I. genera esse dicuntur tamquam poetarum; Id secus est, nam alterum est multiplex. Poematis enim tragici, comici, epici, melici, etiam ac dithyrambici, quod magis est tractatum a Græcis quam a Latinis, suum cujusque est, diversum a reliquis. Itaque et in tragœdia comicum vitiosum est et in comœdia turpe tragicum; Et in ceteris suus est cuique 2 certus sonus et quædam intellegentibus
Nota vox. Oratorum autem si quis ita numerat plura genera, ut alios grandis aut gravis aut copiosos, alios tenuis aut subtilis aut brevis, alios eis interfectos et tamquam medios putet, de hominibus dicit aliquid, de re parum. In re enim quid optimum sit quæritur, in homine dicitur quod est. Itaque licet dicere et Ennium summum epicum poetam, si cui ita videtur, et Pacuvium tragicum et Cæcilium fortasse comicum. Oratorem genere non divido; Perfectum enim quæro. Unum est autem genus perfecti, aquo qui absunt, non genere differunt, ut Terentius ab Accio, sed in eodem genere non sunt pares. Optimus est enim orator qui dicendo animos audientium et docet et delectat et permovet. Docere debitum est, delectare honorarium, permovere necessarium. Hæc ut alius melius quam alius, concedendum est; Verum id fit non genere sed gradu. Optimum quidem unum est et proximum quod ei simillimum. Ex quo perspicuum est, quod optimo dissimillimum sit, id esse deterrimum.
II. Nam quoniam eloquentia constat ex verbis et ex sententiis, perficiendum est, ut pure et emendate loquentes, quod est Latine, verborum præterea et propriorum et translatorum elegantiam persequamur: in propriis ut lautissima eligamus, in translatis ut similitudinem secuti verecunde utamur alienis. Sententiarum autem totidem genera sunt quot dixi esse laudum. Sunt enim docendi acutæ, delectandi quasi argutæ, commovendi graves. Sed et verborum est structura quædam duas res efficiens, numerum et levitatem, et sententiæ suam compositionem habent, et 1 ad probandam rem accommodatum ordinem. Sed earum omnium rerum ut ædificiorum 1 2 memoria est quasi fundamentum, lumen actio.
Ea igitur omnia in quo summa erunt, erit perfectissimus 4 orator; In quo media, mediocris; In quo minima, deterrimus. Et appellabuntur omnes oratores, ut pictores appellantur etiam mali, nec generibus inter sese, sed facultatibus different. Itaque nemo est orator qui Demostheni se 5 similem nolit esse; At Menander Homeri noluit; Genus enim erat aliud. Id non est in oratoribus aut, etiam si est ut alius gravitatem sequens subtilitatem fugiat, contra alius acutiorem se quam ornatiorem velit, etiam si est in genere tolerabilis, certe non est optimus, si quidem, quod omnis laudes habet, id est optimum.
III. Hæc autem dixi brevius quidem quam res petebat, sed ad id quod agimus non fuit dicendum pluribus; Unum enim cum sit genus, id quale sit quærimus. Est autem tale quale floruit Athenis; Ex quo Atticorum oratorum ipsa vis ignota est, nota gloria. Nam alterum multi viderunt, vitiosi nihil apud eos esse, alterum pauci, laudabilia esse multa. Est enim vitiosum in sententia si quid absurdum aut alienum aut non acutum aut subinsulsum est; In verbis si inquinatum, si abiectum, si non aptum, si
Durum, si longe petitum. Hæc vitaverunt fere omnes qui aut Attici numerantur aut dicunt Attice. Sed qui eatenus 1 valuerunt, sani et sicci dumtaxat habeantur, sed ita ut palæstritæ; Spatiari in xysto ut liceat, non ab Olympiis coronam petant. Qui, cum careant omni vitio, non sunt contenti quasi bona valetudine, sed viris, lacertos, sanguinem quærunt, quandam etiam suavitatem coloris, eos imitemur si possumus; Si minus, illos potius qui incorrupta sanitate sunt, quod est proprium Atticorum, quam eos quorum vitiosa abundantia est, qualis Asia multos
Tulit. Quod cum faciemus — si modo id ipsum assequemur; Est enim permagnum — imitemur, si potuerimus, Lysiam et ejus quidem tenuitatem potissimum; Est enim multis locis grandior, sed quia et privatas ille plerasque et eas ipsas aliis 3 et parvarum rerum causulas scripsit, videtur esse jejunior, cum se ipse consulto ad minutarum causarum genera limaverit. IV. Quod qui ita faciet, ut, si cupiat uberior esse, non possit, habeatur sane orator, sed de minoribus; Magno autem oratori etiam illo modo sæpe dicendum
Est in tali genere causarum. Ita fit ut Demosthenes certe possit summisse dicere, elate Lysias fortasse non possit. Sed si eodem modo putant exercitu in foro et in omnibus templis, quæ circum forum sunt, collocato dici pro Milone decuisse, ut si de re privata ad unum judicem diceremus, vim eloquentiæ sua facultate, non rei natura metiuntur.
Qua re quoniam non nullorum sermo jam increbruit, partim se ipsos Attice dicere, partim neminem nostrum 1 dicere, alteros neglegamus; Satis enim eis res ipsa respondet, cum aut non adhibeantur ad causas aut adhibiti derideantur; Nam si rideretur, esset id ipsum Atticorum. Sed qui dici a nobis Attico more nolunt, ipsi autem se non oratores esse profitentur, si teretes auris habent intellegensque judicium, tamquam ad picturam probandam adhibentur etiam inscii faciendi cum aliqua sollertia judicandi;
Sin autem intellegentiam ponunt in audiendi fastidio neque eos quicquam excelsum magnificumque delectat, dicant se quiddam subtile et politum velle, grande omatumque contemnere; Id vero desinant dicere, qui subtiliter dicant, eos solos Attice dicere, id est quasi sicce et integre. Et ample et ornate et copiose cum eadem integritate Atticorum est. Quid? Dubium est utrum orationem nostram tolerabilem tantum an etiam admirabilem esse cupiamus? Non enim jam quærimus quid sit Attice, sed quid sit optime dicere.
Ex quo intellegitur, quoniam Græcorum oratorum præstantissimi sint ei qui fuerint Athenis, eorum autem princeps facile Demosthenes, hunc si qui imitetur, eum et Attice dicturum et optime, ut, quoniam Attici nobis propositi sunt ad imitandum, bene dicere id sit Attice dicere.
V. Sed cum in eo magnus error esset, quale esset id dicendi genus, putavi mihi suscipiendum laborem utilem studiosis, mihi quidem ipsi non necessarium.
Converti enim ex Atticis duorum eloquentissimorum nobilissimas orationes inter seque contrarias, Æschinis et Demosthenis; Nec converti ut interpres, sed ut orator, sententiis isdem et earum formis tamquam figuris, verbis ad nostram consuetudinem aptis. In quibus non verbum pro verbo necesse habui reddere, sed genus omne 3 verborum vimque servavi. Non enim ea me adnumerare lectori putavi oportere, sed tam-
Quam appendere. Hic labor meus hoc assequetur, ut nostri homines quid ab illis exigant, qui se Atticos volunt, et ad quam eos quasi formulam dicendi revocent intellegant.
" Sed exorietur 6 Thucydides; Ejus enim quidam eloquentiam adm irantur/' Id quidem recte; Sed nihil ad eum oratorem quem quærimus. Aliud est enim explicare res gestas narrando, aliud argumentando criminari crimenve dissolvere; Aliud narrantem tenere auditorem, aliud concitare. " At loquitur
Pulchre.*' Num melius quam Plato? Necesse est tamen oratori quem quærimus controversias explicare 2 forensis dicendi genere apto ad docendum, ad delectandum, ad permovendum. VI. Qua re si quis erit qui se Thucydideo genere causas in foro dicturum esse profiteatur, is abhorrebit etiam a suspicione ejus quod 8 versatur in re civili et forensi; Sin 4 Thucydidem laudabit, ascribat suæ nostram sententiam.
Quin ipsum Isocratem, quem divinus auctor Plato suum fere æqualem admirabiliter in Phædro laudari fecit ab Socrate quemque omnes docti summum s oratorem-esse dixerunt, tamen hunc in numerum non repono. Non enim in acie versatur nec ferro, sed quasi 7 rudibus ejus eludit oratio. A me autem, ut cum maximis minima conferam, gladiatorum par nobilissimum inducitur, Æschines, tamquam Æserninus, ut ait Lucilius, non spurcus homo, sed acer et doctus
Cum Pacideiano hic componitur, — optimus longe
Post homines natos —. Nihil enim illo oratore arbitror cogitari posse divinius.
Huic labori nostro duo genera reprehensionum opponuntur. Unum hoc: " Verum melius Græci.*' A quo quæratur ecquid possint ipsi melius Latine? A lterum: 41 Quid istas potius legam quam Græcas? " Idem Andriam et Synephebos nec minus Andromacham aut Antiopam aut Epigonos Latinos recipiunt. Quod igitur est eorum in orationibus e Græco 4 conversis fastidium, nullum cum sit in versibus?
VII. Sed adgrediamur jam quod suscepimus, si prius exposuerimus quæ causa in judicium deducta sit. Cum esset lex Athenis, rationibus relatis, ut corona aurea donaretur eaque donatio fieret in theatro populo convocato, qui locus non est contionis legitimæ, atque ita prædicaretur,
Causa ipsa abhorret illa quidem a formula consuetudinis nostræ, sed est magna. Habet enim et legum interpretationem satis acutam in utramque partem et meritorum in rem publicam contentionem
Sane gravem. Itaque causa fuit Æschini, cum ipse a Demosthene esset capitis accusatus, quod legationem ementitus esset, ut ulciscendi inimici causa nomine Ctesiphontis judicium fieret de factis famaque Demo relatis, quam de eo quod civis improbus ut optimus
Laudatus esset. Hanc multam Æschines a Ctesiphonte petivit quadriennio ante Philippi Macedonis mortem; Sed judicium factum est aliquot annis post Alexandro jam Asiam tenente; Ad quod judicium * 6 concursus dicitur e tota Græcia factus esse. Quid enim tam aut visendum aut audiendum fuit quam summorum oratorum in gravissima causa accurata et
Inimicitiis incensa contentio? Quorum ego orationes si, ut spero, ita expressero virtutibus utens illorum omnibus, id est sententiis et earum figuris et rerum ordine, verba persequens eatenus, ut ea non abhorreant amore nostro — quæ si e Græcis omnia conversa non erunt, tamen ut generis ejusdem sint, elaboravimus —, erit regula, ad quam eorum dirigantur orationes qui Attice volent dicere. Sed de nobis satis. Aliquando enim Æschinem ipsum Latine dicentem audiamus.