LIBER PRIMUS
I. Quamquam te, Marce fili, annum jam audientem Cratippum, idque Athenis, abundare oportet præceptis institutisque philosophiæ propter summam et doctoris auctoritatem et urbis, quorum alter te scientia augere potest, altera exemplis, tamen, ut ipse ad meam utilitatem semper cum Græcis Latina conjunxi neque id in philosophia solum, sed etiam in dicendi exercitatione feci, idem tibi censeo faciendum, ut par sis in utriusque orationis facultate. Quam quidem ad rem nos, ut videmur, magnum attulimus adiumentum hominibus nostris, ut non modo Græcarum litterarum rudes, sed etiam docti aliquantum se arbitrentur adeptos et ad dicendum et ad judicandum.
Quam ob rem disces tu quidem a principe hujus ætatis philosophorum, et disces, quam diu voles; Tam diu autem velle debebis, quoad te, quantum proficias, non pænitebit; Sed tamen nostra legens non multum a Peripateticis dissidentia, quoniam utrique Socratici et Platonici volumus esse, de rebus ipsis utere tuo judicio (nihil enim impedio), orationem autem Lati-
2 Nam efficies profecto legendis nostris pleniorem. N ec vero hoc arroganter dictum existimari velim. Nam philosophandi scientiam concedens multis, quod est oratoris proprium, apte, distincte, ornate dicere, quoniam in eo studio ætatem consumpsi, si id mihi assumo, videor id meo hire quodam modo vindicare.
Quam ob rem magnopere te hortor, mi Cicero, ut non solum orationes meas, sed hos etiam de philosophia libros, qui jam illis fere se æquarunt, studiose legas; Vis enim major in illis dicendi, sed hoc quoque colendum est æquabile et temperatum orationis genus. E t id quidem nemini video Græcorum adhuc contigisse, ut idem utroque in genere elaboraret* sequereturque et illud forense dicendi et hoc quietum disputandi genus, nisi forte Demetrius Phatilis, orator parum vehemens, dulcis tamen, ut Theophrasti discipulum possis agnoscere. Nos autem quantum in utroque profecerimus, aliorum sit judicium, utrumque certe secuti sumus.
Equidem et Platonem existimo, si genus forense dicendi tractare voluisset, gravissime et copiosissime potuisse dicere, et Demosthenem, si illa, quæ a Platone didicerat, tenuisset et pronuntiare voluisset, ornate splendideque facere potuisse; Eodemque modo de Aristotele et Isocrate judico, quorum uterque suo studio delectatus contempsit alterum.
II. Sed cum statuissem scribere ad te aliquid hoc tempore, multa posthac, ab eo ordiri maxime volui, quod et ætati tuæ esset aptissimum et auctoritati meæ. Nam eum multa sint in philosophia et gravia et utilia accurate copioseque a philosophis disputata, latissime patere videntur ea, quæ de officiis tradita ab illis et præcepta sunt. Nulla enim vitæ pars neque publicis neque privatis neque forensibus neque domesticis in rebus, neque si tecum agas quid, neque si cum altero contrahas, vacare officio potest, in eo* que et colendo sita vitæ est honestas omnis et negle-
Atque hæc quidem quæstio communis est omnium ' philosophorum; Quis est enim, qui nullis officii præceptis tradendis philosophum se audeat dicere? Sed sunt non nullæ disciplinæ, quæ propositis bonorum et malorum finibus officium omne pervertant. Nam qui summum bonum sic instituit, ut nihil habeat cum virtute coniu netum, idque suis commodis, non honestate metitur, hic, si sibi ipse consentiat et non interdum naturæ bonitate vincatur neque amicitiam colere possit nec justitiam nec liberalitatem; Fortis vero dolorem summum malum judicans aut temperans voluptatem summum bonum statuens esse certe nullo modo potest.
Quæ quamquam ita sunt in promptu, ut res dis-. Putatione non egeat, tamen sunt a nobis -alio loco disputata. Hæ disciplinæ igitur si sibi consentaneæ U7
6 Velint esse, de officio nihil queant dicere, neque ulla officii præcepta firma, stabilia, conjuncta naturæ tradi possunt nisi aut ab iis, qui solam, aut ab iis, qui maxime honestatem propter se dicant expetendam. Ita propria est ea præceptio Stoicorum, Academicorum, Peripateticorum, quoniam Aristonis, Pyrrhonis, Erilli jam pridem explosa sententia est; Qui tamen haberent jus suum disputandi de officio, si rerum aliquem dilectum reliquissent, ut ad officii inventionem aditus esset. Sequemur igitur hoc quidem tempore et hac in quæstione potissimum Stoicos non ut interpretes, sed, ut solemus, e fontibus eorum judicio arbitrioque nostro, quantum quoque modo videbitur, hauriemus.
Placet igitur, quoniam omnis disputatio de officio futura est, ante definire, quid sit officium; Quod a Panætio prætermissum esse miror. Omnis enim, quæ [a] ratione suscipitur de aliqua re institutio, debet a definitione proficisci, ut intellegatur, quid sit id, de quo disputetur....
8 Nobis his libris explicandum. Atque etiam alia divisio est officii.
Nam et medium quoddam officium dicitur et perfectum. Perfectum officium rectum, opinor, vocemus, quoniam Græci κατόρθωμα, hoc autem commtuæ officium καθήκον vocant. Atque ea sic definiunt, ut, rectum quod sit, id officium perfectum esse definiant; Medium autem officium id esse dicunt, quod cur lactum sit, ratio probabilis reddi possit.
Triplex igitur est, ut Panætio videtur, consilii capiendi deliberatio. Nam aut honestumne factu sit an turpe dubitant id, quod in deliberationem cadit; In quo eonsiderando sæpe animi in contrarias sententias distrahuntur. Tum autem aut anquirunt aut consultant, ad vitæ commoditatem jucunditatemque, ad facultates rerum atque copias, ad opes, ad potentiam, quibus et se possint juvare et suos, conducat id necne, de quo deliberant; Quæ deliberatio omnis in rationem utilitatis cadit. Tertium dubitandi genus est, cum pugnare videtur cum honesto id, quod videtur esse utile; Cum enim utilitas ad se rapere, honestas contra revocare ad se videtur, fit ut distrahatur in deliberando animus afferatque aneipitem curam cogitandi.
Hac divisione, cum præterire aliquid maximum vitium in dividendo sit, duo prætermissa sunt; Nec
10.enim solum utrum honestum an turpe sit, deliberari solet, sed etiam duobus propositis honestis utrum honestius, itemque duobus propositis utilibus utrum utilius. Ita, quam ille triplicem putavit esse rationem, in quinque partes distribui debere reperitur. Primum igitur est de honesto, sed dupliciter, tum pari ratione de utili, post de comparatione eorum disserendum. 11 IV. Principio generi animantium omni est a natura tributum, ut se, vitam corpusque tueatur, declinet ea, quæ nocitura videantur, omniaque, quæ sint ad vivendum necessaria, anquirat et paret, ut pastum, ut latibula, ut alia generis ejusdem. Commune item animantium omnium est conjunctionis adpetitus procreandi causa et cura quædam eorum, quæ procreata sint; Sed inter hominem et beluam hoc maxime interest, quod hæe/tantum, quantum jsensu movetur, ad id solum, quod adest quodque præsens est, se accommodat paulum admodum sentiens præteritum aut fu-. Turum; Homo autem, quod rationis est particeps, per quam consequentia cernit, causas rerum videt earumque prægressus* et quasi antecessiones non ignorat, similitudine? Comparat rebusque præsentibus adjungit atque annectit futuras, facile totius vitæ cursum videt ad eamque degendam præparat res necessarias.
Eademque natura vi rationis hominem conciliat homini et ad orationis et ad vitæ societatem ingp-
12 Ne ratque in primis præcipuum quendam amorem in eos, qui procreati sunt, impellitque, ut hominum cœtus et celebrationes et esse et a se obiri velit ob easque causas studeat parare ea, quæ suppeditent ad cultum et ad victum, nec sibi soli, sed coniugi, liberis ceterisque, quos caros habeat tuerique debeat; Quæ cura exsuscitat etiam animos et majores ad rem gerendam facit.
In primisque hominis est propria veri inquisitio atque investigatio. Itaque cum sumus necessariis negotiis curisque vacui, tum avemus aliquid videre, audire, addiscere cognitionemque rerum aut occultarum aut admirabilium ad beate vivendum necessariam ducimus. Ex quo intellegitur, quod verum, simplex sincerumque sit, id esse naturæ hominis aptissimum. Huic veri videndi cupiditati adjuncta est appetitio quædam principatus, ut nemini parere animus bene informatus a natura velit nisi præcipienti aut docenti aut utilitatis causa juste et legitime imperanti; Ex quo magnitudo animi existit humanarumque rerum contemptio.
Nec vero illa parva vis naturæ est rationisque, quod unum hoJTanimal sentit, quid sit ordo, quid sit, quod deceat, in factis dictisque qui modus. Itaque eorum ipsorum, quæ aspectu sentiuntur, nullum aliud animal pulchritudinem, venustatem, convenientiam partium sentit; Quam similitudinem natura ratioque ab oculis ad animum transferens multo etiam
14 Magis pulchritudinem, constantiam, ordinem in consiliis factisque conservandam putat caveto ue< ne quid indecore effeminateve faciat, tum in omnibus et opinionibus et factis ne quid libidinose aut faciat aut cogitet.
Quibus ex rebus condatur et efficitur id, quod quærimus, honestum, quod etiamsi nobilitatum non sit, tamen honestum sit, quodque vere dicimus, etiamsi anullo laudetur, natura esse laudabile.
V. Formam quidem ipsam, Marce dii, et tamquam faciem honesti vides, " quæ# si oculis cemerefur, mirabiles amores," ut ait Plato, " excitaret sapientiæ. " Sed omne, quod est honestum, id quattuor partium oritur ex aliqua: aut enim in perspicientia veri soller- iaque versatur aut in hominum societate tuenda tribuendoque suum cuique et rerum contractarum fide aut in animi excelsi atque invicti magnitudine ac robore aut in omnium, quæ fiunt quæque dicuntur, ordine et modo, in quo inest modestia et temperantia. *"*"*'* Quæ quattuor quamquam inter se colligata atque implicata sunt, tamen ex singulis certa officiorum genera nascuntur, velut ex ea parte, quæ prima discripta est, in qua sapientiam et prudentiam ponimus, inest iqdagatio atque inventio veri, eiusque
Virtutis hoc munus es? Proprium. Ut enim quisque maxime perspicit, quid in re Quaque verissimum sit,
16 Quique acutissime et celerrime potest et videre et explicare rationem, is prudentissimus et sapienttssimus rite haberi solet. Quocirca huic quasi materia, quam tractet et in qua versetur, subiecta est veritas.
Reliquis autem tribus virtutibus necessitates pro* positæ sunt ad eas res parandas tuendasque, quibus actio vitæ continetur, ut et societas hominum conjunctioque servetur et animi excellentia magnitudoque cum in augendis opibus utilitatibusque et sibi et suis comparandis, tam multo magis in his ipsis despiciendis eluceat. Ordo autem et constantia et moderatio et ea, quæ sunt his similia, versantur in eo genere, ad quod est adhibenda actio quædam, non solum mentis agitatio Iis enim rebus, quæ tractantur in vita, modum quendam et ordinem adhibentes honestatem et decus conservabimus.
VI. Ex quattuor autem locis, in quos honesti naturam vimque divisimus, primus ille, qui in veri cognitione consistit, maxime naturam attingit humanam. Omnes trahimur et ducimur ad cognitionis et scientiæ cupiditatem, in qua excellere pulchram putamus, labi autem, errare, nescire, decipi et malum et turpe ducimus. In hoc genere et naturali et honesto duo vitia vitanda sunt, unum, ne incognita pro cognitis habeamus iisque temere assentiamur; Quod vitium effugere qui volet (omnes autem velle debent), adhibebit ad considerandas res et
Alterum est vitium, quod quidam nimis magnum studium multamque operam in res obscuras atque difficiles -conferunt easdemque non necessarias.
Quibus vitiis declinatis quod in rebus honestis et cognitione dignis operæ curæque ponetur, id jure laudabitur, ut in astrologia C. Sulpicium audivimus, in geometria Sex. Pompeium ipsi cognovimus, multos in dialecticis, plures in jure civili, quæ omnes artes in veri investigatione versantur; Cujus studio a rebus gerendis abduci contra officium est. Virtutis enim laus omnis in actione consistit; Aqua tamen fit intermissio sæpe multique dantur ad studia reditus; Tum agitatio mentis, quæ numquam acquiescit, potest nos in studiis cognitionis etiam sine opera nostra continere. Omnis autem cogitatio motusque } animi aut in consiliis capiendis de rebus honestis'et pertinentibus ad bene beateque vivendum aut in studiis scientiæ cognitionisque versabitur.
Ac de primo quidem officii fonte diximus.
VII. De tribus autem reliquis latissime patet ea ratio, qua societas hominum inter ipsos et vitæ quasi communitas continetur; Cujus partes duæ,* justitia, in qua virtutis est splendor maximus, ex qua'viri boni nominantur, et huic conjuncta beneficentia,
CICERO DE OFFICIIS quam eandem vel benignitatem vel liberalitatem appellari licet
Sed justitiæ primum munus est, ut ne cui quia noceat nisi lacessitus ini uria, deinde ut communibus pro communibus utatur, privatis ut suis.
Sunt autem privata nulla natura, sed aut vetere occupatione, ut qui quondam in vacua venerunt, aut victoria, ut qui bello potiti sunt, aut lege, pactione, condicione, sorte; Ex quo fit, ut ager Arpinas Arpinatium dicatur, Tusculanus Tusculanorum; Similisque est privatarum possessionum discriptio. Ex quo, quia suum cujusque fit eorum, quæ natura fuerant communia, quod cuique obtigit, id quisque teneat; Equo * si quis sibi appetet, violabit jus humanæ societatis. Sed quoniam, ut præclare scriptum est a Platone, non nobis solum nati sumus ortusque nostri partem patria vindicat, partem amici, atque, ut placet Stoicis, quæ in terris gignantur, ad usum hominum omnia creari, homines autem hominum causa esse generatos, ut ipsi inter se aliis alii prodesse possent, in hoc naturam debemus ducem sequi, communes utilitates in medium afferre mutatione officiorum, dando accipiendo, tum artibus, tum opera, tum facultatibus devincire hominum inter homines societatem.,
Fundamentum autem est justitiæ fides, id est dictorum conventorumque constantia et veritas. Ex quo, quamquam hoc vi debitor fortasse cuipiam durius, tamen audeamus imitari Stoicos, qui studiose exquirunt, unde verba sint ducta, ere damusque, quia fiet, quod dictum est, appellatam fidem.
Sed iniustitiæ genera duo sunt, unum eorum, qui inferunt, alterum eorum, qui ab iis, quibus infertur, si possunt, non propulsant injuriam. Nam qui iniuste impetum in quempiam facit aut ira aut aliqua perturbatione incitatus, is quasi manus afferre videtur soeio; Qui autem non defendit nec obsistit, si potest, injuriæ, tam est in vitio, quam si parentes aut amicos aut
Patriam deserat. Atque illæ quidem injuriæ, quæ nocendi causa de industria inferuntur, sæpe a metu proficiscuntur, cum is, qui nocere alteri cogitat, timet ne, nisi id fecerit, ipse aliquo afficiatur incommodo. Maximam autem partem ad injuriam faciendam aggrediuntur, ut adipiscantur ea, quæ concupiverunt; In quo vitio latissime patet avaritia.
VIII. Expetuntur autem divitiæ cum ad usus vitæ necessarios, tum ad perfrue adas voluptates. In quibus autem major est animus. In iis pecuniæ cupiditas spectat ad,opes et ad gratificandi facultatem, ut nuper M. Crassus negabat ullam satis
24 Magnam pecuniam esse ei, qui in re publica princeps veliet esse, cujus fructibus exercitum alere non posset. Delectant etiam magnifici apparatus vitæque cultus cum elegantia et copia; Quibus rebus effectum est, ut infinita pecuniæ cupiditas esset. Nec vero rei familiaris amplificatio nemini nocens vituperanda est, sed fugienda semper injuria est.
Maxime autem adducuntur plerique, ut eos justitiæ capiat oblivio, cum in imperiorum, honorum, ' gloriæ cupiditatem inciderunt. Quod enim est apud Ennium: Nulla sancta societas Nec fides regni st,. id latius patet. Nam quicquid ejus modi est, in quo non possint plures excellere, in eo fit plerumque tanta contentio, ut difficillimum sit servare " sanctam societatem." Declaravit id modo temeritas C. Cæsaris, qui omnia jura divina et humana pervertit propter eum, quem sibi ipse opinionis errore finxerat, principatum. Est autem in hoc genere molestum, quod in maximis animis splendidissimisque ingeniis plerumque exsistunt honoris, imperii, potentiæ, gloriæ cupiditates. Quo magis cavendum est, ne quid in eo genere peccetur.
Sed in omni iniustitia permultum interest, utrum
26 Perturbatione aliqua animi, quæ plerumque brevis est et ad tempus, an consulto et cogitata fiat injuria. Leviora enim sunt ea, quæ repentino aliquo motu accidant, quam ea, quæ meditata et præparata inferuntur.
Ac de inferenda quidem injuria satis dictum est
IX. Prætermittendæ autem defensionis deserendique officii plures solent esse causæ; Nam aut inimicitias aut laborem aut sumptus suscipere nolunt aut etiam neglegentia, pigritia/mertia aut suis studiis quibusdam occupationibusve sic impediuntur, ut eos, quos tutari debeant, desertos esse patiantur. Itaque videndum est, ne non satis sit id, quod apud Platonem est in philosophos dictum, quod ip veri investigatione Versentur quodque ea, quæ plerique vehementer expetant, de quibus inter se digladiari soleant, contemnant et pro nihilo putent, pnjpterea justos esse. Nam alterum [justitiæ genus] assequuntur/ ut inferenda ne cui noceant injuria, in alterum incidunt; Discendi enim studio impediti, quos tueri debent, deserunt. Itaque eos ne ad rem publicam quidem accessuros putat nisi coactos. Æquius autem erat id voluntate fieri; Nam hoc ipsum ita justum est, quod recte fit, si est voluntarium.
Sunt etiam, qui aut studio rei familiaris tuendæ aut odio quodam hominum suum se negotium agere
28 Dicant nec facere cuiquam videantur injuriam. Qui altero genere iniustitiæ vacant, in alterum incurrunt; Deserunt enim vitæ societatem, quia nihil conferunt in eam studii, nihil operæ, nihil facultatum.
Quando igitur duobus generibus iniustitiæ propositis adjunximus causas utriusque generis easque res ante constituimus, quibus justitia contineretur, facile, quod cujusque temporis officium sit, poterimus, nisi
Nosmet ipsos valde amabimus, judicare; Est enim difficilis cura rerum alienarum. Quamquam Terentianus ille Chremes " humani nihil a se alienum putat"; Sed tamen, quia magis ea percipimus atque sentimus, quæ nobis ipsis aut prospera aut adversa eveniunt, quam illa, quæ ceteris, quæ quasi longo intervallo interiecto videmus, aliter de illis ac de nobis judicamus. Quocirca bene præcipiunt, qui vetant quicquam agere, quod dubites æquum sit an iniquum. Æquitas enim lucet ipsa per se, dubitatio cogitationem significat injuriæ.
X. Sei incidunt sæpe tempora, cum ea, quæ maxime videntur digna esse justo homine eoque, quem virum bonum dicimus, commutantur fiuntque contraria, ut reddere depositum, facere promissum; Quæque pertinent ad veritatem et ad fidem, ea mi-
30 Grare interdum et non servare fit justum. Referri enim decet ad ea, quæ posui principio, fundamenta justitiæ, primum ut ne cui noceatur, deinde ut communi utilitati serviatur. Ea cum tempore commutantur, commutatur officium et non semper est
Idem. Potest enim accidere promissum aliquod eti"** conventum, ut id effici sit inutile vel ei, cui promissum sit,-vel ei, qui promiserit. Nam si, ut. In e-g.Eui. Fabulis est, Neptunus, quod Theseo promiserat, isfl-isi" non fecisset, Theseus Hippolyto filio non esset orbatus; Ex tribus enim optatis, ut scribitur, hoc erat tertium, quod de Hippolyti interitu iratus optavit; Quo impotrato in maximos luctus incidit. Nec promissa igitur servanda sunt ea, quæ sint iis, quibus promiseris, inutilia, nec, si plus tibi ea noceant quam illi prosint, cui promiseris, contra officium est majus anteponi minori; Ut, si constitueris cuipiam te advocatum in rem præsentem esse venturum atque interim graviter ægrotare filius cœperit, non sit contra officium non facere, quod dixeris, magisque ille, cui promissum sit, ab officio discedat, si se destitutum queratur. Lam illis promissis standum non esse quis non videt, quæ coactus quis metu,
32 Quæ deceptus dolo promiserit? Quæ quidem pleraque hire prætorio liberantur, non nulla legibus.
Exsistunt etiam sæpe injuriæ calumnia quadam et nimis callida^ sed malitiosa juris interpretatione. Ex quo iliud r Summum jus summa injuria" factum est jam tritum sermone proverbium. Quo in genere etiam in re publica multa peccantur, ut ille, qui, cum triginta dierum essent cum hoste indutiæ factæ, noctu populabatur agros, quod dierumTesSeiit pactæ, non noctium indutiæ. Ne noster quidem probandus, si verum est Q. Fabium Labeonem seu qdWlil UllUto (nihil enim habeo præter auditum) arbitrum Nolanis et Neapolitanis de finibus a seii atu datum, cum ad locum venisset, cum utrisque separati tn locutum, ne cupide quid agerent, ne appetenter, atque ut regredi quam progredi mallent. Id cum utrique fecissent, aliquantum agri in medio relictum est. Itaque illorum finis sic, ut ipsi dixerant, terminavit'; In medio relictum quod erat, populo Romano adiudicavit. Decipere hoc quidem est, non ju dieare. Quocirca in omni est re fugienda talis sollertia.
XI. Sunt autem quædam officia etiam adversus eos servanda, aquibus injuriam acceperis. Est enim ulciscendi et puniendi modus; Atque haud scio an satis sit eum, qui lacessierit, injuriæ suæ pænitere, Law.
34 Ut et ipse ne quid tale posthac et ceteri sint ad injuriam tardiores.
Atque in re publica maxime conservanda sunt jura belli. Nam cum sint duo genera decertandi, unum per disceptationem, alterum per vim, cumque illud proprium sit hominis, hoc beluarum, confugiendum est ad posterius, si uti non licet superiore.
Quare suscipienda quidem bella sunt ob eam causam, ut sine injuria in pace vivatur, parta autem victoria conservandi ii, qui non crudeles in bello, non immanes fuerunt, ut majores nostri Tusculanos, Æquos, Volscos, Sabinos, Hernicos in civitatem etiam acceperunt, at Carthaginem et Numantiam funditus sustulerunt; Nollem Corinthum, sed credo aliquid secutos, opportunitatem loci maxime, ne posset aliquando ad bellum faciendum locus ipse adhortari. Mea quidem sententia paci, quæ nihil habitura sit insidiarum, semper est consulendum. In quo si mihi esset optemperatum, si non optimam, at aliquam rem publicam, quæ nunc nulla est, haberemus.
Et cum iis, quos vi deviceris, consulendum est, tum ii, qui armis positis ad imperatorum fidem confugient, quamvis murum aries percusserit, recipiendi. In quo tantopere apud nostros justitia culta est, ut ii, qui
36 Civitates aut nationes devictas bello in fidem recepissent, earum patroni essent more majorum.
Ac belli quidem æquitas sanctissime fetiali populi Romani jure perscripta est Ex quo intellegi potest nullum bellum esse justum, nisi quod aut rebus repetitis geratur aut denuntiatum ante sit et indictum. [Popilius imperator tenebat provinciam, in cujus exercitu Catonis filius too militabat. Cum autem Popilio videretur unam dimittere legionem, Catonis quoque filium, qui in eadem legione militabat, dimisit. Sed cum amore pugnandi in exercitu remansisset, Cato ad Popilium scripsit, ut, si eum patitur in exercitu remanere, secundo eum obliget militiæ sacramento, quia priore amisso jure cum hostibus
Pugnare non poterat. Adeo summa erat observatio in bello movendo.] M. quidem Catonis senis est epistula ad M. filium, in qua scribit se audisse eum missum factum esse a consule, cum in Macedonia bello Persico miles esset. Monet igitur, ut caveat, ne prœlium ineat; Negat enim jus esse, qui miles non sit, cum hoste pugnare.
XII. Equidem etiam illud animadverto, quod, qui proprio nomine perduellis esset, is hostis vocaretur, lenitate verbi rei tristitiam mitigatam. Hostis enim apud majores nostros is dicebatur, quem nunc pere-
Quid ad hanc mansuetudinem addi potest, eum, quicum bellum geras, tam molli nomine appellare? Quamquam id nomen durius effecit jam vetustas; A peregrino enim recessit et proprie in eo, qui arma contra ferret, remansit.
Cum vero de imperio decertatur belloque quæritur gloria, causas omnino subesse tamen oportet easdem, quas dixi paulo ante justas causas esse bellorum. Sed ea bella, quibus imperii proposita gloria est, minus acerbe gerenda sunt. U t enim cum civi aliter contendimus, si* est inimicus, aliter, si competitor (cum altero certamen honoris et dignitatis est, cum altero capitis et famæ), sic cum Celtiberis, cum Cimbris bellum ut cum inimicis gerebatur, uter esset, non uter imperaret, cum Latinis, Sabinis, Samnitibus, Pœnis, Pyrrho de imperio dimicabatur. Poeni fœdifragi, crudelis Hannibal, reliqui justiores. Pyrrhi quidem de captivis reddendis illa præclara:
Nec mi aurum posco nec mi pretium dederitis, Nec cauponantes bellum, sed belligerantes
Ferro, non auro vitam cernamus utrique.
Vosne velit an me regnare era, quid ve ferat Fors,
Virtute experiamur. Et hoc simul accipe dictum:
Quorum virtuti belli fortuna pepercit,
Eorundem libertati me parcere certum est.
Dono, ducite, doque volentibus cum magnis dis. Regalis sane et digna Æacidarum genere sententia. XIII. Atque etiam si quid singuli temporibus adducti hosti promiserunt, est in eo ipso fides conservanda, ut primo Punico bello Regulus captus a Pœnis cum de captivis commutandis Romam missus esset jurassetque se rediturum, primum, ut venit, captivos reddendos in senatu non censuit, deinde, cum retineretur a propinquis et ab amicis, ad supplicium redire maluit quam fidem hosti datam fallere.
[Secundo autem Punico bello post Cannensem pugnam quos decem Hannibal Romam astrictos misit jure jurando se redituros esse, nisi de redimendis iis, qui capti erant, impetrassent. Eos omnes censores, quoad qaisque eorum vixit, qui peierassent, in ærariis reliquerunt nec minus illum, qui juris jurandi fraude culpam invenerat. Cum enim Hannibalis permissu exisset de castris, rediit paulo post, quod se oblitum nescio quid diceret; Deinde egressus e castris jure jurando se solutum putabat, et erat verbis, re non erat Semper autem in fide quid senseris, non quid dixeris, cogitandum.
Maximum autem exemplum est justitiæ in hostem a majoribus nostris constitutum, cum a Pyrrho perfuga senatui est pollicitus se venenum regi daturum et eum necaturum, senatus et C. Fabricius perfugam Pyrrho dedidit. Ita ne hostis quidem et potentis et bellum ultro inferentis interitum cum scelere approbavit.]
Ac de bellicis quidem officiis satis dictum est.
Meminerimus autem etiam adversus infimos justitiam esse servandam. Est autem infima condicio et fortuna servorum, quibus non male præcipiunt qui ita jubent uti, ut mercennariis: operam exigendam, justa præbenda.
Cum autem duobus modis, id est aut vi aut fraude, fiat injuria, fraus quasi vulpeculæ, vis leonis videtur; Utrumque homine alienissimum, sed fraus odio digna
44 Majore. Totius autem iniustitiæ nulla capitalior quam eorum, qui tum, cum maxime fallunt, id agunt, ut viri boni esse videantur.
De justitia satis dictum. XIV. Deinceps, ut erat propositum, de beneficentia ac de liberalitate dicatur, qua quidem nihil est naturæ hominis accommodatius, sed habet multas cautiones. Videndum est enim, primum ne obsit benignitas et iis ipsis, quibus benigne videbitur fieri, et ceteris} deinde ne major benignitas sit quam facultates, tum ut pro dignitate cuique tribuatur; Id enim est justitiæ fundamentum, ad quam hæc referenda sunt omnia. Nam et qui gratificantur cuipiam, quod obsit illi, cui prodesse velle videantur, non benefici neque liberales, sed perniciosi assentatores judicandi sunt, et qui aliis nocent, ut in alios liberales sint, in eadem sunt iniustitia, ut si in suam rem aliena convertant.
Sunt autem multi, et quidem cupidi splendoris et gloriæ, qui eripiunt aliis, quod aliis largiantur, iique arbitrantur se beneficos in suos amicos visum iri, si locupletent eos quacumque ratione. Id autem tantum abest ab 1 officio, ut nihil magis officio possit esse contrarium. Videndum est igitur, ut ea liberalitate utamur, quæ prosit amicis, noceat nemini. Quare L. Sullæ, C. Cæsaris pecuniarum translatio a justis dominis ad alienos non debet liberalis videri; Nihil est enim liberale, quod non idem justum.
Alter locus erat cautionis, ne benignitas major esset quam facultates, quod, qui benigniores volunt esse, quam res patitur, primum in eo peccant, quod injuriosi sunt in proximos; Quas enim copias his et suppeditari æquius est et relinqui, eas transferunt ad alienos. Inest autem in tali liberalitate cupiditas plerumque rapiendi et auferendi per injuriam, ut ad largiendum suppetant copiæ. Videre etiam licet plerbsque non tam natura liberales quam quadam gloria ductos, ut benefici videantur, facere multa, quæ proficisci ab ostentatione magis quam a voluntate videantur. Talis autem simulatio vanitati est conjunctior quam aut liberalitati aut honestati.
Tertium est propositum, ut in beneficentia dilectus esset dignitatis; In quo et mores ejus erunt spectandi, in quem beneficium conferetur, et animus erga nos et communitas ac societas vitæ et ad nostras utilitates officia ante collata; Quæ ut concurrant omnia, optabile est; Si minus, plures causæ majoresque ponderis plus habebunt.
XV. Quoniam autem vivitur non cum perfectis hominibus planeque sapientibus, sed cum iis, in quibus præclare agitur si sunt simulacra virtutis, etiam hoc intellegendum puto, neminem omnino esse neglegendum, in quo aliqua significatio virtutis appareat, colendum autem esse ita quemque maxime, ut quisque maxime virtutibus his lenioribus erit ornatus, modestia, temperantia, hac ipsa, de qua multa jam dicta sunt, justitia. Nam fortis animus et magnus in homine non perfecto nec sapiente ferventior plerumque est, illæ virtutes bonum virum videntur potius attingere.
Atque hæc in moribus.
De benivolentia autem, quam quisque habeat erga nos, primum illud est in officio, ut ei plurimum tribuamus, aquo plurimum diligamur, sed benivolentiam non adulescentulorum more ardore quodam amoris, sed stabilitate potius et constantia judicemus. Sin erunt merita, ut non ineunda, sed referenda sit gratia, major quædam cura adhibenda est; Nullum enim officium referenda gratia magis necessarium est.
Quodsi ea, quæ utenda acceperis, majore mensura, Op. 349-351 si modo possis, jubet reddere Hesiodus, quidnam beneficio provocati facere debemus? An imitari agros fertiles, qui multo plus efferunt quam acceperunt? Etenim si in eos, quos speramus nobis profuturos, non dubitandus officia conferre, quales in eos esse debemus, qui jam profuerunt? Nam cum duo genera liberalitatis sint, unum dandi beneficii, alterum reddendi, demus necne, in nostra potestate est, non reddere viro bono non licet, modo id facere possit sine injuria,
Acceptorum autem beneficiorum sunt dilectus ha-! Bendi, nec dubium, quin maximo cuique plurimum debeatur. In quo tamen in primis, quo quisque animo, studio, benivolentia facerit, ponderandum est. Multi enim faciunt multa temeritate quadam sine judicio vel morbo in omnes vel repentino quodam quasi vento impetu animi incitati; Quæ beneficia æque magna non sunt bab enda atque ea, quæ judicio, considerate constanterque delata sunt.
Sed irt collocando beneficio et in referenda gratia, si cetera paria sunt, hoc maxime officii est, ut quisque maxime opis indigeat, ita ei potissimum opitulari; Quod contra fit aplerisque; Aquo enim plurimum sperant/ etiamsi ille iis non eget, tamen ei potissimum inserviunt.
XVI. Optime autem societas hominum conjunctioque servabitur, si, ut quisque erit conjunetissimus, ita in eum benignitatis plurimum conferetur.
Sed, quæ naturæ principia sint communitatis et societatis humanæ, repetendum videtur altius; Est enim primum, quod cernitur in universi generis humani societate. Ejus autem vinculum est ratio et oratio, quæ docendo, discendo, communicando, disceptando, judicando conciliat inter se homines conjungitque naturali quadam societate; Neque ulla re longius absumus a natura ferarum, in quibus inesse fortitudinem sæpe dicimus, ut in equis, in leonibus, justitiam, æquitatem, bonitatem non dicimus; Sunt enim rationis et orationis expertes.
Ac latissime quidem patens hominibus inter ipsos, omnibus inter omnes societas hæc est; In qua omnium rerum, quas ad communem hominum usum natura genuit, est servanda communitas^ ut, quæ discripta sunt legibus et jure"civili, liæe ita teneantur, ut sit constitutum legibus ipsis/ cetera sic observentur, ut in Græcorum proverbio est, amicorum esse communia omnia. Omnium autem communia hominum videntur ea, quæ sunt generis ejus, quod ab Ennio positum in una re transferri in ( permultas potest:
Nihild minus ipsi liVcet/ cum illi accenderit. Una ex re satis præcipit, ut, quicquid sine detri-
Mento commodari possit, id tribuatur vel ignoto; Ex quo sunt illa communia: non prohibere aqua profluente, pati ab igne ignem capere, si qui velit,consilium
"Κοινά 4 (τών) φίλων (Plato, Phædr. 279 C; Aristotle, Eth. VIII, 11).
54 Fidele deliberanti dare, quate sunt iis utilia, qui accipiunt, danti non rqyltiia. Quare et his utendum est et semper aliquid ad communem utilitatem afferendum. Sed quoniam copiæ parvæ singulorum sunt, eorum autem, qui his egeant, infinita est multitudo, vulgaris liberalitas referenda est ad illum Ennii finem; " Nihilo minus ipsi lucet," ut facultas sit, qua in nostros simus liberales.
XVII. Gradus autem plures sunt societatis hominum. Ut enim ab illa infinita discedatur, propior* est ejusdem gentis, nationis, linguæ, qua maxime homines conjunguntur; Interius etiam est ejusdem esse civitatis; Multa enim sunt civibus inter se com-. Munia, forum, fana, porticus, viæ, leges, jura, judicia, suffragia, consuetudines præterea et familiaritates multisque cum multis res rationesque contractæ.
Artior vero colligatio est societatis propinquorum; Ab illa enim immensa societate humani generis in exiguum angustumque con eluditur. Nam eum sit hoc natura commune animantium, ut habeant la bidinem procreandi, prima societas in ipso coniugio est, proxima in liberis, deinde una domus, communia omnia; Id autem est principium urbis et quasi seminggium 'rei publicæ. Sequuntur fratrum conjunctiones, post consobrinorum sobrinorumque, qui cum una domo jam capi non possint, in alias domos tam-
1 Propior A ac (ex corn), E44.', proprior BHb.
5fi quam in colonias exeunt. Sequuntur conubia et affinitates, ex quibus etiam plures propinqui; Quæ propagatio et suboles origo est rerum publicarum. Sanguinis autem conjunctio et benivolentia devincit
Homines et caritate; Magnum est enim eacBSSttBTbere monumenta majorum, eisdem uti sacris, sepulcra habere communia.
Sed omnium societatum nulla præstantior est, nulla firmior, quam cum viri boni moribus similes sunt familiaritate conjuncti; Illud enim honestum, quod sæpe dicimus, etiam si in alio cernimus, [tamen] * * * * nos movet atque illi, in quo id inesse videtur, amicos
Facit. Et quamquam omnis virtus nos ad se allicit facitque, ut eos diligamus, in quibus ipsa inesse rfideatur, tamen justitia et liberalitas id maxime efficit. Nihil autem est amabilius nec copulatius quam morum similitudo bonorum; In quibus enim eadem studia. Sunt, eædem voluntates, in iis fit ut æque quisque altero delectetur ac se ipso, effieiturque id, quod Pythagoras vult in amicitia, ut unus fiat ex pluribus.
Magna etiam ilia communitas est, quæ conficitur ex beneficus ultro et citro datis acceptis, quæ et mutua et grata dum sunt, inter quos ea sunt, firma devinciuntur societate.
Sed cum omnia ratione animoque lustraris, omnium societatum nulla est gravior, nulla carior quam ea, quæ cum re publica est uni cuique nostrum. Cari
58 -71 sunt parentes, cari liberi, propinqui, familiares, sed omnes omnium caritates patria una complexa est, pro qua quis bonus dubitet mortem oppetere, si ei sit profuturus? Quo est detestabilior istorum immanitas, qui lacerarunt omni scelere patriam et in ea funditus delenda occupati et sunt et fuerunt.
Sed si contentio quædam et comparatio fiat, quibus plurimum tribuendum sit officii, principes sint patria et parentes, quorum beneficiis maximis obiigati sumus,proximi liberi totaque domus, quæ spectat in nos solos neque aliud ullum potest habere perfiugiura, deinceps bene convenientes propinqui, quibuscum communis etiam fortuna plerumque est.
Quam ob rem necessaria præsidia vitæ debentur iis maxime, quos ante dixi, vita autem victusque communis, consilia, sermones, cohortationes, eonsola-, tiones, interdum etiam objurgationes in amicitiis. Vigent maxime, estque ea jucundissima amicitia, quam similitudo morum coniugavit.
XVIII. Sed in his omnibus officiis tribuendis videndum erit, quid cuique maxime necesse sit, et quid quisque vel sine nobis aut possit consequi aut non possit Ita non iidem erunt necessitudinum gradus, qui temporum j suntque officia, quæ aliis magis quam aliis debeantur; Ut vicinum citius adiuveris in fructibus percipiendis quam aut fratrem aut familiarem, at, si lis in judicio sit, propinquum potius et amicum quam vicinum defenderis. Hæc igitur et talia circumspicienda sunt in omni officio [et consuetudo exercitatioque capienda], ut boni ratiocinatores officiorum esse possimus et addendo deducendoque* videre, quæ reliqui summa fiat, ex quo, quantum cuique debeatur, intellegas.
Sed ut nec medici nec imperatores nec oratores, quamvis artis præcepta perceperint, quicquam magna laude dignum sine usu et exercitatione consequi possunt, sic officii conservandi præcepta traduntur illa quidem, ut facimus ipsi, sed rei ipagnitudo usum quoque exercitationemque desiderat.
Atque ab iisa rebus, quæ sunt in jure societatis humanæ, quem ad modum ducatur honestum, ex quo aptum est officium, satis fere diximus.
Inteliigendum autem est, cum proposita sint genera quattuor, equibus honestas officiumque manaret, splendidissimum videri""quod 'anMo magno elatoque hnmanasque res despiciente factum sit. Itaque in probris maxime in promptu est si quid tale dici potest: Vos enim / juvenes, Animum geritis mtiliebrem,
Illa virgo vin et si quid ejus modi: Salmacida, spolia sine sudore et sanguine. Contraque in laudibus, quæ magno animo et fortiter excellenterque gesta sunt, ea nescio quo modo quasi pleniore ore laudamus. Hinc rhetorum campus de Marathone, Salamine, Platæis, Thermopylis, Leuctris, hinc noster Cocles, hinc Decii, hinc Cn. Et P. Scipiones, hinc M. Marcellus, innumerabiles alii, maximeque ipse populus Romanus animi magnitudine excellit. Declaratur autem studium bellicæ gloriæ, quod statuas quoque videmus ornatu fere militari.
XIX. Sed ea animi elatio, quæ cernitur in periculis et laboribus, si justitiatSJcaTpugnatque non pro salute communi, sed pro suis commodis, in vitio est; Non modo enim id virtutis non est, sed est potius imma-, nitatis omnem humanitatem repellentis. Itaque probe definitur a Stoicis fortitudo, cum eam virtutem esse dicunt propugnantem pro æquitate. Quocirca nemo, qui fortTSidinis ^Toriara consecutus est insidiis et malitia, laudem est adeptus; Nihil enim* honestum esse potest, quod justitia vacat.
Prædarum igitur illud Platonis: " Non," inquit, " solum scientia, quæ est remota ab justitia, calliditas potius quam sapientia est appellanda, verum etiam animus paratus ad periculum, si sus cupiditate, non utilitate communi impellitur, audaciæ potius nomen habeat quam fortitudinis." Itaque viros fortes et magnanimos eosdem bonos et simplices, veritatis amicos minkneqqe fallaces esse volumus; Quæ sunt ex media laude justitiæ.
Sed illud odiosum est; Quod in hac elatione et magnitudine animi facillime pertinacia et nimia cupiditas principatus innascitur? Lit enim apud lactes Platonem est, omnem morem Lacedæmoniorum inflammatum esse cupiditate vincendi, sic, ut quisque animi magnitudine maxime excellet, ita maxime vult princeps omnium vel potius solus esse. Difficile autem est, cum præstare omnibus concupieris, servare æquitatem, quæ est justitiæ maxime propria. Ex quo fit, ut neque disceptatione vinci se nec ullo publico ac legitimo jure patiantur, existuntque in re publica plerumque largitores et facti ori, ut opes quam maximas consequantur re i'sint vi potius superiores quam justitia pares. Sed quo difficilius, hoc præclarius; Nullum enim est tempus, quod justitia vacare debeat.
Fortes igitur et magnanimi sunt habendi, non qui faciunt, sed qui propulsant injuriam. Vera autem et sapiens animi magnitudo honestum illud, quod maxime natura sequitur, in factis positum, non in gloria ju dicaj principemque se esse mavult quam videri; Etenim qui ex errore imperitæ.Multitudinis pendet, hic in magnis viris non est habendus. Facillime autem ad res iniustas impellitur, ut quisque altissimo animo est, gloriæ cupiditate; Qui locus* est sane lubricus, quod vix invenitur, qui laboribus susceptis periculisque aditis non quasi mercedem
XX. Omnino fortis animus et magnus duabus rebus maxime cernitur, quarum una in rerum externarum despicientia ponitur, cum persuasum est nihil hominem, nisi quod honestum decorumque sit, aut admirari aut optare aut expetere oportere nullique neque homini neque perturbationi animi nec fortunæ succumbere. Altera est res, ut, cum ita sis affectus animo, ut supra dixi, res geras magnas illas quidem et maxime utiles, sed [ut] vehementer arduas plenasque laborum et periculorum cum vitæ, tum multarum rerum, quæ ad vitam pertinent.
Harum rerum duarum splendor omnis, amplitudo, addo etiam utilitatem, in posteriore est, causa autem et ratio efficiens magnos viros in priore; In eo est enim illud, quod excellentes animos et humana contemnentes facit. Id autem ipsum cernitur in duobus, si et solum id, quod honestum sit, bonum fodices et ab omni animi perturbatione liber sis. Nam et ea, quæ eximia plerisque et præclara videntur, parva ducere eaque ratione stabili firmaque.. Contemnere fortis animi magnique ducendum est,/ et ea, quæ videntur acerba, quæ multa et varia in hominum vita fortunaque versantur, ita ferre, ut nihil a statu naturæ discedas, nihil a dignitate sapientis, robusti
Animi est magnæque constantiæ. Non est autem ' consentaneum, qui metu non frangatur, eum frangi cupuSfatc nec, qui invictum se a labore præstiterit,.vinci a voluptate. Quam ob rem et hæc vitanda et pecuniæ fugienda cupiditas; Nihil enim est tam angusti animi tamque parvi quam amare divitias, nihil honestius magnificentiusque quam pecuniam contemnere, si non habeas, si habeas, ad beneficentiam liberalitatemque conferre.
Cavenda etiam est gloriæ cupiditas, ut supra dixi; Eripit enim libertatem, pro qua magnanimis viris omnis debet esse contentio. Nec vero imperia expetenda ac potius aut non accipienda interdum aut deponenda non numquam. * — *------
Vacandum autem omni est animi perturbatione, eum cupiditate et metu, tum etiam ægritudine et voluptate nimia et iracundia, ut tranquillitas animi et securitas adsit, quæ affert eum constantiam, tum etiam dignitatem. Multi autem et sunt et fuerunt, qui eam, quam dico, tranquillitatem expetentes a.* negotiis publicis se removerint ad otiumque perfugerint; In his et nobilissimi philosophi iongeque principes et quidam homines severi et graves nec populi nec principum mores ferre potuerunt, vixeruntque non nulli in agris delectati re sua familiari.
His idem propositum fuit, quod regibus, ut ne qua re egerent, ne cui parerent, libertate uterentur, cujus proprium est sic vivere, ut velis.
XXI. Quare cum hoc commune sit potentiæ cupidorum cum iis, quos dixi, otiosis, alteri se
70 Adipisci id posse arbitrantur, si opes magnas habeant, alteri, si contenti sint et suo et parvo. In quo neutrorum omnino contemnenda sententia est, sed et facilior et tutior et minus aliis gravis aut molesta vita est otiosorum, fructuosior autem hominum generi et ad claritatem amplitudinemque aptior eorum, qui se ad rem publicam et ad magnas res gerendas accommodaverunt.
Quapropter et iis forsitan concedendum sit rem publicam non capessentibus, qui excellenti ingenio doctrina^ sese dediderunt, et iis, qui aut valetudinis imbecillitate aut aliqua graviore causa impediti are publica recesserunt, cum ejus administrandæ potestatem aliis laudemque concederent. Quibus autem talis nulla sit causa, si despicere se dicant ea, quæ plerique mirentur, imperia et magistratus, iis non modo non laudi, verum etiam vitio dandum puto; Quorum judicium in eo, quod gloriam contemnant et pro nihilo putent, difficile factu est non probare; Sed videntur labores et molestias, tum offensionum et repulsarum quasi quandam ignominiam timere et infamiam. Sunt enim, qui in rebus contrariis parqjn sibi constent, voluptatem severissime contemnant, in dolore sint molliores, gloriam neglegant, frangantur infamia, atque ea quidem non satis constanter.
Sed iis, qui habent a natura adimnenta rerum gerendarum, abiecta omni cunctatione adipiscendi
72 Magistratus et gerenda res publica est; Nec enina aliter aut regi civitas aut declarari animi magnitudo potest. Capessentibus autem rem publicam nihilo minus quam philosophis, haud scio an magis etiam et magnificentia et despicientia adhibenda est rerum humanarum, quam sæpe dico, et tranquillitas animi atque securitas, siquidem nec anxii futuri 7 3 sunt et cum gravitate constantiaque victuri Quæ faciliora sunt philosophis, quo minus multa patent in eorum vita, quæ fortuna feriat, et quo minus multis rebus egent, et quia, si quid adversi eveniat, tam graviter cadere non possunt Quocirca non sine causa majores motus animorum concitantur majoraque studia efficiendi rem publieaST'g'grentibus quam quietis, quo magis iis et magnitudo est animi adhibenda et vacuitas ab angoribus.
Ad rem gerendam autem qui accedit, caveat, ne id modo consideret, quam illa res honesta sit, sed etiam ut habeat efficiendi facultatem; In quo ipso considerandum est, ne aut temere desperet propter ignaviam aut nimis confidat propter cupiditatem. In omnibus autem negotiis, prius quara aggrediare, adhibenda est præparatio diligens.
XXII. Sed cum plerique arbitrentur res bellicas majores esse quam urbanas, minuenda est hæc opinio. Multi enim bella sæpe quæsiverunt propter gloriæ cupiditatem, atque id in magnis animis ingeniisque plerumque contingit, coque magis, si sunt ad rem militarem apti et cupidi bellorum
74 Gerendorum; Vere autem si volumus judicare, multæ res exstiterunt urbanæ majores clarioresque quam bellicæ.
Quamvis enim Themistocles jure laudetur et sit ejus nomen quam Solonis illustrius citeturque Salamis clarissimæ testis victoriæ, quæ anteponatur consilio Solonis ei, quo primum constituit Areopagitas, non minus præclarum hoc quam illud judicandum est; Illud enim semel profuit, hoc semper proderit civitati; Hoc consilio leges Atheniensium, hoc majorum instituta servantur; Et Themistocles quidem nihil dixerit, in quo ipse Areopagum adiuverit, at ille vere a 1 se adiutum Themistoclem; Est enim bellum gestum consilio senatus ejus, >qui a Solone erat constitutus.
Licet eadem de Pausania Lysandroque dicere, quorum rebus gestis quamquam imperium Lacedæ parte Lycurgi legibus et disciplinæ conferendi sunt; Quin etiam ob has ipsas causas et parentiores habuerunt exercitus et fortiores. Mihi quidem neque pueris nobis M. Scaurus C. Matio neque, cum versaremur in re publica, Q. Catulus Cn. Pompeio est consilium domi; Nec plus Africanus, singularis et vir et imperator, in exscindenda Numantia rei publicæ profuit quam eodem tempore P. Nasica privatus, cum Ti. Gracchum interemit; Quamquam hæc quidem res non solum ex domestica est ratione ' (attingit etiam bellicam, quoniam vi manuque confecta est), sed tamen id ipsum est gestum consilio urbano sine exercitu.
Illud autem optimum est, in quod invadi solere ab improbis et invidis audio:
" Cedant arma togæ, concedat laurea laudi." Ut enim alios omittam, nobis rem publicam gubernantibus nonne togæ arma cesserunt? Neque enim periculum in re publica fuit gravius umquam nec majus otium. Ita consiliis diligentiaque nostra celeriter de manibus audacissimorum civium delapsa arma ipsa ceciderunt. Quæ res icitur gesta umquam
In bello tanta? Qui triumphus conferendus? Liceat enim mihi, M. fili, apud te gloriari, ad quem et hereditas hujus "gloriæ et factorum imitatio pertinet. Mihi quidem certe vir abundans bellicis laudibus, Cn. Pompeius, multis audientibus hoc tribuit, ut diceret frustra se triumphum tertium deportaturum fuisse, nisi meo in rem publicam beneficio, ubi tri-
Sunt igitur domesticæ fortitudines non inferiores
78 Militaribus; In quibus plus etiam quam in his operæ studiique ponendum est.
XXIII. Omnino illud honestum, quod ex animo excelso magnificoque quærimus, animi efficitur, non corporis viribus. Exercendum tamen corpus et ita afficiendum est, ut obœdire consilio rationique possit in exsequendis negotiis et in labore tolerando. Honestum autem id, quod exquirimus, totum est positum in animi cura et cogitatione; In quo non minorem utilitatem afferunt, qui togati rei publicæ præsunt, quam qui bellum gerunt. Itaque eorum consilio sæpe aut non suscepta aut confecta bella sunt, non numquam etiam illata, ut M. Catonis bellum tertium Punicum, in quo etiam mortui valuit
Auctoritas. Quare expetenda quidem magis est decernendi ratio quam decertandi fortitudo, sed cavendum, ne id bellandi magis fuga quam utilitatis ratione faciamus. Bellum autem ita suscipiatur, ut nihil aliud nisi pax quæsita videatur.
Fortis vero animi et constantis est non perturbari in rebus asperis nec tumultuantem de gradu deici, ut dicitur, sed præsenti animo uti et consilio nec aratione discedere.
Quamquam hoc animi, illud etiam ingenii magni est, præcipere cogitatione futura et aliquanto ante constituere, quid accidere possit in utramque partem, et quid agendum sit, cum quid evenerit, nec committere, ut aliquando dicendum sit: " Non putaram."
Hæc sunt opera magni animi et excelsi et prudentia consilioque fidentis, temere autem in acie versari et manu cum hoste confligere immane quiddam et beluarum simile est, sed cum tempus necessitasque postulat, decertandum manu est et mors servituti turpitudinique anteponenda. XXIV. De evertendis autem diripiendisque urbibus valde considerandum est ne quid temere, ne quid crudeliter. Idque est magni viri, rebus agitatis punire sontes, multitudinem conservare, in omni fortuna recta atque honesta retinere. Ut enim sunt, quem ad modum supra dixi, qui urbanis rebus bellicas anteponant, sic reperias multos, quibus periculosa et calida consilia quietis et cogitatis splendidiora et majora videantur. Nunquam omnino periculi fuga committendum est, ut imbelles timidique videamur, sed fugiendum illud etiam, ne offeramus nos periculis sme*cau$a, quo esse nihil potest stultius. Quapropter in adeundis periculis consuetudo imitanda medicorum est, qui leviter ægrotantes leniter curant, gravioribus autem morbis periculosas curationes et ancipites adhibere coganoptare dementis est, subvenire autem tempestati quavis ratione sapientis, eoque magis, si plus adipiscare re explicata boni quam addubitata mali.
Periculosæ autem rerum actiones partim iis sunt, qui eas suscipiunt, partim rei publicæ. Itemque alii de vita, alii de gloria et benivolentia civium in discrimen vocantur. Promptiores igitur debemus esse ad nostra pericula quam ad communia dimicareque paratius de honore et gloria quam de ceteris commodis.
Inventi autem multi sunt, qui non modo pecuniam, sed etiam vitam profundere pro patria parati essent, iidem gloriæ jacturam ne minimam quidem facere vellent, ne re publica quidem postulante; Ut Callicratidas, qui, cum Lacedæmoniorum dux fuisset Peloponnesiaco bello multaque fecisset egregie, vertit ad extremum omnia, eum consilio non paruit eorum, qui classem ab Arginusis removendam nec cum Atheniensibus dimicandum putabant; Quibus ille respondit Lacedæmonios classe illa amissa aliam parare posse, se fugere sine suo dedecore non posse. Atque hæc quidem Lacedæmoniis plaga mediocris, illa pestifera, qua, cum Cleombrotus invidiam timens temere'funT Epaminonda conflixisset Lacedæmoniorum opes corruerunt.
84 VXea"sm-372 Quanto Q. Maximus melius! De quo Ennius:
Unus homo nobis cunctando restituit rem.
Noenum rumores ponebat ante salutem.
Ergo postque magis qæ viri nunc gloria claret.
Quod genus peccandi vitandum est etiam in rebus urbanis. Sunt enim, qui; Quod sentiunt, etsi optimum sit, tamen invidiæ metu non audeant dicere.
XXV. Omnino qui rei publicæ præfuturi sunt, cluo Platonis præcepta teneant, unum, ut utilitatem civium sic tueantur, ut, quæcumque agunt, ad eam Rep. Iv. 420 B referant obliti commodorum suorum, alterum, ut totum corpus rei publicæ curent, ne, dum partem aliquam tuentur, reliquas deserant. Ut enim tutela, sic procuratio rei publicæ ad eorum utilitatem, qui commissi sunt, non ad eorum, quibus commissa est, gerenda est. Qui autem parti civium consulunt, partem neglegunt, rem perniciosissimam in civitatem inducunt, seditionem atque discordiam; Ex quo evenit, ut alii populares, alii studiosi optimi cujusque videantur, pauci universorum.
Hinc apud Atheniensis magnæ discordiæ, in nostra re publica non solum seditiones, sed etiam pestifera bella civilia; Quæ gravis et fortis civis et in re publica dignus principatu fugiet atque oderit tradetque se totum rei publicæ neque opes aut potentiam consectabitur totamque eam sic tuebitur, ut omnibus consulat; Nec vero criminibus falsis in odium aut invidiam quemquam vocabit omninoque ita justitiæ honestatique adhærescet, ut, dum ea conservet, quamvis graviter offendat mortemque oppetat potius quam deserat illa, quæ dixi.
Miserrima omnino est ambitio honorumque con Rep. Vi, 488 B; Tentio, de qua præclare apud eundem est Platonem, g€
Similiter facere eos, qui inter se contenderent, uter potius rem publicam administraret, ut si nautæ certarent, quis eorum potissimum gubernaret." Idemque præcipit, ut " eos adversarios existimemus, qui arma contra ferant, non eos, qui suo judicio tueri rem publicam velint," qualis fuit inter P. Africanum et Q. Metellum sine acerbitate" dissensio., Nec vero audiendi, qui graviter inimicis irascendum putabunt idque magnanimi et fortis viri esse censebunt; Nihil enim laudabilius, nihil magno et præclaro viro dignius placabilitate atque clementia. Y / In liberis vero populis et in juris æquabilitate exercenda etiam est facilitas et altitudo animi, quæ dicitur, ne, si irascamur aut intempestive æ cedentibus aut impudenter rogantibus, in morositatem inutilem et odiosam incidamus. E t tamen ita proi banda est mansuetudo atque clementia, ut adhibeatur f rei publicæ causa severitas, sine qua administrari civitas non potest. Omnis autem et animadversio et casiigatio contumelia vacare debet neque ad ejus, qui punitur aliquem aut verbis castigat,* sed ad rei publicæ utilitatem referri.
Cavendum est etiam, ne major pœna quam culpa sit, et ne isdem de causis alii plectantur, alii ne appellentur quidem. Prohibendsr^autem maxime est ira in puniendo; Numquam enim, iratus qui accedet ad pœnam, mediocritatem illam tenebit, quæ est inter nimium et parum, quæ placet Peripateticis, dicerent utiliter a natura datam, Illa vero omnibus in rebus repudianda est optandumque, ut ii, qui præsunt rei publicæ, 18gum similes sint, quæ ad puniendum non iracundia, sed æquitate dicuntur.
XXVI. Atqne etiam in rebus prosperis et ad voluntatem nostram fluentibus superbiam magno-
CICERO DE OFFICIIS pere, fastidium arrogantiamque fugiamus. Nam ut adversas res, sic secundas immoderate ferre levitatis est, præclaraque est æquabilitas in omni vita et idem semper vultus eademque frons, ut de Socrate itemque de C. Lælio accepimus. Philippum quidem, Macedonum regem, rebus gestis et gloria superatum a filio, facilitate et humanitate video superiorem fuisse; Itaque alter semper magnus, alter sæpe turpissimus; Ut recte præcipere videantur, \ 1 qui monent, ut, quanto superiores simus, tanto nos i I geramus summissius. Panætius quidem Africanum, auctorem et familiarem suum, solitum ait dicere, " ut equos propter crebras contentiones prœliorum ferocitate exsultantes domitoribus tradere soleant, ut iis facilioribus possint uti, sic homines secundis rebus effrenatos sibique præfidentes tamquam in gyrum rationis et doctrinæ duci oportere, ut perspicerent rerum humanarum imbecillitatem varietatemque fortunæ/*
Atque etiam in secundissimis rebus maxime est utendum consilio amicorum iisque major etiam quam ante tribuenda auctoritas. Isdemque temporibus cavendum est, ne assentatoribus patefaciamus auris ne ve adulari nos sinamus, in quo falli facile est; Tales enim nos esse putamus, ut jure laudemur; Ex quo nascuntur innumerabilia peccata, cum homines inflati opinionibus turpiter irridentur et ju maximis versantur erroribus.
Sed hæc quidem hactenus.
Illud autem sic est judicandum, maximas geri res et maximi animi ab iis, qui res publicas regant, quod earum administratio latissime pateat ad pluri mosque pertineat; Esse autem magni animi et fuisse multos etiam in vita otiosa, qui aut investigarent aut conarentur magna quædam seseque suarum rerum finibus continerent aut interfecti inter philosophos et eos, qui rem publicam administrarent, delectarentur re sua familiari non eam quidem omni ratione exaggerantes neque excludentes ab ejus usu suos potiusque et amicis imgertienjes et rei publicæ, si quando usus esset. Quæ primum bene parta* sit nullo neque turpi quæstu neque odioso, deinde augeatur ratione, diligentia, parsimonia, tum quam plurimis, modo dignis, se utilem præbeat nee libidini potius luxuriæque quam iiberalitati et beneficentiæ pareat.
Hæc præscripta servantem licet magnifice, graviter animoseque vivere atque etiam simpliciter, fideliter, t vere hominum amice.
XXVII. Sequitur, ut de una reliqua parte honestatis dicendum sit, in qua verecundia et quasi
Separari; Nam et, quod decet, honestum est et, quod honestum est, decet; Qualis autem differentia sit honesti et decori, facilius intellegi quam explanari potest. Quicquid est enim, quod deceat, id tum apparet, eum antegressa est honestas. Itaque non solum in hac parte honestatis, de qua hoc loco disserendum est, sed etiam in tribus superioribus quid deceat apparet Nam et ratione uti atque oratione prudenter et agere, quod agas, considerate omnique in re quid sit veri videre et tueri decet, contraque falli, errare, labi, decipi tam dedecet quam delirare et mente esse captum, et justa omnia decora suiiCiniusta contra, ut turpia, sic indecora.
Similis est ratio fortitudinis. Quod enim viriliter animoqqe magno fit, id dignum viro et decorum videtur, quod contra, id ut turpe, sic indecorum.
Quare pertinet quidem ad omnem honestatem hoc, quod dico, decorum, et ita pertinet, ut non recondita quadam ratione cernatur, sed sit in promptu. Est enim quiddam, idque intellegitur
96 In omni virtute, quod deceat; Quod cogitatione magis a virtute potest quam re separari. Ut venustas et pulchritudo corporis secerni nors potest a valetudine, sie hoc, de quo loquimur, decorum totum illud quidem est cum virtute confusum, sed mente et cogitatione distinguitur.
Est autem ejus discriptio duplex; Nam et gene rale quoddam decorum intellegimus, quod ju omni honestate versatur, et aliud huic subiectum, quod pertinet ad singulas partes honestatis. Atque illud superius sic fere definiri solet: decorum id esse, quod consentaneum sit hominis excellentiæ in eo, in quo natura ejus a reliquis animantibus differat. Quæ autem pars subiecta generi est, eam sic definiunt, ut id decorum velint esse, quod ita naturæ consentaneum sit, ut in eo moderatio et temperantia appareat cum specie quadam liberali, XXVIII. Hæc ita intellegi possumus existimare ex eo decoro, quod poetæ sequuntur: de quo alio loco plura dici solent. Sed tum 2 servare illud poetas, quod deceat, dicimus, cum id, quod quaque persona dignum est, et fit et dicitur; Ut, si Æacus aut Minos diceret: aut:
Natis sepulchre ipse st parens,
98 Indecorum videretur, quod eos fuisse justos accepi-. Mus; At Atreo dicente plausus excitantur; Est enim digna persona oratio. Sed poetæ, quid qiiemque deceat, ex persona judicabunt; Nobis autem personam imposuit ipsa natura magna cum excellentia præstantiaque animantium reliquarum.
Quocirca poetæ in magna varietate personarum, etiam vitiosis quid conveniat et quid deceat, videbunt, nobis autem cum a natura constantiæ, moderationis, temperantiæ, verecundiæ partes datæ sint, cumque eadem natura doceat non neglegere, quem ad modum nos adversus homines geramus, efficitur, ut et illud, quod ad omnem honestatem pertinet, decorum quam late fusum sit, appareat et hoc, quod spectatur in uno quoque genere virtutis. Ut enim pulchritudo corporis apta compositione membrorum movet oculos et delectat hoc ipso, quod inter se omnes partes cum quodam lepore consentiunt, sic hoc decorum, quod elucet in vita, movet approbationem eorum, quibuscum vivitur, ordine et constantia et moderatione dictorum omnium atque factorum.
Adhibenda est igitur quædam reverentia adversus homines et optimi cujusque et reliquorum. Nam neglegere, quid de se quisque sentiat, non solum arrogantis est, sed etiam omnino dissoluti, Est autem, quod differat in hominum ratione habenda inter justitiam et verecundiam. Justitiæ partes sunt non violare j! Homines, verecundiæ non offendere, in quo maxime ' ' vis perspicitur decori.
His igitur expositis, quale sit id, quod decere dicimus, intellectum puto.
Officium autem, quod ab eo ducitur, hanc primum habet viam, quæ deducit ad convenientiam conservationemque naturæ; Quam si sequemur ducem,. numquam aberrabimus sequemurque et id, quod v^acutuin et perspicax natura est, et id, quod ad hominum co ^ accommodatum, et id, quod vehemens atque forte. Sed maxima vis decori in hac inest parte, de qua disputamus; Neque enim solum corporis, qui ad naturam apti sunt, sed multo etiam magis animi motus probandi, qui item ad naturam accommodati sunt.
Duplex est enim vis animorum atque natura; Una pars in appetitu posita est, quæ est Græce, quæ hominem huc et illuc rapit, altera in ratione, quæ docet et explanat, quid faciendum fugiendumque 3 sit. Ita fit, ut ratio præsit, appetitus obt ejpe s # -
XXIX. Omnis autem actio vacare debet temeritate et neglegentia nec vero agere quicquam, cujus non possit causam probabilem reddere; Hæc est enim fere discriptio* officii.
Efficiendum autem est, ut appetitus rationi
CICERO DE OFFICIIS obœdiant eamque neque præcurrant nec propter pigritiam aut ignaviam deserant sintque tranquilli atque omni animi perturbatione careont; Ex quo elucebit omnis constantia omnisque moderatio. Nam qui appetitus longius evagantur et tamquam exsultantes sive cupiendo 'siveTugiendo non satis a transeunt; Relinquunt enim et abiciunt obœdientiam nec rationi parent, cui sunt subiecti lege naturæ; Aquibus non modo animi perturbantur, sed etiam corpora. Licet ora ipsa cernere iratorum aut eorum, qui aut libidine aliqua aut metu commoti sunt aut voluptate nimia gestiunt; Quorum omnium voltus, voces, motus si alasque mutantur. Ex quibus illud intellegitur, ut ad officii formam revertamur, appetitus omnes contrahendos sedandosque esse excitandamque animadversionem et diligentiam, ut ne quid temere ac fortuito, inconsiderate neglegenterque agamus. Neque enim ita generati a natura sumus, ut ad ludum et jocum facti esse videamur, ad severitatem potius et ad quædam studia graviora atque majora. Ludo autem et joco uti illo quidem licet, sed sicut somno et quietibus ceteris tum, cum gravibus seriisque rebus satis fecerimus. Ipsumque genus jocandi non prolusum nec immodestum, sed ingenuum et facefaim esse debet. Ut enim pueris non omnem ludendi licentiam damus, sed eam, quæ ab honestatis actionibus non sit aliena, sic in ipso joco aliquod probi ingenii
Lumen eluceat. Duplex omnino est jocandi genus, unum illiberale, petulans, flagitiosum, obscenum, alterum elegans, urbanum, ingeniosum, facetum. Quo genere non modo Plautus noster et Atticorum antiqua comœdia, sed etiam philosophorum Socraticorum libri referti sunt, multaque multorum facete dicta, ut ea, quæ a sene Catone collecta Sunt, quæ vocant άπαφθ^ματα. Facilis igitur est distinctio ingenui "t illiberalis joci. Alter est, si tempore fit, ut si remisso animo, gravissimo homine dignus, * * * * * * alter ne libero quidem, si rerum turpitudini adhibetur verborum 8 obscenitas.
Ludendi etiam est quidam modus retinendus, ut ne nimis omnia profundamus elatique voluptate in aliquam turpitudinem delabamur. S rap ^jiaat autem et campus noster etTstudia venanm honesta exempla ludendi. I 05 XXX. Sed pertinet ad omnem officii quæstionem semper in promptu habere, quantum natura hominis pecudibus reliquisque beluis antecedat; Illæ nihil sentiunt nisi voluptatem ad eamque feruntur omni impetu, hominis autem mens discendo alitur et cogitando, semper aliquid aut anquirit aut agit videndique et audiendi delectatione ducitur. Quin etiam, si quis est paulo ad voluptates propensior, modo ne sit ex pecudum genere (sunt enim quidam homines non rfe, sed nomine), sed si quis est paulo erectior, quamvis voluptate capiatur, occultat et dissimulat appetitum voluptatis propter verecundiam.
Ex quo intellegitur corporis voluptatem non satis esse dignam hominis præstantia, eamque contemni et reici oportere; Sin sit quispiam, qui aliquid tribuat voluptati, diligenter ei tenendum esse ejus fruendæ modum. Itaque victus eui tusque corporis ad valetudinem referatur et ad vires, non ad voluptatem. Atque etiam si considerare volumus, quæ sit in natura excellentia et dignitas, intellegemus, quam sit turpe diffluere luxuria et delicate ac molliter vivere quamque honestum parce, continenter, severe, sobrie.
Intellegendum etiam est duabus quasi nos a natura indutos esse personis; Quarum una communis est ex eo, quod omnes participes sumus rationis præstouiiæque ejus, qua antecellimus bestiis, aqua omne hones lum decorumque trahitur, et ex qua ratio inveniendi officii exquiritur, altera autem, quæ proprie singulis est tributa. Ut enim in corporibus magnæ dissimilitudines sunt (alios videmus velocitate ad cursum, alios viribus ad luctandum valere, itemque in formis aliis dignitatem in essej aliis venustatem), sic in animis exsistunt majores etiam varieta- ] 08 tes. Crasso, in L. Philippo multus lepos, major etiam magisque de industria in C Cæsare *
108 L. filio; At isdem temporibus in M. Scauro et in M. Druso adulescente singularis severitas, in C. Lælio multa hilaritas, in ejus familiari Scipione ambitio major, vita tristior. De Græcis autem dulcem et facetum festivique sermonis atque in omni oratione simulatorem, quem dpmva Græci nominarunt, Socratem accepimus, contra Pythagoram et Periclem summam auctoritatem consecutos sine ulla hilaritate. Callidum Hannibalem ex Poenorum, ex nostris ducibus Q. Maximum accepimus, facile celare, tacere, dissimulare, insidiari, præripere hostium consilia. In quo genere Græci TKemistoclem et Pheræum Iasonem ceteris anteponunt; In primtsque versutum et callidum factum Solonis, qui, quo et tutior ejus vita esset et plus aliquanto rei publicæ prodesset, furere se simulavit.
Sunt his alii multum dispares, simplices et aperti, qui nihil ex occulto, nihil 3e insidiis agendum putant, veritatis cultores, fraudis inimici, itemque alii, qui quidvis perpetiantur, cuivis deserviant, dum, quod velint, consequantur, ut Sullam έΐ M. Crassum videbamus. Quo in genere versutissimum et patientissimum Lacedæmonium Lysandrum accepimus, contraque Callicratidam, qui præfectus classis proximus post Lysandrum fuit; Itemque in sermonibus alium [quemque], quamvis præpotens sit, efficere, ut unus
110 De multis esse videatur; Quod in Catulo, et in patre et in filio, itemque in Q. Mucio t Mancia vidimus. Audivi ex majoribus natu hoc idem fuisse in P. Scipione Nasica, contraque patrem ejus, illum qui TL Gracchi conatus perditos vindicavit, nullam comitatem habuisse sermonis [ne Xenocratem quidem, severissimum philosophorum,] * * * * * 8 ob eamque rem ipsam magnum et clarum fuisse
Innumerabiles aliæ dissimilitudines sunt naturæ morumque, minime tamen vituperandorum.
XXXI. Admodum autem tenenda sunt sua cuique non vitiosa, sed tamen propria, quo facilius decorum illud, quod quærimus, retineatur. Sic enim est faciendum, ut contra universam naturam nihil contendamus, ea tamen conservata propriam nostram sequamur, ut, etiamsi sint alia graviora atque meliora, tamen nos studia nostra nostræ naturæ regula* metiamur; Neque enim attinet naturæ repilgnare nec~5Qicquam sequi, quod assequi non queas. Ex quo magis emergit, quale sit decorum illud, ideo quia nihil decet invita Minerva, ut aiunt, id est adversante et repugnante natura.
Omnino si quicquam est decorum, nihil est profecto magis quam æquabilitas cum universæ vitæ, tum singularum actionum, quam conservare non possis, si aliorum naturam imitans omittas tuam. Ut enim sermone eo debemus uti, qui innatus* est nobis, ne, ut quidam, Græca verba inculgwtfes jure optimo rideamur, sic in actiones omnetnque vitam
Nullam discrepantiam conferre debemus. Atque hæc differentia naturarum tantam habet vim, ut non numquam mortem sibi ipse consciscere alius debeat, alius [in eadem causa] non debeat. Num enim alia in causa M. Cato fuit, alia ceteri, qui se in Africa Cæsari tradiderunt? Atqui ceteris forsitan vitio datum esset, si se interemissent, propterea quod lenior eorum vita et mdres fuerant faciliores, Catoni cum incredibilem tribuisset natura gravitatem eamque ipse perpetue constantia roboravisset semperque in proposito susceptoque consilio permansisset, moriendum potius quam tyranni yujLtas aspiciendus fuit. Quam multa passus est Ulixes in illo errore diuturno, cum et mulieribus, si Circe et Calypso mulieres appellandæ sunt, inserviret et in omni sermone omnibus affabilem [et jucundum] esse se vellet! Domi vero etiam contumelias servorum ancillarumque pertulit, ut adTd aliquando, quod cupiebat, veniret. At Aiax, quo animo traditur, milies oppetere mortem quam illa perpeti maluisset.
114 Quisque habeat sui, eaque moderari nec velle experiri, quam se aliena deceant; Id enim maxime quemque decet, quod est cujusque maxime suum.
Suum quisque igitur noscat ingenium acremque se et bonorum et vitiorum suorum judicem præbeat, ne scænici plus quam nos videantur habere prudentiæ. Illi enim non optimas, sed sibi accommodatissimas fabulas eligunt; Qui voce freti sunt, Epigonos Medumque, qui gestu, Melanippam, Clytemnestram, semper Rupilius, quem ego memini, Antiopam, non sæpe Æsopus Aiacem. Ergo histrio hoc videbit in scæna, non videbit sapiens.Vir in vita?
Ad quas igitur res aptissimi erimus, in iis potissimum elaborabimus; Sin aliquando necessitas nos ad ea detruserit, quæ nostri ingenii non erunt, omnis adhiSeiTtia erit cura, meditatio, diligentia, ut ea si non decore, at quam minime indecore facere possimus; Nec tam* est enitendum, ut bona, quæ nobis data non sint, sequamur, quam ut vitia fugiamus.
XXXII. Ac duabus iis personis, quas supra dixi, tertia adjungitur, quam casus aliqui aut tempus imponit; Quarta etiam, quam nobismet ipsi judicio, nostro accommodamus. Nam regna, imperia, nobi-: litas, honores, divitiæ, opes eaque, quæ sunt his contraria, in casu sita temporibus gubernantur; Ipsi autem gerere quam personam velimus, a nostra voluntate proficiscitur. Itaque se alii ad philosophiam, alii ad jus civile, alii ad eloquentiam applicant, ipsarumque virtutum in alia alius mavult excellere.
Quorum vero patres aut majores aliqua gloria præstiterunt, ii student plerumque eodem in genere laudis excellere, ut Q. Mucius P. f. in jure civili, Pauli filius Africanus in re militari. Quidam autem ad eas laudes, quas a patribus acceperunt, addunt aliquam suam, ut hic idem Africanus eloquentia cumulavit bellicam gloriam; Quod idem fecit Timotheus Cononis filius, qui cum belli laude non inferior fuisset quam pater, ad eam laudem doctrinæ et ingenii gloriam adjecit. Fit autem interdum, ut non nulli omissa imitatione maio rtim suum quoddam institutum consequantur, maximeque in eo plerumque elaborant ii, qui magna sibi proponunt obscuris orti majoribus.
Hæc igitur omnia, cum quærimus, quid deceat, complecti animo et cogitatione debemus; In primis autem constituendum est, quos nos et quales esse velimus et in quo genere vitæ, quæ deliberatio est omnium difficillima. Ineunte enim adulescentia, cum est maxima imbecillitas consilii, tum id sibi quisque genus ætatis degendæ constituit, quod maxime adamavit; Itaque ante implicatur aliquo
1 Ii; Hit; Hij; Hi a. certo genere cursuque vivendi, quam potuit, quod optimum esset, judicare.
Nam quod Herculem Prodicus* dicit, ut est apud Xenophontem, eum primum pubesceret, quod tempus a natura ad deligendum, quam quisque viam vivendi sit ingressurus, datum est, exisse in solitudinem atque ibi sedentem diu secum multumque dubitasse, cum duas cerneret vias, unam Voluptatis, alteram Virtutis, utram ingredi melius esset, hoc Herculi " Jovis satu edito" potuit fortasse contingere^ nobis non item, qui imitamur, quos cuique~Wsum est, atque ad eorum studia institutaque impellimur; Plerumque autem parentium præceptis imbuti ad eorum consuetudinem moremque deducimur; Alii multitudinis judicio feruntur, quæque majori parti pulcherrima videntur, ea maxime exoptant; Non nulli tamen sive felicitate quadam sive bonitate naturæ sine parentium disciplina rectam vitæ secuti sunt viam.
XXXIII. Illud autem maxime rarum genus est eorum, qui aut excellenti* ingemPniagnitudine aut præclara eruditione atque doctrina aut utraque re ornati spatium etiam deliberandi habuerunt, quem potissimunTvitæ cursum sequi vellent; In qua deliberatione ad suam cujusque naturam consilium est omne revocandum. Nam cum in omnibus, quæ aguntur, ex eo, quo modo quisque natus est, ut supra dictum est, quid deceat, exquirimus, tum in tota
120 Vita constituenda multo est ei rei cura major adhibenda, ut constare in perpetuitate vitæ possimus nobismet ipsis nec in ullo officio claudicare.
Ad hanc autem rationem quoniam maximam natura iiabet, fortuna proximam, utriusque omnino habenda ratio est in deligendo genere vitæ, sed naturæ magis; Multo enim et firmior est et constantior, ut fortuna non numquam tamquam ipsa mortalis cum immortali natura pugnare videatur. Qui igitur ad naturæ suæ non vitiosæ genus consilium vivendi omne contulerit, is constantiam teneat (id enim maxime decet), nisi forte se intellexerit errasse in deligendo genere vitæ Quod si acciderit (potest autem accidere), facienda morum institutorumque mutatio est. Eam mutationem si tempora adiuvabunt, facilius commodiusque faciemus; Sin minus, sensim erit pedetemptimque facienda, ut amicitias, quæ minus delectent et minus pjpheniair, magis decere censent sapientes sensim diluere quam
Repente præcidere. Commutato autem genere vitæ omni ratione curandum est, ut id bono consilio fecisse videamur.
Sed quoniam paulo ante dictum est imitandos esse majores, primum illud exceptum sit, ne vitia sint imitanda, deinde si natura non feret, ut quædam imitari possit (ut superioris filius Africani, qui hunc Paulo natum adoptavit, propter infirmitatem valetudinis non tam potuit patris similis esse, quam ille fuerat sui); Si igitur non poterit sive causas defensitare sive populum contionibus tenere sive bella gerere, ilia tamen præstare debebit, quæ erunt in ipsius potestate, justitiam, fidem, liberalitatem, modestiam, temperantiam, quo minus ab eo id, quod desit, requiratur. Optima autem hereditas a patribus traditur liberis omnique patrimonio præstantior gloria virtutis rerumque gestarum, cui dedecori esse nefas [et vitium] judicandum est.
XXXIV. Et quoniam officia nem eadem disparibus ætatibus tribuuntur aii aque sunt juvenum, alia seniorum, aliquid etiam de hac distinctione dicendum 'e st
Est igitur adulescentis majores natu vereri exque iis deligere optimos et probatissimos, quorum consilio atque auctoritate nitatur; Ineuntis enim ætatis inscitia senum constituenda et regenda prudentia est Maxime autem hæc ætas ah M d bu s aragd" est exercendaque in labore patientiaque et animi et corporis, ut eorum et in bellicis et in civilibus officiis vigeat industria. Atque etiam cum relaxare animos elcfare se jueunditati volent, caveant intemperantiam, meminerint verecundiæ, quod erit facilius, si ne in ejus modi quidem rebus majores natu nolent* interesse.
Senibus autem taberes corporis minuendi, exerei-
124 Opera, ut et amicos et juventutem et maxime rem publicam consilio et prodentia quam plurimum adi livent. Nihil autem magis cavendum est senectuti, quam ne languori se desidiæque dedat; Luxuria vero cum omni ætati turpis, tum senectuti fœdissima est; Sin autem etiam libidinum intemperantia accessit, duplex malum est, quod et ipsa senectus dedecus concipit et facit adulescentium impudentiorem intemperantiam.
Ac ne illud quidem alienum est, de magistratuum, de privatorum, [de civium,) de peregrinorum officiis dicere.
Est igitur proprium munus magistratus intellegere se gerere personam civitatis debereque ejus dignitatem et decus sustinere, servare leges, jura discribere, ea fidei suæ commissa meminisse.
Privatum autem oportet æquo et pari cum civibus jure vivere neque sur amissum et abjectam neque se efferentem, tum in re publica ea velle, quæ tranquilla et honesta sint; Talem enim solemus et sentire bonum civem et dicere.
Peregrini autem atque incolæ officium est nihil præter suum negotium agere, nihil de alio anquirere minimeque esse in aliena re publica curiosum.
Ita fere officia reperientur, cum quæretur, quid deceat, et quid aptum sit personis, temporibus,
126 Ætatibus. Nihil est autem, quod tam deceat, quam in omni re gerenda consilioque-capiendo servare constantiam.
XXXV. Sed quoniam decorum illud in omnibus factis, dictis, in corporis denique motu et statu cer- / nitur idque positum est in tribus rebus, formositate, I ordine, ornatu ad actionem apto, difficilibus ad eloquendum,sed satis erit intellegi, in his autem tribus continetur cura etiam illa, ut probemur iis, quibuscum apud quosque vivamus, fife~q5oque de rebus t>'**pauca dicantur.
Principio corporis nostri magnam natura ipsa videtur habuisse rationem, quæ formam nostram reliquamque figuram, in qua esset species honesta, eam posuit in promptu, quæ partes autem corporis ad naturæ necessitatem datæ aspectum essent deformem habituræ atque fœdum, eas contexit'atque
Abdidit. Hanc naturæ tam diligentem fabricam imitata est hominum verecundia. Quæ enim natura occultavit, eadem omnes, qui sana mente sunt, removent ab oculis ipsique necessitati dant operam ut quam occultissime pareant; Quarumque partium corporis usus sunt necessarii, eas neque partes neque earum usus suis nominibus appellant; Quodque fecere turpe non est,* modo occulte, id dicere obscenum est. Itaque nec actio rerum illarum aperta petulantia vacat nec orationis obscenitas.
Nec vero audiendi sunt Cynici, aut si qui fuerunt Stoici pæne Cynici, qui reprehendunt et irrident, quod ea, quæ turpia non sint, verbis flagitiosa ducamus, illa autem, quæ turpia sint, nomtnIBus appellemus suis. Latrocinari, fraudare, adulterare re 2 turpe est, sed dicitur non obscene; Liberis dare operam re honestum est, nomine obscenum; Pluraque in eam sententiam ab eisdem contra verecundiam disputantur. Nos autem naturam sequamur et ab omni, quod abhorret ab oculorum auriumque approbatione, fugiamus; Status incessus, sessio accubitio, vultus oculi manuum motus teneat illuti decorum.
Quibus in rebus duo maxime sunt fugienda, ne quid effeminatum aut molle et ne quid durum aut rusticum sit. Nec vero histrionibus oratoribusque concedendum est, ut iis hæc apta sint, nobis dissoluta. Scænicorum quidem mos tantam habet vetere disciplina verecundiam, ut in scænam sine subltgaculo prodeat nemo; Verentur enim, ne, si quo casu evenerit, ut corporis partes quædam aperiantur, "spiciantur non decore. Nostro quidem more cum parentibus puberes filii, cum soceris generi non lavantur. Retinenda igitur est hujus generis verecundia, præsertim natura ipsa magistra et duce.
XXXVI. Cum autem pulchritudinis duo genera sint, quorum in altero venustas sit, in altero dignitas, * venustatem muliebrem ducere debemus, dignitatem virilem. Ergo et a forma removeatur omnis viro non dignus ornatus, et huic simile vitium in gestu motuque caveatur. Nam et palæstrici motus sunt sæpe odiosiores, et histrionum non nulli gestus ineptiis non vacant, et in utroque genere quæ sunt recta et simplicia, laudantur. Formæ autem dignitas coloris bonitate tuenda est, color exercitationibus corporis. Adhibenda præterea munditia est non odiosa neque exquisita nimis, tantum quæ fugiat agrestem et inhumanam neglegentiam. Eadem ratio est habenda vestitus, in quo^sicut in plerisque rebus, mediocritas optima est. Cavendum autem est, ne aut tarditatibus utamur in 2 3 ingressu mollioribus, ut pomparum ferculis similes esse videamur, aut in festinationibus suscipiamus nimias celeritates, quæ cum fiunt, anhelitus moventur, vultus mutantur, ora torquentur; Ex quibus magna significatio fit non adesse constantiam. Sed multo etiam magis elaborandum est, ne animi motus a natura recedant; Quod gssequcmur, si cavebimus, ne in perturbationes atque exanimationes incidamus, et si attentos animos ad decoris conservationem tenebimus.
Motus autem animorum duplices suut, alteri cogi-
182 Tat jovis, altert appetitus; Cogitatio in vero exquirendo maxime versatur, appetitus impellit ad agendum. Curandum est igitur, ut cogitatione ad res quam optimas utamur, appetitum rationi obœdientem præbeamus.
XXXVII. Et quoniam magna vis orationis est, eaque duplex, altera contentionis, altera sermonis, contentio disceptationibus tribuatur jud idorum, contionum, senatus, sermo in circulis, disputationibus, congressionibus familiarium versetur, sequatur etiam convivia. Contentionis præcepta rhetorum sunt, nulla sermonis, quamquam haud scio an possint hæc quoque esse. Sed discgflj&ua studiis inveniuntur magistri, huic autem qui studeant, sunt nulli, rhetorum turba referta omnia; Quamquam, quæ verborum sententiarumque præcepta sunt, eadem ad sermonem pertinebunt.
Sed cum orationis indicem vocem habeamus, in voce autem duo sequamur, ut clara sit, ut suavis, utrumque omnino a natura petundum est, verum alterum exercitatio augebit, alterum imitatio pre§se-
Nihil fuit in Catulis, ut eos exquisito judicio putares uti litterarum, quamquam erant litterati; Sed
134 Tur; Sonus erat dulcis, litteræ neque expressæ neque oppressæ, ne aut obscurum esset aut putidum, sine contentione vox nec languens nec canora. Uberior oratio L. Crassi nec minus faceta, sed bene loquendi de Catulis opinio non minor. Sale vero et facetiis Cæsar, Catuli patris frater, vicit omnes, ut in illo ipso forensi genere dicendi contentiones aliorum sermone vinceret.
In omnibus igitur his elaborandum est, si iri omni re quid deceat exquirimus.
Sit ergo hic sermo, in quo Socratici maxime excellunt, lenis minimeque pertinax, insit in eo lepos; Nec vero, tamquam in possessionem suam venerit, excludat alios, sed cum reliquis in rebus, tum in sermone communi vicissitudinem non iniquam putet; Ac videat in primis, quibus de rebus loquatur; Si seriis, severitatem adhibeat, si jocosis, leporem; An primisque provideat, ne sermo vitium aliquod indicet inesse in moribus; Quod maxime tum solet evenire, cum studiose de absentibus detrahendi causa aut per ridiculum aut severe maledice contumelioseque dicitur. Habentur autem plerumque sermones aut de domesticis negotiis aut de re publica aut de artium
IS6 studiis atque doctrina, Danda igitur opera est, ut, etiamsi aberras ad alia cœperit, ad hæc revocetur oratio, sed utco^aæ^adfifunt; Neque enim isdem de rebus nec omni tempore nec similiter delectamur. Animadvertendum est etiam, quatenus sermo delectationem habeat, et, ut incipiendi ratio fuerit, ita sit desinendi ipodus.
XXXVIII. Sed quo modo in omni vita rectissime præcipitur, ut perturbationes fugiamus,vid est motus animi nimios rationi non optemperSintes, sic ejus modi motibus sermo debet vacare, ne aut ira exsistat aut cupiditas aliqua aut pigritia aut ignavia aut tale aliquid appareat, maximeque curandum est, ut eos, quibuscum sermonem conferemus, et vereri et diligere videamur. „. — 1
T!>hiurgatio!H;E& etiain non numquam incidunt ne-, cess ariæ, in quibus utendum est fortasse et vocis contentione majore et verborum gravitate acriore, id agendum etiam, ut ea facere videamur irati. Sed, ut ad urendum et secandum, sic ad hoc genus casi^andijjJj raro invitique veniemus nec umquam nisi ne&ssario, % si nulla reperietur alia medicina; Sed tamen ira procul absit, cum qua nihil recte fieri, nihil considerate potest.
Magnam autem partem* dementi castigatione licet uti, gravitate tameu adjuncta, ut severitas adhibeatur et contumelia repellatur, atque etiam illud ipsum, quod ncerBifaHs/hatet obiurgatio, significandum est, ipsius id causa, qui obiurgetur, esse susceptum.
Rectum est autem etiam in illis contentionibus, quæ cum inimicissimis fiunt, etiamsi nobis indigna audiamus, tamen gravitatem retinere, iracundiam ffellgi Quæ enim cum aliqua perturbatione fiunt, ea nec constanter fieri possunt neque iis, qui adsunt, probari.
Deforme etiam est de se ipsum prædicare ialsa præsertim et cum irrisione audientium imitari militem gloriosum.
XXXIX. E t quoniam omnia persequimur, volumus quidem certe, dicendum est etiam, qualem hominis honorati et principis domum placeat esse, cujus finis est usus, * ad quem accommodanda est ædificandi descriptio et tamen at^hibenda commoditatis dignitatisque diligentia.
Cn. Octavio, qui primus ex illa familia consul lætus est, honori fuisse accepimus, quod præclaram ædificasset in Palatio et plenam dignitatis domum; Quæ cum vulgo viseretur, sqffragata_domino, novo homini, ad consulatum putabatur; Hanc Scaurus demolitus accessionem adjunxit ædibus. Itaque ille in suam domum consulatum primus attulit, hic, summi et clarissimi viri filius, in domum multiplica tanj non repulsam solum rettulit, sed ignominiam
Etiam et calamitatem. Ornanda enim est dignitas domo, non'ex domo tota quærenda, nec domo dominus, sed domino domus honestanda est, et, ut
140 In ceteris habenda ratio non sua solum, sed etiam aliorum, sic in domo clari hominis, in quam et hospites multi recipiendi et admittenda hominum cujusque modi multitudo, adhibenda cura est laxitatisj^ aliter ampla domus dedecori sæpe domino fit, si est in ea solitudo, et maxime, si aliquando alio domino sglita_est frequentari. Odiosum est enim, cum a prætereuntibus dicitur: ine. Inc. Fab., o domus Antiqua, heu 2 quam dispari
Dominare domino! Quod quidem his temporibus in multis licet dicere.
Cavendum autem est, præsertim si ipse ædifices, ne extra modum sumptu et magnificentia prodeas; Quo in genere multum mali etiam in exemplo est. Studiose enim plerique præsertim in hanc partem facta principum imitantur, ut L. Luculli, summi viri, virtutem quis? At quam multi villarum magnificentiam imitati! Quarum quidem certe est adhibendus modus ad mediocritatemque revocandus. Eademque mediocritas ad omnem usum cultumque vitæ transferenda est.
Sed hæc hactenus.
In omni autem actione suscipienda tria sunt tenenda, primum\at appetitus rationi pareat, quo nihil est ad offida conservanda accommodatius, deinde ut animadvertatur, quanta illa res sit, quam efficere velimus^dt neve major neve minor cura et opera suscipiatur, quam causa postulet. ''Tertium est, ut caveamus, ut ea, quæ pertinent ad liberalem speciem et dignitatem,* moderata sint. Modus autem est optimus decus ipsum tenere, de quo ante diximus, nec progredi longius. Horum tamen trium præstantissimum est appetitum optemperare rationi
XL. Deinceps de grdine rerum et de opportunitate temporum dicendum est " Hæc autem scientia continentur ea, quam Græci ευταξίαν nominant, non hanc, quam interpretamur modestiam, quo in verbo modus inest, sed illa est in qua intellegitur ordinis conservatio. Itaque, ut eandem nos modestiam appellemus, sic definitur a Stoicis, ut modestia sit scientia rerum earum, quæ agentur aut dicentur, loco suo collocandarum. Ita videtur eadem vis ordinis et collocationis fore; Nam et ordinem sic definiunt: compositionem rerum aptis et accommodatis locis; Locum autem actionis opportunitatem* temporis esse dicunt; Tempus autem actionis opportunum Græce Latine appellatur occasio. Sic fit, ut modestia hæc, quam ita interpretamur, ut dixi, scientia sit opportunitatis idoneorum ad agendum temporum.
Sed potest eadem esse prudentiæ definitio, de Ch- vi qua principio diximus; Hoc autem loco de moderatione et temperantia et harum;Similibus virtutibus quærimus. Itaque, quæ erant prudentiæ propria, suo loco dicta sunt; Quæ autem harum virtutum, de quibus jam diu loquimur, quæ pertinent ad verecundiam et ad eorum approbationem, quibuscum vivimus, nunc dicenda sunt
Talis est igitur ordo actionum adhibendus, ut, quem ad modum in oratione constanti, sic in vita omnia'sint apta inter se et convenientia; Turpe enipr valdequ^, jijiqgum in re severa convivio digna* v aut delicatum aliquem inferre sermonem. Bene Pericles, cum haberet collegam in prætura Sophoclem poetam iique de communi officio convenissent et casu formosus puer præteriret dixissetque Sophocles: "O puerum pulchrum, Pericle!" " At enim prætorem, Sophocle, decet non solum manus, sed etiam oculos abstinentes haber fe." Atqui hoc idem Sophocles si in athletarum probatione dixisset, justa repteheasione caruisset. Tanta vis est et loci et temporis. Ut, si qui, cum causam sit acturus, in itinere aut in ambulatione secum ipse meditetur, aut si quid jjliud attentius cogitet, non reprehendatur, at
146 Hoc idem si in convivio faciat, inhumanus videatur inscitia temporis.
Sed ea, quæ multum ab humanitate discrepant, ut si qui in foro cantet, aut si qua est alia magna perversitas, facile apparet nec magnopere admonitionem et præcepta desiderat; Quæ autem parva videntur esse delicta neque' 'a 'multis intellegi possunt, ab iis * est diligentius declinandum. Ut in _ fidibus aut tibiis, quamvis paulum discrepent, tamen ΠΓ sciente quid discrepet, vel multo etiStEtTCagis, quo major et melior actionum quam sonoram concentus est. /I A r ^ 146. XLI. Itaque, ut in fidibus musicorum aures vel minima sentiunt, sic nos, si acres ac diligentes esse volumus animadversoresfquel vitiorum, magna sæpe intellegemus ex parvis. Ex oculorum qptutu, superciliorum aut remissione aut contractione, ex mæstitia, ex hilaritate, ex risu, ex locutione, ex reticentia, ex contentione vocis, ex summissione, ex ceteris similibus facile judicahimus, quid eorum apte fiat, quid ab officio naturaque discrepet. Quo in genere non est incommodum, quale quidque eorum sit, ex aliis judicare, ut, si quTd'Ttedeceat in illis, * * * vitemus ipsi; Fit enim nescio quo modo, ut magis in aliis cernamus quam in nobismet ipsis, si quid delinquitur. Itaque facillime corriguntur in discendo^quorum vitia imitantur emendandi causa magistri.
148 Nec vero "lienum est ad ea eligenda, quæ dubita tionem afferunt, adhibere doctos homines vel etiam usu peritos et, quid iis de quoque officii genere placeat, exquirere. Major enim pars eo fere deferri solet, quo a natura ipsa deducitur. In quibus videndum est, non modo quid quisque loquatur, sed etiam quid quisque sentiat atque etiam de qua causa quisque sentiat. Ut enim pictores et ii, qui signa fabricantur, 'et vero etiam poetæ suum quisque opus a vulgo considerari vult, ut, si quid reprehensum sit a pluribus, id corrigatur, iique et secum et ab aliis, quid in eo peccatum sit, exquirunt, sic aliorum judicio permulta nobis et facienda et non facienda et mutanda et corrigenda sunt.
Quæ, vero more agentur institutisque civilibus, de iis nihil est præcipiendum; Illa enim ipsa præcepta sunt, nec quemquam hoc errore duci_ oportet, ut, si quid Socrates aut' Aristippus contra morem consuetudinemque -civilem fecerint locutive sint, idem sibi arbitretur licere; Magnis illi et divinis bonis hanc licentiam assequebantur. Cynicorum vero ratio tota est eicienda; Est enim inimica verecundiæ, sine qua nihil rectum esse potest, nihil honestum.
Eos autem, quorum vita perspecta in rebus honestis atque magnis est, bene de re publica sentientes ac bene meritos aut rqerenips sic ut aliquo honore aut imperio affectos observare et colere debemus, tribuere etiam multum senectuti, cedere iis, qui magistratum habebunt, habere dilectum civis et peregrini in ipsoque peregrino, privatimne an publice venerit. Ad spnmam, ne agam de singulis, communem totius generis hominum conciliationem et consociationem colere, tueri, servare debemus. XLII. lam de artificiis et quæstibus, qui liberales habendi, qui sordidi sint, hæc fere accepimus. Primum improbantur ii quæstus, qui in odia hominum incurrunt, ut portitorum, ut fæneratorum. Orum omnium, quorum operæ, non quorum artes emuntur: est enim in illis ipsa merces auctoramentum servitutis. Sordidi etiam putandi, qui mercantur a mercatoribus, quod statim vendant i \ nihil enim proficiant, nisi admodum mentiantur; Nec vero est quicquam turpius vanitate. Opificesque
S r; _j" omnes in sordida arte versantur; Nec enim qui cartes eæ probandæ, quæ ministræ sunt voluptatum: CetArii, lanif, coqui, fartores, piscatores,
152 Ut ait Terentius; Adde huc, si placet, unguentarios, saltatores totumque ludum talarium. Quibus autem artibus aut prudentia major inest aut non mediocris utilitas quæritur, ut medicina, ut architectura, ut doctrina rerum honestarum, eæ suntJisu<^uojruKn^rdim _coaxejaiiirti*, honestæ. Mercatura autem, si tenuis est, sordida putanda es t; Sin magna et copiosa, multa undique apportans multisque sine vanitate impertiens, non est admodum vituperanda, atque etiam, si satiata quæstu ve! Contenta potius, ut sæpe ex alto in portum, ex ipso portu se in agros possessionesque contulit, videtur jure optimo posse laudari. Omnium autem rerum, ex quibus aliquid acquiritur, nihil est agri cultura melius, hihil uberius, nihil dulcius, nihil homine libero dignius; De qua quoniam in Catone Majore satis multa diximus, illini* assumes, quæ ad hunc locum pertinebunt.
XLIII. Sed ab iis partibus, quæ sunt honestatis, quem ad modum officia ducerentur, satis expositum videtur. Eorum autem ipsorum, quæ honesta sunt, potest incidere sæpe contentio et comparatio, de duobus honestis utrum honestius, qui locus a Panætio est prætermissus. Nam cum omnis honestas manet a partibus quattuor, quarum una sit cognitionis, altera communitatis, tertia magnani-
154 Mi tatis, quarta moderationis, hæc in deligendo officio sæpe inter se comparentur necesse est.
Placet igitur aptiora esse naturæ ea offida, quæ ex communitate, quam ea, quæ ex cognitione clueantur, idque hoc argumento confirmari potest, quod, si contigerit ea vita sapienti, ut omnium rerum affluentibus copiis [quamvis] omnia, quæ cognitione digna sint, summo otio secum ipse consideret et contempletur, tamen, si solitudo tanta sit, ut hominem videre non possit, excedat e vita. Princepsque omnium virtutum illa sapientia, quam σοφίαν Græci vocant — prudentiam enim, quam Græci φρόνψην dicunt, aliam quandam intellegimus, quæ est rerum expetendarum fugiendarumque scientia;Iila autem sapientia, quam principem dixi, rerum est "divinarum et humanarum scientia, in qua continetur deorum et hominum communitas et societas inter ipsos; Ea si maxima est, ut est certe, necesse est, quod a communitate ducatur officium, id esse maximum. Etenim cognitio contemplatioque naturæ manca quodam tur. Ea autem actio in hominum commodis tuendis maxime cernitur; Pertinet igitur ad societatem generis humani; Ergo hæc cognitioni anteponenda est.
Atque id optimus quisque re ipsa ostendit et ' judicat Quis enim est tam cupidus in perspicienda cognoscendaque rerum natura, ut, si ei tractanti contemplantique res cognitione dignissimas subito sit allatum periculum discrimenque patriæ, cui subvenire opjtolarique possit,'non illa omnia relinquat atque abieiat, etiamsi dinumerare se stellas aut metiri mundi magnitudinem posse arbitretur? Atque hoc idem in parentis, in amici re aut periculo fecerit.
Quibus rebus intellegitur studiis officiisque scientiæ præponenda esse officia justitiæ, quæ pertinent ad hominum utilitatem, qua nihil homini esse debet /antiquius. XLIV. Atque illi, quorum studia vitaque omnis in rerum cognitione versata est? Bgnen ab augerups hominum utihtmibusTt^qiqmodis iion^ recesserunt; Nam et erudiverunt multos, quo meliores cives utilioresque rebus suis publicis essent, ut Thebanum Epaminondam Lysis Pythagoreus, Syracosium Dionem Plato multique multos, nosque ipsi, quicquid ad rem publicam attulimus, si modo aliquid attulimus, a doctoribus atque doctrina instructi ad eam et ornati
Accessimus. Neque solum vivi atque præsentes studiosos discendi erudiunt atque docent, sed hoc idem etiam post mortem monumentis litterarum assequuntur. Nec enim locus ullus est prætermissus
158 Ab iis, qui ad leges, qui ad mores, qui ad disciplinam rei publicæ pertineret, ut otium suum ad nostrum negotium contulisse videantur. Ita illi ipsi doc- " trinæ studiis et sapientiæ dediti ad hominum utilitatem suam prudentiam intellegentiamque potissimum conferunt; Oh ea raque etiam causam eloqui copiose, modo prudenter, melius est quam vel acutissime sine eloquentia cogitare, quod cogitatio in se ipsa vertitur, eloquentia complectitur eos, quibus cam communitate juncti sumus.
Atque ut apium examina non fingendorum favorum causa congregantur, sed, cum congregabilia natura sint, fingunt favos, sic homines, ac multo etiam magis,. natura congregati adhibent agendi eogitandique sollertiam. Itaque, nisi ea virtus, quæ constat ex hominitnis tuendis, id est ex societate generis humani, attingat cognitionem rerum, solivaga cognitio et jeluna videatur, itemque magnitudo.. Animi remota communitate conjunctioneque humana feritas sit quædam et immanitas. Ita fit, ut vincat cognitionis studium consociatio hominum atque communitas. Nec verum est, quod dicitur a quibusdam, propter necessitatem vitæ, quod ea, quæ natura desideraret, consequi sine aliis atque efficere non possemus, idcirco init ara esse cum hominibus communitatem et societatem; Quodsi omnia nobis, quæ ad victum \
160 Cultumque pertinent, quasi virgula divina, ut aiunt, suppeditarentur, tum optimo quisque ingenio negotiis omnibus omissis totum $e in cognitione et scientia collocaret Non est ita; Nam et solitudinem fugeret et socium studii quæreret, tum docere tum discere vellet, tum audire tum dicere. Ergo omne officium, quod ad conjunctionem hominum et ad societatem tuendam valet, anteponendum est illi officio, quod cognitione et scientia continetur.
XLV. Illud forsitan quærendum sit, num hæc communitas, quæ maxime est apta naturæ, sit etiam moderationi modestiæque semper anteponenda. Non placet; Sunt enim quædam partim ita fœda,, partim ita flagitiosa, ut ea ne conservandæ quidem ' '' patriæ causa sapiens facturus sit. Ea Posidonius collegit permulta, sed ita tætra quædam, ita obscena, ut dictu quoque videantur turpia. Hæc igitur non suscipiet rei publicæ causa, ne res publica quidem pro se suscipi volet. Sed hoc commodius se res habet, quod non potest accidere tempus, ut intersit rei publicæ quicquam illorum facere sapientem.
Quare hoc quidem effectum sit, in officiis deligendis id* genus officiorum excellere, quod teneatur hominum societate. [Etenim cognitionem pnidentiamque sequetur considerata actio; Ita fit, ut agere considerate pluris sit quam cogitare prudenter.]
Atque hæc quidem hactenus. Patefactus enim locus est ipse, ut non difficile sit in exquirendo officio, quid cuique sit præponendum, videre. In ipsa autem communitate sunt gradus officiorum, ex quibus, quid cuique præstet, intellegi possit, ut prima dis immortalibus, secunda patriæ, tertia parentibus, deinceps gradatim reliquis debeantur. 161 Quibus ex rebus breviter disputatis intellegi potest non solum id homines solere dubitare, honestumne an turpe sit, sed etiam duobus propositis honestis utrum honestius sit. Hic locus a Panætio est, ut supra dixi, prætermissus. Sed jam ad reliqua pergamus.
Quem ad modum officia ducerentur ab honestate, Marce dii, atque ab omni genere virtutis, satis explicatum arbitror libro superiore. Sequitur, ut hæe officiorum genera persequar, quæ pertinent ad vitæ cultum et ad earum rerum, quibus utuntur homines, facultatem, ad opes, ad copias [; In quo tum quæri dixi, quid utile, quid inutile, tum ex utilibus quid utilius aut quid maxime utile]. De quibus dicere aggrediar, si pauca prius de instituto ac de. - judicio meo dixero.
Quamquam enim libri nostri complures non modo ad legendi, sed etiam ad scribendi studium excitaverunt, tamen interdum vereor, ne quibusdam bonis viris philosophiæ nomen sit invisum mirenturque in ea tantum me operæ et temporis ponere.
Ego autem, quam diu res publica per eos gerebatur, quibus se ipsa commiserat, omnis meas curas cogitationesque in eam- conferebam; Cum autem dominatu unius omnia tenerentur neque esset usquam consilio aut auctoritati locus, socios denique tuendæ rei publicæ, summos viros, amisissem, nec me angoribus dedidi, quibus essem confectus, nisi
168 Iis restitissem, nec rursum indignis homine docto voluptatibus.
Atque utinam res publica stetisset, quo cœperat, statu nec in homines non tam commutandarum quam evertendarum rerum cupidos incidisset! Primum enim, ut stante re publica facere solebamus, in agendo plus quam in scribendo operæ poneremus, deinde ipsis scriptis non ea, quæ nunc, sed actiones nostras mandaremus, ut sæpe fecimus. Cum autem res publica, in qua omnis mea cura, cogitatio, opera poni solebat, nulla esset omnino, illæ scilicet litteræ 4 conticuerunt forenses et senatoriæ. Nihil agere autem cum animus non posset, in his studiis ab initio versatus ætatis existimavi honestissime molestias posse deponi, si me ad philosophiam rettulissem. Cui cum multum adulescens discendi causa temporis tribuissem, posteaquam honoribus inservire cœpi meque totum rei publicæ tradidi, tantum erat philosophiæ* loci, quantum superfuerat amicorum et rei publicæ temporibus;* id autem omne consumebatur in legendo, scribendi otium non erat
II. Maximis igitur in malis hoc tamen boni assecuti videmur, ut ea litteris mandaremus, quæ nec erant satis nota nostris et erant cognitione dignissima. Quid enim est, per deos, optabilius sapientia,
170' Quid præstantius, quid homini melius, quid homine dignius? Hanc igitur qui expetunt, philosophi nominantur, nec quicquam aliud est philosophia, si interpretari velis, præter studium sapientiæ. Sapientia autem est, ut a veteribus philosophis definitum est, rerum divinarum et humanarum causarumque, quibus eæ res continentur, scientia; Cujus studium qui vituperat, haud sane intellego, quidnam sit,
Quod laudandum putet. Nam sive oblectatio quæritur animi requiesque curarum, quæ conferri cum eorum studiis potest, qui semper aliquid anquirunt, quod spectet et valeat ad bene bpateque vivendum? Sive ratio constantiæ virtutisque ducitur, aut hæc ars est aut nulla omnino, per quam eas assequamur. Nullam dicere maximarum rerum artem esse, cum minimarum sine arte nulla sit, hominum est parum considerate loquentium atque in maximis rebus errantium. Si autem est aliqua disciplina virtutis, ubi ea quæretur, cum ab hoc discendi genere discesseris?
Sed hæc, cum ad philosophiam cohortamur, accuratius disputari solent, quod alio quodam libro fecimus; Hoc autem tempore tantum nobis declarandum fuit, cur orbati rei publicæ muneribus ad hoc nos studium potissimum contulissemus.
Occurritur autem nobis, et quidem a doctis et
% eraditis quærentibus, satisne constanter facere videamur, qui, cum percipi nihil posse dicamus, tamen et aliis de rebus disserere soleamus et hoc ipso tempore præcepta officii persequamur. Quibus vellem satis cognita esset nostra sententia. Non enim sumus ii, quorum vagetur animus errore nec habeat umquam, quid sequatur. Quæ enim esset ista mens vel quæ vita potius non modo disputandi, sed etiam vivendi ratione sublata? Nos autem, ut ceteri alia certa, alia incerta esse dicunt, sic ab his dissentientes alia probabilia, contra alia dicimus.
Quid est igitur, quod me impediat ea, quæ probabilia mihi videantur, sequi, quæ contra, improbare atque affirmandi arrogantiam vitantem fi igere temeritatem, quæ a sapientia dissidet plurimum? Contra autem omnia disputatur a nostris, quod hoc ipsum probabile elucere non posset/ nisi ex utraque parte causarum esset facta contentio.
Sr. Sed hæc explanata sunt in Academicis nostris satis, ut arbitror, diligenter. Tibi autem, mi Cicero, quamquam in antiquissima nobilissimaque philosophia Cratippo auctore versaris iis simillimo, qui ista præclara pepererunt, tamen hæc nostra finitima vestris ignota esse nolui.
Sed jam ad instituta pergamus.
III. Quinque igitur rationibus propositis officii persequendi, quarum duæ ad decus honestatemque pertinerent, duæ ad commoda vitæ, copias, opes, facultates, quinta ad eligendi judicium, si quando ea, quæ dixi, pugnare inter se viderentur, honestatis pars confecta est, quam quidem tibi cupio esse notissimam.
Hoc autem, de quo nunc agimus, id ipsum est, quod "utile" appellatur. In quo verbo lapsa consuetudo deflexit de via sensimque eo deducta est, ut honestatem ab utilitate secernens constitueret esse honestum aliquid, quod utile non esset, et utile, quod non honestum, qua nulla pernicies major hominum vitæ potuit afferri.
Summa quidem auctoritate philosophi severe sane atque honeste hæc tria genera confusa cogitatione distinguunt. [Quicquid enim justum sit, id etiam utile esse censent, itemque quod honestum, idem justum; Ex quo efficitur, ut, quicquid honestum sit, idem sit utile.] 2 Quod qui parum perspiciunt, ii sæpe versu-
176 Tos homines et callidos admirantes malitiam sapientiam ju dieant. Quorum error eripiendus est opinioque omnis ad eam spem traducenda, ut honestis consiliis justisque lactis, non fraude et malitia se in-
Quæ ergo ad vitam hominum tuendam pertinent, partim sunt inanima, ut aurum, argentum, ut ea, quæ gignuntur eterra, ut alia generis ejusdem, partim animalia, quæ habent suos impetus et rerum appetitus. Eorum autem aiia rationis expertia sunt, alia ratione utentia; Expertes rationis equi, boves, reliquæ pecudes, [apes,] quarum opere efficitur aliquid ad usum hominum atque vitam; Ratione autem utentium duo genera ponunt, deorum unum, alterum hominum. Deos placatos pietas efficiet et sanctitas, proxime autem et secundum deos homines hominibus maxime utiles esse possunt.
Earumque item rerum, quæ noceant et obsint, eadem divisio est. Sed quia deos nocere non putant, iis exceptis homines hominibus obesse plurimum arbitrantur.
Ea enim ipsa, quæ inanima diximus, pleraque sunt hominum operis effecta; Quæ nec haberemus, nisi manus et ars accessisset, nec iis sine hominum administratione uteremur. Neque enim valetudinis curatio neque navigatio neque agri cultura neque frugum fructuumque reliquorum perceptio et
178 Conservatio sine hominum opera ulla esse potuisset.
Lam vero et earum rerum, quibus abundaremus, exportatio et earum, quibus egeremus, invectio certe nulla esset, nisi his muneribus homines fungerentur.' Eademque ratione nec lapides ex terra exciderentur ad usum nostrum necessarii, nec ferrum, æs, aurum, argentum" effoderetur " penitus abditum" sine hominum labore et manu.
IV. Tecta vero, quibus et frigorum vis pelleretur et calorum molestiæ sedarentur, unde aut initio generi humano dari potuissent aut postea subveniri,* si aut vi tempestatis aut terræ motu aut vetustate cecidissent, nisi communis vita ab hominibus harum rerum auxilia
Petere didicisset? Adde ductus aquarum, derivationes fluminum, agrorum irrigationes, moles oppositas fluctibus, portus manu factos, quæ unde sine hominum opere habere possemus? Ex quibus multisque aliis perspicuum est,qui fructus quæque utilitates ex rebus iis, quæ sint inanimæ, percipiantur, eas nos nullo modo sine hominum manu atque opera capere potuisse.
Qui denique ex bestiis fructus aut quæ commo tias, nisi homines adiuvarent, percipi posset? Nam et qui principes inveniendi fuerunt, quem cx quaque belua usum habere possemus, homines certe fuerunt, nec hoc tempore sine hominum opera aut pascere eas aut domare aut tueri aut tempestivos fructus ex iis capere, possemus; Ab eisdemque et, quæ nocent, interficiuntur et, quæ usui possunt esse, capiuntur. Quid enumerem artium multitudinem, sine quibus vita omnino nulla esse potuisset? Qui enim ægris
180 Subveniretur, quæ esset oblectatio valentium, qui victus aut cultus, nisi tam multæ nobis artes ministrarent? Quibus rebus exculta hominum vita tantum distat a victu et cultu bestiarum. Urbes vero sine hominum cœtu non potuissent nec ædificari nec frequentari; Ex quo leges moresque constituti, tum juris æqua discriptio* certaque vivendi disciplina; Quas res et mansuetudo animorum consecuta et verecundia est effeetumque, ut esset vita munitior, atque ut dando et accipiendo mutuandisque facultatibus et commodandis* nulla re egeremus.
V. Longiores hoc loco sumus, quam necesse est. Quis est enim, cui non perspicua sint illa, quæ pluribus verbis a Panætio commemorantur, neminem neque ducem bello nec principem domi magnas res et salutares sine hominum studiis gerere potuisse? Commemoratur ab eo Themistocles, Pericles, Cyrus, Agesilaus, Alexander, quos negat sine adiumentis hominum tantas res efficere potuisse. Utitur in re non dubia testibus non necessariis.
Atque ut magnas utilitates adipiscimur conspiratione hominum atque consensu, sic nulla tam detestabilis pesti sest, quænon homini ab homine nascatur. Est Dicæarchi liber de interitu hominum, Peripate-
A tici magni et copiosi, qui collectis ceteris causis eluvionis, pestilentiæ, vastitatis, beluarum etiam repentinæ multitudinis, quarum impetu docet quædam hominum genera esse consumpta, deinde comparat, quanto plures deleti sint homines hominum impetu, id est bellis aut seditionibus, quam omni reliqua calamitate.
Cum igitur hic locus nihil habeat dubitationis, quin homines plurimum hominibus et prosint et obsint, proprium hoc statuo esse virtutis, conciliare animos hominum et ad usus suos adjungere. Itaque, quæ in rebus inanimis quæque in usu e t' tractatione beluarum hunt utiliter ad hominum vitam, artibus ea tribuuntur operosis, hominum autem studia ad amplificationem nostrarum rerum prompta ac parata [virorum præstantium]s sapientia et virtute exci tants tur. Etenim virtus omnis tribus in rebus fere vertitur, quarum una est in perspiciendo, quid in quaque re verum sincerumque sit, quid consentaneum cuique, quid consequens, ex quo quæque gignantur, quæ cujusque rei causa sit, alterum col libere motus animi turbatos, quos Græci nominant, appetitionesque, quas ilii όρμάν, obœdientes efficere rationi, tertium iis, quibuscum eon gregemur, uti moderate et scienter, quorum studiis ea, quæ natura desiderat, expleta cumulataque habeamus, per eosd&raque, si quid importetur nobis incommodi, propulsemus ulciscamurque eos, qui nocere nobis conati sint,
184 Tantaque pœna afficiamus, quantam æquitas humanitasque patitur.
VI. Quibus autem rationibus hanc facultatem assequi possimus, ut hominum studia complectamur eaque teneamus, dicemus, neque ita multo post, sed pauca ante dicenda sunt.
Magnam vim esse in fortuna in utramque partem, vel secundas ad res vel,adversas, quis ignorat? Nam et, cum prospero flatu ejus utimur, ad exitus pervehimur optatos et, cum reflavit, affligimur. Hæc igitur ipsa fortuna ceteros casus rariores habet, primum ab inanimis procellas, tempestates, naufragia, ruinas, incendia, deinde a' bestiis ictus, morsus, im-
Petus i hæc ergo, ut dixi, rariora. At vero interitus exercituum, ut proxime trium, sæpe multorum, clades imperatorum, ut nuper summi et singularis viri, invidiæ præterea multitudinis atque ob eas bene meritorum sæpe civium expulsiones, calamitates, fugæ, rursusque secundæ res, honores, imperia, victoriæ, quamquam fortuita sunt, tamen sine hominum opibus et studiis neutram in partem effici possunt.
Hoc igitur cognito dicendum est, quonam modo hominum studia ad utilitates nostras allicere atque excitare possimus. Quæ si longior fuerit oratio,
186 Cum magnitudine utilitatis comparetur; Ita fortasse etiam brevior videbitur.
Quæcumque igitur homines homini tribuunt ad eum augendum atque honestandum, aut benivolentiæ gratia faciunt, cum aliqua de causa quempiam diligunt, aut honoris, si cujus virtutem suspiciunt, quemque dignum fortuna quam amplissima putant, aut cui fidem habent et bene rebus suis consulere arbitrantur, aut cujus opes metuunt, aut contra, aquibus aliquid exspectant, ut cum reges popularesve homines largitiones aliquas proponunt, aut postremo pretio ac mercede ducuntur, quæ sordidissima est illa quidem ratio et inquinatissima et iis, qui ea tenentur, et illis, qui ad eam * confugere conantur;
Male enim se res habet, cum, quod virtute effici debet, id temptatur pecunia. Sed quoniam non numquam hoc subsidium necessarium est, quem ad modum sit utendum eo, dicemus, si prius iis 8 de rebus, quæ virtuti propiores sunt, dixerimus.
Atque etiam subiciunt se homines imperio alterius et potestati de causis pluribus. Ducuntur enim aut benivolentia aut beneficiorum magnitudine aut dignitatis præstantia aut spe sibi id utile futurum aut metu, ne vi parere cogantur, aut spe largitionis promissisque capti aut postremo, ut sæpe in nostra re public" videmus, mercede conducti.
VII. Omnium autem rerum nec aptius est qui quam ad opes tuendas ac tenendas quam diligi nec alienius quam timeri. Præclare enim Ennius:
Qu m metuunt, oderunt; Quem quisque 6dit, periisse Expetit. Multorum autem odiis nullas opes posse obsistere, si antea fuit ignotum, nuper est cognitum. Nec vero hujus tyranni solum, quem armis oppressa pertulit civitas ac paret cum maxime mortuo, interitus declarat, quantum odium hominum valeat* ad pestem, sed reliquorum similes exitus tyrannorum, quorum haud fere quisquam talem interitum effugit; Malus enim est custos diuturnitatis metus contraque benivolentia fidelis vel ad perpetuitatem.
Sed iis, qui vi oppressos imperio eoS rcent, sit sane adhibenda sævitia, ut eris* in famulos, si aliter teneri non possunt; Qui vero in libera civitate ita se instruunt, ut metuantur, iis nihil potest esse dementius. Quamvis enim sint demersæ leges alicujus opibus, quamvis timefacta libertas, emergunt tamen hæc aliquando aut judieiis tacitis aut occultis de honore suffragiis. Acriores autem morsus sunt inter-
190 Missæ libertatis quam retentæ. Quod igitur latissime patet neque ad incolumitatem solum, sed etiam ad opes et potentiam valet plurimum, id amplectamur, ut metus absit, caritas retineatur. Ita facillime, quæ volemus, et privatis in rebus et in re publica consequemur.
Etenim qui se metui volent, aquibus metuentur,
Eosdem metuant ipsi necesse est. Quid enim censemus superiorem illum Dionysium quo cruciatu timoris angi solitum, qui cultros metuens tonsorios candente carbone sibi adurebat capillum? Quid Alexandrum Pheræum quo animo vixisse arbitramur? Qui, ut scriptum legimus, cum uxorem Theben admodum diligeret, tamen ad eam ex epulis in cubiculum veniens barbarum, et eum quidem, ut scriptum est, compunctum notis Thræciis, destricto gladio jubebat anteire præmittebatque de stipatoribus suis, qui scrutarentur arculas muliebres et, ne quod in vestimentis telum occultaretur, exquirerent. O miserum, qui fideliorem et barbarum et stigmatiam putaret quam coniugem! Nec eum fefellit; Ab ea est enim ipsa propter pelicatus suspicionem interfectus.
Nec vero ulla vis imperii tanta est, quæ premente
Metu possit esse diuturna. Testis est Phalaris, cujus est præter ceteros nobilitata crudelitas, qui non ex insidiis interiit, ut is, quem modo dixi, Alexander, non a paucis, ut hic noster, sed in quem universa Agrigentinorum multitudo impetum fecit.
Quid? Macedones nonne Demetrium reliquerunt
CICERO DE OFFICIIS universique se ad Pyrrhum contulerunt? Quid? Lacedæmonios intus te imperantes nonne repente omnes fere socii deseruerunt spectatoresque se otiosos præbuerunt Leuctricæ calamitatis?
VIII. Externa libentius in tali re quam domestica recordor. Verum tamen, quam diu imperium populi Romani beneficiis tenebatur, non injuriis, bella aut pro sociis aut de imperio gerebantur, exitus erant bellorum aut mites aut necessarii, regum, populorum, nationum portus erat et refugium senatus,
Nostri autem magistratus imperatoresque ex hac una re maximam laudem capere studebant, si provincias, (27) si socios æquitate et fide defendissent; Itaque illud patrocinium orbis terræ verius quam imperium poterat nominari.
Sensim hanc consuetudinem et disciplinam i&m antea minuebamus, post vero Sullæ victoriam penitus' amisimus; Desitum est enim videri quiequ&m in socios iniquum, cum exstitisset in cives tanta crudelitas. Ergo in illo secuta est honestam causam non honesta victoria; Est enim ausus dicere, hasta posita cum bona in' foro venderet et bonorum virorum et locupletium et certe civium, " prædam se suam
194 Vendere." Secutus est, qui in causa impia, victoria etiam fœdiore non singulorum civium bona publicaret, sed universas provincias regionesque uno calamitatis jure comprehenderet.
Itaque vexatis ac perditis exteri" nationibus ad exemplum amissi imperii portari in triumpho Massiliam vidimus et ex ea urbe triumphari, sine qua numquam nostri imperatores ex Transalpinis bellis triumpharunt. Multa præterea commemorarem nefaria in socios, si hoc uno quicquam sol vidisset indignius. Jure igitur plectimur. Nisi enim multorum impunita scelera tulissemus, numquam ad unum tanta pervenisset licentia; Aquo quidem rei familiaris ad paucos, cupiditatum ad multos imp mbos
Venit hereditas. Nec vero "mquam bellorum civilium semen et causa deerit, dum homines perditi hastam illam cruentam et meminerint et sperabunt; Quam P. Sulla cum vibrasset dictatore propinquo suo, idem sexto tricesimo anno post a sceleratiore basta non recessit; Alter autem, qui in illa dictatura scriba fuerat, in hac fuit quæstor urbanus. Ex quo debet intellegi talibus præmiis propositis numquam de~ futura bella civilia.
Itaque parietes modo urbis stant et manent, iique ipsi jam extrema scelera metuentes, rem vero publicam penitus amisimus. Atque in ha" clade" incidimus (redeundum est enim ad propositum), dum metui
196 Quam cari esse et diligi malumus. Quæ si populo Romano iniuste imperanti accidere potuerunt, quid debent putare singuli? Quod cum perspicuum sit, benivolentiæ vim esse magnam, metus imbecillam, sequitur, at disseramus, quibus rebus facillime possimus eam, quam volumus, adipisci cum honore et fide caritatem.
Sed ea non pariter omnes egemus; Nam ad cujusque vitam institutam accommodandum est, a multisne opus sit an satis sit a paucis diligi. Certum igitur hoc sit, idque et primum et maxime necessarium, familiaritates habere fidas amantium nos amicorum et nostra mirantium; Hæc enim una res prorsus, ut non multum differat inter summos et mediocris viros, æque utrisque est propemodum comparanda.
Honore et gloria et benivolentia civium fortasse non æque omnes egent, sed tamen, si eui hæc suppetunt, adiuvant aliquantum cum ad cetera, tum ad amicitias comparandas.
IX. Sed de amicitia alio libro dictum est, qui inscribitur Lælius; Nune dicamus de gloria, quamquam ea quoque de re duo sunt nostri libri, sed attingamus, quandoquidem ea in rebus majoribus administrandis adiuvat plurimum.
Summa igitur et perfecta gloria constat ex tribus his: si diligit multitudo, si fidem habet, si cum admiratione quadam honore dignos putat. Hæc autem, si est simpliciter breviterque dicendum, quibus rebus patiuntur a singulis, eisdem fere a multitudine. Sed est alius quoque quidam aditus ad multitudinem, ut in universorum animos tamquam induere possimus.
Ac primum de iliis tribus, quæ ante dixi, benivolentiæ præcepta videamus; Quæ quidem capitur beneficus maxime, secundo autem loco voluntate benefica benivolentia movetur, etiamsi res forte non suppetit; Vehementer autem amor multitudinis commovetur ipsa fama et opinione liberalitatis, beneficentiæ, justitiæ, fidei omniumqne earum virtutum, quæ pertinent ad mansuetudinem morum æ facilitatem. Etenim illud ipsum, quod honestum decorumque dicimus, quia per se nobis placet animosque omnium natura et specie sua commovet maxime que quasi perlucet ex iis, quas commemoravi, virtutibus, idcirco illos, in quibus eas virtutes esse remur, a natura ipsa diligere cogimur. Atque hæ quidem causæ diligendi gravissimæ; Possunt enim præterea non nullæ esse leviores.
Fides autem ut habeatur, duabus rebus effici potest, si existimabimur adepti eon junctam cum justitia prudentiam. Nam et iis fidem habemus,
200 Quos plus intellegere quam nos arbitramur quosque et futura prospicere credimus et, cum res agatur in discrimenque ventum sit, expedire rem et consilium ex tempore capere posse; Hanc enim utilem homines existimant veramque prudentiam. Justis autem et fidis hominibus, id est bonis viris, ita fides habetur, ut nulla sit in iis fraudis injuriæque suspicio. Itaque his salutem nostram, his fortunas, his liberos rectissime committi arbitramur. Harum igitur duarum ad fidem faciendam justitia plus pollet, quippe cum ea sine prudentia satis habeat auctoritatis, prudentia sine justitia nihil valet ad faciendam fiderfi. Quo enim quis versutior et callidior, hoc invisior et suspectior est detracta opinione probitatis. Quam ob rem intellegentiæ justitia conjuncta, quantum volet, habebit ad faciendam fidem virium; Justitia sine prudentia multum poterit, sine justitia nihil valebit prudentia.
X. Sed ne quis sit admiratus, cur, cum inter omnes philosophos constet a meque ipso sæpe disputatum sit, qui unam haberet,# omnes habere virtutes, nunc ita seiungam, quasi possit quisquam, qui non idem prudens sit, justus esse, alia est illa, cum veritas ipsa limatur in disputatione, subtilitas, alia, cum ad opinionem communem omnis accommodatur oratio. Quam ob rem, ut volgus, ita nos hoc loco loquimur, ut alios fortes, alios viros bonos, alios prudentes esse dicamus; Popularibus enim verbis est agendum et usitatis, cum loquimur de opinione populari, idque eodem modo fecit Panætius. Sed ad propositum revertamur.
Erat igitur ex iis tribus, quæ ad gloriam pertinerent, hoc tertium, ut cum admiratione hominum honore ab iis digni judicaremur. Admirantur igitur communiter illi quidem omnia, quæ magna et præter opinionem suam animadverterunt, separatim autem, in singulis si perspiciunt necopinata quædam bona. Itaque eos viros suspiciunt maximisque efferunt laudibus, in quibus existimant se excellentes quasdam et singulares perspicere virtutes, despiciunt autem eos et contemnunt, in quibus nihil virtutis, nihil animi, nihil nervorum putant. Non enim omnes eos contemnunt, de quibus male existimant. Nam quos improbos, maledicos, fraudulentos putant et ad faciendam injuri ani instructos, eos haud contemnunt quidem, sed de iis male existimant. Quam ob rem, ut ante dixi, contemnuntur ii, qui nec sibi nec alteri/* ut dicitur, in quibus nullus labor, nulla industria, nulla cura est.
Admiratione autem, afficiuntur ii, qui anteire ceteris virtute putantur et cum omni carere dedecore, tum vero iis vitiis, quibus alii non facile possunt obsistere. Nam et voluptates, blandissimæ dominæ, majoris partis animos a virtute detorquent et, dolorum cum admoventur faces, præter modum plerique exterrentur; Vita mors, divitiæ paupertas omnes homines vehementissime permovent. Quæ qui in utramque partem excelso animo tn agno que despiciunt, cumque aliqua iis ampla et honesta res oblecta est, totos ad se convertit et rapit, tum quis non admiretur splendorem pulchritudinemque virtutis?
XI. Ergo et hæc animi despicientia admirabilitatem magnam facit et maxime justitia, ex qua una virtute viri boni appellantur, mirifica quædam multitudini videtur, nec injuria; Nemo enim justus esse potest, qui mortem, qui dolorem, qui exsilium, qni egestatem timet, aut qui ea, quæ sunt his contraria, æquitati anteponit. Maximeque admirantur eum, qui pecunia non movetur; Quod in quo viro perspectum sit, hunc igni spectatum arbitrantur.
Itaque illa tria, quæ proposita sunt ad gloriam, omnia justitia conficit, et benivolentiam, quod prodesse vult plurimis, et ob eandem causam fidem et admirationem, quod eas res spernit et neglegit, ad quas plerique inflammati aviditate rapiuntur.
Ac mea quidem sententia omnis ratio atque institutio vitæ adiumenta hominum desiderat, in primisque ut habeat, quibuscum possit familiares conferre sermones; Quod est difficile, nisi speciem præ te boni viri feras. Ergo etiam solitario homini atque in agro vitam agenti opinio justitiæ necessaria est, eoque etiam magis, quod, eam si non habebunt, [iniusti habebuntur,}1 nullis præsidiis sæpti multis
40 Afficientur ini uriis. Atque iis etiam, qui vendunt emunt, conducunt locant contrahendisque negotiis implicantur, justitia ad rem gerendas^ necessaria est, cujus tanta vis est, ut ne illi quidem, qui maleficio et scelere pascuntur, possint sine ulla particula justitiæ vivere. Nam qui eorum cuipiam, qui una latrocinantur, furatur aliquid aut eripit, is sibi ne in latrocinio quidem relinquit locum, ille autem, qui archipirata dicitur, nisi æquabiliter prædam dispertiat, aut interficiatur a sociis aut relinquatur; Quin etiam leges latronum esse dicuntur, quibus pareant, quas observent. Itaque propter æquabilem prædæ partitionem et Bardulis Illyrius latro, de quo est apud Theopompum, magnas opes habuit et multo majores Viriathus Lusitanus; Cui quidem etiam exercitus nostri imperatoresque cesserunt; Quem C. Lælius, is qui Sapiens usurpatur, prætor fregit, et comminuit ferocitatemque ejus ita repressit, ut facile bellum reliquis traderet.
Cum igitur tanta vis justitiæ sit, ut ea etiam latronum opes firmet atque augeat, quantam ejus vim inter leges et judicia et in constituta re publica fore putamus?
XII. Mihi quidem non apud Medos solum, ut ait Herodotus, sed etiam apud majores nostros justitiæ fruendæ causa videntur olim bene morati reges constituti. Nam cum premeretur inops multitudo ab iis, qui majores opes habebant, ad unum aliquem
20? Confiigiebant virtute præstantem; Qui eunt prohiberet injuria tenuiores, æquitate constituenda summos cum infimis pari jure retinebat.* Eademque
Constituendarum legum fuit causa, quæ regum. Jus enim semper est quæsitum æquabile; Neque enim aliter esset jus. Hi si ab uno justo et bono viro consequebantur, erant eo contenti; Cum id minus contingeret, leges sunt inventæ, quæ cum omnibus semper una atque eadem voce loquerentur.
Ergo hoc quidem perspicuum est, eos ad imperandum deligi solitos, quorum de justitia magna esset opinio multitudinis. Adjuncto vero, ut idem etiam prudentes haberentur, nihil erat, quod homines iis auctoribus non posse consequi se arbitrarentur. Omni igitur ratione colenda et retinenda justitia est cum ipsa per sese (nam aliter justitia non esset), tum propter amplificationem honoris et gloriæ.
Sed ut pecuniæ non quærendæ solum ratio est, verum etiam collocandæ, quæ perpetuos sumptus suppeditet, nec solum necessarios, sed etiam liberales, sic gloria et quærenda et collocanda ratione est.
Quamquam præclare Socrates hanc viam ad glori aro proximam et quasi compendiariam dicebat esse, si quis id ageret, ut, qualis haberi vellet, talis esset. Quodsi qui simulatione et inani ostentatione et ficto non modo sermone, sed etiam voltu stabilem se gloriam consequi posse rentur, vehementer errant. Vera gloria radices agit atque etiam propagatur, ficta omnia celeriter tamquam flosculi decidunt, nec simulatum potest quicquam esse diuturnum. Testes sunt permulti in utramque partem, sed brevitatis causa familia contenti erimus una. Ti. Enim Gracchus P. f. tam diu laudabitur, dura memoria rerum Romanarum manebit; At ejus filii nec vivi probabantur bonis et mortui numerum optinent jure cæsorum.
XIII. Qui igitur adipisci veram gloriam volet, justitiæ fungatur officiis. Ea quæ essent, dictum est in libro superiore. (XIII.) Sed ut facillime, quales simus, tales esse videamur, etsi in eo ipso vis maxima est, ut simus ii, qui haberi velimus, tamen quædam præcepta danda sunt Nam si quis ab ineunte ætate habet causam celebritatis et nominis aut a patre acceptam, quod tibi, mi Cicero, arbitror contigisse, aut aliquo casu atque fortuna, in hunc oculi omnium coniciuntur atque in eum, quid agat, quem ad modum vivat, inquiritur et, tamquam in clarissima luee versetur, ita nullum obscurum potest nee dictum ejus esse nec
Factum. Quorum autem prima ætas propter humilitatem et obscuritatem in hominum ignoratione versatur, ii,* simul ac juvenes esse cœperunt, magna spectare et ad ea rectis studiis debent contendere;
212 Quod eo firmiore animo facient, quia non modo non invidetur illi ætati, verum etiam favetur.
Prima igitur est adulescenti commendatio ad gloriam, si qua ex bellicis rebus comparari potest, in qua multi apud majores nostros exstiterunt; Semper enim fere bella gerebantur. Tua autem ætas incidit in id bellum, cujus altera pars sceleris nimium habuit, altera felicitatis parum. Quo tamen in bello cum te Pompeius alæ [alteri] præfecisset, magnam laudem et a summo viro et ab exercitu consequebare equi tando, jaculando, omni militari labore tolerando. Atque ea quidem tua laus pariter cum re publica cecidit.
Mihi autem hæc oratio suscepta non de te est, sed de genere toto; Quam ob rem pergamus ad ea, quæ restant. Ut igitur in reliquis rebus multo majora opera sunt animi quam corporis, sic eæ res, quas ingenio æ ratione persequimur, gratiores sunt quam illæ, quas viribus. Prima igitur commendatio proficiscitur a modestia cum pietate in parentes, in suos benivolentia. Facillime autem et in optimam partem cognoscuntur adulescentes, qui se ad claros et sapientes viros bene consulentes rei publicæ contulerunt; Quibu seum si frequentes sunt, opinion epi afferunt populo eorum fore se similes, quos sibi ipsi
P. Rutili adulescentiam ad opinionem et inno een tiæ et juris scientiæ P. Muci commendavit domus. Nam L. quidem Crassus, eum esset admodum adulescens, non aliunde mutuatus est, sed sibi ipse peperit maximam laudem ex illa accusatione nobili et gloriosa, et, qua ætate qui exercentur, laude affici solent, ut de Demosthene accepimus, ea ætate L. Crassus ostendit id se in* foro optime jam facere, quod etiam tum poterat domi cum laude meditari
XIV. Sed cum duplex ratio sit orationis, quarum in altera sermo sit, in altera contentio, non est id quidem dubium, quin contentio [orationis] majorem vim habeat ad gloriam (ea est enim, quam eloquentiam dicimus); Sed tamen difficile dictu est, quantopere conciliet animos comitas affabilitasque sermonis. Exstant epistulæ et Philippi ad Alexandrum et Antipatri ad Cassandrum et Antigoni ad Philippum filium, trium prudentissimorum (sic enim accepimus), quibus præcipiunt, ut oratione benigna multitudinis animos ad benivolentiam allidant militesque blande appellando [sermone] * de liniant. Quæ autem in multitudine cum contentione habetur oratio, ea sæpe universam excitat [gloriam]; Magna est enim admiratio copiose sapienterque dicentis; Quem qui audiunt, intellegere etiam et sapere plus quam cete-
216 Ros arbitrantur. Si vero inest in oratione mixta modestia gravitas, nihil admirabilius fieri potest, eoque magis, si ea sunt in adulescente.
Sed cum sint plura causarum genera, quæ eloquentiam desiderent, multique in nostra re publica adulescentes et apud judices et apud populum et apud senatum dicendo laudem assecuti sint, maxima est admiratio in judiciis.
Quorum ratio duplex est. Nam ex accusatione et ex defensione constat; Quarum etsi laudabilior est defensio, tamen etiam accusatio probata persæpe est. Dixi paulo ante de Crasso; Idem fecit adulescens M. Antonius. Etiam P. Sulpici eloquentiam accusatio illustravit, cum seditiosum et inutilem
Norbanum, in judicium vocavit..Sed hoc quidem non est sæpe faciendum nec umquam nisi aut rei publicæ causa, ut ii, quos ante dixi, aut ulciscendi, ut duo Luculli, aut patrocinii, ut nos pro Siculis, pro Sardis in Albucio I ulius. In accusando etiam M*. Aquilio L. Fufi cognita industria est. Semel igitur aut non sæpe certe. Sin erit, cui faciendum sit sæpius, rei publicæ tribuat hoc muneris, cujus inimicos ulcisci sæpius non est reprehendendum; Modus tamen adsit. Duri enim hominis vel potius vix hominis videtur periculum capitis inferre multis. Id cum periculosum ipsi est, tum etiam sordidum ad famam, committere, ut accusator nominere; Quod contigit M. Bruto summo genere nato, illius filio, qui juris civilis in primis peritus init.
Atque etiam hoc præceptum officii diligenter tenendum est, ne quem umquam innocentem judicio capitis arcessas; Id enim sine scelere fieri nullo pacto potest. Nam quid est tam inhumanum quam eloquentiam a natura ad salutem hominum et ad conservationem datam ad bonorum pestem penaiciemque convertere? Nec tamen, ut hoc fugiendum est, item est habendum religioni nocentem aliquando, modo ne nefarium impiumque, defendere; Vult hoc multitudo, patitur consuetudo, fert etiam humanitas, ludicis est semper in causis verum sequi, patroni non numquam veri simile, etiamsi minus sit verum, defendere; Quod scribere, præsertim cum de philosophia scriberem, non auderem, nisi idem placeret gravissimo Stoicorum, Fan ætio. Maxime autem et gloria paritur et gratia defensionibus, eoque major, si quando accidit, ut ei subveniatur, qui potentis alicujus opibus circumveniri urguerique videatur, ut nos et sæpe alias et adulescentes contra L. Sullæ dominantis opes pro Sex. Roscio Amerino fecimus, quæ, ut scis, exstat oratio.
XV. Sed expositis adulescentium officiis, quæ valeant ad gloriam adipiscendam, deinceps de beneficentia ac de liberalitate dicendum est; Cujus est ratio duplex; Nam aut opera benigne fit indigentibus aut pecunia. Facilior est hæc posterior, locupleti præsertim, sed ilia lautior'ac splendidior et viro forti claroque dignior. Quamquam enim in utroque inest gratificandi liberalis voluntas, tamen altera ex area, altera ex virtute depromitur, largitioque, quæ fit ex re familiari, fontem ipsum benignitatis exhaurit. Ita benignitate benignitas tollitur; Qua quo In plures
Usus sis, eo minus in multos uti possis. At qui opera, id est virtute et industria, benefici et liberales erunt, primum, quo pluribus profuerint, eo plures ad benigne faciendum adiutores habebunt, dein consuetudine beneficentiæ paratiores erunt et tamquam exercitatiores ad bene de multis promerendum.
Præclare in* epistula quadam Alexandrum filium Philippus accusat, quod largitione benivolentiam Macedonum consectetur:" Quæ te, malum!" Inquit, " ratio in istam spem induxit, ut eos tibi fideles putares fore, quos pecunia corrupisses? An tu id agis, ut Macedones non te regem suum, sed ministrum et præbitorem sperent fore? "
Bene " ministrum et præbitorem/'* quia sordidum regi, melius etiam, quod largitionem " corruptelam" dixit esse; Fit enim deterior, qui accipit, atque ad idem semper exspectandum paratior.
Hoc ille filio, sed præceptum putemus omnibus.
Quam ob rem id quidem non dubium est, quin illa benignitas, quæ constet ex opera et industria, et honestior sit et latius pateat et possit prodesse pluribus; Non numquam tamen est largiendum, nec hoc benignitatis genus omnino repudiandum est et sæpe idoneis hominibus indigentibus de re familiari impertiendum, sed diligenter atque moderate; Multi enim patrimonia effuderunt inconsulte largiendo. Quid autem est stultius qnam, quod libenter facias, curare, ut id diutius facere non possis? Atque etiam sequuntur largitionem rapinæ; Cum enim dando egere cœperunt, alienis bonis manus afferre coguntur. Ita, cum benivolentiæ comparandæ causa benefici esse velint, non tanta studia assequuntur eorum, quibus dederunt, quanta odia eorum, quibus ademerunt.
Quam ob rem nec ita claudenda res est familiaris, ut eam benignitas aperire non possit, nec ita reseranda, ut pateat omnibus; Modus adhibeatur, isque
CICERO DE OFFICIIS referatur ad facultates. Omnino meminisse debemus, id quod a nostris hominibus sæpissime usurpatum jam in proverbii consuetudinem venit, " largitionem fundum non habere"; Etenim quis potest modus esse, cum et idem, qui consuerunt, et idem illud alii desiderent?
XVI. Omnino duo sunt genera largorum, quorum alteri prodigi, alteri liberales: prodigi, qui epulis et viscerationibus et gladiatorum muneribus, ludorum ve.Nationumque apparatu pecunias profundunt in eas res, quarum memoriam aut brevem aut nullam
Omnino sint relicturi, liberales autem, qui suis facul tatibus aut captos a prædonibus redimunt aut æs alienum suscipiunt amicorum aut in filiarum collocatione adiuv aut aut opitulantur in re vel quærenda (56) vel augenda. 'Itaque miror, quid in mentem venerit Theophrasto in eo libro, quem de divitiis scripsit; In quo multa præclare, illud absurde: est enim multus in laudanda magnificentia et apparatione popularium munerum taliumque sumptuum facultatem Ructum divitiarum putat. Mihi autem ille fructus liberalitatis, cujus pauca exempla posui, multo et major videtur et certior. Quanto AristpteleS gravius et verius nos reprehendit! Qui has pecuniarum effusiones non admiremur, quæ fiunt ad multitudinem deliniendam. Aii
, qui ab hoste obsidentur, si emere aquæ sextarium cogerentur mina,hoc primo incredibile nobis videri, onme sque mirari, sed cum attenderint, veniam necessitati dare, in his immanibus jacturis infinitisque sumptibus nihil nos magnopere mirari, cum præsertim neque necessitati subveniatur nec dignitas augeatur ipsaque illa delectatio multitudinis ad breve exiguumque tempus capiatur, eaque a levissimo quoque, in quo tamen ipso una cum satietate memoria
Quoque moriatur voluptatis." Bene etiam colligit " hæc pueris et mulierculis et servis et servorum simillimis liberis esse grata, gravi vero homini et ea, quæ fiunt, judicio certo ponderanti probari posse nullo modo."
Quamquam intellego in nostra civitate inveterasse jam bonis temporibus, ut splendor ædilitatum ab optimis viris postuletur. Crassus cum cognoipine dives, tum copiis functus est ædilicio maximo munere, et paulo post L. Crassus cum omnium hominum moderatissimo Q. Mucio magnificentissima ædilitate functus est, deinde C. Claudius App. F., multi post, Luculli, Hortensius, Silanus; Omnes autem P. Lentulus me consule vicit superiores; Hunc est Scaurus imitatus; Magnificentissima
228 Vero nostri Pompei munera secundo consulatu; In quibus omnibus quid mihi placeat, vides.
XVII. Vitanda tamen suspicio est avaritiæ. Mamerco, homini divitissimo, prætermissio ædilitatis consulatus repulsam attulit. Quare et, si postulatur a populo, bonis viris si non desiderantibus, at tamen approbantibus faciundum est, modo pro facultatibus, nos ipsi ut fecimus, et, si quando aliqua res major atque utilior populari largitione acquiritur, ut Oresti nuper prandia in semitis decumæ nomine magno honori fuerunt. Ne M. quidem Seio vitio 'datum est, quod in caritate asse modium populo dedit; Magna enim se et inveterata invidia nec turpi jactura, quando erat ædilis, nec maxima liberavit. Sed honori summo nuper nostro Miloni fuit, qui gladiatoribus emptis rei publicæ causa, quæ salute nostra continebatur, omnes P. Clodi conatus furoresque compressit.
Causa igitur largitionis est, si aut necesse est aut
Utile. In his autem ipsis mediocritatis regula optima est. L quidem Philippus Q. f., magno vir ingenio in primisque clarus, gloriari solebat se sine
3. Ulio munere adeptum esse omnia, quæ haberentur amplissima. Dicebat idem Cotta, Curio. Nobis quoque licet in hoc quodam modo gloriari; Nam pro amplitudine honorum, quos cunctis suffragiis adepti sumus nostro quidem anno, quod contigit eorum nemini, quos modo nominavi, sane exiguus sumptus ædilitatis fuit.
Atque etiam illæ impensæ meliores, muri, navalia, portus, aquarum ductus omniaque, quæ ad usum rei publicæ pertinent. Quamquam, quod præsens tamquam in manum datur, jucundius est; Tamen hæc in posterum gratiora. Theatra, porticus, nova templa verecundius reprehendo propter Pompeium, sed doctissimi non probant, ut et hic ipse Panætius, quem multum in his libris secutus sum, non interpretatus, et Phalereus Demetrius, qui Periclem, principem Græciæ, vituperat, quod tantam pecuniam in præclara illa propylæa eon iecerit. Sed de hoc genere toto in iis libris, quos de re publica scripsi, diligenter est disputatum.
Tota igitur ratio talium largitionum genere vitiosa est, temporibus necessaria, et tum ipsum et ad facultates accommodanda et mediocritate moderanda est.
XVIII. In illo autem altero genere largiendi, quod
232 A liberalitate proficiscitur, non uno modo in disparibus causis affecti esse debemus. Alia causa est ejus, qui calamitate premitur, et ejus, qui res me-
Liores quærit nullis suis rebus adversis. Propensior benignitas esse debebit in calamitosos, nisi forte erunt digni calamitate. In iis tamen, qui se adiuvari volent, non ne affligantur, sed ut altiorem gradum ascendant, restricti omnino esse nullo modo debemus, sed in deligendis idoneis judicium et diligentiam adhibere. Nam præclare Ennius:
Bene facta male locata male facta arbitror.
Quod autem tributum est bono viro et grato, in eo cum ex ipso fructus est, tum etiam ex ceteris. Temeritate enim remota gratissima est liberalitas, eoque eam studiosius plerique laudant, quod summi cujusque bonitas commune perfugium est omnium. Danda igitur opera est, ut iis beneficiis quam plurimos afficiamus, quorum memoria liberis posterisque prodatur, ut iis ingratis esse non liceat. Omnes enim immemorem beneficii oderunt eamque injuriam in deterrenda liberalitate sibi etiam fieri eumque, qui faciat, communem hostem tenuiorum putant.
Atque hæc benignitas etiam rei publicæ est utilis, redimi e servitute captos, locupletari tenuiores; Quod
234 Quidem volgo solitum fieri ab ordine nostro in oratione Crassi scriptum copiose videmus. Hanc ergo consuetudinem benignitatis largitioni munerum longe antepono; Hæc est gravium hominum atque magnorum, illa quasi assentatorum populi multitudinis levitatem voluptate quasi titillantium.
Conveniet autem cum in dando munificum esse, tum in exigendo non acerbum in omnique re contrahenda, vendundo emendo, conducendo locando, vicinitatibus et confiniis, æquum, facilem, multa multis de suo jure cedentem, alitibus vero, quantum liceat et nescio an paulo plus etiam, quam liceat, abhorrentem. Est enim non modo liberale paulum non numquam de suo jure decedere, sed interdum etiam fructuosum. Habenda autem ratio est rei familiaris, quam quidem dilabi sinere flagitiosum est, sed ita, ut illiberalitatis avaritiæque absit suspicio; Posse enim liberalitate uti non spoliantem se patrimonio nimirum est pecuniæ fructus maximus.
Recte etiam a Theophrasto est laudata hospitalitas; Est enim, ut mihi quidem videtur, valde decorum patere domus hominum illustrium hospitibus illustribus, idque etiam rei publicæ est ornamento, homines externos hoc liberalitatis genere in urbe nostra non egere. Est autem etiam vehementer
236 Utile iis, qui honeste posse multum volunt, per hospites apud externos populos valere opibus et gratia. Theophrastus quidem scribit Cimonem Athenis etiam in suos curiales Laciadas hospitalem fnisse; Ita enim instituisse et viiic is imperavisse, ut omnia præberentur, quicumque Laciades in villam suam devertisset
T XIX. Quæ autem opera, non largitione beneficia dantur, hæc tum in universam rem publicam, tum in singulos cives conferuntur. Nam in jure cavere [,consilio juvare,] atque hoc scientiæ genere prodesse quam plurimis vehementer et ad opes augendas
Itaque cum inulta præclara majorum, tum quod optime constituti juris civilis summo semper in honore fuit cognitio atque interpretatio; Quam quidem ante, hanc confusionem temporum in possessione sua principes retinuerunt, nunc, ut honores, ut omnes dignitatis gradus, sic hujus scientiæ splendor deletus est, idque eo indignius, quod eo tempore hoc contigit, cum is esset, qui omnes superiores, quibus honore par esset, scientia facile vicisset. Hæc igitur opera grata multis et ad beneficiis obstringendos homines accommodata.
Atque huic arti finitima est dicendi [gravior] facultas et gratior et ornatior. Quid enim eloquentia præstabilius vel admiratione audientium vel spe indigentium vel eorum, qui defensi sunt, gratia? Huic [quoque] ergo a majoribus nostris est in toga dignitatis principatus datus. Diserti igitur hominis et facile laborantis, quodque in patriis est moribus, multorum causas et non gravate et gratuito defendentis ben^cia et patrocinia late patent.
Admonebat me res, ut hoc quoque loco intermissionem eloquentiæ, ne dicam interitum, deplorarem, ni vererer, ne de me ipso aliquid viderer queri. Sed tamen videmus, quibus exstinctis oratoribus quam in paucis spes, quanto in paucioribus facultas, quam in multis sit audacia. Cum autem omnes non possint, ne multi quidem, aut juris periti esse aut diserti, licet tamen opera prodesse multis beneficia petentem, commendantem judicibus, magistratibus, vigilantem pro re alterius, eos ipsos, qui aut consuluntur aut defendunt, rogantem; Quod qui faciunt, plurimum gratiæ consequuntur, latissimeque eorum manat industria.
Jam illud non sunt admonendi (est enim in promptu), ut animadvertant, cum juvare alios velint, ne quos offendant Sæpe enim aut eos lædunt,
CICERO DE OFFICIIS quos non debent, aut eos, quos non expedit; Si imprudentes, neglegentiæ est, si scientes, temeritatis. Utendum etiam est excusatione adversus eos, quos invitus offendas, quacumque possis, quare id, quod feceris, necesse fuerit nec aliter facere potueris, ceterisque operis et officiis erit id, quod violatum videbitur, compensandum.
XX Sed cum in hominibus juvandis aut mores spectari aut fortuna soleat, dictu quidem est proclive, itaque volgo loquuntur, se in beneficiis collocandis mores hominum, non fortunam sequi. Honesta oratio est; Sed quis est tandem, qui inopis et optimi viri causæ non anteponat in opera danda gratiam fortunati et potentis? Aquo enim expeditior et celerior re numeratio fore videtur, in eum fere est voluntas nostra propensior. Sed animadvertendum est diligentius, quæ natura rerum sit. Nimirum enim inops ille, si bonus est vir, etiamsi referre gratiam non potest, habere certe potest. Commode autem, quicumque dixit, pecuniam qui habeat, non reddidisse, qui reddiderit, non habere, gratiam autem et, qui rettulerit, habere et, qui habeat, rettu-
At qui se locupletes, honoratos, beatos putant, ii ne obligari quidem beneficio volunt; Quin etiam beneficium se dedisse arbitrantur, cum ipsi quamvis
242 Magnum aliquod ""ceperint, atque etiam a se aut postulari aut exspectari aliquid suspicantur, patrocinio vero se usos aut clientes appellari mortis instar
Putant. At vero ille tenuis, cum, quicquid factum sit, se spectatum, non fortunam putet,* non modo illi, qui est meritus, sed etiam illis, aquibus exspectat (eget enim multis), gratum se videri studet neque vero verbis auget suum munus, si quo forte fungitur, sed etiam extenuat. Videndnmque illud est, quod, si opulentum fortunatumque defenderis, in uno illo aut, si forte, in liberis ejus manet gratia; Sin autem inopem, probum tamen et modestum, omnes non improbi humiles, quæ magna in populo multitudo
Est, præsidium sibi paratum vident Quam ob rem melius apud bonos quam apud fortunatos beneficium collocari puto.
Danda omniuo opera est, ut omui generi satis facere possimus; Sed si res in contentionem veniet, nimirum Themistocles est auctor adhibendus; Qui cum consuleretur, utrum bono viro pauperi an minus probato diviti filiam collocaret: " Ego vero," inquit, " malo virum, qui pecunia egeat, quam pecuniam, quæ viro." Sed corrupti mores depravatique sunt
244 Admiratione divitiarum; Quarum magnitudo quid ad unum quemque nostrum pertinet? Illum fortasse adiuvat, qui habet. Ne id quidem semper; Sed fac juvare; Utentior sane sit, honestior vero quomodo? Quodsi etiam bonus erit vir, ne impediant divitiæ, quo minus juvetur, modo ne adiuvent, sifcque omne judicium, non quam locuples, sed qualis quisque sit!
Extremum autem præceptum in beneficiis operaque danda, ne quid contra æquitatem contendas, ne quid pro injuria; Fundamentum enim est perpetuæ commendationis et famæ justitia,- sine qua nihil potest esse laudabile.
XXI. Sed, quoniam de eo genere beneficiorum dictum est, quæ ad singulos spectant, deinceps de iis, quæ ad universos quæque ad rem publicam pertinent, disputandum est. Eorum autem ipsorum partim* ejus modi sunt, ut ad universos cives pertineant, partim, singulos ut attingant; Quæ sunt etiam gratiora. Danda opera est omnino, si possit, utrisque, nec minus, ut etiam singulis consulatur, sed ita, ut ea res aut prosit aut certe ne obsit rei publicæ. C. Gracchi frumentaria magna largitio; Exhauriebat igitur ærarium; Œtavi et rei publicæ
CICEEO DE OFFICIIS tolerabilis et plebi necessaria; Ergo et civibus et rei publicæ salutaris.
In primis autem videndum erit ei, qui rem publicam administrabit, at saum quisque teneat neque de bonis privatorum publice deminutio fiat. Perniciose enim Philippus, in tribunatu cum legem agrariam ferret, quam tamen antiquari facile passus est et in eo vehementer se moderatum præbuit — sed cum in agendo multa populariter, tum illud male, "non esse in civitate duo milia hominum, qui rem haberent." Capitalis oratio est, ad æquationem bonorum pertinens; Qua peste quæ potest esse major? Hanc enim ob causam maxime, ut sua tenerentur, res publicæ civitatesque constitutæ sunt. Nam, etsi duce nature congregabantur homines, tamen spe custodiæ rerum suarum urbium præsidia quærebant.V 7* Danda etiam opera est, ne, quod apud majores nostros sæpe fiebat propter ærarii tenuitatem assiduitatemque bellorum, tributum sit conferendum, idque ne eveniat, multo ante erit providendum. Sin quæ necessitas hujus muneris alicui rei publicæ obvenerit (malo enim quam nostræ ominari; Neque tamen de nostra, sed de omni re publica disputo), danda erit opera, ut omnes intellegant, si salvi esse velint, necessitati esse parendum. Atque etiam omnes, qui rem publicam gubernabunt, consulere debebunt, ut earum rerum copia sit, quæ sunt necessariæ. Quarum qualis comparatio fieri soleat et debeat, non est necesse disputare; Est enim in promptu; Tantum locus attingendus fuit.
Caput autem est in omni procuratione negotii et muneris publici, ut avaritiæ pellatur etiam minima suspicio. Utinam," inquit C. Pontius Samnis, ad illa tempora me fortuna reservavisset et tum essem natus, quando Romani dona accipere* cœpissent! Non essem passus diutius eos imperare." Ne illi multa sæcula exspectanda fuerunt; Modo enim hoc malum in hanc rem publicam invasit. Itaque facile patior tum potius Pontium fuisse, siquidem in illo tantum fuit roboris. Nondum centum et decem anni sunt, cum de pecuniis repetundis a L. Pisone lata lex est, nulla antea cum fuisset. At vero postea tot leges et proximæ quæque duriores, tot rei, tot damnati, tantum [Italicum] bellum propter judiciorum metum excitatum, tanta sublatis legibus et judiciis expilatio direptioque sociorum, ut imbecillitate aliorum, non nostra virtute valeamus.
XXII. Laudat Africanum Panætius, quod fuerit abstinens. Quidni laudet? Sed in illo alta majora; Laus abstinentiæ non hominis est solum, sed etiam temporum illorum. Omni Macedonum gaza, quæ fuit maxima, potitus [est] 2 Paulus tantum in ærarium pecuniæ invexit, ut unius imperatoris præda finem attulerit tributorum. At hic nihil domum suam intulit præter memoriam nominis sempiternam. Imitatus patrem Africanus nihilo locupletior Carthagine eversa. Quid? Qui ejus collega fuit in censura, L. Mummius, numquid copiosior, cum copiosissimam urbem funditus sustulisset? Italiam ornare quam domum suam maluit; Quamquam Italia ornata domus ipsa mihi videtur ornatior.
Nullum igitur vitium tætrius est, ut eo, unde egressa est, referat se oratio, quam avaritia, præsertim in principibus et rem publicam gubernantibus. Habere enim quæstui rem publicam non modo turpe est, sed sceleratum etiam et nefarium. Itaque, quod Apollo Pythius oraclum edidit, Spartam nulla re alia nisi avaritia esse perituram, id videtur non solum Lacedæmoniis, sed etiam omnibus opulentis populis prædixisse. Nulla autem re conciliare facilius benivolentiam multitudinis possunt ii, qui rei publicæ præsunt, quam abstinentia et continentia.
Qui vero se populares volunt ob eamque causam aut agrariam rem temptant, ut possessores pellantur suis sedibus, aut pecunias creditas debitoribus condonandas putant, labefactant fundamenta rei publicæ, concordiam primum, quæ esse non potest, cum aliis adimuntur, aliis condonantur pecuniæ, deinde æquitatem, quæ tollitur omnis, si habere suum cuique non licet. Id enim est proprium, ut supra dixi, civitatis atque urbis, ut sit libera et non solli-
Cita suæ rei cujusque custodia. Atque in hac pernicie rei publicæ ne illam quidem consequuntur, quam putant, gratiam; Nam cui res erepta est, est inimicus, cui data est, etiam dissimulat se accipere voluisse et maxime in pecuniis creditis occultat suum gaudium, ne videatur non fuisse solvendo; At vero ille, qui accepit injuriam, et meminit et præ se fert dolorem suum, nec, si plures sunt ii, quibus inprobe datum est, quam illi, quibus ini uste ademptum est, idcirco plus etiam valent; Non enim numero hæc judicantur, sed pondere. Quam autem habet æquitatem, ut agrum multis annis aut etiam sæculis ante possessum, qui nullum habuit, habeat, qui autem habuit, amittat?
XXIII. Ac propter hoc injuriæ genus Lacedæmonii Lysandrum ephorum expulerunt, Agim regem, quod numquam antea apud eos acciderat, necaverunt, exque eo tempore tantæ discordiæ secutæ sunt, ut et tyranni exsisterent et optimates exterminarentur et præclarissime constituta res publica dilaberetur; Nec vero solum ipsa cecidit, sed etiam reliquam Græciam evertit contagionibus malorum, quæ a Lacedæmoniis profectæ manarunt latius. Quid? Nostros Gracchos, Ti. Gracchi summi viri filios, Africani nepotes, nonne agrariæ contentiones perdiderunt?
At vero Aratus Sicyonius jure laudatur, qui, cum ejus civitas quinquaginta annos a tyrannis teneretur, profectus Argis Sicyonem clandestino introitu urbe est potitus, cumque tyrannum Nicoclem improviso oppressisset,* sescentos exsules, qui locupletissimi fuerant ejus civitatis, restituit remque publicam adventu suo liberavit. Sed cum magnam animadverteret in bonis et possessionibus difficultatem, quod et eos, quos ipse restituerat, quorum bona alii possederant, egere iniquissimum esse arbitrabatur et quinquaginta annorum possessiones moveri non nimis æquum putabat, propterea quod tam longo spatio multa hereditatibus, multa emptionibus, multa dotibus tenebantur sine injuria, judicavit neque illis adimi nec iis non satis fieri, quorum illa
Fuerant, oportere. Cum igitur statuisset opus esse ad eam rem constituendam pecunia, Alexandream se proficisci velle dixit remque integram ad
CICERO DE OFFICIIS reditum suum jussit esse, isque celeriter ad Ptolomæam, suum hospitem, venit, qui tum regnabat alter post Alexandream conditam. Cui cum exposuisset patriam se liberare velle causamque docuisset, arege opulento vir summus facile impetravit, ut grandi pecunia adiuvaretur. Quam cum Sicyonem attulisset, adhibuit sibi in consilium quindecim prineipes, cum quibus causas cognovit et eorum, qui aliena tenebant, et eorum, qui sua amiserant, perfecitque æstimandis possessionibus, ut persuaderet aliis, ut pecuniam accipere mallent, possessionibus cederent, aliis, ut commodius putarent numerari sibi, quod tanti esset, quam suum recuperare. Ita perfectum est, ut omnes concordia constituta sine querella discederent.
O virum magnum dignumque, qui in re publica nostra natus esset.' Sic par est agere cum civibus, non, ut bis jam vidimus, hastam in foro ponere et bona civium voci subi eere præconis. A t ille Græ eus, id quod fuit sapientis et præstantis viri, omnibus consulendum putavit, eaque est summa ratio et sapientia boni civis, commoda civium non divellere atque omnis æquitate eadem continere. Habitent gratis in alieno. Quid ita? Ut, eum ego emerim, ædificarim, tuear, impendam, tu me invito fruare meo? Quid est aliud aliis sua eripere, aliis dare
Aliena? Tabulæ vero novæ quid habent argumenti, nisi ut emas mea pecunia fundum, eum tu habeas, ego non habeam pecuniam?
XXIV. Quam ob rem ne sit æs alienum, quod rei publicæ noceat, providendum est, quod multis rationibus caveri potest, non, si fuerit, ut locupletes suum perdant, debitores lucrentur alienum; Nec enim ulla res vehementius rem publicam continet quam fides, quæ esse nulla potest, nisi erit necessaria solutio rerum creditarum. Numquam vehementius actum est quam me consule, ne solveretur; Armis et castris temptata res est ab omni genere hominum et ordine; Quibus ita restiti, ut hoc totum malum de re publica tolleretur. Numquam nec majus æs alienum fuit nec melius nec facilius dissolutum est; Fraudandi enim spe sublata solvendi necessitas consecuta est. A t vero hic nunc victor, tum quidem victus, quæ eogitarat, ea perfecit, cum ejus i&m nihil interesset. Tanta in eo peccandi libido fuit, ut hoc ipsum eum delectaret, peccare, etiamsi causa non esset.
Ab hoc igitur genere largitionis, ut aliis detur, aliis auferatur, aberunt ii, qui rem publicam tuebuntur, in primisque operam dabant, ut juris et judieiorunt æquitate suum quisque teneat et neque tenuiores propter humilitatem circumveniantur neque locupletibus ad sua vel tenenda vel recuperanda obsit invidia, præterea, quibuscumque rebus vel belli vel domi poterunt, rem publicant augeant imperio, agris, vectigalibus.
Hæc magnorum hominum sunt, hæc apud majores nostros factitata, hæc genera officiorum qui peræquentur, eum sumina utilitate rei publicæ magnam ipsi adipiscentur et gratiam et gloriam.
In his autem utilitatum præceptis Antipater Tyrius Stoicus, qui Athenis nuper est mortuus, duo præterita censet esse a Panætio, valetudinis curationem et pecuniæ; Quas res a summo philosopho præteritas arbitror, quod essent faciles; Sunt certe utiles. Sed valetudo sustentatur notitia sui corporis et observatione, quæ res aut prodesse soleant aut obesse, et continentia in victu omni atque cultu corporis tuendi causa [prætermittendis voluptatibus], postremo arte eorum, quorum ad scientiam hæc pertinent.
Res autem familiaris quæri debet iis rebus, aquibus abest turpitudo, conservari autem diligentia et parsimonia, eisdem etiam rebus augeri. Has res commodissime Xenophon Socraticus persecutus est in eo libro, qui Œconomicus inscribitur, quem nos, ista fere ætate cum essemus, qua es tu nunc, e Græco in Latinum convertimus. L Sed toto hoc de genere, de quærenda, de collocanda pecunia, (vellem etiam de utenda) commodius a quibusdam optimis viris ad Janum medium sedentibus quam ab ullis philosophis ulla in schola disputatur. Sunt tamen ea cognoscenda; Pertinent enim ad utilitatem, de qua hoc libro disputatum est.
XXV. Sed utilitatum comparatio, quoniam hic locus erat quartus, a Panætio prætermissus, sæpe est necessaria. Nam et corporis commoda cum externis [et externa cum corporis] et ipsa inter se corporis et externa cum externis comparari solent. Cum externis corporis hoc modo comparantur, valere ut malis quam dives esse, [cum corporis externa hoc modo, dives esse potius quam maximis corporis viribus,] ipsa inter se corporis sic, ut bona valetudo voluptati anteponatur, vires celeritati, externorum autem, ut gloria divitiis, vectigalia urbana rusticis.
Ex quo genere comparationis illud est Catonis senis:
264 Aquo eum quæreretur, quid maxime in re familiari expediret, respondit: "Bene pascere"; Quid secundum: " Satis bene pascere"; Quid tertium: "Male pascere"; Quid quartum: "A rare"; Et cum ille, qui quæsierat, dixisset: "Quid fænerari?", tum Cato: "Quid hominem," inquit, "occidere?"
Ex quo et multis aliis intellegi debet utilitatum comparationes fieri solere, recteque hoc adjunctum esse quartum exquirendorum officiorum genus.
Reliqua deinceps persequemur.
LIBER TERTIUS
I. P. Scipionem, M. fili, eum, qui primus Africanus appellatus est, dicere solitum scripsit Cato, qui fuit ejus fere æqualis, nur aquam se minus otiosum esse, quam cum otiosus, nec minus solum, quam cum solus esset. Magnifica vero vox et magno viro ac sapiente digna; Quæ declarat illum et in otio de negotiis cogitare et in solitudine secum loqui solitum, ut neque cessaret umquam et interdum colloquio alterius non egeret. Ita duæ res, quæ languorem afferunt ceteris, illum acuebant, otium et solitudo. Vellem nobis hoc idem vere dicere liceret; Sed si minus imitatione tantam ingenii præstantiam consequi possumus, voluntate certe proxime Accedimus; Nam et are publica forensibusque negotiis armis impiis vique prohibiti otium persequimur et ob eam causam urbe relicta rura peragrantes sæpe soli sumus.
Sed nec hoc otium cum Africani otio nec hæc solitudo cum illa comparanda est. Ille enim requiescens arei publicæ pulcherrimis muneribus otium sibi sumebat aliquando et e* cœtu hominum frequentiaque interdum tamquam in portum se in solitudinem recipiebat, nostrum autem otium negotii inopia, non requiescendi studio constitutum est. Exstincto enim senatu deletisque judiciis quid est quod dignum nobis aut in curia aut in foro agere
Possimus? Ita, qui in maxima celebritate atque in oculis civium quondam vixerimus, nunc fugientes conspectum sceleratorum, quibus omnia redundant, abdimus nos, quantum licet, et sæpe soli sumus. Sed quia sic ab hominibus doctis accepimus, non solum ex malis eligere minima oportere, sed etiam excerpere ex his ipsis, si quid inesset boni, propterea et otio fruor, non illo quidem, quo debebat is, qui quondam peperisset otium civitati,\nec eam solitudinem languere patior, quam mihi affert necessitas, non voluntas.
Quamquam Africanus majorem laudem meo judicio assequebatur. Nulla enim ejus ingenii monumenta mandata litteris, nullum opus otii, nullum solitudinis munus exstat; Ex quo intellegi debet illum mentis agitatione investigationeque earum rerum, quas cogitando consequebatur, nec otiosum nec solum umquam fuisse; Nos autem, qui non tantum roboris habemus, ut cogitatione tacita a 8 solitudine abstrahamur, ad hanc scribendi operam omne studium curamque convertimus. Itaque plura brevi tempore eversa quam multis annis stante re publica scripsimus.
II. Sed cum tota philosophia, mi Cicero, frugifera et fructuosa nec ulla pars ejus inculta ac deserta sit,; Tum nullus feracior in ea locus est nec uberior quam I de officiis, aquibus constanter honesteque divendi præcepta ducuntur. Quare, quamquam a Cratippo nostro, principe hujus memoriæ philosophorum, hæc te assidue audire atque accipere confido, tamen conducere arbitror talibus aures tuas vocibus undique circumsonare, nec eas, si fieri possit, quicquam aliud
Audire. Quod cum omnibus est faciendum, qui vitam honestam ingredi cogitant, tum haud scio an nemini potius quam tibi; Sustines enim non parvam exspectationem imitandæ industriæ nostræ, magnam honorum, non nullam fortasse nominis. Suscepisti onus præterea grave et Athenarum et Cratippi; Ad quos cum tamquam ad mercaturam bonarum artium sis profectus, inanem redire turpissimum est dedecorantem et urbis auctoritatem et magistri. Quare, quantum coniti animo potes, quantum labore contendere, si discendi labor est potius quam voluptas, tantum fac ut efficias neve committas, ut, cum omnia suppeditata sint a nobis, tute tibi defuisse videare,
Sed hæc hactenus; Multa enim sæpe ad te
274 Cohortandi gratia scripsimus; Nunc ad reliquam partem propositæ divisionis revertamur.
Panætius igitur, qui sine eontroversia de officiis accuratissime disputavit, quemque nos correctione quadam adhibita potissimum secuti sumus, tribus generibus propositis, in quibus deliberare homines et consultare de officio solerent, uno, cum dubitarent, honestumne id esset, de quo ageretur, an turpe, altero, utilene esset an inutile, tertio, si id, quod speciem haberet honesti, pugnaret cum eo, quod utile videretur, quo modo ea discerni oporteret, de duobus generibus primis tribus libris explicavit, de tertio autem genere deinceps se scripsit dicturum nee
Exsolvit id, quod pr emiserat Quod eo magis miror, quia scriptum a discipulo ejus Posidonio est triginta annis vixisse Panætium, posteaquam illos libros edidisset. Quem locum miror a Posidonio breviter esse tactum in quibusdam commentariis, præsertim cum scribat nullum esse locum in tota philosophia tam necessarium.
Minime vero assentior iis, qui negant eum locum a Panætio prætermissam, sed consulto relictum, nec omnino scribendum fuisse, quia numquam posset utilitas eum honestate pugnare. De quo alterum potest babere dubitationem, adhibendumne fuerit hoc genus, quod in divisione Panæti tertium est, an plane omittendum, alterum dubitari non potest, quin
87 6 A Panætio susceptura sit, sed relictum. Nam qui e divisione tripertita duas partes absolverit, huic necesse est restare tertiam; Præterea ijf^extremo libro tertio de hæ parte pollicetur se deinceps esse
Dicturum. Accedit eodem testis locuples Posidonius, qui etiam scribit in quadam epistula P. Rutilium Rufum dicere solere, qui Panætium audierat, ut nemo pictor esset inventus, qui in Coa Venere eam partem, quam Apelles inchoatam reliquisset, absolveret (oris enim pulchritudo reliqui corporis imitandi spem auferebat), sic ea, quæ Panætius prætermisisset {et non perfecisset}1 propter eorum, quæ perfecisset, præstantiam neminem persecutum.
III. Quam ob rem de judicio Panæti dubitari non potest; Rectene autem hanc tertiam partem ad exquirendam officium adjunxerit an secus, de eo fortasse disputari potest. Nam, sive honestum solum bonum est, ut Stoicis placet, sive, quod honestum est, id ita summum bonum est, quem ad modum Peripateticis vestris videtur, ut omnia ex altera parte collocata vix minimi momenti instar habeant, dubitandum non est, quin numqu&m possit utilitas cum honestate contendere. Itaque accepimus Socratem exsecrari solitum eos, qui primum hæc natura cohærentia opinione distraxissent. Cui quidem ita sunt Stoici assensi, ut et, quicquid honestum esset, id utile esse censerent nec utile quicquam, quod non honestum.
Quodsi is esset Panætius, qui virtutem propterea colendam diceret, quod ea efficiens utilitatis esset, ut ii, qui res expetendas vel voluptate vel indolentia metiuntur, liceret ei dicere utilitatem aliquando cum honestate pugnare; Sed cum sit is, qui id solum bonum ju dicet, quod honestum sit, quæ autem huic repugnent specie quadam utilitatis, eorum neque accessione meliorem vitam fieri nec decessione pejorem, non videtur debuisse ejus modi deliberationem introducere, in qua, quod utile videretur,
Cum eo, quod honestum est, compararetur. Etenim quod summum bonum a Stoicis dicitur, convenienter naturæ vivere, id habet hanc, ut opinor, sententiam: cum virtute congruere semper, cetera autem, quæ secundum naturam essent, ita legere, si ea virtuti non repugnarent. Quod cum ita sit, putant quidam hanc comparationem non recte introductam, nec omnino de eo genere quicquam præcipiendum fuisse.
Atque illud quidem honestum, quod proprie vereque dicitur, id in sapientibus est solis neque a virtute divelli umquam potest; In iis autem, in quibus sapientia perfecta non est, ipsum illud quidem f>erfectum honestum nullo modo, similitu-
Dines honesti esse possunt. Hæc enim officia, de quibus his li&ris disputamus, media Stoici appellant; Ea communia sunt et late patent; Quæ et ingenii
280 Bonitate multi assequuntur et progressione discendi. Illud autem officium, quod rectum idem appellant, perfe etum atque absoluttim est et, ut idem dicunt, omnes numeros habet nec præter sapientem cadere
In quemquam potest. Cura autera aliquid actura est, in quo media officia comparcant, id cumulate videtur esse perfectum, propterea quod volgus, quid absit a perfecto, non fere intellegit; Quatenus autera intellegit, nihil putat prætermissum; Quod idem 8 in poematis, in picturis usu venit in aliisque compluribus, ut delectentur imperiti laudentque ea, quæ laudanda non sint, ob eam, credo, causam, quod insit in iiss aliquid probi, quod capiat ignaros, qui quidem, quid in una quaque re vitii sit, nequeant judicare; Itaque, cum sunt docti aperitis, desistunt facile sententia.
IV. Hæc igitur officia, de quibus his libris disserimus, quasi secunda quædam honesta esse dicunt, non sapientium modo propria, sed cum omni homi-
Num genere communia. Itaque iis omnes, in quibus est virtutis indoles, commoventur. Nec vero, cum duo Decii aut duo Scipiones fortes viri commemorantur, aut cum Fabricius [aut Aristides}* justus nominatur, aut ab illis fortitudinis aut ab hoc* justitiæ tamquam a sapiente petitur exemplum; Nemo enim
282 Horam sic sapiens, ut sapientem volumus intellegi, nec ii, qui sapientes habiti et nominati, M. Cato et C. Lælius, sapientes fuerant, ne illi quidem septem, sed ex mediorum officiorum frequentia similitudinem quandam gerebant speciemque sapientium.
Quocirca nec id, quod vere honestum est, fas est cum utilitatis repugnantia comparari, nec id, quod communiter appellamus honestum, quod colitur ab iis, qui bonos se viros haberi volunt, cum emolumentis umquam est comparandum, tamque id honestum, quod in nostram intellegentiam cadit, tuendum conservandumque nobis est quam illud, quod proprie dicitur vereque est honestum, sapientibus; Aliter enim teneri non potest, si qua ad virtutem est facta progressio.
Sed hæc quidem de iis, qui conservatione officiorum existimantur boni.
Qui autem omnia metiuntur emolumentis et commodis neque ea volunt præponderari honestate, ii solent in deliberando honestum cum eo, quod utile putant, comparare, boni viri non solent. Itaque existimo Panætium, cum dixerit homines solere in hac comparatione dubitare, hoc ipsum sensisse, quod dixerit," solere " modo, non etiam " oportere." Etenim non modo pluris putare, quod utile videatur, quam
284 Quod honestum sit, sed etiam hæc inter se comparare et in his addubitare turpissimum est.
Quid ergo est, quod non numquam dubitationem afferre soleat considerandumque videatur? Credo, si quando dubitatio accidit, quale sit id, de quo con-
Sideretur. Sæpe enim tempore fit, ut, quod turpe plerumque haberi soleat, inveniatur non esse turpe; Exempli causa ponatur aliquid, quod pateat latius: Quod potest majus esse scelus quam non modo hominem, sed etiam familiarem hominem occidere? Num igitur se astrinxit scelere, si qui tyrannum occidit quamvis familiarem? Populo quidem Romano non videtur, qui ex omnibus præclaris factis illud pulcherrimum existimat. Vicit ergo utilitas honestatem? Immo vero honestas utilitatem secuta est.
Itaque, ut sine ullo errore diiudicare possimus, si quando cum illo, quod honestum intellegimus, pugnare id videbitur, quod appellamus utile, formula quædam constituenda est; Quam si sequemur in comparatione rerum, ab officio numquam recedemus.
Erit autem hæc formula Stoicorum rationi disciplinæque maxime consentanea; Quam quidem his libris propterea sequimur, quod, quamquam et a veteribus Academicis et a Peripateticis vestris, qui quondam idem erant, qui Academici, quæ honesta sunt, anteponuntur iis, quæ videntur utilia, tamen splendidius Hæc ab eis disserentur, * 3 * * * quibus, quicquid honestum est, idem utile videtur nec utile quicquam, quod non honestum, quam ab iis,* quibus et honestum aliquid non utile et utile non honestum. Nobis autem nostra Academia magnam licentiam dat, ut, quodeumque maxime probabile occurrat, id nostro jure liceat defendere. Sed redeo ad formulam.
V. Detrahere igitur alteri aliquid et hominem hominis incommodo suum commodum augere magis est contra naturam quam mors, quam paupertas, quam dolor, quam cetera, quæ possunt aut corpori accidere aut rebus externis. Nam principio tollit convictum humanum et societatem. Si enim sic erimus affecti, ut propter suum quisque emolumentum spoliet aut violet alterum, disrumpi necesse est, eam quæ maxime est secundum naturam, humani
Generis societatem. Ut, si unum quodque membrum sensum hunc haberet, ut posse putaret se valere, si proximi membri valetudinem ad se traduxisset, debilitari et interire totum corpus necesse esset, sic, si unus quisque nostrum ad se rapiat commoda aliorum detrahatque, quod cuique possit, emolumenti sui gratia, societas hominum et communitas evertatur necesse est. Nam sibi ut quisque malit, quod ad usum vitæ pertineat, quam alteri acquirere, concessum est non repugnante natura,
CICERO DE OFFICIIS illud nature non patitur, ut aliorum spoliis nostras facultates, copias, opes augeamus.
Neque vero hoc solum natura, id est jure gentium, sed etiam legibus populorum, quibus in singulis ^civitati bus res publica continetur, eodem modo constitutum est, ut non liceat sui commodi causa nocere alteri; Hoc enim spectant leges, hoc volunt, incolumem esse civium conjunctionem; Quam qui dirimunt, eos morte, exsilio, vinclis, damno cœrcent.
Atque hoc multo magis efficit ipsa naturæ ratio, quæ est lex divina et humana; Cui parere qui velit (omnes autem parebunt, qui secundum naturam volent vivere), numquam committet, ut alienum appetat et id, quod alteri detraxerit, sibi adsumat
Etenim multo magis est secundum naturam excelsitas animi et magnitudo itemque comitas, i os titis, liberalitas quam voluptas, quam vita, quam divitiæ; Quæ quidem contemnere et pro nihilo ducere comparantem cum utilitate communi magni animi et excelsi est. [Detrahere autem de altero sui commodi causa magis est contra naturam quam mors, quam dolor, quam cetera generis ejusdem.]
Itemque magis est secundum naturam pro omnibus gentibus, si fieri possit, conservandis aut juvandis maximos labores molestiasque suscipere imitantem i Herculem illum, quem hominum fama beneficiorum! Memor in concilio cælestium collocavit, quam vivere j *
290 In solitudine non modo sine ullis molestiis, sed etiam in maximis voluptatibus abundantem omnibus copiis, ut excellas etiam pulchritudine et viribus.
Quocirca optimo quisque et splendidissimo ingenio longe illam vitam huic anteponit. Ex quo efficitur hominem naturæ obœdientem homini nocere non posse.
Deinde, qui alteram violat, ut ipse aliquid commodi consequatur, aut nihil existimat se facere contra naturam aut magis fugiendam censet mortem, paupertatem, dolorem, amissionem etiam liberorum, propinquorum, amicorum quam facere cuiquam injuriam. Si nihil existimat contra naturam fieri hominibus violandis, quid cum eo disseras, qui omnino hominem ex homine tollat? Sin fugiendum id quidem censet, sed multo illa pejora, mortem, paupertatem, dolorem, errat in eo, quod ullum aut corporis aut fortunæ vitium vitiis animi gravius existimat.
VI. Ergo unum debet esse omnibus propositum, ut eadem sit utilitas unius cujusque et universorum; Quam si ad se quisque rapiet, dissolvetur omnis humana consortio.
Atque etiam, si hoc natura præscribit, ut homo homini, quicumque sit, ob eam ipsam causam, quod is homo sit, consultum velit, necesse est secundum eandem naturam omnium utilitatem esse communem. Quod si ita est, una continemur omnes et eadem lege naturæ, idque ipsum si ita est, certe violare alterum naturæ lege prohibemur. Verum
Autem primum; Verum igitur extremum. Nam illud quidem absurdum est, quod quidam dicunt, parenti se aut fratri nihil detracturos sui commodi causa, aliam rationem esse civium reliquorum. Hi sibi nihil juris, nullam societatem communis utilitatis causa statuunt esse cum civibus, quæ sententia omnem societatem distrahit civitatis.
Qui autem civium rationem dicunt habendam, externorum negant, ii dirimunt communem humani generis societatem; Qua sublata beneficentia, liberali tas, bonitas, justitia funditus tollitur; Quæ qui tollunt, etiam adversus deos immortales impii judicandi sunt. Ab iis enim constitutam inter homines societatem evertunt, cujus societatis artissimum vinculum est magis arbitrari esse contra naturam hominem homini detrahere sui commodi causa quam omnia incommoda subire vel externa vel corporis... Vel etiam ipsius animi, quæ vacent justitia; Hæc enim una virtus omnium est domina et regina virtutum.
Forsitan quispiam dixerit: Nonne igitur sapiens, si feme ipse conficiatur, abstulerit cibum alteri homini ad nullam rem utili? [Minime vero; Non enim mihi est vita mea utilior quam animi talis affectio, neminem ut violem commodi mei gratia.] Quid? Si Phalarim, crudelem tyrannum et immanem, vir bonus, ne ipse frigore conficiatur, vestitu spoliare possit, nonne feciat?
Hæc ad judicandum sunt facillima. Nam, si quid ab homine ad nullam partem utili utilitatis tuæ causa detraxeris, inhumane feceris contraque naturæ legem; Sin autem is tu sis, qui multam utilitatem rei publicæ atque hominum societati, si in vita remaneas, afferre possis, si quid ob eam causam alteri detraxeris, non sit reprehendendum. Sin autem id non sit ejus modi, suum cuique incommodum ferendum est potius quam de alterius commodis detrahendum, Non igitur magis est contra naturam. Morbus aut egestas aut quid ejus modi quam detractio atque appetitio alieni, sed communis utilitatis dere-
Lictio contra naturam est; Est enim iniusta. Itaque lex ipsa naturæ, quæ utilitatem hominum conservat et continet, decernet profecto, ut ab homine inerti atque inutili ad sapientem, bonum, fortem virum transferantur res ad vivendum necessariæ, qui si occiderit, multum de communi utilitate detraxerit, modo hoc ita faciat, ut ne ipse de se bene existimans seseque diligens hanc causam habeat ad injuriaxn. Ita semper officio fungetur utilitati consulens hominum et ei, quam sæpe commemoro, humanæ societati. Nam quod ad Phalarim attinet, perfacile judicium est Nulla, est enim societas nobis cum tyrannis, et potius summa distractio est, neque est contra naturam spoliare eum, si possis, quem est honestum necare, atque hoc omne genus pestiferum atque impium ex hominum communitate exterminandum est Etenim, ut membra quædam amputantur, si et ipsa sanguine et tamquam spiritu carere cœperunt et nocent reliquis partibus corporis, sic ista in figura hominis feritas et immanitas beluæ a communi tamquam humanitatis corpore segreganda est
Hujus generis quæstiones sunt omnes eæ, in quibus ex tempore officium exquiritur.
VII. Ejus modi igitur credo res Panætium persecuturum fuisse, nisi aliqui casus aut occupatio ejus consilium peremisset Ad quas ipsas consultationes superioribus libris satis multa præcepta sunt, ex quibus perspici possit, quid sit propter turpitudinem fugiendum, quid sit, quod idcirco fugiendum non sit, quod omnino turpe non sit
Sed quoniam operi inchoato, prope tamen absoluto tamquam fastigium imponimus, ut geometræ solent non omnia docere, sed postulare, ut quædam sibi concedantur, quo facilius, quæ volunt, explicent, sic ego ate postulo, mi Cicero, ut mihi concedes, si potes, nihil præter id, quod honestum sit, propter se esse expetendum. Sin hoc non licet per Cratippum, at illud certe dabis, quod honestum sit, id esse maxime propter se expetendum. Mihi utrumvis satis est et tum hoc, tum illud probabilius videtur nec præterea quicquam probabile.
Ac primum in hoc Panætius defendendus est, quod non utilia cum honestis pugnare aliquando posse dixerit (neque enim ei fas erat), sed ea, quæ viderentur utilia. Nihil vero utile, quod non idem honestum, nihil honestum, quod non idem utile sit, sæpe testatur negatque ullam pestem majorem in vitam hominum invasisse quam eorum opinionem, qui ista distraxerint. Itaque, non ut aliquando anteponeremus utilia honestis, sed ut ea sine errore dijudicaremus, si quando incidissent, induxit eam, quæ videretur esse, non quæ esset, repugnantiam. Hanc igitur partem relictam explebimus nullis adminiculis, sed, ut dicitur, Marte nostra Neque enim quicquam est de hac parte post Panætium explicatum, quod quidem mihi probaretur, de iis, quæ in manus meas venerunt. *
VIII. Cum igitur aliqua species utilitatis obiecta est, commoveri necesse est; Sed si, cura animum attenderis, turpitudinem videas adiuhctara ei rei, quæ speciem utilitatis attulerit, tum non utilitas relinquenda est, sed intellegendum, ubi turpitudo sit, ibi utilitatem esse non posse. Quodsi nihil est tam contra naturam quam turpitudo (recta enim et convenientia et constantia natura desiderat aspernaturque contraria) nihilque tam secundum naturam quam utilitas, certe in eadem re utilitas et turpitudo' esse non potest.
Itemque, si ad honestatem nati sumus eaque aut sola expetenda est, ut Zenoni visura est, aut certe omni pondere gravior habenda quam reliqua omnia, quod Aristoteli placet, necesse est, quod honestum sit, id esse aut solum aut summum bonum; Quod autem bonum, id certe utile; Ita, quicquid honestum, id utile.
Quare error hominum non proborum, cum aliquid, quod utile visum est, arripuit, id continuo secernit ab honesto. Hinc sicæ, hinc venena, hinc falsa testamenta nascuntur, hinc furta, peculatus, expilationes direptionesque sociorum et civium, hinc opum nimiarum, potentiæ non ferendæ, postremo etiam in liberis civitatibus regnandi exsistunt cupiditates, quibus nihil nec tætrius nec fœdius excogitari potest.
302 Emolumenta enim rerum fallacibus judiciis vident, pœnam non dico legum, quam sæpe perrumpunt, sed ipsius turpitudinis, quæ acerbissima est, non vident. $7 Quam ob rem hoc quidem deliberantium genus pellatur e medio (est enim totum sceleratum et impium), qui deliberant, utrum id sequantur, quod honestum esse videant, an se scientes scelere contaminent; In ipsa enim dubitatione facinus inest, etiamsi id non pervenerint. Ergo ea deliberanda omnino non sunt, in quibus est turpis ipsa deliberatio.
Atque etiam ex omni deliberatione celandi et occultandi spes opinioque removenda est. Satis enim nobis, si modo in philosophia aliquid profecimus, persuasum esse debet, si omnes deos hominesque celare possimus, nihil tamen avare, nihil iniuste, nihil libidinose, nihil incontinenter esse faciendum. IX- Hinc ille Gyges inducitur a Platone, qui, cum terra discessisset magnis quibusdam imbribus, descendit in illum hiatum æneumque equum, ut ferant fabulæ, animadvertit, cujus in lateribus fores essent; Quibus apertis corpus hominis mortui vidit magnitudine invisitata anulumque aureum in digito; Quem ut detraxit, ipse induit.(Erat autem regius pastor), tum in concilium se pastorum recepit. Ibi cum palam ejus anuli ad palmam converterat, anullo videbatur, ipse autem omnia videbat; Idem rursus videbatur, cum in locum anulum inverterat. Itaque hac opportunitate anuli usus reginæ stuprum intulit eaque adiutrice regem dominum interemit, sustulit, quos obstare arbitrabatur, nec in his eum facinoribus quisquam potuit videre. Sic repente anuli beneficio rex exortus est Lydiæ.
Hunc igitur ipsum anulum si habeat sapiens, nihilo plus sibi licere putet peccare, quam si non haberet*; Honesta enim bonis viris, non occulta quæruntur.
Atque hoc loco philosophi quidam, minime mali illi quidem, sed non satis acuti, fictam et commenticiam fabulam prolatam dicunt a Platone; Quasi vero ille aut factum id esse aut fieri potuisse defendat! Hæc est vis hujus anuli et hujus exempli: si nemo sciturus, nemo ne suspicaturas quidem sit, cum aliquid divitiarum, potentiæ, dominationis, libidinis causa feceris, st id dis hominibusque futurum sit semper ignotum, sisne facturas. Negant id fieri posse. Nequaquam potest id quidem; Sed quæro, quod negant posse, id si posset, quidnam facerent. Urguent rustice sane; Negant enim posse et in eo perstant; Hoc verbum quid valeat, non vident Cum enim quærimus, si celare possint, quid facturi sint, non quærimus, possintne celare, sed tamquam tormenta quædam adhibemus, ut, si responderint se
306 Impunitate proposita facturos, quod expediat, facinorosos se esse fateantur, si negent, omnia turpia per se ipsa fugienda esse concedant.
Sed jam ad propositum revertamur.
X. Incidunt multæ sæpe causæ, quæ conturbent animos utilitatis specie, non cum hoc deliberetur, reiinquendane sit honestas propter utilitatis magnitudinem (nam id quidem improbum est), sed illud, possitne id, quod utile videatur, fieri non turpiter. Cum Collatino collegæ Brutus imperium abrogabat, poterat videri facere id iniuste; Fuerat enim in regibus expellendis socius Bruti consiliorum et adiutor. Cum autem consilium hoc principes cepissent, cognationem Superbi nomenque Tarquiniorum et memoriam regni esse tollendam, quod erat utile, patriæ consulere, id erat ita honestum, ut etiam ipsi Collatino placere deberet. Itaque utilitas valuit propter honestatem, sine qua ne utilitas quidem esse potuisset.
At in eo rege, qui urbem condidit, non item;
Species enim utilitatis animum pepulit ejus; Cui cum visum esset utilius solum quam cum altero regnare, fratrem interemit. Omisit hic et pietatem et humanitatem, ut id, quod utile videbatur neque erat, assequi posset, et tamen muri causam opposuit, speciem honestatis nec probabilem nec sane idoneam. Peccavit igitur, pace vel Quirini vel Romuli dixerim.
Nec tamen nostræ nobis utilitates omittendæ sunt aliisque tradendæ, cum iis ipsi egeamus, sed suæ cuique utilitati, quod sine alterius injuria fiat, serviendum est Scite Chrysippus, ut multa; " Qui stadium," inquit, " currit, eniti et contendere debet, quam maxime possit, ut vincat, supplantare eum, quicum certet, aut manu depellere nullo modo debet; Sic in vita sibi quemque petere, quod pertineat ad usum, non iniquum est, alteri deripere jus non e st"
Maxime autem perturbantur officia in amicitiis, quibus et non tribuere, quod recte possis, et tribuere, quod non sit æquum, contra officium est.' Sed hujus generis totius breve et non difficile præceptum est. Quæ enim videntur utilia, honores, divitiæ, voluptates, cetera generis ejusdem, hæc amicitiæ numquam anteponenda sunt. At neque contra rem publicam neque contra jus jurandum ac fidem amici causa vir bonus faciet, ne si judex quidem erit de ipso amico; Ponit enim personam amici, cum induit judicis. Tantum dabit amicitiæ, ut veram amici causam esse malit, ut orandæ litis tempus, quoad
Per leges liceat, accommodet. Cum vero jurato sententia dicenda erit, meminerit deum se adhibere testem, id est, ut ego arbitror, mentem suam, qua nihil homini dedit deus ipse divinius. Itaque præclarum a majoribus accepimus morem rogandi ju dieis, Hæc rogatio ad ea pertinet, quæ paulo ante dixi honeste amico a judice posse concedi; Nam si omnia facienda sint, quæ amici velint, non amicitiæ tales,
Sed conjurationes putandæ sint. Loquor autem de communibus amicitiis; Nam in sapientibus viris perfectisque nihil potest esse tale.
Damonem et Phintiam Pythagoreos ferunt hoc animo inter se fuisse, ut, cum eorum alteri Dionysius tyrannus diem necis destinavisset et is, qui morti addictus esset, paucos sibi dies commendandorum suorum causa postulavisset, vas factus sits alter ejus sistendi, ut, si ille non revertisset, moriendum esset ipsi. Qui cum ad diem se recepisset, admiratus eorum fidem tyrannus petivit, ut se ad amicitiam tertium ascriberent.
Cum igitur id, quod utile videtur in amicitia, cum eo, quod honestum est, comparatur, jaceat utilitatis
' S12 species, valeat honestas; Cum autem in amicitia, quæ honesta non sunt, postulabuntur, religio et tides anteponatur amicitiæ. Sic habebitur is, quem ex qui rimus, dilectus officii. XI. Sed utilitatis specie in re publi ea sæpissime peccatur, ut in Corinthi disturbatione nostri; Durius etiam Athenienses, qui sciverunt, ut Æginetis, qui classe valebant, pollices præciderentur. Hoc visum est utile; Nimis enim imminebat propter propinquitatem Ægina Piræo. Sed nihil, quod crudele, utile; Est enim hominum naturæ, quam sequi debemus,
Maxime inimica crudelitas. Male etiam, qui peregrinos urbibus uti prohibent eosque exterminant, ut Penitus apud patres nostros, Papias nuper. Nam esse pro cive, qui civis non sit, rectum est non licere; Quam legem tulerunt sapientissimi consules Crassus et Scævola; Usu vero urbis prohibere peregrinos sane inhumanum est.
Illa præclara, in quibus publicæ utilitatis species præ honestate contemnitur. Plena exemplorum est nostra res publica cum sæpe, tum maxime bello
314 Punico secundo; Quæ Cannensi calamitate accepta majores animos habuit quam umquam rebus secundis; Nulla timoris significatio, nulla mentio pacis. Tanta vis est honesti, ut speciem utilitatis obscuret.
Athenienses cum Persarum impetum nullo modo possent sustinere statuere nique, ut urbe relicta eon jugibus et liberis Troezene depositis naves conscenderent libertatemque Græciæ classe defenderent, Cyrsiium quendam suadentem, ut in urbe manerent Xerxemque * * * reciperent, lapidibus obruerunt. Atqui ille utilitatem sequi videbatur; Sed ea nulla erat repugnante honestate.
Themistocles post victoriam ejus belli, quod cum Persis fuit, dixit in contione se habere consilium rei publicæ salutare, sed id sciri non opus esse; Postulavit, ut aliquem populus daret, quicum communicaret; Datus est Aristides; Huic ille, classem Lacedæmoniorum, quæ subducta esset ad Gytheum, clam incendi posse, quo facto frangi Lacedæmoniorum opes necesse esset. Quod Aristides cum audisset, in contionem magna exspectatione venit dix iique perutile esse consilium, quod Themistocles afferret, sed minime honestum. Itaque Athenienses, quod honestum non esset, id ne utile quidem putaverunt totamque eam rem, quam ne audierant quidem, auctore Aristide repudiaverunt. Melius hi quam nos, qui piratas immunes, socios vectigales habemus.
XII. Maneat ergo, quod turpe sit, id numqua utile, ne tum quidem, cum id, quod esse utile putes, adipiscare; Hoc enim ipsum, utile putare, quod turpe
Sit, calamitosum est Sed incidunt, ut supra dixi, sæpe causæ, cum repugnare utilitas honestati videatur, ut animadvertendum sit, repugnetne plane an possit cum honestate conjungi. Ejus generis hæ sunt quæstiones: si exempli gratia vir bonus Al evexerit in Rhodiorum inopia et fame summaque annonæ caritate, si idem sciat complures mercatores Alexandrea solvisse navesque in cursu frumento onustas petentes Rhodum viderit, dicturusne sit id Rhodiis an silentio suum quam plurimo venditurus. Sapientem et bonum virum fingimus; De ejus deliberatione et consultatione quærimus, qui celaturus Rhodios non sit, si id turpe judicet, sed dubitet, an turpe non sit.
In hujus modi causis aliud Diogeni Babylonio ' videri solet, magno et gravi Stoico, aliud Antipatro, discipulo ejus, homini acutissimo. Antipatro omnia patefacienda, ut ne quid omnino, quod venditor
Diogeni venditorem, quatenus hire civili constitutum sit, dicere vitia oportere, cetera sine insidiis agere et, quoniam vendat, velle quam optime vendere.
" Advexi, exposui, vendo meum non pluris quam ceteri, fortasse etiam minoris, cum major est copia. Cui fit injuria? "
Exoritur Antipatri ratio ex altera parte: " Quid ais? Tu cum hominibus consulere debeas et servire humanæ societati eaque lege natus sis et ea habeas principia naturæ, quibus parere et quæ sequi debeas, ut utilitas tua communis sit utilitas vicissimque communis utilitas tua sit, celabis homines, quid iis adsit commoditatis et copiæ? "
Respondebit Diogenes fortasse sic: " Aliud est celare,- aliud tacere; Neque ego nunc te celo, si tibi non dico, quæ natura deorum sit, qui sit finis bonorum, quæ tibi plus prodessent cognita quam tritici vilitas; Sed non, quicquid tibi audire utile est, idem* mihi dicere necesse est." " Immo vero," inquiet ille, " necesse est,s siqui-
CICERO DE OFFICIIS dem meministi esse inter homines natura coni unctam societatem."
"Memini," inquiet ille; "Sed nam ista societas talis est, ut nihil suum cujusque sit? Quod si ita est, ne vendendum quidem quicquam est, sed donandum."
XIII. Vides in hac tota disceptatione non illud diei: " Quamvis hoc turpe sit, tamen, quoniam expedit, faciam," sed ita expedire, ut turpe non sit, ex altera autem parte, ea re, quia turpe sit, non esse faciendum. < Vendat ædes vir bonus propter aliqua vitia, quæ ipse norit, ceteri ignorent, pestilentes sint et habeantur salubres, ignoretur in omnibus cubiculis apparere serpentes, male materiatæ sint, ruinosæ, sed hoc præter dominum nemo sciat; Quæro, si hæc emptoribus venditor non dixerit ædesqoe vendiderit pluris multo, quam se venditurum putarit, num id iniuste aut improbe fecerit.
" Ille vero," inquit Antipater; "Quid est enim aliud erranti viam non monstrare, quod Athenis exsecrationibus publicis sanctum est, si hoc non est, emptorem pati ruere et per errorem in maximam fraudem incurrere? Plus etiam est quam viam non monstrare; Nam est scientem in errorem alterum Diogenes contra: " Num te emere cœgit, qui ne hortatus quidem est? Ille, quod non placebat, proscripsit, tu, quod placebat, emisti. Quodsi, qui proscribunt villam bonam beneque ædificatam, non existimantur fefellisse, etiamsi illa nec bona est nec ædificata ratione, multo minus, qui domum non laudarunt. Ubi enim judicium emptoris est, ibi fraus venditoris quæ potest esse? Sin autem dictum non omne præstandum est, quod dictum non est, id præstandum putas? Quid vero est stultius quam venditorem ejus rei, quam vendat, vitia narrare? Quid autem tam absurdum, quam si domini jussu ita præco prædicet: 'Domum pestilentem vendo?'"
Sic ergo in quibusdam causis dubiis ex altera parte defenditur honestas, ex altera ita de utilitate dicitur, ut id, quod utile videatur, non modo facere honestum sit, sed etiam non facere turpe. Hæc est illa, quæ videtur utilium fieri cum honestis sæpe dissensio. Quæ diiudicanda sunt; Non enim, ut quæreremus, ex-
Posuimus, sed ut explicaremus. Non igitur^ videtur nec frumentarius ille Rhodios* nec hic ædium venditor celare emptores debuisse. Neque enim id est celare, quicquid reticeas, sed cum, quod tu scias,
824 Id ignorare emolumenti tui causa velis eos, quorum intersit id scire. Hoc autem celandi genus quale sit et cujus hominis, quis non videt? Certe non aperti, non simplicis, non ingenui, non justi, non viri boni, versuti potius, obscuri, astuti, fallacis, malitiosi, callidi, veteratoris, vafri. Hæc tot et alia plura nonne inutile est vitiorum subire nomina?
XIV. Quodsi vituperandi, qui reticuerunt, quid de iis existimandum est, qui orationis vanitatem adhibuerunt? C. Canius, eques Romanus, nec infacetus et satis litteratus, cum se Syracusas otiandi, ut ipse dicere solebat, non negotiandi causa contulisset, dictitabat se hortulos aliquos emere velle? Quo invitare amicos et ubi se oblectare sine interpellatoribus posset. Quod cum percrebruisset, Pythius ei quidam, qui argentariam faceret Syracusis, venales quidem se hortos non habere, sed licere uti Canio, si vellet, ut suis, et simul ad cenam hominem in hortos invitavit in posterum diem. Cum ille promisisset, tum Pythius, qui esset ut argentarius apud omnes ordines gratiosus, piscatores ad se convocavit et ab iis petivit, ut ante suos hortulos postridie piscarentur, dixitque, quid eos facere vellet. Ad cenam tempori venit Canius; Opipare a Pythio apparatum convivium, cumbarum ante oculos multitudo; Pro se quisque, quod ceperat, afferebat, ante pedes Pythi pisces abiciebantur.
Tum Canius: " Quæso," inquit, " quid est hoc, Pythi? Tantumne piscium? Tantumne cumbarum?"
E t ille: " Quid mirum?" Inquit, " hoc loco est Syracusis quicquid est piscium, hic aquatio, hac villa isti carere non possunt,"
Incensus Canius cupiditate contendit a Pythio, ut venderet; Gravate ille primo; Quid multa? Impetrat. Emit homo cupidus et locuples tanti, quanti Pythius voluit, et emit instructos; Nomina facit, negotium conficit Invitat Canius postridie familiares suos, venit ipse mature; Scalmum nullum videt, quærit ea proximo vicino, num feriæ quædam piscatorum essent, quod eos nullos videret
" Nullæ, quod sciam," inquit; " Sed hic piscari nulli solent; Itaque heri mirabar, quid accidisset"
Stomachari Canius; Sed quid faceret? Nondum enim C. Aquilius, collega et familiaris meus, protulerat de dolo malo formulas; In quibus ipsis, cum ex eo quæreretur, quid esset dolus malus, respondebat: cum esset aliud simulatum, aliud actum. Hoc quidem sane luculente ut ab homine perito definiendi. Ergo et Pythius et omnes aliud agentes, aliud simulantes
828 Idque venditor ita feeisset, dixit se pluris æstimare; Addidit centum milia. Nemo est, qui hoc viri boni fuisse neget, sapientis negant, ut si minoris, quam potuisset, vendidisset. Hæc igitur est illa pernicies, quod alios bonos, alios sapientes existimant. Ex: quo v*Me"e Ennius "nequiquam sapere sapientem, qui ipse sibi prodesse non quiret." Vere id quidem, si, quid esset "prodesse," mihi cum Ennio conveniret.
Hecatonem quidem Rhodium, discipulum Panæti, video in iis libris, quos de officio scripsit Q. Tuberoni, dicere " sapientis esse nihil contra mores, leges, instituta facientem habere rationem rei familiaris. Neque enim solum nobis divites esse volumus, sed liberis, propinquis, amicis maximeque rei publicæ. Singulorum enim facultates et copiæ divitiæ sunt civitatis." Huic Scævolæ factum, de quo paulo ante dixi, placere nullo modo potest; Etenim omnino tantum se negat facturum compendii sui causa, quod non liceat. Huic nec laus magna tribuenda nec gratia est. Sed, sive et simulatio et dissimulatio- dolus malus est, perpaucæ res sunt, in quibus non dolus malus iste versetur, sive vir bonus est is, qui prodest, quibus potest, nocet nemini, certe istum* virum bonum non facile re perimus.
Numquam igitur est utile peccare, quia semper est turpe, et, quia semper est honestum virum bonum esse, semper est utile.
XVI. Ac de jure quidem prædiorum sanctum apud nos est jure civili^ ut in iis vendendis vitia dicerentur, quæ nota essent venditori. Nam, cum ex duodecim tabulis satis esset ea præstari, quæ essent lingua nuncupata, quæ qui infitiatus esset, dupli pœnam subiret, a juris consultis etiam reticentiæ pœna est constituta; Quicquid enim esset* in prædio vitii, id statuerunt, si venditor sciret, nisi nomina-
Tim dictum ess.Et, præstari oportere. Ut, cum in arce augurium augures acturi essent jussissentque Ti. Claudium Centumalum, qui ædes in Cælio monte habebat, demoliri ea, quorum altitudo offieeret auspiciis, Claudius proscripsit insulam [vendidit],* emit P. Calpurnius Lanarius. Huic ab auguribus illud idem denuntiatum est. Itaque Calpurnius cum demolitus esset cognossetque Claudium ædes postes proscripsisse, quam esset ab auguribus demoliri
SS4 tiam dixit, hujus nostri Catonis pater (ut enim ceteri ex patribus, sic hic, qui illud lumen progenuit, ex filio est nominandus) — is igitur judex ita pronuntiavit: " cum in vendendo rem eam se isset et non prommtiasset, emptori damnum præstari oportere." Ergo ad fidem bonam statuit pertinere notum j esse emptori vitium, quod nosset venditor. Quod si recte indicavit, non recte frumentarius ille, non recte ædium pestilentium venditor tacuit. Sed hujus modi reticentiæ jure civili comprehendi non possunt; Quæ autem possunt, diligenter tenentur. M. Marius Gratidianus, propinquus noster, C Sergio Oratæ vendiderat ædes eas, quas ab eodem ipse paucis ante annis emerat. Eæ serviebant, sed hoc in mancipio Marius non dixerat. Adducta res in indicium est. Oratam Crassus, Gratidianum defendebat Antonius. Jus Crassus urguebat, " quod vitii venditor non difisset sciens, id oportere præstari," æquitatem Antonius, " quoniam id vitium
SS6 ignotura Sergio non inisset, qui illas ædes vendi disset, nihil fuisse necesse diei, nec eum esse deceptum, qui, id, quod emerat, quo jure esset, teneret."
Quorsus hæc? Ut illud intellegas, non placuisse majoribus nostris astutos.
XVII. Sed aliter leges, aliter philosophi tollunt astutias, leges, quatenus manu tenere possunt, philosophi, quatenus ratione et intellegentia. Ratio ergo hoc postulat, ne quid insidiose, ne quid simulate, ne quid fallaciter. Suntne igitur insidiæ tendere plagas, etiamsi excitaturus non sis nec agitaturus? Ipsæ enim feræ nullo insequente sæpe incidunt. Sic tu ædes proscribas, tabulam tamquam plagam ponas, [domum propter vitia vendas,] in eam aliquis incurrat imprudens?
Hoc quamquam video propter depravationem consuetudinis neque more turpe haberi neque aut lege sanciri aut Jure civili, tamen naturæ lege sanctum est. Societas est enim (quod etsi sæpe dictum est, dicendum est tamen sæpius), latissime quidem quæ pateat, omnium inter omnes, interior eorum, qui ejusdem gentis sint, propior eorum, qui ejusdem civitatis. Itaque majores aliud tus gentium, aliud tus civile esse voluerunt; Quod civile, non idem continuo gentium, quod autem gentium, idem civile esse debet Sed nos veri juris germana eque justitiæ solidam et expressam effigiem nullam tenemus, umbra et imaginibus utimur. Eas ipsas utinam sequeremur! Feruntur enim er optimis naturæ et " boni," et quid sit " bene agi,'* magna quæstio est
Q. quidem Scævola, pontifex maximus, summam vim esse dicebat in omnibus iis arbitriis, in quibus mabat manare latissime, idque versari in tutelis societatibus, fiduciis mandatis, rebus emptis venditis, conductis locatis, quibus vitæ societas contineretur; In iis magni esse judicis statuere, præsertim cum in plerisque essent judicia contraria, quid quemque cuique præstare oporteret
Quocirca astutiæ tollendæ sunt eaque malitia, quæ volt illa quidem videri se esse prudentiam, sed abest ab ea distatque plurimum. Prudentia est enim locata in dilectu bonorum et malorum, malitia, si
340 Omnia, quæ turpia sunt, mala sunt, mala, bonis ponit ante.
Nec vero in prædiis solum jus civile ductum a natura malitiam fraudemque vindicat, sed etiam in mancipiorum venditione venditoris fraus omnis excluditur. Qui enim scire debuit de sanitate, de fuga, de furtis, præstat edicto ædilium. Heredum alia causa est.
Ex quo intellegitur, quoniam juris natura fons sit, hoc secundum naturam esse, neminem id agere, ut ex alterius prædetur inscitia. Nec ulla pernicies vitæ major inveniri potest quam in malitia simulatio intellegentiæ; Ex quo ista innumerabilia nascuntur, ut utilia cum honestis pugnare videantur. Quotus enim quisque reperietur, qui impunitate et ignoratione omnium proposita abstinere possit injuria?
XVIII. Periclitemur, si placet, et in iis quidem exemplis, in quibus peccari volgus hominum fortasse non putet. Neque enim de sicariis, veneficis, testamentariis, furibus, peculatoribus hoc loco disserendum est, qui non verbis sunt et disputatione philosophorum, sed vinclis et carcere fatigandi, sed hæc consideremus, quæ faciunt ii, qui habentur boni.
L. Minuci Basili, locupletis hominis, falsum testamentum quidam e Græcia Romam attulerunt. Quod quo facilius optmerent, scripserunt heredes secmn M. Crassum et Q. Hortensium, homines ejusdem ætatis potentissimos; Qui eum illud falsum esse suspicarentur, sibi autem nullius essent conscii culpæ, alieni facinoris munusculum non repudiaverunt. F^uid ergo? Satin est hoc, ut non deliquisse videantur? Mihi quidem non videtur, quamquam alterum vivum amavi, alterum non odi mortuum;
Sed, cum Basilus M. Satrium, Sororis filium, nomen suum ferre voluisset eumque fecisset heredem (hunc dieo patronum agri Piceni et Sabini; O turpem notam temporum [nomen illorum]!>,' non erat æquum principes civis rem habere, ad Satrium nihil præter nomen pervenire. Etenim, si is, qui non defendit injuriam neque propulsat, cum potest, iniuste* facit, ut in primo libro disserui, qualis habendus est is, qui non modo non repellit, set etiam adiuvat injuriam? Mihi quidem etiam veræ hereditates non honestæ videntur, si sunt malitiosis blanditiis, officiorum non veritate, sed'simulatione quæsitæ. Atqui in talibus rebus aliud utile interdum, aliud
Honestum videri solet. Falso; Nam eadem utilitatis, (75) quæ honestatis, est regula. Qui hoc.Non perviderit,
344 Ab hoc nulla fraus aberit, nullum facinus. Sic enim cogitans; " Est istuc quidem honestum, verum hoc expedit," res a natura copulatas audebit errore divellere, qui fons est fra adium, maleficiorum, scelerum omnium.
XIX. Itaque, si vir bonus habeat hanc vim, at, si digitis eonerepuerit, possit in locupletium testamenta nomen ejus inrepere, hac vi non utatur, ne si exploratum quidem habeat id omnino neminem umquam suspicaturum. At dares hanc vim M. Crasso, ut digitorum percussione heres posset scriptus esse, qui re.Vera non esset heres, in foro, mihi crede, saltaret" Homo autem justus isque, quem sentimus virum bonum, nihil cuiquam, quod in se transferat, detra-, het. Hoc qui admiratur, is se, quid sit vir bonus,
Nescire fateatur. At vero, si qui voluerit animi sui complicatam notionem evolvere, jam se ipse doceat eum virum bonum esse, qui prosit, quibus possit, noceat nemini nisi lacessitus injuria. Quid ergo? Hic non noceat, qui quodam quasi veneno perficiat, ut veros heredes moveat, in eorum locum ipse succedat? " Non igitur faciat," dixerit quis, " quod utile sit, quod expediat?" Immo intellegat nihil nec
S46 expedire nee utile esse, quod sit iniustum; Hoc qui non didicerit, bonus vir esse non poterit.
C. Fimbriam consularem audiebam de patre nostro. Puer judicem M. Lutatio Pinthiæ fuisse, equiti Romano sane honesto, cum is sponsionem fecisset,
Huic igitur viro bono, quem Fimbria etiam, non modo.Socrates noverat, nullo modo videri potest quicquam esse utile, quod non honestum sit. Itaque talis vir non modo facere, sed ne cogitare quidem quicquam audebit, quod aoa audeat prædicare. Hæc non turpe est dubitare philosophos, quæ ne rustici quidem dubitent? Aquibus natum est id) quod jam contritum est vetustate, proverbium. Cum enim fidem alicujus bonitatemque laudant, dignum esse dicunt, " quicum in tenebris mices." Hoc quam habet vim nisi illam, nihil expedire, quod non
848 Deceat, etiamsi id possis nullo refellente optinere?
Videsne hoc proverbio neque Gygi illi posse veniam dari neque huic, quem paulo ante fingebam digitorum percussione hereditates omnium posse converrere? Ut enim, quod turpe est, id, quamvis occultetur, tamen honestum fieri nullo modo potest, sic, quod honestum non est, id utile ut sit, effici non potest adversante et repugnante natura.
XX* At enim, cum permagna præmia sunt, est causa peccandi.
C. Marius cum aspe consulatus longe abesset et jam septimum annum post præturam jaceret, neque petiturus umquam consulatum videretur, Q. Metellum, cujus legatus erat, summum virum et civem, cum ab eo, imperatore suo, Romam missus esset, apud populum Romanum criminatus est bellum illum ducere; Si se consulem fecissent, brevi tempore aut vivum aut mortuum Jugurtham se in potestatem populi Romani redacturum. Itaque factus est ille quidem consul, sed a fide justitiaque discessit, qui optimum et gravissimum civem, cujus legatus et aquo missus esset, in invidiam falso crimine adduxerit.
Ne noster quidem Gratidianus officio viri boni functas est tum, cam prætor 'esset collegiumque prætorium tribuni plebi adhibuissent, ut res nummaria de communi sententia constitueretur; Lactabatur enim temporibus iliis nummus sic, ut nemo posset scire, quid haberet Conscripserunt communiter edictum cum pœna atque judi eio constitue escenderent Et ceteri quidem alius alio, Marius ab subselliis in rostra recta idque, quod communiter compositum fuerat, solus edixit E tea res, si quæris, ei magno honori fuit; Omnibus vicis statuæ, ad eas tus, cerei; Quid multa? Nemo umquam multitudini fuit carior.
Hæc sunt, quæ conturbent in deliberatione non numquam, cum id, in quo violatur æquitas, non ita magnum, illud autem, quod ex eo paritur, permagnum videtur, ut Mario præripere collegis et tribunis plebi popularem gratiam nor" ita turpe, consulem ob eam rem fieri, quod sibi tum proposuerat, valde utile videbatur. Sed omnium una regula est, quam tibi cupio esse notissimam, aut illud, quod utile videtur, turpe ne sit aut, si turpe est,' ne videatur esse utile. *
852 Quod igitur? Possumusne aut illum Manum virum bonum judicare aut hunc1? Explica atque excute intellegentiam tuam, ut videas, quæ sit in ea [species] forma et notio viri boni. Cadit ergo in virum bonum mentiri emolumenti sui causa, criminari, præripere, fallere? Nihil profecto minus.
Est ergo ulla res tanti aut commodum ullum tam expetendum, ut viri boni et splendorem et nomen amittas? Quid est, quod afierre tantum utilitas ista, quæ dicitur, possit, quantum auferre, si boni viri nomen eripuerit, fidem justitiamque detraxerit? Quid enim interest, utrum ex homine se convertat quis in beluam an hominis figura immanitatem gerat beluæ?
XXI. Quid? Qui omnia recta et honesta neglegunt, dum modo potentiam consequantur, nonne idem faciunt, quod is, qui etiam socerum habere voluit eum, cujus ipse audacia potens esset? Utile ei videbatur plurimum posse alterius invidia; Id quam iniustum in patriam et quam turpe esset, non videbat. Ipse autem socer in ore semper Græcos versus de Phœnissis habebat, quos dicam, ut potero, incondite fortasse, sed tamen, ut res possit intellegi t
Nam si violandum est ids, regnandi gritia
Violdndum est; Aliis rdbus pietatdm colas. Capitalis [Eteocle* vel potius Euripides], qui id unum, quod omnium sceleratissimum fuerit, excess periti Quid igitur minuta colligimus, hereditates, mercaturas, venditiones fraudulentas? Ecce tibi, qui rex populi Romani dominusque omnium gentium esse concupiverit idque perfecerit! Hanc cupiditatem si honestam quis esse dicit, amens est; Probat enim legum et libertatis interitum earumque oppressionem tætram et detestabilem gloriosam putat Qui autem fatetur honestum non esse in ea civitate, quæ libera fuerit quæque esse debeat, regnare, sed ei, qui id facere possit, esse utile, qua hunc objurgatione aut quo potius convicio a tanto errore eoner avellere? Potest enim, di immortales! Cuiquam esse utile fœdissimum et tæterrimum parricidium patriæ, quamvis is, qui se eo obstrinxerit, ab oppressis civibus parens nominetur? Honestate igitur dirigenda* utilitas est, et quidem sic, ut hæc duo verbo inter se dfscrepare, re unum sonare videantur.
Non habeo, ad volgi opinionem quæ major utilitas quam regnandi esse possit; Nihil contra mut ilius ei, qui id iniuste consecutus sit, invenio, cum ad veritatem
856 Cœpi revocare rationem. Possunt enim cuiquam esse utiles angores, sollicitudines, diurni et nocturni metus, vita insidiarum periculorumque plenissima? RttrtKKk* iniqui atque infideles rigno, pauci b mvoIi,* 'inquit Accius. A t cui regno? Quod a Tantalo et Pelope proditum jure optinebatur. Nam quanto pluris ei regi putas, qui exercitu populi Romani populum ipsum Romanum oppressisset eivitatemque non modo liberam, sed etiam gentibus imperantem servire sibi
Cœgisset? Hunc tu quas conscientiæ labes in animo censes habuisse, quæ vulnera? Cujus autem vita ipsi potest utilis esse, cum ejus vitæ ea condicio sit, ut, qui illam eripuerit, in maxima et gratia foturus sit et gloria? Quodsi hæc utilia non sunt, quæ maxime videntur, quia plena sunt dedecoris ac turpitudinis, satis persuasum esse debet nihil esse utile, quod non honestum sit.
XXII. Quamquam id quidem cum sæpe alias, tum Pyrrhi bello a C. Fabricio consule iterum et asenatu nostro judicatum est. Cum enim rex Pyrrhus populo Romano bellum ultro intulisset, cumque de imperio certamen esset cum rege generoso ac potenti,* perfuga ab eo venit in castra Fabrici eique est pollicitus, si præmium sibi proposuisset, se, ut clam venisset, sie clam in Pyrrhi castra rediturum et eum veneno ne-
CICERO DE OFFICIIS ea turum. Hunc Fabricius reducendum curavit ad Pyrrhum, idque ejus factum laudatum asenatu est. Atqui, si speciem utilitatis opinionemque quærimus, magnum illud bellum perfuga unus et gravem adversarium imperii sustulisset, sed magnum dedecus et flagitium, qi uicum laudis certamen fuisset, eum non virtute, sed scelere superatum.
Utrum igitur utilius vel Fabricio, qui talis in hac urbe, qualis Aristides Athenis, fuit, vel senatui nostro, qui numquam utilitatem a dignitate seiunxit, armis eum hoste certare an venenis? Si gloriæ causa imperium expetendum est, scelus absit, in quo non potest esse gloria; Sin ipsæ opes expetuntur quoquo modo, non poterunt utiles esse cum infamia.
Non igitur utilis illa L. Philippi Q. f. sententia, quas civitates L. Sulla pecunia accepta ex senatus consulto liberavisset, ut eæ rursus vectigales essent neque iis pecuniam, quam pro libertate dederant, redderemus. Ei senatus est assensus. Turpe imperio! Piratarum enim melior fides quam senatus. At aucta vectigalia, utile igitur. Quousque audebunt dicere
Quicquam utile, quod non honestum? Potest autem ulli imperio, quod gloria debet fultum esse et benivolentia sociorum, utile esse odium et infamia?
Ego etiam cum Catone meo sæpe dissensi; Nimis mihi præfracte videbatur ærarium vectigaliaque defendere, omnia publicanis negare, multa sociis, cum in hos benefici esse deberemus, eum illis sic agere, ut cum colonis nostris soleremus, eoque magis, quod illa ordinum coni unctio ad salutem rei publicæ per norum æquam esse dicebat,semper autem addebat: " Vincat utilitas.'" Potius doceret non esse æquam, quia non esset utilis rei publicæ, quam, cum utilem non esse diceret, esse æquam fateretur.
XXIII. Plenus est sextus liber de officiis Hecatonis talium quæstionum: sitne boni viri in maxima caritate annonæ familiam non alere."
In utramque partem disputat, sed tamen ad extremum utilitate, ut putat, officium dirigit* magis quam humanitate. Tiosi potitis ia eturam faciat an servoli vilis. Hic alio res familiaris, alio ducit humanitas.
" Si tabulam de naufragio stultus arripuerit, ex~
Negat, quia sit injurium.
" Quid? Dominus navis eripietne suum?"
" Minime, non plus quam navigantem in alto eicere de navi velit, quia sua sit. Quoad enim perventum est eo, quo sumpta navis est, non domini est navis, sed navigantium.''
" Quid? Si una tabula sit, duo naufragi, eique sapientes, sibine uterqæ* rapiat, an alter cedat alteri?" <
" Cedat vero, sed ei, cujus magis intersit vel sua ve! Rei publicæ causa vivere."
"QuidL, si hæc paria in utroque?"
"Nullum erit certamen, sed quasi sorte aut micando victus alteri cedet alter."
" Quid? Si pater fana expilet, cuniculos agat ad ærarium, indicetne id magistratibus filius?''
" Nefas id quidem est, quin etiam defendat patrem, si arguatur."
" Non igitur patria præstat omnibus officiis?"
"Immo vero, sed ipsi patriæ conducit pios habere
"Quid? Si tyrannidem occupare, si patriam prodere conabitur pater, silebitne filius?"
" Immo vero obsecrabit patrem, ne id faciat. Si nihil proficiet, accusabit, minabitur etiam, ad extremum, si ad perniciem patriæ res spectabit, patriæ salutem anteponet saluti patris."
Quærit etiam, si sapiens adulterinos nummos acceperit imprhdens pro bonis, cum id rescierit, solnturusne sit eos, si cui debeat, pro bonis. Diogenes ait, Antipater negat, cui potius assentior.
Qui vinum fugiens vendat sciens, debe aine dicere. Non nee esse putat Diogenes, Antipater viri boni existimat. Hæc sunt quasi controversa jurs Stoicorum. "In mancipio vendendo dicendane vitia, non ea, quæ nisi dixeris, redhibeatur mancipium jure civili, sed hæc, mendacem esse, aleatorem, furacem, ebriosum?" Alteri dicenda videntur, alteri non videntur. 92 "Si quis aurum vendens orichalcum se putet vendere, indicetne ei vir bonus aurum illud esse an emat denario, quod.Sit mille denarium?"
Perspicuum est jam, et quid mihi videatur, et quæ sit inter eos philosophos, quos nominavi, con-
XXIV. Pacta et promissa semp eme servanda sint,
Si quis medicamentum cuipiam dederit ad aquam intercutem pepigeritque, si eo medicamento sanus factus esset, ne illo medicamento umquam postea uteretur, si eo medicamento sanus factus sit et annis aliquot post incident in eundem morbum nec ab eo,quicum pepigerat, impetret, ut iterum eo liceat uti, quid faciendum sit. Cum sit is inhumanus, qui non concedat, nec ei quicquam fiat injuriæ, vitæ et saluti consulendum.
Quid? Si qui sapiens rogatus sit ab eo, qui eum heredem faciat, cum ei testamento sestertium milies relinquatur, ut, ante quam hereditatem adeat, luce palam in foro saltet, idque se facturum promiserit, quod aliter heredem eum scripturus ille non esset, faciat, quod promiserit, necne? Promisisse nollem et id arbitror fuisse gravitatis; Quoniam promisit, si saltare in foro turpe ducet, honestius mentietur, si ex hereditate nihil ceperit, quam si ceperit, nisi forte eam pecuniam in rei publicæ magnum aliquod tempus contulerit, ut ve! Saltare, cum patriæ consulturus sit, turpe non sit.
XXV. Ac ne illa quidem promissa servanda sunt, quæ non sunt iis ipsis utilia, quibus illa promiseris. Sol Phæthonti filio, ut redeamus ad fabulas, facturum se esse dixit, quicquid optasset; Optavit, ut in currum patris tolleretur; Sublatus est. Atque * is, ante quam constitit, ictu fulminis deflagravit. Quanto melius fuerat in hoc promissum patris non esse servatum! Quid, quod Theseus exegit promissum a Neptuno? Cui eum tres optationes Neptunus dedisset, optavit interitum Hippolyti filii, cum is patri suspectus esset de noverca; Quo optato impe-
Trato'Theseus in maximis fuit luctibus. Quid, quod* Agamemnon cum devovisset Dianæ, quod in suo regno pulcherrimum natum esset illo anno, imn tum pulchrius? Promissum potius non faciendum quam tam tætrum facinus admittendum fuit
Ergo et promissa non facienda non nom quara, neque semper deposita reddenda. Si gladium quis apud te sana mente deposuerit, repetat insaniens, reddere, peccatum sit, officium non reddere. Quid? Si is, qui apud te pecuniam deposuerit, bellum inferat patriæ, reddasne depositum? Non credo; Facias
CICERO DE OFFICIIS enim contra rem publicam, quæ debet esse carissima. Sic multa, quæ honesta natura videntur esse, temporibus fiunt non honesta; Facere promissa, stare conventis, reddere deposita commutata utilitate fiunt non honesta.
Ac de iis quidem, quæ videntur esse utilitates contra justitiam simulatione prudentiæ, satis arbitror dictum,
Sed quoniam a quattuor fontibus honestatis primo Jl i β libro officia duximus, in eisdem versemur, eum doce- H n^ls bimus ea, quæ videantur esse utilia neque sint, quam sint virtutis inimica. Ac de prodentia quidem, quam vult imitari malitia, itemque de justitia, quæ semper est utilis, disputatum est, Reliquæ sunt duæ partes honestatis, quarum altera in animi excellentis matione et moderatione continentiæ et temperantiæ
XXVI. Utile videbatur Ulixi, ut quidem poetæ tragici prodiderunt (nam apud Homerum, optimum auctorem, talis de Ulixe nulla, suspicio est), sed insimulant eum tragœdiæsimulatkræ insani æ militiam subterfugere voluisse. Non bonestum consilium, at utile, ut aliquis fortasse dixerit, regnare et Ithacæ vivere otiose cum parentibus, cum uxore, cum filio.
372 Ullum tu decus in cotidianis laboribus et periculis cum hac tranquillitate conferendum putas?
Ego vero istam contemnendam et abiciendam, quoniam, quæ honesta non sit, ne utilem quidem
Esse arbitror. Quid enim auditurum putas fuisse Ulixem, si in illa simulatione perseveravisset?Qui cum maximas res gesserit in bello, tamen hæc audiat ab Aiace.
Cujus ipse princeps juris jurandi fuit,
Quod Amnes scitis, sAlus neglexit fidem;
Furere Assimulare, coiret, 'institit.
Quodni Palamedi pA rspicax prudentia Istius pereepset malitiosam audAciam,
Fid sacratæ ids perpetuo falleret.
Illi vero non modo cum hostibus, verum etiam cum ductibus, id quod fecit, dimicare melius fuit quam deserere consentientem Græciam ad bellum barbaris inferendum.
CICERO DE OFFICIIS venisset, utilitatis speciem videbat, sed eam, ut res declarat,falsam judicavit; Quæ erat talis: manere in patria, esse domui suæ cum uxore, cum liberis, quam calamitatem accepisset in bello, communem fortunæ bellicæ judicantem tenere consularis dignitatis gradum, Quis hæc negat esse utilia? Quem censes?
Magnitudo animi et fortitudo negat. XXVII. NurO1 locupletiores quæris auctores? Harum enim est virtutum proprium nihil extimescere, omnia humana despicere, nihil, quod homini accidere possit, intolerandum putare; Itaque quid fecit? In senatum venit, mandata exposuit, sententiam ne diceret recusavit, quam diu jure jurando hostium teneretur, non esse se senatorem. Atque illud etiam f O stultum hominem," dixerit quispiam, " et repugnantem utilitati suæ.1"), reddi captivos negavit esse utile; Illos enim adulescentes esse et bonos duces, se jam confectum senectute. Cujus cum valuisset auctoritas, captivi retenti sunt, ipse Carthaginem rediit, neque eum caritas patriæ retinuit nec suorum. Neque vero tum ignorabat se ad crudelissimum hostem et ad exquisita suppli eia proficisci, sed jus jurandum conservandum putabat. Itaque tum, cum vigilando necabatur, erat in meliore causa, quam si domi senex captivus, perfuras consularis remansisset.
At stulte, qui non modo non censuerft captivos remittendos, verum etiam dissuaserit.
Quo modo stulte? Etiamne, si rei publicæ conducebat? Potest autem, quod inutile rei publicæ sit, id cuiquam civi utile esse?
XXVIII. Pervertunt homines ea, quæ sunt fundamenta naturæ, cum utilitatem ab honestate seiungunt. Omnes enim expetimus utilitatem ad eamque rapimur nec facere aliter ullo modo possumus. Nam quis est, qui utilia fugiat? Aut quis potius, qui ea non studiosissime persequatur? Sed quia nusquam possumus nisi in laude, decore, honestate utilia reperfre, propterea illa prima et summa habemus, utilitatis nomen non tam splendidum quam necessarium ducimus.
Quid est igitur, dixerit quis, in jure rurando? Num iratum timemus Jovem? At hoc quidem commune est omnium philosophorum, non eorum modo, qui deum nihil habere ipsum negotii dicunt, nihil exhibere alteri, sed eorum etiam, qui deum semper agere aliquid et moliri volunt, numquam nec irasci deum nec nocere. Quid autem iratus Juppiter plus nocere potuisset, quam nocuit sibi ipse Regulus? Nulla igitur vis fuit religionis, quse tantam utilitatem perverteret.
An ne turpiter faceret? Primum minima de malis. Num igitur tantum mali turpitudo ista habebat,* quantum ille cruciatus? Deinde illud etiam apud Accium: RiM*A* Fregistin* fidem? ' N^que dedi neque do infideli cuiquam quamquam ab impio rege dicitur, luculente tamen dicitur.
Addunt etiam, quem ad modum nos dicamus videri quædam utilia, quæ non sint, sic se dicere videri quædam honesta, quæ non sint, " ut hoc ipsum videtur honestum, conservandi juris jurandi causa ad cruciatum revertisse; Sed fit non honestum, quia, quod per vim hostium esset actum, ratum esse non debuit*'
Addunt etiam, quicquid valde utile sit, id fieri bonestum, etiamsi antea non videretur.
Hæc fere contra Regulum. Sed prima quæque* videamus.
XXIX. " Non fuit Juppiter metuendus ne iratus noceret, qui neque irasci solet nec nocere."
Hæc quidem ratio non magis contra Reguli quam contra omne jus jur&ndum valet" Sed in Jure jurando non qui metus, sed quæ vis sit, debet intellegi; Est enim jus jurandum affirmatio religiosa; Quod autem affirmate quasi deo teste promiseris, id tenendum est. Lam enim non ad iram deorum, quæ nulla est, sed ad justitiam et ad fidem pertinet. Nam præclare Ennius:
Fides alma pta pinnis έΐ jus juranddm Jovis! Qui jus igitur jurandum violat, is Fidem violat, quam in Capitolio " vicinam Jovis optimi maximi," ut in Catonis oratione est, majores nostri esse voluerunt.
At enim ne iratus quidem Juppiter plus Regulo nocuisset, quam sibi nocuit ipse Regulus.
Certe, si nibil malum esset nisi dolere. Id autem non modo [non] summum malum, sed ne malum quidem esse maxima auctoritate philosophi affirmant Quorum quidem testem non mediocrem, sed haud scio an gravissimum Regulum nolite, quæso, vitu principem populi Romani, qui retinendi officii causa cruciatum subierit voluntarium?
Nam quod aiunt: " minima de malis," id est ut
382 Turpiter potius quam calamitose, au est ullum majus malum turpitudine? Quæ si in deformitate corporis habet aliquid offensionis, quanta illa depravatio et
Fœditas turpificati animi debet videri! Itaque nervosius qui ista disserunt, solum audent malum dicere id, quod turpe sit, qui autem remissius, ii tamen non dubitant summum malum dicere.
Nam illud quidem:
Ndque dedi neque do infideli cuiquam idcirco recte a poeta, quia, cum tractaretur Atreus,, personæ serviendum fuit Sed si hoc sibi sument, nullam esse fidem, quæ infideli data sit, videant, ne quæratur latebra periurio.
Est autem jus etiam bellicum fidesque juris jurandi sæpe cum hoste servanda.* Quod enim ita juratum est, ut mens conciperet fieri oportere, id servandum est; Quod aliter, id si non fecerit, nullum est periurium. Ut, si prædonibus pactum pro capite pretium non attuleris, nulla fraus sit,* ne si juratus quidem id non feceris; Nam pirata non est ex perduellium numero definitus, sed communis hostis omnium; Cum hoc nec fides debet nec jus jurandum esse commune.
Non enim falsum jurare periurare est, sed, quod
Luriivi lingua, mantem injuratam gero. Regulus vero non debuit condiciones pactionesque bellicas et hostiles perturbare periurio. Cum justo enim et legitimo hoste res gerebatur, adversus quem et totum jus fetiale et multa sunt jura communia. Quod ni ita esset, numquam claros viros senatus vinctos* hostibus dedidisset
XXX. At vero T. Veturius et Sp. Postumius cum iterum consules essent, quia, eum male pugnatum apud Caudium esset, legionibus nostris sub jugum missis pacem cum Samnitibus fecerant, dediti sunt iis; Injussu enim populi senatusque fecerant Eodem que tempore Ti. Numicius, Q. Mælius, qui tum tribuni pl. Erant, quod eorum auctoritate pax erat facta, dediti sunt, ut pax Samnitium repudiaretur; Atque hujus deditionis ipse Postumius, qui dedebatur, suasor et auctor fuit
Quod idem multis annis post C. Mancinus, qui, ut Numantinis, quibuscum sine senatus auctoritate fœdus fecerat, dederetur, rogationem suasit eam, quam
CICERO DE OFFICIIS L. Furius, Sex. Atilius ex senatus consulto ferebant; Qua accepta est hostibus deditus. Honestius hic quam Q. Pompeius, quo, cum in eadem causa esset, deprecante accepta lex non est. Hic ea, quæ videbatur utilitas, plus valuit quam honestas, apud superiores utilitatis species falsa ab honestatis auctoritate superata est.
At non debuit ratum esse, quod erat actum per vim. — Quasi vero forti viro vis possit adhiberi.
Cur igitur ad senatum proficiscebatur, cum præsertim de captivis dissuasurus esset?
Quod maximum in eo est, id reprehenditis. Non enim suo judicio stetit, sed suscepit causam, ut esset judicium senatus; Cui nisi ipse auctor fuisset, captivi profecto Pœnis redditi essent; Ita incolumis in patria Regulus restitisset. Quod quia patriæ non utile putavit, idcirco sibi honestum et sentire illa et pati credidit. Nam quod aiunt, quod valde utile sit, id fieri ho-
388 Nestum, inuno vero esse, non fieri. Est enim nihil utile, quod idem non honestum, nec, quia utile, honestum, sed, quia honestum, utile.
Quare ex muttis mirabilibus exemplis haud facile quis dixerit hoc exemplo aut laudabilius aut præstantius.
XXXI. Sed ex tota hac laude Reguli unum illud est admiratione dignum, quod captivos retinendos censuit. Nam quod rediit, nobis nunc mirabile videtur, illis quidem temporibus aliter facere non potuit; Itaque ista laus non est hominis, sed temporum. Nullum enim vinculum ad astringendam fidem jure jurando majores artius esse voluerunt. Id indicant leges in duodecim tabulis, indicant sacratæ, indicant fœdera, quibus etiam cum hoste devincitur fides, indicant notiones animadversionesque censorum, qui-nulta de re diligentius quam de jure jurando judicabant.
JL Manlio A. f., cura dictator fuisset, M. Pomponius tr. pi. Diem dixit, quod is paucos sibi dies ad dictaturam gerendam addidisset; Criminabatur etiara, quod Titum filium, qui postea est Torquatus appellatus, ab hominibus relegasset et ruri habitare jussissct *
390 Quod cum audivisset adulescens filius, negotium exhiberi, patri, accurrisse Romam et eum primo luci Pomponi domum venisse dicitur. Cui cum esset nuntiatum, qui illum iratum allaturum ad se aliquid contra patrem arbitraretur, surrexit e lectulo remotisque arbitris ad se adulescentem jussit venire. A t ille, ut ingressus est, confestim gladium destrinxit juravitque se illum statim interfecturum, nisi jus jurandum sibi dedisset se patrem missum esse facturum. Juravit hoc terrore coactus Pomponius; Rem ad populum detulit, docuit, cur sibi causa desistere necesse esset, Manlium missum feeit. Tantum temporibus illis jus jurandum valebat.
Atque hie T. Manlius is est, qui ad Anienem Galli, quem ab eo provocatus occiderat, torque detracto cognomen invenit, cujus tertio consulatu Latini ad Veserim fusi et fugati, magnus vir in primis et, qui perindulgens in patrem, idem acerbe severus in filium.
XXXII. Sed, ut laudandus Regulus in conservando jure jurando, sic decem illi, quos post Cannensem pugnam juratos ad senatum misit Hannibal se in castra redituros ea, quorum erant potiti Poeni, nisi de redimendis captivis impetravissent, si non redie-
392 Runt, vituperandi. De quibus non omnes uno modo; Nam Polybius, bonus auctor in primis, ex decem nobilissimis, qui tum erant missi, novem revertisse dicit re asenatu non impetrata; Unum ex decem, qui paulo post, quam erat egressus e castris, redisset, quasi aliquid esset oblitus, Romæ remansisse; Reditu enim in castra liberatum se esse jure jurando interpretabatur, non recte; Fraus enim astringit, non dissolvit periurium. Fuit igitur stulta calliditas perverse imitata prudentiam. Itaque decrevit senatus, ut ille veterator et callidus vinctus ad Hannibalem duceretur. Π 4 8 Sed illud maximum: octo hominum milia tenebat Hannibal, non quos in acie cepisset, aut qui periculo mortis diffugissent, sed qui relicti in castris fuissent a Paulo et a Varrone consulibus. Eos senatus non censuit redimendos, cum id parva pecunia fieri posset, ut esset insitum militibus nostris aut vincere aut emori. Qua quidem re audita fractum animum Hannibalis scribit idem, quod senatus populusque Romanus rebus afflictis tam excelso animo fuisset. Sic honestatis comparatione ea, quæ videntur utilia, vincuntur.
I 5 C. Acilius autem, qui Græce scripsit historiam, plures ait fuisse, qui in castra revertissent eadem
CICERO DE OFFICIIS fraude, ut jure jurando liberarentur, eosque a censoribus omnibus ignominiis notatos.
Sit jam hujus loci finis. Perspicuum est enim ea, quæ timido animo, humili, demisso fractoque fiant, quale fuisset Reguli factum, si aut de captivis, quod ipsi opus esse videretur, non quod rei publicæ, censuisset aut domi remanere voluisset, non esse utilia, quia sint flagitiosa, fœda, turpia.
XXXIII. Restat quarta pars, quæ decore, moderatione, modestia, continentia, temperantia continetur.
Potest igitur quicquam utile esse, quod sit huic talium virtutum choro contrarium? Atqui ab Aristippo Cyrenaici atque Annicerii philosophi nominati omne bonum in voluptate posuerunt virtutemque censuerunt ob eam rem esse laudandam, quod efficiens esset voluptatis. Quibus obsoletis floret Epicurus, ejusdem fere adiutor auctorque sententiæ. Cum his " viris equisque," ut dicitur, si honestatem tueri ac retinere sententia est, decertandum est.
Nam si non modo utilitas, sed vita omnis beata corporis firma constitutione eiusque constitutionis spe explorata, ut a Metrodoro scriptum est, continetur, certe hæc utilitas, et quidem summa (sic enim censent), cum honestate pugnabit. Nam ubi primum prudentiæ locus dabitur? An ut conquirat undique suavitates? Quam miser virtutis famulatus servientis voluptati! Quod autem munus prudentiæ? An legere intellegenter voluptates? Fac nihil isto esse jucundius, quid cogitari potest turpius?
Lam, qui dolorem summum malum dicat, apud eum quem habet locum fortitudo, quæ est dolorum laborumque contemptio? Quamvis enim multis locis dicat Epicurus, sicuti dicit, satis fortiter de dolore, tamen non id spectandum est, quid dicat, sed quid consentaneum sit ei dicere, qui bona voluptate terminaverit, mala dolore.
Et, si illum audiam, de continentia et temperantia dicit ille quidem multa multis locis, sed aqua hæret, ut aiunt; Nam qui potest temperantiam laudare is, qui ponat summum bonum in voluptate? Est enim temperantia libidinum inimica, libidines autem consectatrices voluptatis. 118 ' Atque in his tamen tribus generibus, quoquo modo possunt, non incallide tergiversantur; Prudentiam introducunt scientiam suppeditantem voluptates, depellentem dolores; Fortitudinem quoque aliquo modo expediunt, cum tradunt rationem neglegendæ
398 Mortis, perpetiendi doloris; Etiam temperantiam inducunt non facillime illi quidem, sed tamen quoquo modo possunt; Dicunt enim voluptatis magnitudinem doloris detractione liniri. Lu stitia vacillat vel jacet potius omnesque eæ virtutes, quæ in communitate cernuntur et in societate generis humani. Neque enim bonitas nec liberalitas nec comitas esse potest, non plus quam amicitia, si hæc non per se expetantur, sed ad voluptatem utilitatemve referantur.
Conferamus igitur in pauca.
Nam ut utilitatem nullam esse docuimus, quæ honestati esset contraria, sic omnem voluptatem dicimus honestati esse contrariam. Quo magis reprehendendos Callipbontem et Dinomachum indico, qui se dirempturos controversiam putaverunt, ai cum honestate voluptatem tamquam cum homine pecudem copulavissent. Non recipit istam conjunctionem honestas, aspernatur, repellit. Nec vero finis bonorum [et matorum],* qui simplex esse debet, ex dissimillimis rebus misceri et temperari potest. Sed de hoc (magna enim res est) alio loco pluribus; Nunc ad propositum.
Quem ad modum igitur, si quando ea, quæ videtur utilitas, honestati repugnat, diiudicanda res sit, satis est supra disputatum. Sin autem speciem utilitatis etiam voluptas habere dicetur, nulla potest esse ei
400 Quid voluptati, condimenti fortasse non nihil, utilitatis certe nihil habebit. Habes a patre munus, Marce fili, mea quidem sententia magnum, sed perinde erit, ut acceperis. Quamquam hi tibi tres libri inter Cratippi commentarios tamquam hospites erunt recipiendi; Sed, ut, si ipse venissem Athenas (quod quidem esset factum, nisi me e medio cursu clara voce patria revocasset), aliquando me quoque audires, sic, quoniam his voluminibus ad te profecta vox est mea, tribues iis temporis qnantum poteris, poteris autem, quantum voles. Cum vero intellexero te hoc scientiæ genere gaudere, tum et præsens tecum propediem, ut spero, et, dum aberis, absens loquar.
Vale igitur, mi Cicero, tibique persuade esse te quidem mihi carissimum, sed multo fore cariorem, si talibus monitis præceptisque lætabere.