M. Tullius Cicero: De Inventione

I. S et multum hoc mecum cogitavi, bonine an mali plus attulerit hominibus et civitatibus copia dicendi ac summum eloquentiæ studium. Nam cum et nostræ rei publicæ detrimenta considero et maximarum civitatum veteres animo calamitates colligo, non minimam video per disertissimos homines invectam partem incommodorum; Cum autem res ab nostra memoria propter vetustatem remotas ex litterarum monumentis repetere instituo, multas urbes constitutas, plurima bella restincta, firmissimas societates, sanctissimas amicitias intellego cum animi ratione tum facilius eloquentia comparatas. Ac me quidem diu cogitantem ratio ipsa in hanc potissimum sententiam ducit, ut existimem sapientiam sine eloquentia parum prodesse civitatibus, eloquentiam vero sine sapientia nimium obesse plerumque, prodesse honestissimis studiis rationis et offici consumit omnem operam in exercitatione dicendi, is inutilis sibi, perniciosus patriæ civis alitur; Qui vero ita sese armat eloquentia, ut non oppugnare commoda patriæ, sed pro his propugnare possit, is mihi vir et suis et publicis rationibus utilissimus atque amicissimus civis fore videtur.

Ac si volumus hujus rei quæ vocatur eloquentia, sive artis sive studi sive exercitationis cujusdam sive facultatis ab natura profectæ considerare principium, reperiemus id ex honestissimis causis natum atque optimis rationibus profectum. II. Nam fuit quoddam tempus cum in agris homines passim bestiarum modo vagabantur et sibi victu fero vitam propagabant, nec ratione animi quicquam, sed pleraque viribus corporis administrabant; Nondum divinæ religionis, non humani offici ratio colebatur, nemo nuptias viderat legitimas, non certos quisquam aspexerat liberos, non, jus æquabile quid utilitatis haberet, acceperat. Ita propter errorem atque inscientiam cæca ac temeraria dominatrix animi cupiditas ad se explendam viribus corporis abutebatur, perniciosissimis satellitibus.

Quo tempore quidam magnus videlicet vir et sapiens cognovit quæ materia esset et quanta ad maximas res opportunitas in animis inesset hominum, si quis eam posset elicere et præcipiendo meliorem reddere; Qui dispersos homines in agros et in tectis silvestribus abditos ratione quadam compulit unum in locum et congregavit et eos in unam quamque rem inducens utilem atque honestam primo propter insolentiam reclamantes, deinde propter rationem atque orationem studiosius audientes ex feris et immanibus mites reddidit et mansuetos.

Ac mihi quidem videtur hoc nec tacita nec inops dicendi sapientia perficere potuisse ut homines a consuetudine subito converteret et ad diversas rationes vitæ traduceret. Age vero, urbibus constitutis, ut fidem colere et justitiam retinere discerent et aliis parere sua voluntate consuescerent ac non modo labores excipiendos communis commodi causa, sed etiam vitam amittendam existimarent, qui tandem fieri potuit, nisi homines ea quæ ratione invenissent eloquentia persuadere potuissent? Profecto nemo nisi gravi ac suavi commotus oratione, cum viribus plurimum posset, ad jus voluisset sine vi descendere, ut inter quos posset excellere, cum eis se pateretur æquari et sua voluntate a jucundissima consuetudine recederet quæ præsertim jam naturæ vim obtineret propter vetustatem.

Ac primo quidem sic et nata et progressa longius eloquentia videtur et item postea maximis in rebus pacis et belli cum summis hominum utilitatibus esse versata; Postquam vero commoditas quædam, prava virtutis imitatrix, sine ratione offici, dicendi copiam consecuta est, tum ingenio freta malitia pervertere urbes et vitas hominum labefactare assuevit.

III. Atque hujus quoque exordium mali, quoniam principium boni diximus, explicemus. Veri simillimum mihi videtur quodam tempore neque in publicis rebus infantes et insipientes homines solitos esse versari nec vero ad privatas causas magnos ac disertos homines accedere, sed cum a summis viris maximæ res administrarentur, arbitror alios fuisse non incallidos homines qui ad parvas controversias privatorum accederent. Quibus in controversiis cum sæpe a mendacio contra verum stare homines consuescerent, dicendi assiduitas induit audaciam, ut necessario superiores illi propter injurias civium resistere audacibus et opitulari suis quisque necessariis cogeretur. Itaque cum in dicendo sæpe par, nonnunquam etiam superior, visus esset is qui omisso studio sapientiæ nihil sibi præter eloquentiam comparasset, fiebat ut et multitudinis et suo judicio dignus qui rem publicam gereret videretur. Hinc nimirum non injuria, cum ad gubernacula rei publicæ temerarii atque audaces homines accesserant, maxima ac miserrima nausi ssimi, quasi ex aliqua turbida tempestate in portum, sic ex seditiosa ac tumultuosa vita se in studium aliquod traderent quietum. Quare mihi videntur postea cetera studia recta atque honesta per otium concelebrata ab optimis enituisse, hoc vero aplerisque eorum desertum obsolevisse tempore quo multo vehementius erat retinendum et studiosius adaugendum. Nam quo indignius rem honestissimam et rectissimam violabat stultorum et improborum temeritas et audacia summo cum rei publicæ detrimento, eo studiosius et illis resistendum fuit et rei publicæ consulendum.

IV. Quod nostrum illum non fugit Catonem neque Lælium neque Africanum neque eorum, ut vere dicam, discipulos Gracchos Africani nepotes: 1 quibus in hominibus erat summa virtus et summa virtute amplificata auctoritas et, quæ et his rebiis ornamento et rei publicæ præsidio esset, eloquentia. Quare meo quidem animo nihilo minus eloquentiæ studendum est, etsi ea quidam et privatim et publice abutuntur; Sed eo quidem vehementius, ne mali magno cum detrimento bonorum et communi omnium pernicie plurimum possint; Cum præsertim hoc sit unum, quod ad omnes res et privatas et publicas maxime pertineat, hoc tuta, hoc honesta, hoc illustris, hoc eodem vita jucunda fiat. Nam hinc ad rem publicam plurima commoda veniunt, si moderatrix omnium rerum præsto est sapientia; Hinc ad ipsos qui eam adepti sunt laus, honos, dignitas confluit; Hinc amicis quoque eorum certissimum et tutissimum præsidium comparatur. Ac mihi quidem videntur homines, cum multis rebus humiliores et infirmiores sint, hac re maxime bestiis præstare, quod loqui possunt. Quare præclarum mihi quiddam videtur adeptus is qui qua re homines bestiis præstent ea in re hominibus ipsis antecellat. Hoc si forte non natura modo neque exercitatione conficitur, verum etiam artificio quodam comparatur, non alienum est videre, quæ dicant ei qui quædam ejus rei præcepta nobis reliquerunt.

Sed antequam de præceptis oratoriis dicimus, videtur dicendum de genere ipsius artis, de officio, de fine, de materia, de partibus. Nam his rebus cognitis facilius et expeditius animus unius cujusque ipsam rationem ac viam artis considerare poterit.

V. Civilis quædam ratio est, quæ multis et magnis ex rebus constat. Ejus quædam magna et ampla * I, pars est artificiosa eloquentia quam rhetoricam vocant. Nam neque cum eis sentimus qui civilem scientiam eloquentia non putant indigere, et ab eis qui eam putant omnem rhetoris vi et artificio contineri magnopere dissentimus. Quare hanc oratoriam facultatem in eo genere ponemus, ut eam civilis scientiæ partem esse dicamus. Officium autem ejus facultatis videtur esse dicere apposite ad persuasionem; Finis persuadere dictione. Inter officium et finem hoc interest quod in officio quid fieri, in fine quid effici conveniat consideratur. Ut medici officium dicimus esse curare ad sanandum apposite, finem sanare curatione, item, oratoris quid officium et quid finem esse dicamus, intellegimus, cum id quod facere debet officium esse dicimus, illud cujus causa facere debet finem appellamus.

Materiam artis eam dicimus in qua omnis ars et ea facultas quæ conficitur ex arte versatur. Ut si medicinæ materiam dicamus morbos ac vulnera, quod in his omnis medicina versetur, item, quibus in rebus versatur ars et facultas oratoria, eas res materiam artis rhetoricæ nominamus. Has autem res alii plures, alii pauciores existimarunt. Nam Gorgias Leontinus, antiquissimus fere rhetor, omnibus de rebus oratorem optime posse dicere existimavit. Hic infinitam et immensam huic artificio materiam subicere videtur. Aristoteles autem, qui huic arti plurima adiura enta atque ornamenta subministravit, tribus in generibus rerum versari rhetoris officium putavit, demonstrativo, deliberativo, judiciali. Demonstrativum est quod tribuitur in alicujus certæ personæ laudem aut vituperationem; Deliberativum, quod positum in disceptatione civili habet in se sententiæ dictionem; Judiciale, quod positum in judicio habet in se accusationem et defensionem aut petitionem et recusationem. Et, quemadmodum nostra quidem fert opinio, oratoris ars et facultas in hac materia tripertita versari existimanda est.

VI. Nam Hermagoras quidem nec quid dicat attendere nec quid polliceatur intellegere videtur, qui oratoris materiam in causam et in quæstionem dividat, causam esse dicat rem quæ habeat in se controversiam in dicendo positam cum personarum certarum interpositione; Quam nos quoque oratori dicimus esse attributam (nam tres eas partes, quas ante diximus, supponimus, judicialem, deliberativam, demonstrativam).

Quæstionem autem eam appellat quæ habeat in se controversiam in dicendo positam sine certarum personarum interpositione, ad hunc modum: " Ecquid sit bonum præter honestatem?" " Verine sint sensus? " A Quæ sit mundi forma? " " Quæ sit solis magnitudo?" Quas quæstiones procul ab oratoris officio remotas facile omnes intellegere existimamus. Nam quibus in rebus summa ingenia gimus, eas sicut aliquas parvas res oratori attribuere magna amentia videtur.

Quodsi magnam in his Hermagoras habuisset facultatem studio et disciplina comparatam, videretur fretus sua scientia falsum quiddam constituisse de oratoris artificio et non quid ars, sed quid ipse posset, exposuisse. Nunc vero ea vis est in homine, ut ei multo rhetoricam citius quis ademerit quam philosophiam concesserit: neque eo, quod ejus ars quam edidit, mihi mendosissime scripta videatur; Nam satis in ea videtur ex antiquis artibus ingeniose et diligenter electas res collocasse et nonnihil ipse quoque novi protulisse; Verum oratori minimum est de arte loqui, quod hic fecit, multo maximum ex arte dicere, quod eum minime potuisse omnes videmus.

VII. Quare materia quidem nobis rhetoricæ videtur artis ea quam Aristoteli visam esse diximus; Partes autem eæ quas plerique dixerunt, inventio, dispositio, elocutio, memoria, pronuntiatio. Inventio est excogitatio rerum verarum aut veri similium quæ causam probabilem reddant; Dispositio est rerum inventarum in ordinem distributio; Elocutio est idoneorum verborum ad inventionem accommodatio; Memoria est firma animi rerum ac verborum * perceptio; Pronuntiatio est ex rerum et verborum dignitate vocis et corporis moderatio.

Nunc his rebus breviter constitutis eas rationes quibus ostendere possimus genus et finem et officium hujus artis aliud in tempus differemus. Nam et multorum verborum indigent et non tanto opere ad artis descriptionem et præcepta tradenda pertinent. Eum autem qui artem rhetoricam scribat de duabus reliquis rebus, materia artis ac partibus, scribere oportere existimamus. Ac mihi quidem videtur conjuncte agendum de materia ac partibus. Quare inventio, quæ princeps est omnium partium, potissimum in omni causarum genere, qualis debeat esse, consideretur.

VIII. Omnis res quæ habet in se positam in dictione ac disceptatione aliquam controversiam, aut facti aut nominis aut generis aut actionis continet quæstionem. Eam igitur quæstionem ex qua causa nascitur constitutionem appellamus. Constitutio est prima conflictio causarum ex depulsione intentionis profecta, hoc modo: " Fecisti." " Non feci," aut: " lure feci." Cum facti controversia est, quoniam conjecturis causa firmatur, constitutio conjecturalis appellatur. Cum autem nominis, quia vis vocabuli definienda verbis est, constitutio definitiva nominatur. Cum vero qualis res sit quæritur, quia et de vi et de genere negoti controversia est, constitutio generalis vocatur. At cum causa ex eo pendet, quia non aut is agere videtur quem oportet, aut non cum eo quicum oportet, aut non apud quos, quo tempore, qua lege, quo crimine, qua pœna oportet, translativa dicitur constitutio, quia actio translationis et commutationis indigere videtur. Atque harum aliquam in omne causæ genus incidere necesse est. Nam in quam rem non inciderit, in ea nihil esse poterit controversiæ; Quare eam ne causam quidem convenit putari.

Ac facti quidem controversia in omnia tempora potest tribui. Nam quid factum sit potest quæri, hoc modo: Occideritne Aiacem Ulixes; Et quid fiat, hoc modo: Bonone animo sint erga populum Romanum Fregellani; Et quid futurum sit, hoc modo: Si Karthaginem reliquerimus incolumem, num quid sit incommodi ad rem publicam perventurum.

Nominis est controversia, cum de facto convenit et quæritur, id quod factum est quo nomine appelletur. Quo in genere necesse est ideo nominis esse controversiam, quod de re ipsa non conveniat; Non quod de facto non constet, sed quod id quod factum sit aliud alii videatur esse et idcirco alius alio nomine id appellet. Quare in ejusmodi generibus definienda res erit verbis et breviter describenda, ut, si quis sacrum ex privato surripuerit, utrum fur an sacrilegus sit judicandus. Nam id cum quæritur, necesse erit definire utrumque, quid sit fur, quid sacrilegus, et sua descriptione ostendere alio nomine illam rem de qua agitur appellari oportere atque adversarii dicunt.

IX. Generis est controversia, cum et quid factum sit convenit, et quo id factum nomine appellari oporteat constat et tamen quantum et cujusmodi et omnino quale sit quæritur, hoc modo: Justum an iniustum, utile an inutile, et omnia in quibus, quale sit id quod factum est, quæritur sine ulla nominis controversia. Huic generi Hermagoras partes quattuor supposuit, deliberativam, demonstrativam, juridicialem, negotialem. Quod ejus, ut nos putamus, non mediocre peccatum reprehendendum videtur, verum brevi, ne aut si taciti præterierimus, sine causa non secuti putemur, aut si diutius in hoc constiterimus, moram atque impedimentum reliquis præceptis intulisse videamur.

Si deliberatio et demonstratio genera sunt causarum, non possunt recte partes alicujus generis causæ putari. Eadem enim res alii genus esse, alii pars potest, eidem genus esse et pars non potest. Deliberatio autem et demonstratio genera sunt * causarum. Nam aut nullum causæ genus est aut judiciale solum aut et judiciale et demonstrativum et deliberativum. Nullum dicere causæ esse genus, cum causas esse multas dicat et in eas præcepta det, amentia est; Unum judiciale autem solum esse qui potest, cum deliberatio et demonstratio neque ipsæ similes inter se sint et ab judiciali genere plurimum dissideant et suum quæque finem habeat quo referri debeat? Relinquitur ergo ut omnia tria genera sint causarum. Deliberatio et demonstratio non possunt recte partes alicujus generis causæ putari. Male igitur eas generalis constitutionis partes esse dixit.

X. Quodsi generis causæ partes non possunt recte putari, multo minus recte partis causæ partes putabuntur. Pars autem causæ est constitutio omnis, non enim causa ad constitutionem, sed constitutio ad causam accommodatur. At demonstratio et deliberatio generis causæ partes non possunt recte putari quod ipsa sunt genera; Multo igitur minus recte partis ejus quæ hic dicitur partes putabuntur. Deinde si constitutio et ipsa et pars ejus quælibet intentionis depulsio est, quæ intentionis depulsio non est, ea nec constitutio nec pars constitutionis est; At si, quæ intentionis depulsio non est, ea nec constitutio nec pars constitutionis est, deliberatio et demon depulsio est, deliberatio et demonstratio neque constitutio neque pars constitutionis est. Placet autem ipsi constitutionem intentionis esse depulsionem; Placeat igitur oportet demonstrationem et deliberationem non esse constitutionem nec partem constitutionis. Atque hoc eodem urguebitur, sive constitutionem primam causæ accusatoris confirmationem dixerit sive defensoris primam deprecationem; Nam eum eadem omnia incommoda sequentur.

Deinde conjecturalis causa non potest simul ex eadem parte eodem in genere et conjecturalis esse et definitiva. Nec definitiva causa potest simul ex eadem parte eodem in genere et definitiva esse et translativa. Et omnino nulla constitutio nec pars constitutionis potest simul et suam habere et alterius in se vim continere, ideo quod una quæque ex se et ex sua natura simpliciter consideratur; Altera assumpta numerus constitutionum duplicatur, non vis constitutionis augetur. At deliberativa causa simul ex eadem parte eodem in genere et conjecturalem et generalem et definitivam et translativam solet habere constitutionem et unam aliquam et plures nonnunquam. Ergo ipsa neque constitutio est nec pars constitutionis. Idem in demonstratione solet usu venire. Genera

XI. Hæc ergo constitutio, quam generalem nominamus, partes videtur nobis duas habere, juridicialem et negotialem. Juridicialis est in qua æqui et recti natura aut præmi aut pœnæ ratio quæritur; Negotialis, in qua, quid juris ex civili more et æquitate sit, consideratur; Cui diligentiæ præesse apud nos jure consulti existimantur. Ac juridicialis quidem ipsa in duas tribuitur partes, absolutam et assumptivam. Absoluta est quæ ipsa in se continet juris et injuriæ quæstionem; Assumptiva, quæ ipsa ex se nihil dat firmi ad recusationem, foris autem aliquid defensionis assumit. Ejus partes sunt quattuor, concessio, remotio criminis, relatio criminis, comparatio. Concessio est cum reus non id quod factum est defendit, sed ut ignoscatur postulat. Hæc in duas partes dividitur, purgationem et deprecationem. Purgatio est cum factum conceditur, culpa removetur. Hæc partes habet tres, imprudentiam, casum, necessitatem. Deprecatio est cum et peccasse et consulto peccasse reus se confitetur et tamen ut ignoscatur postulat; Quod genus perraro potest accidere. Remotio criminis est cum id crimen quod infertur ab se et ab sua culpa et potestate 3 in alium reus removere conatur. Id dupliciter fieri poterit, si aut causa aut factum in alium transferetur. Causa transfertur, cum aliena dicitur vi et potestate factum; Factum autem, cum alius aut debuisse aut potuisse facere dicitur. Relatio criminis est cum ideo jure factum dicitur, quod aliquis ante injuria lacessierit. Comparatio est cum aliud aliquod factum rectum aut utile contenditur, quod ut fieret, illud quod arguitur dicitur esse commissum.

In quarta constitutione, quam translativam nominamus, ejus constitutionis est controversia, cum aut quem aut quicum aut quomodo aut apud quos aut quo jure aut quo tempore agere oporteat quæritur aut omnino aliquid de commutatione aut infirmatione actionis agitur. Hujus constitutionis Hermagoras inventor esse existimatur, non quo non usi sint ea veteres oratores sæpe multi, sed quia non animadverterunt artis scriptores eam superiores nec rettulerunt in numerum constitutionum. Post autem ab hoc inventam multi reprehenderunt, quos non tam imprudentia falli putamus (res enim perspicua est) quam invidia atque obtrectatione quadam impediri.

XII. Et constitutiones quidem et earum partes exposuimus; Exempla autem cujusque generis tum commodius exposituri videamur cum in unum quodque eorum argumentorum copiam dabimus. Nam argumentandi ratio dilucidior erit cum et ad genus et ad exemplum causæ statim poterit accommodari. *

Constitutione causæ reperta statim placet considerare utrum causa sit simplex an juncta; Et si juncta erit, utrum sit ex pluribus quæstionibus juncta an ex aliqua comparatione. Simplex est quæ absolutam in se continet unam quæstionem, hoc modo: " Corinthiis bellum indicamus an non? " Conjuncta, ex pluribus quæstionibus in qua plura quæruntur, hoc pacto: " Utrum Karthago diruatur an Kartha comparatione, in qua per contentionem, utrum potius aut quid potissimum sit quæritur, ad hunc modum: " Utrum exercitus in Macedoniam contra Philippum mittatur qui sociis sit auxilio, an teneatur in Italia ut quam maximæ contra Hannibalem copiæ sint."

Deinde considerandum est, in ratione an in scripto sit controversia. Nam scripti controversia est ea quæ ex scriptionis genere nascitur. XIII. Ejus autem genera, quæ separata sunt a constitutionibus, quinque sunt. Nam tum verba ipsa videntur cum sententia scriptoris dissidere, tum inter se duæ leges aut plures discrepare, tum id quod scriptum est duas aut plures res significare; Tum ex eo quod scriptum est aliud quod non scriptum est inveniri; Tum vis verbi quasi in definitiva constitutione, in quo posita sit, quæri. Quare primum genus de scripto et sententia, secundum ex contrariis legibus, tertium ambiguum, quartum ratiocinativum, quintum definiti-

Vum nominamus. Ratio est autem, cum omnis quæstio non in scriptione, sed in aliqua argumentatione consistit.

Ac tum, considerato genere causæ, cum simplexne an juncta sit intellexeris et scripti an rationis habeat controversiam videris, deinceps erit videndum, quæ quæstio, quæ ratio, quæ judicatio, quod firmamentum causæ sit; Quæ omnia a constitutione proficiscantur oportet. Quæstio est ea quæ ex conflictione causarum gignitur controversia, hoc modo: " Non jure fecisti." " Lure feci.*' Causarum autem est conflictio in qua constitutio constat. Ex ea igitur nascitur controversia quam quæstionem dicimus hæc: " Jurene fecerit? " Ratio est ea quæ continet causam, quæ si sublata sit, nihil in causa controversiæ relinquatur, hoc modo, ut docendi causa in facili et pervulgato exemplo consistamus: Orestes si accusetur matrici di, nisi hoc dicat " Jure feci, illa enim patrem meum occiderat," non habet defensionem. Qua ratione sublata omnis controversia quoque sublata sit. Ergo ejus causæ ratio est, quod illa Agamemnonem occiderit. Judicatio est quæ ex infirmatione et confirmatione rationis nascitur controversia. Nam sit ea nobis exposita ratio quam paulo ante exposuimus: " Illa enim meum," inquit, " patrem occiderat." " At non," inquiet adversarius, " abs te filio matrem necari oportuit; Potuit enim sine tuo scelere illius factum puniri." XIV. Ex hac diductione rationis illa summa nascitur controversia quam judicationem appellamus. Ea est hujusmodi: Rectumne fuerit ab Oreste matrem occidi cum illa Orestis patrem occidisset.

Firmamentum est firmissima argumentatio defensoris et appositissima ad judicationem: ut si velit Orestes dicere ejusmodi animum matris suæ fuisse in patrem suum, in se ipsum ac sorores, in regnum, in famam generis et familiæ, ut ab ea pœnas liberi sui potissimum petere debuerint.

Et in ceteris quidem constitutionibus ad hunc modum judicationes reperiuntur; In conjecturali autem constitutione, quia ratio non est (factum enim non conceditur), non potest ex diductione rationis nasci judicatio. Quare necesse est eandem esse quæstionem et judicationem: factum est, non est factum, factumne sit? Quot autem in causa constitutiones aut earum partes erunt, totidem necesse erit quæstiones, rationes, judicationes, firmamenta reperiri.

Tum his omnibus in causa repertis denique singulæ partes totius causæ considerandæ sunt. Nam non ut quidque dicendum primum est, ita primum animadvertendum videtur; Ideo quod illa quæ prima *

Nunc quoniam exordium princeps debet esse, nos quoque primum in rationem exordiendi præcepta

Dabimus. XV. Exordium est oratio animum auditoris idonee comparans ad reliquam dictionem; Quod eveniet si eum benivolum, attentum, docilem confecerit. Quare qui bene exordiri causam volet eum necesse est genus suæ causæ diligenter ante cognoscere. Genera causarum quinque sunt: honestum, admirabile, humile, anceps, obscurum. Honestum causæ genus est cui statim sine oratione nostra favet auditoris animus; Admirabile, aquo est alienatus animus eorum, qui audituri sunt; Humile, quod neglegitur ab auditore et non magnopere attendendum videtur; Anceps, in quo aut judicatio dubia est aut causa et honestatis et turpitudinis particeps, ut et benivolentiam pariat et offensionem; Obscurum, in quo aut tardi auditores sunt aut difficilioribus ad * * cognoscendum negotiis causa est implicata. Quare cum tam diversa sint genera causarum, exordiri quoque dispari ratione in uno quoque genere necesse est. Igitur exordium in duas partes dividitur, principium et insinuationem. Principium est oratio perspicue et protinus perficiens auditorem benivolum aut docilem aut attentum. Insinuatio est oratio quadam dissimulatione et circumitione obscure subiens auditoris animum.

In admirabili genere causæ, si non omnino infesti auditores erunt, principio benivolentiam comparare licebit. Sin erunt vehementer abalienati, confugere necesse erit ad insinuationem. Nam ab iratis si perspicue pax et benivolentia petitur, non modo ea non invenitur, sed augetur atque inflammatur odium. In humili autem genere causæ contemptionis tollendæ causa necesse est attentum efficere auditorem. Anceps genus causæ si dubiam judicationem habebit, ab ipsa judicatione exordiendum est. Sin autem partem turpitudinis, partem honestatis habebit, benivolentiam captare oportebit, ut in genus honestum causa translata videatur. Cum autem erit honestum causæ genus, vel præteriri principium poterit vel, si commodum fuerit, aut a narratione incipiemus aut a lege aut ab aliqua firmissima ratione nostræ dictionis; Sin uti principio placebit, benivolentiæ partibus obscuro causæ genere per principium dociles auditores efficere oportebit.

Nunc quoniam quas res exordio conficere oporteat dictum est, reliquum est ut ostendatur quibus quæque rationibus res confici possit.

Benivolentia quattuor ex locis comparatur: ab nostra, ab adversariorum, ab judicum persona, a causa. Ab nostra, si de nostris factis et officiis sine arrogantia dicemus; Si crimina illata et aliquas minus honestas suspiciones iniectas diluemus; Si, quæ incommoda acciderint aut quæ instent difficultates, proferemus; Si prece et obsecratione humili ac supplici utemur. Ab adversariorum autem, si eos aut in odium aut in invidiam aut in contemptionem adducemus. In odium ducentur si quod eorum spurce, superbe, crudeliter, malitiose factum proferetur; In invidiam, si vis eorum, potentia, divitiæ, cognatio, proferentur atque eorum usus arrogans et intolerabilis, ut his rebus magis videantur quam causæ suæ confidere; In contemptionem adducentur si eorum inertia, neglegentia, ignavia, desidiosum studium et luxuriosum otium proferetur. Ab auditorum persona benivolentia captabitur si res ab eis fortiter, sapienter, mansuete gestæ proferentur, ut ne qua assentatio nimia significetur, si de eis quam honesta existimatio quantaque eorum judici et auctoritatis exspectatio sit ostendetur; Ab rebus, si nostram causam laudando extollemus, adversariorum causam per contemptionem deprimemus.

Attentos autem faciemus si demonstrabimus ea quæ dicturi erimus magna, nova, incredibilia esse, aut ad omnes aut ad eos qui audient, aut ad aliquos illustres homines aut ad deos immortales aut ad summam rem publicam pertinere; Et si pollicebimur nos brevi nostram causam demonstraturos atque exponemus judicationem aut judicationes si plures erunt. Dociles auditores faciemus si aperte et breviter summam causæ exponemus, hoc est, in quo consistat controversia. Nam et, cum docilem velis facere, simul attentum facias oportet. Nam is est maxime docilis qui attentissime est paratus audire.

Si causæ turpitudo contrahit offensionem aut pro eo homine in quo offenditur alium hominem qui diligitur interponi oportet; Aut pro re in qua offenditur" aliam rem quæ probatur; Aut pro re hominem aut pro homine rem, ut ab eo quod odit ad id quod diligit auditoris animus traducatur; Et dissimulare te id defensurum quod existimeris; Deinde, cum jam mitior factus erit auditor, ingredi pedetemptim in defensionem et dicere ea quæ indignentur adversarii tibi quoque indigna videri: deinde, cum lenieris eum qui audiet, demonstrare nihil eorum ad te pertinere et negare quicquam de adversariis esse dicturum, neque hoc neque illud, ut neque aperte lædas eos qui diliguntur, et tamen id obscure faciens, quoad possis, alienes ab eis auditorum voluntatem; Et aliquorum judicium simili de re aut auctoritatem proferre imitatione dignam; Deinde eandem aut consimilem aut majorem aut minorem agi rem in præsenti demonstrare.

Sin oratio adversariorum fidem videbitur auditoribus fecisse — id quod ei qui intelliget quibus rebus fides fiat facile erit cognitu — oportet aut de eo quod adversarii firmissimum sibi putarint et maxime ei qui audient probarint, primum te dicturum polliceri, aut ab adversari dicto exordiri et ab eo potissimum quod primum dicas aut cui potissimum loco respondeas, cum admiratione. Nam auditor cum eum quem adversarii perturbatum putavit oratione videt animo firmissimo contra dicere paratum, plerumque se potius temere assensisse quam illum sine causa confidere arbitratur. Sin auditoris studium defatigatio abalienavit a causa, te brevius quam paratus fueris esse dicturum commodum est polliceri; Non imitaturum adversarium.

Sin res dabit, non inutile est ab aliqua re nova aut ridicula incipere aut ex tempore quæ nata sit, quod genus strepitu acclamatione; Aut jam parata, quæ vel apologum vel fabulam vel aliquam contineat irrisionem; Aut si rei dignitas adimet jocandi facultatem, aliquid triste, novum, horribile statim non incommodum est inicere. Nam, ut cibi satietas et fastidium aut subamara aliqua re relevatur aut dulci mitigatur, sic animus defessus audiendo aut admiratione integratur aut risu novatur.

XVIII. Ac separatim quidem quæ de principio et de insinuatione dicenda videbantur hæc fere sunt; Nunc quidem brevi communiter de utroque præcipiendum ridetur.

Exordium sententiarum et gravitatis plurimum dignitatem in se continere, propterea quod id optime faciendum est quod oratorem auditori maxime commendat; Splendoris et festivitatis et concinnitudinis minimum, propterea quod ex his suspicio quædam apparationis atque artificiosæ diligentiæ nascitur, quæ maxime orationi fidem, oratori adimit auctoritatem.

Vitia vero hæc sunt certissima exordiorum quæ summopere vitare oportebit: vulgare, commune, commutabile, longum, separatum, translatum, contra præcepta. Vulgare est quod in plures causas potest accommodari, ut convenire videatur. Commune, quod nihilo minus in hanc, quam in contrariam partem causæ, potest convenire. Commutabile, quod ab adversario potest leviter mutatum ex contraria parte dici. Longum est quod pluribus verbis aut sententiis ultra quam satis est producitur. Separatum, quod non ex ipsa causa ductum est nec sicut aliquod membrum annexum orationi. Translatum est quod aliud conficit quam causæ genus postulat: ut si qui docilem faciat auditorem, cum benivolentiam causa desideret, aut si principio utatur, cum insinuationem res postulet. Contra præcepta est quod nihil eorum efficit quorum causa de exordiis præcepta traduntur; Hoc est, quod eum qui audit neque benivolum neque attentum neque docilem efficit, aut, quo nihil profecto pejus est, ut contra sit, facit. Ac de exordio quidem

XIX. Narratio est rerum gestarum aut ut gestarum expositio. Narrationum genera tria sunt: unum genus est in quo ipsa causa et omnis ratio controversiæ continetur; Alterum" in quo digressio aliqua extra causam aut criminationis aut similitudinis aut delectationis non alienæ ab eo negotio quo de agitur aut amplificationis causa interponitur. Tertium genus est remotum a civilibus causis quod delectationis causa non inutili cum exercitatione dicitur et scribitur. Ejus partes sunt duæ" quarum altera in negotiis, altera in personis maxime versatur. Ea quæ in negotiorum expositione posita est tres habet partes: fabulam, historiam, argumentum. Fabula est in qua nec veræ nec veri similes res continentur, cujusmodi est:

Angues ingentes alites" juncti jugo... Historia est gesta res, ab ætatis nostræ memoria remota; Quod genus:

Appius indixit Karthaginiensibus bellum. Argumentum est ficta res, quæ tamen fieri potuit. Hujusmodi apud Terentium:

Nam is postquam excessit ex ephebis... Illa autem narratio quæ versatur in personis ejusmodi est, ut in ea simul cum rebus ipsis personarum sermones et animi perspici possint, hoc modo:

Venit ad me sæpe clamans: Quid agis, Micio?

Cur perdis adulescentem nobis? Cur amat?

Cur potat? Cur tu his rebus sumptum suggeris?

Vestitu nimio indulges, nimium ineptus es.

Nimium ipse est durus præter æquumque et

Bonum. Hoc in genere narrationis multa debet inesse festivitas confecta ex rerum varietate, animorum dissimilitudine, gravitate, lenitate, spe, metu, suspicione, desiderio, dissimulatione, errore, misericordia, fortunæ commutatione, insperato incommodo, subita lætitia, jucundo exitu rerum. Verum hæc ex eis quæ postea de elocutione præcipientur ornamenta sumentur.

XX. Nunc de narratione ea quæ causæ continet expositionem dicendum videtur. Oportet igitur eam tres habere res: ut brevis, ut aperta, ut probabilis sit. Brevis erit, si unde necesse est inde initium sumetur et non ab ultimo repetetur, et si, cujus rei satis erit summam dixisse, ejus partes non dicentur — nam sæpe satis est quid factum sit dicere, ut ne narres quemadmodum sit factum — et si non longius, quam quo opus est, in narrando procedetur, et si nullam in rem aliam transibitur; Et si ita dicetur, ut nonnunquam ex eo quod dictum est id quod non est dictum intellegatur; Et si non modo id quod obest verum etiam id quod nec obest nec adiuvat præteribitur; Et si semel unum quidque dicetur; Et si non ab eo quo in proxime desitum erit deinceps incipietur. Ac multos imitatio brevitatis decipit, ut, curo se breves putent esse, longissimi sint; Cum dent operam ut res multas brevi dicant, non ut omnino paucas res dicant et non plures quam necesse sit. Nam plerisque breviter videtur dicere qui ita dicit: " Accessi ad ædes. Puerum vocavi. Respondit. Quæsivi dominum. Domi negavit esse." Hic, tametsi tot res brevius non potuit dicere, tamen quia satis fuit dixisse: *' Domi negavit esse," fit rerum multitudine longus. Quare hoc quoque in genere vitanda est brevitatis imitatio et non minus rerum non necessariarum quam verborum multitudine supersedendum est.

Aperta autem narratio poterit esse, si ut quidque primum gestum erit ita primum exponetur, et rerum ac temporum ordo servabitur, ut ita narrentur ut gestæ res erunt aut ut potuisse geri videbuntur. Hic erit considerandum ne quid perturbate, ne quid contorte dicatur, ne quam in aliam rem transeatur, ne ab ultimo repetatur, ne ad extremum prodeatur, ne quid quod ad rem pertineat prætereatur; Et omnino quæ præcepta de brevitate sunt hoc quoque in genere longitudine magis quam obscuritate narrationis. Ac verbis quoque dilucidis utendum est; Quo de genere dicendum est in præceptis elocutionis.

XXI. Probabilis erit narratio, si in ea videbuntur inesse ea quæ solent apparere in veritate; Si personarum dignitates servabuntur; Si causæ factorum exstabunt; Si fuisse facultates faciendi videbuntur; Si tempus idoneum, si spati satis, si locus opportunus ad eandem rem qua de re narrabitur fuisse ostendetur; Si res et ad eorum qui agent naturam et ad vulgi morem et ad eorum qui audient opinionem accommodabitur. Ac veri quidem similis ex his rationibus esse poterit. Illud autem præterea considerare oportebit, ne, aut cum obsit narratio aut cum nihil prosit, tamen interponatur; Aut non loco aut non, quemadmodum causa postulet, narretur. Obest tum, cum ipsius rei gestæ expositio magnam excipit offensionem quam argumentando et causam agendo leniri oportebit. Quod cum accidet, membratim oportebit partes rei gestæ dispergere in causam et ad unam quamque confestim rationem accommodare, ut vulneri præsto medicamentum sit et odium statim defensio mitiget. Nihil prodest narratio tum, cum ab adversariis re exposita nostra nihil interest iterum aut alio modo narrare; Aut ab eis qui audiunt ita tenetur negotium, ut nostra nihil intersit eos alio pacto docere. Quod cum accidit, omnino narratione supersedendum est. Non loco dicitur, cum non in ea parte orationis collocatur in qua res postulat; Quo de genere agemus tum, cum de dispositione dicemus; Nam hoc ad dispositionem pertinet. Non quemadmodum causa postulat, narratur, cum aut id quod adversario prodest dilucide et ornate exponitur aut id quod ipsum adiuvat obscure dicitur et neglegenter. Quare, ut hoc vitium vitetur, omnia torquenda sunt ad commodum suæ causæ, contraria quæ præteriri poterunt prætereundo, quæ dicenda erunt leviter attingendo, sua diligenter et enodate narrando.

Ac de narratione quidem satis dictum videtur; Deinceps ad partitionem transeamus.

XXII. Recte habita in causa partitio illustrem et perspicuam totam efficit orationem. Partes ejus sunt duæ, quarum utraque magno opere ad aperiendam causam et constituendam pertinet controversiam. Una pars est quæ quid cum adversariis conveniat et quid in controversia relinquatur ostendit; Ex qua certum quiddam destinatur auditori in quo animum debeat habere occupatum. Altera est in qua rerum earum de quibus erimus dicturi breviter expositio ponitur distributa; Ex qua conficitur ut certas animo res teneat auditor, quibus dictis intellegat fore peroratum.

Nunc utroque genere partitionis quemadmodum conveniat uti, breviter dicendum videtur. Quæ suæ causæ commodum, hoc modo: " Interfectam matrem esse a filio convenit mihi cum adversariis." Item contra: " Interfectum esse a Clytæmestra Agamemnonem convenit." Nam hic uterque et id posuit quod conveniebat et tamen suæ causæ commodo consuluit. Deinde quid controversiæ sit ponendum est in judicationis expositione; Quæ quemadmodum inveniretur ante dictum est.

Quæ partitio rerum distributam continet expositionem, hæc habere debet: brevitatem, absolutionem, paucitatem. Brevitas est, cum nisi necessarium nullum assumitur verbum. Hæc in hoc genere idcirco est utilis quod rebus ipsis et partibus causæ, non verbis neque extraneis ornamentis animus auditoris tenendus est. Absolutio est per quam omnia quæ incidunt in causam genera de quibus dicendum est amplectimur in partitione, ne aut aliquod genus utile relinquatur aut sero extra partitionem, id quod vitiosissimum ac turpissimum est, inferatur. Paucitas in partitione servatur, si genera ipsa rerum ponuntur neque permixte cum partibus implicantur. Nam genus est quod plures partes amplectitur, ut animal. Pars est quæ subest generi, ut equus. Sed sæpe eadem res alii genus, alii pars est. Nam homo animalis pars est, Thebani aut Trojani genus. XXIII. Hæc ideo diligentius inducitur discriptio, ut aperte intellecta 1 generum et partium ratione paucitas generum in partitione servari possit. Nam qui ita partitur: " Ostendam propter cupiditatem et audaciam et avaritiam adversariorum omnia incommoda ad rem publicam pervenisse," is non intellexit in partitione, exposito genere, partem se generis admiscuisse. Nam genus est omnium nimirum libidinum cupiditas: ejus autem

Generis sine dubio pars est avaritia. Hoc igitur vitandum est, ne cujus genus posueris ejus aliquam sicuti diversam ac dissimilem partem ponas in eadem partitione. Quodsi quod in genus plures incident partes, id cum in prima causæ partitione erit simpliciter expositum, distribuetur tempore eo commodissime, cum ad ipsum ventum erit explicandum in causæ dictione post partitionem. Atque illud quoque pertinet ad paucitatem, ne aut plura quam satis est demonstraturos nos dicamus, hoc modo: " Ostendam adversarios quod arguamus et potuisse facere et voluisse et fecisse "; Nam fecisse satis est ostendere: aut, cum in causa partitio nulla sit, cum simplex quiddam agatur, tamen utamur distributione, id quod perraro potest accidere.

Ac sunt alia quoque præcepta partitionum quæ ad hunc usum oratorium non tanto opere pertineant quæ versantur in philosophia ex quibus hæc ipsa transtulimus quæ convenire viderentur quorum nihil in ceteris artibus inveniebamus.

Atque his de partitione præceptis in omni dictione meminisse oportebit, ut et prima quæque pars, ut exposita est in partitione, sic ordine transigatur et omnibus explicatis peroratum sit, ut ne quid posterius præter conclusionem inferatur. Partitur apud Terentium breviter et commode senex in Andria quæ cognoscere libertum velit:

Eo pacto et gnati vitam et consilium meum

Cognosces et quid facere in hac re te velim. Itaque quemadmodum in partitione proposuit, ita narrat, primum nati vitam:

Nam is postquam excessit ex ephebis... Deinde suum consilium:

Et nunc id operam do... Deinde quid Sosiam velit facere, id quod postremum posuit in partitione, postremum dicit:

Nunc tuum est officium... Quemadmodum igitur hic et ad primam quamque partem primum accessit et omnibus absolutis finem dicendi fecit, sic nobis placet et ad singulas partes accedere et omnibus absolutis perorare.

Nunc de confirmatione deinceps, ita ut ordo ipse

Postulat, præcipiendum videtur. XXIV. Confirmatio est per quam argumentando nostræ causæ fidem et auctoritatem et firmamentum adjungit oratio. Hujus partis certa sunt præcepta quæ in singula causarum genera dividentur. Verumtamen non incommodum videtur quandam silvam atque materiam universam ante permixtim et confuse exponere omnium argumentationum, post autem tradere quemadmodum unum quodque causæ genus hinc omnibus argumentandi rationibus tractis confirmari oporteat.

Omnes res argumentando confirmantur aut ex eo quod personis aut ex eo quod negotiis est attributum. Ac personis has res attributas putamus: nomen, naturam, victum, fortunam, habitum, affectionem, studia, consilia, facta, casus, orationes.

Nomen est quod uni cuique personæ datur quo suo quæque proprio et certo vocabulo appellatur.

Naturam ipsam definire difficile est; Partes autem ejus enumerare eas quarum indigemus ad hanc

Præceptionem facilius est. Eæ autem partim divino, partim mortali in genere versantur. Mortalium autem pars in hominum, pars in bestiarum genere numerantur. Atque hominum genus et in sexu consideratur, virile an muliebre sit, et in natione, patria, cognatione, ætate. Natione, Graius an barbarus; Patria, Atheniensis an Lacedæmonius; Cognatione, quibus majoribus, quibus consanguineis; Ætate, puer an adulescens, natu grandior an senex. Præterea commoda et incommoda considerantur ab natura data animo aut corpori, hoc modo: valens an imbecillus, longus an brevis, formosus an deformis, velox an tardus sit, acutus an hebetior, memor an * I, obliviosus, comis an infacetus, pudens, patiens an contra. Et omnino quæ a natura dantur animo et corpori considerabuntur. Nam quæ industria comparantur, ad habitum pertinent, de quo posterius est dicendum.

XXV. In victu considerare oportet, apud quem et quo more et cujus arbitratu sit educatus, quos habuerit artium liberalium magistros, quos vivendi præceptores, quibus amicis utatur, quo in negotio, quæstu, artificio sit occupatus, quo modo rem familiarem administret, qua consuetudine domestica sit.

In fortuna quæritur, servus sit an liber, pecuniosus an tenuis, privatus an cum potestate: si cum potestate, jure an injuria; Felix, clarus an contra; Quales liberos habeat. Ac si de non vivo quæretur, etiam quali morte sit affectus erit considerandum.

Habitum autem appellamus animi aut corporis constantem et absolutam aliqua in re perfectionem, ut virtutis aut artis alicujus perceptionem aut quamvis scientiam et item corporis aliquam commoditatem non natura datam, sed studio et industria partam.

Affectio est animi aut corporis ex tempore aliqua de causa commutatio, ut lætitia, cupiditas, metus, molestia, morbus, debilitas et alia quæ in eodem genere reperiuntur.

Studium est autem animi assidua et vehementer ad aliquam rem applicata magna cum voluptate occupatio, ut philosophiæ, poSticæ, geometricæ, litterarum.

Consilium est aliquid faciendi aut non faciendi excogitata ratio.

Facta autem et casus et orationes tribus ex temporibus considerabuntur: quid fecerit, quid ipsi acciderit, quid dixerit; Aut quid faciat, quid ipsi accidat, quid dicat; Aut quid facturus sit, quid ipsi casurum sit, qua sit usurus oratione. Ac personis quidem hæc videntur esse attributa.

XXVI. Negotiis autem quæ sunt attributa, partim sunt continentia cum ipso negotio, partim in gestione negoti considerantur, partim adjuncta negotio sunt, partim gestum negotium consequuntur.

Continentia cum ipso negotio sunt ea quæ semper affixa esse videntur ad rem neque ab ea possunt separari. Ex his prima est brevis complexio totius negoti quæ summam continet facti, hoc modo: parentis occisio, patriæ proditio; Deinde causa ejus summæ per quam et quam ob rem et cujus rei causa factum sit quæritur; Deinde ante gestam rem quæ facta sint continenter usque ad ipsum negotium; Deinde, in ipso gerendo negotio quid actum sit; Deinde, quid postea factum sit.

In gestione autem negoti, qui locus secundus erat de eis quæ negotiis attributa sunt, quæretur locus, tempus, occasio, modus, facultas. Locus consideratur, in quo res gesta sit, ex opportunitate quam videatur habuisse ad negotium administrandum. Ea autem opportunitas quæritur ex magnitudine, intervallo, longinquitate, propinquitate, solitudine, celebritate, natura ipsius loci et vicinitatis et totius regionis; Ex his etiam attributionibus: sacer an profanus, publicus anne privatus, alienus an ipsius de quo agitur locus sit aut fuerit.

Tempus autem est — id quo nunc utimur, nam ipsum quidem generaliter definire difficile est — pars quædam æternitatis cum alicujus annui, menstrui, diurni, noctum ive spati certa significatione. In hoc et quæ præterierint, considerantur; Et eorum ipsorum, quæ aut propter vetustatem obsoleverint aut incredibilia videantur, ut jam in fabularum numerum reponantur; Et quæ jam diu gesta et a memoria nostra remota, tamen faciant fidem vere tradita esse, quia eorum monumenta certa in litteris exstent; Et quæ nuper gesta sint quæ scire plerique possint; Et item quæ instent in præsentia et cum maxime fiant et quæ consequantur. In quibus potest considerari quid ocius et quid serius futurum sit. Et item communiter in tempore perspiciendo longinquitas ejus est consideranda. Nam sæpe oportet commetiri cum tempore negotium et videre potueritne aut magnitudo negoti aut multitudo rerum in eo anni et mensis et diei et noctis et vigiliæ et horæ et in aliqua parte alicujus horum.

XXVII. Occasio autem est pars temporis habens in se alicujus rei idoneam faciendi aut non faciendi opportunitatem. Quare cum tempore hoc differt: nam genere quidem utrumque idem esse intellegitur, verum in tempore spatium quodam modo declaratur quod in annis aut in anno aut in aliqua anni parte spectatur, in occasione ad spatium temporis faciendi quædam opportunitas intellegitur adjuncta. Quare cum genere idem sit, fit aliud quod parte quadam et specie, ut diximus, differat. Hæc distribuitur in tria genera: publicum, commune, singulare. Publicum est quod civitas universa aliqua de causa frequentat, ut ludi, dies festus, bellum. Commune, quod accidit omnibus eodem fere tempore, ut messis, vindemia, calor, frigus. Singulare autem est quod aliqua de causa privatim alicui solet accidere, ut nuptiæ, sacrificium, funus, convivium, somnus. Modus autem est in quo, quemadmodum et quo animo factum sit, quæritur. Ejus partes sunt prudentia et imprudentia. Prudentiæ autem 2 ratio quæritur ex eis, quæ clam, palam, vi, persuasione fecerit. Imprudentia autem in purgationem confertur, cujus partes sunt inscientia, casus, necessitas, in affectionem animi, hoc est, molestiam, iracundiam, amorem et cetera quæ in simili genere versantur.

Facultates sunt aut quibus facilius fit aut sine quibus aliquid confici non potest.

XXVIII. Adjunctum negotio autem id intellegitur quod majus et quod minus et quod æque magnum et quod simile erit ei negotio quo de agitur, et quod contrarium et quod disparatum, et genus et pars et eventus. Majus et minus et æque magnum ex vi et ex numero et ex figura negoti, sicut ex statura corporis, consideratur. Simile autem ex specie comparabili aut ex conferenda atque assimilanda natura judicatur. Contrarium est quod positum in genere diverso ab eo cui contrarium dicitur, plurimum distat, ut frigus calori, vitæ mors. Disparatum autem est id quod ab aliqua re præpositione negationis separatur, hoc modo: sapere et non sapere. Genus est quod partes aliquas amplectitur, ut cupiditas. Pars est quæ subest generi, ut amor, avaritia. Eventus est exitus alicujus negoti, in quo quæri solet quid ex quaque re evenerit, eveniat, eventurum sit. Quare hoc in genere, ut commode quid eventurum sit ante animo colligi possit, quid quaque ex re soleat evenire considerandum est, hoc modo: Ex arrogantia odium, ex insolentia arrogantia.

Quarta autem pars est ex eis quas negotiis dicebamus esse attributas consecutio. In hac eæ res quæruntur, quæ gestum negotium consequuntur: primum, quod factum est, quo id nomine appellari conveniat; Deinde ejus facti qui sint principes et inventores, qui denique auctoritatis ejus et inventionis comprobatores atque æmuli; Deinde ecquæ de ea re aut ejus rei sit lex, consuetudo, pactio, judicium, scientia, artificium; Deinde natura ejus, evenire vulgo soleat an insolenter et raro; Postea homines id sua auctoritate comprobare an offendere in eis consueverint; Et cetera quæ factum aliquid similiter confestim aut ex intervallo solent consequi. Deinde postremo attendendum est, num quæ res ex eis rebus quæ positæ sunt in partibus honestatis aut utilitatis consequantur; De quibus in deliberativo genere causæ distinctius erit dicendum. Ac negotiis quidem fere res hæc, quas commemoravimus, sunt attributæ.

XXIX. Omnis autem argumentatio quæ ex eis locis quos commemoravimus sumetur, aut probabilis aut necessaria debebit esse. Etenim, ut breviter describamus, argumentatio videtur esse inventum aliquo ex genere rem aliquam aut probabiliter ostendens aut necessarie demonstrans.

Necessarie demonstrantur ea quæ aliter ac dicuntur nec fieri nec probari possunt, hoc modo: c< Si peperit, quod in necessaria demonstratione versatur, maxime tractatur in dicendo aut per complexionem aut per enumerationem aut per simplicem conclusionem.

Complexio est in qua, utrum concesseris, reprehenditur, ad hunc modum: " Si improbus est, cur uteris? Si probus, cur accusas? " Enumeratio est in qua pluribus rebus expositis et ceteris infirmatis una reliqua necessario confirmatur, hoc pacto: " Necesse est aut inimicitiarum causa ab hoc esse occisum aut metus aut spei aut alicujus amici gratia aut, si horum nihil est, ab hoc non esse occisum; Nam sine causa maleficium susceptum non potest esse: si neque inimicitiæ fuerunt nec metus ullus nec spes ex morte illius alicujus commodi neque ad amicum hujus aliquem mors illius pertinebat, relinquitur igitur ut ab hoc non sit occisus." Simplex autem conclusio ex necessaria consecutione conficitur, hoc modo: " Si vos me istuc eo tempore fecisse dicitis, ego autem eo ipso tempore trans mare fui, relinquitur ut id quod dicitis non modo non fecerim, sed ne potuerim quidem facere." Atque hoc diligenter oportebit videre, ne quo pacto genus hoc refelli possit, ut ne confirmatio modum in se argumentationis solum habeat et quandam similitudinem necessariæ conclusionis, verum ipsa argumentatio ex necessaria ratione consistat.

Probabile autem est id quod fere solet fieri aut quod in opinione positum est aut quod habet in se ad hæc quandam similitudinem, sive id falsum est sive verum. In eo genere quod fere fieri solet probabile hujusmodi est: " Si mater est, diligit filium: si avarus est, neglegit jus jurandum." In eo autem quod in opinione positum est, hujusmodi sunt probabilia: Impiis apud inferos pœnas esse præparatas; Eos qui philosophiæ dent operam non arbitrari deos esse. XXX. Similitudo autem in contrariis, et ex paribus, in eis rebus quæ sub eandem rationem cadunt maxime spectatur. In contrariis, hoc modo: " Nam si eis qui imprudentes læserunt ignosci convenit, eis qui necessario profuerunt haberi gratiam non oportet." Ex pari, sic: " Nam ut locus sine portu navibus esse non potest tutus, sic animus sine fide stabilis amicis non potest esse." In eis rebus quæ sub eandem rationem cadunt hoc modo probabile consideratur: " Nam si Rhodiis turpe non est portorium locare, ne Hermocreonti quidem turpe est conducere." Hæc tum vera sunt, hoc pacto: " Quoniam cicatrix est, fuit vulnus "; Tum veri similia, hoc modo: " Si multus erat in calceis pulvis, ex itinere eum venire oportebat."

Omne autem (ut certas quasdam in partes tribuamus) probabile quod sumitur ad argumentationem aut signum est aut credibile aut judicatum aut comparabile. Signum est quod sub sensum aliquem cadit et quiddam significat quod ex ipso profectum videtur, quod aut ante fuerit aut in ipso negotio aut * * post sit consecutum, et tamen indiget testimoni et gravioris confirmationis, ut eruor, fuga, pallor, pulvis, et quæ his sunt similia. Credibile est quod sine ullo teste auditoris opinione firmatur, hoc modo: " Nemo est qui non liberos suos incolumes et beatos esse cupiat.* *' Judicatum est res assensione aut auctoritate aut judicio alicujus aut aliquorum comprobata. Id tribus in generibus spectatur, religioso, communi, approbato. Religiosum est quod jurati legibus judicarunt. Commune est quod homines vulgo probarunt et secuti sunt, hujusmodi: ut majoribus natu assurgatur, ut supplicum misereatur. Approbatum est quod homines, cum dubium esset quale haberi oporteret, sua constituerunt auctoritate, velut Gracchi patris factum populus Romanus qui eum 1 eo quod insciente collega in censura nihil gessit post censuram consulem fecit. Comparabile autem est quod in rebus diversis similem aliquam rationem continet. Ejus partes sunt tres: imago, collatio, exemplum. Imago est oratio demonstrans corporum aut naturarum similitudinem. Collatio est oratio rem cum re ex similitudine conferens. Exemplum est quod rem auctoritate aut casu alicujus hominis aut negoti confirmat aut infirmat. Horum exempla et descriptiones in præceptis elocutionis cognoscentur.

Ac fons quidem confirmationis, ut facultas tulit, apertus est nec minus dilucide quam rei natura ferebat demonstratus est; Quemadmodum autem quæque constitutio et pars constitutionis et omnis contractari debeat et quæ in quamque argumentationes conveniant, singillatim in secundo libro de uno quoque genere dicemus. In præsentia tantummodo numeros et modos et partes argumentandi confuse et permixt jus dispersimus; Post discripte et electe in genus quodque causæ, quid cuique conveniat, ex hac copia digeremus.

Atque inveniri quidem omnis ex his locis argumentatio poterit: inventa exornari et certas in partes distingui et suavissimum est et summe necessarium et ab artis scriptoribus maxime neglectum. Quare et de ea præceptione nobis et in hoc loco dicendum visum est, ut ad inventionem argumentandi ratio adjungeretur. Et magna cum cura et diligentia locus hic omnis considerandus est, quod rei non solum magna utilitas est, sed præcipiendi quoque summa difficultas.

XXXI. Omnis igitur argumentatio aut per inductionem tractanda est aut per ratiocinationem.

Inductio est oratio quæ rebus non dubiis captat assensiones ejus quicum instituta est; Quibus assensionibus facit ut illi dubia quædam res propter similitudinem earum rerum quibus assensit probetur; Velut apud Socraticum Æschinen demonstrat Socrates cum Xenophontis uxore et cum ipso Xenophonte Aspasiam locutam: " Dic mihi, quæso, Xenophontis uxor, si vicina tua melius habeat aurum quam tu habes, utrum illudne an tuum malis? " " Illud," inquit. " Quid si vestem aut ceterum ornatum muliebrem preti majoris habeat quam tu habes, tuumne an illius malis? " Respondit: " Illius vero." " Age sis," inquit, "quid si virum illa meliorem habeat

Quam tu habes, utrumne tuum malis an illius? " Hic mulier erubuit. Aspasia autem sermonem cum ipso Xenophonte instituit. " Quæso," inquit, " Xenophon, si vicinus tuus equum meliorem habeat quam tuus est, tuumne equum malis an illius? " " Illius," inquit. " Quid si fundum meliorem habeat quam tu habes, utrum tandem fundum habere malis?" " Illum," inquit, " meliorem scilicet." " Quid si uxorem meliorem habeat quam tu habes, utrum tuamne an 1 illius malis? " Atque hic Xenophon quoque ipse tacuit. Post Aspasia: " Quoniam uterque vestrum," inquit, " id mihi solum non respondit quod ego solum audire volueram, egomet dicam quid uterque cogitet. Nam et tu, mulier, optimum virum vis habere et tu, Xenophon, uxorem habere lectissimam maxime vis. Quare, nisi hoc perfeceritis, ut neque vir melior neque femina lectior in terris sit, profecto semper id quod optimum putabitis esse, multo maxime requiretis ut et tu maritus sis quam optimæ et hæc quam optimo viro nupta sit. Hic cum rebus non dubiis assensum est, factum est propter similitudinem, ut etiam illud quod dubium videretur, si qui separatim quæreret, id pro certo propter rationem rogandi concederetur.

Hoc modo sermonis plurimum Socrates usus est propterea quod nihil ipse afferre ad persuadendum volebat, sed ex eo quod sibi ille dederat quicum disputabat, aliquid conficere malebat, quod ille ex eo quod jam concessisset necessario approbare deberet.

XXXII. Hoc in genere præcipiendum nobis vide nem ejusmodi sit ut sit necesse concedere. Nam ex quo postulabimus nobis illud quod dubium sit concedi, dubium esse id ipsum non oportebit. Deinde illud cujus confirmandi causa fiet inductio, videndum est, ut simile eis rebus sit quas res quasi non dubias ante induxerimus, nam aliquid ante concessum nobis esse nihil proderit si ei dissimile erit id cujus causa illud concedi primum voluerimus; Deinde ne intellegat quo spectent illæ primæ inductiones et ad quem sint exitum perventuræ. Nam qui videt, si ei rei quam primo rogetur recte assenserit, illam quoque rem quæ sibi displiceat esse necessario concedendam, plerumque aut non respondendo aut male respondendo longius rogationem procedere non sinit; Quare ratione rogationis imprudens ab eo quod concessit ad id quod non vult concedere deducendus est. Extremum autem aut taceatur oportet aut concedatur aut negetur. Si negabitur, aut ostendenda similitudo est earum rerum quæ ante concessæ sunt aut alia utendum inductione. Si concedetur, concludenda est argumentatio. Si tacebitur, elicienda responsio est aut, quoniam taciturnitas imitatur confessionem, pro eo ac si concessum sit concludere oportebit argumentationem. Ita fit hoc genus argumentandi tripertitum: prima pars ex similitudine constat una pluribusve; Altera ex eo quod concedi volumus cujus causa similitudines adhibitæ sunt; Tertia ex conclusione, quæ aut confirmat concessionem aut quid ex ea conficiatur ostendit.

XXXIII. Sed quia non satis alicui videbitur dilucide demonstratum, nisi quid ex chili causarum genere exempli subiecerimus, videtur ejusmodi quoque utendum exemplo, non quo præceptio differat aut aliter hoc in sermone atque in dicendo sit utendum, sed ut eorum voluntati satis fiat qui id quod aliquo in loco viderunt, alio in loco, nisi monstratum est, nequeunt cognoscere. Ergo in hac causa, quæ apud rum imperator, ei qui sibi ex lege prætor successerat exercitum non tradidit et, cum paucos ipse dies contra legem exercitum tenuisset, Lacedæmonios funditus vicit, poterit accusator argumentatione uti per inductionem, cum scriptum legis contra sententiam defense det, ad hunc modum: " Si, judices, id quod Epaminondas ait legis scriptorem sensisse ascribat ad legem et addat hanc exceptionem: extra quam si quis rei publicæ causa exercitum non tradiderit, patiemini? Non opinor. Quid si vosmet ipsi, quod a vestra religione et a sapientia remotissimum est, istius honoris causa hanc eandem exceptionem injussu populi ad legem ascribi jubeatis, populus Thebanus id patiet ume fieri? Profecto non patietur. Quod ergo ascribi ad legem nefas est, id sequi, quasi ascriptum sit, rectum vobis videatur? Novi vestram intellegentiam; Non potest ita videri, judices. Quodsi litteris corrigi neque ab illo neque a vobis scriptoris voluntas potest, videte, ne multo indignius sit id re et judicio vestro mutari quod ne verbo quidem commutari potest.**

Ac de inductione quidem satis in præsentia dictum

Videtur. Nunc deinceps ratiocinationis vim et naturam consideremus.

XXXIV. Ratiocinatio est oratio ex ipsa re probabile aliquid eliciens quod expositum et per se cognitum sua se vi et ratione confirmet. Hoc de genere qui diligentius considerandum putaverunt, cum idem in usu dicendi sequerentur, paululum in præcipiendi ratione dissenserunt. Nam partim quinque ejus partes esse dixerunt, partim non plus quam in tres partes posse distribui putaverunt. Eorum controversiam non incommodum videtur cum utrorumque ratione exponere. Nam et brevis est et non ejusmodi ut alteri prorsus nihil dicere putentur, et locus hic nobis in dicendo minime neglegendus videtur.

Qui putant in quinque tribui partes oportere, aiunt primum convenire exponere summam argumentationis, ad hunc modum: " Melius accurantur quæ consilio geruntur quam quæ sine consilio administrantur." Hanc primam partem numerant; Eam deinceps rationibus variis et quam copiosissimis verbis approbari putant oportere, hoc modo: " Domus ea quæ ratione regitur omnibus est instructior rebus et apparatior quam ea quæ temere et nullo consilio administratur. Exercitus is cui præpositus est sapiens et callidus imperator omnibus partibus commodius regitur quam is qui stultitia et temeritate alicujus administratur. Eadem navigi ratio est. Nam navis optime cursum conficit ea quæ scientis-

Simo gubernatore utitur." Cum propositio sit hoc pacto approbata et duæ partes transierint ratiocina- * * tionis, tertia in parte aiunt, quod ostendere velis, id ex vi propositionis oportere adsumere, hoc pacto: " Nihil autem omnium rerum melius, quam omnis mundus, administratur." Hujus assumptionis quarto in loco aliam porro inducunt approbationem, hoc modo: " Nam et signorum ortus et obitus definitum quendam ordinem servant et annuæ commutationes non modo quadam ex necessitudine semper eodem modo fiunt, verum ad utilitates quoque rerum omnium accommodate, et diurnæ noctum æque vicissitudines nulla in re unquam mutatæ quicquam nocuerunt." Quæ signo sunt omnia non mediocri quodam consilio naturam mundi administrari. Quinto inducunt loco complexionem eam quæ aut id infert solum quod ex omnibus partibus cogitur, hoc modo: " Consilio igitur mundus administratur," aut unum in locum cum conduxerit breviter propositionem et assumptionem, adjungit quid ex his conficiatur, ad hunc modum: " Quodsi melius geruntur ea quæ consilio quam quæ sine consilio administrantur, nihil autem omnium rerum melius administratur quam omnis mundus, consilio igitur mundus administratur." Quinquepertitam igitur hoc pacto putant esse argumentationem.

XXXV. Qui autem tripertitam putant esse, ei non aliter tractari putant oportere argumentationem, sed partitionem horum reprehendunt. Negant enim neque a propositione neque ab assumptione approbationes earum separari oportere, neque propositionem absolutam neque assumptionem sibi perfectam videri quæ approbatione confirmata non sit. Quare quas illi duas partes numerent, propositionem et approbationem, sibi unam partem videri, propositionem; Quæ si approbata non sit, propositio non sit argumentationis. Item, quæ ab illis assumptio et assumptionis approbatio dicatur, eandem sibi assumptionem solam videri. Ita fit ut eadem ratione argumentatio tractata aliis tripertita, aliis quinquepertita videatur. Quare evenit ut res non tam ad usum dicendi pertineat quam ad rationem præceptionis.

Nobis autem commodior illa partitio videtur esse quæ in quinque partes tributa est, quam omnes ab Aristotele et Theophrasto profecti maxime secuti sunt. Nam quemadmodum illud superius genus argumentandi quod per inductionem sumitur maxime Socrates et Socratici tractarunt, sic hoc quod per ratiocinationem expolitur summe est ab Aristotele atque a Peripateticis et Theophrasto frequentatum, deinde a rhetoribus eis qui elegantissimi atque artificiosissimi putati sunt. Quare autem nobis illa magis partitio probetur dicendum videtur, ne temere secuti putemur; Et breviter dicendum, ne in hujusmodi rebus diutius quam ratio præcipiendi postulat commoremur.

XXXVI. Si quadam in argumentatione satis est uti propositione et non oportet adjungere approtione infirma est propositio, nisi adjuncta sit approbatio, separatum est quiddam a propositione approbatio. Quod enim et adjungi et separari ab aliquo potest, id non potest idem esse quod est id ad quod adjungitur et aquo separatur. Est autem quædam argumentatio in qua propositio non indiget ap propositione approbatio. Ostendetur autem id, quod polliciti sumus, hoc modo: Quæ propositio in se quiddam continet perspicuum et quod stare inter omnes necesse est, hanc velle approbare et firmare

Nihil attinet. Ea est hujusmodi: " Si, quo die ista cædes Romæ facta est, ego Athenis eo die fui, in cæde interesse non potui." Hoc quia perspicue verum est, nihil attinet approbari. Quare assumi statim oportet, hoc modo: " Fui autem Athenis eo die." Hoc si non constat, indiget approbationis; Qua inducta complexio consequetur. Est igitur quædam propositio quæ non indiget approbatione. Nam esse quidem quandam quæ indigeat, quid attinet ostendere, quod cuivis facile perspicuum est? Quodsi ita est, ex hoc et ex eo quod proposueramus hoc conficitur, separatum esse quiddam a propositione approbationem. Sin autem ita est, falsum est non esse plus quam tripertitam argumentationem.

Simili modo liquet alteram quoque approbationem separatam esse ab assumptione. Si quadam in argumentatione satis est uti assumptione et non oportet in argumentatione infirma est assumptio, nisi adjuncta sit approbatio, separatum quiddam extra assumptionem est approbatio. Est autem argumentatio quædam in qua assumptio non indiget approbationis, quædam autem in qua nihil valet sine approbatione, ut ostendemus. Separata igitur est ab assumptione approbatio. Ostendemus autem quod polliciti sumus

Hoc modo: Quæ perspicuam omnibus veritatem continet assumptio, nihil indiget approbationis. Ea est hujusmodi: " Si oportet velle sapere, dare operam philosophiæ convenit." Hæc propositio indiget approbationis; Non enim perspicua est neque constat inter omnes propterea quod multi nihil prodesse philosophiam, plerique etiam obesse arbitrantur. Assumptio perspicua; Est enim hæc: " Oportet autem velle sapere." Hoc quia ipsum ex se perspicitur et verum esse intellegitur, nihil attinet approbari. Quare statim concludenda est argumentatio. Est ergo assumptio quædam, quæ approbationis non indiget; Nam quandam indigere perspicuum est. Separata est igitur ab assumptione approbatio. Falsum ergo est non esse plus quam tripertitam

Argumentationem. XXXVII. Atque ex his illud jam perspicuum est, esse quandam argumentationem in qua neque propositio neque assumptio indigeat approbationis, hujusmodi, ut certum quiddam et breve exempli causa ponamus: " Si summo opere sapientia petenda est, summo opere stultitia vitanda est: summo autem opere sapientia petenda est: summo igitur opere stultitia vitanda est." Hic et propositio et assumptio perspicua est; Quare neutra illud perspicuum est approbationem tum adjungi, tum non adjungi. Ex quo cognoscitur neque in propositione neque in assumptione contineri approbationem, sed utramque suo loco positam vim suam tanquam certam et propriam obtinere. Quodsi ita est, commode partiti sunt illi qui in quinque partes tribuerunt argumentationem.

Quinque igitur partes sunt ejus argumentationis quæ per ratiocinationem tractatur: Propositio, per quam locus is breviter exponitur, ex quo vis omnis oportet emanet ratiocinationis; Approbatio, per quam id quod breviter expositum est rationibus affirmatum probabilius et apertius fit; Assumptio, per quam id quod ex propositione ad ostendendum pertinet assumitur; Assumptionis approbatio, per quam id quod assumptum est rationibus firmatur; Complexio, per quam id quod conficitur ex omni argumentatione breviter exponitur. Quæ plurimas habet argumentatio partes, ea constat ex his quinque partibus; Secunda est quadripertita; Tertia tripertita; Dein bipertita; Quod in controversia est. De una quoque parte potest alicui videri posse consistere. XXXVIII.

Eorum igitur quæ constant exempla ponemus, horum quæ dubia sunt rationes afferemus.

Quinquepertita argumentatio est hujusmodi: " Omnes leges, judices, ad commodum rei publicæ referre oportet et eas ex utilitate communi, non ex scriptione quæ in litteris est interpretari. Ea enim legibus scribendis nihil sibi aliud nisi salutem atque utilitatem rei publicæ proponerent. Neque enim ipsi quod obesset scribere volebant, et, si scripsissent, cum esset intellectum, repudiatum iri legem intellegebant. Nemo enim leges legum causa salvas esse vult, sed rei publicæ, quod ex legibus omnes rem publicam optime putant administrari. Quam ob rem igitur leges servari oportet, ad eam causam scripta omnia interpretari convenit: hoc est, quoniam rei publicæ servimus, ex rei publicæ commodo atque utilitate interpretemur. Nam ut ex medicina nihil oportet putare proficisci, nisi quod ad corporis utilitatem spectet, quoniam ejus causa est instituta, sic a legibus nihil convenit arbitrari, nisi quod rei publicæ conducat, proficisci, quoniam ejus causa sunt com-

Paratæ. Ergo in hoc quoque judicio desinite litteras legis perscrutari et legem, ut æquum est, ex utilitate rei publicæ considerate. Quid magis utile fuit Thebanis quam Lacedæmonios opprimi? Cui magis Epaminondam, Thebanorum imperatorem, quam victoriæ Thebanorum consulere decuit? Quid hunc tanta Thebanorum gloria, tam claro atque exornato tropæo carius aut antiquius habere convenit? Scripto videlicet legis omisso scriptoris sententiam considerare debebat. At hoc quidem satis consideratum est, Summam igitur amentiam esse existimabat, quod scriptum esset rei publicæ salutis causa, id non ex rei publicæ salute interpretari. Quodsi leges omnes ad utilitatem rei publicæ referri convenit, hic autem saluti rei publicæ profuit, profecto non potest eodem facto et communibus fortunis consuluisse et legibus

XXXIX. Quattuor autem partibus constat argumentatio, cum aut proponimus aut assumimus sine approbatione. Id facere oportet, cum aut propositio ex se intellegitur aut assumptio perspicua est et nullius approbationis indiget. Propositionis approbatione præterita quattuor ex partibus argumentatio tractatur, ad hunc modum: " Judices, qui ex lege jurati judicatis, obtemperare legibus debetis. Obtemperare autem legibus non potestis, nisi id quod scriptum est in lege sequimini. Quod enim certius legis scriptor testimonium voluntatis suæ relinquere potuit quam quod ipse magna cum cura atque diligentia scripsit? Quodsi litteræ non exstarent, magno opere eas requireremus, ut ex eis scriptoris voluntas cognosceretur; Nec tamen Epaminondæ permitteremus, ne si extra judicium quidem esset, ut is nobis sententiam legis interpretaretur, nedum nunc istum patiamur, cum præsto lex sit, non ex eo quod apertissime scriptum est, sed ex eo quod suæ causæ convenit, scriptoris voluntatem interpretari. Quodsi vos, judices, legibus obtemperare debetis et id facere non potestis, nisi id quod scriptum est in lege sequamini, quin istum contra legem fecisse judicatis? " *

Assumptionis autem approbatione præterita quadripertita sic fiet argumentatio: " Qui sæpenumero nos per fidem fefellerunt, eorum orationi fidem habere non debemus. Si quid enim perfidia illorum detrimenti acceperimus, nemo erit præter nosmet ipsos quem jure accusare possimus. Ac primo quidem decipi incommodum est; Iterum, stultum; Tertio, turpe. Karthaginienses autem persæpe jam nos fefellerunt. Summa igitur amentia est in eorum fide spem habere quorum perfidia totiens deceptus sis.

Utraque approbatione præterita tripertita fit hoc pacto: " Aut metuamus Karthaginienses oportet si incolumes eos reliquerimus, aut eorum urbem diruamus. At metuere quidem non oportet. Restat igitur ut urbem diruamus."

XL. Sunt autem qui putant nonnunquam posse complexione supersederi, cum id perspicuum sit quod conficiatur ex ratiocinatione; Quod si fiat, bipertitam quoque fieri argumentationem, hoc modo: " Si peperit, virgo non est: peperit autem." Hic satis esse proponere et assumere: quod conficiatur quoniam perspicuum sit, complexionis rem non indigere. Nobis autem videtur et omnis ratiocinatio concludenda esse et illud vitium quod illis displicet magno opere vitandum, ne quod perspicuum sit, id in complexion-

Em inferamus. Hoc autem fieri poterit si complectemur, ut in unum conducamus propositionem et assumptionem, hoc modo: " Quodsi leges omnes ad utilitatem rei publicæ referri convenit, hic autem saluti rei publicæ profuit, profecto non potest eodem facto et saluti communi consuluisse et legibus non obtemperasse." Aut ita, ut ex contrario sententia conficiatur, hoc modo: " Summa igitur amentia est in eorum fide spem habere, quorum perfidia totiens deceptus sis." Aut ita, ut id solum quod conficitur inferatur, ad hunc modum: " Urbem igitur diruamus." Aut, ut id quod eam rem quæ conficitur sequatur necesse est. Id est hujusmodi: " Si peperit, cum viro concubuit: peperit autem." Conficitur hoc: " Concubuit igitur cum viro." Hoc si nolis inferre et inferas id quod sequitur: " Fecit igitur incestum," et concluseris argumentationem et perspicuam fugeris

Complexionem. Quare in longis argumentationibus aut ex conductionibus aut ex contrario complecti oportet, in brevibus id solum quod conficitur exponere, in eis in quibus exitus perspicuus est consecutione uti.

Si qui autem ex una quoque parte putabunt constare argumentationem, poterunt dicere sæpe satis esse hoc modo argumentationem facere: " Quoniam peperit, cum viro concubuit." Nam hoc nullius neque approbationis neque complexionis indigere. Sed nobis ambiguitate nominis videntur errare. Nam argumentatio nomine uno res duas significat, ideo quod et inventum aliquam in rem probabile aut necessarium argumentatio vocatur et ejus inventi

Artificiosa expolitio. Cum igitur proferent aliquid hujusmodi: " Quoniam peperit, cum viro concubuit," inventum proferent, non expolitionem; Nos autem de expolitionis partibus loquimur.

XLI. Nihil igitur ad hanc rem ratio illa pertinebit; Atque hac distinctione alia quoque quæ videbuntur officere huic partitioni propulsabimus, si quis aut assumptionem aliquando tolli posse putet aut propositionem. Quæ si quid habet probabile aut necessarium, quoquo modo commoveat auditorem nec esse est. Quod si solum spectaretur ac nihil, quo pacto tractaretur id quod esset excogitatum referret, nequaquam tantum inter summos oratores et me-

Di ocres interesse existimaretur. Variare autem orationem magno opere oportebit; Nam omnibus in rebus similitudo mater est satietatis. Id fieri poterit, si non similiter semper ingrediamur in argumentationem. Nam primum omnium generibus ipsis distinguere convenit, hoc est, tum inductione uti, tum ratiocinatione, deinde in ipsa argumentatione non semper a propositione incipere nec semper quinque partibus abuti neque eadem partes ratione expolire, sed tum ab assumptione incipere, tum approbatione alterutra, tum utraque, tum hoc, atur, scribamus; In quolibet exemplo de eis quæ proposita sunt hoc idem exerceamus, ut quam facile factu sit periclitari licet.

Ac de partibus quidem argumentationis satis nobis dictum videtur. Illud autem volumus intellegi nos probe tenere aliis quoque rationibus tractari argumentationes in philosophia multis et obscuris, de quibus certum est artificium constitutum. Verum illa nobis abhorrere ab usu oratoris visa sunt. Quæ pertinere autem ad dicendum putamus, ea nos commodius quam ceteros attendisse non affirmamus; Perquisitius et diligentius conscripsisse pollicemur. Nunc, ut statuimus, proficisci ordine ad reliqua pergemus.

XLII. Reprehensio est per quam argumentando adversariorum confirmatio diluitur aut infirmatur aut elevatur. Hæc fonte inventionis eodem utetur quo utitur confirmatio, propterea quod, quibus ex locis aliqua res confirmari potest, isdem potest ex locis infirmari. Nihil enim considerandum est in his omnibus inventionibus nisi id quod personis aut negotiis attributum est. Quare inventionem et argumentationum expolitionem ex illis quæ ante præcepta sunt hanc quoque in partem orationis transferri oportebit. Verumtamen, ut quædam præceptio detur hujus quoque partis, exponemus modos reprehensionis; Quos qui observabunt, facilius ea quæ contra dicentur diluere aut infirmare poterunt.

Omnis argumentatio reprehenditur, si aut ex eis quæ sumpta sunt non conceditur aliquid unum plurave aut his concessis complexio ex his confici negatur, aut si genus ipsum argumentationis vitiosum ostenditur, aut si contra firmam argumentationem alia æque firma aut firmior ponitur.

Ex eis quæ sumuntur aliquid non conceditur, cum aut id quod credibile dicunt negatur esse ejusmodi, aut, quod comparabile putant, dissimile ostenditur, aut judicatum aliam in partem traducitur, aut omnino judicium improbatur, aut, quod signum esse adversarii dixerunt, id ejusmodi negatur esse, aut si comprehensio aut una aut utraque ex parte reprehenditur, aut enumeratio falsa ostenditur, aut simplex conclusio falsi aliquid continere demonstratur. Nam omne quod sumitur ad argumentandum sive pro probabili sive pro necessario, necesse est sumatur ex his locis, ut ante ostendimus.

XLIII. Quod pro credibili sumptum erit, id infirmabitur si aut perspicue falsum erit, hoc modo: " Nemo est quin pecuniam quam sapientiam malit." Aut ex contrario quoque credibile aliquid habebit, hoc modo: " Quis est qui non offici cupidior quam pecuniæ sit? " Aut erit omnino incredibile, ut si aliquis, quem constet esse avarum, dicat alicujus mediocris offici causa se maximam pecuniam neglexisse, aut si, quod in quibusdam rebus aut hominibus accidit, id omnibus dicitur usu venire, hoc pacto: " Qui pauperes sunt, eis antiquior officio pecunia est." " Qui locus desertus est, in eo cædem factam esse * * oportet; In loco celebri homo occidi qui potuit? " Aut si id quod raro fit fieri omnino negatur, ut Curio pro Fulvio: " Nemo potest uno aspectu neque præteriens in amorem incidere."

Quod autem pro signo sumetur, id ex isdem locis, quibus confirmatur, infirmabitur. Nam in signo primum verum esse ostendi oportet; Deinde esse ejus rei signum proprium qua de agitur, ut cruorem cædis; Deinde factum esse quod non oportuerit, aut non factum quod oportuerit; Postremo scisse eum de quo quæritur ejus rei legem et consuetudinem. Nam eæ res sunt signo attributæ; Quas diligentius aperiemus, cum separatim de ipsa conjecturali constitutione dicemus. Ergo horum unum quodque in reprehensione aut non esse signo aut parum magno esse aut a se potius quam ab adversariis stare, aut omnino falso dici aut in aliam quoque suspicionem duci posse demonstrabitur.

XLIV. Cum autem pro comparabili aliquid inducetur, quoniam id per similitudinem maxime tractatur, in reprehendendo conveniet simile id negare esse quod conferetur ei quicum conferetur. Id fieri poterit si demonstrabitur diversum esse genere, natura, vi, magnitudine, tempore, loco, persona, opinione; Ac si, quo in numero illud quod per similitudinem afferetur, et quo in loco hoc cujus causa afferetur, haberi conveniat, ostendetur. Deinde quid res cum re differat demonstrabimus: ex quo docebimus aliud de eo quod comparabitur, et de eo quicum comparabitur existimare oportere. Hujus facultatis maxime indigebimus, cum ea ipsa argumentatio quæ per inductionem tractatur erit reprehendenda.

Sin judicatum aliquod inferetur, quoniam id ex his locis maxime firmatur: laude eorum qui judicarunt; Similitudine ejus rei qua de agitur ad eam rem qua de judicatum est; Et commemorando non modo non esse reprehensum judicium, sed ab omnibus approbatum; Et demonstrando difficilius et majus fuisse ad judicandum quod afferatur quam id quod instet: ex contrariis locis si res aut vera aut veri similis permittet, infirmari oportebit. Atque erit observandum diligenter ne nihil ad id quo de agatur pertineat id quod judicatum sit; Et videndum est ne ea res proferatur in qua sit offensum ut de ipso qui judicarit judicium

Fieri videatur. Oportet autem animadvertere ne, cum aliter sint multa judicata, solitarium aliquid aut rarum judicatum afferatur. Nam sic his rebus auctoritas judicati maxime potest infirmari. Atque ea quidem quæ quasi probabilia sumentur ad hunc modum temptari oportebit.

XLV. Quæ vero sicuti necessaria dicentur, ea si forte imitabuntur modo necessariam argumentationem neque erunt ejusmodi, sic reprehendentur: primum comprehensio quæ utrum concesseris debet tollere, si vera est, nunquam reprehendetur; Sin falsa, duobus modis, aut conversione aut alterius partis infirmatione; Conversione, hoc modo:

Nam si veretur, quid eum accuses qui est probus?

Sin inverecundum animi ingenium possidet,

Quid autem accuses qui id parvi auditum æsti-

Met? Hic, sive vereri dixeris sive non vereri, concedendum hoc putat ut neges esse accusandum. Quod conversione sic reprehendetur: " Immo vero accusandus est. Nam si veretur, accuses; Non enim parvi auditum æstimabit. Sin inverecundum animi ingenium possidet, tamen accuses; Non enim probus est.*' Alterius autem partis infirmatione hoc modo repre correctus ab errato recedet."

Enumeratio vitiosa intellegitur si aut præteritum quiddam dicimus quod velimus concedere, aut infirmum aliquid adnumeratum quod aut contra dici possit, aut causa non sit quare non honeste possimus concedere. Præteritur quiddam in ejusmodi enumerationibus: " Quoniam habes istum equum, aut emeris oportet aut hereditate possideas aut munere acceperis aut domi tibi natus sit aut, si eorum nihil est, surripueris necesse est: si 2 neque emisti neque hereditate venit neque donatus est neque domi natus est, necesse est ergo surripueris." Hoc commode reprehenditur, si dici possit ex hostibus equus esse captus, cujus prædæ sectio non venierit; Quo illato infirmatur enumeratio; Quoniam id sit inductum quod præteritum sit in enumeratione. XLVL Altero autem modo reprehendetur si aut contra aliquid dicetur, hoc est, si exempli causa, ut in eodem versemur, poterit ostendi hereditate venisse, aut si illud extremum non erit turpe concedere, ut si qui, cum dixerit adversarius: " Aut insidias facere voluisti aut amico morem gessisti aut cupiditate elatus es/' amico se morem gessisse fateatur.

Simplex autem conclusio reprehenditur si hoc quod sequitur non videatur necessario cum eo quod antecessit cohærere. Nam hoc quidem: " Si spiritum ducit, vivit," " Si dies est, lucet," ejusmodi est, ut cum priore necessario posterius cohærere videatur. Hoc autem: " Si mater est, diligit," " Si aliquando peccavit, nunquam corrigetur," sic conveniet reprehendi ut demonstretur non necessario cum priore posterius cohærere. Hoc genus et cetera necessaria et omnino omnis argumentatio et ejus reprehensio majorem quandam vim continet et latius patet quam hic exponitur; Sed ejus artifici cognitio ejusmodi est ut non ad hujus artis partem aliquam adjungi possit, sed ipsa separatim longi temporis et magnæ atque arduæ cognitionis indigeat. Quare illa nobis alio explicabuntur; Nunc his præceptionibus rhetorum ad usum oratorium contentos nos esse oportebit. Cum igitur ex eis quæ sumentur aliquid non concedetur, sic infirmabitur.

XLVII. Cum autem, his concessis, complexio ex his non conficitur, hæc erunt consideranda: num aliud conficiatur, aliud dicatur, hoc modo: si, cum aliquis dicat se profectum esse ad exercitum, contra eum quis velit hac uti argumentatione: " Si venisses ad exercitum, a tribunis militaribus visus esses; Non es autem ab his visus: non es igitur ad exercitum profectus." Hic cum concesseris propositionem et assumptionem, complexio est infirmanda. Aliud enim, quam cogebatur, illatum est.

Ac nunc quidem, quo facilius res cognosceretur, perspicuo et grandi vitio præditum posuimus exemplum; Sed sæpe obscurius positum vitium pro vero probatur, cum aut parum memineris quid concesseris, aut ambiguum aliquid pro certo concesseris. Ambiguum si concesseris ex ea parte quam ipse intellexeris, eam partem adversarius ad aliam partem per complexionem velit accommodare, demonstrare oportebit non ex eo quod ipse concesseris, sed ex eo quod ille sumpserit, confici complexionem, ad hunc modum: " Si indigetis pecuniæ, pecuniam non habetis; Si pecuniam non habetis, pauperes estis: indigetis autem pecuniæ; Mercaturæ enim, ni ita esset, operam non daretis: pauperes igitur estis." Hoc sic reprehenditur: " Cum dicebas: Si indigetis pecuniæ, pecuniam non habetis, hoc intellegebam: Si propter inopiam in egestate estis, pecuniam non habetis, et idcirco concedebam; Cum autem hoc sumebas: Indigetis autem pecuniæ, illud accipiebam: Vultis autem pecuniæ plus habere. Ex quibus concessionibus non conficitur hoc: Pauperes igitur estis; Conficeretur autem, si tibi primo quoque hoc concessissem, qui pecuniam majorem vellet habere,

Eum pecuniam non habere." XLVIII. Sæpe autem oblitum putant quid concesseris, et idcirco id quod non conficitur, quasi conficiatur, in conclusionem infertur, hoc modo: " Si ad illum hereditas veniebat, veri simile est ab illo necatum." Deinde hoc approbant plurimis verbis. Post assumunt: " Ad illum autem hereditas veniebat." Deinde infertur: " Ille igitur occidit." Id quod ex eis, quæ sumpserant, non conficitur. Quare observare diligenter oportet et quid sumatur, et quid ex his conficiatur.

Ipsum autem genus argumentationis vitiosum his de causis ostendetur, si aut in ipso vitium erit aut non ad id quod instituitur accommodabitur. Atque in ipso vitium erit, si omnino totum falsum erit, si commune, si vulgare, si leve, si remotum, si mala definitione, si controversum, si perspicuum, si non concessum, si turpe, si offensum, si contrarium, si inconstans, si adversarium.

Falsum est in quo perspicue mendacium est, hoc modo: " Non potest esse sapiens qui pecuniam negleigitur sapiens erat.*' Commune est quod nihilo minus ab adversariis, quam a nobis facit, hoc modo: " Idcirco, judices, quia veram causam habebam, brevi peroravi/' Vulgare est quod ad aliquam quoque rem non probabilem, si nunc concessum sit, transferri possit, ut hoc: " Si causam veram non haberet, vobis se, judices, non commisisset/' Leve est quod aut post tempus dicitur, hoc modo: " Si in mentem venisset, non commisisset:" aut perspicue turpem rem levi tegere vult defensione, hoc modo:

Cum te expetebant omnes, florentissimo

Regno reliqui: nunc desertum ab omnibus

Summo periclo sola ut restituam paro.

XLIX. Remotum est quod ultra quam satis est petitur, hujusmodi: " Quodsi non P. Scipio Corneliam filiam Ti. Graccho collocasset atque ex ea duos Gracchos procreasset, tantæ seditiones natæ non essent; Quare hoc incommodum Scipioni ascribendum videtur." Hujusmodi est illa quoque conquestio:

Utinam ne in nemore Pelio securibus

Cæsæ accedissent abiegnæ ad terram trabes! Longius enim repetita est quam res postulabat. Mala definitio est cum aut communia describit, hoc modo: " Seditiosus est is qui malus atque inutilis civis; " Nam hoc non magis seditiosi, quam ambitiosi, quam calumniatoris, quam alicujus hominis improbi vim describit; Aut falsum quiddam dicit, hoc pacto: " Sapientia est pecuniæ quærendæ intellegentia; " Aut aliquid non grave nec magnum continens, sic: " Stultitia est immensa gloriæ cupiditas." Est hæc quidem stultitia, sed ex parte quadam, non ex omni genere definita. Controversum est in quo ad dubium demonstrandum dubia causa affertur, hoc modo:

Eho tu, di quibus est potestas motus superum

Atque inferum,

Pacem inter sese conciliant, conferunt con-

Perspicuum est de quo non est controversia: ut si quis, cum Orestem accuset, planum faciat ab eo matrem esse occisam. Non concessum est, cum id quod augetur in controversia est, ut si quis, cum Ulixem accuset, in hoc maxime commoretur: indignum esse ab homine ignavissimo virum fortissimum Aiacem necatum. Turpe est quod aut eo loco in quo dicitur, aut eo homine qui dicit, aut eo tempore quo dicitur, aut eis qui audiunt, aut ea re qua de agitur, indignum propter inhonestam rem videtur. Offensum est quod eorum qui audiunt voluntatem lædit: ut, si quis apud equites Romanos cupidos judicandi

Cæpionis legem judiciariam laudet. L. Contrarium est quod contra dicitur atque ei qui audiunt fecerunt: ut si quis apud Alexandrum Macedonem dicens contra aliquem urbis expugnatorem diceret nihil esse crudelius quam urbes diruere, cum ipse Alexander Thebas diruisset. Inconstans est quod ab eodem de eadem re diverse dicitur: ut si qui, cum dixerit, qui virtutem habeat, eum nullius rei ad bene vivendum indigere, neget postea sine bona valetudine posse bene vivi; Aut, se amico adesse propter benivolentiam, sperare autem aliquid commodi ad se perven-

Turum. Adversarium est quod ipsi causæ aliqua ex parte officit, ut si quis hostium vim et copias et felicitatem augeat, cum ad pugnandum milites adhortetur.

Si non ad id quod instituitur accommodabitur aliqua pars argumentationis, horum aliquo in vitio reperietur: si plura pollicitus pauciora demonstrabit; Aut si, cum totum debebit ostendere, de parte aliqua loquatur, hoc modo: " Mulierum genus avarum est; Nam Eriphyla auro viri vitam vendidit; " Aut si non id quod accusabitur defendet, ut si qui, cum ambitus accusabitur, manu se fortem esse defendet; Aut ut Amphion apud Euripidem, item apud Pacuvium, qui vitu hominis vitio vituperabitur, ut si qui doctrinam ex alicujus docti vitiis reprehendat; Aut si qui, cum aliquem volet laudare, de felicitate ejus, non de virtute dicat; Aut si rem cum re ita comparabit, ut alteram se non putet laudare, nisi alteram vituperarit; Aut si alteram ita laudet, ut alterius non faciat 9δ mentionem; Aut si, cum de certa re quæretur, de communi instituetur oratio, ut si quis, cum aliqui deliberent, bellum gerant an non, pacem laudet omnino, non illud bellum inutile esse demonstret; Aut si ratio alicujus rei reddetur falsa, hoc modo: " Pecunia bonum est,propterea quod ea maxime vitam beatam efficit; " Aut infirma, ut Plautus:

Amicum castigare ob meritam noxiam,

Immune est facinus; Verum in ætate utile

Et conducibile; Nam ego amicum hodie meum

Concastigabo pro commerita noxia; Aut eadem, hoc modo: " Malum est avaritia; Multos enim magnis incommodis affecit pecuniæ cupiditas; " Aut parum idonea, hoc modo: " Maximum bonum est amicitia; Plurimæ enim delectationes sunt in amicitia."

LI. Quartus modus erit reprehensionis per quem contra firmam argumentationem æque firma aut firmior ponitur. Hoc genus in deliberationibus maxime versabitur, cum aliquid quod contra dicatur, æquum esse concedimus, sed id quod nos defendimus, necessarium esse demonstramus; Aut cum id quod illi defendant, utile esse fatemur, quod nos dicamus, honestum esse demonstramus.

Ac de reprehensione hæc existimavimus esse dicenda.

Hermagoras digressionem deinde, tum postremam conclusionem ponit. In hac autem digressione ille putat oportere quandam inferri orationem a causa atque a judicatione ipsa remotam, quæ aut sui laudem aut adversari vituperationem contineat aut in aliam causam deducat ex qua conficiat aliquid confirmationis aut reprehensionis, non argumentando, sed augendo per quandam amplificationem. Hanc si qui partem putabit esse orationis, sequatur licebit. Nam et augendi et laudandi et vituperandi præcepta a nobis partim data sunt, partim suo loco dabuntur. Nobis autem non placuit hanc partem 4 in numerum reponi, quod de causa digredi nisi per locum communem displicet; Quo de genere posterius est dicendum. Laudes autem et vituperationes non separatim placet tractari, sed in ipsis argumentationibus esse implicatas. Nunc de conclusione dicemus.

LII. Conclusio est exitus et determinatio totius orationis. Hæc habet partes tres: enumerationem, indignationem, conquestionem.

Enumeratio est per quam res disperse et diffuse dictæ unum in locum coguntur et reminiscendi causa unum sub aspectum subiciuntur. Hæc si semper eodem modo tractabitur, perspicue ab omnibus artificio quodam tractari intellegetur; Sin varie fiet, et hanc suspicionem et satietatem vitare poterit. Quare tum oportebit ita facere, ut plerique faciunt propter facilitatem, singillatim unam quamque rem attingere et ita omnes transire breviter argumentationes; Tum autem, id quod difficilius est, dicere quas partes exposueris in partitione de quibus te pollicitus sis dicturum, et reducere in memoriam quibus rationibus unam quamque partem confirmaris; Hoc modo: " Illud docuimus, illud planum fecimus," tum ab eis qui audiunt quærere quid sit quod sibi velle debeant demonstrari. Ita simul et in memoriam redibit auditor et putabit nihil esse præterea quod debeat desiderare.

Atque in his generibus, ut ante dictum est, tum tuas argumentationes transire separatim, tum, id quod artificiosius est, cum tuis contrarias conjungere; Et cum tuam dixeris argumentationem, tum, contra eam quod afferatur, quemadmodum dilueris, ostendere. Ita per brevem comparationem auditoris memoria et de confirmatione et de reprehensione redintegrabitur. Atque hæc aliis actionis quoque modis variare oportebit. Nam tum ex tua persona enumerare possis, ut quid et quo quidque loco dixeris admoneas; Tum vero personam aut rem aliquam Personam hoc modo: " Nam si legis scriptor exsistat et quærat sic id a vobis quid dubitetis, quid possitis dicere, cum vobis hoc et hoc sit demonstratum.'* Atque hic, item ut in nostra persona, licebit alias singillatini transire omnes argumentationes, alias ad partitionis singula genera referre, alias ab auditore quid desideret quærere, alias hæc facere per comparationem suarum et contrariarum argumentationum.

Res autem inducetur, si alicui rei hujusmodi, legi, loco, urbi, monumento oratio attribuetur per enumerationem, hoc modo: " Quid, si leges loqui possent? Nonne hæc apud vos quererentur? Quidnam amplius desideratis, judices, cum vobis hoc et hoc planum factum sit? " In hoc quoque genere omnibus isdem modis uti licebit. Commune autem præceptum hoc datur ad enumerationem, ut ex una quaque argu eligatur quod erit gravissimum, et-unum quidque quam brevissime transeatur, ut memoria, non oratio renovata videatur.

LIII. Indignatio est oratio per quam conficitur ut in aliquem hominem magnum odium aut in rem gravis offensio concitetur. In hoc genere illud primum intellegi volumus, posse omnibus ex locis eis quos in confirmationis præceptis posuimus tractari indignationem. Nam ex eis rebus quæ personis aut quæ negotiis sunt attributæ quævis amplificationes et separatim de indignatione præcipi possunt consideremus.

Primus locus sumitur ab auctoritate, cum commemoramus, quantæ curæ res ea fuerit eis quorum auctoritas gravissima debeat esse: diis immortalibus, qui locus sumetur ex sortibus, ex oraculis, vatibus, ostentis, prodigiis, responsis, similibus rebus; Item majoribus nostris, regibus, civitatibus, gentibus, hominibus sapientissimis, senatui, populo, legum scriptoribus. Secundus locus est per quem illa res ad quos pertineat, cum amplificatione per indignationem ostenditur, aut ad omnes aut ad majorem partem, quod atrocissimum est, aut ad superiores, quales sunt ei quorum ex auctoritate indignatio sumitur, quod indignissimum est; Aut ad pares animo, fortuna, corpore, quod iniquissimum est; Aut ad inferiores, quod superbissimum est. Tertius locus est per quem quærimus quidnam sit eventurum si idem ceteri faciant; Et simul ostendimus, huic si concessum sit, multos æmulos ejusdem audaciæ futuros; Ex quo

Quid mali sit eventurum demonstrabimus. Quartus locus est per quem demonstramus multos alacres exspectare quid statuatur, ut ex eo quod uni concessum sit,sibi quoque tali de re quid liceat,intellegere possint. Quintus locus est per quem ostendimus ceteras res perperam constitutas intellecta veritate commutatas corrigi posse; Hanc esse rem quæ si sit semel judicata, neque alio commutari judicio neque * * ulla potestate corrigi possit. Sextus locus est per quem consulto et de industria factum demonstratur et illud adjungitur, voluntario maleficio veniam dari non oportere, imprudentiæ concedi nonnunquam convenire. Septimus locus est per quem indignamur quod tætrum, crudele, nefarium, tyrannicum factum esse dicamus, per vim, manum, opulentiam; Quæ res ab legibus et ab æquabili jure remotissima sit. LIV. Octavus locus est per quem demonstramus non vulgare neque factitatum esse ne ab audacissimis quidem hominibus id maleficium de quo agatur; Atque id a feris quoque hominibus et a barbaris gentibus et immanibus bestiis esse remotum. Hæc erunt quæ in parentes, liberos, coniuges, consanguineos, supplices crudeliter facta dicentur, et deinceps si qua proferantur in majores natu, in hospites, in vicinos, in amicos, in eos quibuscum vitam egeris, in eos apud quos educatus sis, in eos aquibus eruditus, in mortuos, in miseros et misericordia dignos, in homines claros, nobiles et honore usos, in eos qui neque lædere alium nec se defendere potuerunt, ut in pueros, senes, mulieres; Quibus ex omnibus acriter excitata indignatio summum in eum qui violarit horum aliquid odium commovere poterit. Nonus locus est per quem cura aliis peccatis, quæ constat esse peccata, hoc quo de quæstio est comparatur, et ita per contentionem, quanto atrocius et indignius sit illud de quo agitur ostenditur. Decimus locus est per quem omnia quæ in negotio gerundo acta sunt quæque post negotium consecuta sunt, cum unius cujusque indignatione et criminatione colligimus et rem verbis quam maxime ante oculos ejus apud quem dicitur ponimus, ut id quod indignum est proinde illi videatur indignum ac si ipse interfuerit ac præsens viderit. Undecimus locus est per quem ostendimus ab eo factum aquo minime oportuerit, et aquo, si alius faceret, prohiberi convenerit. Duodecimus locus est per quem indignamur, quod nobis hoc primis acciderit neque alicui

Unquam usu venerit. Tertius decimus locus est si cum injuria contumelia juncta demonstratur, per quem locum in superbiam et arrogantiam odium concitatur. Quartus decimus locus est per quem petimus ab eis qui audiunt, ut ad suas res nostras injurias referant; Si ad pueros pertinebit, de liberis suis cogitent; Si ad mulieres, de uxoribus; Si ad senes, de patribus aut parentibus. Quintus decimus locus est per quem dicimus, inimicis quoque et hostibus ea quæ nobis acciderint indigna videri solere. Et indignatio quidem his fere de locis gravissime sumetur.

LV. Conquestio est oratio auditorum misericordiam captans. In hac primum animum auditoris mitem et misericordem conficere oportet, quo facilius conquestione commoveri possit. Id locis communibus efficere oportebit, per quos fortunæ vis in omnes et hominum infirmitas ostenditur; Qua oratione habita graviter et sententiose maxime demittitur animus hominum et ad misericordiam comparatur, cum in alieno malo suam

Infirmitatem considerabit. Deinde primus locus est misericordiæ per quem quibus in bonis fuerint et nunc 1 quibus in malis sint ostenditur. Secundus, qui in tempora tribuitur, per quem quibus in malis fuerint et sint et futuri sint demonstratur. Tertius, per quem unum quodque deploratur incommodum, ut in morte fili pueritiæ delectatio, amor, spes, solatium, educatio et, si qua simili in genere quolibet de incommodo per conquestionem dici poterunt. Quartus, per quem res turpes et humiles et illiberales proferuntur et indigna esse ætate, genere, fortuna pristina, honore, beneficiis quæ passi perpessurive sint. Quintus, per quem omnia ante oculos singillatim incommoda ponuntur, ut videatur is qui audit videre et re quoque ipsa quasi adsit non

Verbis solum ad misericordiam ducatur. Sextus, per quem præter spem in miseriis demonstratur esse, et, cum aliquid exspectaret, non modo id non adeptus esse, sed in summas miserias incidisse. Septimus, per quem ad ipsos qui audiunt 2 convertimus et petimus, ut de suis liberis aut parentibus aut aliquo, qui illis carus debeat esse, nos cum videant, recordentur. Octavus, per quem aliquid dicitur esse factum quod non oportuerit, aut non factum quod oportuerit, hoc modo: " Non adfui, non vidi, non postremam vocem ejus audivi, non extremum spiritum ejus excepi." Item: " Inimicorum in manibus mortuus est, hostili in terra turpiter jacuit insepultus, a feris diu vexatus, communi quoque hon-

Ore in morte caruit." Nonus, per quem oratio ad mutas et expertes animi res referetur, ut si ad equum, domum, vestem sermonem alicujus accommodes, quibus animus eorum qui audiunt et aliquem dilexerunt vehementer commovetur. Decimus, per quem inopia, infirmitas, solitudo demonstratur. Undecimus, per quem liberorum aut parentum aut sui corporis sepeliendi aut alicujus ejusmodi rei commendatio fit. Duqdecimus, per quem disiunctio deploratur ab aliquo, cum diducaris ab eo quicum libentissime vixeris, ut a parente filio, a fratre familiari. Tertius decimus, per quem cum indignatione conquerimur, quod ab eis aquibus minime conveniat, male tractemur, propinquis, amicis, quibus benigne fecerimus, quos adiutores fore putarimus, aut aquibus indignum est, ut servis, libertis, clientibus, supplicibus. LVI. Quartus decimus, qui per obsecrationem sumitur; In quo orantur modo illi qui audiunt humili et supplici oratione, ut misereantur. Quintus decimus, per quem non nostras, sed eorum qui cari nobis debent esse fortunas conqueri nos demonstramus. Sextus decimus, per quem animum nostrum in alios misericordem esse ostendimus et tamen amplum et excelsum et patientem incommodorum esse et futurum esse, si quid acciderit, demonstramus. Nam sæpe virtus et magnificentia, in quo gravitas et auctoritas est, plus proficit ad misericordiam commovendam quam humilitas et obsecratio.

Commotis autem animis diutius in conquestione morari non oportebit. Quemadmodum enim dixit rhetor Apollonius, lacrima nihil citius arescit.

Sed quoniam satis, ut videmur, de omnibus orationis partibus diximus et hujus voluminis magnitudo longius processit, quæ sequuntur deinceps in secundo libro dicemus.

QUI VOCANTUR DE INVENTIONE

LIBER SECUNDUS

I. quondam, cum florerent omnibus copiis et in Italia cum primis beati numerarentur, templum Junonis, quod religiosissime colebant, egregiis picturis locupletare voluerunt. Itaque Heracleo tem Zeuxim, qui tum longe ceteris excellere pictoribus existimabatur, magno pretio conductum adhibuerunt. Is et ceteras complures tabulas pinxit, quarum nonnulla pars usque ad nostram memoriam propter fani religionem remansit, et, ut excellentem muliebris formæ pulcritudinem muta in se imago contineret, Helenæ pingere simulacrum velle dixit; Quod Crotoniatæ, qui eum muliebri in corpore pingendo plurimum aliis præstare sæpe accepissent, libenter audierunt. Putaverunt enim, si, quo in genere plurimum posset, in eo magno opere elaborasset, egregium sibi opus illo in fano relicturum.

Neque tum eos illa opinio fefellit. Nam Zeuxis ilico quæsivit ab eis quasnam virgines formosas haberent. Illi autem statim hominem deduxerunt magna præditos dignitate. Etenim quodam tempore Crotoniatæ multum omnibus corporum viribus et dignitatibus antisteterunt atque honestissimas ex gymnico certamine victorias domum cum laude maxima rettulerunt. Cum puerorum igitur formas et corpora magno hic opere miraretur: " Horum," inquiunt illi, " sorores sunt apud nos virgines. Quare qua sint illæ dignitate potes ex his suspicari." " Præbete igitur mihi, quæso," inquit, " ex istis virginibus formosissimas dum pingo id quod pollicitus sum vobis, ut mutum in simulacrum

Ex animali exemplo veritas transferatur." Tum Crotoniatæ publico de consilio virgines unum in locum conduxerunt et pictori quam vellet eligendi potestatem dederunt. Ille autem quinque delegit; Quarum nomina multi poetæ memoriæ prodiderunt quod ejus essent judicio probatæ qui pulcritudinis habere verissimum debuisset. Neque enim putavit omnia, quæ quæreret ad venustatem, uno se in corpore reperire posse ideo quod nihil simplici in genere omnibus ex partibus perfectum natura expolivit. Itaque, tamquam ceteris non sit habitura quod largiatur, si uni cuncta concesserit, aliud alii commodi aliquo adjuncto incommodo muneratur.

II. Quod quoniam nobis quoque voluntatis accidit ut artem dicendi perscriberemus, non unum aliquod proposuimus exemplum cujus omnes partes, quocumque essent in genere, exprimendæ nobis necessarie videbatur excerpsimus et ex variis ingeniis excellentissima quæque libavimus. Ex eis enim qui nomine et memoria digni sunt nec nihil optime nec omnia præclarissime quisquam dicere nobis videbatur. Quapropter stultitia visa est aut a bene inventis alicujus recedere si quo in vitio ejus offenderemur, aut ad vitia ejus quoque accedere cujus

Aliquo bene præcepto duceremur. Quodsi in ceteris quoque studiis amultis eligere homines commodissimum quodque quam sese uni alicui certe vellent addicere, minus in arrogantiam offenderent, non tanto opere in vitiis perseverarent, aliquanto levius ex inscientia laborarent. Ac si par in nobis hujus artis atque in illo picturæ scientia fuisset, fortasse magis hoc in suo genere opus nostrum, quam ille in sua pictura nobilis eniteret. Ex majore enim copia nobis quam illi fuit exemplorum eligendi potestas. Ille una ex urbe et ex eo numero virginum quæ tum erant eligere potuit; Nobis omnium quicumque fuerunt ab ultimo principio hujus præceptionis usque ad hoc tempus, expositis copiis, quodcumque placeret eligendi potestas fuit.

Ac veteres quidem scriptores artis usque a principe illo atque inventore Tisia repetitos unum in locum conduxit Aristoteles et nominatim cujusque præcepta magna conquisita cura perspicue conscripsit atque enodata diligenter exposuit; Ac tantum inventoribus ipsis suavitate et brevitate dicendi præstitit ut nemo illorum præcepta ex ipsorum libris cognoscat, sed omnes qui quod illi præcipiant velint intellegere ad hunc quasi ad quendam multo commodiorem explicatorem rever-

Tantur. Atque hic quidem ipse et sese ipsum nobis et eos, qui ante fuerunt, in medio posuit, ut ceteros et se ipsum per se cognosceremus: ab hoc autem qui profecti sunt, quamquam in maximis philosophiæ partibus operæ plurimum consumpserunt, sicuti ipse cujus instituta sequebantur fecerat, tamen permulta nobis præcepta dicendi reliquerunt.

Atque alii quoque alio ex fonte præceptores dicendi emanaverunt, qui item permultum ad dicendum, si quid ars proficit, opitulati sunt. Nam fuit tempore eodem, quo Aristoteles, magnus et nobilis rhetor Isocrates; Cujus ipsius quam constet esse

Artem non invenimus. Discipulorum autem atque eorum, qui protinus ab hac sunt disciplina profecti, multa de arte præcepta reperimus. III. Ex his duabus diversis sicuti familiis, quarum altera cum versaretur in philosophia, nonnullam rhetoricæ quoque artis sibi curam assumebat, altera vero omnis in dicendi erat studio et præceptione occupata, unum quoddam est conflatum genus a posterioribus, qui ab utrisque ea quæ commode dici videbantur in suas artes contulerunt; Quos ipsos simul atque illos superiores nos nobis omnes, quoad facultas tulit, proposuimus et ex nostro quoque nonnihil in

Commune contulimus. Quodsi ea quæ in his libris exponuntur tanto opere eligenda fuerunt quanto studio electa sunt, profecto neque nos neque alios industriæ nostræ pænitebit. Sin autem temere aliquid alicujus præterisse aut non satis eleganter secuti videbimur, docti ab aliquo facile et libenter sententiam commutabimus. Non enim parum cognosse, sed in parum cognito stulte et diu perseverasse turpe est, propterea quod alterum communi hominum infirmitati, alterum singulari cujusque

Vitio est attributum. Quare nos quidem sine ulla affirmatione simul quærentes dubitanter unum quidque dicemus, ne, dura parvulum hoc consequamur, ut satis hæc commode perscripsisse videamur, illud amittamus quod maximum est ut ne cui rei temere atque arroganter assenserimus. Verum hoc quidem nos et in hoc tempore et in omni vita studiose, quoad facultas feret, consequemur. Nunc autem, ne longius oratio progressa videatur, de reliquis quæ præcipienda videmur esse dicemus.

Igitur primus liber, exposito genere hujus artis et officio et fine et materia et partibus, genera controversiarum et inventiones et constitutiones 2 continebat, deinde partes orationis et in eas omnes omnia præcepta. Quare cum in eo ceteris de rebus distinctius dictum sit, disperse autem de confirmatione et de reprehensione, nunc certos confirmandi et reprehendendi in singula causarum genera locos tradendos arbitramur. Et quia, quo pacto tractari conveniret argumentationes, in libro primo non indiligenter expositum est, hic tantum ipsa inventa unam quamque in rem exponentur simpliciter sine ulla exornatione, ut ex hoc inventa ipsa, ex superiore autem expolitio inventorum petatur. Quare hæc quæ nunc præcipientur ad confirmationis et reprehensionis partes referre oportebit.

IV. Omnis et demonstrativa et deliberativa et judicialis causa necesse est in aliquo eorum quæ ante exposita sunt constitutionis genere, uno pluribusve, versetur. Hoc quamquam ita est, tamen cum communiter quædam de omnibus præcipi possint, separatim quoque aliæ sunt cujusque generis diversæ præceptiones. Aliud enim laus, aliud vituperatio, aliud sententiæ dictio, aliud accusatio aut recusatio conficere debet. In judiciis quid æquum sit quæritur, in demonstrationibus quid honestum, in deliberationibus, ut nos arbitramur, quid honestum sit et quid utile. Nam ceteri utilitatis modo finem in suadendo et in dissuadendo

Exponi oportere arbitrati sunt. Quorum igitur generum fines et exitus diversi sunt, eorum præcepta eadem esse non possunt. Neque nunc hoc dicimus, non easdem incidere constitutiones, verumtamen oratio quædam ex ipso fine et ex genere causæ nascitur, quæ pertineat ad vitæ alicujus demon nunc in exponendis controversiis 1 in judiciali genere causarum et præceptorum versabimur, ex quo pleraque in cetera quoque causarum genera simili implicata controversia nulla cum difficultate transferuntur; Post autem separatim de reliquis dicemus.

Nunc ab conjecturali constitutione proficiscamur; Cujus exemplum sit hoc expositum: In itinere quidam proficiscentem ad mercatum quendam et secum aliquantum nummorum ferentem est comitatus. Cum hoc, ut fere fit, in via sermonem contulit; Ex quo factum est ut illud iter familiarius facere vellent. Quare cum in eandem tabernam divertissent, simul cenare et in eodem loco somnum capere voluerunt. Cenati discubuerunt ibidem. Copo autem — nam ita dicitur post inventum, cum in alio maleficio deprehensus est — cum illum alterum, videlicet qui nummos haberet, animum advertisset, noctu postquam illos artius jam ut ex lassitudine dormire sensit, accessit et alterius eorum qui sine nummis erat, gladium propter appositum e vagina eduxit et illum alterum occidit, nummos abstulit, gladium cruentum in vaginam recondidit, ipse se in suum lectum recepit. Ille autem cujus gladio occisio erat facta multo ante lucem surrexit, comitem illum suum

Inclamavit semel et sæpius. Illum somno impeditum non respondere existimavit; Ipse gladium et cetera quæ secum attulerat sustulit, solus profectus est. Copo non multum post conclamat hominem esse occisum et cum quibusdam divers oribus illum qui ante exierat consequitur in itinere. Hominem comprehendit, gladium ejus e vagina educit, reperit cruentum. Homo in urbem ab illis deducitur ac reus fit. In hac intentio est criminis: " Occidisti." Est, id est quæstio, eadem in conjecturali * quæ judicatio: Occideritne?

V. Nunc exponemus locos, quorum pars aliqua in omnem conjecturalem incidit controversiam. Hoc autem et in horum locorum expositione et in ceterorum oportebit attendere, non omnes in omnem causam convenire. Nam ut omne nomen ex aliquibus, non ex omnibus litteris, scribitur, sic omnem in causam non omnis argumentorum copia, sed eorum necessario pars aliqua conveniet. Omnis igitur ex causa, ex persona, ex facto ipso conjectura capienda est.

Causa tribuitur in impulsionem et in ratiocinationem. Impulsio est quæ sine cogitatione per quandam affectionem animi facere aliquid hortatur, ut amor, iracundia, ægritudo, vinolentia et omnino omnia in quibus animus ita videtur affectus fuisse ut rem perspicere cum consilio et cura non potuerit et id quod fecit impetu quodam animi potius quam

Cogitatione fecerit. Ratiocinatio est autem diligens et considerata faciendi aliquid aut non faciendi excogitatio. Ea dicitur interfuisse tum, cum aliquid faciendi aut non faciendi * 3 certa de causa vitasse aut secutus esse animus videbitur; Si amicitiæ quid causa factum dicetur, si inimici ulciscendi, si metus, si gloriæ, si pecuniæ, si denique, ut omnia generatim amplectamur, alicujus retinendi, augendi adipiscendive commodi aut contra reiciundi, deminuendi devitandive incommodi causa. Nam in horum genus alterutrum illa quoque incident in quibus aut incommodi aliquid majoris adipiscendi commodi causa aut majoris vitandi incommodi suscipitur aut aliquod commodum majoris adipiscendi commodi aut majoris vitandi incommodi præteritur.

Hic locus sicut aliquod fundamentum est hujus constitutionis. Nam nihil factum esse cuiquam probatur, nisi aliquid quare factum sit ostenditur. Ergo accusator, cum impulsione aliquid factum esse dicet, illum impetum et quandam commotionem animi affectionemque verbis et sententiis amplificare debebit et ostendere quanta vis sit amoris, quanta animi perturbatio ex iracundia fiat aut ex aliqua causa earum, qua impulsum aliquem id fecisse dicet. Hic et exemplorum commemoratione, qui simili impulsu aliquid commiserint, et similitudinum collatione et ipsius animi affectionis explicatione curandum est ut non mirum videatur si quod ad facinus tali perturbatione commotus animus accesserit.

VI. Cum autem non impulsione, verum ratiocinatione aliquem commisisse quid dicet, quid commodi sit secutus aut quid incommodi fugerit demonstrabit et id augebit quam maxime poterit, ut, quod ejus fieri possit, idonea quam maxime causa ad peccandum hortata videatur. Si gloriæ causa, quantam gloriam consecuturam existimant; Item si dominationis, si pecuniæ, si amicitiæ, si inimicitiarum, et omnino quicquid erit quod causæ magno opere considerare oportebit, non quid in veritate modo, verum etiam vehementius quid in opinione ejus quem arguet fuerit. Nihil enim refert non fuisse aut non esse aliquid commodi aut incommodi, si ostendi potest ei visum esse qui arguatur. Nam opinio dupliciter fallit homines, cum aut res alio modo est ac putatur, aut non is eventus est quem arbitrati sunt. Res alio modo est tum, cum aut id quod bonum est malum putant, quod malum est, bonum, aut quod nec malum est nec bonum, malum aut bonum, aut quod malum aut bonum est,

Nec malum nec bonum. Hoc intellecto si qui negabit esse ullam pecuniam fratris aut amici vita aut denique officio suo antiquiorem aut suaviorem, non hoc erit accusatori negandum. Nam in eum culpa et summum odium transferetur qui id quod tam vere et pie dicetur negabit. Verum illud dicendum est, illi ita non esse visum; Quod sumi oportet ex eis quæ ad personam pertinent, de quo

Post dicendum est. VII. Eventus autem tum fallit, cum aliter accidit atque ei qui arguuntur arbitrati esse dicuntur: ut, si qui dicatur alium occidisse ac voluerit, quod aut similitudine aut suspicione aut demonstratione falsa deceptus sit; Aut eum necasse, cujus testamento non sit heres, quod eo testamento se heredem arbitratus sit. Non enim ex eventu cogitationem spectari oportere, sed qua cogitatione animus et spe ad maleficium profectus sit considerari; Quo animo quid quisque faciat, non quo casu utatur, ad rem pertinere.

Hoc autem loco caput illud erit accusatoris, si demonstrare poterit alii nemini causam fuisse faciendi; Secundarium, si tantam aut tam idoneam nemini. Sin fuisse aliis quoque causa faciendi videbitur, aut potestas defuisse aliis demonstranda est aut facultas aut voluntas. Potestas, si aut nescisse aut non adfuisse aut conficere aliquid non potuisse dicentur. Facultas, si ratio, adiutores, adiumenta ceteraque quæ ad rem pertinebunt defuisse alicui demonstrabuntur. Voluntas, si animus a talibus factis vacuus et integer esse dicetur. Postremo, quas ad defensionem rationes reo dabimus, eis accusator ad alios ex culpa eximendos abutetur. Verum id brevi faciendum est et in unum multa sunt conducenda ut ne alterius defendendi causa hunc accusare, sed hujus accusandi causa defendere alterum videatur. VIII. Atque accusatori quidem hæc fere sunt consideranda. Defensor autem ex contrario primum impulsionem aut nullam fuisse dicet aut, si fuisse concedet, extenuabit et parvulam quandam fuisse demonstrabit aut non ex ea solere hujusmodi facta nasci docebit. Quo erit in loco demonstrandum quæ vis et natura sit ejus affectionis qua impulsus aliquid reus commisisse dicetur; In quo et exempla et similitudines erunt proferendæ et ipsa diligenter ab parte explicanda ut et res ipsa a facto crudeli et turbulento ad quoddam mitius et tranquillius traducatur et oratio tamen ad animum ejus qui audiet et ad animi quendam intimum sensum accommodetur.

Ratiocinationis autem suspiciones infirmabit si aut commodum nullum esse aut parvum aut aliis majus esse aut nihilo sibi majus quam aliis, aut incommodum sibi majus quam commodum dicet; Ut nequaquam fuerit illius commodi quod expetitum dicatur magnitudo aut cum eo incommodo quod acciderit, aut cum illo periculo quod subeatur comparanda; Qui omnes loci similiter in incommodi

Quoque vitatione tractabuntur. Sin accusator dixerit eum id esse secutum quod ei visum sit commodum, aut id fugisse quod putarit esse incommodum, quamquam in falsa fuerit opinione, demonstrandum erit defensori neminem tantæ esse stultitiæ qui tali in re possit veritatem ignorare. Quodsi hoc concedafur, illud non concessum iri, ne dubitasse quidem eum, quid ejus juris esset, et id quod falsum fuerit sine ulla dubitatione pro falso, quod verum pro vero probasse; Quia si dubitarit, summæ fuisse amentiæ dubia spe impulsum certum in peri-

Culum se committere. Quemadmodum autem accusator, cum ab aliis culpam demovebit, defensoris locis utetur, sic eis locis qui accusatori dati sunt utetur reus, eum in alios ab se crimen volet transferre.

IX. Ex persona autem conjectura capietur, si eæ res quæ personis attributæ sunt diligenter considerabuntur, quas omnes in primo libro exposuimus. Nam et de nomine nonnunquam aliquid suspicionis nascitur — nomen autem cum dicimus, cognomen quoque intellegatur oportet; De hominis enim certo et proprio vocabulo agitur — ut si dicamus idcirco aliquem Caldum vocari quod temerario et repentino consilio sit; Aut si ea re hominibus Græcis imperitis verba dederit quod Clodius aut Cæcilius aut Mutius

Vocaretur; Et de natura licet aliquantum ducere suspicionis. Omnia enim hæc, vir an mulier, hujus an illius civitatis sit, quibus sit majoribus, quibus consanguineis, qua ætate, quo animo, quo corpore, quæ naturæ sunt attributa, ad aliquam conjecturam faciendam pertinebunt. Et ex victu multæ tra quos et aquibus educatus et eruditus sit quæritur, et quibuscum vivat, qua ratione vitæ, quo more domestico vivat.

Et ex fortuna sæpe argumentatio nascitur, cum servus an liber, pecuniosus an pauper, nobilis an ignobilis, felix an infelix, privatus an in potestate sit aut fuerit aut futurus sit, consideratur; Aut denique aliquid eorum quæritur quæ fortunæ esse attributa intelleguntur. Habitus autem, quoniam in aliqua perfecta et constanti animi aut corporis * * absolutione consistit, quo in genere est virtus, scientia et quæ contraria sunt, res ipsa, causa posita, docebit ecquid hic quoque locus suspicionis ostendat. Nam affectionis quidem ratio perspicuam solet præ se gerere conjecturam, ut amor, iracundia, molestia, propterea quod et ipsorum vis intellegitur et quæ res harum aliquam rem consequatur facile est cognitu.

Studium autem quod est assidua et vehementer aliquam ad rem applicata magna cum voluptate occupatio, facile ex eo ducetur argumentatio quam res ipsa desiderabit in causa. Item ex consilio sumetur aliquid suspicionis; Nam consilium est aliquid faciendi non faciendive excogitata ratio. Jam facta et casus et orationes, quæ sunt omnia, ut in confirmationis præceptis dictum est, in tria tempora distributa, facile erit videre ecquid afferant ad confirmandam conjecturam suspicionis.

X. Ac personis quidem res hæ sunt attributæ, ex quibus omnibus unum in locum coactis accusatoris erit im probatione hominis uti. Nam causa facti parum firmitudinis habet, nisi animus ejus qui insimulatur in eam suspicionem adducitur uti a tali culpa non videatur abhorruisse. Ut enim animum alicujus improbare nihil attinet, cum causa quare peccaret non intercessit, sic causam peccati intercedere leve est si animus nulli minus honestæ rationi affinis ostenditur. Quare vitam ejus quem arguet ex ante factis accusator improbare debebit et ostendere, si quo in pari ante peccato convictus sit; Si id non poterit, si quam in similem ante suspicionem venerit, ac maxime, si fieri poterit, simili quo in genere eiusdemmodi causa aliqua commotum peccasse aut in æque magna re aut in majore aut in minore, ut si qui quem pecunia dicat inductum fecisse possit demonstrare aliqua in re ejus aliquod factum avarum.

Item in omni causa naturam aut victum aut studium aut fortunam aut aliquid eorum quæ personis attributa sunt ad eam causam qua commotum peccasse dicet adjungere atque ex dispari quoque genere culparum, si ex pari sumendi facultas non erit, improbare animum adversari oportebit: si avaritia inductum arguas fecisse, et avarum eum quem accuses demonstrare non possis, aliis affinem vitiis esse doceas, et ex ea re non esse mirandum, qui in illa re turpis aut cupidus aut petulans fuerit, hac quoque in re eum deliquisse. Quantum enim de honestate et auctoritate ejus qui arguitur detractum est, tantundem de facultate ejus totius est defensionis deminutum.

Si nulli affinis poterit vitio reus ante admisso demonstrari, locus inducetur ille per quem hortandi judices erunt ut veterem famam hominis nihil ad rem putent pertinere. Nam eum ante celasse, nunc manifesto teneri; Quare non oportere hanc ex hac re improbari, et aut potestatem ante peccandi non fuisse aut causam; Aut si hæc dici non poterunt, dicendum erit illud extremum, non esse mirum, si nunc primum deliquerit; Nam necesse esse eum qui velit peccare aliquando primum delinquere. Sin vita ante acta ignorabitur, hoc loco præterito et cur prætereatur demonstrato, argumentis accusationem statim confirmare oportebit.

XI. Defensor autem primum, si poterit, debebit vitam ejus qui insimulabitur quam honestissimam demonstrare. Id faciet, si ostendet aliqua ejus nota et communia officia; Quod genus in parentes, cognatos, amicos, affines, necessarios; Etiam quæ magis rara et eximia sunt, si ab eo cum magno aliquid labore aut periculo aut utraque re, cum necesse non esset, offici causa aut in rem publicam aut in parentes aut in aliquos eorum qui modo expositi sunt factum esse dicet; Denique si nihil deliquisse, nulla cupiditate impeditum ab officio recessisse. Quod eo confirmatius erit si, cum potestas impune aliquid faciendi minus honeste fuisse dicetur, voluntas a faciendo demonstrabitur

Afuisse. Hoc autem ipsum genus erit eo firmius si eo ipso in genere quo arguetur integer ante fuisse demonstrabitur: ut si, cum avaritiæ causa fecisse arguatur, minime omni in vita pecuniæ cupidus inducetur indignatio, juncta conquestioni, per quam miserum facinus esse et indignum demonstrabitur, cum animus in vita fuerit omni a vitiis remotissimus, eam causam putare, quæ homines audaces in fraudem rapere soleat, castissimum quoque hominem ad peccandum potuisse impellere; Au t: iniquum esse et optimo cuique perniciosissimum non vitam honeste actam tali in tempore quam plurimum prodesse, sed subita ex criminatione, quæ confingi quamvis false possit, non ex ante acta vita, quæ neque ad tempus fingi neque ullo modo mutari possit, facere judicium.

Sin autem in ante acta vita aliquæ turpitudines erunt, aut falso venisse in eam existimationem dicetur ex aliquorum invidia aut obtrectatione aut falsa opinione; Aut imprudentiæ, necessitudini, persuasioni, adulescentiæ aut alicui non malitiosæ animi affectioni attribuentur; Aut dissimili in genere vitiorum esse ostendentur, ut animus non omnino integer, sed ab tali culpa remotus esse videatur. At si nullo modo vitæ turpitudo aut infamia leniri poterit oratione, negare oportebit de vita ejus et de moribus quæri, sed de eo crimine quo de arguatur; Quare, ante factis omissis, illud quod instet id agi oportere.

XII. Ex facto autem ipso suspiciones ducentur, si totius administratio negoti ex omnibus partibus pertemptabitur; Atque eæ suspiciones partim ex negotio separatim, partim communiter ex personis atque ex negotio proficiscentur. Ex negotio duci poterunt, si eas res quæ negotiis attributæ sunt diligenter considerabimus. Ex eis igitur in hanc constitutionem convenire videntur genera earum

Omnia, partes generum pleræque. Videre igitur primum oportebit, quæ sint continentia cum ipso negotio, hoc est, quæ ab re separari non possint. Quo in loco satis erit diligenter considerasse, quid sit ante rem factum ex quo spes perficiendi nata et faciendi facultas quæsita videatur; Quid in ipsa re gerenda, quid postea consecutum sit.

Deinde ipsius est negoti gestio pertractanda. Nam hoc genus earum rerum quæ negotio sunt attributæ secundo in loco nobis est expositum.

Hoc ergo in genere spectabitur locus, tempus, occasio, facultas; Quorum unius cujusque vis diligenter in confirmationis præceptis explicata est. Quare, ne aut hic non admonuisse aut ne eadem iterum dixisse videamur, breviter iniciemus, quid quaque in parte considerari oporteat. In loco igitur opportunitas, in tempore longinquitas, in occasione commoditas ad faciendum idonea, in facultate copia et potestas earum rerum propter quas aliquid facilius fit aut quibus sine omnino

Deinde videndum est quid adjunctum sit negotio, hoc est, quid majus, quid minus, quid æque magnum sit, quid simile; Ex quibus conjectura quædam ducitur, si, quemadmodum res majores, minores, æque magnæ, similes agi soleant, diligenter considerabitur. Quo in genere eventus quoque videndus erit; Hoc est, quid ex quaque re soleat evenire magno opere considerandum est, ut metus, lætitia,

Titubatio, audacia. Quarta autem pars rebus erat ex eis quas negotiis dicebamus esse attributas, consecutio. In ea quæruntur ea quæ gestum negotium confestim aut intervallo consequuntur. In quo videbimus ecqua consuetudo sit, ecqua lex, ecqua pactio, ecquod ejus rei artificium aut usus aut exercitatio, hominum aut approbatio aut offensio, ex quibus nonnunquam elicitur aliquid suspicionis.

XIII. Sunt autem aliæ suspiciones, quæ communiter et ex negotiorum et ex personarum attributionibus sumuntur. Nam et ex fortuna et ex natura et ex victu, studio, factis, casu, orationibus, consilio et ex habitu animi aut corporis pleraque pertinent ad eas res, quæ rem credibilem aut incredibilem facere possunt et cum facti suspicione junguntur.

Maxime eniip quærere oportet in hac constitutione, primum potueritne aliquid fieri; Deinde ecquo ab alio potuerit; Deinde facultas, de qua ante diximus; Deinde utrum id facinus sit quod pænitere fuerit necesse, quod spem celandi non haberet; Deinde fieri, quæritur. Quorum pars ad consilium pertinet, quod personis attributum est, ut in ea causa quam exposuimus. Ante rem, quod in itinere se tam familiariter applicaverit, quod sermonis causam quæsierit, quod simul diverterit, dein cenarit. In re nox, somnus. Post rem, quod solus exierit, quod illum tam familiarem tam æquo animo reliquerit,

Quod cruentum gladium habuerit.

Rursum, utrum videatur diligenter ratio faciendi esse habita et excogitata, an ita temere, ut non veri simile sit quemquam tam temere ad maleficium accessisse. In quo quæritur num quo alio modo commodius potuerit fieri vel a fortuna administrari. Nam sæpe, si pecuniæ, adiumenta, adiutores desint, facultas fuisse faciendi non videtur. Hoc modo si diligenter attendamus, apta inter se esse intellegimus hæc quæ negotiis, et illa quæ personis sunt attributa.

Hic non facile est neque necessarium est distinguere, ut in superioribus partibus, quo pacto quidque accusatorem et quomodo defensorem tractare oporteat. Non est necessarium, propterea quod causa posita, quid in quamque conveniat, res ipsa docebit eos qui non omnia hic se inventuros putabunt, sed modo quandam in commune mediocrem 4δ intellegentiam conferent; Non facile autem quod et infinitum est tot de rebus utramque in partem singillatim de una quaque explicare et alias aliter hæc in utramque partem causæ solent convenire. XIV. Quare considerare hæc quæ exposuimus oportebit. Facilius autem ad inventionem animus incidet, si gesti negoti et suam et adversarii narrationem sæpe et diligenter pertractabit et quod quæque pars suspicionis habebit eliciens considerabit quare, quo consilio, qua spe perficiendi quidque factum sit; Hoc cur modo potius quam illo; Cur ab hoc potius quam ab illo; Cur nullo adiutore aut cur hoc; Cur nemo sit conscius aut cur sit aut cur hic sit; Cur hoc ante factum sit; Cur hoc ante factum non sit; Cur hoc in ipso negotio, cur hoc post negotium, an factum de industria an rem ipsam consecutum sit; Constetne oratio aut cum re aut ipsa secum; Hoc huiusne rei sit signum an illius, an et hujus et illius et utrius potius; Quid factum sit, quod non oportuerit, aut non factum,

Quod oportuerit. Cum animus hac intentione omnes totius negoti partes considerabit, tum illi ipsi in medium coacervati loci procedent, de quibus ante dictum est; Et tum ex singulis, tum ex conjunctis argumenta certa nascentur, quorum argumentorum pars probabili, pars necessario in genere versabitur. Accedunt autem sæpe ad conjecturam quæstiones, testimonia, rumores, quæ contra omnia uterque simili via præceptorum torquere ad suæ causæ commodum debebit. Nam et ex quæstione suspiciones et ex testimonio et ex rumore aliquo pari ratione ut ex causa et ex persona et ex facto duci oportebit.

Quare nobis et ei videntur errare qui hoc genus suspicionum artifici non putant indigere, et ei qui aliter hoc de genere ac de omni conjectura præcipiendum putant. Omnis enim eisdem ex locis conjectura sumenda est. Nam et ejus qui in quæstione aliquid dixerit, et ejus qui in testimonio, et ipsius rumoris causa et veritas ex eisdem attributionibus reperietur.

Omni autem in causa pars argumentorum est adjuncta ei causæ solum quæ dicitur, et ex ipsa ita ducta ut ab ea separatim in omnes ejusdem generis causas transferri non satis commode possit; Pars autem est pervagatior et aut in omnes ejusdem generis aut in plerasque causas accommodata.

XV. Hæc ergo argumenta, quæ transferri in multas causas possunt, locos communes nominamus. Nam locus communis aut certæ rei quandam continet amplificationem, ut si quis hoc velit ostendere, eum qui parentem necarit maximo supplicio esse dignum; Quo loco, nisi perorata et probata 1 causa, non est utendum; Aut dubiæ, quæ ex contrario quoque habeat probabiles rationes argumentandi, ut suspicionibus credi oportere, et contra, suspicionibus credi non oportere. Ac pars locorum communium per indignationem aut per conquestionem inducitur, de quibus ante dictum est; Pars per aliquam probabilem utraque ex parte rationem. Distinguitur autem oratio atque illustratur maxime raro inducendis locis communibus et aliquo loco jam certioribus illis argumentis confirmato. Nam et tum conceditur commune quiddam dicere, cum diligenter aliqui proprius causæ locus tractatus est, et auditoris animus aut renovatur ad ea quæ restant aut omnibus jam dictis exsuscitatur. Omnia autem ornamenta elocutionis, in quibus et suavitatis et gravitatis plurimum consistit, et omnia quæ in inventione rerum et sententiarum aliquid habent

Dignitatis in communes locos conferuntur. Quare non, ut causarum, sic oratorum quoque multorum communes loci sunt. Nam nisi ab eis qui multa in exercitatione magnam sibi verborum et sententiarum copiam comparaverint, tractari non poterunt ornate et graviter, quemadmodum natura ipsa eorum desiderat.

Atque hoc sit nobis dictum communiter de omni genere locorum communium. XVI. Nunc exponemus, in conjecturalem constitutionem qui loci communes incidere soleant: suspicionibus credi oportere et non oportere; Rumoribus credi oportere et non oportere; Testibus credi oportere et non oportere; Quæstionibus credi oportere et non oportere; Vitam ante actam spectari oportere et non oportere; Ejusdem esse, qui in illa re peccarit, hi quidem et si qui ejusmodi ex proprio argumento communes loci nascentur, in contrarias partes diducuntur.

Certus autem locus est accusatoris, per quem auget facti atrocitatem, et alter, per quem negat malorum misereri oportere: defensoris, per quem calumnia accusatorum cum indignatione ostenditur et per quem cum conquestione misericordia captatur. Hi et ceteri loci omnes communes ex eisdem præceptis sumuntur quibus ceteræ argumentationes; Sed illæ tenuius et subtilius et acutius tractantur, hi autem gravius et ornatius et cum verbis tum etiam sententiis excellentibus. In illis enim finis est ut id quod dicitur verum esse videatur, in his, tametsi hoc quoque videri oportet, tamen finis est amplitudo. Nunc ad aliam constitutionem tran-

XVII. Cum est nominis controversia, quia vis vocabuli definienda verbis est, constitutio definitiva dicitur. Ejus generis exemplo nobis posita sit hæc causa: C. Flaminius, is qui consul rem male gessit bello Punico secundo, cum tribunus plebis esset, invito senatu et omnino contra voluntatem omnium optimatium per seditionem ad populum legem agrariam ferebat. Hunc pater suus concilium plebis habentem de templo deduxit; Arcessitur maiestatis. Intentio est: " Maiestatem minuisti, quod tribunum plebis de templo deduxisti." Depulsio est: " Non * minui maiestatem." Quæstio est: Maiestatemne minuerit? Ratio: " In filium enim quam habebam potestatem, ea sum usus." Rationis infirmatio: " At enim, qui patria potestate, hoc est privata quadam, tribuniciam potestatem, hoc est populi potestatem infirmat, minuit maiestatem." Judicatio est: Minuatne is maiestatem qui in tribuniciam potestatem patria potestate utatur? Ad hanc judicationem argumentationes omnes afferre oportebit.

Ac ne qui forte arbitretur nos non intellegere aliam quoque incidere constitutionem in hanc causam, eam nos partem solam sumimus in quam præcepta nobis danda sunt. Omnibus autem partibus hoc in libro explicatis, quivis omni in causa, si diligenter attendet, omnes videbit constitutiones et earum partes et controversias si quæ forte in eas incident. Nam de omnibus præscribemus.

Primus ergo accusatoris locus est ejus nominis cujus de vi quæritur brevis et aperta et ex opinione hominum definitio, hoc modo: Maiestatem minuere est de dignitate aut amplitudine aut potestate populi aut eorum quibus populus potestatem dedit aliquid derogare. Hoc sic breviter expositum pluribus verbis est et rationibus confirmandum et ita esse ut descripseris ostendendum. Postea ad id quod definieris factum ejus qui accusabitur adjungere oportebit et ex eo quod ostenderis esse verbi causa * maiestatem minuere, docere adversarium maiestatem minuisse et hunc totum locum communi loco confirmare, per quem ipsius facti atrocitas aut indignitas aut omnino culpa cum indignatione augeatur. Post

Erit infirmanda adversariorum descriptio. Ea autem infirmabitur, si falsa demonstrabitur. Hoc ex opinione hominum sumetur, cum quemadmodum et quibus in rebus homines in consuetudine scribendi aut sermocinandi eo verbo uti soleant, considerabitur. Item infirmabitur, si turpis aut inutilis esse ostenditur ejus descriptionis approbatio et, quæ incommoda consecutura sint, eo concesso ostendetur — id autem ex honestatis et ex utilitatis partibus sumetur, de quibus in deliberationis præceptis exponemus — et si cum definitione nostra adversariorum definitionem conferemus et nostram veram, honestam,

Utilem esse demonstrabimus, illorum contra. Quæremus autem res aut majore aut minore aut pari in negotio similes, ex quibus affirmetur nostra descriptio.

XVIII. Jam si res plures erunt definiendæ: ut, si quæratur, fur sit an sacrilegus, qui vasa ex privato sacra surripuerit, erit utendum pluribus definitionibus; Deinde simili ratione causa tractanda. Locus autem communis in ejus malitiam, qui non modo rerum, verum etiam verborum potestatem sibi arrogare conatus et faciat quod velit, et id quod

Deinde defensoris primus locus est item nominis brevis et aperta et ex opinione hominum descriptio, hoc modo: Maiestatem minuere est aliquid de re publica, cum potestatem non habeas, administrare. Deinde hujus confirmatio similibus et exemplis et rationibus, postea sui facti ab illa definitione separatio. Deinde locus communis, per quem

Facti utilitas aut honestas adaugetur. Deinde sequitur adversariorum definitionis reprehensio, quæ eisdem ex locis omnibus quos accusatori præscripsimus conficitur; Et cetera post eadem præter communem locum inducentur. Locus autem communis erit defensoris is per quem indignabitur accusatorem sui periculi causa non res solum convertere, verum etiam verba commutare conari. Nam illi quidem communes loci, aut qui calumniæ accusatorum demonstrandæ aut misericordiæ captandæ aut facti indignandi aut a misericordia deterrendi causa sumuntur, ex periculi magnitudine, non ex causæ genere ducuntur. Quare non in omnem causam, sed in omne causæ genus incidunt. Eorum mentionem in conjecturali constitutione fecimus. Inductione 1 autem, cum causa postulabit, utemur.

XIX. Cum autem actio translationis aut commutationis indigere videtur, quod non aut is agit quem oportet, aut cum eo quicum oportet, aut apud quos, qua lege, qua pœna, quo crimine, quo tempore oportet, constitutio translativa appellatur. Ejus nobis exempla permulta opus sint, si singula translationum genera quæramus; Sed quia ratio præceptorum similis est, exemplorum multitudine supersedendum est. Atque in nostra quidem consuetudine multis de causis fit ut rarius incidant translationes. Nam et prætoris exceptionibus multæ excluduntur actiones et ita jus civile habemus constitutum, ut causa cadat is qui non quemadmodum oportet

Egerit. Quare in jure plerumque versantur. Ibi enim et exceptiones postulantur et agendi potestas datur et omnis conceptio privatorum judiciorum constituitur. In ipsis autem judiciis rarius incidunt et tamen, si quando incidunt, ejusmodi sunt ut per se minus habeant firmitudinis, confirmentur autem assumpta alia aliqua constitutione: ut in quodam judicio, cum venefici cujusdam nomen esset delatum et, quia parricidi causa subscripta esset, extra ordinem esset acceptum, cum in accusatione autem alia quædam crimina testibus et argumentis confirmarentur, parricidi autem mentio solum facta esset, defensor in hoc ipso multum oportet et diu consistat: cum de nece parentis nihil demonstratum esset, indignum facinus esse ea pœna afficere reum qua parricidæ afficiuntur; Id autem, si damnaretur, fieri necesse esse, quoniam et id causæ subscriptum

Et ea re nomen extra ordinem sit acceptum. Ea igitur pœna si affici reum non oporteat, damnari quoque non oportere, quoniam ea pœna damnationem necessario consequatur. Hic defensor pœnæ commutationem ex translativo genere inducendo totam infirmabit accusationem. Verumtamen ceteris quoque criminibus defendendis conjecturali con-

XX. Exemplum autem translationis in causa positum nobis sit hujusmodi: Cum ad vim faciendam quidam armati venissent, armati contra præsto fuerunt, et cuidam equiti Romano quidam ex armatis resistenti gladio manum præcidit. Agit is cui manus præcisa est injuriarum. Postulat is quicum agitur a prætore exceptionem: Extra quam in

Reum capitis præjudicium fiat. Hic is qui agit judicium purum postulat; Ille quicum agitur exceptionem addi ait oportere. Quæstio est: Excipiendum sit an non. Ratio: " Non enim oportet in recuperatorio judicio ejus malefici, de quo inter sicarios quæritur, præjudicium fieri." Infirmatio rationis: " Ejusmodi sunt injuriæ, ut de eis indignum sit non primo quoque tempore judicari." Judicatio: Atrocitas injuriarum satisne causæ sit, quare, dum de ea judicatur, de aliquo majore maleficio, de quo judicium comparatum sit, præjudicetur? Atque exemplum quidem hoc est. In omni autem causa ab utroque quæri oportebit aquo et per quos et quo modo et quo tempore aut agi aut judicari aut

Quid statui de ea re conveniat. Id ex partibus juris, de quibus post dicendum est, sumi oportebit et ratiocinari quid in similibus rebus fieri soleat, et videre, utrum malitia aliud agatur, aliud simuletur, an stultitia, an necessitudine, quod alio modo agere non possit, an occasione agendi sic sit judicium aut actio constituta, an recte sine ulla re ejusmodi res agatur.

Locus autem communis contra eum qui translationem inducet: fugere judicium ac pœnam, quia causæ diffidat. A translatione autem: omnium fore perturbationem, si non ita res agantur et in judicium veniant quo pacto oporteat; Hoc est, si aut eum eo agatur quocum non oporteat, aut alia pœna, alio crimine, alio tempore; Atque hanc rationem ad perturbationem judiciorum omnium pertinere.

Tres igitur hæc constitutiones, quæ partes non habent, ad hunc modum tractabuntur. Nunc generalem constitutionem et partes ejus consideremus.

XXI. Cum et facto et facti nomine concesso neque ulla actionis illata controversia, vis et natura et genus ipsius negoti quæritur, constitutionem generalem appellamus. Hujus primas esse partes duas nobis videri diximus, negotialem et juridicialem. *

Negotialis est quæ in ipso negotio juris civilis habet implicatam controversiam. Ea est hujusmodi: Quidam pupillum heredem fecit; Pupillus autem ante mortuus est, quam in suam tutelam venit. De hereditate ea quæ pupillo venit, inter eos qui patris pupilli heredes secundi sunt et inter agnatos pupilli controversia est. Possessio heredum secundorum est. Intentio est agnatorum: " Nostra pecunia est, de qua is cujus agnati sumus testatus non est." Depulsio est: " Immo nostra qui heredes testamento patris sumus." Quæstio est: Utrorum sit? Ratio: " Pater enim et sibi et filio testamentum scripsit, dum is pupillus esset. Quare, quæ fili fuerunt, testamento patris nostra fiant necesse est." Infirmatio rationis: " Immo pater sibi scripsit et secundum heredem non filio, sed sibi jussit esse. Quare, præterquam quod ipsius fuit, testamento illius vestrum esse non potest." Judicatio: Possitne quisquam de fili pupilli re testari; An heredes secundi ipsius patrisfamilias, non fili quoque ejus pupilli heredes sint?

Atque hoc non alienum est, quod ad multa pertineat, ne aut nusquam aut usquequaque dicatur, hic admonere. Sunt causæ quæ plures habent rationes in simplici constitutione; Quod fit, cum id quod factum est aut quod defenditur, pluribus de causis rectum aut probabile videri potest, ut in hac ipsa causa. Supponatur enim ab heredibus hæc ratio: " Unius enim pecuniæ plures dissimilibus de causis heredes esse non possunt, nec unquam factum est, ut ejusdem pecuniæ alius testamento,

Alius lege heres esset." Infirmatio autem hæc erit: " Non est una pecunia, propterea quod altera pupilli jam erat adventicia; Cujus heres non illo in testamento quisquam scriptus erat, si quid pupillo accidisset; Et de altera patris etiamnunc mortui voluntas plurimum valebat, quæ jam mortuo pupillo suis heredibus concedebat." Judicatio est: Unane pecunia fuerit; Aut si hac erunt usi infirmatione: Posse plures esse unius heredes pecuniæ dissimilibus de causis et de eo ipso esse controversiam, judicatio nascitur: Possintne ejusdem pecuniæ plures dissimilibus generibus heredes esse? XXII. Ergo una in constitutione intellectum est quomodo et rationes et rationum infirmationes et propterea judicationes plures fiant.

Nunc hujus generis præcepta rideamus. Utrisque aut etiam omnibus, si plures ambigent, jus ex quibus rebus constet, considerandum est. Initium ergo ejus ab natura ductum videtur; Quædam autem in consuetudinem venisse; Post autem approbata quædam a consuetudine aut vero utilia visa legibus esse firmata; Ac naturæ quidem jus esse, quod nobis non opinio, sed quædam innata vis adferat, ut religionem, pietatem, gratiam, vindicationem,

Observantiam, veritatem. Religionem eam quæ in metu et cærimonia deorum sit appellant; Pietatem, quæ erga patriam aut parentes aut alios sanguine conjunctos officium conservare moneat; Gratiam, quæ in memoria et remuneratione officiorum et honoris et amicitiarum observantiam teneat; Vindicationem, per quam vim et contumeliam defendendo aut ulciscendo propulsamus a nobis et nostris, qui nobis cari esse debent, et per quam peccata punimur; Observantiam, per quam ætate aut sapientia aut honore aut aliqua dignitate antecedentes veremur et colimus; Veritatem, per quam damus operam, ne quid aliter quam confirmaverimus

Fiat aut factum aut futurum sit. Ac naturæ quidem jura minus ipsa quæruntur ad hanc controversiam, quod neque in hoc civili jure versantur et a vulgari intellegentia remotiora sunt; Ad similitudinem vero aliquam aut ad rem amplificandam sæpe sunt inferenda.

Consuetudine autem jus esse putatur id quod voluntate omnium sine lege vetustas comprobarit. In ea autem quædam sunt jura ipsa jam certa propter vetustatem. Quo in genere et alia sunt multa et eorum multo maxima pars quæ prætores edicere consuerunt. Quædam autem genera juris jam certa consuetudine facta sunt; Quod genus

Pactum, par, judicatum. Pactum est quod inter quos convenit ita justum putatur ut jure præstare dicatur. Par, quod in omnes æquabile est. Judicatum, de quo jam ante sententia alicujus aut aliquorum constitutum est. Jam jura legitima ex legibus cognosci oportebit. His ergo ex partibus juris, quod cuique aut ex ipsa re aut ex simili aut majore minoreve nasci videbitur, attendere atque elicere pertemptando unamquamque juris partem oportebit.

Locorum autem communium quoniam, ut ante dictum est, duo genera sunt, quorum alterum dubiæ rei, alterum certæ continet amplificationem, quid ipsa causa det, et quid augeri per communem locum possit et oporteat, considerabitur. Nam certi qui in omnes incidant loci præscribi non possunt; In plerisque fortasse ab auctoritate juris consultorum et contra auctoritatem dici oportebit. Attendendum est autem et in hac et in omnibus num quos locos communes præter eos quos nos exponimus ipsa res ostendat.

Nunc juridiciale genus et partes consideremus.

XXIII. Juridicialis est in qua æqui et iniqui natura et præmi aut pœnæ ratio quæritur. Hujus partes sunt duæ, quarum alteram absolutam, assumptivam alteram nominamus. Absoluta est quæ ipsa in se, non ut negotialis implicite et abscondite, sed patentius et expeditius recti et non recti quæstionem continet. * * Ea est huiuscemodi: Cum Thebani Lacedæmonios bello superavissent et fere mos esset Graiis, cum inter se bellum gessissent, ut ei qui vicissent tropæum aliquod in finibus statuerent victoriæ modo in præsentiam declarandæ causa, non ut in perpetuum belli memoria maneret, æneum statuerunt tropæum. Accusantur apud Amphictyonas id est

Apud commune Græciæ consilium. Intentio est: " Non oportuit." Depulsio est: " Oportuit." Quæstio est: Oportueritne? Ratio est: " Eam enim ex bello gloriam virtute peperimus, ut ejus æterna insignia posteris nostris relinquere vellemus." Infirmatio est: " At tamen æternum inimicitiarum monumentum Graios de Graiis statuere non oportet." Judicatio est: Cum summæ virtutis concelebrandæ causa Graii de Graiis æternum inimicitiarum monumentum statuerunt, rectene an contra fecerint? Hanc ideo rationem subiecimus, ut hoc causæ genus ipsum de quo agimus cognosceretur. Nam si eam supposuissemus qua fortasse usi sunt: " Non enim juste neque pie bellum gessistis," in relationem criminis delaberemur, de qua post loquemur. Utrumque autem causæ genus in hanc causam incidere perspicuum est. In hanc argumentationes ex isdem locis sumendæ sunt atque in causam negotialem, qua de ante dictum est.

Locos autem communes et ex causa ipsa, si quid inerit indignationis aut conquestionis, et ex juris utilitate et natura multos et graves sumere licebit et oportebit, si causæ dignitas videbitur postulare.

XXIV. Nunc assumptivam partem juridicialis consideremus. Assumptiva igitur tum dicitur, cum ipsum ex se factum probari non potest, aliquo autem foris adjuncto argumento defenditur. Ejus partes sunt quattuor: comparatio, relatio criminis, remotio criminis, concessio.

Comparatio est cum aliquid factum quod ipsum non sit probandum ex eo cujus id causa factum est defenditur. Ea est hujusmodi: Quidam imperator, cum ab hostibus circumsederetur neque effugere ullo modo posset, depectus est cum eis ut arma et impedimenta relinqueret, milites educeret; Itaque fecit; Armis et impedimentis amissis præter spem milites conservavit. Accusatur maiestatis. Incurrit huc definitio. Sed nos hunc locum de quo agimus

Consideremus. Intentio est: 41 Non oportuit arma et impedimenta relinquere.*' Depulsio est: " Oportuit." Quæstio est: Oportueritne? Ratio est: " Milites enim omnes perissent." Infirmatio est aut conjecturalis: " Non perissent;" Aut altera conjecturalis: " Non ideo fecisti." Ex quibus judicatio est: Perissentne? Et: Ideone fecerit? 1 Aut hæc comparativa, cujus nunc indigemus: " At enim satius fuit amittere milites quam arma et impedimenta concedere hostibus." Ex qua judicatio nascitur: Cum omnes perituri milites essent, nisi ad hanc pactionem venissent, utrum satius fuerit amittere milites, an ad hanc condicionem venire?

Hoc causæ genus ex suis locis tractare oportebit et adhibere ceterarum quoque constitutionum rationem atque præcepta; Ac maxime conjecturis faciendis infirmare illud quod cum eo quod crimini dabitur ei qui accusabuntur comparabunt. Id fiet, si aut id quod dicent defensores futurum fuisse nisi id factum esset, de quo facto judicium est, futurum fuisse negabitur; Aut si alia ratione et aliam ob causam ac dicet reus se fecisse demonstrabitur esse factum. Ejus rei confirmatio et item contraria de parte infirmatio ex conjecturali constitutione sumetur. Sin autem certo nomine malefici vocabitur in judicium, sicut in hac causa — nam maiestatis arcessitur — definitione et præceptis definitionis uti oportebit. XXV. Atque hæc quidem plerumque in hoc genere accidunt ut et conjectura et definitione utendum sit. Sin aliud quoque aliquod genus incidet, ejus generis præcepta licebit huc pari ratione transferre. Nam accusatori maxime est in hoc elaborandum ut id ipsum factum propter infirmet rationibus. Quod facile est, si quam plurimis constitutionibus aggredietur id improbare.

Ipsa autem comparatio separata a ceteris generibus controversiarum sic ex sua vi considerabitur, si illud quod comparabitur aut non honestum aut non utile aut non necessarium fuisse aut non tantopere utile aut non tantopere honestum aut non tantopere necessarium fuisse demonstrabitur. Deinde oportet accusatorem illud quod ipse arguat ab eo quod defensor comparat separare. Id autem faciet, si demonstrabit non ita fieri solere neque oportere neque esse rationem quare hoc propter hoc fiat, ut propter salutem militum ea quæ salutis causa comparata sunt hostibus tradantur. Postea comparare oportet cum beneficio maleficium et omnino id quod arguitur cum eo quod factum ab defensore laudatur aut faciendum fuisse demonstratur contendere et hoc extenuando malefici magnitudinem simul adaugere. Id fieri poterit, si demonstrabitur honestius, utilius, magis necessarium fuisse illud quod vitarit reus quam illud quod

Fecerit. Honesti autem et utilis et necessarii vis et natura in deliberationis præceptis cognoscetur. Deinde oportebit ipsam illam comparativam judicationem exponere tamquam causam deliberativam et de ea ex deliberationis præceptis dicere. Sit enim hæc judicatio quam ante exposuimus: Cum omnes perituri milites essent, nisi ad hanc pactionem venissent, utrum satius fuerit perire milites an ad hanc pactionem venire? Hoc ex locis deliberationis, quasi aliquam in consultationem res veniat, tractari oportebit. XXVI. Defensor autem, quibus in locis ab accusatore aliæ constitutiones erunt inductæ, in eis ipse quoque ex isdem constitutionibus defensionem comparabit; Ceteros autem omnes locos qui ad ipsam comparationem pertinebunt

Loci communes autem erunt: accusatoris, in eum qui, cum de facto turpi aliquo aut inutili aut utroque fateatur, quærat tamen aliquam defensionem, et facti inutilitatem aut turpitudinem cum indignatione proferre;L defensoris est, nullum factum inutile neque turpe neque item utile neque honestum putari oportere, nisi quo animo, quo tempore, qua de causa factum sit intellegatur; Qui locus ita communis est ut bene tractatus in hac causa magno ad persuadendum momento futurus sit; Et alter locus, per quem magna cum amplificatione benefici magnitudo ex utilitate aut honestate aut facti

Necessitudine demonstratur; Et tertius, per quem res expressa verbis ante oculos eorum qui audiunt ponitur, ut ipsi se quoque idem facturos fuisse arbitrentur, si sibi illa res atque ea faciendi causa per idem tempus accidisset.

Relatio criminis est cum reus id quod arguitur confessus, alterius se inductum peccato, jure fecisse demonstrat. Ea est hujusmodi: Horatius occisis tribus Curiatiis et duobus amissis fratribus domum se victor recepit. Is animadvertit sororem suam de fratrum morte non laborantem, sponsi autem nomen appellantem identidem Curiatii cum gemitu et lamentatione. Indigne passus virginem occidit.

Accusatur. Intentio est: " Injuria sororem occidisti.** Depulsio est: "lu re occidi.*' Quæstio est: Jurene occiderit? Ratio est: "Illa enim hostium mortem lugebat, fratrum neglegebat; Me et populum Romanum vicisse moleste ferebat.'' Infirmatio est: " Tamen a fratre indamnatam necari non oportuit." Ex quo judicatio fit: Cum Horatia fratrum mortem neglegeret, hostium lugeret, fratris et populi Romani victoria non gauderet, oportueritne eam a fratre indamnatam necari?

XXVII. Hoc in genere causæ primum, si quid ex ceteris dabitur constitutionibus, sumi oportebit, sicuti in comparatione præceptum est; Postea, si qua facultas erit, per aliquam constitutionem illum in

Quem crimen transferetur defendere; Deinde, levius esse illud quod in alterum peccatum reus transferat quam quod ipse susceperit; Postea translationis partibus uti et ostendere aquo et per quos et quo modo et quo tempore aut agi aut judicari aut statui de ea re convenerit; Ac simul ostendere non oportuisse ante supplicium quam judicium interponere. Tum leges quoque et judicia demonstranda sunt, per quæ potuerit id peccatum quod sponte sua reus pœnitus sit moribus et judicio vindicari. Deinde negare audire oportere id quod in eum criminis conferatur, de quo is ipse qui conferat judicium fieri noluerit, et id quod judicatum non sit pro infecto

Habere oportere; Postea impudentiam demonstrare eorum qui eum nunc apud judices accusent quem sine judicibus ipsi condemnarint, et de eo judicium faciant de quo jam ipsi supplicium sumpserint; Postea perturbationem judici futuram dicemus et judices longius quam potestatem habeant progressuros, si simul et de reo et de eo quem reus arguat judicarint; Deinde, si hoc constitutum sit, ut peccata homines peccatis et injurias injuriis ulciscantur, quantum incommodorum consequatur; Ac si idem facere ipse qui nunc accusat voluisset, ne hoc quidem ipso quicquam opus fuisse judicio; Si vero ceteri quoque idem faciant, omnino judicium

Nullum futurum. Postea demonstrabitur, ne si judicio quidem illa damnata esset in quam id crimen ab reo conferatur, potuisse hunc ipsum de illa supplicium sumere; Quare esse indignum eum qui ne de damnata quidem pœnas sumere ipse potuisset de ea supplicium sumpsisse quæ ne adducta quidem sit in judicium. Deinde postulabit, ut legem, qua lege fecerit, proferat. Deinde quemadmodum in comparatione præcipiebamus, ut illud quod compararetur extenuaretur ab accusatore quam maxime, sic in hoc genere oportebit illius culpam in quem crimen transferatur cum hujus maleficio qui se jure fecisse dicat comparare. Postea demonstrandum est non esse illud ejusmodi ut ob id hoc fieri convenerit. Extrema est, ut in comparatione, assumptio judicationis et de ea per amplificationem ex deliberationis præceptis dictio.

XXVIII. Defensor autem, quæ per alias constitutiones inducentur, ex eis locis qui traditi sunt infirmabit; Ipsam autem relationem comprobabit, primum augendo ejus in quem referet crimen culpam et audaciam, et quam maxime per indignationem, si res feret, juncta conquestione ante oculos ponendo; Postea levius demonstrando se pœnitum quam sit illius promeritum, et suuni supplicium cum illius injuria conferendo. Deinde oportebit eos locos qui ita erunt ab accusatore tractati ut refelli et contrariam in partem converti * possint, quo in genere sunt tres extremi, contrariis rationibus infirmare. Illa autem acerrima accusatorum criminatio, per quam perturbationem fore omnium judiciorum demonstrant, si de indamnato supplici sumendi potestas data sit, levabitur, primum si ejusmodi demonstrabitur injuria, ut non modo viro bono, verum omnino homini libero videatur non fuisse toleranda; Deinde ita perspicua, ut ne ab ipso quidem, qui fecisset, in dubium vocaretur; Deinde ejusmodi, ut in eam is maxime debuerit animadvertere qui animadverterit; 1 Ut non tam rectum, non tam fuerit honestum in judicium illam rem pervenire quam eo modo atque ab eo vindicari quo modo et ab quo sit vindicata; Postea sic rem fuisse apertam ut judicium de ea re fieri nihil attinuerit. Atque hic demonstrandum est rationibus et similibus rebus permultas ita atroces et perspicuas res esse ut de his non modo non necesse sit, sed ne utile quidem, quam mox judicium fiat exspectare.

Locus communis accusatoris in eum qui, cum id quod arguitur negare non possit tamen aliquid sibi spei comparet ex judiciorum perturbatione. Atque hic utilitatis judiciorum demonstratio et de eo conquestio qui supplicium dederit indamnatus; In ejus autem qui sumpserit audaciam et crudelitatem

Indignatio. Ab defensore, in ejus, quem ultus sit audaciam (cum) sui conquestione; Rem non ex nomine ipsius negoti, sed ex consilio ejus qui fecerit et causa et tempore considerari oportere; Quid mali futurum sit aut ex injuria aut scelere alicujus, nisi tanta et tam perspicua audacia ab eo ad cujus famam aut ad parentes aut ad liberos pertineret aut ad aliquam rem quam caram esse omnibus aut necesse est aut oportet esse, vindicata.

XXIX. Remotio criminis est cum ejus intentio facti quod ab adversario infertur in alium aut in aliud demovetur. Id fit bipertito: nam tum

Causa, tum res ipsa removetur. Causæ remotionis hoc nobis exemplo sit: Rhodii quosdam legarunt Athenas. Legatis quæstores sumptum, quem oportebat dari, non dederunt. Legati profecti non sunt. Accusantur. Intentio est: " Proficisci oportuit." Depulsio est: " Non oportuit." Quæstio est: Oportueritne? Ratio est: " Sumptus enim, qui de publico daro solet, is ab quæstore non est datus." Infirmatio est: " Vos tamen id, quod publice vobis erat negoti datum, conficere oportebat." Judicatio est: Cum eis qui legati erant sumptus qui debebatur de publico non daretur, oportueritne eos conficere nihilo minus legationem?

Hoc in genere primum, sicut in ceteris, si quid aut ex conjecturali aut ex alia constitutione sumi possit, tione et ex relatione criminis in hanc quoque causam convenire poterunt.

Accusator autem illum cujus culpa id factum reus dicet primum defendet, si poterit; Sin minus poterit, negabit ad hoc judicium illius, sed hujus quem ipse accuset culpam pertinere. Postea dicet suo quemque officio consulere oportere; Nec, si ille peccasset, hunc oportuisse peccare; Deinde, si ille deliquerit, separatim illum sicut hunc accusari oportere et non cum hujus defensione conjungi illius accusationem.

Defensor autem cum cetera, si qua ex aliis incident constitutionibus, pertractarit, de ipsa remotione sic

Argumentabitur: Primum, cujus acciderit culpa, demonstrabit; Deinde, cum id aliena culpa accidisset, ostendet se aut non potuisse aut non debuisse id facere quod accusator dicat oportuisse; Quid potuerit, ex utilitatis partibus, in quibus est necessitudinis vis implicata, demonstrabit; Quid debuerit, ex honestate considerabitur. De utroque distinctius in deliberativo genere dicetur. Deinde omnia facta esse ab reo quæ in ipsius fuerint potestate; Quod minus quam convenerit factum sit, culpa id alterius

Accidisse. Deinde alterius culpa exponenda demonstrandum est, quantum voluntatis et studi fuerit in ipso; Et id signis confirmandum hujusmodi: ex cetera diligentia, ex ante factis aut dictis; Atque * * hoc ipsi utile fuisse facere, inutile autem non facere, et cum cetera vita fuisse hoc magis consentaneum quam quod propter alterius culpam non fecerit. XXX. Si autem non in hominem certum, sed in rem aliquam causa demovebitur, ut in hac eadem re, si quæstor mortuus esset et idcirco legatis pecunia data non esset, accusatione alterius et culpæ depulsione dempta ceteris similiter uti locis oportebit et ex concessionis partibus, quæ convenient assumere; De quibus nobis dicendum erit.

Loci autem communes idem utrisque fere qui in superioribus assumptivis, incident; Hi tamen certissime: accusatoris, facti indignatio; Defensoris, cum in alio culpa sit, in ipso non sit, supplicio se affici non oportere.

Ipsius autem rei fit remotio, cum id quod datur crimini negat neque ad se neque ad officium suum reus pertinuisse; Nec, si quid in eo sit delictum, sibi attribui oportere. Id causæ genus est hujusmodi: In eo fœdere quod factum est quondam cum Samnitibus quidam adulescens nobilis porcum sustinuit jussu imperatoris. Fœdere autem ab senatu improbato et imperatore Samnitibus dedito, quidam in senatu eum quoque dicit qui porcum tenuerit, dedi * oportere. Intentio est: " Dedi oportet." Depulsio est: " Non oportet." Quæstio est: Oporteatne? Ratio est: " Non enim meum fuit officium nec mea potestas, cum et id ætatis 1 et privatus essem et esset summa cum auctoritate et potestate imperator, qui videret ut satis honestum fœdus feriretur." Infirmatio est: " At enim quoniam particeps tu factus es in turpissimo fœdere summæ religionis, dedi te convenit." Judicatio est: Cum is qui potestatis nihil habuerit jussu imperatoris in fœdere et in tanta religione interfuerit, dedendusne sit hostibus necne? Hoc genus causæ cum superiore hoc differt, quod in illo concedit se reus oportuisse facere id quod fieri dicat accusator oportuisse, sed alicui rei aut homini causam attribuit quæ voluntati suæ fuerit impedimento sine concessionis partibus; Nam earum major quædam vis est, quod paulo post intellegetur. In hoc autem non accusare alterum nec culpam in alium transferre debet, sed demonstrare eam rem nihil ad se nec ad potestatem neque ad officium suum pertinuisse aut pertinere. Atque in hoc genere hoc accidit novi, quod accusator quoque sæpe ex remotione criminationem conficit, ut, si quis eum accuset qui, cum prætor esset, in expeditionem ad arma populum vocarit, cum consules essent. Nam ut in superiore exemplo reus ab suo officio et a potestate factum demovebat, sic in hoc ab ejus officio ac potestate qui accusatur ipse accusator factum removendo hac ipsa ratione confirmat ac-

Cu sationem. In hac ab utroque ex omnibus partibus honestatis et ex omnibus utilitatis partibus, exemplis, signis, ratiocinando, quid cujusque offici, juris, potestatis sit, quæri oportebit et fueritne ei quo de agetur id juris, offici, potestatis attributum necne.

Locos autem communes ex ipsa re, si quid indignationis aut conquestionis habebit, sumi oportebit.

XXXI. Concessio est per quam non factum ipsum probatur ab reo, sed ut ignoscatur, id petitur. Cujus partes sunt duæ: purgatio et deprecatio. Purgatio est per quam ejus qui accusatur non factum ipsum, sed voluntas defenditur. Ea habet partes tres: imprudentiam, casum, necessitudinem.

Imprudentia est, cum scisse aliquid is qui arguitur negatur; Ut apud quosdam lex erat: Ne quis Dianæ vitulum immolaret. Nautæ quidam cum adversa tempestate in alto jactarentur, voverunt si eo portu quem conspiciebant potiti essent, ei deo qui ibi esset se vitulum immolaturos. Casu erat in eo portu fanum Dianæ ejus, cui vitulum immolare non licebat. Imprudentes legis, cum exissent, vitulum immolaverunt. Accusantur. Intentio est: " Vitulum immolastis ei deo cui non licebat/* Depulsio est in concessione posita. Ratio est: " Nescivi non licere/* Infirmatio est: " Tamen, quoniam fecisti quod non licebat ex lege, supplicio dignus es/' Judicatio est: Cum id fecerit quod non oportuerit, et id non oportere nescierit, sitne supplicio dignus?

Casus autem inferetur in concessionem, cum demonstratur aliqua fortunæ vis voluntati obstitisse, ut in hac: Cum Lacedæmoniis lex esset ut, hostias nisi ad sacrificium quoddam redemptor præbuisset, capital esset, hostias is qui redemerat cum sacrifici dies instaret, in urbem ex agro cœpit agere. Tum subito magnis commotis tempestatibus fluvius Eurotas, is qui præter Lacedæmonem fluit, ita magnus et vehemens factus est ut ea traduci victimæ

Nullo modo possent. Redemptor sqæ voluntatis ostendendæ causa hostias constituit omnes in litore, ut qui trans flumen essent videre possent. Cum omnes studio ejus subitam fluminis magnitudinem scirent fuisse impedimento, tamen quidam capitis arcesserunt. Intentio est: " Hostiæ quas debuisti ad sacrificium præsto non fuerunt." Depulsio est 1 concessio. Ratio: " Flumen enim subito accrevit et ea re traduci non potuerunt." Infirmatio: " Tamen, quoniam quod lex jubet factum non est, supplicio dignus es." Judicatio est: Cum in ea re contra legem redemptor aliquid fecerit, qua in re studio ejus subita fluminis obstiterit magnitudo, supplicio dignusne sit?

XXXII. Necessitudo autem infertur, cum vi quadam reus id quod fecerit fecisse defenditur, hoc modo: Lex est apud Rhodios ut si qua rostrata in portu navis deprehensa sit, publicetur. Cum magna in alto tempestas esset, vis ventorum invitis nautis in Rhodiorum portum navem cœgit. Quæstor navem populi vocat, navis dominus negat oportere publicari. Intentio est: " Rostrata navis in portu deprehensa est." Depulsio est concessio. Ratio: " Vi et necessario sumus in portum coacti." Infirmatio est: 44 Navem ex lege tamen populi esse oportet." Judicatio est: Cum rostratam navem in portu deprehensam lex publicarit cumque hæc navis invitis nautis vi tempestatis in portum conjecta sit, oporteatne eam publicari?

Horum trium generum idcirco in unum locum contulimus exempla, quod similis in ea præceptio argumentorum traditur. Nam in his omnibus, primum si quid res ipsa dabit facultatis, conjecturam induci ab accusatore oportebit, ut id quod voluntate factum negabitur consulto factum suspicione aliqua demonstretur; Deinde inducere definitionem necessitudinis aut casus aut imprudentiæ et exempla ad eam definitionem adjungere in quibus imprudentia fuisse videatur aut casus aut necessitudo et ab his id quod reus inferat separare, id est ostendere dissimile, quod 1 non ignorabile, non fortuitum, non necessarium fuerit; Postea demonstrare potuisse vitari: aut ratione 2 provideri potuisse, si hoc aut illud fecisset, aut, nisi fecisset, præcaveri; Et definitionibus ostendere non hanc imprudentiam aut casum aut necessitudinem, sed inertiam, neglegentiam, fatuita-

Tem nominari oportere. Ac si qua necessitudo turpitudinem videbitur habere, oportebit per locorum communium implicationem redarguentem demonstrare quidvis perpeti, mori denique satius fuisse quam ejusmodi necessitudini obtemperare. Atque tum ex eis locis de quibus in negotiali parte dictum est juris et æquitatis naturam oportebit quærere et quasi in absoluta juridiciali per se hoc ipsum ab rebus omnibus separatim considerare. Atque hoc in loco, si facultas erit, exemplis uti oportebit, quibus in simili excusatione non sit ignotum, et contentione, magis illis ignoscendum fuisse, et deliberationis partibus, turpe aut inutile esse concedi eam rem, quæ ab adversario commissa sit; Permagnum esse et magno futurum detrimento, si ea res ab eis qui potestatem habent vindicandi neglecta sit.

XXXIII. Defensor autem conversis omnibus his partibus poterit uti; Maxime autem in voluntate defendenda commorabitur et in ea re adaugenda, quæ voluntati fuerit impedimento; Et se plus, quam fecerit, facere non potuisse; Et in omnibus rebus voluntatem spectari oportere; Et se convinci non posse, quod absit a culpa; Suo nomine communem hominum infirmitatem posse damnari. Deinde nihil esse indignius quam eum qui culpa careat supplicio non carere.

Loci autem sunt communes: accusatoris in confessionem, et quanta potestas peccandi relinquatur, si semel institutum sit ut non de facto, sed de facti

Causa quæratur; Defensoris conquestio est calamitatis ejus, quæ non culpa, sed vi majore quadam acciderit, et de fortunæ potestate et hominum infirmitate et uti suum animum, non eventum considerent. In quibus omnibus conquestionem suarum ærumnarum et crudelitatis adversariorum indignationem inesse oportebit.

Ac neminem mirari conveniet, si aut in his aut in aliis exemplis scripti quoque controversiam adjunctam videbit. Quo de genere post erit nobis separatim dicendum, propterea quod quædam genera causarum simpliciter ex sua vi considerantur, quædam autem sibi aliud quoque aliquod contro-

Ver siæ genus assumunt. Quare omnibus cognitis, non erit difficile in unam quamque causam transferre quod ex eo quoque genere conveniet; Ut in his exemplis concessionis inest omnibus scripti contro- * versia, ea quæ ex scripto et sententia nominatur; Sed, quia de concessione loquebamur, in eam præcepta dedimus, alio autem loco de scripto et de sententia dicemus.

Nunc ut alteram concessionis partem considere-

Mus 2 jam contendemus. XXXIV. Deprecatio est in qua non defensio facti, sed ignoscendi postulatio continetur. Hoc genus vix in judicio probari potest, ideo quod concesso peccato difficile est ab eo, qui peccatorum vindex esse debet, ut ignoscat, impetrare. Quare parte ejus generis, cum causam non in eo constitueris, uti licebit; Ut si 5 pro aliquo claro aut forti viro, cujus in rem publicam multa sunt beneficia, dicens possis, cum videaris non uti deprecatione, uti tamen, ad hunc modum: " Quodsi, judices, hic pro suis beneficiis, pro suo studio, quod in vos semper habuit, tali suo tempore multorum suorum recte factorum causa uni delicto ut ignosceretis postularet, tamen dignum vestra mansuetudine, dignum virtute hujus esset, judices, a vobis hanc rem hoc postulante impetrari/' Deinde augere beneficia licebit et judices per locum communem ad ignoscendi

Voluntatem ducere. Quare hoc genus, quamquam in judiciis non versatur nisi quadam ex parte, tamen, quia et pars hæc ipsa inducenda nonnunquam est et in senatu aut in consilio sæpe omni in genere tractanda, in id quoque præcepta ponemus. Nam et in senatu aut in consilio 1 de Syphace diu deliberatum est, et de Q. Numitorio Pullo apud L. Opimium et ejus consilium diu dictum est, et magis in hoc quidem ignoscendi quam cognoscendi postulatio valuit. Nam semper animo bono se in populum Romanum fuisse non tam facile probabat cum conjecturali constitutione uteretur quam ut propter posterius beneficium sibi ignosceretur cum deprecationis partes adjungeret.

XXXV. Oportebit igitur eum qui sibi ut ignoscatur postulabit commemorare si qua sua poterit beneficia et, si poterit, ostendere ea majora esse quam hæc quæ deliquerit, ut plus ab eo boni quam mali profectum esse videatur; Deinde majorum suorum beneficia, si qua exstabunt, proferre; Deinde ostendere non odio neque crudelitate fecisse quod fecerit, sed aut stultitia aut impulsu alicujus aut aliqua honesta aut probabili causa; Postea polliceri et confirmare se et hoc peccato doctum et beneficio eorum, qui sibi ignoverint, confirmatum, omni tempore a tali ratione afuturum; Deinde spem ostendere aliquo se in loco magno eis qui sibi concesse-

Rint usui futurum; Postea, si facultas erit, se aut consanguineum magnis et principibus viris * aut jam a majoribus imprimis amicum esse 1 demonstrabit et amplitudinem suæ voluntatis, nobilitatem generis, eorum qui se salvum velint dignitatem ostendere, et cetera ea quæ personis ad honestatem et amplitudinem sunt attributa cum conquestione, sine arrogantia, in se esse demonstrabit ut honore potius aliquo quam ullo supplicio dignus esse videatur; Deinde ceteros proferre, quibus majora delicta concessa sint. Ac multum proficiet, si se misericordem in potestate, propensum ad ignoscendum fuisse ostendet. Atque ipsum illud peccatum erit extenuandum, ut quam minimum obfuisse videatur, et aut turpe aut inutile demonstrandum tali de

Homine supplicium sumere. Deinde locis communibus misericordiam captare oportebit ex eis præceptis quæ in primo libro sunt exposita.

XXXVI. Adversarius autem malefacta augebit: nihil imprudenter, sed omnia ex crudelitate et malitia facta dicet; Ipsum immisericordem, superbum fuisse; Et, si poterit, ostendet semper inimicum fuisse et amicum fieri nullo modo posse. Si beneficia proferet, aut aliqua de causa facta, non propter benivolentiam demonstrabit, aut post ea odium esse acre susceptum, aut illa omnia maleficiis esse deleta, aut leviora beneficia quam maleficia, aut, cum beneficiis honos habitus sit, pro maleficio pœnam

Sumi oportere. Deinde turpe esse aut inutile ignosci. Deinde, de quo ut potestas esset sæpe optarint, in eum oblata potestate 1 non uti summam esse stultitiam; Cogitare oportere quem animum in eum et quod odium habuerint.

Locus autem communis erit indignatio malefici et alter eorum misereri oportere, qui propter fortunam, non propter malitiam in miseriis sint.

Quoniam ergo in generali constitutione tamdiu propter ejus partium multitudinem commoramur, ne forte varietate et dissimilitudine rerum diductus alicujus animus in quendam errorem deferatur, quid etiam nobis ex eo genere restet et quare restet admonendum videtur.

Juridicialem causam esse dicebamus, in qua æqui et iniqui natura et præmi aut pœnæ ratio quæreretur. Eas causas, in quibus de æquo et

Iniquo quæritur, exposuimus. XXXVII. Restat nunc ut de præmio et de pœna explicemus. Sunt enim multæ causæ quæ ex præmi alicujus petitione constant. Nam et apud judices de præmio sæpe accusatorum quæritur et asenatu aut aconsilio aliquod præmium sæpe petitur. Ac neminem conveniet arbitrari nos, cum aliquod exemplum ponamus, quod in senatu agatur, ab judiciali genere exemplorum recedere. Quicquid enim de homine probando aut improbando dicitur, cum ad eam dictionem sententiarum quoque ratio accommodetur, id non, si per sententiæ dictionem agitur, deliberativum est; Sed quia de homine statuitur, judiciale est habendum. Omnino autem qui diligenter omnium causarum vim et naturam cognoverit, genere et prima conformatione eas intelleget dissidere, ceteris autem partibus aptas inter se omnes et aliam in alia implicatam videbit.

Nunc de præmiis consideremus. L. Licinius Crassus consul quosdam in citeriore Gallia nullo illustri neque certo duce neque eo nomine neque numero præditos uti digni essent qui hostes populi Romani esse dicerentur, qui tamen excursionibus et latrociniis infestam provinciam redderent, consectatus est et confecit. Romam redit: triumphum ab senatu postulat. Hic et in deprecatione nihil ad nos attinet rationibus et infirmationibus rationum supponendis ad judicationem pervenire, propterea quod, nisi alia quoque incidet constitutio aut pars constitutionis, simplex erit judicatio et in quæstione ipsa continebitur in deprecatione hujusmodi: Oporteatne pœna affici? In hac, hujusmodi: Oporteatne dari præmium?

Nunc ad præmi quæstionem appositos locos exponemus. XXXVIII. Ratio igitur præmi quattuor est in partes distributa: in beneficia, in hominem, in præmi genus, in facultates.

Beneficia ex sua vi, ex tempore, ex animo ejus qui fecit, ex casu considerantur. Ex sua vi quærentur hoc modo: magna an parva, facilia an diffi- * cilia, singularia sint an vulgaria, vera an falsa quadam exornatione honestentur; Ex tempore autem, si tum, cum indigeremus, cum ceteri non possent aut nollent opitulari, si tum, cum spes deseruisset; Ex animo, si non sui commodi causa, si eo consilio fecit omnia, ut hoc conficere posset; Ex casu, si non fortuna, sed industria factum videbitur aut si industriæ fortuna obstitisse.

In hominem autem, quibus rationibus vixerit, quid sumptus in eam rem aut laboris insumpserit; Ecquid aliquando tale fecerit; Num alieni laboris aut deorum bonitatis præmium sibi postulet; Num aliquando ipse talem ob causam aliquem præmio affici negarit oportere; Aut num jam satis pro eo quod fecerit honos habitus sit; Aut num necesse fuerit ei facere id quod fecerit; Aut num ejusmodi sit factum, ut, nisi fecisset, supplicio dignus esset, non, quia fecerit, præmio; Ut num ante tempus præmium petat, et spem incertam certo venditet pretio; Aut num, quod supplicium aliquod vitet, eo præmium postulet, uti de se præjudicium factum esse videatur. Deinde, apud majores quibus hominibus et quibus de causis talis honos habitus sit, quæretur; Deinde,

Ne is honos nimium pervulgetur. Atque hic ejus qui contra aliquem præmium postulantem dicet locus erit communis: Præmia virtutis et offici sancta et casta esse oportere neque ea aut cum improbis communicari aut in mediocribus hominibus pervulgari; Et alter: Minus homines virtutis cupidos fore virtutis præmio pervulgato; Quæ enim rara et ardua sint, ea experiendo pulchra et jucunda hominibus videri; Et tertius: Si exsistant, qui apud majores nostros ob egregiam virtutem tali honore dignati sunt, nonne de sua gloria, cum pari præmio tales homines affici videant, delibari putent? Et eorum enumeratio et cum eis, quos contra dicas, comparatio. Ejus autem qui præmium petet facti sui amplificatio, eorum qui præmio affecti sunt cum

Suis factis contentio. Deinde ceteros a virtutis studio repulsum iri, si ipse præmio non sit affectus.

Facultates autem considerantur, cum aliquod pecuniarum præmium postulatur; In quo, utrum copiane sit agri, vectigalium, pecuniæ, an penuria, consideratur. Loci communes: Facultates augere, non minuere oportere; Et, impudentem esse qui pro beneficio non gratiam, verum mercedem postulet; Cum de gratia referenda deliberetur; Et, se pretium non pro facto, sed honorem ita ut factitatum sit pro beneficio postulare.

Ac de constitutionibus quidem satis dictum est; Nunc de eis controversiis quæ in scripto versantur dicendum videtur.

XL. In scripto versatur controversia cum ex scriptionis ratione aliquid dubii nascitur. Id fit ex ambiguo, ex scripto et sententia, ex contrariis legibus, ex ratiocinatione, ex definitione.

Ex ambiguo autem nascitur controversia cum quid senserit scriptor obscurum est, quod scriptum duas pluresve res significat, ad hunc modum: Paterfamilias, cum filium heredem faceret, vasorum argenteorum pondo centum 1 uxori suæ sic legavit: heres meus uxori meæ vasorum argenteorum pondo centum, quæ volet, dato. Post mortem ejus vasa magnifica et pretiose cælata petit a filio mater. Ille se, quæ ipse vellet, debere dicit.

Primum, si fieri poterit, demonstrandum est non esse ambigue scriptum, propterea quod omnes in consuetudine sermonis sic uti solent eo verbo uno pluribusve in eam sententiam in quam is qui dicet

Accipiendum esse demonstrabit. Deinde ex superiore et ex inferiore scriptura docendum id quod quæratur fieri perspicuum. Quare si ipsa separatim ex se verba considerentur, omnia aut pleraque ambigua visum iri; Quæ autem ex omni considerata scriptura perspicua fiant, hæc ambigua non oportere existimare. Deinde" qua in sententia scriptor fuerit ex ceteris ejus scriptis et ex factis, dictis, animo atque vita ejus sumi oportebit, et eam ipsam scripturam, in qua inerit illud ambiguum de quo quæretur totam omnibus ex partibus pertemptare, si quid aut ad id appositum sit quod nos interpretemur, aut ei quod adversarius intellegat, adversetur. Nam facile, quid veri simile sit eum voluisse qui scripsit ex omni scriptura et ex persona scriptoris atque eis rebus quæ personis attributæ sunt considerabitur.

Deinde erit demonstrandum, si quid ex re ipsa dabitur facultatis, id quod adversarius intellegat multo minus commode fieri posse quam id quod nos accipimus, quod illius rei neque administratio neque exitus ullus exstet; Nos quod dicamus, facile et commode transigi posse; Ut in hac lege — nihil enim prohibet fictam exempli loco ponere, quo facilius res intellegatur —: meretrix coronam auream ne habeto; Si habuerit, publica esto, contra eum qui meretricem publicari dicat ex lege oportere possit dici neque administrationem esse ullam publicæ meretricis neque exitum legis in merestrationem et exitum facilem esse et incommodi nihil inesse.

XLI. Ac diligenter illud quoque attendere oportebit, num, illo probato quod adversarius intellegat, res utilior aut honestior aut magis necessaria ab scriptore neglecta videatur. Id fiet, si id quod nos demonstrabimus honestum aut utile aut necessarium demonstrabimus, ct si id quod ab adversariis dicetur minime ejusmodi esse dicemus. Deinde si in lege erit ex ambiguo controversia, dare operam oportebit ut de eo quod adversarius intellegat

Alia in 1 lege cautum esse doceatur. Permultum autem proficiet illud demonstrare, quemadmodum scripsisset, si id quod adversarius accipiat fieri aut intellegi voluisset ut in hac causa in qua de vasis argenteis quæritur possit mulier dicere, nihil attinuisse ascribi, quæ volet, si heredis voluntati permitteret. Eo enim non ascripto nihil esse dubitationis, quin heres, quæ ipse vellet, daret. Amentiæ igitur fuisse, cum heredi vellet cavere, id ascribere, quo non ascripto nihilominus heredi caveretur.

Quare hoc genere magno opere talibus in causis uti oportebit: " Hoc modo scripsisset, isto verbo usus non esset, non isto loco verbum istud collocasset." Nam ex his sententia scriptoris maxime perspicitur. Deinde quo tempore scriptum sit quærendum est, ut quid eum voluisse in ejusmodi tempore veri simile sit intellegatur. Post ex deliberationis partibus, quid utilius et quid honestius et illi ad scribendum et his ad comprobandum sit, demonstrandum; Et ex his, si quid amplificationis dabitur, communibus utrimque locis uti oportebit.

XLII. Ex scripto et sententia controversia consistit, cum alter verbis ipsis quæ scripta sunt utitur, alter ad id quod scriptorem sensisse dicet omnem adjungit

Dictionem. Scriptoris.Autem sententia ab eo qui sententia se defendet tum semper ad idem spectare et idem velle demonstrabitur; Tum ex facto aut ex eventu aliquo ad tempus id quod instituit accommodabitur. Semper ad idem spectare, hoc modo: Paterfamilias cum liberorum haberet nihil, uxorem autem haberet, in testamento ita scripsit: si mihi filius genitur unus pluresve, is mihi heres esto. Deinde quæ assolent. Postea: si filius ante moritur, quam in tutelam suam venerit, tum mihi dicet 1 heres esto. Filius natus non est. Ambigunt agnati cum eo qui est heres si filius ante quam in suam

Tutelam veniat mortuus sit. In hoc genere non potest hoc dici, ad tempus et ad eventum aliquem sententiam scriptoris oportere accommodari, propterea quod ea sola esse demonstratur, qua fretus ille, qui contra scriptum dicit, suam esse hereditatem defendit. Aliud autem genus est eorum, qui sententiam inducunt, in quo non simplex voluntas scriptoris ostenditur, quæ in omne tempus et in omne factum idem valeat; Sed ex quodam facto aut eventu ad tempus interpretanda dicitur. Ea partibus juridicialis assumptivæ maxime sustinetur. Nam tum inducitur comparatio, ut in eo qui, cum lex aperiri portas noctu vetaret, aperuit quodam in bello et auxilia quædam in oppidum recepit, ne ab hostibus opprimerentur, si

Foris essent, quod prope muros hostes castra haberent; Tum relatio criminis, ut in eo milite qui, cum communis lex omnium hominem occidere vetaret, tribunum militum, qui vim sibi afferre conaretur, occidit; Tum remotio criminis, ut in eo qui, cum lex quibus diebus in legationem proficisceretur præstituerat, quia sumptum quæstor non dedit, profectus non est; Tum concessio per purgationem et per imprudentiam, ut in vituli immolatione, et per vim, ut in dine. Quare aut ita sententia inducetur, ut unum quiddam voluisse scriptor demonstretur; Aut sic, ut in ejusmodi re et tempore hoc voluisse doceatur.

XLIIL Ergo is qui scriptum defendet his locis plerumque omnibus, majore autem parte semper poterit uti: primum scriptoris collaudatione et loco communi, nihil eos qui judicent nisi id quod scriptum 2 spectare oportere; Et hoc eo magis, si legitimum scriptum proferetur, id est, aut lex ipsa aut aliquid ex lege; Postea, quod vehementissimum est, facti aut intentionis adversariorum cum ipso scripto contentione, quid scriptum sit, quid factum, quid juratus judex; Quern locum multis modis variare oportebit, tum ipsum secum admirantem quidnam contra dici possit, tum ad judicis officium revertentem et ab eo quærentem, quid præterea audire aut exspectare debeat; Tum ipsum adversarium quasi in testis loco producendo hoc est interrogandum utrum scriptum neget esse eo modo, an ab se contra factum esse aut contra contendi neget; Utrum negare ausus sit, se dicere desiturum.

Si neutrum neget et contra tamen dicat: nihil esse quo hominem impudentiorem quisquam se visurum arbitretur. In hoc ita commorari conveniet, quasi nihil præterea dicendum sit et quasi contra dici nihil possit, sæpe id quod scriptum est recitando, sæpe cum scripto factum adversarii confligendo atque interdum acriter ad judicem ipsum revertendo. Quo in loco judici demonstrandum est quid juratus sit, quid sequi debeat: duabus de causis judicem dubitare oportere, si aut scriptum sit obscure aut

Neget aliquid adversarius; XLIV. cum et scriptum aperte sit et adversarius omnia confiteatur, tum judicem legi parere, non interpretari legem oportere.

Hoc loco confirmato tum diluere ea quæ contra dici poterunt oportebit. Contra autem dicetur si aut prorsus aliud sensisse scriptor et scripsisse aliud posuimus, controversia, aut causa assumptiva inferetur quamobrem scripto non potuerit aut non oportuerit obtemperari.

Si aliud sensisse scriptor, aliud scripsisse dicetur, is qui scripto utetur hæc dicet: non oportere de ejus voluntate nos argumentari, qui, ne id facere possemus, indicium nobis relinquerit suæ voluntatis; Multa incommoda consequi, si instituatur ut ab scripto recedatur. Nam et eos qui aliquid scribant non existimaturos id quod scripserint ratum futurum; Et eos qui judicent certum quod sequantur nihil habituros si semel ab scripto recedere consueverint. Quod si voluntas scriptoris conservanda sit, se, non adversarios, a voluntate ejus stare. Nam multo propius accedere ad scriptoris voluntatem eum qui ex ipsius eam litteris interpretetur quam illum qui sententiam scriptoris non ex ipsius scripto spectet, quod ille suæ voluntatis quasi imaginem reliquerit, sed domesticis suspicionibus perscrutetur.

Sin causam afferet is qui a sententia stabit, primum erit contra dicendum: quam absurdum non negare contra legem fecisse, sed, quare fecerit, causam aliquam invenire; Deinde, conversa esse omnia: ante solitos esse accusatores judicibus persuadere, affinem esse alicujus culpæ eum qui dum impulisset; Nunc ipsum reum causam afferre

Quare deliquerit- Deinde hanc inducere partitionem, cujus in singulas partes multæ convenient argumentationes: primum, nulla in lege ullam causam contra scriptum accipi convenire; Deinde, si in ceteris legibus conveniat, hanc esse ejusmodi legem ut in ea non oporteat; Postremo, si in hac quoque lege oporteat, hanc quidem causam accipi minime oportere. XLV. Prima pars his fere locis confirmabitur: scriptori neque ingenium neque operam neque ullam facultatem defuisse quo minus aperte posset perscribere id quod cogitaret; Non fuisse ei grave nec difficile eam causam excipere quam adversarii proferant si quicquam excipiendum putasset: consuesse eos qui leges scribant exceptio-

Nibus uti. Deinde oportet recitare leges cum exceptionibus scriptas et maxime videre, ecquæ in ea ipsa lege, qua de agatur, sit exceptio aliquo in capite aut apud eundem legis scriptorem, quo magis probetur eum fuisse excepturum, si quid excipiendum putaret; Et ostendere causam accipere nihil aliud esse nisi legem tollere; Ideo quod, cum semel causa consideretur, nihil attineat eam ex lege considerare, quippe quæ in lege scripta non sit. Quod si sit institutum, omnibus dari causam et potestatem peccandi, cum intellexerint vos ex ingenio ejus qui contra legem fecerit non ex lege, in quam jurati sitis, rem judicare; Deinde et ipsis judicibus judicandi et ceteris civibus vivendi rationes perturbatum iri,

Si semel ab legibus recessum sit; Nam et judices neque quid sequantur habituros si ab eo quod scriptum sit recedant, neque quo pacto aliis probare possint quod contra legem judicarint; Et ceteros cives quid agant ignoraturos si ex suo quisque consilio et ex ea ratione quæ in mentem aut in libidinem venerit, non ex communi præscripto civitatis unam quamque rem administrabit; Postea quærere ab judicibus ipsis quare in alienis detineantur negotiis; Cur rei publicæ munere impediantur, quo setius suis rebus et commodis servire possint; Cur in certa verba jurent; Cur certo tempore conveniant, cur certo discedant, nihil quisquam afferat causæ, quo minus frequenter operam rei publicæ det, nisi quæ causa in lege excepta sit; An se legibus obstrictos in tantis molestiis esse æquum censeant, adversarios nostros leges neglegere conce-

Dant; Deinde item quærere ab judicibus, si ejus rei propter quam se reus contra legem fecisse dicat, exceptionem ipse in lege ascribat, passurine sint; Hoc quod faciat indignius et impudentius esse quam si ascribat; Age porro, quid, si ipsi vellent judices ascribere, passurusne sit populus? Atque hoc esse indignius, quam rem verbo et litteris mutare non possint, eam re ipsa et judicio maximo comrau-

Tare; Deinde indignum esse de lege aliquid derogari aut legem abrogari aut aliqua ex parte commutari, cum populo cognoscendi et probandi aut improbandi potestas nulla fiat; Hoc ipsis judicibus invidiosissimum futurum; Non hunc locum esse neque hoc tempus legum corrigendarum; Apud populum hæc et per populum agi convenire; Quodsi nunc id agant, velle se scire qui lator sit, qui sint accepturi; Se factiones videre et dissuadere velle; Quodsi hæc cum summe inutilia tum multo turpissima sint, legem, cuicuimodi sit, in præsentia conservari ab judicibus, post, si displiceat, a populo corrigi convenire; Deinde, si scriptum non exstaret, magno opere quæreremus neque isti, ne si extra periculum quidem esset, crederemus; Nunc cum scriptum sit, amentiam esse ejus qui peccarit potius quam legis ipsius verba cognoscere. His et hujusmodi rationibus ostenditur causam extra scriptum accipi non oportere.

XLVI. Secunda pars est, in qua est ostendendum, si in ceteris legibus oporteat, in hac non oportere. Hoc demonstrabitur, si lex aut ad res maximas, utilissimas, honestissimas, religiosissimas videbitur pertinere; Aut inutile aut turpe aut nefas esse tali in re non diligentissime legi obtemperare; Aut ita lex diligenter perscripta demonstrabitur, ita cautum una quaque de re, ita quod oportuerit exceptum, ut minime conveniat quicquam in tam diligenti scriptura præteritum arbitrari.

Tertius est locus ei qui pro scripto dicet maxime necessarius, per quem oportet ostendat, si conveniat causam contra scriptum accipi, eam tamen mimine oportere quæ ab adversariis afferatur. Qui locus idcirco est huic necessarius, quod semper is qui contra scriptum dicet æquitatis aliquid afferat oportet. Nam summa impudentia sit eum qui contra quam scriptum sit aliquid probare velit non æquitatis præsidio id facere conari. Si quid igitur ex hac ipsa 1 accusator derogat, omnibus partibus justius et probabilius accusare videatur. Nam superior oratio hoc omnis faciebat ut, judices etiamsi nollent, necesse esset; Hæc autem, etiamsi necesse non esset, ut vellent contra judicare. Id autem fiet, si, quibus ex locis culpa demonstrabitur esse in eo qui comparatione aut remotione aut relatione criminis aut concessionis partibus se defendet — de quibus ante, ut potuimus, diligenter perscripsimus — ex eis locis, quæ res postulabit ad causam adversariorum improbandam transferemus, aut causæ et rationes afferentur quare et quo consilio ita sit in lege aut in testamento scriptum, ut sententia quoque et voluntate scriptoris, non ipsa solum scriptura causa confirmata esse videatur, aut aliis quoque constitutionibus factum coarguetur.

XLVII. Contra scriptum autem qui dicet, primum inducet eum locum per quem æquitas causæ demonstretur; Aut ostendet quo animo, quo consilio, qua de causa fecerit; Et, quamcumque causam assumet, assumptionis partibus se defendet de quibus ante dictum est. Atque in hoc loco cum diutius commoratus sui facti rationem et æquitatem causæ exornaverit, tum ex his locis fere contra adversarios dicet oportere causas accipi. Demonstrabit nullam esse legem quæ aliquam rem inutilem aut iniquam fieri velit; Omnia supplicia quæ ab legibus proficiscantur culpæ ac malitiæ vindicandæ causa

Constituta esse; Scriptorem ipsum, si exsistat, factum hoc probaturum et idem ipsum, si ei talis res accidisset, facturum fuisse; Ea re legis scriptorem certo ex ordine judices certa ætate præditos constituisse, ut essent, non qui scriptum suum recitarent, quod quivis puer facere posset, sed qui cogitatione assequi possent et voluntatem interpretari; Deinde illum scriptorem, si scripta sua stultis hominibus et barbaris judicibus committeret, omnia summa diligentia perscripturum fuisse; Nunc vero, quod intellegeret quales viri res judicaturi essent, idcirco eum quæ perspicua videret esse non ascripsisse; Neque enim vos scripti sui recitatores, sed voluntatis interpretes fore putavit.

Postea quæret ab adversariis: Quid, si hoc fecisset? Quid, si hoc accidisset? Eorum aliquid, in quibus aut causa sit honestissima aut necessitudo certissima, tamenne accusaretis? Atqui lex 2 nusquam excepit; Non ergo omnia scriptis, sed quædam, quæ perspicua sint, tacitis exceptionibus caveri; Deinde nullam rem neque legibus neque scriptura ulla, denique ne in sermone quidem cotidiano atque imperiis domesticis recte posse administrari si unus quisque velit verba spectare et non ad voluntatem ejus qui ea verba habuerit accedere;

XLVIIL deinde ex utilitatis et honestatis partibus ostendere quam inutile aut quam turpe sit id quod adversarii dicant fieri oportuisse aut oportere, et id quod nos fecerimus aut postulemus, quam utile aut quam honestum sit; Deinde leges nobis caras esse non propter litteras, quæ tenues et obscuræ notæ sint voluntatis, sed propter earum rerum quibus de scriptum est utilitatem et eorum qui scripserint sapientiam et diligentiam; Postea, quid sit lex describere, ut ea videatur in sententiis, non in verbis consistere; Et judex is videatur legi obtemperare qui sententiam ejus, non qui scripturam sequatur; Deinde quam indignum sit eodem affici supplicio eum qui propter aliquod scelus et audaciam contra leges fecerit, et eum qui honesta aut necessaria de causa non ab sententia, sed ab litteris legis recesserit; Atque his et hujusmodi rationibus et accipi causam et in hac lege accipi et eam causam quam ipse afferat oportere accipi demonstrabit.

Et quemadmodum ei dicebamus qui ab scripto diceret hoc fore utilissimum, si quid de æquitate ea quæ cum adversario staret derogasset, sic huic qui contra scriptum dicet plurimum proderit, ex ipsa scriptura aliquid ad suam causam convertere aut ambigue aliquid scriptum ostendere; Deinde ex illo ambiguo eam partem quæ sibi prosit defendere aut verbi definitionem inducere et illius verbi vim quo urgueri videatur ad suæ causæ commodum traducere aut ex scripto non scriptum aliquid inducere

Per ratiocinationem, de qua post dicemus. Quacumque autem in re, quamvis leviter probabili, scripto ipso defenderit, cum æquitate causa abundabit, necessario multum proficiet, ideo quod, si id quo nititur adversariorum causa subduxerit, omnem ejus Olam vim et acrimoniam lenierit ac diluerit.

Loci autem communes ceteris ex assumptionis partibus in utramque partem convenient. Præterea autem ejus qui ascripto dicet: leges ex se, non ex ejus qui contra commiserit utilitate spectari oportere et legibus antiquius haberi nihil oportere. Contra scriptum: leges in consilio scriptoris et utilitate communi, non in verbis consistere; Quam indignum sit æquitatem litteris urgueri, quæ voluntate ejus qui scripserit defendatur.

XLIX. Ex contrariis autem legibus controversia nascitur cum inter se duæ videntur leges aut plures discrepare, hoc modo: Lex: Qui tyrannum occiderit, Olympionicarum præmia capito et quam volet sibi rem a magistratu deposcito et magistratus ei concedito. Et altera lex: Tyranno occiso quinque ejus proximos cognatione magistratus necato. Alexandrum, qui apud Pheræos in Thessalia tyrannidem occuparat, uxor sua, cui Thebe nomen fuit, noctu, cum simul cubaret, occidit. Hæc filium suum, quem ex tyranno habebat, sibi in præmi loco deposcit. Sunt qui ex lege occidi puerum dicant oportere. Res in judicio est.

In hoc genere utramque in partem idem loci atque eadem præcepta convenient, ideo quod uterque suam legem confirmare, contrariam in- 14δ firmare debebit. Primum igitur leges oportet contendere considerando, utra lex ad majores, hoc est, ad utiliores, ad honestiores ac magis necessarias res pertineat; Ex quo conficitur, ut, si leges duæ aut si plures erunt, quotquot erunt, conservari non possint, quia discrepent inter se, sed ea maxime conservanda putetur, quæ ad maximas res pertinere videatur; Deinde, utra lex posterius lata sit; Nam postrema quæque gravissima est; Deinde, utra lex jubeat aliquid, utra permittat; Nam id quod imperatur, necessarium, illud quod permittitur, voluntarium est; Deinde, in utra lege, si non ob temporatum sit, pœna adiciatur aut in utra major

Pœna statuatur; Nam maxime conservanda est ea quæ diligentissime sancta est; Deinde, utra lex jubeat, utra vetet; Nam sæpe ea quæ vetat, quasi exceptione quadam corrigere videtur 1 illam quæ jubet; Deinde, utra lex de genere omni, utra de parte quadam; Utra communiter in plures, utra in aliquam certam rem scripta videatur; Nam quæ in partem aliquam et quæ in certam quandam rem scripta est, propius ad causam accedere videtur et ad judicium magis pertinere; Deinde, ex lege utrum statim fieri necesse sit, utrum habeat aliquam moram et sustentationem; Nam id quod statim

Faciendum sit perfici prius oportet; Deinde operam dare, ut sua lex ipso scripto videatur niti, contraria autem aut per ambiguum aut per ratiocinationem aut per definitionem induci, cum sanctius et firmius id videatur esse quod apertius scriptum sit; Deinde suæ legis ad scriptum ipsum sententiam quoque adjungere, contrariam legem item ad aliam sententiam transducere, ut, si fieri poterit, ne discrepare quidem videantur inter se; Postremo facere, si causa facultatem dabit, ut nostra ratione ntra que lex conservari videatur, adversariorum ratione altera sit necessario neglegenda.

Locos autem communes et quos ipsa causa det videre oportebit et ex utilitatis et ex honestatis amplissimis partibus sumere demonstrantem per amplificationem ad utram potius legem accedere oporteat.

L. Ex ratiocinatione nascitur controversia cum ex eo quod uspiam est ad id quod nusquam scriptum est venitur, hoc pacto: Lex: Si furiosus est, agnatum gentiliumque in eo pecuniaque ejus potestas esto. Et lex: Paterfamilias uti super familia pecuniaque sua legassit, ita jus esto. Et lex: Si paterfamilias intestato moritur, familia pecuniaque

Ejus agnatum gentiliumque esto. Quidam judicatus est parentem occidisse et statim, quod effugiendi potestas non fuit, ligneæ soleæ in pedes inditæ sunt; Os autem obvolutum est folliculo et præligatum; Deinde est in carcerem deductus, ut ibi esset tantisper, dum culleus, in quem conjectus in profluentem deferretur, compararetur. Interea quidam ejus familiares in carcerem tabulas afferunt et testes adducunt; Heredes, quos ipse jubet, scribunt; Tabulæ obsignantur. De illo post supplicium sumitur. Inter eos qui heredes in tabulis scripti sunt, et inter agnatos de hereditate controversia est. Hic certa lex, quæ testamenti faciendi eis qui in eo loco sint adimat potestatem, nulla profertur. Ex ceteris legibus et quæ hunc ipsum supplicio ejusmodi afficiunt et quæ ad testamenti faciendi potestatem pertinent, per ratiocinationem veniendum est ad ejusmodi rationem, ut quæratur, habueritne testamenti faciendi potestatem.

Locos autem communes in hoc genere argumentandi hos et hujusmodi quosdam esse arbitramur: primum ejus scripti quod proferas laudationem et confirmationem; Deinde ejus rei qua de quæratur cum eo de quo constet collationem ejusmodi, ut id de quo quæritur ei, de qua constet, simile esse videatur; Postea admirationem per contentionem, qui fieri possit ut qui hoc æquum esse concedat illud neget, quod aut æquius aut eodem sit in genere; Deinde idcirco de hac re nihil esse scriptum quod, cum de illa esset scriptum, de hac is qui scribebat dubitaturum neminem arbitratus sit;

Postea multis in legibus multa præterita esse, quæ idcirco præterita nemo arbitretur, quod ex ceteris de quibus scriptum sit intellegi possint; Deinde æquitas rei demonstranda est, ut in juridiciali absoluta.

Contra autem qui dicet, similitudinem infirmare conferatur, diversum esse genere, natura, vi, magnitudine, tempore, loco, persona, opinione; Si, quo in numero illud quod per similitudinem afferetur, et quo in loco illud cujus causa afferetur, haberi conveniat, ostendetur; Deinde, quid res cum re differat, demonstrabitur, ut non idem videatur de

Utraque existimari oportere. Ac, si ipse quoque poterit ratiocinationibus uti, isdem rationibus, quibus ante prædictum est, utetur; Si non poterit, negabit oportere quicquam, nisi quod scriptum sit, considerare; Multas de similibus rebus et in unam quamque rem tamen singulas esse leges; Omnia posse inter se vel similia vel dissimilia demonstrari.

Loci communes: a ratiocinatione, oportere conjectura ex eo quod scriptum sit ad id quod non sit scriptum pervenire; Et neminem posse omnes res per scripturam amplecti, sed eum commodissime scribere qui curet ut quædam ex quibusdam in-

Tel legantur; Contra ratiocinationem hujusmodi: conjecturam divinationem esse et stulti scriptoris esse non posse omnibus de rebus cavere quibus velit.

LI. Definitio est cum in scripto verbum aliquod est positum cujus de vi quæritur, hoc modo: Lex: Qui in adversa tempestate navem reliquerint, omnia amittunto; Eorum navis et onera sunto qui in nave remanserint. Duo quidam, cum jam in alto navigarent, et cum eorum alterius navis, alterius onus esset, naufragum quendam natantem et manus ad se tendentem animum adverterunt; Misericordia commoti navem ad eum applicarunt, hominem ad

Se sustulerunt. Postea aliquanto ipsos quoque tempestas vehementius jactare cœpit, usque adeo, ut dominus navis, cum idem gubernator esset, in scapham confugeret et inde funiculo qui a puppi religatus scapham annexam trahebat navi quoad posset moderaretur, ille autem cujus merces erant in gladium in navi ibidem incumberet. Hic ille naufragus ad gubernaculum accessit et navi, quod potuit, est opitulatus. Sedatis autem fluctibus et tempestate jam commutata navis in portum pervehitur. Ille autem, qui in gladium incubuerat, leviter saucius facile ex vulnere est recreatus. Navem cum onere horum trium suam quisque esse dicit. Hic omnes scripto ad causam accedunt et ex nominis vi nascitur controversia. Nam et relinquere navem et remanere in navi, denique navis ipsa quid sit, definitionibus quæretur. Isdem autem ex locis omnibus quibus definitiva constitutio tractabitur.

Nunc expositis eis argumentationibus quæ in judiciale causarum genus accommodantur, deinceps in deliberativum genus et demonstrativum argumentandi locos et præcepta dabimus, non quo non in aliqua constitutione omnis semper causa versetur, sed quia proprii tamen harum causarum quidam loci sunt, non a constitutione separati, sed ad fines

Horum generum accommodati. Nam placet in judiciali genere finem esse æquitatem, hoc est, partem quandam honestatis. In deliberativo autem Aristoteli placet utilitatem, nobis et honestatem et utilitatem; Quare in 1 quoque genere causæ quædam argumentationes communiter ac similiter tractabuntur, quædam separatius ad finem quo referri omnem orationem oportet adjungentur. Atque unius cujusque constitutionis exemplum supponere non gravaremur, nisi illud videremus, quemadmodum res obscuræ dicendo fierent apertiores sic res apertas obscuriores fieri oratione.

Nunc ad deliberationis præcepta pergamus.

LII. Rerum expetendarum tria genera sunt; Par autem numerus vitandarum ex contraria parte. Nam est quiddam quod sua vi nos alliciat ad sese, non emolumento captans aliquo, sed trahens sua dignitate, quod genus virtus, scientia, veritas. Est aliud autem non propter suam vim et naturam, sed propter fructum atque utilitatem petendum; Quod genus pecunia est. Est porro quiddam ex horum partibus junctum, quod et sua vi et dignitate nos illectos ducit et præ se quandam gerit utilitatem, quo magis expetatur, ut amicitia, bona existimatio. Atque ex his horum contraria facile, tacentibus

Nobis, intellegentur. Sed ut expeditius ratio tradatur, ea quæ posuimus brevi nominabuntur. Nam in primo genere quæ sunt honesta appellabuntur; Quæ autem in secundo, utilia. Hæc autem tertia, quia partem honestatis continent et quia major est vis honestatis, juncta esse omnino et duplici genere intelleguntur, sed in meliorem partem vocabuli conferantur et honesta nominentur. Ex his illud conficitur ut petendarum rerum partes sint honestas et utilitas, vitandarum turpitudo et inutilitas. His igitur duabus rebus res duæ grandes sunt attributæ, necessitudo et affectio; Quarum altera ex vi, altera ex re et personis consideratur. De utraque post apertius perscribemus; Nunc honestatis rationes primum explicemus.

LIII. Quod aut totum aut aliqua ex parte propter se petitur, honestum nominabimus. Quare, cum ejus duæ partes sint, quarum altera simplex, altera juncta sit, simplicem prius consideremus. Est igitur in eo genere omnes res una vi atque uno nomine amplexa virtus. Nam virtus est animi habitus naturæ modo atque rationi consentaneus. Quamobrem omnibus ejus partibus cognitis tota vis erit simplicis honestatis considerata. Habet igitur partes quattuor: prudentiam, justitiam, fortitudinem, temperantiam.

Prudentia est rerum bonarum et malarum neutrarumque scientia. Partes ejus: memoria, intellegentia, providentia. Memoria est per quam animus repetit illa quæ fuerunt; Intellegentia, per quam ea perspicit quæ sunt; Providentia, per quam futurum aliquid videtur ante quam factum est. * *

Justitia est habitus animi communi utilitate conservata suam cuique tribuens dignitatem. Ejus initium est ab natura profectum; Deinde quædam in consuetudinem ex utilitatis ratione venerunt; Postea res et ab natura profectas et ab consuetudine probatas legum metus et religio sanxit. Naturæ jus est quod non opinio genuit, sed quædam in natura vis insevit, ut religionem, pietatem, gratiam, vindicationem, observantiam, veritatem. Religio est, quæ superioris cujusdam naturæ, quam divinam vocant, curam cærimoniamque affert; Pietas, per quam sanguine conjunctis patriæque benivolum officium et diligens tribuitur cultus; Gratia, in qua amicitiarum et officiorum alterius memoria et remunerandi voluntas continetur; Vindicatio, per quam vis aut injuria et omnino omne, quod obfuturum est, defendendo aut ulciscendo propulsatur; Observantia, per quam homines aliqua dignitate antecedentes cultu quodam et honore dignantur; Veritas, per quam immutata ea quæ sunt aut ante fuerunt aut futura sunt dicuntur.

LIV. Consuetudine jus est, quod aut leviter a natura tractum aluit et majus fecit usus, ut religionem; Aut si quid eorum quæ ante diximus ab natura profectum majus factum propter consuetudinem videmus, aut quod in morem vetustas vulgi approbatione perduxit; Quod genus pactum est, par, judicatum. Pactum est quod inter aliquos convenit; Par, quod in omnes æquabile est; Judicatum, de quo alicujus aut aliquorum jam sententiis constitutum est. Lege jus est, quod in eo scripto, quod populo expositum est, ut observet, continetur.

Fortitudo est considerata periculorum susceptio et laborum perpessio. Ejus partes magnificentia, fidentia, patientia, perseverantia. Magnificentia est rerum magnarum et excelsarum cum animi ampla quadam et splendida propositione cogitatio atque administratio; Fidentia est per quam magnis et honestis in rebus multum ipse animus in se fiduciæ certa cum spe collocavit; Patientia est honestatis aut utilitatis causa rerum arduarum ac difficilium

Voluntaria ac diuturna perpessio; Perseverantia est in ratione bene considerata stabilis et perpetua permansio.

Temperantia est rationis in libidinem atque in alios non rectos impetus animi firma et moderata dominatio. Ejus partes continentia, clementia, modestia. Continentia est per quam cupiditas consili gubernatione regitur; Clementia, per quam animi temere in odium alicujus inferioris 1 concitati comitate retinentur; Modestia, per quam pudor honesti curam et stabilem comparat auctoritatem. Atque hæc omnia propter se solum, ut nihil adjungatur emolumenti, petenda sunt. Quod ut demonstretur neque ad hoc nostrum institutum pertinet et

A brevitate præcipiendi remotum est. Propter se autem vitanda sunt non ea modo quæ his contraria sunt, ut fortitudini ignavia et justitiæ iniustitia, verum etiam illa quæ propinqua videntur et finitima esse, absunt autem longissime; Quod genus, fidentiæ contrarium est diffidentia et ea re vitium est; Audacia non contrarium, sed appositum est ac propinquum et tamen vitium est. Sic uni cuique virtuti finitimum vitium reperietur, aut certo jam nomine appellatum, ut audacia, quæ fidentiæ, pertinacia, quæ perseverantiæ finitima est, superstitio, quæ religioni propinqua est, aut sine ullo certo nomine. Quæ omnia item uti contraria rerum bonarum in rebus vitandis reponentur.

Ac de eo quidem genere honestatis quod omni ex

Parte propter se petitur, satis dictum est. LV. Nunc de eo in quo utilitas quoque adjungitur, quod tamen honestum vocamus, dicendum videtur. Sunt igitur multa quæ nos cum dignitate tum quoque fructu suo ducunt; Quo in genere est gloria, dignitas, amplitudo, amicitia. Gloria est frequens de aliquo fama cum laude; Dignitas est alicujus honesta et cultu et honore et verecundia digna auctoritas; Amplitudo potentiæ aut maiestatis aut aliquarum copiarum magna abundantia; Amicitia voluntas erga diligit cum ejus pari voluntate. Hic, quia de civilibus causis loquimur, fructus ad amicitiam adjungimus ut eorum quoque causa petenda rideatur; Ne forte qui nos de omni amicitia dicere existimant, reprehendere incipiant. Quamquam sunt qui propter utilitatem modo petendam putant amicitiam; Sunt tem. Quorum quid verissime constituatur, alius locus erit considerandi. Nunc hoc sic ad usum oratorium relinquatur, utramque propter rem amici-

Tiam esse expetendam. Amicitiarum autem ratio, quoniam partim sunt religionibus junctæ, partim non sunt, et quia partim veteres sunt, partim novæ, partim ab illorum, partim ab nostro beneficio pro causarum dignitatibus, ex temporum opportunitatibus, ex oi ficiis, ex religionibus, ex vetustatibus habebitur.

LVI. Utilitas autem aut in corpore posita est aut in extrariis rebus; Quarum tamen rerum multo maxima pars ad corporis commodum revertitur, ut in re publica quædam sunt quæ, ut sic dicam, ad corpus pertinent civitatis, ut agri, portus, pecunia, classis, nautæ, milites, socii, quibus rebus incolumitatem ac libertatem retinent civitates, aliæ vero, quæ jam quiddam magis amplum et minus necessarium conficiunt, ut urbis egregia exornatio atque amplitudo, ut quædam excellens pecuniæ

Quibus rebus non illud solum conficitur ut salvæ et incolumes, verum etiam ut amplæ atque potentes sint civitates. Quare utilitatis duæ partes videntur esse, incolumitas et potentia. Incolumitas est salutis rata atque integra conservatio; Potentia est ad sua conservanda et alterius attenuanda idonearum rerum facultas. Atque in eis omnibus quæ ante dicta sunt, quid fieri et quid facile fieri possit, oportet considerare. Facile id dicemus quod sine magno aut sine ullo labore, sumptu, molestia quam brevissimo tempore confici potest; Posse autem fieri quod quamquam laboris, sumptus, molestiæ, longinquitatis indiget atque omnes aut plurimas aut maximas causas habet difficultatis, tamen, his susceptis difficultatibus, confieri atque ad exitum perduci potest.

Quoniam ergo de honestate et de utilitate diximus, nunc restat ut de eis rebus quas his attributas esse dicebamus, necessitudine et affectione, perscribamus. LVII. Puto igitur esse hanc necessitudinem, cui nulla vi resisti potest, quo ea setius id quod facere potest perficiat, quæ neque mutari neque leniri potest. Atque, ut apertius hoc sit, exemplo licet vim rei qualis et quanta sit cognoscamus. Uri posse flamma ligneam materiam nec esse est. Corpus mortale aliquo tempore interire necesse est; Atque ita necesse, ut vis postulat ea, quam modo describebamus, necessitudinis. Hujusmodi necessitudines cum in dicendi rationes incident, recte necessitudines appellabuntur; Sin aliquæ res accident difficiles, in illa superiore, possitne fieri,

Quæstione considerabimus. Atque etiam hoc mihi videor videre, esse quasdam cum adjunctione neces aliter dicere solemus: " Necesse est Casilinenses se dedere Hannibali." Aliter autem: " Necesse est Casilinum venire in Hannibalis potestatem." Illic, in superiore, adjunctio est hæc: " Nisi si malunt fame perire." Si enim id malunt, non est necesse; Hoc inferius non item, propterea quod, sive velint Casilinenses se dedere sive famem perpeti atque ita perire, necesse est Casilinum venire in Hannibalis potestatem. Quid igitur hæc perficere potest necessitudinis distributio? Prope dicam plurimum cum locus necessitudinis videbitur incurrere. Nam cum simplex erit necessitudo, nihil erit quod multa dicamus, cum eam nulla ratione lenire possimus;

Cum autem ita necesse erit, si aliquid effugere aut adipisci velimus, tum adjunctio illa quid habeat utilitatis atque honestatis, erit considerandum. Nam si velis attendere, ita tamen ut id quæras quod conveniat ad usum civitatis, reperias nullam esse rem quam facere necesse sit, nisi propter aliquam causam, quam adjunctionem nominamus; Pariter autem esse multas res necessitatis, ad quas similis adjunctio non accedit; Quod genus, homines mortales necesse est interire, sine adjunctione; Ut cibo utantur, non necesse est, nisi cum illa exceptione

" Extra quam, si nolint fame perire." Ergo, ut dico, illud quod adjungitur semper cujusmodi sit erit considerandum. Nam omni tempore id pertinebit, ut aut ad honestatem hoc modo exponenda necessitudo sit: " Necesse est si honeste volumus vivere; " Aut ad incolumitatem, hoc modo: " Necesse est si incolumes volumus esse;" Aut ad commoditatem, hoc modo: " Necesse est si sine incommodo volumus vivere."

LVIII. Ac summa quidem necessitudo videtur esse honestatis; Huic proxima, incolumitatis; Tertia ac levissima, commoditatis; Quæ cum his nunquam

Poterit duabus contendere. Hasce autem inter se sæpe necesse est comparari, ut, quamquam præstet honestas incolumitati, tamen utri potissimum consulendum sit deliberetur. Cujus rei certum quoddam præscriptum videtur in perpetuum dari posse. Nam, qua in re fieri poterit, ut, cum incolumitati consuluerimus, quod sit in præsentia de honestate delibatum, virtute aliquando et industria recuperetur, incolumitatis ratio videbitur habenda; Cum autem id non poterit, honestatis. Ita in hujusmodi quoque re, cum incolumitati videbimur consulere, vere poterimus dicere nos honestatis rationem habere, quoniam sine incolumitate eam nullo tempore possumus adipisci. Qua in re vel concedere alteri vel ad condicionem alterius descendere vel in præsentia quiescere atque aliud

Tempus exspectare oportebit, modo illud attendatur, derogetur. Atque in hoc loco mihi caput illud videtur esse, ut quæramus quid sit illud quod si adipisci aut effugere velimus, aliqua res nobis sit necessaria, hoc est quæ sit adjunctio, ut proinde, uti quæque res erit, elaboremus et gravissimam quamque causam vehementissime necessariam judicemus.

Affectio est quædam ex tempore aut ex negotiorum eventu aut administratione aut hominum studio commutatio rerum, ut non tales, quales ante habitæ sint aut plerumque haberi soleant, habendæ videantur esse; Ut ad hostes transire turpe videatur esse, at non illo animo quo Ulixes transiit; Et pecuniam in mare deicere inutile, at non eo consilio quo Aristippus fecit. Sunt igitur res quædam ex tempore et ex consilio, non ex sua natura consid equid personis dignum sit, considerandum est et non quid, sed quo quidque animo, quicum, quo tempore, quamdiu fiat, attendendum est. His ex partibus ad sententiam dicendam locos sumi oportere arbitramur.

LIX. Laudes autem et vituperationes ex eis locis sumentur qui loci personis sunt attributi, de quibus ante dictum est. Sin distributius tractare qui volet, * * partiatur in animum et corpus et extraneas res licebit. Animi est virtus cujus de partibus paulo ante dictum est; Corporis valetudo, dignitas, vires, velocitas; Extraneæ honos, pecunia, affinitas, genus, amici, patria, potentia, cetera quæ simili esse in genere intellegentur. Atque in his id quod in omnia valere oportebit; Contraria quoque, quæ et qualia sint, intellegentur.

Videre autem in laudando et in vituperando oportebit non tam, quæ in corpore aut in extraneis rebus habuerit is de quo agetur, quam quo pacto his rebus usus sit. Nam fortunam quidem et laudare stultitia et vituperare superbia est, animi autem et laus honesta et vituperatio vehemens est.

Nunc quoniam omne in causæ genus argumentandi ratio tradita est, de inventione, prima ac maxima parte rhetoricæ, satis dictum videtur. Quare, quoniam et una pars ad exitum hoc ac superiore libro perducta est et hic liber non parum continet litterarum, quæ restant in reliquis dicemus.

Index