I. Quamquam mihi semper frequens conspectus vester multo jucundissimus, hic autem locus ad agendum amplissimus, ad dicendum ornatissimus est visus, Quirites, tamen hoc aditu laudis, qui semper optimo cuique maxime patuit, non mea me voluntas adhuc, sed vitæ meæ rationes ab ineunte ætate susceptæ prohibuerunt. Nam cum antea per ætatem nondum hujus auctoritatem loci attingere auderem statueremque nihil huc nisi perfectum ingenio, elaboratum industria adferri oportere, omne meum tempus amicorum temporibus transmittendum
Putavi. Ita neque hic locus vacuus umquam fuit ab iis, qui vestram causam defenderent, et meus labor in privatorum periculis caste integreque versatus ex vestro judicio fructum est amplissimum consecutus. Nam cum propter dilationem comitiorum ter prætor primus centuriis cunctis renuntiatus sum, facile intellexi, Quirites, et quid de me judicaretis et quid aliis præscriberetis. Nunc cum et auctoritatis in me tantum sit, quantum vos honoribus mandandis esse voluistis, et ad agendum facultatis tantum, quantum homini vigilanti ex forensi usu prope cotidiana dicendi exercitatio potuit adferre, certe et, si quid auctoritatis in me est, apud eos utar, qui eam mihi dederunt, et, si quid in dicendo consequi possum, iis ostendam potissimum, qui ei quoque rei fructum suo judicio
Tribuendum esse duxerunt. Atque illud in primis mihi lætandum jure esse video, quod in hac insolita mihi ex hoc loco ratione dicendi causa talis oblata est, in qua oratio deesse nemini possit. Dicendum est enim de Cn. Pompei singulari eximiaque virtute; Hujus autem orationis difficilius est exitum quam principium invenire. Ita mihi non tam copia quam modus in dicendo quærendus est.
II. Atque ut inde oratio mea proficiscatur, unde hæc omnis causa ducitur, bellum grave et periculosum vestris vectigalibus ac sociis aduobus potentissimis regibus infertur, Mithridate et Tigrane, quorum alter relictus, alter lacessitus occasionem sibi ad occupandam Asiam oblatam esse arbitratur. Equitibus Romanis, honestissimis viris, adferuntur ex Asia cotidie litteræ, quorum magnæ res aguntur in vestris vectigalibus exercendis occupatæ; Qui ad me pro necessitudine, quæ mihi est cum illo ordine, causam rei publicæ periculaque rerum suarum de-
Tulerunt: Bithyniæ, quæ nunc vestra provincia est, vicos exustos esse complures, regnum Ariobarzanis, quod finitimum est vestris vectigalibus, totum esse in hostium potestate; L. Lucullum magnis rebus gestis ab eo bello discedere; Huic qui successerit, non satis esse paratum ad tantum bellum administrandum; Unum ab omnibus sociis et civibus ad id bellum imperatorem deposci atque expeti, eundem hunc unum ab hostibus metui, præterea neminem.
Causa quæ sit, videtis: nunc, quid agendum sit, considerate. Primum mihi videtur de genere belli, deinde de magnitudine, tum de imperatore deligendo esse dicendum.
Genus est belli ejus modi, quod maxime vestros animos excitare atque inflammare ad persequendi studium debeat; In quo agitur populi Romani gloria quæ vobis a majoribus cum magna in omnibus rebus, tum summa in re militari tradita est; Agitur salus sociorum atque amicorum, pro qua multa majores vestri magna et gravia bella gesserunt; Aguntur certissima populi Romani vectigalia et maxima, quibus amissis et pacis ornamenta et subsidia belli requiretis; Aguntur bona multorum civium, quibus est a vobis et ipsorum et rei publicæ causa con-
Sul endum. III. Et quoniam semper appetentes gloriæ præter ceteras gentes atque avidi laudis fuistis, delenda est vobis illa macula Mithridatico bello superiore concepta, quæ penitus jam insedit ac nimis inveteravit in populi Romani nomine, quod is, qui uno die tota in Asia, tot in civitatibus, uno nuntio atque una significatione litterarum cives Romanos necandos trucidandosque denotavit, non modo adhuc pœnam nullam suo dignam scelere suscepit, sed ab illo tempore annum jam tertium et vicesimum regnat, et ita regnat, ut se non Ponti neque Cappadociæ latebris occultare velit, sed emergere ex patrio regno atque in vestris vectigalibus, hoc est in Asiæ
Luce, versari. Etenim adhuc ita nostri cum illo rege contenderunt imperatores, ut ab illo insignia victoriæ, non victoriam reportarent. Triumphavit L. Sulla, triumphavit L. Murena de Mithridate, duo fortissimi viri et summi imperatores, sed ita triumpharunt, ut ille pulsus superatusque regnaret. Verum tamen illis imperatoribus laus est tribuenda, quod egerunt, venia danda, quod reliquerunt, propterea quod ab eo bello Sullam in Italiam res publica, Murenam Sulla revocavit.
IV. Mithridates autem omne reliquum tempus non ad oblivionem veteris belli, sed ad comparationem novi contulit; Qui postea, cum maximas ædificasset ornassetque classes exercitusque permagnos, quibuscumque ex gentibus potuisset, comparasset et se Bosporanis, finitimis suis, bellum inferre simularet, usque in Hispaniam legatos ac litteras misit ad eos duces, quibuscum tum bellum gerebamus, ut, cum duobus in locis disiunctissimis maximeque diversis uno consilio a binis hostium copiis bellum terra marique gereretur, vos ancipiti contentione districti
De imperio dimicaretis. Sed tamen alterius partis periculum, Sertorianæ atque Hispaniensis, quæ multo plus firmamenti ac roboris habebat, Cn. Pompei divino consilio ac singulari virtute depulsum est; In altera parte ita res a L. Lucullo, summo viro, est administrata, ut initia illa rerum gestarum magna atque præclara non felicitati ejus, sed virtuti, hæc autem extrema, quæ nuper acciderunt, non culpæ, sed fortunæ tribuenda esse videantur. Sed de Lucullo dicam alio loco, et ita dicam, Quirites, ut neque vera laus ei detracta oratione mea neque falsa
Adficta esse videatur; De vestri imperii dignitate atque gloria, quoniam is est exorsus orationis meæ, videte quem vobis animum suscipiendum putetis.
V. Majores nostri sæpe mercatoribus aut naviculariis nostris injuriosius tractatis bella gesserunt; Vos tot milibus civium Romanorum uno nuntio atque uno tempore necatis quo tandem animo esse debetis? Legati quod erant appellati superbius, Corinthum patres vestri, totius Græciæ lumen, exstinctum esse voluerunt; Vos eum regem inultum esse patiemini, qui legatum populi Romani consularem vinculis ac verberibus atque omni supplicio excruciatum necavit? Illi libertatem imminutam civium Romanorum non tulerunt; Vos ereptam vitam neglegetis? Jus legationis verbo violatum illi persecuti sunt; Vos legatum omni supplicio interfectum relinquetis?
Videte, ne, ut illis pulcherrimum fuit tantam vobis imperii gloriam tradere, sic vobis turpissimum sit id, quod accepistis, tueri et conservare non posse.
Quid? Quod salus sociorum summum in periculum ac discrimen vocatur, quo tandem animo ferre debetis? Regno est expulsus Ariobarzanes rex, socius populi Romani atque amicus; Imminent duo reges toti Asiæ non solum vobis inimicissimi, sed etiam vestris sociis atque amicis; Civitates autem omnes cuncta Asia atque Græcia vestrum auxilium exspectare propter periculi magnitudinem coguntur; Imperatorem a vobis certum deposcere, cum præsertim vos alium miseritis, neque audent neque se id
Facere sine summo periculo posse arbitrantur. Vident et sentiunt hoc idem, quod vos, unum virum esse, in quo summa sint omnia, et eum propter esse, quo etiam carent ægrius; Cujus adventu ipso atque nomine, tametsi ille ad maritimum bellum venerit, tamen impetus hostium repressos esse intellegunt ac retardatos. Hi vos, quoniam libere loqui non licet, taciti rogant, ut se quoque, sicut ceterarum provinciarum socios, dignos existimetis, quorum salutem tali viro commendetis, atque hoc etiam magis, quod ceteros in provinciam ejus modi homines cum imperio mittimus, ut, etiam si ab hoste defendant, tamen * 6 ipsorum adventus in urbes sociorum non multum ab hostili expugnatione differant. Hunc audiebant antea, nunc præsentem vident tanta temperantia, tanta mansuetudine, tanta humanitate, ut ii beatissimi esse videantur, apud quos ille diutissime commoretur.
VI. Quare, si propter socios nulla ipsi injuria lacessiti majores nostri cum Antiocho, cum Philippo, cum Ætolis, cum Pœnis bella gesserunt, quanto vos studio convenit injuriis provocatos sociorum salutem una cum imperii vestri dignitate defendere, præsertim cum de maximis vestris vectigalibus agatur? Nam ceterarum provinciarum vectigalia, Quirites, tanta sunt, ut iis ad ipsas provincias tutandas vix contenti esse possimus, Asia vero tam opima est ac fertilis, ut et ubertate agrorum et varietate fructuum et magnitudine pastionis et multitudine earum rerum, quæ exportantur, facile omnibus terris antecellat. Itaque hæc vobis provincia, Quirites, si et belli utilitatem et pacis dignitatem retinere vultis, non modo a calamitate, sed etiam a metu calamitatis est
Defendenda. Nam in ceteris rebus cum venit calamitas, tum detrimentum accipitur; At in vectigalibus non solum adventus mali, sed etiam metus ipse adfert calamitatem. Nam cum hostium copiæ non longe absunt, etiam si irruptio nulla facta est, tamen pecuaria relinquitur agri cultura deseritur mercatorum navigatio conquiescit. Ita neque ex portu neque ex decumis neque ex scriptura vectigal con- * * servari potest; Quare sæpe totius anni fructus uno rumore periculi atque uno belli terrore amittitur.
Quo tandem igitur animo esse existimatis aut eos, qui vectigalia nobis pensitant, aut eos, qui exercent atque exigunt, cum duo reges cum maximis copiis propter adsint? Cum una excursio equitatus perbrevi tempore totius anni vectigal auferre possit? Cum publicani familias maximas, quas in saltibus habent, quas in agris, quas in portubus atque custodiis, magno periculo se habere arbitrentur? Putatisne vos illis rebus frui posse, nisi eos, qui vobis fructui sunt, conservantis, non solum, ut ante dixi, calamitate, sed etiam calamitatis formidine liberatos?
VII. Ac ne illud quidem vobis neglegendum est, quod mihi ego extremum proposueram, cum essem de belli genere dicturus, quod ad multorum bona civium Romanorum pertinet; Quorum vobis pro vestra sapientia, Quirites, habenda est ratio diligenter. Nam et publicani, homines honestissimi atque ornatissimi, suas rationes et copias in illam provinciam contulerunt, quorum ipsorum per se res et fortunæ vobis curæ esse debent. Etenim, si vectigalia nervos esse rei publicæ semper duximus, eum certe ordinem, qui exercet illa, firmamentum
Ceterorum ordinum recte esse dicemus. Deinde ex tim ipsi in Asia negotiantur, quibus vos absentibus consulere debetis, partim eorum in ea provincia pecunias magnas collocatas habent. Est igitur humanitatis vestræ magnum numerum eorum civium calamitate prohibere, sapientiæ videre multorum civium calamitatem are publica seiunctam esse non posse. Etenim primum illud parvi refert, nos publicanis amissis vectigalia postea victoria recuperare; Neque enim isdem redimendi facultas erit propter calamitatem neque aliis voluntas propter
Timorem. Deinde, quod nos eadem Asia atque idem iste Mithridates initio belli Asiatici docuit, id quidem certe calamitate docti memoria retinere debemus. Nam tum, cum in Asia res magnas permulti amiserant, scimus Romæ solutione impedita fidem concidisse. Non enim possunt una in civitate multi rem ac fortunas amittere, ut non plures sccum in eandem trahant calamitatem. A quo periculo prohibete rem publicam et mihi credite, id quod ipsi videtis, hæc fides atque hæc ratio pecuniarum, quæ Romæ, quæ in foro versatur, implicata est cum illis pecuniis Asiaticis et cohæret; Ruere illa non possunt, ut hæc non eodem labefacta motu concidant. Quare videte, num dubitandum vobis sit omni studio ad id bellum incumbere, in quo gloria nominis vestri, salus sociorum, vectigalia maxima, fortunæ plurimorum civium conjunctæ cum re publica defendantur.
VIII. Quoniam de genere belli dixi, nunc de magnitudine pauca dicam. Potest enim hoc dici, belli genus esse ita necessarium, ut sit gerendum, non esse ita magnum, ut sit pertimescendum. In quo maxime laborandum est, ne forte ea vobis, quæ diligentissime providenda sunt, contemnenda esse videantur. Atque ut omnes intellegant me L. Lucullo tantum impertire laudis, quantum forti viro et sapienti homini et magno imperatori debeatur, dico ejus adventu maximas Mithridati copias omnibus rebus ornatas atque instructas fuisse, urbemque Asiæ clarissimam nobisque amicissimam Cyzicenorum obsessam esse ab ipso rege maxima multitudine et oppugnatam vehementissime, quam L. Lucullus virtute, assiduitate, consilio summis obsidionis peri-
Culis liberavit; Ab eodem imperatore classem magnam et ornatam, quæ ducibus Sertorianis ad Italiam studio atque odio inflammata raperetur, superatam esse atque depressam; Magnas hostium præterea copias multis prœliis esse deletas patefactumque nostris legionibus esse Pontum, qui antea populo Romano ex omni aditu clausus fuisset; Sinopen atque Amisum, quibus in oppidis erant domicilia regis, omnibus rebus ornatas ac refertas ceterasque urbes Ponti et Cappadociæ permultas uno aditu adventuque esse captas; Regem spoliatum regno patrio atque avito ad alios se reges atque ad alias gentes supplicem contulisse; Atque hacc omnia salvis populi Romani sociis atque integris vectigalibus esse gesta. Satis opinor hæc esse laudis, atque ita, Quirites, ut hoc vos intellegatis, anullo istorum, qui huic obtrectant legi atque causæ, L. Lucullum similiter ex hoc loco esse laudatum.
IX. Requiretur fortasse nunc, quem ad modum, cum hæc ita sint, reliquum possit magnum esse bellum. Cognoscite, Quirites; Non enim hoc sine causa quæri videtur. Primum ex suo regno sic Mithridates profugit, ut ex eodem Ponto Medea illa quondam profugisse dicitur, quam prædicant in fuga fratris sui membra in iis locis, qua se parens persequeretur, dissipavisse, ut eorum collectio dispersa mærorque patrius celeritatem persequendi retardaret. Sic Mithridates fugiens maximam vim auri atque argenti pulcherrimarumque rerum omnium, quas et a majoribus acceperat et ipse bello superiore ex tota Asia direptas in suum regnum congesserat, in Ponto omnem reliquit. Hæc dum nostri colligunt omnia diligentius, rex ipse e manibus effugit. Ita illum in persequendi studio mæror, hos lætitia
Tardavit. Hunc in illo timore et fuga Tigranes, rex Armenius, excepit diffidentemque rebus suis confirmavit et adflictum erexit perditumque recreavit. Cujus in regnum posteaquam L. Lucullus cum exercitu venit, plures etiam gentes contra imperatorem nostrum concitatæ sunt. Erat enim metus iniectus iis nationibus" quas numquam populus Romanus neque lacessendas bello neque temptandas putavit; Erat etiam alia gravis atque vehemens opinio" quæ animos gentium barbararum pervaserat" fani locupletissimi et religiosissimi diripiendi causa in eas oras nostrum esse exercitum adductum. Ita nationes multæ atque magnæ novo quodam terrore ac metu concitabantur. Noster autem exercitus tametsi urbem ex Tigranis regno ceperat et prœliis usus erat secundis, tamen nimia longinquitate locorum ac
Desiderio suorum commovebatur. Hic jam plura non dicam; Fuit enim illud extremum, ut ex iis locis amilitibus nostris reditus magis maturus quam progressio longior quæreretur. Mithridates autem et suam manum jam confirmarat, et magnis adventiciis auxiliis multorum regum et nationum juvabatur. Nam hoc fere sic fieri solere accepimus, ut regum adflictæ fortunæ facile multorum opes adliciant ad misericordiam, maximeque eorum, qui aut reges sunt aut vivunt in regno, ut iis nomen regale magnum et
Sanctum esse videatur. Itaque tantum victus efficere potuit, quantum incolumis numquam est ausus optare. Nam cum se in regnum suum recepisset, non fuit eo contentus, quod ei præter spem acciderat, ut illam, posteaquam pulsus erat, terram umquam attingeret, sed in exercitum nostrum clarum atque victorem impetum fecit. Sinite hoc loco, Quirites, sicut poetæ solent, qui res Romanas scribunt, præterire me nostram calamitatem, quæ tanta fuit, ut eam ad aures imperatoris non ex prœlio nuntius, sed ex
Sermone rumor adferret. Hic in illo ipso malo gravissimaque belli offensione L. Lucullus, qui tamen aliqua ex parte iis incommodis mederi fortasse potuisset, vestro jussu coactus, quod imperii diuv istis, partem militum, qui jam stipendiis confectis erant, dimisit, partem M \ Glabrioni tradidit. Multa prætereo consulto; Sed ea vos conjectura perspicite, quantum illud bellum factum putetis, quod conjungant reges potentissimi, renovent agitatæ nationes, suscipiant integræ gentes, novus imperator noster accipiat vetere exercitu pulso.
X. Satis mihi multa verba fecisse videor, quare esset hoc bellum genere ipso necessarium, magnitudine periculosum; Restat, ut de imperatore ad id bellum deligendo ac tantis rebus præficiendo dicendum esse videatur.
Utinam, Quirites, virorum fortium atque innocentium copiam tantam haberetis, ut hæc vobis deliberatio difficilis esset, quemnam potissimum tantis rebus ac tanto bello præficiendum putaretis! Nunc vero cum sit unus Cn. Pompeius, qui non modo eorum hominum, qui nunc sunt, gloriam, sed etiam antiquitatis memoriam virtute superarit, quæ res est, quæ cujusquam animum in hac causa dubium facere
Possit? Ego enim sic existimo, in summo imperatore quattuor has res inesse oportere, scientiam rei militaris, virtutem, auctoritatem, felicitatem. Quis igitur debuit? Qui eludo atque pueritiæ disciplinis, bello maximo atque acerrimis hostibus, ad patris exercitum atque in militiæ disciplinam profectus est; Qui extrema pueritia miles in exercitu fuit summi imperatoris, ineunte adulescentia maximi ipse exercitus imperator; Qui sæpius cum hoste conflixit, quam quisquam cum inimico concertavit, plura bella gessit quam ceteri legerunt, plures provincias confecit quam alii concupiverunt; Cujus adulescentia ad scientiam rei militaris non alienis præceptis, sed suis imperiis, non offensionibus belli, sed victoriis, non stipendiis, sed triumphis est erudita. Quod denique genus esse belli potest, in quo illum non exercuerit fortuna rei publicæ? Civile, Africanum, Transalpinum, Hispaniense, servile, navale bellum, varia et diversa genera et bellorum et hostium non solum gesta ab hoc uno, sed etiam confecta nullam rem esse declarant in usu positam militari, quæ hujus viri scientiam fugere possit.
XI. lain vero virtuti Cn. Pompei quæ potest oratio par inveniri? Quid est, quod quisquam aut illo dignum aut vobis novum aut cuiquam inauditum possit adferre? Neque enim illæ sunt solæ virtutes imperatoriæ, quæ vulgo existimantur, labor in negotiis, fortitudo in periculis, industria in agendo, celeritas in conficiendo, consilium in providendo, quæ tanta sunt in hoc uno, quanta in omnibus reliquis imperatoribus, quos aut vidimus aut audivimus, non
Fuerunt. Testis est Italia, quam ille ipse victor L. Sulla hujus virtute et subsidio confessus est liberatam; Testis est Sicilia, quam multis undique cinctam periculis non terrore belli, sed consilii celeritate explicavit; Testis est Africa, quæ magnis oppressa hostium copiis eorum ipsorum sanguine redundavit; Testis est Gallia, per quam legionibus nostris iter in Hispaniam Gallorum intemicione patefactum est; Testis est Hispania, quæ sæpissime plurimos hostes ab hoc superatos prostratosque conspexit; Testis est iterum et sæpius Italia, quæ cum servili bello tætro periculosoque premeretur, ab hoc auxilium absente expetivit, quod bellum exspectatione ejus attenuatum atque imminutum est, adventu sublatum ac sepul-
Tum; Testes nunc vero jam omnes sunt oræ atque omnes exteræ gentes ac nationes, denique maria omnia cum universa, tum in singulis oris omnes sinus atque portus. Quis enim toto mari locus per hos annos aut tam firmum habuit præsidium, ut tutus esset, aut tam fuit abditus, ut lateret? Quis navigavit, qui non se aut mortis aut servitutis periculo committeret, cum aut hieme aut referto prædonum mari navigaret? Hoc tantum bellum, tam turpe, tam vetus, tam late divisum atque dis- * 5 persum quis umquam arbitraretur aut ab omnibus imperatoribus uno anno aut omnibus annis ab uno imperatore confici posse? Quam provinciam tenuistis a prædonibus liberam per hosce annos? Quod vectigal vobis tutum fuit? Quem socium defendistis? Cui præsidio classibus vestris fuistis? Quam multas existimatis insulas esse desertas, quam multas aut metu relictas aut a prædonibus captas urbes esse sociorum?
XII. Sed quid ego longinqua commemoro? Fuit hoc quondam, fuit proprium populi Romani, longe a domo bellare et propugnaculis imperii sociorum fortunas, non sua tecta defendere. Sociis ego nostris mare per hos annos clausum fuisse dicam, cum exercitus vestri numquam a Brundisio nisi hieme summa transmiserint? Qui ad vos ab exteris nationibus venirent, captos querar, cum legati populi Romani redempti sint? Mercatoribus tutum mare non fuisse dicam, cum duodecim secures in prædonum potestatem pervenerint? Cnidum aut Colophonem aut Samum, nobilissimas urbes, innumerabilesque alias captas esse commemorem, cum vestros portus atque eos portus, quibus vitam ac spiritum ducitis, in prædonum fuisse potestate sciatis? An vero ignoratis portum Caietæ celeberrimum ac plenissimum navium inspectante prætore a prædonibus esse direptum, ex Miseno autem ejus ipsius liberos, qui cum prædonibus antea ibi bellum gesserat, a prædonibus esse sublatos? Nam quid ego Ostiense incommodum atque illam labem atque ignominiam rei publicæ querar, cum prope inspectantibus vobis classis ea, cui consul populi Romani præpositus esset, a prædonibus capta atque oppressa est? Pro di immortales I tantamne unius hominis incredibilis ac divina virtus tam brevi tempore lucem adferre rei publicæ potuit, ut vos, qui modo ante ostium Tiberinum classem hostium videbatis, nunc nullam intra Oceani ostium prædonum navem esse audiatis?
Atque hæc qua celeritate gesta sint, quamquam videtis, tamen ame in dicendo prætereunda non sunt. Quis enim umquam aut obeundi negotii aut consequendi quæstus studio tam brevi tempore tot loca adire, tantos cursus conficere potuit, quam celeriter Cn. Pompeio duce tanti belli impetus navigavit? Qui nondum tempestivo ad navigandum mari Siciliam adiit, Africam exploravit, in Sardiniam cum classe venit atque hæc tria frumentaria subsidia rei publicæ firmissimis præsidiis classibusque munivit.
Inde cum se in Italiam recepisset, duabus Hispaniis et Gallia Transalpina præsidiis ac navibus confirmata, missis item in oram Illyrici maris et in Achaiam omnemque Græciam navibus Italiæ duo maria maximis classibus firmissimisque præsidiis adornavit, ipse autem ut Brundisio profectus est, undequin- Ciliciam adjunxit; Omnes, qui ubique prædones fuerunt, partim capti interfectique sunt, partim unius Cretensibus, cum ad eum usque in Pamphyliam legatos deprecatoresque misissent, spem deditionis non ademit obsidesque imperavit. Ita tantum bellum, tam diuturnum, tam longe lateque dispersum, quo bello omnes gentes ac nationes premebantur, Cn. Pompeius extrema hieme apparavit, ineunte vere suscepit, media æstate confecit.
XIII. Est hæc divina atque incredibilis virtus imperatoris. Quid? Ceteræ, quas paulo ante commemorare cœperam, quantæ atque quam multæ sunt! Non enim bellandi virtus solum in summo ac perfecto imperatore quærenda est, sed multæ sunt artes eximiæ hujus administræ comitesque virtutis. Ac primum quanta innocentia debent esse imperatores! Quanta deinde in omnibus rebus temperantia! Quanta fide, quanta facilitate, quanto ingenio, quanta humanitate! Quæ breviter qualia sint in Cn. Pompeio consideremus. Summa enim omnia sunt, Quirites, sed ea magis ex aliorum contentione quam ipsa per sese
Cognosci atque intellegi possunt. Quem enim imperatorem possumus ullo in numero putare, cujus in exercitu centuriatus veneant atque venierint? Quid hunc hominem magnum aut amplum de re publica cogitare, qui pecuniam ex ærario depromptam ad bellum administrandum aut propter cupiditatem provinciæ magistratibus diviserit aut propter avaritiam Romæ in quæstu reliquerit? Vestra adm uret tam incredibilem cursum inventum putatis? Non enim illum eximia vis remigum aut ars inaudita quædam gubernandi aut venti aliqui novi tam celeriter in ultimas terras pertulerunt, sed eæ res, quæ ceteros remorari solent, non retardarunt; Non avaritia ab instituto cursu ad prædam aliquam devocavit, non libido ad voluptatem, non amœnitas ad delectationem, non nobilitas urbis ad cognitionem, non denique labor ipse ad quietem; Postremo signa et tabulas ceteraque ornamenta Græcorum oppidorum, quæ ceteri tollenda esse arbitrantur, ea sibi ille ne visenda quidem existimavit. Itaque omnes nunc in iis locis Cn. Pompeium sicut aliquem non ex hac urbe missum, sed de cælo delapsum intuentur; Nunc denique incipiunt credere fuisse homines Romanos hac quondam continentia, quod jam nationibus exteris incredibile ac falso memoriæ proditum videbatur; Nunc imperii vestri splendor illis gentibus lucem adferre cœpit: nunc intellegunt non sine causa majores suos tum, cum ea temperantia magistratus habebamus, servire populo Romano quam imperare aliis maluisse. Jam vero ita faciles aditus ad eum privatorum, ita liberæ querimoniæ de aliorum injuriis esse dicuntur, ut is, qui dignitate principibus excellit, facilitate infimis par esse videatur. Jam quantum consilio, quantum dicendi gravitate et copia valeat, in quo ipso inest quædam sæpe cognovistis. Fidem vero ejus quantam inter socios existimari putatis, quam hostes omnes omnium generum sanctissimam judicarint? Humanitate jam tanta est, ut difficile dictu sit, utrum hostes magis virtutem ejus pugnantes timuerint an mansuetudinem victi dilexerint. Et quisquam dubitabit, quin huic hoc tantum bellum transmittendum sit, qui ad omnia nostræ memoriæ bella conficienda divino quodam consilio natus esse videatur?
XV. Et quoniam auctoritas quoque in bellis administrandis multum atque in imperio militari valet, certe nemini dubium est, quin ea re idem ille imperator plurimum possit. Vehementer autem pertinere ad bella administranda, quid hostes, quid socii de imperatoribus nostris existiment, quis ignorat, cum sciamus homines in tantis rebus, ut aut contemnant aut metuant aut oderint aut ament, opinione non minus et fama quam aliqua ratione certa commoveri? Quod igitur nomen umquam in orbe terrarum clarius fuit? Cujus res gestæ pares? De quo homine vos, id quod maxime facit auctoritatem, tanta et tam præclara judicia fecistis? An vero ullam usquam esse oram tam desertam putatis, quo non illius diei fama pervaserit, cum universus populus Romanus referto foro completisque omnibus templis, ex quibus hic locus conspici potest, unum sibi ad commune omnium gentium bellum Cn. Pompeium dicam neque aliorum exemplis confirmem, quantum auctoritas valeat in bello, ab eodem Cn. Pompeio omnium rerum egregiarum exempla sumantur; Qui quo dic a vobis maritimo bello præpositus est imperator, tanta repente vilitas annonæ ex summa inopia et caritate rei frumentariæ consecuta est unius hominis spe ac nomine, quantum vix ex summa ubertate agrorum diuturna pax edicere potuisset.
Jam accepta in Ponto calamitate ex eo prœlio, de quo vos paulo ante invitus admonui, cum socii pertimuissent, hostium opes animique crevissent, satis firmum præsidium provincia non haberet, amisissetis Asiam, Quirites, nisi ad ipsum discrimen ejus temporis divinitus Cn. Pompeium ad eas regiones fortuna populi Romani attulisset. Hujus adventus et Mithridatem insolita inflammatum victoria continuit et Tigranem magnis copiis minitantem Asiæ retardavit. Et quisquam dubitabit, quid virtute perfecturus sit, qui tantum auctoritate perfecerit, aut quam facile imperio atque exercitu socios et vectigalia conservaturus sit, qui ipso nomine ac rumore defenderit?
XVI. Age vero illa res quantam declarat ejusdem hominis apud hostes populi Romani auctoritatem, quod ex locis tam longinquis tamque diversis tam brevi tempore omnes huic se uni dediderunt! Quod Cretensium legati, cum in eorum insula noster imperator exercitusque esset, ad Cn. Pompeium in ultimas prope terras venerunt eique se omnes Cretensium civitates dedere velle dixerunt! Quid? Idem iste Mithridates nonne ad eundem Cn. Pompeium legatum usque in Hispaniam misit? Eum, quem Pompeius legatum semper judicavit, ii, quibus erat molestum ad eum potissimum esse missum, speculatorem quam legatum judicari maluerunt. Potestis igitur jam constituere, Quirites, hanc auctoritatem multis postea rebus gestis magnisque vestris judiciis amplificatam quantum apud illos reges, quantum apud exteras nationes valituram esse existimetis.
Reliquum est, ut de felicitate, quam præstare de se ipso nemo potest, meminisse et commemorare de altero possumus, sicut æquum est homines de potestate deorum, timide et pauca dicamus. Ego enim sic existimo, Maximo, Marcello, Scipioni, Mario et ceteris magnis imperatoribus non solum propter virtutem, sed etiam propter fortunam sæpius imperia mandata atque exercitus esse commissos. Euit enim profecto quibusdam summis viris quædam ad amplitudinem et ad gloriam et ad res magnas bene gerendas divinitus adjuncta fortuna. De hujus autem nominis felicitate, de quo nunc agimus, hac utar moderatione dicendi, non ut in illius potestate fortunam positam esse dicam, sed ut præterita meminisse, reliqua sperare videamur, ne aut invisa dis immortalibus oratio nostra aut ingrata esse videatur.
Itaque non sum prædicaturus, quantas ille res domi militiæ, terra marique, quantaque felicitate gesserit, ut ejus semper voluntatibus non modo cives adsenserint, socii obtemperarint, hostes obœdierint, sed etiam venti tempestatesque obsecundarint; Hoc brevissime dicam, neminem umquam tam impudentem fuisse, qui ab dis immortalibus tot et tantas res tacitus auderet optare, quot et quantas di immortales ad Cn. Pompeium detulerunt. Quod ut illi proprium ac perpetuum sit, Quirites, cum communis salutis atque imperii, tum ipsius hominis causa, sicuti facitis, velle et optare debetis.
Quare cum et bellum sit ita necessarium, ut neglegi non possit, ita magnum, ut accuratissime sit administrandum, et cum ei imperatorem præficere possitis, in quo sit eximia belli scientia, singularis virtus, clarissima auctoritas, egregia fortuna, dubitatis, Quirites, quin hoc tantum boni, quod vobis adis immortalibus oblatum et datum est, in rem publicam conservandam
Atque amplificandam conferatis? XVII. Quodsi Romæ Cn. Pompeius privatus esset hoc tempore, tamen ad tantum bellum is erat deligendus atque mittendus; Nunc cum ad ceteras summas utilitates hæc quoque opportunitas adjungatur, ut in iis ipsis locis adsit, ut habeat exercitum, ut ab iis, qui habent, accipere statim possit, quid exspectamus? Aut cur non ducibus dis immortalibus eidem, cui cetera summa cum salute rei publicæ commissa sunt, hoc
At enim vir clarissimus, amantissimus rei publicæ, vestris beneficiis amplissimis adfectus, Q. Catulus, itemque summis ornamentis honoris, fortunæ, virtutis, ingenii præditus, Q. Hortensius, ab hac ratione dissentiunt. Quorum ego auctoritatem apud vos multis locis plurimum valuisse et valere oportere confiteor; Sed in hac causa, tametsi cognoscetis auctoritates contrarias virorum fortissimorum et clarissimorum, tamen omissis auctoritatibus ipsa re ac ratione exquirere possumus veritatem, atque hoc facilius, quod ea omnia, quæ ame adhuc dicta sunt, idem isti vera esse concedunt, et necessarium bellum esse et magnum et in uno Cn. Pompeio summa esse omnia. Quid igitur ait Hortensius? Si uni omnia tribuenda sint, dignissimum esse Pompeium, sed ad unum tamen omnia deferri non oportere. Obsolevit jam ista oratio, re multo magis quam verbis refutata. Nam tu idem, Q. Hortensi, multa pro tua summa copia ac singulari facultate dicendi et in senatu contra virum fortem, A. Gabinium, graviter ornateque dixisti, cum is de uno imperatore contra prædones constituendo legem promulgasset, et ex hoc ipso loco permulta item contra eam legem verba fecisti. Quid? Tum, per deos immortales, si plus apud populum Romanum auctoritas tua quam ipsius populi Romani salus et vera causa valuisset, hodie hanc gloriam atque hoc orbis terræ imperium teneremus? An tibi tum imperium hoc esse videbatur, cum populi Romani legati, quæstores prætoresque capiebantur, cum ex omnibus provinciis commeatu et privato et publico prohibebamur, cum ita clausa nobis erant maria omnia, ut neque privatam rem transmarinam neque publicam jam obire possemus?
XVIII. Quæ civitas antea umquam fuit non dico Atheniensium, quæ satis late quondam mare tenuisse dicitur, non Carthaginiensium, qui permultum classe ac maritimis rebus valuerunt, non Rhodiorum, quorum usque ad nostram memoriam disciplina navalis et gloria remansit, quæ civitas, inquam, antea tam tenuis, quæ tam parva insula fuit, quæ non portus suos et agros et aliquam partem regionis atque oræ maritimæ per se ipsa defenderet? At hercule aliquot annos continuos ante legem Gabiniam ille populus Romanus, cujus usque ad nostram memoriam nomen invictum in navalibus pugnis permanserit, magna ac multo maxima parte non modo utilitatis, sed dignitatis atque imperii caruit;
Nos, quorum majores Antiochum regem classe Per semque superarunt omnibusque navalibus pugnis Carthaginienses, homines in maritimis rebus exercitatissimos paralissimosque, vicerunt, ii nullo in loco jam prædonibus pares esse poteramus; Nos, qui antea non modo Italiam tutam habebamus, sed omnes socios in ultimis oris auctoritate nostri imperii salvos præstare poteramus, tum, cum insula Delos tam procul a nobis in Ægæo mari posita, quo omnes undique cum mercibus atque oneribus commeabant, referta divitiis, parva, sine muro, nihil timebat, idem non modo provinciis atque oris Italiæ maritimis ac portubus nostris, sed etiam Appia jam via carebamus; Et iis temporibus non pudebat magistratus populi Romani in hunc ipsum locum escendere, cum eum nobis majores nostri exuviis nauticis et classium
Spoliis ornatum reliquissent! XIX. Bono te animo tum, Q. Hortensi, populus Romanus et ceteros, qui erant in eadem sententia, dicere existimavit ea, quæ sentiebatis; Sed tamen in salute communi idem populus Romanus dolori suo maluit quam auctoritati vestræ obtemperare. Itaque una lex, unus vir, unus annus non modo nos illa miseria ac turpitudine liberavit, sed etiam effecit, ut aliquando vere videremur omnibus gentibus ac nationibus terra marique
Imperare. Quo mihi etiam indignius videtur obtrectatum esse adhuc, Gabinio dicam anne Pompeio an utrique, id quod est verius, ne legaretur A. Gabinius Cn. Pompeio expetenti ac postulanti. Utrum ille, qui postulat ad tantum bellum legatum, quem velit, idoneus non est qui impetret, cum ceteri ad expilandos socios diripiendasque provincias, quos voluerunt, legatos eduxerint, an ipse, cujus lege salus ac dignitas populo Romano atque omnibus gentibus constituta est, expers esse debet gloriæ ejus imperatoris atque ejus exercitus, qui consilio ipsius ac
Periculo est constitutus? An C. Falcidius, Q. Metellus, Q. Cælius Latiniensis, Cn. Lentulus, quos omnes honoris causa nomino, cum tribuni plebi fuissent, anno proximo legati esse potuerunt; In uno Gabinio sunt tam diligentes, qui in hoc bello, quod lege Gabinia geritur, in hoc imperatore atque exercitu, quem per vos ipse constituit, etiam præcipuo jure esse deberet? De quo legando consules spero ad senatum relaturos. Qui si dubitabunt aut gravabuntur, ego me profiteor relaturum; Neque me impediet cujusquam inimicum edictum, quo minus vobis fretus vestrum jus beneficiumque defendam, neque præter intercessionem quicquam audiam, de qua, ut arbitror, isti ipsi, qui minantur, etiam atqu* etiam, quid liceat, considerabunt. Mea quidem sententia, Quirites, unus A. Gabinius belli maritimi rerumque gestarum Cn. Pompeio socius ascribitur, propterea quod alter uni illud bellum suscipiendum vestris sufTragiis detulit, alter delatum susceptumque confecit. 6Θ XX. Reliquum est, ut de Q. Catuli auctoritate et sententia dicendum esse videatur. Qui cum ex vobis quæreret, si in uno Cn. Pompeio omnia poneretis, si quid eo factum esset, in quo spem essetis habituri, cepit magnum suæ virtutis fructum ac dignitatis, cum omnes una prope voce in eo ipso vos spem habituros esse dixistis. Etenim talis est vir, ut nulla res tanta sit ac tam difficilis, quam ille non et consilio regere et integritate tueri et virtute conficere possit. Sed in hoc ipso ab eo vehementissime dissentio, quod, quo minus certa est hominum ac minus diuturna vita, hoc magis res publica, dum per deos immortales licet, frui debet summi viri vita atque virtute.
At enim ne quid novi fiat contra exempla atque instituta majorum. Non dicam hoc loco majores nostros semper in pace consuetudini, in bello utilitati paruisse, semper ad novos casus temporum novorum consiliorum rationes accommodasse, non dicam duo bella maxima, Punicum atque Hispaniense, ab uno imperatore esse confecta duasque urbes potentissimas, quæ huic imperio maxime minitabantur, Carthaginem atque Numantiam, ab eodem Scipione esse deletas; Non commemorabo nuper ita vobis patribusque vestris esse visum, ut in uno C. Mario spes imperii poneretur, ut idem cum Jugurtha, idem cum Cimbris, idem cum Teutonis bellum administraret; In ipso Cn. Pompeio, in quo novi constitui nihil vult Q. Catulus, quam multa sint nova summa Q. Catuli voluntate constituta, recordamini.
XXI. Quid tam novum quam adulescentulum privatum exercitum difficili rei publicæ tempore conficere? Confecit. Huic præesse? Præfuit. Rem optime ductu suo gerere? Gessit. Quid tam præter consuetudinem quam homini peradulescenti, cujus ætas a senatorio gradu longe abesset, imperium atque exercitum dari, Siciliam permitti atque Africam bellumque in ea provincia administrandum? Fuit in his provinciis singulari innocentia, gravitate, virtute, bellum in Africa maximum confecit, victorem exercitum deportavit. Quid vero tam inauditum quam equitem Romanum triumphare? At eam quoque rem populus Romanus non modo vidit, sed omnium etiam studio visendam et concelebrandam
Putavit. Quid tam inusitatum, quam ut, cum duo consules clarissimi fortissimique essent, eques Romanus ad bellum maximum formidolosissimumque pro consule mitteretur? Missus est. Quo quidem tempore cum esset non nemo in senatu, qui diceret
Non oportere mitti hominem privatum pro consule," L. Philippus dixisse dicitur 44 non se illum sua sententia pro consule, sed pro consulibus mittere." Tanta in eo rei publicæ bene gerendæ spes constituebatur, ut duorum consulum munus unius adule squam ut ex senatus consulto legibus solutus consul ante fieret quam ullum alium magistratum per leges capere licuisset? Quid tam incredibile, quam ut iterum eques Romanus ex senatus consulto trium hominum memoriam constituta sunt, ea tam multa non sunt quam hæc, quæ in hoc uno homine vidimus.
Atque hæc tot exempla tanta ac tam nova profecta eunt in eundem hominem a Q. Catuli atque a ceterorum ejusdem dignitatis amplissimorum hominum auctoritate.
XXII. Quare videant, ne sit periniquum et non ferendum illorum auctoritatem de Cn. Pompei dignitate a vobis comprobatam semper esse, vestrum ab illis de eodem homine judicium populique Romani auctoritatem improbari, præsertim cum jam suo jure populus Romanus in hoc homine suam auctoritatem vel contra omnes, qui dissentiunt, possit defendere, propterea quod isdem istis reclamantibus vos unum illum ex omnibus delegistis, quem bello prædonum
Præponeretis. Hoc si vos temere fecistis et rei publicæ parum consuluistis, recte isti studia vestra suis consiliis regere conantur; Sin autem vos plus tum in re publica vidistis, vos iis repugnantibus per vosmet ipsos dignitatem huic imperio, salutem orbi ceteris populi Romani universi auctoritati parendum esse fateantur.
Atque in hoc bello Asiatico et regio non solum militaris illa virtus, quæ est in Cn. Pompeio singularis, sed aliæ quoque virtutes animi magnæ et multæ requiruntur. Difficile est in Asia, Cilicia, Syria regnisque interiorum nationum ita versari nostrum imperatorem, ut nihil aliud nisi de hoste ac de laude cogitet. Deinde, etiam si qui sunt pudore ac temperantia moderatiores, tamen eos esse tales propter multitudinem cupidorum hominum nemo arbitratur.
Difficile est dictu, Quirites, quanto in odio simus apud exteras nationes propter eorum, quos ad eas per hos annos cum imperio misimus, libidines et injurias. Quod enim fanum putatis in illis terris nostris magistratibus religiosum, quam civitatem sanctam, quam domum satis clausam ac munitam fuisse? Urbes jam locupletes et copiosæ requiruntur, quibus causa
Belli propter diripiendi cupiditatem inferatur. Libenter hæc coram cum Q. Catulo et Q. Hortensio, summis et clarissimis viris, disputarem; Noverunt enim sociorum vulnera, vident eorum calamitates, querimonias audiunt. Pro sociis vos contra hostes exercitum mittere putatis an hostium simulatione contra socios atque amicos? Quæ civitas est in Asia, quæ non modo imperatoris aut legati, sed unius tribuni militum animos ac spiritus capere possit?
XXIII. Quare, etiam si quem habetis, qui collatis signis exercitus regios superare posse videatur, tamen, nisi erit idem, qui se a pecuniis sociorum, qui ab eorum coniugibus ac liberis, qui ab ornamentis fanorum atque oppidorum, qui ab auro gazaque regia manus, oculos, animum cohibere possit, non erit idoneus, qui ad bellum Asiaticum regiumque mit-
Tatur. Ecquam putatis civitatem pacatam fuisse, quæ locuples sit, ecquam esse locupletem, quæ istis pacata esse videatur? Ora maritima, Quirites, Cn. Pompeium non solum propter rei militaris gloriam, sed etiam propter animi continentiam requisivit. Videbat enim prætores locupletari quotannis pecunia publica præter paucos, neque nos quicquam aliud adsequi classium nomine, nisi ut detrimentis accipiendis majore adfici turpitudine videremur. Nunc qua cupiditate homines in provincias et quibus jacturis, quibus condicionibus proficiscantur, ignorant videlicet isti, qui ad unum deferenda omnia esse non arbitrantur. Quasi vero Cn. Pompeium non cum suis virtutibus, tum etiam alienis vitiis magnum esse
Videamus. Quare nolite dubitare, quin huic uni credatis omnia, qui inter tot annos unus inventus sit, quem socii in urbes suas cum exercitu venisse gaudeant.
Quodsi auctoritatibus hanc causam, Quirites, confirmandam putatis, est vobis auctor vir bellorum omnium maximarumque rerum peritissimus, P. Servilius, cujus tantæ res gestæ terra marique exstiterunt, ut, cum de bello deliberetis, auctor vobis gravior esse nemo debeat; Est C. Curio, summis vestris beneficiis maximisque rebus gestis, summo ingenio et prudentia præditus, est Cn. Lentulus, in quo omnes pro amplissimis vestris honoribus summum consilium, summam gravitatem esse cognovistis, est 0. Cassius, integritate, virtute, constantia singulari. Quare videte, horumne auctoritatibus illorum orationi, qui dissentiunt, respondere posse videamur.
XXIV. Quæ cum ita sint, C. Manili, primum istam tuam et legem et voluntatem et sententiam laudo vehementissimeque comprobo; Deinde te hortor, ut auctore populo Romano maneas in sententia neve cujusquam vim aut minas pertimescas. Primum in te satis esse animi perseveranti acque arbitror; Deinde, cum tantam multitudinem cum tanto studio adesse videamus, quantam iterum nunc in eodem homine præficiendo videmus, quid est, quod aut de re aut de perficiendi facultate dubitemus? Ego autem, quicquid est in me studii, consilii, laboris, ingenii, quicquid hoc beneficio populi Romani atque constantia possum, id omne ad hanc rem conficiendam
Tibi et populo Romano polliceor ac defero; Testorque omnes deos, et eos maxime, qui huic loco temploque præsident, qui omnium mentes eorum, qui ad rem publicam adeunt, maxime perspiciunt, me hoc neque rogatu facere cujusquam, neque quo Cn. Pompei gratiam mihi per hanc causam conciliari putem, neque quo mihi ex cujusquam amplitudine aut præsidia periculis aut adiumenta honoribus quæram, propterea quod pericula facile, ut hominem præstare oportet, innocentia tecti repellemus, honorem autem neque ab uno neque ex hoc loco, sed eadem illa nostra laboriosissima ratione vitæ, si vestra voluntas feret,
Consequemur. Quam ob rem, quicquid in hac causa mihi susceptum est, Quirites, id ego omne me rei publicæ causa suscepisse confirmo, tantumque abest, ut aliquam mihi bonam gratiam quæsisse videar, ut multas me etiam simultates partim obscuras, partim apertas intellegam mihi non necessarias, vobis non inutiles suscepisse. Sed ego me hoc honore præditum, tantis vestris beneficiis adfectum statui, Quirites, vestram voluntatem et rei publicæ dignitatem et salutem provinciarum atque sociorum meis omnibus commodis et rationibus præferre oportere.