vel ad misericordiam vel omnino ad animos judicum movendos ex eis quæ sunt ante posita sumentur, si modo rerum magnitudo hominumve aut invidia aut dignitas postulabit.

XXXVII. C. F. Habeo Ista; Nunc ea quæ cum quale sit quippiam disceptatur quæri ex utraque parte deceat velim audire.

C. P. Confitentur in isto genere qui arguuntur se id fecisse ipsum in quo reprehenduntur, sed quoniam jure se fecisse dicunt, juris est omnis ratio nobis explicanda. Quod dividitur in duas partes primas, naturam atque legem, et utriusque generis vis in divinum et humanum jus est distributa, quorum

Æquitatis est unum, alterum religionis. Æquitatis autem vis est duplex, cujus altera directa et veri et justi et ut dicitur æqui et boni ratione defenditur, altera ad vicissitudinem referendæ gratiæ pertinet, quod in beneficio gratia, in injuria ultio nominatur. Atque hæc communia sunt naturæ atque legis, sed propria legis et ea quæ scripta sunt et ea quæ sine litteris aut gentium jure aut majorum more retinentur. Scriptorum autem privatum aliud est, publicum aliud: publicum lex, senatusconsultum, fœdus, privatum tabulæ, pactum conventum, stipulatio. Quæ autem scripta non sunt, ea aut consuetudine aut conventis hominum et quasi consensu obtinentur, atque etiam hoc in primis, ut nostros mores legesque tueamur quodammodo naturali jure præscriptum

Est. Et quoniam breviter aperti fontes sunt quasi quidam æquitatis, meditata nobis ad hoc causarum

Genus esse debebunt ea quæ dicenda erunt in orationibus de natura, de legibus, de more majorum, de propulsanda injuria, de ulciscenda, de omni parte juris. Si imprudenter aut necessitate aut casu quippiam fecerit quod non concederetur eis qui sua sponte et voluntate fecissent, ad ejus facti deprecationem ignoscendi petenda venia est quæ sumetur ex plerisque locis æquitatis.

Expositum est ut potui brevissime de omni controversiarum genere — nisi præterea tu quid requiris.

XXXVIII. C. F. Illud equidem quod jam unum restare video, quale sit cum disceptatio versatur in scriptis.

C. P. Recte intellegis; Eo enim exposito munus promissi omne confecero. Sunt igitur ambigui duobus adversariis præcepta communia. Uterque enim hanc significationem qua utetur ipse dignam scriptoris prudentia esse defendet: uterque id quod adversarius ex ambigue scripto intellegendum esse dicet aut absurdum aut inutile aut iniquum aut turpe esse defendet aut etiam discrepare cum ceteris scriptis vel aliorum vel maxime si poterit ejusdem; Quamque defendet ipse eam rem et sententiam quemvis prudentem et justum hominem si

Ad integrum daretur scripturum fuisse, sed planius;

Eamque sententiam quam significari posse dicet nihil habere aut captionis aut vitii, contrariam autem si probarint,* fore ut multa vitia, stulta, iniqua, contraria consequantur. Cum autem aliud scriptor sensisse videtur et aliud scripsisse, qui scripto nitetur, eum re exposita recitatione uti oportebit, deinde instare adversario, iterare, renovare, interrogare nnm aut scriptum neget aut contra factum infitietur; Post

Judicem a '! Vim scripti vnoet, Ha confirmatione usus amplificet rem iege laudanda audaciamque confutet ejus qui, cum palam contra fecerit idque fateatur, adsit tamen factumque defendat. Deinde infirmet defensionem: cum adversarius aliud voluisse, [aliud sensisse]* scriptorem, aliud scripsisse dicat, non esse ferendum a quoquam potius latoris sensum quam a lege explicari: cur ita scripserit si ita non senserit? Cur, cum ea quæ plane scripta sint neglexerit, quæ nusquam scripta sint proferat? Cur prudentissimos in scribendo viros summæ stultitiæ putet esse damnandos? Quid impedierit scriptorem quo minus exciperet illud quod adversarius tamquam si exceptum esset ita dicit se

Secutum? Utetar exemplis eis quibas idem scriptor aut, si id non poterit, quibus alii quod excipiendum putarint exceperint. Quærenda etiam ratio est, si qua poterit inveniri, quare non sit exceptum; Aut iniqua lex aut inutilis futura dicetur, aut alia causa obtemperandi, alia abrogandi: dissentire adversarii vocem atque legis. Deinde amplificandi causa de conservandis legibus, de periculo rerum publicarum atque privatarum eam aliis locis, tum in perorando maxime graviter erit vehementerque dicendum.

XXXIX. Ille autem qui se sententia legis voluntateque defendet, in consilio atque in mente scriptoris, non in verbis ac litteris vim legis positam esse defendet, quodque nihil exceperit in lege laudabit, ne diverticula peccatis darentur atque ut ex facto cujusque index legis mentem interpretaretur. Deinde erit utendum exemplis in quibus omnis æquitas perturbetur si verbis legum æ non sententiis pareatur.

Deinde genus ejusmodi calliditatis et calumniæ retrahatur in odium judids cum quadam invidiosa querela. Et sr incidet imprudentiæ causa quæ non ad delictum sed ad casum necessitatem ve pertineat, quod genus paullo ante attigimus, erit eisdem æquitatis sententiis contra acerbitatem verborum deprecandum. Sin scripta inter se dissentient, tanta series artis est et sic inter se sunt pleraque connexa et apta, ut quæ paullo ante præcepta dedimus ambigui quæque proxime sententiæ et scripti, eadem ad

Hoc genus causæ tertium transferantur. Nam quibus locis in ambiguo defendimus eam significationem quæ nos adiuvat, eisdem in contrariis legibus nostra lex defendenda est. Deinde est efficiendum ut alterius scripti sententiam, alterius verba defendamus. Ita quæ modo de scripto sententiaque præcepta sunt, eadem huc omnia transferemus.

XL. Expositæ sunt tibi omnes oratoriæ partitiones, quæ quidem e media illa nostra Academia effloruerunt; Neque sine ea aut inveniri aut intellegi aut tractari possunt; Nam et partiri ipsum et definire et ambigui partitiones dividere et argumentorum locos nosse et argumentationem ipsam concludere, et videre quæ sumenda in argumentando sint quidque ex eis quæ sumpta sunt efficiatur, et vera a falsis, verisimilia ab incredibilibus diiudicare et distinguere aut male sumpta aut male conclusa reprehendere, et eadem vel anguste disserere, ut dialectici qui appellantur, vel, ut oratorem decet.

Late exprimere illius exercitationis et subtiliter dispu-

Tandi et copiose dicendi artis est. De bonis vero rebus et malis, æquis, iniquis, utilibus, inutilibus, honestis, turpibus quam potest habere orator sine illis maximarum rerum artibus facultatem aut copiam? Quare hæc tibi sint, mi Cicero, quæ exposui, quasi indicia fontium illorum: ad quos si nobis eisdem ducibus aliisve perveneris, tum et hæc ipsa melius et multo majora alia cognosces.

C. F. Ego vero, ac magno quidem studio, mi pater; Multisque ex tuis præclarissimis muneribus nullum majus exspecto.

Index