M. Tullius Cicero: De Haruspicum Responsis

I. Hes temo die, patres conscripti, quum me et vestra dignitas et frequentia equitum Romanorum præsentium, quibus senatus dabatur, magno opere commosset, putavi mihi reprimendam esse P. Clodii impudicam impudentiam, quum is publicanorum causam stultissimis interrogationibus impediret, P. Tullioni Syro navaret operam atque ei se, cui totus

1 Asconius gives responso. Venierat, etiam vobis inspectantibus venditaret. Itaque hominem furentem exsultantemque continui, simul ac periculum judicii intendi: duobus inceptis verbis omnem impetum gladiatoris ferociamque com-

Pressi. Ac tamen ignarus ille qui consules essent, exsanguis atque æstuans, se ex curia repente proripuit cum quibusdam fractis jam atque inanibus minis et cum illius Pisoniani temporis Gabinianique terroribus. Quem quum egredientem insequi cœpissem, cepi equidem fructum maximum et ex consurrectione omnium vestrum et ex comitatu publicanorum. Sed væcors repente sine suo vultu, sine colore, sine voce constitit: deinde respexit et simul atqiie Cn. Lentulum consulem aspexit, concidit in curiæ pæne limine, recordatione, credo, Gabinii sui desiderioque Pisonis. Cujus ego de effrenato et præcipiti furore quid dicam? An potest gravioribus ame verbis vulnerari quam est statim in facto ipso a gravissimo viro, P. Servilio, confectus ac trucidatus? Cujus si jam vim et gravitatem illam singularem ac pæne divinam adsequi possem, tamen non dubito quin ea tela, quæ conjecerit inimicus, quam ea, quæ collega patris emisit, leviora atque hebetiora esse videantur.

II. Sed tamen mei facti rationem exponere illis volo, qui hesterno die dolore me elatum et iracundia

1 An Pet. Longius prope progressum arbitrabantur quam sapientis hominis cogitata ratio postulasset. Nihil feci iratus, nihil impotenti animo, nihil non diu consideratum ac multo ante meditatum. Ego enim me, patres conscripti, inimicum semper esse professus sum duobus, qui me, qui rem publicam cum defendere deberent, servare possent, cumque ad consulare officium ipsis insignibus illius imperii ad meam salutem non solum auctoritate, sed etiam precibus vestris vocarentur, primo reliquerunt, deinde prodiderunt, postremo oppugnarunt præmiisque nefariæ pactionis funditus una cum re publica oppressum exstinctumque voluerunt, quique suo ductu et imperio cruento illo atque funesto supplicia neque a sociorum mœnibus prohibere neque hostium urbibus inferre potuerunt: excisionem, inflammationem, eversionem, depopulationem, vastitatem etiam sua cum præda meis omnibus tectis atque agris intu- Jerunt. Cum his furiis et facibus, cum his, inquam, exitiosis prodigiis ac pæne hujus imperii pestibus bellum mihi inexpiabile dico esse susceptum, neque id tamen ipsum tantum.Quantum meus ac meorum, sed tantum quantum vester atque omnium bonorum dolor postulavit. III. In Clodium vero non est hodie meum majus odium quam illo die fuit, cum illum

Ambustum religiosissimis ignibus cognovi muliebri ornatu ex incesto stupro atque ex domo pontificis maximi emissum. Tum, inquam, tum vidi ac multo ante prospexi quanta tempestas excitaretur, quanta impenderet procella rei publicæ. Videbam illud scelus tam importunum, audaciam tam immanem adolescentis furentis, nobilis, vulnerati non posse arceri otii finibus: erupturum illud malum aliquando,

Si impunitum fuisset, ad perniciem civitatis. Non in ultum mihi sane post ad odium accessit. Nihil enim contra me fecit^odio^mei, sed 'odio severitatis, odio dignitatis, odio rei publicæ. Non me magis violavit quam senatum, quam equites Romanos, quam omnes bonos, quam Italiam cunctam: non denique in me sceleratior fuit quam in ipsos deos immortales: etenim illos eo scelere violavit, quo nemo antea: in me fuit eodem animo, quo etiam ejus familiaris Catiliixrr^si vicisset, fuisset. Itaque eum numquam ame esse accusandum putavi, non plus quam stipitem illum, qui quorum hominum esset nesciremus, nisi se Ligurem ipse esse diceret. Quid enim hunc persequar, pecudem ac beluam, pabulo inimicorum meorum et glande corruptum? Qui si sensit quo se scelere * 6

Devinxerit, non dubito quin sit miserrimus: sin autem id non videt, periculum est ne se stuporis excusatione

Defendat. Accedit etiam, quod exspectatione omnium fortissimo et clarissimo viro, T. Annio, devota et constituta ista hostia esse videtur: cui me præripere desponsam jam et destinatam laudem, cum ipse ejus est iniquum. IV. Etenim, ut P. ille Scipio natus mihi videtur ad interitum exitiumque Karthaginis, qui illam amultis imperatoribus obsessam, oppugnatam, labefactam, pæne captam aliquando, quasi fatali adventu solus evertit, sic T. Annius ad illam pestem comprimendam, exstinguendam, funditus delendam natus esse videtur et quasi divino munere donatus rei publicæ. Solus ille cognovit quem ad modum armatum civem, qui lapidibus, qui ferro alios fugaret, alios domi contineret, qui urbem totam, qui curiam, qui forum, qui templa omnia cæde incendiisque terreret,

Non modo vinci, verum etiam vinciri oporteret. Huic ego et tali et ita de me ac de patria merito viro numquam mea voluntate præripiam eum præsertim reum, cujus ille inimicitias non solum suscepit propter salutem meam, verum etiam appetivit. Sed si etiam nunc illaqueatus jam omnium legum periculis, irretitus odio bonorum omnium, exspectatione supplicii jam non diuturna implicatus, feretur tamen hæsitans * 1 et in me impetum impeditus facere conabitur, resistam et aut concedente aut etiam adiuvante Milone ejus conatum refutabo, velut hesterno die, cum mihi stanti tacens minaretur, voce tantum attigi legum initium et judicii: consedit ille: conticui. Diem dixisset, ut iecerat: fecissem ut ei statim tertius a prætore dies diceretur. Atque hoc sic moderetur et cogitet, si contentus sit iis sceleribus, quæ commisit, esse se jam consecratum Miloni: si quod in me telum intenderit, statim me esse adrepturum arma judiciorum atque legum.

Atque paullo ante, patres conscripti, contionem habuit, quæ est ad me tota delata: cujus contionis primum universum argumentum sententiamque audite. Cum riseritis impudentiam hominis, tum ame de tota contione audietis. V. De religionibus sacris et cærimoniis est contionatus, patres conscripti, Clodius: P. inquam Clodius sacra et religiones negligi, violari, pollui questus est. Non mirum, si hoc vobis ridiculum videtur. Etiam sua contio risit hominem, quo modo ipse gloriari solet, ducentis confixum senati consultis, quæ sunt omnia contra

1 Iecerat fecerat illum pro religionibus facta, hominemque eum, qui pulvinaribus Bonæ deæ stuprum intulerit, eaque sacra, quæ viri oculis ne imprudentis quidem aspici fas est, non solum aspectu virili, sed flagitio stuproque violarit, in contione de religionibus neglectis

Conqueri. Itaque nunc proxima contio ejus exspectatur de pudicitia. Quid enim interest utrum ab altaribus religiosissimis fugatus de sacris et religionibus conqueratur an ex sororum cubiculo egressus pudorem pudicitiamque defendat? Responsum haruspicum hoc recens de fremitu in contione recitavit, in quo cum aliis multis scriptum etiam illud est, id

. In ea causa esse dixit domum meam, a religiosissimo sacerdote, P. Clodio, consecratam.

Gaudeo mihi de toto hoc ostento, quod haud scio an gravissimum multis his armis huic ordini nuntiatum sit, datam non modo justam, sed etiam necessariam causam esse dicendi. Reperietis enim ex hoc toto prodigio atque responso nos de istius scelere ac furore ac de impendentibus periculis maximis prope jam

Voce Io vis optimi maximi præmoneri. Sed primum expiabo religionem ædium mearum, si id facere vere 324, ac sine cujusquam dubitatione potero: sin scrupulus tenuissimus residere alicui videbitur, non modo patienti, sed etiam libenti animo portentis deorum immortalium religionique parebo.

VI. Sed quæ tandem est in hac urbe tanta domus ab ista suspicione religionis tam vacua atque pura? Quamquam vestræ domus, patres conscripti, ceterorumque civium multo maxima ex parte sunt liberæ religione, tamen una mea domus judiciis omnibus liberata in hac urbe sola est. Te enim appello, Lentule, et te, Philippe: ex hoc haruspicum responso decrevit senatus, ut de locis sacris religiosis ad hunc ordinem referretis. Potestisne referre de mea domo? Quæ, ut dixi, sola in hac urbe omni religione, omnibus judiciis liberata es t: quam primum inimicus ipse in illa tempestate ac nocte rei publicæ, quum cetera scelera stilo illo impuro, Sex. Clodii ore tincto, conscripsisset, ne una quidem attigit littera religionis: deinde eamdem domum populus Romanus, cujus est summa potestas omnium rerum, comitiis centuriatis omnium ætatum ordinumque suffragiis eodem jure

Esse jussit, quo fuisset. Postea vos, patres conscripti, non quo dubia res esset, sed ut huic furiæ, si diutius in

Hac urbe, quam delere cuperet, maneret, vox interdiceretur, decrevistis, ut de mearum ædium religione ad pontificum collegium referretur. Quæ tanta religio est, qua non in nostris dubitationibus atque in maximis superstitionibus unius P. Servilii aut M. Luculli responso ac verbo liberemur? De sacris publicis, de ludis maximis, de deorum penatium Vestæque matris cærimoniis, de illo ipso sacrificio, quod fit pro salute populi Romani, quod post Romam conditam hujus unius casti tutoris religionum scelere violatum est, quod tres pontifices statuissent, id semper populo Romano, semper senatui, semper ipsis dis immortalibus satis sanctum, satis augustum, satis religiosum esse visum est. At vero meam domum P. Lentulus consul et pontifex, P. Servilius, M. Lucullus, Q. Metellus, M'. Glabrio, M. Messalla, L. Lentulus flamen Martialis, P. Galba, Q. Metellus Scipio, C. Fannius, M. Lepidus, L. Claudius rex sacrorum, M. Scaurus, M. Crassus, C. Curio, Sex. Cæsar flamen Quirinalis, Q. Albinovanus, Q. Terentius, pontifices minores, causa cognita, duobus locis dicta, maxima frequentia amplissimorum ac sapientissimorum civium astante, omni religione una mente

Omnes liberaverunt. VII. Nego umquam post sacra constituta, quorum eadem est antiquitas, quæ ipsius urbis, ulla de re, ne de capite quidem virginum Vestalium, tam frequens collegium judicasse: quamquam ad facinoris disquisitionem interest adesse quam plurimos: ita est enim interpretatio illa pontificum, ut eidem potestatem habeant judicum: religionis explanatio vel ab uno pontifice perito recte fieri potest, quod idem in judicio capitis durum atque iniquum es t: tamen sic reperietis frequentiores pontifices de mea domo quam umquam de cærimoniis virginum judicasse. Postero die frequentissimus senatus, te consule designato, Lentule, sententiæ principe, P. Lentulo et Q. Metello consulibus referentibus statuit, cum omnes pontifices, qui erant hujus ordinis, adessent, cumque alii, qui honoribus populi Romani antecedebant, multa de collegii judicio verba fecissent omnesque iidem scribendo adessent, domum meam judicio pontificum religione liberatam

Videri. D e hoc igitur loco sacro potissimum videntur haruspices dicere, qui locus solus ex privatis locis omnibus hoc præcipue juris habet, ut ab ipsis, qui sacris præsunt, sacer non esse judicatus sit? Verum referte: quod ex senatus consulto facere debetis. Aut vobis cognitio dabitur, qui primi de hac domo sententiam dixistis et eam religione omni liberastis, aut senatus ipse judicabit, qui uno illo solo antistite sacrorum dissentiente frequentissimus antea judicavit, aut, id quod certe fiet, ad pontifices reficietur, quorum auctoritati, fidei, prudentiæ majores nostri sacra religionesque et privatas et publicas commendarunt. Quid ergo ii possunt aliud judicare ac judicaverunt? Multæ sunt domus in hac urbe, patres conscripti, atque haud scio an pæne cunctæ jure optimo, sed tamen jure privato, jure hereditario, jure auctoritatis, jure mancipi, jure nex i: nego esse ullam domum aliam æque privato jure atque optima lege, publico vero omni præcipuo et humano et divino jure

Munitam: quæ primum ædificatur ex auctoritate senatus, pecunia publica, deinde contra vim nefariam hujus gladiatoris tot senati consultis munita atque sæpta est. VIII. Primum negotium iisdem magistratibus est datum anno superiore, ut curarent ut sine vi ædificare mihi liceret, quibus in maximis periculis universa res publica commendari so let: deinde cum ille saxis et ignibus et ferro vastitatem meis sedibus intulisset, decrevit senatus eos, qui id fecissent, lege de vi, quæ est in eos, qui universam rem publicam oppugnassent, teneri. Vobis vero referentibus, o post hominum memoriam fortissimi atque optimi consules, decrevit idem senatus frequentissimus, qui * 6 meam domum violasset, contra rem publicam esse facturum. Nego ullo de opere publico, de monumento, de templo tot senatus exstare consulta quot de mea domo, quam senatus unam post hanc urbem constitutam ex ærario ædificandam, a pontificibus liberandam, a magistratibus defendendam, a judicibus puniendam putarit. P. Valerio pro maximis in rem publicam beneficiis data domus est in Velia publice, at mihi in Palatio restituta: illi locus, at mihi etiam parietes atque tectum: illi quam ipse privato jure tueretur, mihi quam publice magistratus omnes defenderent. Quæ quidem ego si aut per me aut ab aliis haberem, non prædicarem apud vos, ne nimis gloriari viderer: sed cum sint mihi data a vobis, cum ea attemptentur ejus lingua, cujus antea manu eversa vos mihi et liberis meis manibus vestris reddidistis, non ego de meis, sed de vestris factis loquor, nec vereor ne hæc mea vestrorum beneficiorum prædicatio non grata potius quam adrogans videatur. Quamquam, si me tantis laboribus pro communi salute perfunctum efferret aliquando ad gloriam in refutandis maledictis hominum improborum animi quidam dolor, quis non ignosceret? Vidi enim hesterno die quemdam murmurantem: quem aiebant negare ferri me posse, quia cum ab hoc eodem impurissimo parricida rogarer cujus essem civitatis, respondi me, probantibus et vobis et equitibus Romanis, ejus esse, quæ carere me non potuisset. Ille, ut opinor, ingemuit. Quid igitur responderem? Quæro ex eo ipso, qui ferre me non potest. Me civem esse Romanum? Litterate respondissem. Desertum negotium. Potest quisquam vir in rebus magnis cum invidia versatus satis graviter in inimici contumeliis sine sua laude respondere? At ipse non modo respondet quidquid potest, cum est lacessitus, sed etiam gaudet se ab amicis quid respondeat admoneri.

IX. Sed quoniam mea causa expedita est, videamus nunc quid haruspices dicant. Ego enim fateor me et magnitudine ostenti et gravitate responsi et una atque constanti haruspicum voce vehementer esse commotum: neque is sum, qui, si cui forte videor plus quam ceteri, qui æque atque ego sunt occupati, versari in studio litterarum, his delecter aut utar omnino litteris, quæ nostros animos deterrent atque avocant a religione. Ego vero primum habeo auctores ac magistros religionum colendarum majores

Nostros: quorum mihi tanta fuisse sapientia videtur, ut satis superque prudentes sint, qui illorum prudentiam, non dicam adsequi, sed quanta fuerit perspicere possint: qui statas sollemnesque cærimonias pontificatu, rerum bene gerundarum auctoritates augurio, fatorum veteres prædictiones Apollinis vatum libris, portentorum explanationes Etruscorum disciplina contineri putaverunt: quæ quidem tanta est, ut nostra memoria primum Italici belli funesta illa principia, post Sullani Cinnanique temporis extremum pæne discrimen, tum hanc recentem urbis inflammandæ delendique imperii conjurationem non

Obscure nobis paullo ante prædixerint. Deinde, si quid habui otii, etiam cognovi, multa homines doctos sapientesque et dixisse et scripta de deorum immortalium numine reliquisse: quæ quamquam divinitus perscripta video, tamen ejus modi sunt, ut ea majores nostri docuisse illos, non ab illis didicisse videantur. Etenim quis est tam væcors qui aut cum suspexit in cælum, deos esse non sentiat et ea, quæ tanta mente fiunt, ut vix quisquam arte ulla ordinem rerum ac necessitudinem persequi possit, casu fieri putet, aut cum deos esse intellexerit, non intelligat eorum numine hoc tantum imperium esse natum et auctum et retentum? Quam volumus licet, patres conscripti, ipsi nos amemus, tamen nec numero Hispanos nec robore Gallos nec calliditate Poenos nec artibus Græcos nec denique hoc ipso hujus gentis ac terræ domestico nativoque sensu Italos ipsos ac Latinos, sed pietate ac religione atque hac una sapientia, quod deorum numine omnia regi gubernarique perspeximus, omnes gentes nationesque superavimus.

X. Qua re ne plura de re minime loquar dubia, adhibete animos et mentes vestras, non solum aures, ad haruspicum vocem admovete: L -

Quis est ex gigantibus illis, quos poetæ ferunt bellum dis immortalibus intulisse, tam impius qui hoc tam novo tantoque motu non magnum aliquid deos populo Romano præmonstrare et præcinere fateatur?

Quos ludos Te appello, Lentule, — tui sacerdotii sunt tensæ, curricula, præcentio, ludi, libationes epulæque ludorum, — vosque, pontifices, ad quos epulones Jovis optimi maximi, si quid est prætermissum aut commissum, adferunt, quorum de sententia illa eadem renovata atque instaurata celebrantur: qui sunt ludi minus diligenter facti? Quando aut quo scelere polluti? Respondebis et pro te et pro collegis tuis, etiam pro pontificum collegio, nihil cujusquam aut negligentia contemptum aut scelere pollutum: sollemnia ac justa ludorum, omnibus rebus observatis, summa cum cærimonia esse servata.

XI. Quos igitur haruspices ludos minus diligenter factos pollutosque esse dicunt? Eos, quorum ipsi di immortales atque illa mater Idæa te, te, Cn. Lentule, cujus abavi manibus esset accepta, spectatorem esse voluit. Quod ni tu Megalesia illo die spectare voluisses, haud scio an vivere nobis atque his de rebus jam queri non liceret. Vis enim innumerabilis incitata ex omnibus vicis collecta servorum ab hoc ædile religioso repente e fornicibus ostiisque omnibus in * 6 scænam signo dato immissa irrupit. Tua tum, tua, Cn. Lentule, eadem virtus fuit, quæ in privato quondam tuo proavo: te, nomen, imperium, vocem, aspectum, impetum tuum stans senatus equitesque Romani et omnes boni sequebantur, cum ille servorum eludentium multitudini senatum populumque Romanum vinctum ipso consessu et constrictum spectaculis atque impeditum turba et angustiis tradi-

Disset. An si ludius constitit aut tibicen repente conticuit aut puer ille patrimus et matrimus si tensam non tenuit, si lorum omisit, aut si ædilis verbo aut simpuvio aberravit, ludi sunt non rite facti, eaque errata expiantur et mentes deorum immortalium ludorum instauratione placantur: si ludi ab lætitia ad metum traducti, si non intermissi, sed perempti atque sublati sunt, si civitati universæ scelere ejus, qui ludos ad luctum conferre voluit, exstiterunt dies illi pro festis pæne funesti, dubitabimus quos ille

Fremitus nuntiet ludos esse pollutos? Ac si volumus ea, quæ de quoque deo nobis tradita sunt, recordari, hanc matrem magnam, cujus ludi violati, polluti, pæne ad cædem et ad funus civitatis conversi sunt, hanc, inquam, accepimus agros et nemora cum quodam strepitu fremituque peragrare. XII. Hæc igitur vobis, hæc populo Romano et scelerum indicia ostendit et periculorum signa patefecit.

Nam quid ego de illis ludis loquar, quos in Palatio nostri majores ante templum in ipso matris magnæ conspectu Megalesibus fieri celebrarique voluerunt? Qui sunt more institutisque maxime casti, sollemnes, religiosi, quibus ludis primum ante populi consessum senatui locum P. Africanus iterum consul ille major dedit, ut eos ludos hæc lues impura polluerit: quo si qui liber aut spectandi aut etiam religionis causa accesserat, manus adferebantur: quo matrona nulla adiit propter vim consessumque servorum: ita ludos eos, quorum religio tanta est, ut ex ultimis terris arcessita in hac urbe consederit: qui uni ludi ne verbo quidem appellantur Latino, ut vocabulo ipso et appetita religio externa et matris magnæ nomine suscepta declaretur, hos ludos servi fecerunt, servi spectaverunt, tota denique hoc ædile servorum Megalesia fuerunt. Pro di immortales! Qui magis nobiscum loqui possetis, si essetis versareminique nobiscum? Ludos esse pollutos significastis ac plane dicitis. Quid magis inquinatum, deformatum, perversum, conturbatum dici potest quam omne servitium, permissu magistratus liberatum, in alteram scænam immissum, alteri præpositum, ut alter consessus potestati servorum obiiceretur, alter servorum totus esset? Si examen apium ludis in scænam cav eamve venisset, haruspices acciendos ex Etruria putaremus: videmus universi repente examina tanta servorum immissa in populum Romanum sæptum atque inclusum et non commovemur? Atque in apium fortasse examine nos ex Etruscorum scriptis haruspices, ut a servitio caveremus, monerent. Quod igitur ex aliquo disiuncto diversoque monstro significatum caveremus, id cum ipsum sibi monstrum est, et cum in eo ipso periculum est, ex quo periculum portenditur, non pertimescemus? Istius modi Megalesia fecit pater tuus? Istius modi patruus? Is mihi etiam generis sui mentionem facit, quum Athenionis aut Spartaci exemplo ludos facere maluerit quam Gaii aut Appii Claudiorum? Illi cum ludos facerent, servos de cavea exire jubebant: tu in alteram servos immisisti, ex altera liberos ejecisti. Itaque qui antea voce præconis a liberis semovebantur, tuis ludis non voce, sed manu liberos a se segregabant. XIII. Ne hoc quidem tibi in mentem veniebat, Sibyllino sacerdoti, hæc sacra majores nostros ex vestris libris expetisse? Si illi sunt vestri, quos tu impia mente conquiris, violatis oculis legis, contaminatis manibus attrectas.

Hac igitur vate suadente quondam, defessa Italia Punico bello atque ab Hannibale vexata, sacra ista nostri majores ascita ex Phrygia Romæ collocarunt: quæ vir is accepit, qui est optimus populi Romani judicatus, P. Scipio, femina autem, quæ matronarum castissima putabatur, Q. Claudia: cujus priscam illam severitatem mirifice tua soror existimatur imitata. Nihil te igitur neque majores tui conjuncti cum his religionibus neque sacerdotium ipsum, quo est hæc tota religio constituta, neque curulis ædilitas, quæ maxime hanc tueri religionem solet, permovit quo minus castissimos ludos omni flagitio pollueres, dede-

Core maculares, scelere obligares? Sed quid ego id admiror? Qui, accepta pecunia, Pessinuntem ipsum, sedem domiciliumque matris deorum, vastaris et Brogitaro Gallogræco, impuro homini ac nefario, cujus legati te tribuno dividere in æde Castoris tuis operis nummos solebant, totum illum locum fanumque vendideris? Sacerdotem ab ipsis aris pulvinaribusque detraxeris? Omnia illa, quæ vetustas, quæ Persæ, quæ Syri, quæ reges omnes, qui Europam Asiamque tenuerunt, semper summa religione coluerunt, perverteris? Quæ denique nostri majores tam sancta duxerunt, ut cum refertam urbem atque Italiam fanorum haberemus, tamen nostri imperatores maximis et periculosissimis bellis huic deæ vota facerent eaque in ipso Pessinunte ad illam ipsam principem

Aram et in illo loco fanoque persolverent. Quod cum Deiotarus religione sua castissime tueretur, quem unum habemus in orbe terrarum fidelissimum huic imperio atque amantissimum nostri nominis, Brogitaro, ut ante dixi, addictum pecunia tradidisti. Atque hunc tamen Deiotarum, sæpe asenatu regali nomine dignum existimatum, clarissimorum imperatorum testimoniis ornatum, tu etiam regem appellari cum Brogitaro jubes. Sed alter est rex judicio senatus per nos, pecunia Brogitarus per te appellatus:... 1 alterum putabo regem, si habuerit unde tibi solvat quod ei per syngrapham credidisti. Nam cum multa regia sunt in Deiotaro tum illa maxime, quod tibi nummum nullum dedit, quod eam partem legis tuæ, quæ congruebat cum judicio senatus ut ipse rex esset, non repudiavit, quod Pessinuntem per scelus ate violatum et sacerdote sacrisque spoliatum recuperavit, ut in pristina religione servaret, quod cærimonias ab omni vetustate acceptas a Brogitaro

Pollui non sinit mavultque generum suum munere tuo quam illud fanum antiquitate religionis carere. Sed ut ad hæc haruspicum responsa redeam, ex quibus est primum de ludis, quis est qui id non totum in istius ludos prædictum et responsum esse fateatur?

Sequitur de locis sacris, religiosis. XIV. O im- Committe vel consulibus vel senatui vel collegio pontificum tuam. Ac mea quidem his tribus omnibus judiciis, ut dixi antea, liberata est. At in iis ædibus, quas tu, Q. Seio, equite Romano, viro optimo, per te apertissime interfecto, tenes, sacellum dico fuisse et aras. Tabulis hoc censoriis, memoria multorum

Firmabo ac docebo. Agatur modo hæc res, quod ex eo senatus consulto, quod nuper est factum, referri ad vos necesse est, habeo quæ de locis religiosis velim dicere. Cum de domo tua dixero, in qua tamen ita est inædificatum sacellum, ut alius fecerit, tibi tantum modo sit demoliendum, tum videbo num mihi necesse sit de aliis etiam aliquid dicere. Putant enim ad me non nulli pertinere magmentarium 1 Telluris aperire. Nuper id patuisse dicunt et ego recordor. Nunc sanctissimam partem ac sedem maximæ religionis privato dicunt vestibulo contineri. Multa me movent, quod ædes Telluris est curationis meæ, quod is, qui illud magmentarium sustulit, meam domum judicio pontificum liberatam secundum fratrem suum judicatam esse dicebat: movet me etiam in hac caritate annonæ,sterilitate agrorum,inopia frugum religio Telluris et eo magis, quod eodem ostento Telluri

Postu lio deberi dicitur. Vetera fortasse loquimur. Quamquam hoc si minus civili jure perscriptum est, lege tamen naturæ communi jure gentium sanctum est, ut nihil mortales adis immortalibus usu capere possint. XV. Verum tamen antiqua negligimus: etiamne ea negligemus, quæ fiunt cum maxime, quæ videmus? L. Pisonem quis nescit his temporibus ipsis maximum et sanctissimum Dianæ sacellum in Cæliculo sustulisse? Adsunt vicini ejus loci: multi sunt etiam in hoc ordine, qui sacrificia gentilicia, illo ipso in sacello, stato loco, anniversaria factitarint. Et quærimus di immortales quæ loca desiderent, * 6 quid significent, de quo loquantur? A Sex. Serrano sanctissima sacella suffossa, inædificata, oppressa, summa denique turpitudine fœdata esse nescimus?

Tu meam domum religiosam facere potuisti? Qua mente? Quam amiseras. Qua manu? Qua disturbaras. Qua voce? Qua incendi jusseras. Qua lege? Quam ne in illa quidem impunitate tua scripseras. Quo pulvinari? Quod stupraras. Quo simulacro? Quod ereptum ex meretricis sepulcro in imperatoris religiosi, nisi quod impuri et sacrilegi parietem tangit? Itaque ne quis meorum imprudens introspicere tuam domum possit ac te sacra illa tua facientem videre, tollam altius tectum, non ut ego te despiciam, sed tu ne aspicias urbem eam, quam delere voluisti. Quem ego non refuto. Sic enim sentio, jus legatorum, quum hominum præsidio munitum sit, tum etiam divino jure esse vallatum. Sed quæro ab illo, * 6 qui omnes indices tribunus e carcere in forum effudit, cujus arbitrio sicæ nunc omnes atque omnia venena tractantur, qui cum Hermarcho Chio syngraphas fecit, ecquid sciat unum acerrimum adversarium Hermarchi, Theodosium, legatum ad senatum a civitate libera missum, sica percussum? Quod non minus quam de Alexandrinis indignum dis immortalibus

Esse visum certo scio. Nec confero nunc in te unum omnia. Spes major esset salutis, si præter te nemo esset impurus: plures su n t: hoc et tu tibi confidis magis et nos prope jure diffidimus. Quis Piatorem ex Orestide, quæ pars Macedoniæ libera est, hominem in illis locis clarum ac nobilem, legatum Thessalonicam ad nostrum, ut se ipse appellavit, imperatorem venisse nescit? Quem ille propter pecuniam, quam ab eo extorquere non poterat, in vincla conjecit et medicum intromisit suum qui legato, socio, amico, libero fœdissime et crudelissime venas incideret. Secures suas cruentari scelere noluit: nomen quidem populi Romani tanto scelere contaminavit, ut id nulla re possit nisi ipsius supplicio expiari. Quales hunc carnifices putamus habere, qui etiam medicis suis non ad salutem, sed ad necem utatur?

XVII. Sed recitemus quid sequatur. Non facile interpretor, sed ex eo, quod sequitur, suspicor de tuorum judicum manifesto periurio dici, quibus olim erepti essent nummi, nisi asenatu præsidium postulassent. Qua re autem de his dici suspicer hæc causa est, quod sic statuo, et illud in hac civitate esse maxime illustre atque insigne periurium et te ipsum tamen in periurii crimen ab iis, quibuscum conjurasti, non vocari.

Et video in haruspicum responsum hæc esse subiecta: præter hunc unum? Obscure dicitur quæ sacra polluta sint? Quid planius, quid religiosius, quid gravius dici potest? Nego ulla verba Lentulum, gravem oratorem ac disertum, sæpius, cum te accusaret, usurpasse quam hæc, quæ nunc ex Etruscis libris in te conversa atque interpretata dicuntur. Etenim quod sacrificium tam vetustum est quam hoc, quod a regibus æquale hujus urbis accepimus? Quod autem tam occultum quam id, quod non solum curiosos oculos excludit, sed etiam errantes? Quo non modo improbitas, sed ne impru-

Dentia quidem possit intrare? Quod quidem sacrificium nemo ante P. Clodium omni memoria violavit, nemo umquam adiit, nemo neglexit, nemo vir aspicere non horruit: quod fit per virgines Vestales, fit pro populo Romano, fit in ea domo, quæ est in imperio, fit incredibili cærimonia, fit ei deæ, cujus ne nomen quidem viros scire fas est: quam iste idcirco Bonam dicit, quod in tanto sibi scelere ignoverit. XVIII. Non ignovit, mihi erede, non. Nisi forte tibi esse ignotum putas, quod te judices emiserunt excussum et exhaustum, suo judicio absolutum, omnium condemnatum, aut quod oculos, ut opinio illius religionis est, non perdidisti. Quis enim ante te sacra illa vir sciens viderat, ut quisquam pœnam quæ sequeretur id scelus scire posset? An tibi luminis obesset cæcitas plus quam libidinis? Ne id quidem sentis, coniventes illos oculos abavi tui magis optandos fuisse quam hos flagrantes sororis? Tibi vero, si diligenter attendes, intelliges hominum pœnas deesse adhuc, non deorum. Homines te in re fœdissima defenderunt: homines turpissimum nocentissimumque laudarunt: homines prope confitentem judicio liberaverunt: hominibus injuria tui stupri illata in ipsos dolori non fu it: homines tibi arma alii in me, alii post in illum invictum civem dederunt: hominum beneficia prorsus concedo tibi jam majora

Non esse quærenda. A dis quidem immortalibus quæ potest homini major esse pœna furore atque dementia? Nisi forte in tragœdiis, quos vulnere ac dolore corporis cruciari et consumi vides, graviores deorum immortalium iras subire quam illos, qui furentes inducuntur, putas. Non sunt illi eiulatus et gemitus Philoctetæ tam miseri, quamquam sunt acerbi, quam illa exsultatio Athamantis et quam senium matricidarum. Tu, cum furiales in contionibus voces mittis, cum domos civium evertis, cum lapidibus optimos viros foro pellis, cum ardentes faces in vicinorum tecta jactas, cum ædes sacras inflammas, cum servos concitas, cum sacra ludosque conturbas, cum uxorem sororemque non discernis, cum quod ineas cubile non sentis, tum baccharis, tum furis, tum das eas pœnas, quæ solæ sunt hominum sceleri adis immortalibus constitutæ. Nam corporis quidem nostri infirmitas multos subit casus per se: denique ipsum corpus tenuissima de causa sæpe conficitur: deorum tela in impiorum mentibus figuntur. Qua re miserior es, cum in omnem fraudem raperis oculis, quam si omnino oculos non habueris.

XIX. Sed quoniam de iis omnibus, quæ haruspices * 6

1 Ha- Quis igitur optimatium discordiam molitur? Idem iste, nec ulla vi ingenii aut consilii sui, sed quodam errore nostro: quem quidem ille, quod obscurus non erat, facile perspexit. Hoc enim etiam turpius adflictatur res publica, quod ne ab eo quidem vexatur, ut tamquam fortis in pugna vir acceptis a forti adversario vulneribus adversis honeste cadere videatur. Ti. Gracchus convellit statum civitatis qua gravitate vir! Qua eloquentia! Qua dignitate! Nihil ut a patris avique Africani præstabili insignique virtute, præterquam quod asenatu desciverat, deflexisset. Secutus est G. Gracchus: quo ingenio! Qua eloquentia! Quanta vi! Quanta gravitate dicendi! Ut dolerent boni non illa tanta ornamenta ad meliorem mentem voluntatemque esse conversa. Ipse Saturninus ita fuit effrenatus et pæne demens, ut auctor esset egregius et ad animos imperitorum excitandos inflammandosque perfectus. Nam quid ego de Sulpicio loquar? Cujus tanta in dicendo gravitas, tanta jueunditas, tanta brevitas fuit, ut posset vel ut prudentes errarent vel ut boni minus bene sentirent perficere dicendo. Cum his conflictari et pro salute patriæ cotidie dimicare erat omnino illis, qui tum rem publicam gubernabant, molestum, sed habebat ea molestia quamdam tamen dignitatem.

XX. Hic vero, de quo ego ipse tam multa nunc dico, proh di immortales! Quid est? Quid valet? Quid adfert, ut tanta civitas, si cadet, quod di omen obruant! A viro tamen confecta videatur? Qui post patris mortem primam illam ætatulam suam ad scurrarum locupletium libidines detulit, quorum intemperantia expleta in domesticis est germanitatis stupris volutatus: deinde jam robustus provinciæ se ac rei militari dedit atque ibi piratarum contumelias perpessus, etiam Cilicum libidines barbarorumque satiavit: post exercitu L. Luculli sollicitato per nefandum scelus fugit illim Romæque recenti adventu suo cum propinquis suis decidit ne reos faceret, a Catilina pecuniam accepit ut turpissime prævaricaretur. Inde cum Murena se in Galliam contulit, in qua provincia mortuorum testamenta conscripsit, pupillos necavit, nefarias cum multis scelerum * 6 pactiones societatesque conflavit: unde ut rediit, quæstum illum maxime fecundum uberemque campestrem totum ad se ita redegit, ut homo popularis fraudaret improbissime populum, idemque vir clemens divisores omnium tribuum domi ipse suæ crudelissima morte mactaret. Exorta est illa rei publicæ, sacris, religionibus, auctoritati vestræ, judiciis publicis funesta quæstura: in qua idem iste deos hominesque, pudorem, pudicitiam, senatus auctoritatem, jus, fas, leges, judicia violavit. Atque hic ei gradus — o misera tempora stultasque nostras discordias! — P. Clodio gradus ad rem publicam hic primus fuit et aditus ad popularem jactationem atque ascensus. Nam Ti. Graccho invidia Numantini fœderis, cui feriendo, quæstor C. Mancini consulis cum esset, interfuerat, et in eo fœdere improbando senatus severitas dolori et timori fu it: eaque res illum fortem et clarum virum a gravitate patrum desciscere cœgit. C. autem Gracchum mors fraterna, pietas, dolor, magnitudo animi ad expetendas domestici sanguinis pœnas excitavit. Saturninum, quod in annonæ caritate quæstorem a sua frumentaria procuratione senatus amovit eique rei M. Scaurum præfecit, scimus dolore factum esse popularem. Sulpicium ab optima causa profectum Gaioque Julio consulatum contra leges petenti resistentem longius quam voluit popularis aura provexit.

XXI. Fuit in his omnibus causa, etsi non justa — nulla enim potest cuiquam male de re publica merendi justa esse causa, — gravis tamen et cum aliquo animi virilis dolore conjuncta. P. Clodius a crocota, a mitra, a muliebribus soleis purpureisque fasceolis, a strophio, a psalterio, a flagitio, a stupro est factus repente popularis. Nisi eum mulieres exornatum ita deprehendissent, nisi ex eo loco, quo eum adire fas non fuerat, ancillarum beneficio emissus esset, populari homine populus Romanus, res publica cive tali careret. Hanc ob amentiam in discordiis nostris, de quibus ipsis his prodigiis recentibus adis immortalibus admonemur, adreptus est unus ex patriciis, cui

Tribuno plebis fieri non liceret. Quod anno ante frater Metellus et concors etiam tum senatus, senatus principe Cn. Pompeio sententiam dicente excluserat acerrimeque una voce ac mente restiterat, id post discidium optimatium, de quo ipso nunc monemur, ita perturbatum itaque permutatum est, ut, quod frater consul ne fieret obstiterat, quod adfinis et sodalis clarissimus vir, qui illum reum non laudarat, excluserat, id is consul efficeret in discordiis principum, qui illi unus inimicissimus esse debuerat, et eo fecisse auctore se diceret, cujus auctoritatis neminem posset pœnitere. Iniecta fax est fœda ac luctuosa rei publicæ: petita est auctoritas vestra, gravitas amplissimorum ordinum, consensio bonorum omnium, totus denique civitatis status. Hæc enim certe petebantur, cum in me cognitorem harum omnium rerum illa flamma illorum temporum conficiebatur. Excepi et pro patria solus exarsi, sic tamen, ut vos iisdem ignibus circumsæpti me primum ictum pro

Vobis et fumantem videretis.. XXII. Non sedabantur discordiæ, sed etiam crescebat in eos odium, aquibus nos defendi putabamur. Ecce iisdem auctoribus, Pompeio principe, qui cupientem Italiam, flagitantes vos, populum Romanum desiderantem non auctoritate sua solum, sed etiam precibus ad meam salutem excitavit, restituti sumus. Sit discordiarum finis aliquando: a diuturnis dissensionibus conquie contiones, ea miscet ac turbat, ut modo se his, modo * 6 vendat illis, nec tamen ita, ut se quisquam, si ab isto laudatus sit, laudatiorem putet, sed ut eos, quos non amant, ab eodem gaudeant vituperari. Atque ego hunc non miror — quid enim faciat aliud? — Illos homines sapientissimos gravissimosque miror, primum, quod quemquam clarum hominem atque optime de re publica sæpe meritum impurissimi voce hominis violari facile patiuntur, deinde si existimant perditi hominis profligatique maledictis posse, id quod minime conducit ipsis, cujusquam gloriam dignitatemque violari, postremo quod non sentiunt id, quod tamen mihi jam suspicari videntur, illius furentes ac

Volaticos impetus in se ipsos posse converti. Atque ex hac nimia non nullorum alienatione a quibusdam hærent ea tela in re publica, quæ quam diu hærebant in uno me, graviter equidem, sed aliquanto levius ferebam. An iste nisi primo se dedisset iis, quorum animos a vestra auctoritate seiunctos esse arbitrabatur, nisi eos in cælum suis laudibus præclarus auctor extolleret, nisi exercitum G. Cæsaris — in quo fallebat, sed eum nemo redarguebat, — nisi eum, inquam, exercitum signis infestis in curiam se immissurum minitaretur, nisi se Cn. Pompeio adiutore, M. Crasso auctore, quæ faciebat facere clamaret, nisi consules causam conjunxisse secum, in quo uno non mentiebatur, confirmaret, tam crudelis mei, tam sceleratus rei publicæ vexator esse potuisset? XXIII. Idem postea quam respirare vos a metu cædis, emergere auctoritatem vestram ex fluctibus illis servitutis, reviviscere memoriam ac desiderium mei vidit, vobis se cœpit subito fallacissime venditare. Tum leges Julias contra auspicia latas et hic et in contionibus dicere: in quibus legibus inerat curiata illa lex, quæ totum ejus tribunatum continebat: quam cæcus amentia non videbat: producebat fortissimum virum, M. Bibulum: quærebat ex eo 0. Cæsare leges ferente de cælo semperne servasset? Semper se ille servasse dicebat. Augures interrogabat quæ ita lata essent rectene lata essent? Illi vitio lata esse dicebant. Ferebant in oculis hominem quidam boni viri et de me optime meriti, sed illius, ut ego arbitror, furoris ignari. Longius processit: in ipsum Cn. Pompeium, auctorem, ut prædicare est solitus, consiliorum suorum, invehi cœpit: inibat

Gratiam anon nullis. Tum vero elatus spe est, posse se, quoniam togatum domestici belli exstinctorem nefario scelere fœdasset, illum etiam, illum externorum bellorum hostiumque victorem adfligere: tum est illa in templo Castoris scelerata et pæne deletrix hujus imperii sica deprehensa.: tum ille, cui nulla hostium diutius urbs umquam fuit clausa, qui omnes angustias, omnes altitudines mœnium obiectas semper vi ac virtute perfregit, obsessus est ipse domi, meque non nulla imperitorum vituperatione timiditatis meæ consilio et facto suo liberavit. Pompeio, viro uni omnium fortissimo, quicumque nati sunt, miserum magis fuit quam turpe, quam diu ille tribunus plebis fuit, lucem non aspicere, carere publico, minas ejus perferre, cum in contionibus diceret velle se in Carinis ædificare alteram porticum quæque Palatio responderet, certe mihi exire domo mea ad privatum dolorem fuit luctuosum, ad rationem rei

Publicæ gloriosum. XXIV. Videtis igitur hominem per se ipsum jam pridem adflictum ac jacentem perniciosis optimatium discordiis excitari, cujus initia furoris dissensionibus eorum, qui tum a vobis seiuncti videbantur, sustentata sunt. Reliqua jam præcipitantis tribunatus etiam post tribunatum obtrectatores eorum atque adversarii defenderunt, ne are publica rei publicæ pestis removeretur restiterunt, etiam ne causam diceret, etiam ne privatus esset. Etiamne in sinu atque in deliciis quidam optimi viri * 6 viperam illam venenatam ac pestiferam habere potuerunt? Quo tandem decepti munere? Volo, inquiunt, esse qui in contione detrahat de Pompeio. Detrahat ille vituperando? Velim sic hoc vir summus atque optime de mea salute meritus accipiat, ut ame dicitur: dicam quidem certe quod sentio. Mihi, me dius fidius, tum de illius amplissima dignitate detrahere, cum eum maximis laudibus efferebat,

Videbatur. Marius splendidior, cum eum C. Glaucia laudabat, an cum eumdem iratus postea vituperabat? An ille demens et jam pridem ad pœnam exitiumque præceps, fœdior aut inquinatior in Cn. Pompeio accusando quam in universo senatu vituperando fuit? Quod quidem miror, cum alterum gratum sit iratis, alterum esse tam bonis civibus non acerbum. Sed ne id viros optimos diutius delectet, legant hanc ejus contionem, de qua loquor: in qua Pompeium ornat an potius deformat? Certe laudat et unum esse in hac civitate dignum hujus imperii gloria dicit et significat se illi esse amicissimum et reconciliationem esse gratiæ factam.

Quod ego quamquam quid sit nescio, tamen hoc statuo, hunc, si amicus esset Pompeio, laudaturum illum non fuisse. Quid enim, si illi inimicissimus esset, amplius ad ejus laudem minuendam facere potuisset? Videant ii, qui illum Pompeio inimicum esse gaudebant ob eamque causam in tot tantisque sceleribus conivebant et non numquam ejus indomitos atque effrenatos furores plausu etiam suo prosequebantur, quam se cito inverterit. Nunc enim jam laudat illum: in eos invehitur, quibus se antea venditabat. Quid existimatis eum, si reditus ei gratiæ patuerit, esse facturum, qui tam libenter in opinionem gratiæ irrepat? XXV. Quas ego alias optimatium discordias adis immortalibus definiri putem? Nam hoc quidem verbo neque P. Clodius neque quisquam de gregalibus ejus aut de consiliariis designatur. Habent Etrusci libri certa nomina, quæ in id genus civium cadere possint. Quod jam audietis, hos appellant, quorum et mentes et res sunt perditæ longeque a communi salute disiunctæ. Qua re cum di immortales monent de optimatium discordia, de clarissimorum et optime meritorum civium dissensione prædicunt: cum principibus periculum cædemque portendunt, in tuto collocant * 6 Clodium, qui tantum abest a principibus quantum a

Puris, quantum ab religiosis.. Vobis, o carissimi atque optimi cives, et vestræ saluti consulendum et prospiciendum vident. Cædes principum ostenditur: id, quod interitum optimatium sequi necesse est, adjungitur: ne in unius imperium res recidat, admonemur. Ad quem metum si deorum monitis non duceremur, tamen ipsi nostro sensu conjecturaque raperemur. Neque enim ullus alius discordiarum solet esse exitus inter claros et potentes viros nisi aut universus interitus aut victoris dominatus aut regnum. Dissensit cum Mario, clarissimo cive, consul nobilissimus et fortissimus, L. Sulla: horum uterque ita cecidit victus, ut victor idem regnaverit. Cum Octavio collega Cinna dissedit: utrique horum secunda fortuna regnum est largita, adversa mortem. Idem iterum Sulla superavit: tum sine dubio habuit regalem potestatem, quamquam rem publicam re-

Inest hoc tempore haud obscurum odium atque id insitum penitus et inustum animis hominum amplissimorum: dissident principes: captatur occasio. Qui non tantum opibus valent, nescio quam fortunam tamen ac tempus exspectant: qui sine controversia plus possunt, ei fortasse non numquam consilia ac sententias inimicorum suorum extimescunt. Tollatur hæc e civitate discordia: jam omnes isti qui portenduntur metus exstinguentur: jam ista serpens, quæ tum hic delitiscit, tum se emergit et fertur illuc, compressa atque illisa morietur. Ejus, qui in contione ausus est dicere justitium edici oportere, juris dictionem intermitti, claudi ærarium, judicia tolli? Nisi forte existimatis hanc tantam colluvionem illi tantamque eversionem civitatis in mentem subito in Rostris nec cogitanti venire potuisse. Est quidem ille plenus vini, stupri, somni plenusque inconsideratissimæ ac dementissimæ tem er itatis: verum tamen nocturnis vigiliis, etiam coitione hominum, justitium illud concoctum atque meditatum est. Mementote, patres conscripti, verbo illo nefario temptatas aures nostras et perniciosam viam audiendi consuetudine esse munitam. Qui sint post docebo. Sed tamen in eum cadere hoc verbum maxime, qui sit unus omnium mortalium sine ulla dubitatione deterrimus, concedendum est. Qui sunt igitur repulsi? Non, ut opinor, ii, qui aliquando honorem vitio civitatis, non suo, non sunt adsecuti. Nam id quidem multis sæpe optimis civibus atque honestissimis viris accidit. Repulsi sunt ii, quos ad omnia progredientes, quos munera contra leges gladiatoria parantes, quos apertissime largientes non solum alieni, sed etiam sui vicini tribules urbani rustici reppulerunt. Hi ne honore augeantur, monent. Debet esse gratum quod prædicunt, sed tamen huic malo populus Romanus ipse nullo haru-

Spicum admonitu sua sponte prospexit. Deteriores cavete: quorum quidem est magna natio, sed tamen eorum omnium hic dux est atque princeps. Etenim si unum hominem deterrimum poeta præstanti aliquis ingenio fictis conquisitisque vitiis deformatum vellet inducere, nullum profecto dedecus reperire posset, quod in hoc non inesset, multaque in eo penitus defixa atque hærentia præteriret. XXVII. Parentibus et dis immortalibus et patriæ nos primum natura conciliat: eodem enim tempore et suscipimur in lucem et hoc cælesti spiritu augemur et certam in sedem civitatis ac libertatis ascribimur. Iste parentum nomen, sacra, memoriam, gentem Fonteiano nomine obruit: deorum ignes, solia, mensas, abditos ac penetrales focos, occulta et maribus non invisa solum, sed etiam inaudita sacra inexpiabili scelere pervertit idemque earum templum inflammavit dearum,

Quarum ope etiam aliis incendiis subvenitur. Quid de patria loquar? Qui primum eum civem vi, ferro, periculis urbe, omnibus patriæ præsidiis depulit, quem vos patriæ conservatorem esse sæpissime judicaritis: deinde everso senatus, ut ego semper dixi, comite, duce, ut ille dicebat, senatum ipsum, principem salutis mentisque publicæ, vi, cæde incendiisque pervertit: sustulit duas leges, Æliam et Fufiam, maxime rei publicæ salutares: censuram exstinxit: intercessionem rem ovit: auspicia delevit: consules, sceleris sui socios, ærario, provinciis, exercitu arm avit: reges qui erant vendidit, qui non erant appellavit: Cn. Pompeium ferro domum com pulit: imperatorum monumenta evertit: inimicorum domus disturbavit: vestris monumentis suum nomen inscripsit. Infinita sunt scelera, quæ ab illo in patriam sunt edita. Quid, quæ in singulos cives, quos necavit? Socios, quos diripuit? Imperatores, quos

See In senatu, Chap. V. n.

4 Q. Catulus; See De domo sua, Chap. XXXVIII.

Prodidit? Exercitus, quos temptavit? Quid vero? Ea quanta sunt, quæ in ipsum se scelera, quæ in suos edidit? Quis minus umquam pepercit hostium castris quam ille omnibus corporis sui partibus? Quæ navis umquam in flumine publico tam vulgata omnibus quam istius ætas fuit? Quis umquam nepos tam libere est cum scortis quam hic cum sororibus volutatus? Quam denique tam immanem Charybdim poetæ fingendo exprimere potuerunt, quæ tantos exhauriret gurgites, quantas iste Byzantiorum Brogitarorumque prædas exsorbuit? Aut tam eminentibus canibus Scyllam tamque jejunis quam quibus istum videtis, Gelliis, Clodiis, Titiis Rostra ipsa mandentem?

Qua re, id quod extremum est in haruspicum responsis, providete,

Etenim vix hæc, si undique fulciamus, jam labefacta, vix, inquam, nixa in omnium nostrum humeris cohærebunt. XXVIII. Fuit quondam ita firma hæc civitas et valens, ut negligentiam senatus vel etiam injurias civium ferre posset: jam non potest. Ærarium nullum est: vectigalibus non fruuntur qui redemerunt: auctoritas principum cecidit: consensus ordinum est divulsus: judicia perierunt: suffragia descripta tenentur a paucis: bonorum animus ad nutum nostri ordinis expeditus jam non erit: civem qui se pro patriæ salute opponat invidiæ

Frustra posthac requiretis. Qua re hunc statum, qui nunc est, qualiscumque est, nulla alia re nisi concordia retinere possumus: nam ut meliore simus loco ne optandum quidem est illo impunito: deteriore autem statu ut simus, unus est inferior gradus aut interitus aut servitutis. Quo ne trudamur, di immortales nos admonent, quoniam jam pridem humana consilia ceciderunt. Atque ego hanc orationem, patres conscripti, tam tristem, tam gravem, non suscepissem, non quin hanc personam et has partes honoribus populi Romani, vestris plurimis ornamentis mihi tributis deberem et possem sustinere, sed tamen facile tacentibus ceteris reticuissem, sed hæc oratio omnis fuit non auctoritatis meæ, sed publicæ religionis. Mea fuerunt verba fortasse plura, sententiæ quidem omnes haruspicum, ad quos aut referri nuntiata ostenta non convenit aut eorum responsis

Commoveri necesse est. Quod si cetera magis pervulgata nos sæpe et leviora moverunt, vox ipsa deorum immortalium non mentes omnium permovebit? Nolite enim id putare accidere posse, quod in fabulis sæpe videtis fieri, ut deus aliqui delapsus de cælo cœtus hominum adeat, versetur in terris, cum ho-

Minibus colloquatur. Cogitate genus sonitus ejus, quem Latinienses nuntiarunt, recordamini illud etiam, quod nondum est relatum, quod eodem fere tempore factus in agro Piceno Potentiæ nuntiatur terræ motus horribilis cum quibusdam multis me tuendisque rebus. Hæc eadem profecto quæ pro-

Spicimus impendentia pertimescetis. Etenim hæc deorum immortalium vox, hæc pæne oratio judicanda est, cum ipse mundus cum maria atque terræ motu quodam novo contremiscunt et inusitato aliquid sono incredibilique prædicunt. In quo constituendæ nobis quidem sunt procurationes et obsecratio, quem ad modum monemur. Sed faciles sunt preces apud eos, qui ultro nobis viam salutis ostendunt: nostræ nobis sunt inter nos iræ discordiæque placandæ.

Index