FINIBUS BONORUM ET MALORUM
LIBER PRIMUS
I. Non eram nescius, Brute, cum quæ summis ingeniis exquisitaque doctrina philosophi Græco sermone tractavissent ea Latinis litteris mandaremus, fore ut hic noster labor in varias reprehensiones incurreret. Nam quibusdam, et iis quidem non admodum indoctis, totum hoc displicet philosophari. Quidam autem non tam id reprehendunt si remissius agatur, sed tantum studium tamque multam operam ponendam in eo non arbitrantur. Erunt etiam, et hi quidem eruditi Græcis litteris, contemnentes Latinas, qui se dicant in Græcis legendis operam malle consumere. Postremo aliquos futuros suspicor qui me ad alias litteras vocent, genus hoc scribendi, etsi sit
Elegans, personæ tamen et dignitatis esse negent Contra quos omnes dicendum breviter existimo. Quamquam philosophiæ quidem vituperatoribus satis responsum est eo libro quo a nobis philosophia defensa et collaudata est cum esset accusata et vituperata ab Hortensio. Qui liber cum et tibi probatus videretur et iis quos ego posse judicare arbitrarer, plura suscepi, veritus ne movere hominum studia viderer, retinere non posse// Qui autem, si maxime hoc placeat, moderatius tamen id volunt fieri, difficilem quandam temperantiam postulant in eo quod semel admissum cœrceri reprimique non potest; Ut propemodum justior ilius utamur illis qui omnino avocent a philosophia, quam his qui rebus infinitis modum constituant in reque eo meliore quo major sit
Mediocritatem desiderent Sive enim ad sapientiam perveniri potest, non paranda nobis solum ea sed fruenda etiam est; Sive hoc difficile est, tamen nec modus est ullus investigandi veri nisi inveneris, et quærendi defetigatio turpis est cum id quod quæritur sit pulcherrimum. Etenim si delectamur cum scribimus, quis est tara invidus qui ab eo nos abducat? Sin laboramus, quis est qui alienæ modum statuat industriæ? Nam ut Terentianus Chremes non inhumanus, qui novum vicinum non vult
Fodere aut arare aut aliquid ferre denique — (non enim illum ab industria sed ab illiberali labore deterret), sic isti curiosi, quos offendit noster minime nobis iniucundus labor,
II, Iis igitur est difficilius satisfacere qui se Latina scripta dicunt contemnere. In quibus hoc primum est in quo admirer, cur in gravissimis rebus non delectet eos sermo patrius, cum iidem fabellas Latinas ad verbum e Græcis expressas non inviti legant. Quis enim tam inimicus pæne nomini It omano est, qui Enni Medeam aut Antiopam Pacuvi spema\ aut reidat quod se iisdem Euripidis fabulis delectari dicat, Latinas litteras oderit? Synephebos ego, inquit, potius Cæcili aut Andriam Terenti quam utut, eum Sophocles vel optime scripserit Electram, tamen male conversam Atili mihi legendam putem, de quo Licinius Iferreum scriptorem,' verum opinor scriptorem tamen, ut legendus sit. Rudem enim esse omnino in nostris poetis aut inertissimæ segnitiæ est aut fastidi delicatissimi. Mihi quidem nulli satis eruditi videntur quibus nostra ignota sunt. An
Utinam ne in nemore — nihilo minus legimus quam hoc idem Græcum, quæ t autem de bene beateque vivendo a Platone disputata
Sunt, hæc explicari non placebit Latine? Quid si nos non interpretum fungimur munere, sed tu em er ea quæ dicta sunt ab iis quos probamus, etsque nostrum judicium et nostrum scribendi ordinem adjungimus? Quid habent cur Græca anteponant iis quæ et splendide dicta sint neque sint conver sade Græcis? Nam si dicent ab illis has res esse tractatas, ne ipsos quidem Græcos est cur tam multos legant quam legendi sunt. Quid enim est a Chrysippo prætermissum in Stoicis? Legimus tamen Diogenem, An-
6 Ti patrum, Mnesarchum, Panætium, multos alios, jn primisque familiarem nostrum Posidonium. Quid? Theophrastus mediocri teme delectat cum tractat locos ab Aristotele ante tractatos? Quid? Epicurei nem desistunt de iisdem, de quibus et ah Epicuro scriptum est et ab antiquis, ad arbitrium suum scribere? Quodsi Græci leguntur a Græcis, iisdem de rebus alia ratione compositis, quid est cur nostri a nostris non legantur?
III. Quamquam si plane sic verterem Platonem aut Aristotelem ut verterunt nostri poetæ fabulas, male, credo, mererer de meis civibus si ad eorum cognitionem divina illa ingenia transferrem. Sed id neque feci adhuc nec mihi' tamen ne faciam interdictum puto. Locos quidem quosdam, si videbitur, transferam, et maxime ab iis quos modo nominavi, cum inciderit ut id apte heri possit; Ut ab Homero Ennius, Afranius a Menandro solet. Nec vero, ut noster Lucilius, recusabo quo minus omnes mea legant. Uti nam esset ille Persius! Scipio vero et Rutilius multo etiam magis; Quorum ille judicium reformidans Tarentinis ait se et Consentinis et Siculis scribere. Facete is quidem, sicut alia; Sed neque tam docti tum erant ad quorum judicium elaboraret, et sunt illius scripta leviora, ut urbanitas summa appareat, doctrina mediocris. Ego autem quem timeam lectorem, eum ad te, ne Græcis qui-
8 Dem cedentem in philosophia, audeam scribere? Quamquam ate ipso id quidem facio provocatus gratissimo mihi libro quem ad me de virtute misisti. Sed ex eo credo quibusdam usu venire ut abhorreant a Latinis, quod inciderint in inculta quædam et horrida, de malis Græcis Latine scripta deterius. Quibus ego assentior, dum modo de iisdem rebus ne Græcos quidem legendos putent. Res vero bonas verbis electis graviter omateque dictas quis non legat? Nisi qui se plane Græcum dici velit, ut a
Scævola est prætore salutatus Athenis Albucius. Quem quidem locum cum multa venustate et omni sale idem Lucilius, apud quem præclare Scævola:
" Græcum te, Albuci, quam Romanum atque
Municipem Ponti, Trita nni, centurionum,
Præclarorum hominum ac primorum signife-
Maluisti dici; Græce ergo prætor Athenis,
Id quod maluisti, te, cum ad me accedis, saluto:
'Xaipt,' inquam, 'Tite!' Lictores, turma omnis
'Xutpt, Tite!' Hinc hostis mi Albucius, hinc
Sed ture Mucius. Ego autem mirari satis non queo, unde hoc sit tam insolens domesticarum rerum fastidium. Non est omnino hic docendi locus, sed ita sentio et sæpe disserui, Latinam linguam non modo non inopem, ut vulgo putarent, sed locupletiorem etiam esse quam Græcam. Quando enim nobis, vel dicam aut oratoribus bonis aut poetis, postea quidem quam fuit quem imitarentur, ullus orationis vel copiosæ vel elegantis ornatus defuit? _ CTV, Ego vero, quoniam forensibus operis, laboribus, periculis non deseruisse mihi videor præsidium in quo a populo Romano locatus sum, debeo profecto, quantumcumque possum, in eo quoque elaborare ut sint opera, studio, labore meo doctiores rives mei, nec cum istis tanto opere pugnare qui Græca legere malint, modo legant illa ipsa, ne simulent, et iis servire qui vel utrisque litteris uti velint vel, si suas
Habent, illas non magno opere desiderent. Qui autem alia malunt scribi a nobis, æqui esse debent, quod et scripta multa sunt, sic ut plura nemini e nostris, et scribentur fortasse plura si vita suppetet; Et tamen qui diligenter hæc quæ de philosophia litteris mandamus legere assueverit, judicabit nulla ad legendum his esse potiora. Quid est enim in vita tanto opere quærendum quam cum omnia in philosophia, tum id quod his libris quæritur, qui sit ' finis, quid extremum, quid ultimum quo sint omnia bene vivendi recteque faciendi consilia referenda; Quid sequatur natura ut summum ex rebus expetendis, quid fugiat ut extremum malorum? Qua de re cum sit inter doctissimos summa dissensio, quis alienum putet ejus esse dignitatis quam mihi quisque tribuat, quid in omni munere vitæ optimum et
Verissimum sit exquirere? An, partus ancillæ sitne in fructu habendus, disseretur inter principes civitatis, P. Scævolam Ma niumque Manilium, ab iisque M. Brutus dissentiet (quod et acutum genus est et ad usus civium non inutile, nosque ea scripta reliquaque ejusdem generis et legimus libenter et legemus); Hæc quæ vitam omnem continent neglegentur? Nam ut sint illa vendibiliora, hæc uberiora certe sunt. Quamquam id quidem licebit iis existimare qui legerint. Nos autem hanc omnem quæstionem de finibus bonorum et malorum fere a nobis explicatam esse his litteris arbitramur, in quibus, quantum potuimus, non modo quid nobis; Probaretur sed etiam quid a singulis philosophiæ disciplinis diceretur persecuti sumus.
V. Ut autem a facillimis ordiamur, prima veniat in medium Epicuri ratio, quæ plerisque notissima est; Quam a nobis sic intelleges expositam, ut ab ipsis qui eam disciplinam probant non soleat accuratius explicari. Verum enim invenire volumus, non tamquam adversarium aliquem convincere.
Accurate autem quondam a L. Torquato, homine omni doctrina erudito, defensa est Epicuri sententia de voluptate, a meque ei responsum, cum C. Triarius, * in primis gravis et doctus adulescens, ei disputationi
Interesset. Nam cum ad me in Cumanum salutandi causa uterque venisset, pauca primo inter nos de litteris, quarum summum erat in utroque studium; Deinde Torquatus, " Quoniam nacti te," inquit, " sumus aliquando otiosum, certe audiam quid sit quod Epicurum nostrum non tu quidem oderis, ut fere faciunt qui ab eo dissentiunt, sed certe non probes, 1 eum quem ego arbitror unum vidisse verum maximisque erroribus animos hominum liberavisse et omnia tradidisse quæ pertinerent ad bene beateque vivendum; Sed existimo te, sicut nostrum Triarium, minus ab eo delectari quod ista Platonis, Aristoteli, Theophrasti orationis ornamenta neglexerit. Nam illud quidem adduci vix possum, ut ea quæ senserit i
Ille tibi non vera videantur." Vide quantum," in- iquam, fallare, Torquate. Oratio me istius philosophi non offendit; Nam et complectitur verbis quod vult et dicit plane quod intellegam; Et tamen ego a philosopho, si afferat eloquentiam, non aspe mer, si
16 Non habeat, non admodum flagitem. Re mihi non æque satisfacit, et quidem locis pluribus. Sed quot homines, tot sententiæ'; Falli igitur possumus." " Quamobrem tandem," inquit, " non satisfecit? Te enim judicem æquum puto, modo quæ dicat ille
Bene noris." " Nisi mihi Phædrum," inquam, " mentitum aut Zenonem putas, quorum utrumque audivi, cum mihi nihil sane præter sedulitatem probarent, omnes mihi Epicuri sententiæ satis notæ sunt; Atque eos 'quos nominari cum Attico nostro frequenter audivi, cum miraretur ille quidem utrumque, Phædrum autem etiam amaret; Cotidieque inter nos ea quæ audiebamus conferebamus, neque erat umquam controversia quid ego intellegerem, sed quid probarem."
VI. Quid igitur est?" Inquit; F audire enim cupio quid non probes." " Principio," inquam, " in physicis, quibus maxime gloriatur, primum totus est alienus. Democritea dicit, perpauca mutans, sed ita ut ea quæ corrigere vult mihi quidem depravare videatur. Ille atomos quas appellat, id est corpora individua propter soliditatem, censet in infinito inani, in quo nihil nec summum nec infimum nec medium nec intimum nec extremum sit, ita ferri ut concursionibus inter se cohærescant, ex quo efficiantur ea quæ sint quæque cernantur omnia; Eumque motum atomorum nullo a principio sed ex æterno
Tempore intellegi convenire. Epicurus autem, in quibus sequitur Democritum, non fere labitur. Quamquam utri usque cum multa non probo, tum illud in primis, quod, cum in rerum natura duo quærenda sint, unum quæ materia sit ex qua quæque res efficiatur, alterum quæ vis sit quæ quidque efficiat, de materia disseruerunt, vim et causam efficiendi reliquerunt. Sed hoc commune vitium; Illæ Epicuri propriæ ruinæ: censet enim eadem illa individua et solida corpora ferri deorsum suo pondere ad lineam > hunc naturalem esse omnium corporum motum;
Deinde ibidem homo acutus, cum illud occurreret, si omnia deorsum e regione ferrentur et, ut dixi, ad lineam, numquam fore ut atomus altera alteram posset attingere, itaque attulit rem commenticiam:
Declinare dixit atomum perpaulum, quo nihil posset Heri minus; Ita effici complexiones et copulationes et adhæsiones atomorum inter se, ex quo efficeretur mundus omnesque partes mundi quæque in eo essent. Quæ cum res tota ficta sit pueriliter, tum ne efficit quidem quod vult. Nam et ipsa declinatio ad libidinem fingitur (ait enim declinare atomum sine causa, quo nihil turpius physico quam fieri quidquam sine causa dicere), et ilium) motum naturalem omnium ponderum, ut ipse constituit, e regione inferiorem locum petentium, sine causa eripuit atomis; Nec tamen id cujus causa hæc fir pterat assecutus est
Nam si omnes atomi declinabunt, nullæ umquam cohærescent; Sive aliæ declinabunt, aliæ suo nutu recte ferentur, primum erit hoc quasi provincias atomis dare, quæ recte, quæ oblique ferantur, deinde eadem illa atomorum (in quo etiam Democritus hæret)' turbulenta concursio hunc mundi ornatum I efficere non poterit. Ne illud quidem physici, credere aliquid esse minimum; Quod profecto numquam putavisset si a Polyæno familiari suo geometrica discere maluisset quam illum etiam ipsum dedocere. Sol Democrito magnus videtur, quippe homini erudito in geometriaque perfecto; Huic pedalis fortasse: tantum enim esse censet quantus videtur, vel paulo aut 21' majorem aut minorem. Ita quæ mutat ea corrumpit, quæ sequitur sunt tota Democriti, atomi, inane,
Imagines, quæ ϊΐδωλα nominant, quorum incursione non solum videamus sed etiam cogitemus; Infinitio ipsa, quam άπαρίαν vocant, tota ab illo est, tum innumerabiles mundi qui et oriantur et intereant
22 * cotidie. Quæ etsi mihi nullo modo probantur, tamen Democritum, laudatum a ceteris, ab hoc, qui eum 'unum secutus esset, nollem vituperatum.
VII. tf lam in altera philosophiæ parte, quæ est quærendi ac disserendi, quæ λογική dicitur, iste vester plane, ut mihi quidem videtur, inermis ac nudus est Tollit definitiones; Nihil de dividendo ac partiendo docet; Non quomodo efficiatur eortcludatu rque ratio tradit; Non qua via captiosa solvantur, ambigua distinguantur ostendit; Judicia rerum in sensibus ponit, quibus si semel aliquid falsi pro vero probatum sit, sublatum esse omne judicium veri et falsi pu ta t...
... Confirmat autem illud vel maxime quod ipsa natura, ut ait ille, sciscat et probet, id est voluptatem et dolorem. Ad hæc et quæ sequamur et quæ fugiamus refert omnia. Quod quamquam Aristippi est a Cyrenaicisque melius liberiusque defenditur, tamen ejusmodi esse indico ut nihil homine videatur indignius. Ad majora enim quædam nos natura genuit et conformavit, ut mihi quidem videtur. Ac fieri potest ut errem; Sed ita prorsus existimo, neque eum Torquatum qui hoc primus cognomen invenit aut torquem illum hosti detraxisse ut aliquam ex eo perciperet corpore voluptatem aut cum Latinis tertio consulatu
34 Conflixisse apud Veserim propter voluptatem. Quod vero securi percussit filium, privavisse se etiam videtur multis voluptatibus, cum ipsi naturæ patrioque amori prætulerit jus maiestatis atque imperi
"Quid? T. Torquatus, isqui consul cum Cn. Octavio fuit, cum illam severitatem in eo filio adhibuit quem in adoptionem D. Silano emancipaverat, ut eum, Macedonum legatis accusantibus quod pecunias prætorem in provincia cepisse arguerent, causam apud se dicere juberet, reque ex utraque parte audita pronuntiaret eum non talem videri fuisse in imperio quales ejus majores fuissent, et in conspectum suum venire vetuit, numquid tibi videtur de voluptatibus suis cogitavisse? Sed ut omittam pericula, labores, dolorem etiam quem optimus quisque pro patria et pro suis suscipit, ut non modo nullam captet sed etiam prætereat omnes voluptates, dolores denique quosvis suscipere malit quam deserere ullam offici partem, ad ea quæ hoc non minus declarant sed videntur leviora veniamus. Quid tibi, Torquate, quid huic Triario litteræ, quid historiæ cognitioque rerum, quid poetarum evolutio, quid tanta tot versuum me* moria voluptatis affert? Nec mihi illud dixeris: Hæc enim ipsa mihi sunt voluptati, et erant illa Torquatis. Numquam hoc ita defendit Epicurus neque Metrodorus aut quisquam eorum qui aut saperet aliquid aut ista didicisset. Et quod quæritur sæpe cur tam inulti sint Epicurei, sunt aliæ quoque causæ, sed multitudinem hæc maxime allicit quod ita putant dici ah illo, recta et honesta quæ sint, ea facere ipsa per se lætitiam, id est voluptatem, Homines optimi non intellegunt totam rationem everti si ita res se habeat. Nam si concederetur, etiamsi ad corpus nihil referatur, ista sua sponte et per se esse jue unda, per se esset et virtus et cognitio rerum, quod minime ille vult, expetenda.
"Hæc igitur Epicuri non probo," inquam. "De cetero vellem equidem aut ipse doctrinis fuisset instructior (est enim, quod tibi ita videri necesse est, non satis politus iis artibus quas qui tenent eruditi appellantur), aut ne deterruisset alios a studiis. Quamquam te quidem video minime esse deterritum."
VIII. Quæ cum dixissem, magis "t illum provocarem quam ut ipse loquerer, tum Triarius leniter arridens: " Tu quidem," inquit, " totum Epicurum pæne e philosophorum choro sustulisti. Quid ei reliquisti nisi te, quoquo modo loqueretur, intellegere quid diceret? Aliena dixit in physicis, nec ea ipsa quæ tibi probarentur. Si qua in iis corrigere voluit, deteriora fecit, Disserendi artem nullam habuit. Voluptatem cum summum bonum diceret, primum in eo ipso parum vidit, deinde hoc quoque alienum; Nam ante Aristippus, et ille melius. Addi- -
Disti ad extremum, etiam indoctum fuisse." " Fieri," inquam, "Triari, nullo pacto potest ut non dicas quid non probes ejus aquo dissentias. Quid enim me prohiberet Epicureum esse, si probarem quæ ille diceret? Cum præsertim illa perdiscere ludus esset. Quamobrem dissentientium inter se reprehensiones non sunt vituperandæ; Maledicta, contumeliæ, tum iracundæ contentiones concertationesque in disputando pertinaces indignæ philosophia mihi videri
Solent." Tum Torquatus; "Prorsus,'"inquit,1"assentior; Neque enim disputari sine reprehensione, nec cum iracundia aut pertinacia recte disputari potest. Sed ad hæc, nisi molestum est, habeo quæ velim." "An me," inquam, " nisi te audire vellem, censes hæc dicturum fiiisse? " " Utrum igitur percurri omnem Epicuri disciplinam placet, an de una voluptate quæri, de qua omne certamen est?" "Tuo vero id quidem," inquam, " arbitratu." "Sic faciam igitur," inquit; "Unam rem explicabo eam que maximam; De physicis alias; Et quidem tibi et declinationem istam atomorum et magnitudinem solis probabo, et Democriti ' errata ab Epicuro reprehensa et correcta permulta. Nunc dicam de voluptate, nihil scilicet novi, ea tamen quæ te ipsum probaturum esse confidam." " Certe,"
30 Inquam, " pertinax non ero tibiquc, si mihi probabis 2, eaquæ dices,libenterassentiar," " Probabo," inquit, " modo ista sis æquitate quam ostendis. Sed uti oratione perpetua malo quam interrogare aut interrogari," Ut placet," inquam. Tum dicere exorsus est.
IX. " Primum igitur," inquit, " sic agam Ut ipsi auctori hujus disciplinæ placet: constituam quid et quale sit id de quo quærimus, non quo ignorare vos arbitrer, sed ut ratione et via procedat oratio. Quærimus igitur quid sIFextremum et ultimum bonorum, quod omnium philosophorum sententia tale debet esse ut ad id omnia referri oporteat, ipsum autem nusquam. Hoc Epicurus in voluptate ponit, quod summum bonum esse vult summumque malum dolorem; Idque
Instituit docere sic: Omne animal simul atque natum sit voluptatem appetere eaque gaudere ut summo bono, dolorem aspernari ut summum malum et quantum possit a se repellere; Idque facere nondum depravatum, ipsa natura incorrupte atque integre judicante. Itaque negat opus esse ratione neque disputatione quamobrem voluptas expetenda, fugiendus dolor sit. Sentiri hæc putat, ut calere ignem, nivem esse albam, mei dulce, quorum nihil oportere exquisitis rationibus confirmare, tantum satis esse admonere, (interesse enim inter argumentum conclusionemque rationis et inter mediocrem animadversionem atque admonitionem; Altera occulta
32 Quædam et quasi involuta aperiri* altera prompta et aperta indicari.1) Etenim quoniam detractis de homine sensibus reliqui nihil est, necesse est quid aut ad naturam aut contra sit a natura ipsa judicari Ea quid percipit aut quid judicat, quo aut petat aut
Fugiat aliquid, præter voluptatem et dolorem? Sunt autem quidam e nostris qui hæc subtilius velint tradere, et negent satis esse quid bonum sit aut quid malum sensu judicari, sed animo etiam ac ratione intellegi posse et voluptatem ipsam per se esse expetendam et dolorem ipsum per se esse fugiendum. Itaque aiunt hanc quasi naturalem atque insitam in animis nostris inesse notionem ut alterum esse appetendum, alterum aspernandum sentiamus. Alii autem, quibus ego assentior, cum a philosophis compluribus permulta dicantur cur nec voluptas in bonis sit numeranda nec in malis dolor, non existimant oportere nimium nos causæ confidere, sed et argumentandum et accurate disserendum et rationibus conquisitis de voluptate et dolore disputandum putant.
X. "Sed ut perspicietis unde omnis iste natus error sit voluptatem accusantium doloremque laudantium, totam rem aperiam, eaque ipsa quæ ab illo inventore veritatis et quasi architecto beatæ vitæ dicta sunt explicabo. Nemo enim ipsam voluptatem quia voluptas sit aspernatur aut odit aut fugit, sed quia consequuntur magni dolores eos qui ratione voluptatem sequi nesciunt. Neque porro quisquam est qui do-
3* lorem ipsum quia dolor sit "net, eon sectetur, adipisci velit, sed quia nonnumquam ei usmodi tempora incidunt ut labore et dolore magnam aliquam quærat voluptatem. Ut enim ad minima veniam, quis nostrum exercitationem ullam corporis suscipit laboriosam, nisi ut aliquid ex ea commodi consequatur? Quis autem vel eum jure -reprehenderit qui in ea voluptate velit esse quam nihil molestiæ consequatur, vel illum qui dolorem eum fugiat quo voluptas nulla pariatur?
At vero eos et accusamus et justo odio dignissimos ducimus qui blanditiis præsentium voluptatum deleniti atque corrupti quos dolores et quas molestias excepturi sint occæcati cupiditate non provident, similique sunt in culpa qui officia deserunt mollitia animi, id est laborum et dolorum fuga. Et harum quidem rerum facilis est et expedita distinctio. Nam libero tempore, cum soluta nobis est eligendi optio cumque nihil impedit quo minus id quod maxime placeat facere possimus, omnis voluptas assumenda est, omnis dolor repellendus. Temporibus autem quibusdam et aut officiis debitis aut rerum necessitatibus sæpe eveniet ut et voluptates repudiandæ sint et molestiæ non recusandæ. Itaque earum rerum liic tenetur a sapiente delectus ut aut reiciendis voluptatibus majores alias consequatur aut perferendis doloribus asperiores repellat.
" Hanc ego cum teneam sententiam, quid est cur verem- ne ad eam non possim accommodare Torquatos nostros? Quos tu paulo ante cum me-
36 Collegisti; Nec me tamen laudandis majoribus meis corrupisti nec segniorem ad respondendum reddidisti. Quorum facta quemadmodum, quæso, interpretaris? Sicine eos censes aut in armatum hostem impetum fecisse aut in liberos atque in sanguinem suum tam crudeles fuisse, nihil ut de utilitatibus, nihil ut de commodis suis cogitarent? At id ne feræ quidem faciunt, ut ita ruant itaque turbent ut earum motus et impetus quo pertineant non intellegamus; Tu tam egregios viros censes tantas res gessisse sine causa?
Quæ fuerit causa mox videro; Interea hoc tenebo, si ob aliquam causam ista, quæ sine dubio præclara sunt, fecerint, virtutem iis per se ipsam causam non fuisse, — Torquem detraxit hosti, — Et quidem se texit ne interiret, — At magnum periculum adiit, — In oculis quidem exercitus, — Quid ex eo est consecutus? — Laudem et caritatem, quæ sunt vitæ sine metu degendæ præsidia firmissima. — Filium morte multavit — Si sine causa, nollem me ab eo ortum, tam importuno tamque crudeli; Sin ut dolore suo sanciret militaris imperi disciplinam exercitumque in gravissimo bello animadversionis metu contineret, saluti prospexit civium, qua intellegebat contineri suam.
Atque hæc ratio late patet. In quo enim maxime consuevit jactare vestra se oratio, tua præsertim, qui studiose antiqua persequeris, claris et fortibus viris
38 Commemorandis eorumque factis non emolumento aliquo sed ipsius honestatis decore laudandis, id totum evertitur eo delectu rerum quem modo dixi constituto, ut aut voluptates omittantur majorum voluptatum adipiscendarum causa aut dolores suscipiantur majorum dolorum effugiendorum gratia.
XI. " Sed de clarorum hominum factis illustribus et gloriosis satis hoc loco dictum est Erit enim i&m de omnium virtutum cursu ad voluptatem proprius disserendi locus. Nunc autem explicabo voluptas ipsa quæ qualisque sit, ut tollatur error omnis imperitorum intellegaturque ea quæ voluptaria, delicata, mollis habeatur disciplina quam gravis, quam continens, quam severa sit Non enim hanc solam sequimur quæ suavitate aliqua naturam ipsam movet et cum jucunditate quadam percipitur sensibus, sed maximam voluptatem illam habemus quæ percipitur omni dolore detracto. Nam quoniam, cum privamur dolore, ipsa liberatione et vacuitate omnis molestiæ gaudemus, omne autem id quo gaudemus voluptas est (ut omne quo offendimur dolor), doloris omnis privatio recte nominata est voluptas. Ut enim, cum cibo et potione fames sitisque depulsa est, ipsa detractio molestiæ consecutionem affert voluptatis, sic in omni re doloris amotio successionem efficit
Voluptatis. Itaque non placuit Epicuro medium esse quiddam inter dolorem et voluptatem; Illud enim ipsum quod quibusdam medium videretur, cum omni dolore careret, non modo voluptatem esse verum etiam summam voluptatem. Quisquis enim sentit quemadmodum sit affectus, eum necesse est aut in voluptate esse aut in dolore. Omnis autem privatione doloris putat Epicurus terminari summam voluptatem, ut postea variari voluptas distinguique possit, augeri
Amplificarique non possit. At etiam Athenis, ut a patre audiebam, facete et urbane Stoicos irridente, statua est in Ceramico Chrysippi sedentis porrecta manu, quæ manus significet. Illum in hac esse rogatiuncula delectatum: 'Numquidnam manus tua, sic affecta quemadmodum affecta nunc est, desiderat?* — 'Nihil sane.* — * At si voluptas esset bonum, desideraret/ — 'ita credo/ — 'Non est igitur voluptas bonum/ Hoc ne statuam quidem dicturam pater aiebat si loqui posset. Conclusum est enim contra Cyrenaicos satis acute, nihil ad Epicurum. Nam si ea sola voluptas esset quæ quasi titillaret sensus, ut ita dicam, et ad eos cum suavitate afflueret et illaberetur, nec manus esse contenta posset nec ulla pars vacuitate doloris sine jucundo motu voluptatis. Sin autem summa voluptas est, ut Epicuro placet, nihil dolere, primum tibi recte, Chrysippe, concessum est,
42 Nihil desiderare manum cum ita esset affecta, secundum non recte, si voluptas esset bonum, fuisse desideraturam. Idcirco enim non desideraret quia quod dolore caret id in voluptate est
XII. " Extremum autem esse bonorum voluptatem ea hoc facillime perspici potest: Constituamus aliquem magnis, multis, perpetuis iru entem et animo et corpore voluptatibus, nullo dolore nec impediente nec impendente; Quem tandem hoc statu præstabiliorem aut magis expetendum possimus dicere? Inesse enim necesse est in eo qui ita sit affectus et firmitatem animi nee mortem nec dolorem timentis, quod mors sensu careat, dolor in longinquitate levis, in gravitate brevis soleat esse, ut ejus magnitudinem
Celeritas,-diuturnitatem allevatio consoletur. Ad ea cum accedit ut neque divinum hon-Mt nec præteritas voluptates effluere patiatur earum que assidua recordatione lætetur, quid est quod huc possit, quo melius sit, accedere? Statue contra aliquem confectum tantis animi corporisque doloribus quanti in hominem maximi cadere possunt, nulla spe proposita fore levius aliquando, nulla præterea neque præsenti nec exspectata voluptate; Quid eo miserius dici aut fingi potest? Quod si vita doloribus referta maxime fugienda est, summum profecto malum est vivere cum dolore; Cui sententiæ consentaneum est ultimum esse bonorum cum voluptate vivere. Nee enim habet nostra mens quidquam ubi
44 Consistat tamquam in extremo, omnesque et metus et ægritudines ad dolorem referuntur, nec præterea est res ulla quæ sua natura aut sollicitare possit aut angere. " Præterea et appetendi et refugiendi et omnino rerum gerendarum initia proficiscuntur aut a voluptate aut a dolore. Quod cum ita sit, perspicuum est omnes rectas res atque laudabiles eo referri ut ( cum voluptate vivatur. Quoniam autem id est vel summum vel ultimum vel extremum bonorum (quod Græci rcAos nominant) quod ipsum nullam ad aliam rem, ad id autem res referuntur omnes, fatendum est summum esse bonum jucunde vivere,
XIII, 'f Id qui in una virtute ponunt et splendore nominis capti quid natura postulet non intellegunt, errore maximo, si Epicurum audire voluerint, liberabuntur. Istæ enim vestræ eximiæ pulchræque virtutes nisi voluptatem efficerent, quis eas aut laudabiles aut expetendas arbitraretur? Ut enim medicorum scientiam non ipsius artis sed bonæ valetudinis causa probamus, et gubernatoris ars, quia bene navigandi rationem habet, utilitate, non arte j laudatur, sic sapientia, quæ ars vivendi putanda est, non expeteretur si nihil efficeret; Nunc expetitur quod est tamquam artifex conquirendæ et compa- 4-S ran da e voluptatis. (Quam autem ego dicam voluptatem jam videtis, ne invidia verbi labefactetur oratio mea.) Nam cum ignoratione rerum bonarum et malarum maxime hominum vita vexetur, ob cumque errorem et voluptatibus maximis sæpe priventur et durissimis animi doloribus torqueantur, sapientia est adhibenda, quæ et terroribus cupiditatibusque detractis et omnium falsarum opinionum temeritate derepta certissimam se nobis ducem præbeat ad voluptatem. Sapientia enim est una quæ mæstitiam pellat ex animis, quæ nos exhorrescere metu non sinat; Qua præceptrice in tranquillitate vivi potest, omnium cupiditatum ardore restincto. Cupiditates enim sunt insatiabiles, quæ non modo singulos homines sed universas familias evertunt, totam etiam
Labefactant sæpe rem publicam. Ex cupiditatibus ' odia, discidia, discordiæ, seditiones, bella nascuntur. Nec eæ se foris solum jactant nec tantum in alios cæco impetu incurrunt, sed intus etiam in animis inclusæ inter se dissident atque discordant; Ex quo vitam amarissimam necesse-est edici, ut sapiens solum, amputata circumcisaque inanitate omni et errore, -naturæ finibus contentus sine ægritudine possit et
Quæ est enim aut utilior aut ad bene vivendum apffe*jpartitio quam illa qua est usus Epicurus? Qui unum genus-posuit earum cupiditatum quæ essent et naturales et necessariæ, alterum quæ naturales essent nec tamen necessariæ, tertium quæ nec naturales nec necessariæ; QuarufP ea ratio eat ut necessariæ nec opera multa nec impeX15* explean-
48 Quod ipsa natura divitias quibus contenta sit.Et parabiles et terminatas habet; Inanium autem cupiditatum nec modus ullus nec finis inveniri potest.
XIV. Quod si vitam omnem perturbari videmus errore et inscientia, sapientiamque esse solam quæ nos a libidinum impetu et a formidinum terrore vindicet et ipsius fortunæ modice ferre doceat injurias et omnes monstret vias quæ ad quietem et tranquillitatem ferant, quid est cur dubitemus dicere et sapientiam propter voluptates expetendam et insipientiam propter molestias esse fugiendam?
Eademque ratione ne temperantiam quidem propter se expetendam esse dicemus, sed quia pacem animis afferat et eos quasi concordia quadam placet ac leniat. Temperantia est enim quæ in rebus aut expetendis aut fugiendis ut rationem sequamur monet Nec enim satis est tu dicare quid faciendum non faciendurave sit, sed stare etiam oportet in eo quod sit judicatum. Plerique autem, quod tenere atque servare id quod ipsi statuerunt non possunt, victi et debilitati obiecta specie voluptatis tradunt se libidinibus constringendos nec quid eventurum sit provident, ob eamque causam propter voluptatem et parvam et non necessariam et quæ vel aliter pararetur et qua etiam carere possent sine dolore, tum in morbos graves, tura in damna, tum in dedecora incurrunt, sæpe etiam legum judiciorumque
Pœnis obligantur. Qui autem ita frui volunt voluptatibus ut nulli propter eas consequantur dolores, et
50 Qui suum indicium retinent ne voluptate victi faciant id quod sentiant non esse faciendum, ii voluptatem maximam adipiscuntur prætermittenda voluptate, lidem etiam dolorem sæpe perpetiuntur ne, si id non faciant, incidant in majorem. Ex quo intellegitur nec intemperantiam propter se esse fugiendam, temperantiamque expetendam non quia voluptates fugiat sed quia majores consequatur. XV, "Eadem fortitudinis ratio reperietur. Nam neque laborum perfunctio neque perpessio dolorum per se ipsa allicit, nec patientia nec assiduitas nec vigiliæ nec ipsa quæ laudatur industria, ne fortitudo quidem, sed ista sequimur ut sine cura metuque vivamus animumque et corpus quantum efficere possimus molestia lil>eremus. Ut enim mortis metu omnis quietæ vitæ status perturbatur, et ut succumbere doloribus eosque humili animo imbecillo que ferre miserum est, ob eamque debilitatem animi multi parentes, multi amicos, nonnulli patriam, plerique autem se ipsos penitus perdiderunt, sic robustus animus et excelsus omni est liber cura et angore, eum et mortem contemnit, qua qui affecti sunt in eadem causa sunt qua antequam nati, et ad dolores ita paratus est ut meminerit maximos morte finiri, parvos multa habere intervalla requietis, mediocrium nos esse dominos, ut si tolerabiles sint feramus, si minus, anfmo æquo e vita, eum ea non placeat, tamquam e theatro exeamus. Quibus rebus
52 Intellegitur nec timiditatem ignaviamque vituperari nec fortitudinem patientiamque laudari suo nomine, sed illas re ici quia dolorem pariant, has optari quia voluptatem,
XVI ^lustitia restat,ut de omni virtute sit dictum; Sed similia fere dici possunt. Ut enim sapientiam, temperantiam, fortitudinem copulatas esse docui cum voluptate ut ab ea nullo modo nec divelli nec distrahi possint, sic de justitia judicandum est, quæ non modo numquam nocet cuiquam, sed contra semper aliquid impertit cum sua vi atque natura, quod tranquillet animos, tum spe nihil earum rerum defuturum quas natura non depravata desideret. E t 2 quemadmodum temeritas et libido et ignavia semper animum excruciant et semper sollicitant turbulentæque sunt, sie improbitas si cujus in mente consedit, lioc ipso quod adest turbulenta est; Si vero molita quidpiam est, quamvis occulte fecerit, numquam tamen id confidet fore semper occultum. Plerumque improborum facta primo suspicio insequitur, dein sermo atque fama, tum accusator, tum judex; Multi etiam, ut te consule, ipsi se indicave-
Rant, Quod si qui satis sibi contra hominum conscientiam sæpti esse et muniti videntur, deorum tamen horrent, easque ipsas sollicitudines quibus eorum animi noctesque diesque exeduntur adis immortalibus supplici causa importari putant. Quæ autem tanta ex improbis Rictis ad minuendas vitæ
54 Molestias accessio potest fieri, quanta ad augendas asm conscientia factorum tum pœna legum odioque civium? Et tamen in quibusdam neque pecuniæ modus est neque honoris neque imperi nec libidinum nec epularum nec reliquarum cupiditatum, quas nulla præda umquam improbe parta minuit, potiusque inflammat, ut ooercendi magis quam dedocendi esse
Videantur. Invitat igitur vera ratio bene sanos ad justitiam, æquitatem, fidem. Neque homini infanti aut impotenti iniuste facta conducunt, qui nec facile efficere possit quod cenetur nec obtinere si effecerit, et opes vel fortunæ vel ingeni liberalitati magis conveniunt, qua qui utuntur benevolentiam sibi conciliant et, quod aptissimum est ad quiete vivendum, caritatem; Præsertim cum omnino nulla sit causa
Peccandi: quæ enim cupiditates a natura proficiscuntur, facile explentur sine ulla injuria; Quæ autem inanes sunt, iis parendum non est, nihil enim dementi est quam in iis rebus emolumenti quæ pariuntur injuria. Itaque ne justitiam quidem recte quis dixerit per se ipsam optabilem, sed quia jucunditatis vel plurimum afferat. Nam diligi et carum esse jucundum est propterea quia tutiorem vi tam et voluptatum pleniorem efficit. Itaque non ob ea solum incommoda quæ eveniunt improbis fugiendam improbitatem putamus, sed multo etiam magis quod, cujus in animo versatur, numquam sinit eum respirare, mi mquam acquiescere. Quod si ne ipsarum quidem virtutum laus, in qua maxime ceterorum philosophorum exultat oratio, reperire exitum potest nisi dirigatur ad voluptatem,. voluptas autem est sola quæ nos vocet ad se et alliciat suapte natura, non potest esse dubium quin id sit summum atque extremum bonorum omnium, beateque vivere nihil aliud sit nisi cum voluptate vivere.
XVII. Huic certæ stabiiique sententiæ quæ sint eon juncta explicabo brevi. Nullu sin ipsis error est finibus bonorum et malorum, id est in voluptate aut in dolore, sed in iis rebus peccant cum equibus hæc efficiantur ignorant. Animi autem voluptates et dolores nasci fatemur e corporis voluptatibus et doloribus (itaque concedo quod modo dicebas, cadere causa si qui e nostris aliter existimant, quos quidem video esse multos, sed imperitos); Quamquam autem et lætitiam nobis voluptas animi et molestiam dolor afferat, eorum tamen utrumque et ortum esse e corpore et ad corpus referri; Nec ob eam causam non multo majores esse et voluptates et dolores animi quam corporis. Nam corpore nihil nisi præsens et quod adest sentire possumus, animo autem et præterita et futura. Ut enim æque doleamus [animo], cum corpore dolemus, fieri tamen permagna accessio potest si aliquod æternum et infinitum impen-
58 De re malum nobis opinemur. Quod idem licet transferre in voluptatem, ut ea major sit si nihil tale metuamus.
Lam illud quidem perspicuum est, maximam animi aut voluptatem aut molestiam plus aut ad beatam aut ad miseram vitam afferre momenti quam eorum utrumvis si æque diu sit in corpore. Non placet autem detracta voluptate ægritudinem statim consequi, nisi in voluptatis locum dolor forte successerit; At contra gaudere nosmet omittendis doloribus, etiamsi voluptas ea quæ sensum moveat nulla successerit; Eoque intellegi potest quanta voluptas sit
Non dolere. Sed ut iis bonis erigimur quæ expectamus, sic lætamur iis quæ recordamur. Stulti autem malorum memoria torquentur; Sapientes bona præterita grata recordatione renovata delectant. Est autem situm in nobis ut et adversa quasi perpetua oblivione obruamus et secunda jucunde ac suaviter meminerimus. Sed cum ea quæ præterierunt acri animo et attento intuemur, tum fit ut ægritudo se-
XVIII. H O præclaram beate vivendi et apertam et simplicem et directam viam! Cum enim certe nihil homini possit melius esse quam vacare omni dolore et molestia perfruique maximis et animi et corporis voluptatibus, videtisne quam nihil prætermittatur quod vitam adiuvet, quo facilius id quod propositum est summum bonum consequamur? Clamat Epicurus, is quem vos nimis voluptatibus esse deditum dicitis, non posse jucunde vivi nisi sapienter, honeste justeque vivatur, nec sapienter, honeste, juste nisi jucunde.
Neque enim civitas in seditione beata esse potest nec in discordia dominorum domus; Quo minus animus a se ipsgt dissidens secumque discordans gustare partem ullam liquidæ voluptatis et liberæ potest. Atqui pugnantibus et contrariis studiis consiliisque semper utens nihil quieti videre, nihil tranquilli potest.
Quod si corporis gravioribus morbis vitæ jucunditas impeditur, quanto magis animi morbis impediri necesse est! Animi autem morbi sunt cupiditates immensæ et inanes divitiarum, gloriæ, dominationis, libidinosarum etiam voluptatum. Accedunt ægritudines, molestiæ, mærores, qui exedunt animos conficiuntque curis hominum non intellegentium nihil dolendum esse animo quod sit a dolore corporis præsenti futurove seiunctum. Nec vero quisquam stultus non horum morborum aliquo laborat; Nemo igitur
Stultus non miser. Accedit etiam mors, quæ quasi saxum Tantalo semper impendet; Tum superstitio, qua qui est imbutus quietus esse numquam potest. Præterea bona præterita non meminerunt, præsentibus non fruuntur; Futura modo exspectant, quæ quia certa esse non possunt, conficiuntur et angore et metu; Maxime que cruciantur cum sero sen-' tiunt frustra se aut pecuniæ studuisse aut imperiis/ aut opibus aut gloriæ. Nullas enim consequuntur voluptates quarum potiendi spe inflammati multos
Labores magnosque susceperant, Ecee autem alii minuti et angusti, aut omnia semper desperantes, aut tnaievoli, invidi, difficiles, lucifugi, maledici, morosi, alii autem etiam amatoriis levitatibus dediti, alii petulantes, alii audaces, protervi, iidem intemperantes et ignavi, nu inquam in sententia permanentes, quas ob causas in eorum vita nulla est intercapedo molestiæ. Igitur neque stultorum quisquam beatus neque sapientium non beatus. Muitoque hoc melius nos veriusque quam Stoici. Illi enim negant esse bonum quidquam nisi nescio quam illam umbram quod appellant honestum, non tam solido quam splendido nomine; Virtutem autem nixam hoc honesto nullam requirere voluptatem atque ad beate vivendum se ipsa esse contentam.
XIX. "Sed possunt hæc quadam ratione dici non modo non repugnantibus, verum etiam approbantibus nobis. Sic enim ab Epicuro sapiens semper beatus inducitur: finitas habet cupiditates; Neglegit mortem; De dis immortalibus sine ullo metu vera sentit; Non dubitat, si ita melius sit, migrare de vita. His rebus instructus semper est in voluptate. Neque enim tempus est ullum quo non plus voluptatum habeat quam dolorum. Nam et præterita grate meminit et præsentibus ita potitur ut animadvertat quanta sint ea qi jamque mctinda, neque pendet ex futuris, sed expectat illa, fruitur præsentibus; Ab iisque vitiis quæ paulo ante collegi abest plurimum, et cum stultorum vitam cum sua comparat, magna afficitur voluptate. Dolores autem si qui incurrunt, hum quam vim tantam habent.Ut non plus habeat sapiens quod
Gaudeat quam quod angatur. Optime vero Epicurus, quod 'exiguam' dixit 'fortunam intervenire sapienti,
CICEEO DE FINIBUS maximasque ab eo et gravissimas res consilio ipsius et ratione administrari; Neque majorem voluptatem ex infinito tempore ætatis percipi posse quam ex hoc percipiatur quod videamus esse finitum.' In dialectica autem vestra nullam existimavit esse nec ad melius vivendum nec ad commodius disserendum vim. In physicis plurimum posuit Ea scientia et verborum vis et natura orationis et consequentium repugnantiumve ratio potest perspici; Omnium autem rerum natura cognita levamur superstitione, liberamur mortis metu, non conturbamur ignoratione rerum, equa ipsa horribiles exsistunt sæpe formidines; Denique, etiam inorati melius erimus cum didicerimus quid natura desideret Tum vero, si stabilem scientiam rerum tenebimus, servata ilia quæ quasi delapsa de cælo est ad cognitionem omnium regula, ad quam omnia judicia rerum dirigentur, numquam ullius 64j oratione victi sententia desistemus. Nisi autem rerum natura perspecta erit, nullo modo poterimus sensuum judicia defendere. Quidquid porro animo cernimus, id omne oritur a sensibus; Qui si omnes veri erunt, ut Epicuri ratio docet, tum denique poterit aliquid cognosci et percipi. Quos qui tollunt et nihil posse percipi dicunt, ii remotis sensibus ne
66 Id ipsum quidem expedire possunt quod disserunt. Præterea sublata cognitione et scientia tollitur omnis ratio et vitæ degendæ et rerum gerendarum. Sic e physicis et fortitudo sumitur contra mortis timorem et constantis contra metum religionis et sedatio animi, omnium rerum occultarum ignoratione sublata, et moderatio, natura cupiditatum generibusque earum explicatis, et, ut modo docui, cognitionis regula et judicio ab eodem illo constituto veri a falso distinctio traditur.
XX. " Restat locus huic disputationi vel maxime necessarius, de amicitia, quam si voluptas summum sit bonum affirmatis nullam omnino fore; De qua Epicurus quidem ita dicit, omnium rerum quas ad beate vivendum sapientia comparaverit nihil esse majus amicitia, nihil uberius, nihil jueundius. Nec vero hoc oratione solum sed multo magis vita et factis et moribus comprobavit Quod quam magnum sit fictæ veterum fabulæ declarant, in quibus tam multis tamque variis, ab ultima antiquitate repetitis, tria vix amicorum paria reperiuntur, ut ad Orestem pervenias profectus a Theseo. At vero Epicurus una in domo, et ea quidem angusta, quam magnos quantaque amoris conspiratione consentientes tenuit amicorum greges! Quod fit etiam nunc ab Epicureis. Sed ad rem redeamus; De hominibus dici non ne-
Cesse est. Tribus igitur modis video esse a nostris de amicitia disputatum. Alii, cum eas voluptates
68 Quæ ad amicos pertinerent negarent esse per se ipsas tam expetendas quam nostras expeteremus, quo loco videtur quibusdam stabilitas amicitiæ vacillare, tuentur tamen eum locum seque facile, ut mihi vidfetur, expediunt. Ut enim virtutes, de quibus ante dictum est, sic amicitiam negant posse a voluptate discedere. Nam cum solitudo et vita sine amicis insidiarum et metus plena sit, ratio ipsa monet amicitias comparare, quibus partis confirmatur animus et aspe pariendarum voluptatum seiungi non potest.
Atque ut odia, invidiæ, despicationes adversantur voluptatibus, sic amicitiæ non modo fautrices fidelissimæ sed etiam effectrices sunt voluptatum tam amicis quam sibi; Quibus non solum præsentibus fruuntur sed etiam spe eriguntur consequentis ac posteri temporis. Quod quia nullo modo sine amicitia firmam et perpetuam jucunditatem vitæ tenere possumus neque vero ipsam amicitiam tueri nisi æque amicos et nosmet ipsos diligamus, idcirco et hoc ipsum efficitur in amicitia et amicitia cum voluptate connectitur. Nam et lætamur amicorum lætitia æque atque
Nostra et pariter dolemus angoribus. Quocirca eodem modo sapiens erit affectus erga amicum quo in se ipsum, quosque labores propter suam voluptatem susciperet, eosdem suscipiet propter amici voluptatem. Quæque de virtutibus dicta sunt, quemadmodum eæ semper voluptatibus inhærerent, eadem de amicitia dicenda sunt. Præclare enim Epi cunis his pæne verbis: Eadem/ inquit, sententia confirmavit animum ne quod aut sempiternum aut diuturnum timeret ma-
70 Jum, quæ perspexit in hoc ipso vitæ spatio amicitiæ
Præsidium esse firmissimum/ Sunt autem quidam Epicurei timidiores paulo contra vestra convicia sed tamen satis acuti, qui verentur ne, si amicitiam propter nostram voluptatem expetendam putemus, tota amicitia quasi claudicare videatur. Itaque primos congressus copulationesque et consuetudinum instituendarum voluntates fieri propter voluptatem, cum autem usus progrediens familiaritatem effecerit, tum amorem efflorescere tantum ut, etiamsi nulla sit utilitas ex amicitia, tamen ipsi amici propter se ipsos amentur. Etenim si loca, si fana, si urbes, si gymnasia, si campum, si canes, si equos, si ludicra exercendi aut venandi, consuetudine adamare solemus, quanto id in hominum consuetudine facilius fieri
Poterit et justius? Sunt autem qui dicant fœdus esse quoddam sapientium ut ne minus amices quam se ipsos diligant. Quod et posse fieri intellegimus et sæpe evenire videmus, et perspicuum est nihil ad jucunde vi vendum reperiri posse quod conjunctione tal i sit aptius.
Quibus ex omnibus judicari potest non modo non impediri rationem amicitiæ si summum bonum in voluptate ponatur, sed sine hoc institutionem omnino amicitiæ non posse reperiri.
XXI. Quapropter si ea quæ dixi sole ipso illustriora et clariora sunt, si omnia hausta*-e fonte naturæ, si tota oratio nostra omnem sibi fidem
78 Sensibus confirmat, id est incorruptis atque integris testibus, si infantes pueri, mutæ etiam bestiæ pæne loquuntur, magistra ac duce natura, nihil esse prosperum nisi voluptatem, nihil asperum nisi dolorem, de quibus neque depravate judicant neque corrupte, nonne ei maximam gratiam habere debemus qui hac exaudita quasi voce naturæ sic eam firme graviterque comprehenderit ut omnes bene sanos in viam placatæ, tranquillæ, quietæ, beatæ vitæ deduceret? Qui quod tibi parum videtur eruditus, ea causa est quod nullam eruditionem esse duxit nisi quæ beatæ
Vitæ disciplinam juvaret. An ille tempus aut in poetis evolvendis, ut ego et Triarius te hortatore facimus, consumeret, in quibus nulla solida utilitas omnisque puerilis est delectatio, aut se, ut Plato, in musicis, geometria, numeris, astris contereret, quæ et a falsis initiis profecta vera esse non possunt et si essent vera nihil afferrent quo jucundius, id est quo melius viveremus; — Eas ergo artes persequeretur, vivendi artem tantam tamque operosam et perinde fructuosam relinqueret? Non ergo Epicurus ineruditus, sed ii indocti qui quæ pueros non didicisse turpe est ea putant usque ad senectutem esse discenda.'* Quæ cum dixisset, " Explicavi," inquit, " sententiam meam et eo quidem consilio, tuum judicium ut cognoscerem, quæ mihi facultas, ut id meo arbitratu facerem, ante hoc tempus numquam est data."
FINIBUS BONORUM ET MALORUM
LIBER SECUNDUS
I. Hic cum uterque me intueretur seseque ad audiendum significarent paratos, " Primum," inquam, " deprecor ne me tamquam philosophum putetis scholam vobis aliquam explicaturum, quod ne in ipsis quidem philosophis magno opere umquam probavi. Quando enim Socrates, qui parens philosophiæ jure dici potest, quidquam tale fecit? Eorum erat iste mos qui tum sophistæ nominabantur; Quorum enumero primus est ausus Leontinus Gorgias in conventu f poscere quæstionem/ id est jubere dicere qua de re quis vellet audire. Audax negotium, dicerem impudens, nisi hoc institutum postea translatum
Ad nostros philosophos esset. Sed et illum quem nominavi et ceteros sophistas, ut e Platone intellegi potest, lusos videmus a Socrate. Is enim percontando atque interrogando elicere solebat eorum opiniones quibuscum disserebat, ut ad ea quæ ii respondissent si quid videretur diceret. Qui mos cum a posterioribus non esset retentus, Arcesilas eum revocavit instituitque ut ii qui se audire vellent non de se quærerent sed ipsi dicerent quid sentirent; Quod cum dixissent, ille contra. Sed eum qui audiebant quoad poterant defendebant sententiam suam; Apud ceteros
78 Autem philosophos qui quæsivit aliquid tacet; Quod quidem jam fit etiam in Academia. Ubi enim is qui audire vult ita dixit: (Voluptas mihi videtur esse summum bonum,' perpetua oratione contra disputatur, ut facile intellegi possit eos qui aliquid sibi videri dicant non ipsos in ea sententia esse sed audire velle S contraria. Nos commodius agimus. Non enim solum Torquatus dixit quid sentiret sed etiam cur. Ego autem arbitror, quamquam admodum delectatus sum ejus oratione perpetua, tamen commodius, cum in rebus singulis insistas et intellegas quid quisque concedat, quid abnuat, ex rebus concessis concludi quod velis et ad exitum perveniri. Cum enim fertur quasi torrens oratio, quamvis multa cujusquemodi rapiat, nihil tamen teneas, nihil reprehendas, nusquam orationem rapidam cœrceas.
" Omnis autem in quærendo quæ via quadam et ratione habetur oratio præscribere primum debet, ut quibusdam in formulis:, ut inter quos disseritur conveniat quid sit id de quo disseratur. II. Hoc positum in Phædro a Platone probavit Epicurus sensitque in omni disputatione id fieri oportere. Sed quod proximum fuit non vidit. Negat enim definiri rem placere, sine quo fieri interdum non
80 Potest ut inter eos qui ambigunt conveniat quid sit id de quo agatur; Velut in hoc ipso de quo.Nunc disputamus. Quærimus enim finem bonorum; Possumusne hoc scire quale sit, nisi contulerimus inter nos, cum finem bonorum dixerimus, quid finis, quid etiam
Sit ipsum bonum? Atqui hæc patefactio quasi rerum opertarum, cum quid quidque sit aperitur, definitio est; Qua tu etiam imprudens utebare nonnumquam. Nam hunc ipsum sive finem sive extremum sive ultimum definiebas id esse quo omnia quæ recte fierent referrentur neque id ipsum usquam referretur. Præclare hoc quidem. Bonum ipsum etiam quid esset fortasse si opus fuisset definisses aut quod esset natura appetendum, aut quod prodesset, aut quod juvaret, aut quod liberet modo. Nunc idem, nisi molestum est, quoniam tibi non omnino displicet definire et id facis cum vis, velim definias quid sit voluptas, de quo
Omnis hæc quæstio est." IfQuis, quæso," inquit, " est qui quid sit voluptas nesciat aut qui quo magis ipsum esse dicerem," inquam, " nisi mihi viderer habere bene cognitam voluptatem et satis firme conceptam animo atque comprensam. Nunc autem dico ipsum Epicurum nescire et in eo nutare, eumque qui crebro dicat diligenter oportere exprimi quæ vis
82 Subiecta sit vocibus, non intellegere interdum quid sanet hæc vox voluptatis, id est quæ res huic voci subiciatur."
III. Tum ille ridens: " Hoc vero," inquit, " optimum, ut is qui finem rerum expetendarum voluptatem esse dicat, id extremum, id ultimum bonorum, id ipsum quid et quale sit nesciat!" " Atqui," inquam, " aut Epicurus quid sit voluptas aut omnes mortales qui ubique sunt nesciunt." " Quonam," inquit, " modo?" " Quia voluptatem hanc esse sentiunt omnes quam sensus accipiens movetur et jucun-
Ditate quadam perfunditur." " Quid ergo? Istam voluptatem," inquit, " Epicurus ignorat?" " Non semper," inquam; " Nam interdum nimis etiam novit, quippe qui testificetur ne intellegere quidem se posse ubi sit aut quod sit ullum bonum præter illud quod cibo et potione et aurium delectatione et obscena voluptate capiatur. An hæc ab eo non dicuntur?" " Quasi vero me pudeat," inquit, " istorum aut non possim quemadmodum ea dicantur ostendere!" " Ego vero non dubito," inquam, " quin facile possis, nec est quod te pudeat sapienti as sentiri qui se unus, quod sciam, sapientem profiteri sit ausus. Nara Metrodorum non puto ipsum professum, sed, cum appellaretur ab Epicuro, repudiare tantum bene-
84 Ficium noluisse; Septem autem illi non suo sed popu- 8* lorum suffragio omnium nominati sunt. Verum hoc loco sumo verbis his eandem certe vim voluptatis Epicurum nosse quam ceteros. Omnes enim jucurtdum motum quo sensus hilaretur Græce S, Latine voluptatem vocant." " Quid est igitur," inquit, " quod requiras?" " Dicam," inquam, " et quidem discendi causa magis quam quo te aut Epicurum reprensum velim." " Ego quoque,' ' inquit, " didicerim libentius si quid attuleris quam te reprenderim." " Tenesne igitur," inquam, " Hieronymus Rhodius quid dicat esse summum bonum, quo putet omnia referri oportere?" " Teneo," inquit, " finem illi videri nihil dolere." " Quid? Idem iste," in-
Quam, " de voluptate quid sentit?" " Negat esse eam," inquit, " propter se expetendam." " Aliud igitur esse censet gaudere, aliud non dolere." " Et quidem," inquit, " vehementer errat; Nam, ut paulo ante docui, augendæ voluptatis finis est doloris omnis amotio." " Non dolere," inquam, " istud quam vim habeat postea videro; Aliam vero vim voluptatis esse, aliam nihil dolendi, nisi valde pertinax fueris, concedas necesse est." " Atqui reperies," inquit, " in hoc quidem pertinacem; Dici enim nihil potest verius." " Estne, quæso," inquam, " sitienti in bi-
86 Bendo voluptas?" " Quis istud possit/* inquit, " negare? * * " Eademne quæ restincta siti? * * " Immo alio genere. Restincta enim sitis stabilitatem voluptatis habet, illa autem voluptas ipsius restinctionis in motu est.** " Cur igitur/' inquam, " res
Tam dissimiles eodem nomine appellas?" " Quid paulo ante," inquit, " dixerim nonne meministi,.cum omnis dolor detractus esset, variari, non augeri voluptatem?" " Memini vero," inquam; " Sed tu istuc dixti bene Latine, parum plane. Varietas enim Latinum verbum est, idque proprie quidem in disparibus coloribus dicitur, sed transfertur in multa disparia: varium poema, varia oratio, varii mores, varia fortuna, voluptas etiam varia dici solet, cum percipitur e multis dissimilibus rebus dissimiles efficientibus voluptates. Eam si varietatem diceres, intellegerem, ut etiam non dicente te intellego; Ista varietas quæ sit non satis perspicio, quod ais cum dolore careamus tum in summa voluptate nos esse, cum autem vescamur iis rebus quæ dulcem motum afferant sensibus, tum esse in motu voluptatem, quæ faciat varietatem voluptatum, sed non augeri illam non dolendi voluptatem, quam cur voluptatem appelles nescio."
IV. " An potest," inquit ille, " quidquam esse
88 Suavius quam nihil delere?" "Immo sit sane nihil melius," inquam, " (nondum enim id quæro), num propterea idem voluptas est quod, ut ita dicam, indolentia?" " Plane idem," inquit, " et maxima quidem, qua fieri nulla major potest." " Quid dubitas igitur," inquam, " summo bono ate ita constituto ut id totum in non dolendo sit, id tenere unum, id tueri, id IS defendere? Quid enim necesse est, 'tamquam meretricem in matronarum cœtum, sic voluptatem in virtutum concilium adducere? Invidiosum nomen est, infame, suspectum. Itaque hoc frequenter dici solet a vobis, non intellegere nos quam dicat Epicurus voluptatem. Quod quidem mihi si quando dictum est (est autem dictum non parum sæpe), etsi satis clemens sinu in disputando, tamen interdum soleo subirasci. Egone non intellego, quid sit nescio? Deinde qui fit, ut ego nesciam, sciant omnes quicumque Epicurei esse voluerint? Quod vestri quidem vel optime disputant, nihil opus esse eum qui futurus sit philosophus scire litteras. Itaque ut majores nostri ab aratro adduxerunt Cincinnatum illum ut dictator esset, sic vos de pagis omnibus colligitis bonos illos quidem viros sed certe non per-
Eruditos. Ergo illi intellegunt quid Epicurus dicat, ego non intellego? Ut scias me intellegere, primum idem esse dico 'voluptatem/ quod ille u8ovi}v. E t quidem sæpe quærimus verbum Latinum par Græco et quod idem valeat; Hic nihil fuit quod quæreremus. Nullum inveniri verbum potest quod magis idem declaret Latine quod Græce, quam declarat 'voluptas.' Huic verbo omnes qui ubique sunt qui Latine sciunt duas res subiciunt, lætitiam in animo, commotionem suavem jucunditatis in corpore. Nam et titiam dicit, eandem quam ille Cæcilianus quia 'omnibus lætitiis lætum ' esse se narrat. Sed hoe interest, quod' voluptas' dicitur etiam in animo (vitiosa res, ut Stoici putant, qui eam sic definiunt: ' suhiationem animi sine ratione opinantis se magno 1κ>ηο frui '),
Non dicitur lætitia' nec 'gaudium' in corpore, in eo autem voluptas omnium Latine loquentium more ponitur, cum percipitur ea quæ sensum aliquem moveat jucundi ias. Hanc quoque 'jucunditatem/ dicitur ex eo que 'jucundum'), modo intellegas inter illum qui dicat
92 Et eum qui
Nunc demum mihi animus ardet, quorum alter lætitia gestiat, alter dolore crucietur, esse illum medium: Quamquam hæc inter nos nuper notitia admodum est, qui nec lætetur nec angatur; Itemque inter eum qui potiatur corporis expetitis voluptatibus et eum qui excrucietur suminis doloribus esse eum qui utroque careat.
V. Satisne igitur videor vim verborum tenere, an sum etiam nunc vel Græce loqui vel Latine docendus? Et tamen vide ne, si ego non intellegam quid Epicurus loquatur, cum Græce ut videor luculenter sciam, sit aliqua culpa ejus qui ita loquatur ut non intellegatur. Quod duobus modis sine reprensione fit, si aut de industria facias, ut Heraclitus, cognomento qui tr "or ei ros perhibetur,' quia 'de natura nimis obscure memoravit,' aut cum rerum obscuritas, inon verborum, facit ut non intellegatur oratio, qualis est in Timæo Platonis. Epicurus autem, ut opinor,; Nec non vult si possit plane et aperte loqui, nec de re obscura, ut physici, aut artificiosa, ut mathematici, sed de illustri et facili et jam in vulgus pervagata loquitur. Quamquam non negatis nos intellegere quid sit voluptas, sed quid ille dicat; Equo efficitur *
94 Non ut nos non intellegamus quæ vis sit istius verbi, sed ut ille suo more loquatur, nostrum neglegat.
Si enim idem dicit quod Hieronymus, qui censet summum bonum esse sine ulla molestia vivere, cur mavult dicere voluptatem quam vacuitatem doloris, ut ille facit, qui quid dicat intellegit? Sin autem voluptatem putat adjungendam eam quæ sit in motu (sic enim appellat hanc duleem, ' in motu/ illam efficere non possit ut cuiquam qui ipse sibi notus sit, hoc est qui suam naturam sensumque perspexerit, vacuitas doloris et voluptas idem esse videatur. Hoc est vim afferre, Torquate, sensibus, extorquere ex animis cognitiones verborum quibus imbuti sumus. Quis est enim qui non videat hæc esse in natura rerum tria? Unum cum in voluptate sumus, alterum cum in dolore, tertium hoc in quo nunc equidem sum, credo item vos, nec in dolore nec in voluptate; Ut in voluptate sit qui epuletur, in dolore qui torqueatur; Tu autem inter hæc tantam multitudinem hominum interiectam non vides nec lætantium
Nec dolentium? " " Non prorsus," inquit, " omnesque qui sine dolore sint in voluptate, et ea quidem summa, esse dico." " Ergo in eadem voluptate eum qui
96 Alteri misceat mulsum ipse non sitiens, et eum qui illud sitiens bibat?'*
VI. Tum ille: " Finem, inquit, interrogandi, si videtur; Quod quidem ego a principio ita me malle dixeram, hoc ipsum providens, dialecticas captiones/* " Rhetorice igitur,** inquam, " nos mavis quam dialectice disputare?** " Quasi vero,** inquit, " perpetua oratio rhetorum solum, non etiam philosophorum sit/* " Zenonis est,** inquam, " hoc Stoici; Omnem vim loquendi, ut jam ante Aristoteles, in duas tributam esse partes, rhetoricam palmæ, dialecticam pugni similem esse dicebat, quod latius loquerentur rhetores, dialectici autem compressius. Obsequar igitur voluntati tuæ dicamque si potero rhetorice, sed hac rhetorica philosophorum, non nostra illa forensi, quam necesse est, cum populariter loquatur, esse interdum
Paulo hebetiorem. Sed dum dialecticam, Torquate, contemnit Epicurus, quæ una continet omnem et perspiciendi quid in quaque re sit scientiam et judicandi quale quidque sit et ratione ac via disputandi, ruit in dicendo, ut mihi quidem videtur, nec ea quæ docere vult ulla arte distinguit; Ut hæc ipsa quæ modo loquebamur. Summum a vobis bonum voluptas dicitur. Aperiendum est igitur quid sit
9" Voluptas; Aliter enim explicari quod quæritur non potest Quam si explicavisset, non tam hæsitaret; Aut enim eam voluptatem tueretur quam Aristippus, id est qua sensus dulciter æ jucunde movetur, quam etiam pecudes si loqui possent apell arent voluptatem; Aut, si magis placeret suo more loqui quam ut
Omnes Danai atque Mycenenses,
Attica pubes,
* reliquique Græei qui hoc anapæsto citantur, hoc non doiere solum voluptatis nomine appellaret, illud Aristippeum contemneret; Aut, si utrumque probaret, ut probat, conjungeret doloris vacuitatem cum volu-
Ptate et duobus ultimis uteretur. Multi enim et magni philosophi hæc ultima bonorum ίuncta fecerunt; Ut Aristoteles virtutis usum cum vitæ perfectæ prosperitate conjunxit, Callipho adjunxit ad honestatem voluptatem, Diodorus ad eandem honestatem addidit vacuitatem doloris. Idem fecisset Epicurus, si sententiam hanc, quæ nunc Hieronymi est, eon junxisset cum Aristippi vetere sententia. Illi enim inter se dissentiunt; Propterea singulis finibus utuntur, et, cum uterque Græce egregie loquatur, nec Aristippus, qui voluptatem summum bonum dicit, in voluptate ponit non doiere, neque Hieronymus, qui summum bonum statuit non dolere, voluptatis nomine umquam utitur pro illa indolentia, quippe qui ne in expetendis quidem rebus numeret voluptatem.
VII. " Duæ sunt enim res quoque, ne tu verba solum putes. Unum est sine dolore esse, alterum cum voluptate; Vos ex his tam dissimilibus rebus non modo nomen unum (nam id facilius paterer), sed etiam rem unam ex duabus facere conamini, quod fieri nullo modo potest. Hic, qui utrumque probat, ambobus debuit uti, sicut facit re neque tamen dividit verbis. Cum enim eam ipsam voluptatem quam eodem nomine omnes appellamus laudat locis plurimis, audet dicere ne suspicari quidem se ullum bonum seiunctum ab illo Aristippeo genere voluptatis; Atque ibi hoc dicit ubi omnis ejus est oratio de summo bono. In alio vero libro, in quo breviter comprehensis gravissimis sententiis quasi oracula edidisse sapientiæ dicitur, scribit his verbis, quæ nota tibi profecto, Torquate, sunt (quis enim vestrum non edidicit Epicuri id est quasi maxime ratas, quia gravissimæ sint ad beate vivendum breviter enuntiatæ sententiæ?) Animadverte igitur, rectene
Hanc sententiam interpreter: ' Si ea quæ sunt luxuriosis efficientia voluptatum liberarent eos deorum et mortis et doloris metu docerentque qui prehenderemus, cum undique complerentur voluptatibus nec haberent ulla ex parte aliquid aut dolens aut ægrum, id est autem malum.'"
Hoe loco tenere se Triarius non potuit. Obsecro," inquit, " Torquate, hæc dicit Epicurus?" (Quod mihi quidem visus est, cum sciret, velle tamen confitentem audire Torquatum). At ille non pertimuit saneque fidenter; " Istis quidem ipsis verbis," inquit; Sed quid sentiat non videtis." " Si alia sentit," inquam,
Alia loquitur, numquam intellegam quid sentiat; Sed plane dicit quod intellegit. Idque si ita dicit, non esse re prendendos luxuriosos si sapientes sint, dicit absurde, similiter et si dicat non re prendendos parricidas si nec cupidi sint nec deos metuant nec mortem nec dolorem. Et tamen quid attinet luxuriosis ullam exceptionem dari aut fingere aliquos qui, cum luxuriose viverent, a summo philosopho nort re prenderentur eo nomine dumtaxat, cetera caverent?
Sed tamen nonne reprenderes, Epicure, luxuriosos ob eam ipsam causam quod ita viverent ut persequerentur cujusquemodi voluptates, cum esset præsertim, ut ais tu, summa voluptas nihil dolere? Attjui reperiemUs asotos primum ita non religiosos ut edint de patella,* deinde ita mortem non timentes ut illud in ore habeant ex Hymnide:
Mihi sex menses satis sunt vitæ; Septimum Orco
Spondeo, lam doloris medicamenta illa Epicurea tamquam de narthecio proment: ' Si gravis, brevis: si longus, levis.' Unum nescio, quomodo possit, si luxuriosus sit, Unitas cupiditates habere. VIII. " Quid ergo attinet dicere: 'Nihil haberem quod re prenderem, si finitas cupiditates haberent?' Essent asoti.' Isto modo ne improbos quidem si essent boni viri. Hic homo severus luxuriam ipsam quate, ut verum loquamur, si summum bonum voluptas est, rectissime non putat. Nolim enim mihi fingere asotos, ut soletis, qui in mensam vomant et qui de conviviis auferantur crudique postridie se rursus ingurgitent, qui solem, ut aiunt, nec occidentem umquam viderint nec orientem, qut consumptis pstrlmoniis egeant. Nemo nostrum istius generis asotos jucunde putat vivere. Mundos, elegantes, optimis cocis, pistoribus, piscatu, aucupio, venatione, his omnibus exquisitis, vitantes cruditatem, quibus 'vinum defusum e pleno sit, t hirsizon (ut ait Lucilius) cui nihil dum sit vis et sacculus abstulerit,' adhibentes ludos et quæ sequuntur, illa quibus detractis clamat Epicurus se nescire quid sit bonum; Adsint etiam formosi pueri qui ministrent; Respondeat his vestis, argentum, Corinthium, locus ipse, ædificium; — - hew ergo asotos bene quidem vivere aut beate
Numquam dixerim. Ex quo efficitur non ut voluptas ne sit voluptas, sed ut voluptas non sit summum bonum. Nec ille qui Diogenem Stoicum adulescens, post autem Panætium audierat, Lælius eo dictus est sapiens quod non intellegeret quid suavissimum esset (nec enim sequitur ut cui cor sapiat ei non sapiat palatus), sed quia parvi id duceret.
O lapathe, ut jactare nec es satis cognitus qui sis.
In quo Lælius clamores ο αφό$ ille solebat
Edere, compellans gumias ex ordine nostros. Præclare Lælius, et recte tropos, illudque vere:
'O Publi, o gurges, Galloni, es homo miser,' inquit.
Cenasti in vita numquam bene, cum omnia in ista
Consumis squilla atque acipensere cum decimano.' Is hæc loquitur qui in voluptate nihil ponens negat eum bene cenare qui omnia ponat in voluptate; Et
108 Tamen non negat libenter umquam cenasse Gallonium (mentiretur enim), sed bene. Ita graviter et severe voluptatem secernit abono. Ex quo illud efficitur, qui bene cenent omnes libenter cenare, qui libenter, non continuo bene. Semper Lælius bene.
Quid bene? Dicet Lucilius:
Cocto, sed cedo caput cenæ:
Sermone bono, quid ex eo?
Si quæris, libenter; Veniebat enim ad cenam ut animo quieto satiaret desideria naturæ. Recte ergo is negat umquam bene cenasse Gallonium, recte miserum, cum præsertim in eo omne studium consumeret. Quem libenter cenasse nemo negat. Cur igitur non bene? Quia quod bene, id recte, frugaliter, honeste; Ille porro prave, nequiter, turpiter cenabat; Non' igitur bene. Nec lapathi suavitatem acipenseri Galloni Lælius anteponebat, sed suavitatem ipsam neglegebat; Quod non faceret si in voluptate summum bonum poneret.
IX. Semovenda est igitur voluptas non solum ut recta sequamini sed etiam ut loqui deceat frugaliter. Possumusne ergo in vita summum bonum dicere quod ne in cena quidem posse videamur? Quomodo autem philo soph us loqu itur? 'Tria genera cupiditatum, naturales et necessariæ, naturales et non necessariæ, nec naturales nec necessariæ. ' Primum divisit ineleganter; Duo enim genera quæ erant, fecit tria. Hoc est non dividere sed frangere. Qui hæc didicerunt quæ ille contemnit, sic solent: ' Duo genera cupiditatum, naturales et inanes; Naturalium duo, necessariæ et non necessariæ.' Confecta res esset Vitiosum est enim in dividendo-27 partem in genere numerare. Sed hoc sane concedamus. Contemnit disserendi elegantiam; Confuse loquitur; Gerendus est mos, modo retie sentiat. Equidem illud ipsum non nimium probo et tantum patior, philosophum loqui de cupiditatibus finiendis. An potest cupiditas finiri? Tollenda est atque extrahenda radicitus. Quis est enim in quo sit cupiditas, quin recte cupidus dici possit? Ergo et avarus erit, sed finite, et adulter, verum habebit modum, et luxuriosus, eodem modo. Qualis ista philosophia est quæ non interitum afferat pravitatis sed sit contenta mediocritate vitiorum? Quamquam in hac divisione rem ipsam prorsus probo, elegantiam desidero. Appellet hæc desideria naturæ; Cupiditatis nomen servet alio, ut eam cum de avaritia, cum de intern-
1 12 Per antia, cum de maximis vitiis loquetur tamquam capitis accuset.
"Sed hæc quidem liberius ab eo dicuntur et sæpius. Quod equidem non reprendo; Est enim tanti philosophi tamque nobilis audacter sua decreta defendere. Sed tamen ex eo quod eam voluptatem quam omnes gentes hoc nomine appellant videtur amplexari sæpe vehementius, in magnis interdum versatur angustiis, ut hominum conscientia remota nihil tam turpe sit quod voluptatis causa non videatur esse facturus. Deinde ubi erubuit (vis enim est permagna naturæ), confugit illuc ut neget accedere quidquam posse ad voluptatem nihil dolentis. At iste non dolendi status non vocatur voluptas. Non laboro, inquit, de nomine. — Quid quod res alia tota est? — Reperiam multos vel innumerabiles potius non tam curiosos nec tam molestos quam vos estis, quibus quidquid velim facile persuadeam. — Quid ergo dubitamus quin, si non dolere voluptas sit summa, non esse in voluptate dolor sit maximus? Cur id non ita fit? — Quia dolori non voluptas contraria est sed doloris privatio.
X Hoc vero non videre, maximo argumento esse voluptatem illam, qua sublata neget se intellegere omnino quid sit bonum (eam autem ita persequitur: quæ palato percipiatur, quæ auribus, — cetera addit, quæ si appelles, honos præfandus sit) — hoc igitur, quod solum bonum severus et gravis philosophus novit, idem non videt ne expetendum quidem esse, quod eam voluptatem hoc eodem auctore non desi-
Contraria! Hic si definire, si dividere didicisset, si loquendi vim, si denique consuetudinem verborum teneret, numquam in tantas salebras incidisset. Nunc vides quid faciat. Quam nemo umquam voluptatem appellavit, appellat; Quæ duo sunt, unum facit. Hanc in motu voluptatem (sic enim has suaves et quasi dulces voluptates appellat) interdum ita extenuat ut M'. Curium putes loqui, interdum ita laudat ut quid præterea sit bonum neget se posse ne suspicari quidem. Quæ jam oratio non a philosopho aliquo sed a censore opprimenda est; Non est enim vitium in oratione solum sed etiam in moribus. Luxuriam non reprendit, modo sit vacua infinita cupiditate et timore. Hoc loco discipulos quærere videtur, ut qui asoti esse velint philosophi ante fiant 51 "A primo, ut opinor, animantium ortu petitur origo summi boni. Simul atque natum animal est, gaudet voluptate et eam appetit ut bonum, aspernatur dolorem ut malum. De malis autem et bonis ab iis animalibus quæ nondum depravata sint ait optime judic&ri. Hæc et tu ita posuisti et verba vestra sunt. Quam multa vitiosa! Summum enim bonum et malum vagiens puer utra voluptate diiudicabit* stante an movente? Quoniam* si dis placet* ab Epicuro loqui discimus. Si stante* hoc natura videlicet vult* salvam esse se* quod concedimus; Si movente* quod tamen dicitis* nulla turpis voluptas erit quæ prætermittenda sit, et simul non proficiscitur animal illud modo natum a summa vo-
Lup tate, quæ est ate posita in non dolendo. Nec tamen argumentum hoc Epicurus a parvis petivit aut etiam a bestiis* quæ putat esse specula naturæ* ut diceret ab iis duce natura hanc voluptatem expeti nihil dolendi. Neque enim hæc movere potest appetitum animi* nec ullum habet ictum quo pellat animum status hic non dolendi (itaque in hoc eodem peccat Hieronymus), at ille pellit qui permulcet sensum voluptate. Itaque Epicurus semper hoc utitur ut probet voluptatem natura expeti* quod ea voluptas quæ in motu sit et parvos ad se alliciat et bestias* non illa stabilis in qua tantum inest nihil dolere. Qui igitur convenit ab alia voluptate dicere naturam proficisci, in alia summum bonum ponere?
XI. " Bestiarum vero nullum judicium puto. Quamvis enim depravatæ non sint* pravæ tamen esse possunt. Ut bacillum aliud est inflexum et incurvatum de industria* aliud ita natum* sic ferarum natura non
118 Est illa quidem depravata mala disciplina, sed natura sua. Nec vero ut voluptatem expetat natura movet infantem, sed tantum ut se ipse diligat, ut integrum se salvumque velit. Omne enim animal, simul est ortum, et se ipsum et omnes partes suas diligit, duasque quæ maximæ sunt in primis amplectitur, animum et corpus, deinde utriusque partes. Nam sunt et in animo præcipua quædam et in corpore, quæ cum leviter agnovit, tum discernere incipit, ut ea quæ prima data sint natura appetat aspemeturque
Contraria. In his primis naturalibus voluptas insit necne, magna quæstio est; Nihil vero putare esse præter voluptatem, non membra, non sensus, non ingeni motum, non integritatem corporis, non valetudinem, summæ mihi videtur inscitiæ. Atque ab isto capite fluere necesse est omnem rationem bonorum et malorum. Polemoni et jam ante Aristoteli ea prima visa sunt quæ paulo ante dixi. Ergo nata est sententia veterum Academicorum et Peripateticorum ut finem bonorum dicerent secundum naturam vivere, id est virtute adhibita frui primis a natura datis. Callipho ad virtutem nihil adjunxit nisi voluptatem; Diodorus vacuitatem doloris.... 3 His omnibus quos dixi consequentes sunt fines bonorum: Aristippo simplex voluptas; Stoicis consentire naturæ, quod esse volunt e virtute, id est honeste vivere, quod ita interpretantur, vivere cum intellegentia rerum earum quæ natura evenirent, eligentem ea quæ essent
Secundum naturam reicientemque contraria. Ita tres sunt fines expertes honestatis, unus Aristippi vel Epicuri, alter Hieronymi, Carneadi tertius; Tres in quibus honestas cum aliqua accessione, Polemonis, Calliphontis, Diodori; Una simplex, cujus Zeno auctor, posita in decore tota, id est in honestate. (Nam Pyrrho, Aristo, Er ilius jam diu abiecti.) Reliqui sibi constiterunt, ut extrema cum initiis convenirent, ut Aristippo voluptas, Hieronymo doloris vacuitas, Carneadi frui principiis naturalibus esset extremum; XII. Epicurus autem cum in prima commendatione voluptatem dixisset, si eam quam Aristippus, idem tenere debuit ultimum bonorum quod ille; Sin eam quam Hieronymus, fecisset idem ut voluptatem illam Aristippi in prima commendatione poneret?1
" Nam quod ait sensibus ipsis judicari voluptatem bonum esse, dolorem malum, plus tribuit sensibus quam nobis leges permittunt cum privatarum litium judices sumus. Nihil enim possumus judicare nisi quod est nostri judici; In quo frustra judices solent, cum sententiam pronuntiant, addere: ' si quid mei/
1 Radici est'; Si enim non fuit eorum radici, nihilo magis hoc non addito illud est indicatum. Quid radicant sensus? Dulce, amarum, leve, asperum, prope, longe, stare, movere, quadratum, rotundum.
Æquam igitur pronuntiabit sententiam ratio, adhibita primum divinarum humanarum que rerum scientia, quæ potest appellari rite sapientia, deinde adjunctis virtutibus, quas ratio rerum omnium dominas, tu voluptatum satellites et ministras esse voluisti; Quarum adeo omnium ex* sententia pronuntiabit primum de voluptate, nihil esse ei loci, non modo ut sola ponatur in summi boni sede quam quærimus, sed ne illo quidem modo ut ad honestatem applicetur. De vacuitate doloris eadem sen-
Tentia erit. Reicietur etiam Carneades, nec ulla de summo bono ratio aut voluptatis non dolendive particeps aut honestatis expers probabitur. Ita relinquet duas, de quibus etiam atque etiam consideret. Aut enim statuet nihil esse bonum nisi honestum, nihil malum nisi turpe, cetera aut omnino nihil habere momenti aut tantum ut nec expetenda nec fugienda sed eligenda modo aut reicienda sint; Aut anteponet eam quam eum honestate ornatissimam, tum etiam ipsis initiis naturæ et totius perfectione vitæ locupletatam videbit. Quod eo liquidius faciet, si perspexerit rerum inter eas verborumne sit con-
XIII. Hujus ego nunc auctoritatem sequens idem faciam. Quantum enim potero, minuam contentiones omnesque sententias simplices eorum in quibus nulla est virtutis adjunctio omnino a philosophia semovendas putabo, — primum Aristippi Cyrenaicorumque omnium, quos non est veritum in ea voluptate quæ maxima dulcedine sensum moveret summum bonum
Ponere, contemnentes istam vacuitatem doloris. Hi non viderunt, ut ad cursum equum, ad arandum bovem, ad indagandum canem, sic hominem ad duas res, ut ait Aristoteles, ad intellegendum et ad agendum esse natum, quasi mortalem deum, contraque ut tardam aliquam et languidam pecudem ad pastum et ad procreandi voluptatem hoc divinum animal ortum
Esse voluerunt, quo nihil mihi videtur absurdius. Atque hæc contra Aristippum, qui eam voluptatem non modo summam sed solam etiam ducit, quam omnes unam appellamus voluptatem. Aliter autem vobis placet. Sed ille, ut dixi, vitiose. Nec enim figura corporis nec ratio excellens ingeni humani significat ad unam hanc rem natum hominem ut frueretur voluptatibus. Nec vero audiendus Hieronymus, cui summum bonum est idem quod vos interdum vel potius nimium sæpe dicitis, nihil dolere. Non enim, si malum est dolor, carere eo malo satis est ad bene
126 Vivendum. Hoc dixerit potius Ennius
Nimium boni est cui nihil est mali; Nos beatam vitam non depulsione mali sed adeptione boni judicemus, nec eam cessando, sive gaudentem, ut Aristippus, sive non dolentem, ut hic, sed agendo aliquid considerandove quæramus.
" Quæ possunt eadem contra Carneadeum illud summum bonum dici, quod is non tam ut probaret protulit, quam ut Stoicis quibuscum bellum gerebat opponeret; Id autem ejusmodi est ut additum ad virtutem auctoritatem videatur habiturum et expleturum cumulate vitam beatam, de quo omnis hæc quæstio est. Nam qui ad virtutem adi ungunt vel voluptatem, quam unam virtus minimi fecit, vel vacuitatem doloris, quæ etiamsi malo caret tamen non est summum bonum, accessione utuntur non ita probabili, nec tamen cur id tam parce tamque restricte faciant intellego. Quasi enim emendum eis sit quod addant ad virtutem, primum vilissimas res addunt, deinde singulas potius quam omnia quæ prima natura approbavisset ea eum honestate conjungerent. Quæ quod Aristoni et Pyrrhoni omnino visa sunt pro nihilo, ut inter optime valere et gravissime ægrotare nihil prorsus dicerent interesse, recte jam pridem contra eos desitum est disputari. Dum enim in una virtute sic omnia esse voluerunt ut eam rerum selectione exspoliarent, nec ei quidquam aut unde oriretur darent aut ubi niteretur, virtutem ipsam quam amplexabantur sustulerunt. Er ilius autem ad scientiam omnia revocans unum quoddam bonum vidit, sed nec optimum nec quo vita gubernari possit. Itaque hic ipse jam pridem est reiectus; Post enim Chrysippum non sane est disputatum.
XIV. " Restatis igitur vos; Nam cum Academicis incerta luctatio est, qui nihil affirmant et quasi desperata cognitione certi id sequi volunt quodcumque veri
Simile videatur. Cum Epicuro autem hoc plus est negoti quod e duplici genere voluptatis conjunctus est, quodque et ipse et amici ejus et multi postea defensores ejus sententiæ fuerunt, et nescio quomodo, is qui auctoritatem minimam habet, maximam vim, populus cum illis facit. Quos nisi redarguimus, omnis virtus, omne decus, omnis vera laus deserenda est. Ita ceterorum sententiis semotis, relinquitur non mihi cum Torquato sed virtuti cum voluptate certatio. Quam quidem certationem homo et acutus et diligens, Chrysippus, non contemnit, totumque discrimen summi boni in earum comparatione positum putat. Ego autem existimo, si honestum esse aliquid ostendero quod sit ipsum sua vi propter seque expetendum, jacere vestra omnia. Itaque eo quale sit breviter ut tempus postulat constituto, accedam
ISO ad', omnia -tua, Torquate, nisi memoria forte defecerit.
" Honestum igitur id intellegimus quod tale est ut detracta omni utilitate sine ullis præmiis fructibusve per se ipsum possit jure laudari. Quod quale sit, non tam definitione, qua sum usus, intellegi potest (quamquam aliquantum potest) quam communi omnium judicio et optimi cujusque studiis atque factis, qui permulta ob eam unam causam faciunt quia decet, quia rectum, quia honestum est, etsi nulfum consecuturum emolumentum vident Homines enim, etsi aliis rmi itis, tamen hoc uno plurimum a bestiis differunt Quod rationem fmhcnfc " nat aira datam mentemaue__acrem — et — vigentem__celerrimeque multa simul agitantem et, ut ita dicam, sagacem, quæ et causas rerum et consecutiones videat et similitudines transferat et disiuncta conjungat et cum præsentibus futura copulet omnemqne eomplectatur vitæ consequentis statum. Eadem que ratio fecit hominem hominum appetentem cumque iis natura et sermone et usu congruentem, ut profectus a caritate domesticorum ac suorum serpat longius et se implicet primum civium, deinde omnium mortalium societate atque, ut ad Archytam scripsit Plato, non sibi se soli natum meminerit sed patriæ, sed suis, ut perexigua pars ipsi relinquatur.
Et quoniam eadem natura cupiditatem ingenuit homini veri videndi, quod facillime apparet cum vacui curis etiam quid in cælo fiat scire avemus, his initiis inducti omnia vera diligimus, id est fidelia, simplicia, constantia, tum vana, falsa, fallentia odimus, ut fraudem, periurium, malitiam, injuriam. Eadem ratio habet in se quiddam amplum atque magnificum, ad imperandum magis quam ad parendum accommodatum, omnia humana non tolerabilia solum sed etiam levia ducens, altum quiddam et excelsum, nihil timens,
Nemini cedens, semper invictum. Atque his tribus generibus honestorum notatis, quartum sequitur et in eadem pulchritudine et aptum ex illis tribus, in quo inest ordo et moderatio. Cujus similitudine perspecta in formarum specie ac dignitate, transitum est ad honestatem dictorum atque factorum. Nam ex his tribus laudibus quas ante dixi, et temeritatem reformidat et non audet cuiquam aut dicto protervo aut facto nocere, vereturque quidquam aut facere aut eloqui quod parum virile videatur.
XV. " Habes undique expletam et perfectam, Torquate, formam honestatis, quæ tota quattuor his virtutibus quæ ate quoque commemoratæ sunt continetur. Hanc se tuus Epicurus omnino ignorare dicit quam aut qualem esse velint ii qui honestate summum
134 Bonum metiantur. Si enim ad honestatem omnia referantur neque in ea voluptatem dicant in esse, ait eos voce inani sonare (his enim ipsis verbis utitur), neque intellegere nec videre sub hanc vocem honestatis quæ sit subicienda sententia. Ut enim consuetudo loquitur, id solum dicitur honestum quod est popu lar fama gloriosum. Quod, inquit, quamquam voluptatibus quibusdam est sæpe jucundius, tamen expetitur propter voluptatem. Videsne quam sit magna dissensio? Philosophus nobilis, aquo non solum Græcia et Italia sed etiam omnis barbaria commota est, honestum quid sit, si id non sit in voluptate, negat se intellegere, nisi forte illud quod multitudinis rumore laudetur. Ego autem hoc etiam turpe esse sæpe judico et, si quando turpe non sit, tum esse non turpe cum id a multitudine laudetur quod sit ipsum per se rectum atque laudabile; Tamen non ob eam causam illud dici esse honestum quia laudetur amultis, sed quia tale sit ut, vel si ignorarent id homines vel si obmutuissent, sua tamen pulchritudine esset specieque laudabile. Itaque idem natura victus, cui obsisti non potest, dicit alio loco id quod ate etiam paulo ante dictum est, non posse jucunde vivi
Nisi etiam honeste. Quid nunc honeste * dicit? Idemne quod ' jucunde '? Ergo ita: non posse
136 Honeste vivi nisi honeste vivatur? An nisi populari fama? Sine ea igitur ine unde negat posse se vivere? Quid turpius quam sapientis vitam ex insipientium sermone pendere? Quid ergo hoc loco intellegit honestum? Certe nihil nisi quod possit ipsum propter se jure laudari. Nam si propter voluptatem, quæ est ista laus quæ possit e macello peti? Non is vir est ut, cum honestatem eo loco habeat ut sine ea jucunde neget posse vivi, illud honestum quod populare sit sentiat et sine eo neget jucunde vivi posse, aut quidquam aliud honestum intellegat nisi quod sit rectum ipsumque per se, sua vi, sua sponte, sua natura laudabile. XVI. Itaque, Torquate, cum diceres clamare Epicurum non posse jucunde vivi nisi honeste et sapienter et juste viveretur, tu ipse mihi gloriari videbare. Tanta vis inerat in verbis propter earum rerum quæ signi beabantur his verbis dignitatem, ut altior fieres, ut interdum insisteres, ut nos intuens quasi testificarere laudari honestatem et justitiam aliquando ab Epicuro. Quam te decebat iis verbis uti quibus si philosophi non uterentur, philosophia omnino non egeremus. Istorum enim verborum amore, quæ perraro appellantur ab Epicuro, sapientiæ, fortitudinis, justitiæ, temperantiæ, præstantissimis ingeniis homines se ad philosophiæ studium contulerunt.
Oculorum, inquit Plato, est in nobis sensus acerrimus, quibus sapientiam non cernimus; Quam illa ardentes amores excitaret sui, si videretur1! Cur tandem? An quod ita callida est ut optime possit architectari voluptates? Cur justitia laudatur? Aut unde est hoc contritum vetustate proverbium; 'Quicum in tenebris ' *? Hoc, dictum in una re, latissime patet, ut
In omnibus factis re, non teste moveamur. Sunt enim levia et perinfirma quæ dicebantur ate, animi conscientia improbos excruciari, tum etiam pœnæ timore qua aut afficiantur aut semper sint in metu ne afficiantur aliquando. Non oportet timidum aut imbecillo animo fingi non bonum illum virum, qui quidquid fecerit ipse se cruciet amni aque formidet, sed omnia callide referentem ad utilitatem, acutum, versutum, veteratorem, facile ut excogitet quomodo occulte,
Sine teste, sine ullo conscio fallat. Tubulo putas dicere? Qui cum prætor quæstionem inter sicarios exercuisset, ita aperte cepit pecunias ob rem judicandam ut anno proximo P. Scævola tribunus plebis ferret ad plebem, vellentne de ea re quæri. Quo plebiscito decreta asenatu est consuli quæstio Cn. Cæpioni; Profectus in exsilium Tubulus statim nec respondere ausus; Erat enim res aperta.
XVII. " Non igitur de improbo sed de cali ido improbo quærimus, qualis Q. Pompeius in fœdere Numantino infitiando fuit, nec vero omnia timente sed primum qui animi conscientiam non curet, quam scilicet comprimere nihil est negoti. Is enim qui occultus et tectus dicitur, tantum abest ut se indicet, perficiet etiam ut dolere alterius improbe facto videatur; Quid est enim aliud esse versutum?
Memini me adesse P. Sextilio Rufo cum is rem ad amicos ita deferret, se esse heredem Q. Fadio Gallo, cujus in testamento scriptum esset se ab eo rogatum ut omnis hereditas ad filiam perveniret. Id Sextilius factum negabat; Poterat autem impune; Quis enim redargueret? Nemo nostrum credebat, eratque veri similius hunc mentiri, cujus interesset, quam illum, qui id se rogasse scripsisset quod debuisset rogare. Addebat etiam se in legem Voconiam juratum contra eam facere non audere, nisi aliter amicis videretnr. Aderamus nos quidem adulescentes, sed multi amplissimi viri, quorum nemo censuit plus Fadiæ dandum quam posset ad eam lege Voconia pervenire. Tenuit permagnam Sextilius hereditatem unde, si secutus esset eorum sententiam qui honesta et recta emolumentis omnibus et commodis anteponerent,
142 Nummum nullum attigisset. Num igitur eum postea censes anxio animo aut sollicito fuisse? Nihil minus, contraque illa hereditate (fives ob eamque rem lætus. Magni enim æstimabat pecuniam non modo non contra leges sed etiam legibus partam; Quæ quidem vel cum periculo est quærenda vobis; Est enim effectrix multarum et magnarum voluptatum.
" Ut igitur illis qui, recta et honesta quæ suut, ea statuunt per se expetenda, adeunda sunt sæpe pericula decoris honestatisque causa, sic vestris, qui omnia voluptate metiuntur, pericula adeunda sunt ut adipiscantur magnas voluptates. Si magna res, magna hereditas agetur, cum pecunia voluptates pariantur plurimæ, idem erit Epicuro vestro' faciendum, si suum finem bonorum sequi volet, quod Scipioni, magna gloria proposita si Hannibalem in Africam retraxisset. Itaque quantum adiit periculum! Ad honestatem enim illum omnem conatum suum re-. Ferebat, non ad voluptatem. Sic vester sapiens, magno aliquo emolumento commotus, cum causa,*
Si opus erit, dimicabit. Oce ultum facinus esse potuerit, gaudebit; Deprehensus omnem pœnam contemnet. Erit enim instructus ad mortem contemnendam, ad exilium, ad ipsum etiam dolorem. Quem quidem vos cum improbis pœnam proponitis impetibilem facitis, cum sapientem semper boni plus habere vultis tolerabilem. Quid improbe feciat, verum etiam præpotentem, ut M. Crassus fuit, — qui tamen solebat uti suo bono, — ut hodie est noster Pompeius, cui recte facienti gratia est habenda; Esse enim quam vellet iniquus poterat impune. Quam multa vero iniuste heri possunt quæ
Nemo possit reprehendere! Si te amicus tuus moriens rogaverit ut hereditatem reddas suæ filiæ, nec usquam id scripserit, ut scripsit Fadius, nec cui qnam dixerit, quid facies? Tu quidem reddes; Ipse Epicurus fortasse redderet; Ut Sex. Peducæus, Sex. F,, is qui hunc nostrum reliquit effigiem et humanitatis et probitatis suæ filium, cum doctus, tum ^mnium vir optimus et justissimus, cum sciret nemo eum rogatum a C. Plotio, equite Romano splendido, Nursino, ultro ad mulierem venit eique nihil opinanti viri mandatum exposuit hereditatemque reddidit. Sed ego ex te quæro, quoniam idem tu certe fecisses, nonne intellegas eo majorem vim esse naturæ quod ipsi vos, qui omnia ad vestrum commodum et ut ipsi dicitis ad voluptatem referatis, tamen ea faciatis equibus appareat non voluptatem vos sed officium sequi, plusque rectam naturam quam rationem pravam
Valere? Si scieris, inquit Carneades, aspidem occulte latere uspiam et velle aliquem imprudentem super eam assidere cujus mors tibi emolumentum futura sit,
146 Improbe feceris nisi monueris ne assidat. Sed impunite tamen; Scisse enim te quis coarguere possit? Sed nimis multa. Perspicuum est enim,, nisi æquitas, fides, justitia proficiscantur a natura, et si omnia hæc ad utilitatem referantur, virum bonum non posse reperiri, deque his rebus satis multa in nostris de re publica libris sunt dicta a Lælio.
XIX. " Transfer idem ad modestiam vel temperantiam, quæ est moderatio cupiditatum rationi obediens. Satisne ergo pudori consulat si quis sine teste libidini pareat? An est aliquid per se ipsum flagitiosum, etiamsi nulla comitetur infamia? Quid? Fortes viri voluptatumne calculis subductis prœlium ineunt, sanguinem pro patria profundunt, an quodam animi ardore atque impetu concitati? Utrum tandem censes, Torquate, Imperiosum illum, si nostra verba audiret, tuamne de se orationem libentius auditurum fuisse an meam, cum ego dicerem nihil eum fecisse sua causa omniaque rei publicæ, tu contra nihil nisi sua? Si vero id etiam explanare velles, apertiusque diceres nihil eum fecisse nisi voluptatis causa, quo-
Modo eum tandem laturum fuisse existimas? Esto; Fecerit, si ita vis, Torquatus propter suas utilitates (malo enim dicere quam voluptates, in tanto præsertim viro); Num etiam ejus collega P. Decius,
148 Princeps in ea familia consulatus, cum se devoverat et equo admisso in mediam aciem Latinorum irruebat, aliquid de voluptatibus suis cogitabat? Ubi ut eam caperet aut quando? Cum sciret confestim esse moriendum, eamque mortem ardentiore studio peteret quam Epicurus voluptatem petendam, putat Quod quidem ejus factum nisi esset jure laudatum, non esset imitatus quarto consulatu suo filius, neque porro ex eo natus cum Pyrrho bellum gerens consul cecidisset in prœlio seque e continenti genere tertiam
Victimam rei publicæ præbuisset. Contineo me ab exemplis. Græcis hoc modicum est, Leonidas, Epaminondas, tres aliqui aut quattuor; Ego si nostros colligere cœpero, perficiam illud quidem ut se virtuti tradat constringendam voluptas, sed dies me deficiet, et, ut A. Varius, qui est habitus judex durior, dicere cbnsessori solebat, cum datis testibus alii tamen citarentur: 'Aut hoc testium satis est aut nescio quid satis sit/ sic ame satis datum est testium. Quid enim? Te ipsum, dignissimum majoribus tuis, voluptasne induxit ut adulescentulus eriperes P. Sullæ consulatum? Quem cum ad patrem tuum rettulisses, fortissimum virum, qualis ille vel consul vel civis cum semper, tum post consulatum fuit! Quo quidem auctore nos ipsi ea gessimus ut omnibus potius quam ipsis nobis consuluerimus.
" At quam pulchre dicere videbare, cum ex altem.
150 Parte ponebas cumulatum aliquem plurimis et maximis voluptatibus nullo hec præsenti nec futuro dolore, ex altera autem cruciatibus maximis toto corpore nulla nec adi uncta nec sperata voluptate, et quærebas quis aut hoc miserior aut superiore illo beatior; Deinde concludebas summum malum esse dolorem, summum bonum voluptatem!
XX. " L. Thorius Balbus fuit, Lanuvinus, quem meminisse tu non potes; Is ita vivebat ut nulla tam exquisita posset inveniri voluptas qua non abundaret. Erat et cupidus voluptatum et ejus generis intellegens et copiosas; Ita non superstitiosus ut illa plurima in sua patria sacrificia et fana contemneret; Ita non timidus ad mortem ut in acie sit ob rem publicam
Interfectus. Cupiditates non Epicuri divisione finiebat sed sua satietate. Habebat tamen rationem valetudinis; Utebatur iis exercitationibus ut ad cenam et sitiens et esuriens veniret, eo cibo qui et suavissimus esset et idem facillimus ad concoquendum, vino et ad voluptatem et ne noceret. Cetera illa adhibebat, quibus demptis negat se Epicurus intellegere quid sit bonum. Aberat omnis dolor; Qui si adesset, nec molliter ferret et tamen medicis plus quam philosophis uteretur. Color egregius, integra valetudo, summa gratia*; Vita denique conferta
152 6f> voluptatum omnium varietate. Hunc vos beatum, — ratio quidem vestra sic cogit; At ego quem huic anteponam non audeo dicere; Dicet pro me ipsa virtus, nec dubitabit isti vestro beato M. Regulum anteponere, quem quidem, cum sua voluntate, nulla vi coactus præter fidem quam dederat hosti, ex patria Carthaginem revertisset, tum ipsum, cum vigiliis et fame cruciaretur, clamat virtus beatiorem fuisse quam potantem in rosa Thorium. Bella magna. Gesserat, bis consul fuerat, trium ph arat, nec tamen sua illa superiora tam magna neque tam præclara ducebat quam illum ultimum casum quem propter fidem constantiamque susceperat; Qui nobis miserabilis videtur audientibus, illi perpetienti erat voluptarius. Non enim hilaritate nec lascivia nec risu aut joco, comite levitatis, sæpe etiam tristes firmi-
Tate et constantia sunt beati. Stuprata per vim Lucretia a regis filio testata cives se ipsa interemit,- Hic dolor populi Romani duce et auctore Bruto causa civitati libertatis fuit, ob eiusque mulieris memoriam primo anno et vir et pater ejus consul est factus. Verginius unusque de multis sexagesimo anno post libertatem receptam virginem filiam sua manu occidit potius quam ea Ap. Claudi libidini, qui. Tum erat cuma summo imperio, dederetur. XXI. " Aut hæc tibi, Torquate, sunt vituperanda aut patrocinium voluptatis repudiandum. Quod autem patrocinium aut quæ ista causa est voluptatis quæ nec testes ullos e claris viris nec laudatores poterit adhibere? Ut enim nos ex annalium monumentis testes excitamus eos quorum omnis vita consumpta est in laboribus gloriosis, qui voluptatis nomen audire non possent, sic in vestris disputationibus historia muta est. Numquam audivi in Epicuri schola Lycurgum, Solonem, Miltiadem, Themistoclem, Epaminondam nominari, qui in ore sunt ceterorum philosophorum omnium. Nunc vero, quoniam hæc nos etiam tractare cœpimus, suppeditabit nobis Atticus 6it noster e thesauris suis quos et quantos viros! Nonne melius est de his aliquid quam tantis voluminibus de Themista loqui? Sint ista Græcorum; Quamquam ab iis philosophiam et omnes ingenuas disciplinas habemus; Sed tamen est aliquid quod nobis non liceat, liceat illis. Pugnant Stoici cum Peripateticis. Alteri negant quidquam esse bonum nisi quod honestum sit, alteri plurimum se et longe long eque plurimum tribuere honestati, sed tamen et in corpore et extra esse quædam bona. Et certamen honestum et disputatio splendida! Omnis est enim de virtutis dignitate contentio. At cum tuis cum disseras, multa sunt audienda etiam de obscenis voluptatibus,
De quibus ab Epicuro sæpissime dicitur. Non potes ergo ista tueri, Torquate, mihi crede, si te ipse et tuas cogitationes et studia perspexeris; Pudebit te, inquam, illius tabulæ quam Cleanthes sane commode verbis depingere solebat, lubebat eos qui audiebant secum ipsos cogitare pictam in tabula voluptatem pulcherrimo vestitu et ornatu regali in solio sedentem; Præsto esse virtutes ut ancillulas, quæ nihil aliud agerent, nullum suum officium ducerent nisi ut voluptati ministrarent, et eam tantum ad aurem admonerent (si modo id pictura intellegi posset) ut caveret ne quid faceret imprudens quod offenderet animos hominum, aut quidquam equo oriretur aliquis dolor. ' Nos quidem virtutes sic natæ sumus ut tibi serviremus; Aliud negoti nihil habemus.'
XXII. "A t negat Epicurus (hoc enim vestrum lumen est) quemquam qui honeste non vivat jucunde posse vivere. Quasi ego id curem quid ille aiat aut neget; Illud quæro, quid ei qui in voluptate summum bonum ponat consentaneum sit dicere. Quid affers cur Thorius, cur Chius Postumius, cur omnium horum magister, Orata, non jucundissime vixerit? Ipse negat, ut ante dixi, luxuriosorum vitam.Re prendendam nisi plane fatui sint, id est nisi aut cupiant aut metuant. Quarum ambarum rerum cum medicinam pollicetur, luxuriæ licentiam pollicetur. His enim rebus detractis negat se reperire in asoto-
Rum vita quod reprendat Non igitur potestis voluptate omnia dirigentes aut tueri aut retinere virtutem. Nam nec vir bonus ac justus haberi debet qui ne
158 Malum habeat abstinet se ab injuria; Nosti, credo, illud:
Nemo pius est qui pietatem —; Cave putes quidquam esse verius. Nec enim dum /netuit justus est, et certe si metuere destiterit non erit; Non metuet autem sive celare poterit sive opibus magnis quidquid fecerit obtinere, certeque malet existimari vir bonus ut non sit, quam esse, ut non putetur. Ita, quod certissimum est, pro vera certaque justitia simulationem nobis justitiæ traditis præcipitisque quodam modo ut nostram stabilem conscientiam contemnamus, aliorum errantem opi-
Nionem aucupemur. Quæ dici eadem de ceteris virtutibus possunt, quarum omnia fundamenta vos in voluptate tamquam in aqua ponitis. Quid enim? Fortemne possumus dicere eundem illum Torquatum? — Delector enim, quamquam te non possum, ut ais, corrumpere, delector, inquam, et familia vestra et nomine; Et hercule mihi vir optimus nostrique amantissimus, A. Torquatus, versatur ante oculos, cujus quantum studium et quam insigne fuerit erga me temporibus illis quæ nota sunt omnibus, scire necesse est utrumque vestrum; Quæ mihi ipsi, qui volo et esse et haberi gratus, grata non essent nisi eum perspicerem mea causa mihi amicum fuisse, non sua; Nisi hoc dicis, sua, quod interest omnium recte facere. Si id dicis, vicimus;
Contendimus, ut offici fructus sit ipsum officium. Hoc ille tuus non vult, omnibusque ex rebus voluptatem quasi mercedem exigit. Sed ad illum redeo; Si voluptatis causa cum Gallo apud Anienem depugnavit provocatus et ex ejus spoliis sibi et torquem et cognomen induit ullam aliam ob causam nisi quod ei talia facta digna viro videbantur, fortem non puto. Jam si pudor, si modestia, si pudicitia, si uno verbo temperantia pœnæ aut infamiæ metu cœrcebuntur, non sanctitate sua se tuebuntur, quod adulterium, quod stuprum, quæ libido non se proripiet ac proiciet aut occultatione proposita aut impunitate aut licentia? " Quid? Illud, Torquate, quale tandem videtur, — te isto nomine ingenio gloria, quæ facis, quæ cogitas, quæ contendis quo referas, cujus rei causa perficere quæ conaris velis, quid optimum denique in vita judices, non audere in conventu dicere? Quid enim mereri velis, jam cum magistratum inieris et in contionem ascenderis (est enim tibi edicendum quæ sis observaturus in jure dicendo, et fortasse etiam, si tibi erit visum, aliquid de majoribus tuis et de te ipso dices more majorum), — quid merearis igitur ut dicas te in eo magistratu omnia voluptatis causa facturum esse teque* nihil fecisse in vita nisi voluptatis causa? — F An me/ inquis, * tam amentem putas ut apud imperitos isto modo loquar? * — At tu eadem ista dic in judicio aut, si coronam times, dic in senatu. Numquam facies. Cur, nisi quod turpis oratio est? Mene ergo et Triarium dignos existimas apud quos turpiter loquare?
XXIII. " Verum esto: verbum ipsum voluptatis non habet dignitatem, nec nos fortasse intellegimus; Hoc enim identidem dicitis, non intellegere nos quam dicatis voluptatem. Rem videlicet difficilem et obscuram! Individua cum dicitis et intermundia, quæ nec sunt ulla nec possunt esse, intellegimus; Voluptas, quæ passeribus nota est omnibus, a nobis intellegi non potest? Quid si efficio ut fateare me non modo quid sit voluptas scire (est enim jucundus motus in sensu), sed etiam quid eam tu velis esse? Tum enim eam ipsam vis quam modo ego dixi, et nomen imponis in motu ut sit et faciat aliquam varietatem, tum aliam quandam summam voluptatem cui addi nihil possit; Eam tum adesse cum dolor omnis
Absit; Eam stabilem appellas. Sit sane ista voluptas. Dic in quovis conventu te omnia facere ne doleas. Si ne hoc quidem satis ample, satis honeste dici putas, dic te omnia et in isto magistratu et in omni vita utilitatis tuæ causa facturum, nihil nisi quod
164 Expediat, nihil denique nisi tua causa; Quem clamorem contionis aut quam spem consulatus ejus qui tibi paratissimus est futuram putas? Eamne rationem igitur sequere qua teeum ipse et cum tuis utare, profiteri et in medium proferre non audeas? At vero illa quæ Peripatetici, quæ Stoici dicunt, semper tibi in ore sunt in judiciis, in senatu. Officium, æquitatem, dignitatem, fidem, recta, honesta, digna imperio, digna populo Romano, omnia pericula pro re publica, mori pro patria, — hæc cum loqueris, nos barones stupemus, tu videlicet tecum ipse rides.
Nam inter ista tam magnifica verba tamque præclara non habet ullum voluptas locum, non modo illa quam in motu esse dicitis, quam omnes urbani, rustici, omnes, inquam, qui Catine loquuntur, voluptatem vocant, sed ne hæc quidem stabilis, quam præter vos nemo appellat voluptatem. XXIV. Vide igitur ne non debeas verbis nostris uti, sententiis tuis. Quod si vultum tibi, si incessum fingeres quo gravior vidererc, non esses tui similis; Verba tu fingas, et ea dicas quæ non sentias? Aut etiam, ut vestitum, sic sententiam habeas aliam domesticam, aliam forensem, ut in fronte ostentatio sit, intus veritas occultetur? Vide, quæso, rectumne sit. Mihi quidem eæ veræ videntur opiniones quæ honestæ, quæ laudabiles, quæ gloriosæ, quæ in senatu, quæ apud populum,
166 Quæ in omni cœtu concilioque profitendæ sint, ne id non pudeat sentire quod pudeat dicere. 78 " Amicitiæ vero locus ubi esse potest aut quis amicus esse cuiquam quem non ipsum amet propter ipsum? Quid autem est amare, equo nomen ductum amicitiæ est, nisi velle bonis aliquem affici quam maximis etiamsi ad se ex iis nihil redundet? Prodest, inquit, mihi eo esse animo. Immo videri fortasse. Esse enim, nisi eris, non potes; Qui autem esse poteris nisi te amor ipse ceperit? Quod non subducta utilitatis ratione effici solet, sed ipsum a se oritur et sua sponte nascitur. ' At eniiq sequor utilitatem.' Manebit ergo amicitia tam diu quam diu sequetur utilitas, et, si utilitas constituet amici-
Tiam, tollet eadem. Sed quid ages tandem si-utilitas ab amicitia, ut fit sæpe, defecerit? Relinquesne? Quæ ista amicitia est? Retinebis? Qui convenit? Quid enim de amicitia statueris utilitatis causa expetenda vides. 1 Ne in odium veniam si amicum destitero tueri.' Primum cur ista res digna odio est nisi quod est turpis? Quod si ne quo incommodo afficiare non relinques amicum, tamen, ne sine fructu alligatus sis, ut moriatur optabis. Quid si non modo utilitatem tibi nullam afferet, sed jacturæ rei familiaris erunt faciundæ, labores suscipiendi, adeundum vitæ periculum? Ne tum quidem te respicies et cogitabis sibi quemque natum esse et suis voluptatibus? Vadem te. Ad-mortem tyranno dabis pro amico, ut Pythagoreus ille Siculo fecit tyranno, au' Pylades eum sis, dices te esse Oresten ut moriare pro amico, aut si esses Orestes, Pyladem refelleres, te indicares, et si id non probares, quo minus ambo una necaremini non deprecarere?
XXV. " Faceres tu quidem, Torquate, hæc omnia; Nihil enim arbitror magna laude dignum esse quod te prætermissurum credam aut mortis aut doloris metu. Non quæritur autem quid naturæ tuæ consentaneum sit, sed quid disciplinæ. Ratio ista quam defendis, præcepta quæ didicisti, quæ probas, funditus evertunt amicitiam, quamvis eam Epicurus, ut facit, in cælum ederat laudibus. At coluit ipse amicitias.' Quis, quæso, illum negat et bonum virum et comem et humanum fuisse? De ingenio ejus in his disputationibus, non de moribus quæritur. Sit ista in Græcorum levitate perversitas, qui maledictis insectantur eos aquibus de veritate dissentiunt. Sed quamvis comis in amicis tuendis fuerit, tamen, si hæc vera sunt (nihil enim affirmo), non
Satis acutus fuit. ' At multis se probavit/ Et quidem jure fortasse; Sed tamen non gravissimum est testimonium multitudinis. In omni enim arte vel
CICEEO DE FINIBUS studio vel quavis scientia, vel in ipsa virtute, optimum quidque rarissimum est Ac mihi quidem, quod et ipse bonus vir fuit et multi Epicurei et fuerunt et hodie sunt et in amicitiis fideles et in omni vita constantes et graves nec voluptate sed officio consilia moderantes, hoc videtur major vis honestatis et minor voluptatis. Ita enim vivunt quidam ut eorum vita refellatur oratio. Atque ut ceteri dicere existimantur melius quam facere, sic hi mihi videntur facere melius quam dicere.
XXVI. " Sed hæc nihil sane ad rem; Illa videamus quæ ate de amicitia dicta sunt. E quibus unum mihi videbar ab ipso Epicuro dictum cognoscere, amicitiam a voluptate non posse divelli ob eamque rem colendam esse quod, cum sine ea tuto et sine metu vivi non posset, ne jucunde quidem posset Satis est ad hoc responsum. Attulisti aliud humanius horum recentiorum, numquam dictum ab ipso illo, quod sciam, primo utilitatis causa amicum expeti, cum autem usus accessisset, tum ipsum amari per se, etiam omissa spe voluptatis. Tioc etsi multis modis reprendi potest, tamen accipio quod dant; Mihi enim satis est, ipsis non satis. Nam aliquando posse recte heri dicunt, nulla exspectata nec quæsita voluptate.
Posuisti etiam dicere alios fœdus quoddam inter se facere sapientes ut, quemadmodum sint in se ipsos animati, eodem modo sint erga amicos; Id et fieri posse et sæpe esse factum et ad voluptates percipiendas maxime pertinere. Hoc fœdua facere si potuerunt, faciant etiam illud, ut æquitatem, modestiam, virtutes omnes per se ipsas gratis diligant An vero si fructibus et emolumentis et utilitatibus amicitias colemus, si nulla caritas erit quæ faciat amicitiam ipsam sua sponte, vi sua, ex se et propter se expetendam, dubium est quin fundos et insulas
Amicis anteponamus? Licet hic rursus ea commemores quæ optimis verbis ab Epicuro de laude amicitiæ dicta sunt Non quæro quid dicat, sed quid convenienter possit rationi et sententiæ suæ dicere. ' Utilitatis causa amicitia est quæsita.' Num igitur utiliorem tibi hunc Triarium putas esse posse quam si tua sint Puteolis granaria? Collige omnia quæ soletis: ' Præsidium amicorum.' Satis est tibi in te, satis in legibus, satis in mediocribus amicitiis præsidi; Jam contemni non poteris; Odium autem et invidiam facile vitabis: ad eas enim res ab Epicuro præcepta dantur. Et tamen tantis vectigalibus ad liberalitatem utens, etiam sine hac Pyladea amicitia multorum te benevolentia præclare tuebere et
Munies. At quicum joca seria, ut dicitur, quicum arcana, quicum occulta omnia? Tecum optime, deinde etiam cum mediocri amico. Sed fac ista esse
174 Non importuna; Quid ad utilitatem tantæ pecuniæ? Vides igitur, si amicitiam sua caritate metiare, nihil esse præstantius, sin emolumento, summas familiaritates prædiorum fructuosorum mercede superari. Me igitur ipsum ames oportet, non mea, si veri amici futuri sumus.
XXVII. " Sed in rebus apertissimis nimium longi sumus. Perfecto enim et concluso neque virtutibus neque amicitiis usquam locum esse si ad voluptatem omnia referantur, nihil præterea est magno opere dicendum. Ac tamen, ne cui loco non videatur esse responsum, pauca etiam nunc dicam ad reli-
Quam orationem tuam. Quoniam igitur omni§ summa philosophiæ ad beate vivendum refertur, idque unum expetentes homines se ad hoc studium contulerunt, beate autem vivere alii in alio, vos in voluptate ponitis, item contra miseriam omnem in dolore, id primum videamus, beate vivere vestrum quale sit. Atque hoc dabitis, ut opinor, si modo sit aliquid esse beatum, id oportere totum poni in potestate sapientis. Nam si amitti vita beata potest, beata esse non potest. Quis enim confidit semper sibi illud stabile et firmum permansurum quod fragile et caducum sit? Qui autem diffidit perpetuitati bonorum suorum, timeat necesse est ne aliquando
176 Amissis illis sit miser. Beatus autem esse in maxi-
Marum rerum timore nemo potest. Nemo igitur esse beatus potest. Neque enim in aliqua parte sed in perpetuitate temporis vita beata dici solet, nec appellatur omnino vita nisi confecta atque absoluta, nec potest quisquam alias beatus esse, alias miser; Qui enim existimabit posse se miserum esse, beatus non erit. Nam cum suscepta semel est beata vita, tam permanet quam ipsa illa effectrix beatæ vitæ sapientia, neque exspectat ultimum tempus ætatis, quod Crœso scribit Herodotus præceptum a Solone.
" At enim, quemadmodum tute dicebas, negat Epicurus ne diuturnitatem quidem temporis ad beate vivendum aliquid afferre, nec minorem voluptatem percipi in brevitate temporis quam si illa sit sempi-
Terna. Hæc dicuntur inconstantissime. Cum enim summum bonum in voluptate ponat, negat infinito tempore ætatis voluptatem fieri majorem quam finito atque modico. Qui bonum omne in virtute ponit, is potest dicere perfici beatam vitam perfectione virtutis: negat enim summo bono afferre incrementum diem; Qui autem voluptate vitam effici beatam putabit, qui sibi is conveniet si negabit voluptatem crescere longinquitate? Igitur ne dolorem quidem. An dolor longissimus quisque miserrimus, voluptatem non optabiliorem diuturnitas facit? Quid est igitur cur ita semper deum Epicurus beatum appellet et æternum? Dempta enim æternitate nihilo beatior Juppiter quam Epicurus; Uterque enim sum-
178 Mo bono fruitur, id est voluptate. 'At enim hic etiam dolore!' At eum nihili facit; Ait enim se,
Si uratur, ' Quam hoc suave! ' Dicturum. Qua igitur re adeo vincitur si æternitate non vincitur? In qua quid est boni præter summam voluptatem et eam sempiternam? Quid ergo atti uet gloriose loqui nisi constanter loquar e? In voluptate corporis (addam, si vis, animi, dum ea ipsa, ut vultis, sit e corpore) situm est vivere beate. Quid? Istam voluptatem perpetuam quis potest præstare sapienti? Nam quibus rebus efficiuntur voluptates, eæ non sunt in potestate sapientis. Non enim in ipsa sapientia positum est beatum esse, sed in iis rebus quas sapientia comparat ad voluptatem. Totum autem id externum est, et quod externum, id in casu est. Ita fit beatæ vitæ domina fortuna, quam Epicurus ait exiguam intervenire sapienti.
XXVIII. " 'Age,' inquies,'ista parva sunt. Sapientem locupletat ipsa natura, cujus divitias Epicurus parabiles esse docuit'~ Hæc bene dicuntur, nec ego repugno; Sed inter sese ipsa pugnant. Negat enim tenuissimo victu, id est contemptissimis escis et potionibus, minorem voluptatem percipi quam rebus exquisitissimis ad epulandum. Huic ego, si negaret quidquam interesse ad beate vivendum quali uteretur victu, concederem; Laudarem etiam; Verum enim diceret, id que Socratem, qui voluptatem nullo loco numerat, audio dicentem, cibi condimentum esse famem, potionis sitim. Sed qui ad voluptatem omnia referens vivit ut Gallonius, loquitur ut Frugi ille Piso, non audio, nec eum, quod sentiat dicere
Existimo. Naturales divitias dixit parabiles esse quod parvo esset uatura contenta. Certe, nisi voluptatem tanti æstimaretis. Non minor, inquit, voluptas percipitur ex viiissiriiis rebus quam ex pretiosissimis. Hoc est non modo cor non habere sed ne v palatum quidem. Qui enim voluptatem ipsam contemnunt, iis licet dicere se acipenserem mænæ no" anteponere, cui vero in voluptate summum bonum est, huic omnia sensu, non ratione sunt indicanda,
Eaque dicenda optima quæ sunt suavissima. Verum esto; Consequatur summas voluptates non modo parvo, sed per me nihilo, si potest; Sit voluptas non minor ju nasturcio illo quo vesci Persas esse solitos scribit Xenophon, quam in Syracusanis mensis quæ a Platone graviter vituperantur; Sit, inquam, tam facilis quam vultis comparatio voluptatis; Quid de dolore dicemus? Cujus tanta tormenta sunt ut in iis beata vita, si modo dolor summum malum est, esse non possit. Ipse enim Metrodorus, pæne alter Epicurus, beatum esse describit his fere verbis: cum corpus bene con exploratum cuiquam potest esse, quomodo se hoc habiturum sit corpus non dico ad annum, sed ad vesperum? Dolor igitur, id est summum malum, poterit. Qui potest igitur habitare in beata vita summi
Mali metus? Traditur, inquit, ab Epicuro ratio ne malum neglegi. Sed quæ tandem ista ratio est? ' Maximus dolor,' inquit, * brevis est.' Primum quid tu dicis breve? Deinde dolorem quem maximum? Quid enim? Summus dolor plures dies manere non potest? Vide ne etiam menses! Nisi forte eum dicis qui simul atque arripuit interficit. Quis istum dolorem timet? Ilium mallem levares quo optimum atque humanissimum virum, Cn. Octavium, M. F., familiarem meum, confici vidi, nec vero semel nec ad breve tempus sed et sæpe et plane diu. Quos ille, di immortales! Cum omnes artus ardere viderentur, cruciatus perferebat! Nec tamen miser esse, quia summum id malum non erat, tantummodo laboriosus videbatur. At miser, si in flagitiosa atque vitiosa vita afflueret voluptatibus.
XXIX. "Quod autem magnum dolorem brevem, longinquum levem esse dicitis, id non intellego quale sit. Video enim et magnos et eosdem bene longinquos dolores; Quorum alia toleratio est verior, qua uti vos non potestis qui honestatem ipsam per se non amatis. Fortitudinis quædam præcepta sunt ac pæne leges, quæ effeminari virum vetant in dolore. Quamobrem turpe putandum est, non dico dolere (nam id quidem est interdum necesse), sed saxum illud Lemnium ' clamore Fhiloeteteo f funestare/
Quod eiulatu, questu, gemitu, fremitibus
Resonando mutum flebiles voces refert Huic Epicurus præcentet, si potest, cui
E 1 viperino morsu venæ viscerum
Veneno imbutæ tætros cruciatus cient! Sic Epicurus: ' Philocteta, si gravis dolor, brevis.' At jam decimum annum in spelunca jacet 'Si longus, sæpe, deinde quæ est ista relaxatio, cum et præteriti doloris memoria recens est et futuri atque impendentis torquet timor? Moriatur, inquit. Fortasse id optimum,sed ubi illud: 'Plus semper voluptatis?' Si enim ita est, vide ne facinus facias cum mori suadeas. Potius ergo illa dicantur, turpe esse, viri non esse debilitari dolore, frangi, succumbere. Nam ista vestra: ' Si gravis, brevis; Virtutis, magnitudinis animi, patientiæ, fortitudinis fomentis dolor mitigari solet,
XXX. "Audi, ne longe abeam, moriens quid dicat Epicurus, ut intellegas facta ejus cum dictis discre-
186 'Vitæ beatum et eundem supremum diem, scribebamus hæc. Tanti aderant vesicæ et torminum morbi ut nihil ad eorum magnitudinem posset accedere' Miserum hominem! Si dolor summum malum est, dici aliter non potest Sed audiamus ipsum. Compensabatur,' inquit, 'tamen cum bis omnibus animi lætitia qusm capiebam memoria rationum inventorumque nostrorum. Sed tu, ut dignum est tua erga me et philosophiam voluntate ab adulescentulo
Suscepta, fac ut Metrodori tueare liberos.* Non ego jam Epaminondæ, non Leonidæ mortem hujus morti antepono; Quorum alter cum vicisset Lacedæ exanimari se videret, ut primum dispexit, quæsivit salvusne esset clipeus. Cum salvum esse dentes sui respondissent, rogavit essentne fusi hostes. Cum id quoque ut cu'piebat audivisset, evelli jussit eam qua erat transfixus hastam. Ita multo sanguine profuso in lætitia et victoria est mortuus. Leonidas autem, rex Lacedæmoniorum se in Thermopylis trecentosque eos quos eduxerat Sparta, cum esset proposita aut fuga turpis aut gloriosa mors, opposuit hostibus. Præclaræ mortes sunt imperatoriæ; Philosophi autem in suis lectulis plerumque moriuntur. Refert tamen quomodo. Beatus sibi videtur esse monens. Magna laus. ' Compensabatur,' inquit, ' cum sum-
Mis doloribus lætitia.' Audio equidem philosophi vocem, Epicure; Sed quid tibi dicendum sit oblitus es. Primum enim, si vera sunt ea quorum reeorda-
188 Tione te gaudere dicis, hoc est si vera sunt tua scripta et inventa, gaudere non potes; Nihil enim jam habes quod ad coipus referas; Est autem ate semper dictum nec gaudere quemquam nisi propter corpus nec dolere. Præteritis, inquit, gaudeo. Quibusnam præteritis f si ad corpus pertinentibus, rationes tuas te video compensare cum istis doloribus, non memoriam corpore perceptarum voluptatum; Sin autem ad animum, falsum est quod negas animi ullum esse gaudium quod non referatur ad corpus. Cur deinde Metrodori liberos commendas? Quid in 1 isto egregio tuo officio et tanta iide (sic enim existimo) ad corpus refers?
XXXI. f' Huc et illuc, Torquate, vos versetis licet; Nihil in hac præclara epistula scriptum ab Epicuro congruens et conveniens decretis ejus reperietis. Ita redarguitur ipse a sese, convincuntur que scripta ejus probitate ipsius ac moribus. Nam ista commendatio „ puerorum, memoria et caritas amicitiæ, summorum officiorum in extremo spiritu conservatio indicat innatam esse homini probitatem gratuitam, non invitatam voluptatibus nec præmiorum mercedibus evocatam. Quod enim testimonium majus quærimus, quæ honesta et recta sint, ipsa esse optabilia per sese,
Cum videamus tanta officia morientis? Sed ut epistulam laudandam arbitror eam quam modo totidem fere verbis interpretatus sum, quamquam ea cum summa ejus philosophia nullo modo congruebat, sic ejusdem testamentum non solum a philosophi gravitate sed etiam ab ipsius sententia judico discrepare. Scripsit enim et multis sæpe verbis et breviter aperteque in eo libro quem modo nominavi, 'mortem nihil ad nos pertinere; Quod enim dissolutum sit,id esse sine sensu; Quod autem sine sensu sit, id nihil ad nos pertinere omnino.' Hoc ipsum elegantius poni meliusque potuit. Nam quod ita positum est, 'quod dissolutum sit, id esse sine sensu,' id et usmodi
Est ut non satis plane dicat quid sit dissolutum. Sed tamen intellego quid velit. Quæro autem quid sit quod, cum dissolutione, id est morte sensus omnis exstinguatur, et cum reliqui nihil sit omnino quod pertineat ad nos, tam accurate tamque diligenter caveat et sanciat' ut Amynomachus et Timocrates, heredes sui, de Hermarchi sententia dent quod satis sit ad diem agendum natalem suum quotannis mense Gamelione, itemque omnibus mensibus vicesimo die lunæ dent ad eorum epulas qui una secum philosophati
Sint, ut et sui et Metrodori memoria colatur.' Hæc ego non possum dicere non esse hominis quamvis et belli et humani, sapientis vero nullo modo, physici præsertim, quem se ille esse vult, putare ullum esse dies sæpius qui semel fuit? Certe non potest. An eiusdenunodi? Ne id quidem, nisi multa annorum intercesserint milia, ut omnium siderum eodem unde profecta sint fiat ad unam tempus reversio. Nullus est igitur cujusquam dies natalis. F At habetur.' Et ego id scilicet nesciebam! Sed ut sit, etiamne post mortem coletur? Idque testamento cavebit is qui nobis quasi oraculum ediderit nihil post mortem ad nos pertinere? Hæc non erant ejus qui innumerabiles mundos infinitasque regiones, quarum nulla esset ora, nulla extremitas, mente peragravisset.' Num quid taie Democritus? (Ut alios omittam, hunc appello quem ille unum secutus est.) Quod si dies notandus fuit, eumne potius quo natus, an eum quo sapiens factus est? ' Non potuit,' inquies, * fieri sapiens nisi natus esset.' Isto modo ne si avia quidem ejus nata non esset. Ees tota, Torquate, non doctorum hominum, velle post mortem epulis celebrari memoriam sui nominis. Quos quidem dies quemadmodum agatis et in quantam hominum facetorum urbanitatem incurratis, non dico; Nihil opus est litibus; Tantum dico magis fuisse vestrum agere Epicuri diem natalem quam illius testamento cavere
*'Sed ut ad propositum revertamur (.De dolore enim cum diceremus, ad istam epistulam delati sumus), nunc totum illud concludi sic licet: Qui in summo malo est, is tum cum in eo est non est beatus; Sapiens autem semper beatus est et est aliquando in dolore; Non est igitur summum malum dolor, Jam illud quale tandem est, bona præterita non effluere sapienti, mala meminisse non oportere? Primum in nostrane est potestate quid meminerimus? Themistocles quidem, cum et Simonides an quis alius artem nam memini etiam quæ nolo, oblivisci non possum
Quæ volo,' Magno liic ingenio; Sed res se tamen sic habet ut nimis imperiosi philosophi sit vetare meminisse. Vide ne ista sint Manliana vestra aut majora etiam, si imperes quod facere non possim. Quid si etiam jucunda memoria est præteritorum malorum? Ut proverbia nonnulla veriora sint quam vestra dogmata. Vulgo enim dicitur: 'lu cundi acti labores'; Nec male Euripides (concludam, si potero, Latine; Græcum enim hunc versum nostis omnes):
Suavis laborum est præteritorum memoria. Sed ad bona præterita redeamus. Quæ si a vobis talia dicerentur qualibus C. Marius uti poterat, ut expulsus, egens, in palude demersus tropæorum reprobarem. Nec enim absolvi beata vita sapientis neque ad exitum perduci poterit, ai prima quæque bene ab eo consulta atque fæta ipsius ohlivione ob-
Ruentur. Sed vobis voluptatum perceptarum recordatio vitam beatam facit, et quidem corpore perceptarum; Nam si quæ sunt aliæ, falsum est omnes animi voluptates esse e corporis societate. Corporis autem voluptas si etiam præterita delectat, non intellego cur Aristoteles Sardanapalli epigramma tanto opere derideat, in quo ille rex Syriæ glorietur se omnes secum abstulisse libidinum voluptates. Quod enim ne vivus quidem, inquit, diutius sentire poterat quam dum fruebatur, quomodo id mortuo potuit permanere? Fluit igitur voluptas corporis et prima quæque avolat, sæpiusque relinquit causam pænitendi quam recordandi. Itaque beatior Africanus cum patria illo modo loquens:
Desine, Roma, tuos hostes — reliquaque præclare:
Nam tibi mœnimenta mei peperere labores. Laboribus hic præteritis gaudet, tu lubes voluptatibus; Et hic se ad ea revocat equibus nihil umquam rettulerit ad corpus, tu totus hæres in corpore.
XXXIII. " Illud autem ipsum qui obtineri potest, quod dicitis omnes animi et voluptates et dolores ad corporis voluptates ac dolores pertinere? Nthil ne te delectat umquam (video qutcum loquar), te igitur,
198 Torquate, ipsum perse nihil delectat? Omitto dignitatem, honestatem, speciem ipsam virtutum, de quibus ante dictum est; Hæc leviora ponam: poema, orationem cum aut scribis aut legis, cum omnium factorum, cum regionum conquiris historiam, signum, tabula, locus amœnus, ludi, venatio/ villa Luculli (nam si tuam dicerem, latebram haberes; Ad corpus diceres pertinere) — sed ea quæ dixi ad corpusne refers? An est aliquid quod te sua sponte delectet? Aut pertinacissimus fueris si perstiteris ad corpus ea quæ dixi referre, aut deserueris totam Epicuri voluptatem si negaveris.
" Quod vero ate disputatum est majores esse voluptates et dolores animi quam corporis, quia trium temporum particeps animus sit, corpore autem præsentia solum sentiantur, qui id probari potest ut is qui propter me aliquid gaudeat plus quam ego ipse gaudeat? [Animo voluptas oritur propter voluptatem corporis, et major est animi voluptas quam corporis; Ita fit ut gratulator lætior sit quam is cui gratulatur.2] Sed dum efficere vultis beatum sapientem cum maxi majores quam corpore, quid occurrat non videtis. Animi enim dolores quoque percipiet omnibus partibus majores quam corporis. Ita miser sit aliquando necesse est is quem vos beatum semper vultis esse; Nec vero id dum omnia ad voluptatem doloremque referetis efficietis umquam. Quare aliud aliquod, Torquate, hominis summum bonum reperiendum est; Voluptatem bestiis concedamus, quibus vos de summo bono testibus uti soletis. Quid si etiam bestiæ multa faciunt, duce sua quæque natura, partim indulgenter vel cum labore, ut in gignendo, in educando, perfacile ut appareat aliud quiddam iis propositum, non voluptatem? Partim cursu et peragratione lætantur; Congregatione aliæ cœtum quo-
Dam modo civitatis imitantur; Videmus in quodam volucrium genere nonnulla indicia pietatis, cognitionem, memoriam; In multis etiam desideria videmus; Ergo in bestiis erunt secreta a voluptate humanarum quædam simulacra virtutum, in ipsis hominibus virtus nisi voluptatis causa nulla erit? Et ' homini, qui ceteris animantibus plurimum præstat, præcipui a natura nihil datum esse dicemus?
XXXIV. " Nos vero, si quidem in voluptate sunt omnia, longe multumque superamur a bestiis, quibus ipsa terra fundit ex sese pastus varios atque abundantes nihil laborantibus; Nobis autem aut vix aut ne vix quidem suppetunt multo labore quærentibus. Nec tamen ullo modo summum pecudis bonum et hominis idem mihi videri potest. Quid enim tanto opus est instrumento in optimis artibus comparandis, qui d tan to concursu honestissimorum studiorum, tanto virtutum comitatu, si ea nullam ad aliam rem nisi ad
Voluptatem conquiruntur? Ut, si Xerxes, cum tantis classibus tantisque equestribus et pedestribus copiis, Hellesponto juncto, Athone perfosso, mari ambulavisset, terra navigavisset, si, cum tanto impetu in Græciam venisset,' causam quis ex eo quæreret tantarum copiarum tantique belli, mei se auferre ex Hymetto voluisse diceret, certe sine causa videretur tanta conatus, sic nos sapientem, plurimis et gravissimis artibus atque virtutibus instructum et ornatum, non, ut illum, maria pedibus peragrantem, classibus montes, sed omne cælum totamque cum universo mari terram mente complexum, voluptatem petere si dicemus, mellis causa dicemus tanta molitum.
" Ad altiora quædam et magnificentiora, mihi erede, Torquate, nati sumus; Nec id ex animi solum parbbus, in quibus inest memoria rerum innumerabilium, in te quidem infinita, inest conjectura consequentium non multum a divinatione differens, inest moderator cupiditatis pudor, inest ad humanam societatem* justitiæ fida custodia, inest in perpetiendis laboribus adeundisque periculis firma et stabilis doloris mortisque contemptio; — Ergo hæc in animis; Tu autem etiam membra ipsa sensusque considera, qui tibi, ut reliquæ corporis partes,non comites solum vir-
Tutum sed ministri etiam videbuntur. Quod si in ipso corpore multa voluptati præponenda sunt, ut vires, valetudo, velocitas, pulchritudo, quid tandem in animis censes? In quibus doctissimi illi veteres in esse quiddam cæleste et divinum putaverunt. Quod si esset in voluptate summum bonum, ut dicitis, optabile esset in maxima voluptate nullo inter vallo interiecto dies noctesque'versari, cum omnes sensus dulcedine omni quasi perfusi moverentur. Quis est autem dignus nomine hominis qui unum diem totum velit esse in genere isto voluptatis? Cyrenaici quidem non recusant; Vestri hæc vere-
Cun dius, illi fortasse constantius. Sed lustremus animo non has maximas artes quibus qui carebant inertes a majoribus nominabantur, sed quæro num existimes, non dico Homerum, Archilochum, Pindarum, sed Phidian, Polyclitum, Zeuxim ad voluptatem artes suas direxisse Ergo opifex plus sibi proponet ad formarum quam civis excellens ad factorum pulchritudinem? Quæ autem est alia causa erroris tanti, tam longe lateque diffusi, nisi quod is qui voluptatem summum bonum esse decernit non eum ea parte animi in qua inest ratio atque consilium, sed'cum cupiditate, id est cum animi levissima parte deliberat? Quæro enim de te, si sunt di, ut vos etiam putatis, qui possint esse beati cum voluptates corpore percipere non possint, aut si sine eo genere voluptatis beati sunt, cur similem animi usum in sapiente esse nolitis.
XXXV. " Lege laudationes, Torquate, non eorum qui sunt ab Homero laudati, non Cyri, non Agesilai, non Aristidi aut Themistocli, non Philippi aut Alexandri; Lege nostrorum hominum, lege vestræ familiæ; Neminem videbis ita laudatum ut artifex callidus comparandarum voluptatum diceretur. Non elogia monumentorum id significant, velut hoc ad portam:
Idne consensisse de Calatino plurimas gentes arbitramur, primarium populi fuisse quod præstantissimus fuisset in conficiendis voluptatibus? Ergo in iis adulescentibus bonam spem esse dicemus et magnam indolem quos suis commodis inservituros et quidquid ipsis expediat facturos arbitrabimur? Nonne videmus quanta perturbatio rerum omnium consequatur, quanta confusio? Tollitur liene ficium, tollitur gratia, quæ sunt vincla concordiæ. Nec enim cum tua causa cui commodes beneficium illud habendum est, sed feneratio, nec gratia deberi videtur ei qui sua causa commodaverit. Maximas vero virtutes tacere omnes ne cesse est voluptate dominante; Sunt etiam turpitudines plurimæ quæ, nisi honestas natura plurimum valeat, cur non cadant in sapientem non est facile defenrabilia), bene laudata virtus voluptatis aditus inte reludat nee esse est. Quod jam ame exspectare noli; Tute introspice in mentem tuam ipse eamque omni cogitatione pertractans percontare ipse te, persæpe usurpabas tranquillitate degere omnem ætatem sine dolore, assumpto etiam illo quod vos quidem adjungere soletis sed fieri non potest, sine doloris metu, an, eum de omnibus gentibus optime mererere, cum opem indigentibus salutemque ferres, vel Herculis perpeti ærumnas. Sic enim majores nostri labores non fugiendos tristissimo tamen verbo ærum- 1!9 Nas etiam in deo nominaverunt. Elicerem ex te cogeremque ut responderes, nisi vererer ne Herculem ipsum ea quæ pro salute gentium summo labore gessisset voluptatis causa gessisse diceres."
Quæ cum dixissem, " Habeo," inquit Torquatus, "ad quos ista referam, et, quamquam aliquid ipse poteram, tamen invenire malo paratiores." Familiares nostros, credo, Sironem dicis et Philodemum, cum optimos viros, tum homines doctissimos."
Recte," inquit, " intellegis." " Age sane," inquam; " Sed erat æquius Triarium aliquid de dissensione nostra judicare." " Eiuro," inquit arridens, " iniquum, hac quidem de re; Tu enim ista lenius, hic Stoicorum more nos vexat.' ' Tum Triarius; " Posthac quidem," inquit, " audacius, nam hæc ipsa mihi erunt
SIO in promptu quæ modo audivi; Nec ante aggrediar quam te ab istis quos dicis instructum videro." Quæ cum essent dicta, finem fecimus et ambulandi et dis* putandi.
FINIBUS BONORUM ET MALORUM
LIBER TERTIUS 1. Voluptatem quidem, Brute, si ipsa pro se lo suram arbitror, convictam superiore libro, dignitati. Etenim sit impudens si virtuti diutius repugnet aut si honestis jucunda anteponat aut pluris esse contendat dulcedinem corporis ex eave natam lætitiam quam gravitatem animi atque constantiam. Quare illam quidem dimittamus et suis se finibus tenere jubeamus, ne blanditus ejus illecebris que impediatur disputandi
Severitas. Quærendum est enim ubi sit illud summum bonum quod reperire volumus, quoniam et voluptas ab eo remota est et eadem fere contra eos dici possunt qui vacuitatem doloris finem bonorum esse voluerunt; Nec vero ullum probetur oportet* summum bonum quod virtute careat, qua nihil possit * esse præstantius.
Itaque quamquam in eo sermone qui cum Torquato est habitus non remissi fuimus, tamen hæc acrior est cum Stoicis parata contentio Quæ enim de voluptate dicuntur, ea nec acutissime nec abscondite disseruntur; Neque enim qui de-
216 Fe ndunt eam versuti in disserendo sunt nec qui
Contra dicunt causam difficilem repellunt. Ipse etiam dicit Epicurus ne argumentandum quidem esse de' voluptate, quod sit positum judicium ejus in sensibus, ut commoneri nos satis sit,. nihil attineat doceri. Quare illa nobis simplex fuit in utramque partem disputatio. Nec enim in Torquati sermone quidquam implicatum aut tortuosum fuit, nostraque, ut mihi videtur, dilucida oratio. Stoicorum autem non ignoras quam sit subtile vel spinosum potius disserendi genus, idque cum Græcis, tum magis nobis quibus etiam verba parienda sunt imponendaque nova rebus novis nomina. Quod quidem nemo mediocriter doctus mirabitur, cogitans in omni arte cujus usus vulgaris commu uisque non sit multam novitatem nominum esse cum constituantur earum rerum vocabula quæ in quaque arte versentur, t Itaque.Et dialectici et physici verbis utuntur iis quæ ipsi Græciæ nota non sint, geometræ vero et musici, grammatici etiam, more quodam loquuntur suo; Ipsæ rhetorum artes, quæ sunt totæ forenses atque populares, verbis tamen in docendo quasi privatis utuntur ac suis.
II. Atque ut omittam has artes elegantes et ingenuas, ne opifices quidem tueri sua artificia possent nisi vocabulis uterentur notus incognitis, usitatis sibi. Quin etiam fagri cultura) quæ abhorret ab omni politiore elegantia, tamen eas res in quibus versatur nominibus notavit novis. Quo magis hoc philosopho faciendum est; Ars est enim philosophia vitæ, de qua disserens arripere verba de foro non potest,
Quamquam ex omnibus philosophis Stoici plurima novaverunt, Zenoqne eorum princeps non tam rerum inventor fuit quatit verborum novorum. Quod si in ea lingua quam plerique uberiorem putant concessum est ut doctissimi homines de rebus non pervagatis inusitatis verbis uterentur, quanto id nobis magis est concedendum qui ea nunc primum audemus attingere? Et quoniam sæpe diximus, et quidem cum aliqua querela non Græcorum modo, sed eorum etiam qui se Græcos magis quam nostros haberi volunt, nos non modo non vinci a Græcis verborum copia sed esse in ea etiam superiores, elaborandum est ut hoc non in nostris solum artibus sed etiam in illorum ipsorum assequamur. Quamquam ea verba quibus instituto veterum utimur pro Latinis, ut ipsa philosophia, ut rhetorica, dialectica, grammatica, geometria, musica, quamquam Latine ea dici poterant, tamen quoniam usu percepta sunt nostra ducamus. Atque hæc quidem de rerum nominibus,
De ipsis rebus autem sæpenumero, Brute, vereor ne reprehendar, cum hæc ad te scribam, qui cum in philosophia, tum in optimo genere philosophiæ tantum processeris. Quod si facerem quasi te erudiens, jure reprehenderer. Sed ab eo plurimum absum neque ut ea cognoscas quæ tibi notissima sunt ad te mitto, sed quia facillime in nomine tuo acquiesco et quia te habeo æquissimum eorum studiorum quæ mihi communia tecum sunt existimatorem et judicem. Attendes igitur ut soles diligenter, eam que controversiam diiudicabis quæ mihi fuit cum avunculo tuo, divino ac singulari viro.
Nam in Tusculano cum essem vellemque e bibliotheca pueri Luculli quibusdam libris uti, veni in ejus villam ut eos ipse ut solebam depromerem. Quo cum venissem, M. Catonem quem ibi esse nescieram vidi in bibliotheca sedentem, multis circumfusum Stoicorum libris. Erat enim ut scis in eo aviditas legendi, nec satiari poterat i quippe qui ne reprensionem quidem vulgi inanem reformidans in ipsa curia soleret legere sæpe dum senatus cogeretur,nihil operæ rei publicæ detrahens; Quo magis tum in summo otio maximaque copia quasi helluari libris, si hoc verbo in tam clara
Re utendum est, videbatur. Quod cum accidisset, ut alter alterum necopinato videremus, aurrex.It statim. Deinde prima illa quæ in congressu solemus: " Quid tu," inquit, " huc? A villa enim credo;'' Et: " Si ibi te esse scissem, ad te ipse venissem." " Heri," inquam, "ludis commissis ex urbe profectus
222 Veni ad vesperum. Causa autem fuit huc veniendi ut quosdam hinc libros promerem. Et quidem, Cato, hanc totam coptam jam Lucullo nostro notam esse oportebit; Nam his libris eum malo quam reliquo ornatu villæ delectari. Est enim mihi magnæ curæ (quamquam hoc quidem proprium tuum munus est) ut ita erudiatur ut et patri et Cæpioni nostro et tibi tam propinquo respondeat. Laboro autem non sine causa; Nam et avi ejus memoria moveor (nec enim ignoras quanti fecerim Cæpionem, qui, ut opinio mea fert, in principibus jam esset si viveret) et Lucullus mihi versatur ante oculos, vir cum omnibus* excellens, tum mecum et amicitia et omni voluntate
Sententiaque conjunctus." "Præclare," inquit, facis curo et eorum memoriam tenes quorum uterque tibi testamento liberos suos commendavit, et puerum diligis. Quod autem meum munus dicis non equidem recuso, sed te adjungo socium. Addo etiam illud, multa tam mihi dare signa puerum et pudoris et ingeni; Sed ætatem vides." " Video equidem," inquam; " Sed tamen jam infici debet iis artibus quas si dum est tener combiberit, ad majora veniet paratior." Sic; Et quidem diligentius sæpiusque ista loquemur inter nos agemusque communiter. Sed residamus," inquit, si placet." Itaque fecimus.
III. Tum ille: " Tu autem cum ipse tantum librorum habeas, quos hic tandem requiris?" " Commentarios quosdam," inquam, "Aristotelios, quos hic sciebam esse, veni ut auferrem, quos legerem dum essem otiosus; Quod quidem nobis non sæpe contingit" " Quam vellem," inquit, " te ad Stoicos inclinavisses! Erat enim, si cujusquam, certe tuum nihil præter virtutem in bonis ducere." " Vide ne magis, inquam, tuum fuerit, cum re idem tibi quod mihi videretur, non nova te rebus nomina imponere. Ratio enim nostra consentit, pugnat oratio." " Minime vero," inquit ille, " consentit. Quidquid enim præter id quod honestum sit expetendum esse dixeris in bonisque numeraveris, et honestum ipsum', quasi virtutis lumen, exstinxeris et virtutem penitus
Everteris." " Dicuntur ista, Cato, magnifice," inquam; " Sed videsne verborum gloriam tibi cum Pyrrhone et eum Aristone, qui omnia exæquant, esse communem? De quibus cupio scire quid sentias." " Egone quæris," inquit, " quid sentiam? Quos bonos viros, fortes, justos, moderatos aut audivimus in re publica fuisse aut ipsi vidimus, qui sine ulla doctrina, naturam ipsam secuti, multa laudabilia fecerunt, eos melius a natura institutos fuisse quam institui potuissent a philosophia, si ullam aliam probavissent præter eam quæ nihil aliud in bonis haberet nisi honestum, nihil nisi turpe in malis; Ceteræ philosophorum disciplinæ, omnino alia magis alia, sed tamen omnes quæ rem ullam virtutis expertem aut in bonis aut in malis numerent, eas non modo nihil adiuvare arbitror neque afferre quo meliores simus, sed ipsam depravare naturam. Nam nisi hoc obtineatur, id solum bonum esse quod honestum sit, nullo modo probari possit beatam vitam virtute effici; Quod si ita sit, cur opera philosophiæ sit danda, nescio. Si enim sapiens aliquis miser esse possit, ne ego istam gloriosam memorabilemque virtutem non magno æstimandam putem."
IV. "Quæ adhuc, Cato, ate dicta sunt, eadem," inquam, " dicere posses si sequerere Pyrrhonem aut Aristonem. Nec enim ignoras iis istud honestum non summum modo sed etiam ut tu vis solum bonum videri; Quod si ita est, sequitur id ipsum quod te velle video, omnes semper beatos esse sapientes. Hosne igitur laudas et hanc eorum," inquam, " sententiam sequi nos censes oportere? " Minime vero istorum quidem," inquit; " Cum enim virtutis hoc proprium sit, earum rerum quæ secundum naturam sint habere delectum, qui omnia sie exæquaverunt ut in utramque partem ita paria redderent uti nulla selectione uterentur, hi virtutem ipsam sustulerunt." 18 "Istud quidem," inquam, optime dicis; Sed quæro, nonne tibi faciendum idem sit nihil dicenti bonum quod non rectum honestumque sit, reliquarum rerum discrimen omne tollenti." " Si quidem," inquit, 14 'fo llerem; Sed relinquo?1 "Quonam modo?" In-
228 Quam. " Si una virtus, unum istud quod honestum appellas, rectum, laudabile, decorum (erit enim notius quale sit pluribus notatum vocabulis idem declarantibus), id igitur, inquam, si solum est bonum, quid habebis præterea quod sequare? Aut, si nihil malum nisi quod turpe, inhonestum, indecorum, pravum, flagitiosum, fœdum (ut hoc quoque pluribus nominibus insigne faciamus), quid præterea dices esse fugiendum?" " Non ignoranti tibi," inquit, " quid stm dicturus, sed aliquid, ut ego suspicor, ex mea brevi responsione arripere cupienti non respondebo ad singula; Explicabo potius, quoniam otiosi sumus, nisi alienum putas, totam Zenonis Stoicorumque sententiam." " Minime id quidem," inquam, "alienum, multumque ad ea quæ quærimus explicatio tua
Ista profecerit." "Experiamur igitur," inquit; "Etsi habet hæc Stoicorum ratio difficilius quiddam et obscurius. Nam cum in Græco sermone hæc ipsa tur, quæ nunc consuetudo diuturna trivit; Quid censes in Latino fore?" " Facillimum id quidem est," inquam. "Si enim Zenoni licuit, cum rem aliquam invenisset inusitatam, inauditum quoque ei rei nomen imponere, cur non liceat Catoni? Nec tamen exprimi verbum e veri" necesse erit, ut inter declaret magis usitatum; Equidem soleo etiam, quod uno Græci, si aliter non possum, idem pluribus
CICEEO DE FINIBUS verbis exponere. Et tamen peto concedi nobis oportere ut Græco verbo utamur, si quando minus occurret Latinum, ne hoc 'ephippiis' et 'acratophoris' potius quam 'proegmenis' et 'apoproegmenis ' concedatur. Quamquam hæc quidem ' præpo-
Sita ' recte et ' reieeta ' dicere licebit," " Bene facis," inquit, "quod me adiuras; Et istis quidem quæ modo dixisti utar potius Latinis; In ceteris subvenies si me hærentem videbis." "Sedulo," inquam "faciam. Sed fortuna fortes; Quare conare, quæso. Quid enim possumus hoc agere divinius?"
V. "Placet his," inquit, "quorum ratio mihi probatur, simul atque natum sit animal (hinc enim est ordiendum), ipsum sibi conciliari et commendari ad se conservandum et ad suum statum eaque quæ conservantia sunt ejus status diligenda, alienari autem ab interitu iisque rebus quæ interitum viquam voluptas aut dolor attigerit, salutaria appetant parvi asperæ nturque contraria, quod non fieret nisi statum suum diligerent, interitum timerent Fieri autem non posset ut appeterent aliquid nisi sensum haberent sui eoque se diligerent. Ex quo intellegi i 7 debet principium ductum ease a se diligendo. In principiis autem naturalibus plerique Stoici non putant voluptatem esse ponendam; Quibus ego vehementer assentior, ne, si voluptatem natura posuisse in iis rebus videatur quæ primæ appetuntur, multa turpia sequantur. Satis esse autem argumenti videtur quamobrem illa quæ prima sunt ascita natura diligamus, quod est nemo quin, cum utrumvis liceat, aptas malit et integras omnes partes corporis quam eodem usu imminutas aut detortas habere.
" Rerum autem cognitiones (quas vel comprehensiones vel perceptiones vel, si hæc verba aut minus placent aut minus intelleguntur, καταλήψια appellem ua licet), eas igitur ipsas propter se asciscendas arbitramur, quod habeant quiddam in se quasi complexum et copti nens veritatem. Id autem in parvis intellegi potest, quos delectari videamus, etiamsi eorum nihil i 8 intersit, si quid ratione per se ipsi invenerint. Artes etiam ipsas propter se as sumendas putamus, cum quia sit in iis aliquid dignum assumptione, tum quod constent ex cognitionibus et contineant quiddam in se "ratione constitutum et via. A falsa autem assensione magis nos alienatos esse quam a ceteris rebus quæ sint contra naturam, arbitrantur.
" (Lam membrorum, id est, partium corporis alia videntur propter eorum usum a uatura esse donata, ut manus, crura, pedes, ut ea quæ sunt intus in corpore, quorum utilitas quanta sit a medicis etiam disputatur, alia autem nullam ob utilitatem quasi ad quendam ornatum, ut cauda pavoni, plumæ versicolores columbis, viris mammæ atque barba.)
Hæc dicuntur fortasse jejunius; Sunt enim quasi prima ' elementa naturæ, quibus ubertas orationis adhiberi vix potest; Nec equidem eam cogito consectari; Verum tamen cum de rebus grandioribus dicas, ipsæ res verba rapiunt; Ita fit cum gravior, tum. Etiam splendidior oratio.*' " Est ut dicis," inquam; " Sed tamen omne quod de re bona dilucide dicitur, mihi præclare dici videtur. Istiusmodi autem res dicere ornate velle puerile est, plane autem et perspicue expedire posse docti et intellegentis viri."
VI. " Progrediamur igitur, quoniam," inquit, " ab his principiis naturæ discessimus, quibus congruere debent quæ sequuntur. Sequitur autem hæc prima divisio: Æstimabile esse dicunt (sic enim, ut opinor, appellemus) id quod aut ipsum secundum naturam sit aut tale quid efficiat, ut selectione dignum propterea sit quod aliquod pondus habeat dignum æstimatione, quam illi αξίαν vocant, contraque inæstimabile quod sit superiori contrarium. Initiis igitur ita constitutis ut ea quæ secundum naturam sunt ipsa propter se sumenda sint contrariaque item reicienda,
236 Primum est officium (id enim appello καθήκον) ut se conservet in naturæ statu, deinceps ut ea teneat quæ secundum naturam sint pellatque contraria; Qua inventa selectione et item reiectione, sequitur deinceps cum officio selectio, deinde ea perpetua, tum ad extremum constans consent&neaque naturæ, in qua primum inesse incipit et intellegi quid sit
Quod vere bonum possit dici. Prima est enim conciliatio hominis ad ea quæ sunt secundum naturam; Simul autem cepit intellegentiam vel notionem potius, quam appellant cvvoiav illi, viditque rerum agendarum ordinem et ut ita dicam concordiam, multo eam pluris æstimavit quam omnia illa quæ prima dilexerat, atque ita cognitione et ratione collegit ut statueret in eo collocatum summum illud hominis per se laudandum et expetendum bonum; Quod cum positum sit in eo quod ομολογίαν Stoici, nos appellemus convenientiam, si placet, — cum igitur in eo sit id bonum quo omnia referenda sunt, honeste facta ipsumque honestum, quod solum in bonis ducitur, quamquam post oritur, tamen id solum vi sua et inclu ded under kath&kon * appropriate action' or officium reason can be given.'
238 Dignitate expetendum est, eorum autem quæ sunt prima naturæ propter se nihil eat expetendum.
Cum vero illa quæ officia esse dixi proficiscantur ab initus naturæ, nec esse est ea ad hæc referri, ut recte dici possit omnia officia eo referri ut adipiscamur principia naturæ, nec tamen ut hoc sit bonorum ultimum, propterea quod non inest in primis naturæ conciliationibus honesta actio; Consequens est enim et post oritur, ut dixi. Est tamen ea secundum naturam multoque nos ad se expetendam magis hortatur quam superiora omnia. Sed ex hoc primum error tollendus est, ne quis sequi existimet ut duo sint ultima bonorum. Ut enim si cui propositum sit collineare hastam aliquo aut sagittam, sicut nos ultimum in bonis dicimus, sic illi facere omnia quæ possit ut collineet: huic in ejusmodi similitudine omnia sint facienda ut collineet, et tamen, ut omnia faciat quo propositum assequatur, sit hoc quasi ultimum quale nos summum in vita bonum dicimus, illud autem ut feriat, quasi seligendum, non expetendum.
VII. " Cum autem omnia officia a principiis nitfai™" proficiscantur, ab iisdem necesse est proficisci ipsam sapientiam. Sed quemadmodum sæpe fit ut is qui commendatus sit alicui pluris eum faciat cui commendatus quam illum aquo sit, sic minime mirum est primo nos sapientiæ commendari ab initiis naturæ, post autem ipsam sapientiam nobis cariorem fieri quam illa sint aquibus ad hanc venerimus. Atque ut membra nobis ita data sunt ut ad quandam rationem vivendi data esse appareant, sic appetitio animi, quæ ορμή Græce vocatur, non ad quodvis genus vitæ sed ad quandam formam vivendi videtur
Data, itemque et ratio et perfecta ratio. Ut enim histrioni actio, saltat pri motus non quivis sed certus quidam est datus, sic vita agenda est certa genere quodam, non quolibet; Quod genus conveniens consentaneumque dicimus. Nec enim gubernationi aut medicinæ similem sapientiam esse arbitramur, sed actioni illi potius quam modo dixi et saltationi, ut in ipsa insit, non foris petatur extremum, id est artis effectio. Et tamen est etiam alia cum his ipsis artibus sapientiæ dissimilitudo, propterea quod in illis quæ recte facta sunt non continent tamen omnes partes equibus constant; Quæ autem nos aut recta aut recte facta dicamus, si placet, illi autem appellant omnes numeros virtutis continent. Sola enim sapienti ain se tota convers æst, quod et gubernationis ultimum cum ultimo sapientiæ comparatur. Sapientia enim et animi magnitudinem complectitur et justitiam et ut omnia quæ homini accidant infra se esse judicet, quod idem ceteris artibus non contingit Tenere autem virtutes eas ipsas quarum modo feci mentionem nemo poterit nisi statuerit nihil esse quod intersit aut differat aliud ab alio præter honesta et turpia.
" Videamus nunc quam sint præclare illa his quæ jam posui consequentia. Cum enim hoc sit extremum (sentis enim, credo, me jam diu quod τΐλο$ Græci dicunt id dicere tum extremum, tum ultimum, tum summum; Licebit etiam finem pro extremo aut ultimo dicere) — cum igitur hoc sit extremum, congruenter naturæ convenienterque vivere, necessario sequitur omnes sapientes semper feliciter, absolute, fortunate vivere, nulla re impediri, nulla prohiberi, nulia egere. Quod autem continet non magis eam disciplinam de qua loquor quam vitam fortunasque nostras, id est ut quod honestum sit id solum bonum judicemus, potest id quidem fuse et copiose et omnibus electissimis verbis gravissimisque sententiis rhetorice 5 et augeri et omari; Sed consectaria me Stoicorum brevia et acuta delectant.
VIII. "Concluduntur igitur eorum argumenta sic: Quod est bonum, omne laudabile est; Quod autem laudabile est, omne est honestum; Bonum igitur quod est, honestum est. Satisne hoc conclusum videtur? Certe; Quod enim efficiebatur ex iis duobus quæ erant sumpta, in eo vides esse conclu- 1 sum. Duorum autem equibus effecta conclusio est contra superius dici solet non omne bonum esse laudabile; Nam quod laudabile sit honestum esse conceditur. Illud autem perabsurdum, bonum esse aliquid quod non expetendum sit, aut expetendum quod non'placens, aut si id, non etiam diligendum; Ergo et probandum; Ita etiam laudabile; Ita fit ut quod bonum sit id etiam honestum sit.
Deinde quæro quis aut de misera vita possit gloriari aut de non beata. De sola igitur beata. Ex quo efficitur gloriatione, ut ita dicam, dignam esse beatam vitam, quod non possit nisi honestæ vitæ jure contingere. Ita fit ut honesta vita beata vita sit Et quoniam is cui contingit ut jure laudetur habet insigne quiddam ad decus et ad gloriam, ut ob ea quæ tanta sint beatus dici jure possit, idem de vita talis viri rectissime dicetur. Ita si beata vita honestate cernitur, quod honestum est id bonum solum habendum est.
FfQuid vero? Negarine ullo modo possit numquam quemquam stabili et firmo et magno animo, quem fortem virum dicimus, effici posse, nisi constitutum sit non esse malum dolorem? Ut enim qui mortem in malis ponit non potest eam non timere, sic nemo ulla in re potest id quod matum esse decreverit non curare idque contemnere. Quo posito et omnium assensu approbato, illud assumitur, eum qui magno sit animo atque forti omnia quæ cadere in hominem possint despicere ac pro nihilo putare. Quæ cum ita sint, effectum est nihil esse malum quod turpe non sit. Atque iste vir altus et excellens, magno animo, vere fortis, infra se omnia humana ducens, is, inquam, quem efficere volumus, quem quærimus, certe et confidere sibi debet æ suæ vitæ et actæ et consequenti et bene de sese ju dieare, statuens nihil posse mali incidere sapienti. Ex quo intellegitur idem illud, solum bonum esse quod honestum sit, idque esse beate vivere, honeste, id est cum virtute vivere.
IX. " Nec vero ignoro, varias philosophorum fuisse sententias, eorum dico qui summum bonum, quod ultimum appello, in animo ponerent. Quæ quamquam vitiose quidam secuti sunt, tamen non modo iis tribus qui virtutem a summo bono segregaverunt, cum aut voluptatem aut vacuitatem doloris aut prima naturæ in summis itonis ponerent, sed etiam alteris tribus qui mancam fore putaverunt sine aliqua accessione virtutem ob eamque rem trium earum rerum quas supra dixi singuli singulas addiderunt, bis tamen omnibus eos antepono, cuicuimodi sunt, qui summum
Bonum in animo atque in virtute posuerunt. Sed sunt tamen perabsurdi et ii qui cum scientia vivere ultimum bonorum, et qui nullam rerum differentiam esse dixerunt atque ita sapientem beatum fore, nihil aliud alii momento ullo anteponentem, et qui,! Ut quidam Academici constituisse dicuntur, extremum bonorum et summum munus esse sapientis obsistere visis asse.Nsusque suos firme sustinere. His singulis copiose responderi solet. Sed quæ perspicua sunt longa esse non debent; Quid autem apertius quam, si selectio nulla sit ab iis rebus quæ contra naturam sint earum rerum quæ sint secundum naturam, tollatur omnis ea quæ quæratur laudeturque prudentia? Circumscriptis igitur iis sententiis quas posui, et iis si quæ similes earum sunt, relinquitur ut summum bonum sit vivere scientiam adhibentem earum rerum quæ natura eveniant, seligentem quæ secundum naturam et quæ contra naturam sint reicientem, id est convenienter congruent erque naturæ vivere,
F<Sed in ceteris artibus cum dicitur artificiose, posterum quodam modo et consequens putandum est, quod illi "rtye νοηματικόν appellant; Cum autem in quo sapienter dicimus, id a primo rectissime dicitur. Quidquid enim a sapiente proficiscitur, id continuo debet expletum esse omnibus suis partibus; In eo enim positum est id quod dicimus esse expetendum. Nam ut peccatum est patriam prodere, parentes violare, fana depeculari, quæ sunt in effectu, sic timere, sic mærere, sic in libidine esse peccatum est etiam sine effectu. Verum ut hæc non in posteris et in consequentibus, sed in primis continuo peccata sunt, sic ea quæ proficiscuntur a virtute, susceptione prima, non perfectione, recta sunt judicanda.
X. " Bonum autem quod in hoc sermone totiens usurpatum est id etiam definitione explicatur. Sed eorum definitiones paulum oppido inter se differunt, et tamen eodem spectant. Ego assentior Diogeni qui bonum definierit id quod esset natura absolutum. Id autem sequens illud etiam quod prodesset (ωφέλημα enim sic appellemus) motum aut statum esse dixit enatura absoluto. Cumque rerum notiones in animis fiant si aut usu aliquid cognitum sit aut conjunctione aut similitudine aut collatione rationis, hoc quarto quod extremum posui boni notitia facta est. Cum enim ab iis rebus quæ sunt secundum naturam ascendit animus collatione rationis, tum ad notionem
Boni pervenit. Hoc autem ipsum bonum non accessione neque crescendo aut cum ceteris comparando, sed propria vi sua et sentimus et appellamus bonum. Ut enim mei, etsi dulcissimum est, suo tamen proprio genere saporis, non comparatione cum aliis dulce esse sentitur, sic bonum hoc de quo agimus est illud quidem plurimi 'æstimandum, sed ea æstimatio genere valet, non magnitudine. Nam cum æstimatio, quæ αξία dicitur, neque in bonis numerata sit nec rursus in malis, quantumcumque eo addideris, in suo
202 Genere man ebit. Alia est igitur propria æstimatio virtutis, quæ genere, non crescendo valet. 35 " Nec vero perturbationes animorum, quæ vitam insipientium miseram acerbamque.Reddunt (quas Græci νάθ η appellant, poteram ego verbum ipsum interpretans morbos appellare, sed non conveniret ad omnis; Quis enim misericordiam aut ipsam iracundiam morbum solet dicere? At illi dicunt -πάθος; Sit igitur perturbatio, quæ nomine ipso vitiosa declarari' videtur; Nec eæ perturbationes vi aliqua naturali moventur; Omnesque eæ sunt genere quattuor, partibus pltires, ægritudo, formido, libido, quamque Stoici communi nomine corpori^ et animi ijfionjr appellant, ego malo lætitiam appellare, quasi gestientis animi elationem voluptariam:) perturbationes autem nulla naturæ vi commoventur, omniaque ea sunt opiniones ac judicia levitatis; Itaque his sapiens semper vacabit.
XI. " Omne autem quod honestum sit id esse propter se expetendum, commune nobis est cum multorum aliorum philosophorum sententiis. Præter enim tres disciplinas quæ virtutem a summo bono excludunt, ceteris omnibus philosophis bæc est tuenda sententia, maxime tamen his qui nihil aliud in bonorum numero nisi honestum esse voluerunt. Sed hæc quidem est perfacilis et expedita defensio. Quis est enim aut quis um quara fuit aut avaritia tam ardenti aut tam effrenatis cupiditatibus, ut eandem illam rem quam adipisci scelere quovis velit non multis partibus malit ad sese etiam omni impunitate proposita sine facinore quam illo modo pervenire? Scire cupimus illa quæ occulta nobis sunt, ouo modo moveantur quibusque de causis ea quæ versantur in cælo? Quis autem tam agrestibus institutis vivit aut quis contra studia naturæ tam vehementer obduruit ut a rebus cognitione dignis abhorreat easque sine voluptate aut utilitate aliqua non requirat et pro nihilo putet? Aut quis est qui majorum aut Africanorum aut ejus quem tu in ore semper habes, proavi mei ceterorumque virorum fortium atque omni virtute præstantium facta, dicta, consilia co~
Gnoscens nulla animo afficiatur voluptate? Quis autem honesta in familia institutus et educatus ingenue non ipsa turpitudine etiamsi eum læsura non sit offenditur? Quis animo æquo videt eum quem impure ac flagitiose putet vivere? Qhis non odit sordidos, vanos, leves, futiles? Quid autem dici poterit, si turpitudinem non ipsam per se fugiendam esse statuemus, quo minus homines tenebras et solitudinem nacti nullo dedecore se abstineant, nisi eos per se fœditate sua turpitudo ipsa deterreat? Innumerabilia diei possunt m hanc sententiam; Sed non necesse est. Nihil est enim de quo minus dubitari possit quam et honesta expetenda per se et eodem
Modo turpia per se esse fugienda. Constituto autem
256 Illo de quo ante diximus, quod honestum esset id esse solum bonum, intellegi necesse est pluris id quod honestum sit æstimandum esse quam illa media quæ ex eo comparentur. Stultitiam autem et timiditatem et iniustitiam et intemperantiam cum dicimus esse fugienda propter eas res quæ ex ipsis eveniant, non ita dicimus ut cum illo quod positum est, solum id esse malum quod turpe sit, hæc pugnare videatur oratio, propterea quod ea non ad corporis incommodum referuntur sed ad turpes actiones quæ oriuntur e vitiis (quas enim Græci appellant, vitia malo quam malitias nominare}." 4>0 " XII. Ne tu," inquam, Cato, verbis illustribus et id quod vis declarantibus! Itaque mihi videris Latine docere philosophiam et ei quasi civitatem dare; Quæ quidem adhuc peregrinari Romæ videbatur nec offerre sese nostris sermonibus, et ista maxime propter limatam quandam et rerum et verborum tenuitatem. (Scio enim esse quosdam qui quavis lingua philosophari possint; Nullis enim partitionibus, nullis definitionibus utuntur, ipsique dicunt ea se modo probare quibus natum tacita assentiatur; Itaque in rebus minime obscuris non multus est apud eos disserendi labor.) Quare attendo te studiose et quæcumque rebus iis de quibus hic sermo est nomina imponis memoriæ mando; Mihi enim erit iisdem istis fortasse jam utendum. Virtutibus igitur rectissime milii videris et ad consuetudinem nostræ orationis vitia posuisse contraria. Quod enim vitu-
258 Pera bile est per se ipsum, id eo ipso vitium nominatum puto, vel etiam a vitio dictum vituperari. Sin κακίαν malitiam dixisses, ad aliud nos unum certum vitium consuetudo Latina traduceret; Hunc omni virtuti vitium contrario nomine opponitur."
Tum ille; "H is igitur ita positis," inquit, "sequitur magna contentio, quam tractatam a Peripateticis mollius (est enim eorum consuetudo dicendi non satis acuta propter ignorationem dialecticæ) Carneades tuus egregia quadam exercitatione in dialecticis summaque eloquentia rem in summum discrimen adduxit, propterea quod pugnare non destitit in omni hac quæstione quæ de bonis et malis appelletur non esse rerum Stoicis cum Peripateticis controversiam sed nominum. Mihi autem nihil tam perspicuum videtur quam has sententias eorum philosophorum re inter se magis quam verbis dissidere; Majorem multo inter Stoicos et Peripateticos rerum esse aio discrepantiam quam verborum, quippe cum Peripatetici omnia quæ ipsi bona appellant pertinere dicant ad beate vivendum, nostri non ex omni quod æstimatione aliqua dignum sit compleri vitam beatam putent
XIII. " An vero certius quidquam potest esse quam illorum ratione qui dolorem in malis ponunt non posse sapientem beatum esse cum eculeo torqueatur? Eorum autem qui dolorem in malis non habent ratio certe cogit ut in omnibus tormentis conservetur beata vita sapienti. Etenim si dolores eosdem tolerabilius patiuntur qui excipiunt eos pro patria quam qui leviore de causa, opinio facit, non
Natura, vim doloris aut majorem aut minorem. Ne illud quidem est consentaneum, ut si cum tria genera bonorum sint, quæ sententia est Peripateticorum, eo beatior quisque sit, quo sit corporis aut externis bonis plenior, ut hoc idem approbandum sit nobis, ut qui plura habeat ea quæ in corpore magni æstimantur sit beatior. Illi enim corporis commodis compleri vitam beatam putant, nostri nihil minus. Nam cum ita placeat,.ne eorum quidem bonorum quæ nos bona vere appellemus frequentia beatiorem vitam fieri aut magis expetendam aut pluris æstimandam, certe minus ad beatam vitam pertinet multitudo corporis
Commodorum. Etenim si et sapere expetendum sit et valere, conjunctum utrumque magis expetendum sit quam sapere solum, neque tamen si utrumque sit æstimatione dignum, pluris sit conjunctum quam sapere ipsum separ ation. Nam qui valetudinem æstimatione aliqua dignam judicamus neque eam tamen in bonis ponimus, iidem censemus nullam esse tantam æstimationem ut ea virtuti anteponatur; Quod idem Peripatetici non tenent, quibus dicendum est quæ et honesta actio sit et sine dolore eam magis esse expetendam quam si esset eadem actio cum dolore. Nobis aliter videtur; Recte secusne, postea; Sed potestne rerum major esse dissensio?
XIV. <f Ut enim obscuratur et offunditur luce solis lumen lucernæ, et ut interit in magnitudine maris Ægæi stilla mellis et ut in divitiis Crœsi ter unci accessio et gradus unus in ea via quæ est hinc in Indiam, sic, eum sit is bonorum finis quem Stoici dicunt, omnis ista rerum corporearum æstimatio splendore virtutis et magnitudine obscuretur et obruatur atque intereat necesse est. Et quemadmodum opportunitas (sic enim appellemus non fit major productione temporis (habent eninr suum modum quæ opportuna dicuntur), sic recta effectio enim ita appello, quoniam rectum factum recta igitur effectio, item convenientia, denique ipsum bonum, quod in eo positum est ut naturæ consentiat, crescendi accessionem
Nullam habet. Ut enim opportunitas illa, sic hæc de quibus dixi, non fiunt temporis productione majora. Ob eamque causam Stoicis non videtur optabilior nec magis expetenda beata vita si sit longa quam si brevis; Utunturque simili r Ut, si cothurni laus illa esset, ad pedem apte convenire, neque multi cothurni paucis anteponerentur nec majores minoribus, sic, quorum omne bonum convenientia atque opportunitate finitur, ea* nec plura paucioribus nec
Longinquiora brevioribus anteponentur. Necvero satis acute dicunt: Si bona valetudo pluris æstimanda sit longa quam brevis, sapientiæ quoque usus longissimus quisque sit plurimi. Non intellegunt valetudinis
1 Æstimationem spatio judicari, virtutis opportunitate; Ut videantur qui illud dicant iidem hoc esse dicturi, bonam mortem et bonum partum meliorem longum esse quam brevem. Non vident alia brevitate pluris
Æstimari, alia diuturnitate. Itaque consentaneum est his quæ dicta sunt ratione illorum qui illum bonorum finem quod appellamus extremum, quod ultimum, crescere putent posse, iisdem placere esse alium alio etiam sapientiorem, itemque alium magis alio vel peccare vel recte facere, quod nobis non licet dicere qui crescere bonorum finem non putamus. Ut enim qui demersi sunt in aqua nihilo magis respirare possunt si non longe absunt a summo, ut jam jamque possint emergere, quam si etiam tum essent in profundo, nec catulus ille qui jam appropinquat ut videat plus cernit quam is qui modo est natus, item qui processit aliquantum ad virtutis habitum nihilo minus in miseria est quam ille qui nihil processit.
XV. " Hæc mirabilia videri intellego; Sed cum certe superiora firma ac vera sint, his autem ea consentanea et consequentia, ne de horum quidem est veritate dubitandum. Sed quamquam negant nec virtutes nec vitia crescere, tamen utrumque eorum fundi quodam modo et quasi dilatari putant.
Divitias autem Diogenes censet non eam modo vim
266 Habere ut quasi duces sint ad voluptatem et ad valetudinem bonam, sed etiam uti ea contineant: non idem facere eas in virtute neque in ceteris artibus, ad quas esse dux pecunia potest, continere autem non potest; Itaque si voluptas aut si bona valetudo sit in bonis, divitias quoque in bonis esse ponendas: at si sapientia bonum sit, non sequi ut etiam divitias bonum esse dicamus. Neque ab ulla re quæ non sit in bonis id quod sit in bonis contineri potest; Ob eamque causam, quia cognitiones comprensione sque rerum, equibus efficiuntur artes, appetitionem movent, cum divitiæ non sint in bonis, nulla ars divitiis
Contineri potest Quod si de artibus concedamus, virtutis tamen non sit eadem ratio, propterea quod hæc plurimæ commentationis et exercitationis indi stabilitatem, firmitatem, constantiam totius vitæ complectatur nec hæc eadem in artibus esse videamus.
Deinceps explicatur differentia rerum: quam si non ullam esse diceremus, confunderetur omnis vita, ut ab Aristone, neque ullum sapientiæ munus aut opus inveniretur, cum inter res eas quæ ad vitam degendam pertinerent nihil omnino interesset neque ullum dilectum adhiberi oporteret. Itaque cum esset satis constitutum id solum esse bonum quod esset honestum et id malum solum quod turpe, tum inter illa quæ nihil valerent ad beate misereve vivendum aliquid tamen quod differret esse voluerunt, ut essent eorum alia æstimabilia, alia contra, alia
Neutrum. Quæ autem æstimanda essent, eorum in aliis satis esse causæ quamobrem quibusdam anteponerentur, ut in valetudine, ut in integritate sensuum, ut in doloris vacuitate, ut gloriæ, divitiarum, similium rerum, alia autem non esse ejusmodi; Itemque eorum quæ nulla æstimatione digna essent, partim satis habere causæ quamobrem reicerentur, ut dolorem, morbum, sensuum amissionem, paupertatem, ignominiam, similia horum, partim non item. Hinc est illud exortum quod Zeno νρση-γμίνον, contraque quod άποπρνηγμίνον nominavit, cum uteretur in lingua copiosa factis tamen nominibus ac novis, quod nobis in hac inopi lingua non conceditur; Quamquam tu hanc copiosiorem etiam soles dicere. Sed non alienum est, quo facilius vis verbi intellegatur, rationem hujus verbi* faciendi Zenonis exponere.
XVI. " Ut enim, inquit, nemo dicit in regia regem ipsum quasi productum esse ad dignitatem (id est enim προηγμίνον), sed eos qui in aliquo honore sunt quorum ordo proxime accedit, ut secundus sit, ad regium principatum, sic in vita non ea quæ primo ordine* sunt, sed ea, quæ secundum locum obtinent, trpfrpypiva, id est, producta nominentur; Quæ vel ita appellemus (id erit verbum e verbo) vel promota et remota vel ut dudum diximus præposita vel præci-
270 Pua, et illa reiecta. Re enim intellecta in verbo-
Rum usu faciles esse debemus. Quoniam autem omne quod est bonum primum locum tenere dicimus, nec esse est nec bonum esse nec malum hoc quod præpositum vel præcipuum nominamus; Idque ita definimus, quod sit indifferens cum æstimatione mediocri; Quod enim illi ά διάφορον dicunt, id mihi ita occurrit ut indifferens dicerem. Neque enim illud fieri poterat ullo modo ut nihil relinqueretur in mediis quod aut secundum naturam esset aut contra; Nec, cum id relinqueretur, nihil in his poni quod satis æstimabile esset, nec hoc posito non aliqua esse
Præposita. Recte igitur hæc fæta distinctio est; Atque etiam ab iis quo facilius res perspici possit hoc simile ponitur: Ut enim, inquiunt, si hoc fingamus esse quasi finem et ultimum, ita jacere talum ut rectus assistat, qui ita talus erit jactus ut cadat rectus præpositum quiddam habebit ad finem, qui aliter contra, neque tamen illa præpositio tali ad eum quem dixi finem pertinebit, sic ea quæ sunt præposita referuntur illa quidem ad finem sed ad ejus vim naturamque nihil pertinent.
Sequitur illa divisio, ut bonorum alia sint ad illud ultimum pertinentia (sic enim appello quæ τΐλίκό dicuntur; Nam hoc ipsum instituamus, ut placuit, pluribus verbis dicere quod uno non poteri-
272 Mus, ut res intellegatur), alia autem efficientia, quæ Græci νοίΐΐτικά, alia utrumque. De pertinentibus nihil est bonum præter actiones honestas, de efficientibus nihil præter amicum, sed et pertinentem et efficientem sapientiam volunt esse. Nam quia sapientia est conveniens actio, est in illo pertinenti. Genere quod dixi; Quod autem honestas actiones affert et efficit, id * efficiens dici potest.
XVII. f< Hæc quæ præposita dicimus partim sunt per se ipsa præposita, partim quod aliquid efficiunt, partim utrumque: per se, ut quidam habitus oris et vultus, ut status, ut motus, in quibus sunt et præponenda quædam et reicienda; Alia ob eam rem præposita dicentur quod ex se aliquid efficiant, ut pecunia, alia autem ob utramque rem, ut integri
Sensus, ut bona valetudo. De bona autem fama (quam enim appellant tv8o lav aptius est bonam famam hoc loco appellare quam gloriam), Chrysippus quidem et Diogenes detracta utilitate ne digitum quidem ejus causa porrigendum esse dicebant, quibus ego vehementer assentior. Qui autem post eoe fuerunt, cum Carneadem sustinere non possent, hanc quam dixi bonam famam ipsam propter se præpositam et sumendam esse dixerunt, esseque hominis ingenui et liberaliter educati velle bene audire aparentibus, a propinquis, a bonis etiam viris, idque propter rem ipsam, non propter usum; Dicuntque, ut
274 Liberis consultum velimus etiamsi postumi futuri sint propter ipsos, sic futuræ post mortem famæ tamen esse propter rem etiam detracto usu consulendum.
" Sed cum quod honestum sit id solum bonum esse dicamus, consentaneum tamen est fungi officio eum id officium nec in bonis ponamus nec in malis. Est enim aliquid in his rebus probabile, et quidem ita ut ejus ratio reddi possit; Ergo ut etiam probabiliter acti ratio reddi possit; Est autem officium quod ita factum est ut ejus facti probabilia ratio reddi possit: ex quo intellegitur officium medium quiddam esse quod neque in bonis ponatur neque in contrariis. Quoniamque in iis rebus quæ neque in virtutibus sunt neque in vitiis, est tamen quiddam quod usui possit esse, tollendum id non est. Est autem ejus generis actio quoque quædam, et quidem talis ut ratio postulet agere aliquid et facere eorum; Quod autem ratione actum est id officium appellamus; Est igitur officium ejus generis quod nec in bonis ponatur nec in contrariis.
XVI1L " Atque perspicuum etiam illud est, in istis rebus mediis aliquid agere sapientem* Judicat igitur cum agit officium illud esse. Quod quoniam numquam fallitur in indicando, erit in mediis rebus
276 Officium. Quod efficitur hac etiam conclusione rationis: Quoniam enim videmus esse quiddam quod recte factum appellemus, id autem est perfectum officium, erit etiam inchoatum; Ut, si juste depositum reddere in recte factis sit, in officiis ponatur depositum reddere; Illo enim addito< juste/ fit recte factum, per se autem hoc ipsum reddere in officio ponitur. Quoniamque non dubium est quin in iis quæ media dicamus sit aliud sumendum, aliud reiciendum, quidquid ita fit aut dicitur omne officio continetur. Ex quo intellegitur quoniam se ipsi omnes natura diligant, tam insipientem quam sapientem sumpturum quæ secundum naturam sint reiecturumque contraria. Ita est quoddam commune officium sapientis et insipientis; Ex quo efficitur versari in iis quæ media
Dicamus. Sed cum ab his omnia proficiscantur officia, non sine causa dicitur ad ea referri omnes nostras cogitationes, in his et excessum e vita et in vita mansionem. In quo enim plura sunt quæ secundum naturam sunt, hujus officium est in vita manere; In quo autem aut sunt plura contraria aut fore videntur, hujus officium est e vita excedere, E quo apparet et sapientis esse aliquando officium
278 Excedere e vita cum beatus sit, et stulti manere in
Vita cum sit miser. Nam bonum illud et malum quod sæpe jam dictum est postea consequitur; Prima autem illa naturæ sive secunda sive contraria sub judicium sapientis et dilectum cadunt, estque illa sub tecta quasi materia sapientiæ. Itaque et manendi in vita et migrandi ratio omnis iis rebus quas supra dixi metienda. Nam neque...* virtute retinetur in vita, nec iis qui sine virtute sunt mors est oppetenda. Et sæpe officium est sapientis desciscere a vita cum sit beatissimus, si id opportune facere possit. Sic enim censent, opportunitatis esse beate vivere quod est convenienter naturæ vivere.* Itaque a sapientia præcipitur se ipsam si usus sit sapiens ut relinquat. Quamobrem cum vitiorum ista vis non sit ut causam afferant mortis voluntariæ, perspicuum est etiam stultorum qui iidem miseri sint officium esse manere in vita, si sint in majore parte earum rerum quas secundum naturam esse dicimus. Et quoniam excedens e vita et manens æque miser est, nec diuturnitas magis ei vitam fugiendam facit, non sine causa dicitur iis qui pluribus naturalibus frui possint esse in vita manendum.
XIX. " Pertinere autem ad rem arbitrantur intellegi natura fieri ut liberi aparentibus amentur,
2fi aquo fnitio profectam communem humani generis societatem persequimur. Quod primum intellegi debet figura ræmbrisque corporum, quæ ipsa declarant, procreandi a natura habitam esse rationem. Neque vero hæc inter se congruere possent ut natura et procreari vellet et diligi procreatos non curaret. Atque etiam in bestiis vis naturæ perspici potest; Quarum in fetu et in educatione laborem cum cernimus, naturæ ipsius vocem videmur audire. Quare ut perspicuum est natura nos a dolore abhorrere, sic apparet a natura ipsa ut eos quos genueri-
Mus amemus impelli Ex hoc nascitur ut etiam communis hominum inter homines naturalis sit commendatio, ut oporteat hominem ab homine ob id ipsum quod homo sit non alienum videri. Ut enim in membris alia sunt tamquam sibi nata, ut oculi, ut aures, alia etiam ceterorum membrorum usum adiuvant, ut crura, ut manus, sic immanes quædam bestiæ sibi solum natæ sunt, at illa quæ in concha patula pina dicitur, isque qui enat e concha, qui quod eam custodit pinoteres vocatur, in eandemque cum se recepit includitur, ut videatur monuisse ut caveret, itemque formicæ, apes, ciconiæ aliorum etiam
282 Causa quædam faciunt Multo hæc conjunctius homines,* Itaque natura sumus apti ad cœtus, concilia, cavitates. 'Mundum autem censent regi numine deorum cumque esse quasi communem urbem et civitatem hominum et deorum, et unumquemque nostrum ejus mundi esse partem; Ex quo iltud natura consequi ut communem utilitatem nostræ anteponamus. Ut enim leges omnium salutem singulorum saluti anteponunt, sic vir bonus et sapiens et legibus parena et civilis offici non ignarus utilitati omnium plus quam unius alicujus aut suæ consulit. Nec magis est vituperandus proditor patriæ quam communis utilitatis aut salutis desertor propter suam utilitatem aut salutem. Ex quo fit ut laudandus is sit qui mortem oppetat pro re publica, quod deceat cariorem nobis esse patriam quam nosmet ipsos. Quoniamque illa vox inhumana et scelerata ducitur eorum qui negant se recusare quo minus ipsis mortuis terrarum omnium deflagratio consequatur (quod vulgari quodam versu Græco pronuntiari solet), certe verum est etiam iis qui aliquando futuri sint esse propter ipsos consulendum. 6 5 XX. Ex hac animorum affectione testamenta commendationesque morientium natæ sunt. Quodque nemo in summa solitudine vitam agere velit ne cum infinita quidem voluptatum abundantia, facile intellegitur nos ad conjunetionem congregationem que hominum et ad naturalem communitatem esse natos. Impellimur autem natura ut prodesse velimus quam plurimis in primisque docendo rationibusque
Prudentiæ tradendis. Itaque non facile est invenire qui quod sciat ipse non tradat alteri; Ita non solum ad discendum propensi sumus verum etiam ad doeendum. Atque ut tauris natura datum est ut pro vitulis contra leones summa vi impetuque contendant, sic ii qui valent opibus atque id facere possunt, ut de Hercule et de Libero accepimus, ad servandum genus hominum natura incitantur. Atque etiam Jovem cum Optimum et Maximum dicimus cumque eundem Salutarem, Hospitalem, Statorem, hoc intellegi volumus, salutem hominum in ejus esse tutela. Minime autem convenit, cum ipsi inter nos viles neglectique simus, postulare ut dis immortalibus cari simus et ab iis diligamur. Quemadmodum igitur membris utimur prius quam didicimus cujus ea utilitatis causa habeamus, sic inter nos natura ad civilem communitatem conjuncti et consociati sumus. Quod ni ita se haberet, nec justitiæ ullus esset nec bonitati locus.
" Sed quomodo hominum inter homines juris esse vincula putant, sic homini nihil juris esse cum bestiis. Præclare enim Chrysippus cetera nata esse hominum causa et deorum, eos autem communitatis et societatis suæ, ut bestiis homines uti ad utilitatem suam possint sine injuria; Quoniamque ea natura esset hominis ut ei cum genere humano quasi civile jus intercederet, qui id conservaret eum justum, qui migraret iniustum fore. Sed quemadmodum, theatrum cum commune sit, recte tamen diei potest ejus esse eum locum quem quisque occuparit, sic in urbe mundove communi non adversatur jus quo minus
Suum quidque cujusque sit. Cum autem ad tuendos conservandosque homines hominem natum esse videamus, consentaneum est huic naturæ ut sapiens velit gerere et administrare rem publicam atque, ut enatura vivat, uxorem adjungere et velle ex ea liberos. Ne amores quidem sanctos a sapiente alienos esse arbitrantur. Cynicorum autem rationem atque vitam alii cadere in sapientem dicunt, si qui ejusmodi forte casus inciderit ut id faciendum sit, alii nullo modo.
XXI. Ut vero conservetur omnis homini erga hominem societas, conjunctio, cantas, et emolumenta et detrimenta (quæ et appellant) communia esse voluerunt, quorum altera prosunt, nocent altera; Neque solum ea communia verum etiam paria esse dixerunt. Incommoda autem et commoda (ita enim et appello) communia esse voluerunt, paria noluerunt. Illa enim quæ prosunt aut quæ nocent aut bona sunt aut mala, quæ sint paria necesse est; Commoda autem et incommoda in eo genere sunt quæ præposita et reiecta dicimus; Ea possunt paria non esse. Sed emolumenta communia esse dicuntur, recte
28S autem facta et peccata non habentur communia.
(< Amicitiam autem adhibendam esse censent quia sit ex eo genere quæ prosunt Quamquam autem in amicitia alii dicant æque caram esse sapienti rationem amici ac suam, alii autem sibi cuique cariorem suam, tamen hi quoque posteriores fatentur alienum esse a justitia, ad quam nati esse videamur, detrahere quid de aliquo quod sibi assumat Minime vero probatur huic disciplinæ de qua loquor aut justitiam aut amicitiam propter utilitates ascisci aut probari. Eædem enim utilitates poterunt eas labefactare atque pervertere. Etenim nec justitia nec amicitia esse omnino poterunt nisi ipsæ per se
Expetuntur. Jus autem, quod ita dici appellarique possit, id esse natura; Alienumque esse a sapiente non modo injuriam cui facere verum etiam nocere. Nec vero rectum est cum amicis aut bene meritis consociare aut conjungere injuriam; Gravissimeque et verissime defenditur numquam æquitatem ab utilitate posse seiungi, et quidquid æquum justumque esset id etiam honestum, vicissimque quidquid esset honestum id justum etiam atque æquum fore.
" Ad easque virtutes de quibus disputatum est dialecticam etiam adjungunt et physicam easque ambas virtutum nomine appellant, alteram quod habeat rationem ne cui falso assentiamur neve ui nquam captiosa probabilitate fallamur, eaque quæ de bonis et malis didicerimus ut tenere tu eri que possimus; Nam sine hac arte quemvis arbitrantur a vero abduci fallique posse. Recte igitur, si omnibus in rebus temeritas ignoratioque vitiosa est, ars ea quæ tollit hæc virtus nominata est.
XXII. " Physicæ quoque non sine causa tributus idem est honos, pro nterea quod qui convenienter naturæ victurus sit ei proficiscendum est ab omni muqdoafqnn nb rinn prori mi fi on r* Nec vero potest quisquam de bonis et malis vere judicare nisi omni cognita ratione naturæ et vitæ etiam deorum, et utrum conveniat necne natura hominis cum universa. Quæque suat vetera præcepta sapientium,qui jubent ' tempori parere ' et ' sequi deum ' et * se noscere,' et ' nihil nimis,' hæc sine physicis quam vim habeant (et habent maximam) videre nemo potest. Atque etiam ad justitiam colendam, ad tuendas amicitias et reliquas caritates quid natura valeat hæc una cognitio potest tradere; Nec vero pietas adversus deos nec quanta iis gratia debeatur spe explicatione naturæ intellegi potest
" Sed jam sentio me esse longius provectum quam
292 Proposite ratio postularet. Verum admirabilis compositio disciplinæ incredibilisque me rerum traxit ordo; Quem per deos immortales nonne miraris? Quid enim aut in natura, qua nihil est aptius, nihil descriptius, aut in operibus manu factis tam compositum tamque compactum et coagmentatum inveniri potest? Quid posterius priori non convenit? Quid sequitur quod non respondeat superiori? Quid non sic aliud ex alio nectitur ut si ullam litteram moveris labent omnia? Nec tamen quidquam est quod moveri possit
" Quam gravis vero, quam magnifica, quam constans conficitur persona sapientis! Qui, cum ratio docuerit quod honestum esset id esse solum bonum, semper sit necesse est beatus vereque omnia ista nomina possideat quæ irrideri ab imperitis solent Rectius enim appellabitur rex quam Tarquinius qui nec se nec suos regere potuit, rectius magister populi (is enim est dictator) quam Sulla qui trium pestiferorum vitiorum, luxuriæ, avaritiæ, crudelitatis magister fuit, rectius dives quam Crassus qui nisi eguisset numquam Euphraten nulla belli causa transire voluisset. Recte ejus omnia dicentur qui scit uti solus omnibus; Recte etiam pulcher appellabitur (animi enim liniamenta sunt pulchriora quam corporis) recte solus liber, nec dominationi cujusquam parens nec obediens cupiditati, recte invictus, cujus etiamsi corpus constringatur, animo tamen vincula inici
Nulla possint. Nec exspectat ullum tempus ætatis, ut tum denique judicetur beatusne fuerit cum ex ' treraura vitæ diem morte confecerit; Quod ille unus e septem sapientibus non sapienter Crœsum monuit, nam si beatus umquam fuisset, beatam vitam usque ad illum a Cyro exstructum rogum pertulisset. Quod si ita est ut neque quisquam nisi bonus vir et omnes boni beati sint, quid philosophia magis colendum aut quid est virtute divinius? "
FINIBUS BONORUM ET MALORUM
LIBER QUARTUS
I. Quæ cum dixisset, finem ille. Ego autem: "Ne tu, inquam, Cato, ista exposuisti, ut tam multa, memoriter, ut tam obscura, dilucide. Itaque aut omittamus contra omnino velle aliquid aut spatium sumamus ad cogitandum; Tam enim diligenter, etiamsi minus vere (nam nondum id quidem audeo dicere), sed tam en accurate non modo fundatam verum etiam exstructam disciplinam non est facile "cum ego te hæ nova lege videam eodem die accusatori respondere et tribus horis perorare, in hac me causa tempus dilaturum putas? Quæ tamen ate agetur non melior quam illæ sunt quas interdum obtines. Quare istam quoque aggredere, tractatam præsertim et ab aliis et ate ipso sæpe, ut tibi
Deesse non possit oratio." Tum ego: "Non mehercule," inquam," soleo temere contra Stoicos, non quo illis admodum assentiar, sed pudore impedior; Ita multa dicunt, quæ vix intellegam." " Obscura," inquit, "quædam esse confiteor; Nec tamen ab illis ita dicuntur de industria, sed inest in rebus ipsis
300 Obscuritas." " Cur igitur easdem res," inquam, "Peripateticis dicentibus verbum nullum est quod non intellegatur?" " Easdemne res?" Inquit; " An parum disserui non verbis Stoicos a Peripateticis sed universa re et tota sententia dissidere?" " Atqui," inquam, " Cato, si istud obtinueris, traducas me ad te totum licebit." " Putabam equidem satis," inquit, " me dixisse. Quare ad ea primum, si videtur; Sin aliud quid voles, postea." " Immo istud quidem," inquam, " quo loco quidque.., nisi iniquum postulo, arbitratu meo." " Ut placet," inquit; " Etsi enim illud erat aptius, æquum cuique concedere."
II. " Existimo igitur," inquam, " Cato, veteres illos Platonis auditores, Speusippum, Aristotelem, Xenocratem, deinde eorum Polemonem, Theophrastum, satis et copiose et eleganter habuisse constitutam disciplinam, ut non esset causa Zenoni cum Polemonem audisset cur et ab eo ipso et a superioribus dissideret; Quorum ibit hæc institutio, in qua animadvertas velim quid mutandum putes, nec exspectes dum ad omnia dicam quæ ate dicta sunt; Universa enim illorum ratione cum iota vestra con-
Fligendum puto. Qui cum viderent ita nos esse natos ut et communiter ad eas virtutes apti essemus quæ notæ illustresque aunt, justitiam dico, temperantiam, ceteras generis ejusdem (quæ omnes similes artium reliquarum materia tantum ad meliorem partem et tractatione differunt), easque ipsas virtutes viderent nos magnificentius appetere et ardentius; Habere etiam insitam quartdam vel potius innatam cupiditatem scientiæ, natosque esse ad congregationem hominum et ad societatem communitatemque generis humani, esque in maximis ingeniis maxime elucere, totam philosophiam tres in partes diviserunt, quam partitionem a Zenone esse retentam videmus.
Quarum cum una sit qua mores conformari putantur, differo eam partem, quæ quasi stirps est hujus quæstionis; Qui sit enim finis bonorum, mox; Hoc loco tantum dico a veteribus Peripateticis Academicisque, qui re consentientes vocabulis differebant, eum locum quem civilem recte appellaturi videmur (Græei πολιτικόν) graviter et copiose esse tractatum,
III. c Quam multa illi de re puh tica scripserunt, quam multa de legibus! Quam multa non solum præcepta in artibus sed etiam exempla in orationibus bene dicendi reliquerunt! Primum enim ipsa illa quæ subtiliter disserenda erant polite apteque dixerunt, tum definientes, tum partientes, ut vestri etiam; Sed vos squalidius; Illorum vides quam niteat
Oratio. Deinde ea quæ requirebant orationem ornatam et gravem, quam magnifice sunt dicta ab illis, quam splendide 1 de justitia, de temperantia, de fortitudine, de amicitia, de ætate degenda, de philosophia, de capessenda re publica, hominum nec spinas vellentium, ut Stoici, nec ossa nudantium, sed eorum qui grandia ornate vellent, enucleate minora dicere. Itaque quæ sunt eorum consolationes, quæ cohortationes, quæ etiam monita et consilia scripta ad summos viros! Erat enim apud eos, ut est rerum ipsarum natura, sic dicendi exercitatio duplex. Nam quidquid quæritur, id habet aut generis ipsius sine personis temporibusque aut iis adjunctis lacti aut juris aut no minia controversiam. Ergo in utroque exercebantur; Eaque disciplina effecit tantum illorum utroque in genere dicendi
Copiam. Totum genus hoc Zeno et qui ab eo sunt aut non potuerunt tueri * aut noluerunt, certe reliquerunt, Quamquam scripsit artem rhetoricam Cleanthes, Chrysippus etiam, sed sie ut si quis obmutescere concupierit nihil aliud legere debeat. Itaque vides quomodo loquantur: nova verba fingunt, deserunt usitata. At quanta conantur! — Mundum hunc omnem oppidum esse nostrum. Vides quantam rem agat ut Circeiis qui habitet totum hunc mundum suum municipium esse existimet Incendit igitur eos qui audiunt. Quid? Ille incendat? Restinguet citius si ardentem acceperit. Ista ipsa quæ tu breviter, regem, dictatorem, divitem solum esse sapientem, ate quidem apte ac rotunde; Quippe; Habes enim a rhetoribus; Iliorum vero ista ipsa quam exsilia de virtutis vi! Quam tantam volunt esse ut beatum per se efficere possit. Pungunt enim, quasi aculeis, interrogatiunculis angustis, quibus etiam qui assentiuntur nihil commutantur animo et iidem abeunt qui venerant; Res enim for debent, sed aliquanto minutius.
IV. " Sequitur disserendi ratio cognitioque naturæ; Nam de summo bono mox, ut dixi, videbimus et ad id explicandum disputationem omnem conferemus. In his igitur partibus duabus nihil erat quod Zeno commutare gestiret; Res enim se præclare habebat, et quidem in utraque parte. Quid enim ab antiquis ex eo genere quod ad disserendum valet prætermissum est? Qui et definierunt plurima et definiendi artes reliquerunt, quodque est definitioni adjunctum, ut res in partes dividatur, id et fit ab illis et quemadmodum fieri oporteat traditur; Item de contrariis, aquibus ad genera formasque generum venerunt. Jam argumenti ratione con elusi caput esse la ciunt ea quæ perspicua dicunt; Deinde ordinem sequuntur; Tum quid verum sit in singulis extrema
Conclusio est. Quanta autem ab illis varietas argumentorum ratione concludentium eorumque cum captiosis interrogationibus dissimilitudo! Quid quod pluribus locis quasi denuntiant ut neque sensuum fidem sine ratione nec rationis sine sensibus exquiramus atque ut eorum alterum ab altero ne separemus? Quid? Ea quæ dialectici nunc tradunt et docent, nonne ab iliis instituta sunt?! De quibus etsi a Chrysippo maxime est elaboratum, tamen a Zenone minus multo quam ab antiquis; Ab hoc autem quædam non melius quam veteres, quædam omnino
Relicta. Cumque duæ siut artes quibus perfecte ratio et oratio compleatur, una inveniendi, altera disserendi, hanc posteriorem et Stoici et Peripatetici, priorem autem illi egregie tradiderunt, hi omnino ne attigerunt quidem. Nam equibus locis quasi thesauris argumenta depromerentur, vestri ne suspicati quidem sunt, superiores autem artificio et via tradiderunt. Quæ quidem ars efficit ne necesse sit iisdem de rebus semper quasi dictata decantare neque a commentariolis suis discedere. Nara qui sciet ubi quidque positum sit quaque eo veniat, is, etiamsi quid obrutum erit, poterit eruere semperque esse in disputando suus. Quod etsi ingeniis magnis præditi quidam dicendi copiam sine ratione consequuntur, ars tamen est dux certior quam natura. Aliud est enim poetarum more verba fundere, aliud ea quæ dicas ratione et arte distinguere.
V. Similia dici possunt de explicatione naturæ, qua et hi utuntur et vestri, neque vero ob duas modo causas, quomodo Epicuro videtur, ut pellatur mortis et religionis metus; Sed etiam modestiam quandam cognitio rerum cælestium affert iis qui videant quanta sit etiam apud deos moderatio, quantus ordo, et magnitudinem animi deorum opera et facta cernentibus, justitiam etiam, cum cognitum habeas quod sit domini numen, quod consilium, quæ voluntas; Cujus ad naturam apta ratio vera illa et summa lex a philosophis dicitur,
Lnest in eadem explicatione naturæ insatiabilis quædam e cognoscendis rebus voluptas, in qua una, confectis rebus necessariis, vacui negotiis honeste ac liberaliter possimus vivere. Ergo in hac ratione tota de maximis fere rebus Stoici illos secuti sunt, ut et deos esse et quattuor ex rebus omnia constare dicerent Cum autem quæreretur res admodum difficilis num quinta quædam natura videretur esse ex qua ratio et intellegentia oriretur, in quo etiam de animis cujus generis essent quæreretur, Zeno id dixit esse ignem; Nonnulla deinde aliter, sed ea pauca; De maxima autem re eodem modo, divina mente atque
312 Natura mundum universum atque ejus maximas partes administrari Materiam vero rerum et copiam apud
Hos exilem, apud illos uberrimam reperiemus. Quam multa ab iis conquisita et collecta sunt de omnium animantium genere, ortu, membris, ætatibus! Quam multa de rebus iis quæ gignuntur eterra! Quam multæ quamque de variis rebus et causæ cur quidque fiat et demonstrationes quemadmodum quidque fiat! Qua ex omni copia plurima et certissima argumenta sumuntur ad cujusque rei naturam explicandam. Ergo adhuc, quantum equidem intellego, causa non videtur fuisse mutandi nominis; Non enim, si omnia non sequebatur, idcirco non erat ortus Democriteum puto. Panes mutat, vel plura sane; At cum de plurimis eadem dicit, tum certe de maximis. Quod idem cum vestri faciant, non satis magnam tribuunt inventoribus gratiam. VI. " Sed hæc hactenus. Nunc videamus, quæso, Be summo bono, quod continet philosophiam, quid tandem attulerit quamobrem ab inventoribus tamquam aparentibus dissentiret. Hoc igitur loco, quamquam ate, Cato, diligenter est explicatum finis hic bonorum et qui a Stoicis et quemadmodum diceretur, tamen ego quoque exponam, ut perspiciemus si potuerimus quidnam a Zenone novi sit aliatum. *
314 Cum enim superiores, equibus planissime Polemo, secundum naturam vivere summum bonum esse dixissent, his verbis tria significari Stoici dicunt, unum ejusmodi, vivere adhibentem scientiam earum, rerum quæ natura eve rurent; Hunc ipsum Zenonis aiunt esse finem, declarantem illud quod ate dictum
Est, convenienter naturæ vivere. Alterum significari idem ut si diceretur officia media omnia aut pleraque servantem vivere. Hoc sic expositum dissimile est superiori; Illud enim rectum est (quod
Dicebas) contingitque sapienti soli; Hoc autem inchoati cujusdam offici est, non perfecti, quod cadere in nonnullos insipientes potest. Tertium autem, omnibus aut maximis rebus iis quæ secundum naturam sint fruentem vivere. Hoc non est positum in nostra actione; Completur enim et ex eo genere vitæ quod virtute fruitur et ex iis rebus quæ sunt secundum naturam neque sunt in nostra potestate. Sed hoc summum bonum quod tertia significatione intellegitur, eaque vita quæ ex summo bono degitur, quia conjuncta ei virtus est, in sapientem solum cadit, isque finis bonorum, ut ab ipsis Stoicis scriptum videmus, a Xenocrate atque ab Aristotele constitutus est. Itaque ab iis constitutio illa prima naturæ aqua tu quoque ordiebare his prope verbis exponitur.
VII. " Omnis natura vult esee conservatrix sui, ut et salva sit et in genere conservetur suo. Ad hanc rem aiunt artes quoque requisitas quæ naturam adiuvarent, in quibus ea numeretur in primis quæ est vivendi ars, ut tueatur quod a natura datum sit, quod desit acquirat; Iidemque diviserunt naturam hominis in animum et corpus; Cumque eorum utrum" que per se expetendum esse dixissent, virtutes quoque utriusque eorum per se expetendas esse dicebant; Et cum animum infinita quadam laude anteponerent corpori, virtutes quoque animi bonis corporis antei 7 ponebant. Sed cum sapientiam totius hominis custodem et procuratricem esse vellent, quæ esset naturæ comes et adiutrix, hoc sapientiæ munus esse dicebant ut cum eum tueretur qui constaret ex animo et corpore, in utroque juvaret eum ac contineret. Atque ita re simpliciter primo collocata, reliqua subtilius persequentes corporis bona facilem quandam rationem habere censebant, de animi bonis accuratius exquirebant, in primisque reperiebant esse in iis justitiæ semina, primique ex omnibus philosophis natura tributum esse docuerunt ut ii qui procreati essent a procreatoribus amarentur, et, id quod temporum ordine antiquius est, ut coniugia virorum et uxorum natura coni uncta esse dicerent, qua ex stirpe orirentur amicitiæ cognationum. Atque ab his initiis profecti omnium virtutum et originem et *
318 Progressionem persecuti sunt. Ex quo magnitudo quoque animi exsistebat qua facile posset repugnari obsistique fortunæ, quod maximæ res essent in potestate sapientis; Varietates autetn injuriasque fortunæ facile veterum philosophorum præceptis in-
Stituta vita superabat. Principiis autem a natura datis amplitudines quædam bonorum excitabantur, partim profectæ a contemplatione rerum occultarum, quod erat insitus menti cognitionis amor, equo etiam rationis explicandæ disserendique cupiditas consequebatur; Quodque hoc solum animal'natum est pudoris ac verecundiæ particeps appetensque convictum hominum ac societatem animadvertensque in omnibus rebus quas ageret aut diceret ut ne quid ab eo fieret nisi honeste ac decore, his initiis et ut ante dixi seminibus a natura datis, temperantia, modestia, justitia et omnis honestas perfecte absoluta est. '
VIO. Habes," inquam, Cato, formam eorum de quibus loquor philosophorum. Qua exposita scire cupio quæ cause sit cur Zeno ab hac antiqua constitutione desciverit, quidnam horum ab eo non sit probatum: quodne omnem naturam conservatricem sui dixerint, an quod omne animat ipsum sibi commendatum ut se salvum in suo genere incolum eque vellet, an quod/ cum omnium artium finis is esset quem natura maxime quæreret, idem statui debere de totius arte vitæ, an quod, cum ex animo
520 Constaremus et corpore, et hæc ipsa et eorum virtutes per se esse sumendas. An vero displicuit ea quæ tributa est animi virtutibus tanta præstantia? An quæ de prudentia, de cognitione rerum, de conjunctione generis humani, quæque ab iisdem de temperantia, de modestia, de magnitudine animi, de omni honestate dicuntur? Fatebuntur Stoidi hæc omnia' dicta esse præclare neque eam causam Zenoni
Desciscendi fuisse. Alia quædam dicent, credo, magna antiquorum esse peccata quæ ille veri inve enim perversius, quid intolerabilius, quid stultius quam bonam valetudinem, quam dolorum ompium vacuitatem, quam integritatem oculorum reliquorumque sensuum ponere in bonis potius quam dicerent nihil omnino inter eas res iisque contrarias interesse? Ea enim omnia quæ illi bona dicerent præposita esse, non bona; Itemque illa quæ in corpore excellerent stulte antiquos dixisse per se esse expetenda; Sumenda potius quam expetenda; Ea denique omni vita quæ in virtute una consisteret, illam vitam quæ etiam ceteris rebus quæ essent secundum naturam abundaret, magis expetendam non esse sed magis sumendam; Cumque ipsa virtus efficiat ita beatam vitam ut beatior esse non possit, tamen quædam deesse sapientibus tum cum sint beatissimi; Itaque eos id agere ut a se dolores, morbos, debilitates repellant
IX. '' O m apam vim in geni causamque justam cur nova exsisteret disciplina! Perge porro: sequuntur enim ea quæ tu scientissime complexus es, omnium insipientiam, iniustitiam, alia vitia similia esse, omniaque peccata esse paria, eosque qui natura doctrinaque longe ad virtutem processissent, nisi eam plane consecuti essent, summe esse miseros, neque inter eorum vitam et improbissimorum quidquam omnino interesse, ut Plato, tantus ille vir, si sapiens non fuerit, nihilo melius quam quivis improbissimus nec beatius vixerit. Hæc videlicet est correctio philosophiæ veteris et emendatio, quæ omnino aditum nullum habere potest in urbem, in forum, in curiam. Quis enim ferre posset ita loquentem eum qui se auctorem vitæ graviter et sapienter agendæ profiteretur, nomina rerum commutantem, cumque idem sentiret quod omnes, quibus rebus eandem vim tribueret alia nomina imponentem, verba modo
Mutantem, de opinionibus nihil detrahentem? Patronusne causæ in epilogo pro reo dicens negaret esse malum exsilium, publicationem bonorum? Hæc reicienda esse, non fugienda? Nec misericordem judicem esse oportere? In contione autem si loqueretur, si Hannibal ad portas venisset murumque jaculo traiecisset, negaret esse in malis capi, venire, interfici, patriam amittere? An senatus, cum trium pilum Africano decerneret, 'quod ejus virtute/ aut nisi in sapiente nec felicitas vere dici potest? Quæ est igitur ista philosophia quæ communi more in foro loquitur, in libellis suo? Præsertim cum quod illi suis verbis significant* in eo nihil novetur,
Eædem res maneant alio modo. Quid enim interest, divitias, opes, valetudinem bona dicas anne præposita, cum ille qui ista bona dicit nihilo plus iis tribuat quam tu qui eadem illa præposita nominas? Itaque homo in primis ingenuus et gravis, dignus illa familiaritate Scipionis et Læli, Panætius, cum ad Q. Tuberonem de dolore patiendo scriberet, quod esse caput debebat si probari posset, nusquam posuit non esse malum dolorem, sed quid esset et quale, quantumque in eo esset alieni, deinde quæ ratio esset perferendi; Cujus quidem, quoniam Stoicus fuit, sententia condemnata mihi videtur esse inanitas ista verborum. X. " Sed ut propius ad ea, Cato, accedam quæ ate dicta sunt, pressius agamus eaque quæ modo dixisti cum iis conferamus quæ tuis antepono Quæ sunt igitur communia vobis cum antiquis, iis sic utamur quasi concessis; Quæ in controversiam ve-
326 Niunt, de iis si placet disseramus/* " Mihi vero,** inquit, " placet agi subtilius et ut ipse dixisti pressius. Quæ enim adhuc protulisti, popularia sunt; Ego autem ate elegantiora desidero.** " A mene tu?** inquam; " Sed tamen enitar, et si minus multa mihi occurrent non fugiam ista popularia. Sed positum sit primum nosmet ipsos commendatos esse nobis primamque ex natura hanc habere appetitionem ut conservemus nosmet ipsos. Hoc convenit; Sequitur illud ut animadvertamus qui simus ipsi, ut nos quales oportet esse servemus. Sumus igitur homines; Ex animo constamus et corpore, quæ sunt cujusdam modi, nosque oportet, ut prima appetitio naturalis postulat, hæc diligere constituereque ex his finem illum summi boni atque ultimi; Quem si prima vera sunt ita constitui necesse est, earum rerum quæ sint secundum naturam quam plurima et quam maxima
Adipisci. Hunc igitur finem illi tenuerunt, quodque ego pluribus verbis, illi brevius, secundum naturam jvere, hoc iis bonorum videbatur extremum.
XI. " Age nunc isti doceant, vel tu potius (quis enim ista melius?), quonam modo ab iisdem principiis profecti efficiatis ut honeste vivere (id est enim vel e virtute vel naturæ congruenter vivere) summum bonum sit, et quonam modo aut quo loco corpus-subito deserueritis omniaque ea quæ secundum naturam cum sint absint a nostra potestate, ipsum denique officium. Quæro igitur quomodo hæ tantæ commendationes a natura profectæ subito a
Sapientia relictæ sint. Quod si non hominis summum bonum quæreremus sed cujusdam animantis, is autem esset nihil nisi animus (liceat enim fingere aliquid ejusmodi quo verum facilius reperiamus), tamen illi animo non esset hic vester finis. Desideraret enim valetudinem, vacuitatem doloris, appeteret etiam conservationem sui earumque rerum custodiam, finemque sibi constitueret secundum naturam vivere, quod est ut dixi liabere ea quæ secundum naturam
Sint vel omnia vel plurima et maxima. Cujuscumque enim modi animal constitueris, necesse est, etiamsi id sine corpore sit ut fingimus, tamen esse in animo quædam similia eorum quæ sunt in corpore, ut nullo modo nisi ut exposui constitui possit finis bonorum. Chrysippus autem exponens differentias animantium ait alias earum corpore excellere, alias autem animo, nonnullas valere utraque re; Deinde disputat quod cujusque generis animantium statui deceat extremum. Cum autem hominem in eo genere posuisset ut ei tribueret animi excellentiam,
330 Summum bonum id constituit, non ut excellere animus sed ut nihil esse præter animum videretur. XII. Uno autem modo in virtute sola summum bonum recte poneretur, si quod esset animal quod totum ex mente constaret, id ipsum tamen sic ut ea mens nihil haberet in se quod esset secundum natu-
Ram, ut valetudo est. Sed id ne cogitari quidem potest quale sit ut non repugnet ipsum sibi.
Sin dicunt* obscurari quædam nec apparere quia valde parva sint, nos quoque concedimus; Quod dicit Epicurus etiam de voluptate, quæ minimæ sint voluptates, eas obscurari sæpe et obrui; Sed non sunt in eo genere tantæ commoditates corporis tamque prodactæ temporibus tamque multæ. Itaque in quibus propter eorum exiguitatem obscuratio consequitur, sæpe accidit ut nihil interesse nostra fateamur sint illa necne sint (ut in sole, quod ate dicebatur, lucernam adhibere nihil interest aut
Teruncium adicere Crœsi pecuniæ); Quibus autem in rebus tanta obscuratio non fit, fieri tamen potest ut id ipsum quod interest non sit magnum (ut ei qui jucunde vixerit annos decem si æque vita jucunda menstrua addatur, quia momentum aliquod habeat ad jucundum accessio, bonum sit; Si autem id non concedatur, non continuo vita beata tollitur). Bona autem corporis huic sunt quod posterius posui similiora.' Habent enim accessionem dignam in qua elaboretur: ut mihi in hoc Stoici jocari videantur
332 Interdum cum ita dicant, si ad illam vitata quæ cum virtute degatur ampulla aut strigilis accedat, sumpturum sapientem eam vitam potius quo hæc adjecta
Sint nec beatiorem tamen ob eam causam fore. Hoc simile tandem est 1 non risu potius quam oratione eie iendum? Ampulla enim sit necne sit, quis non hire optimo irrideatur si laboret? At vero pravitate membrorum et cruciatu dolorum si quis quem levet, magnam ineat gratiam; Nec si ille sapiens ad tortoris eculeum a tyranno ire eo gatur similem habeat vultum et si ampullam perdidisset, sed ut magnum et difficile certamen iniens, cum sibi cum capitali adversario, dolore, depugnandum videret, excitaret omnes rationes fortitudinis ac patientiæ quarum præsidio iniret difficile illud ut dixi magnumque prœlium. Deinde non quærimus quid obscuretur aut intereat quia sit admodum parvum, sed quid tale sit ut expleat summam. Una voluptas e multis obscuratur in illa vita voluptaria; Sed tamen ea, quamvis parva sit, pars est ejus vitæ quæ posita est in voluptate. Nummus in Crœsi divitiis obscuratur, pars est tamen divitiarum. Quare obscurentur etiam hæc quæ secundum naturam esse dicimus in vita beata, sint modo partes vitæ beatæ.
XIII. "Atqui si, ut convenire debet inter nos, est quædam appetitio naturalis ea quæ secundum naturam sunt appetens, eorum omnium est aliqua summa facienda. Quo constituto tum licebit otiose ista quærere, de magnitudine rerum, de excellentia quanta in quoque sit ad beate vivendum, de istis ipsis obscurationibus quæ propter exiguitatem vix aut ne vix quidem appareant Quid de quo nulla dissensio est? Nemo enim est qui aliter dixerit quin omnium naturarum simile esset id ad quod omnia referrentur, quod est ultimum rerum appetendarum. Omnis enim est natura diligens sui. Quæ est enim quæ se umquam deserat aut partem aliquam sui aut ejus partis habitum aut vim aut ullius earum rerum quæ secundum naturam sunt aut motum aut statum? Quæ autem natura suæ primæ institutionis oblita est? Nulla profecto est quin suam vim retineat a
Primo ad extremum. Quomodo igitur evenit ut hominis natura sola esset quæ hominem relinqueret,, quæ oblivisceretur corporis, quæ summum bonum non in toto homine sed in parte hominis poneret? Quomodo autem, quod ipsi etiam fatentur constatque inter omnes, conservabitur ut simile sit omnium naturarum illud ultimum de quo quæritur? Tum enim esset simile si in ceteris quoque naturis id cuique esset ultimum quod in quaque excelleret.
Tale enim visum est ultimum Stoicorum. Quid dubitas igitur mutare principia naturæ? Quod enim dicis, omne animal, simul atque sit ortum, applicatum esse ad se diligendum esseque in se conservando occupatum, quin potius ita dicis, omne
336 Animal applicatum esse ad id quod in eo sit optimum et in ejus unius occupatum esse custodia, reliquasque naturas nihil aliud agere nisi ut id conservent quod in quaque optimum sit? Quomodo autem optimum, si bonum præterea nullum est? Sin autem reliqua appetenda sunt, cur, quod est ultimum rerum appetendarum, id non aut ex omnium earum aut ex plurimarum et maximarum appetitione concluditur? Ut Phidias potest a primo instituere signum idque perficere, potest ab alio inchoatum accipere et absolvere, huic similis est sapientia; Non enim ipsa genuit hominem sed accepit a natura inchoatum; Hanc* ergo intuens
Debet institutum illud quasi signum absolvere. Qualem igitur hominem natura inchoavit? Et quod est munus, quod opus sapientiæ? Quid est quod ab ea absolvi et perfici debeat? Si nihil [in eo quod perficiendum est] præter motum ingeni quendam, id est, rationem, necesse est huic ultimum esse ex virtute agere; Rationis enim perfectio est virtus.; Si nihil nisi corpus, summa erunt illa, valetudo, vacuitas
Doloris, pulchritudo, cetera. XIV. Nunc de hominis summo bono quæritur; Quid igitur dubitamus in ' tota ejus natura quærere quid sit effectum? Cum enim constet inter omnes omne officium munusque sapientiæ in hominis cultu esse occupatum, alii (ne me existimes contra Stoicos solum dicere) eas sen-
333 Tentias afferunt ut summum bonum in eo genere ponant quod sit extra nostram potestatem, tamquam de inanimo aliquo loquantur, alii contra, quasi corpus nullum sit hominis, ita præter animum nihil curant, cum præsertim ipse quoque animus non inane nescio quid sit (neque enim id possum intellegere) sed in quodam genere corporis, ut ne is quidem virtute una contentus sit sed appetat vacuitatem doloris. Quamobrem utrique idem faciunt ut si lævam partem neglegerent, dexteram tuerentur, aut ipsius animi, ut fecit Er ilius, cognitionem amplexarentur, actionem relinquerent. Eorum enim omnium, multa prætermittentium dum eligant aliquid quod sequantur, quasi curta sententia; At vero illa perfecta atque plena eorum qui, cum de hominis summo bono quærerent, nullam in eo neque animi neque corporis partem vacuam tutela reliquerunt.
Vos autem, Cato, quia virtus, ut omnes fatemur, altissimum locum in homine et maxime excellentem tenet et quod eos qui sapientes sunt absolutos et perfectos putamus, aciem animorum nostrorum virtutis splendore præstringitis. In omni enim animante est summum aliquid atque optimum, ut in equis, in canibus, quibus tamen et dolore vacare opus est et valere; Sic igitur in homine perfectio ista in eo potissimum quod est optimum, id est, in virtute laudatur. Itaque mihi non satis videmini considerare qnod iter naturæ n na emi e progressio Non enim, quod facit in frugibus, ut, cum ad spicam perduxerit ab herba, relinquat et pro nihilo habeat herbam, idem facit in homine cum eum ad rationis
340 Habitum perduxit Semper enim ita assumit aliquid
Ut ea quæ prima dederit non deserat Itaque sensibus rationem adjunxit et ratione effecta sensus non reliquit. Ut si cultura vitium, cujus hoc munus est ut efficiat ut vitis cum omnibus partibus suis quam optime se ha be a t,se d sic intellegamus (licet enim, ut vos quoque soletis, fingere aliquid docendi causa)-, si igitur illa cultura vitium in vite insit ipsa, cetera, credo, velit quæ ad colendam vitem attinebunt sicut antea, se autem omnibus vitis partibus præferat statuatque nihil esse melius in vite quam se; Similiter sensus, cum accessit ad naturam, tuetur illam quidem sed etiam se tuetur; Cum autem assumpta est ratio, tanto in dominatu locatur ut omnia illa prima naturæ hujus tutelæ subiciantur.
Itaque non discedit ab eorum curatione quibus præposita vitam omnem debet gubernare; Ut mirari satis istorum* inconstantiam non possim. Naturalem enim appetitionem, quam vocant item que officium, ipsam etiam virtutem volunt esse earum rerum quæ secundum naturam sunt. Cum autem ad summum bunum volunt pervenire, transibunt omnia et duo nobis opera pro uno relinquunt, ut alia sumamus, alia expetamus, potius quam uno fine utrum que concluderent.
XV. f<At enim [nam]* dicitis virtutem non posse
348 Constitui, si ea quæ extra virtutem sint ad beate vivendum pertineant. Quod totum contra est; Introduci enim virtus nullo modo potest, nisi omnia quæ leget quæque reiciet unam referentur ad summam. Nam si omnino nos neglegemus, in Aristonea vitia incidemus et peccata obliviscemurque quæ virtuti ipsi principia dederimus; Si ea non neglegemus neque tamen ad finem summi boni referemus, non multum ab Erilli levitate aberimus; Duarum enim vitarum nobis erunt instituta capienda. Facit enim ille duo seiuncta ultima bonorum, quæ ut essent vera conjungi debuerunt; Nunc ita separantur ut diiuncta sint, quo nihil potest esse perversius.
Itaque contra est ac dicitis; Nam constitui virtus nullo modo potest nisi ea quæ sunt prima naturæ ut ad summam pertinentia tenebit. Quæsita enim virtus est non quæ relinqueret naturam sed quæ tueretur; At illa ut vobis placet partem quandam tuetur, reliquam deserit. Atque ipsa hominis institutio si loqueretur hoc diceret, primos suos quasi cœptus appetendi fuisse ut se conservaret in ea natura in qua ortus esset. Nondum autem explanatum satis erat quid maxime natura vellet. Explanetur igitur. Quid ergo? Aliud 3 intellegetur nisi uti ne quæ pars naturæ neglegatur? In qua si nihil est præter
344 Rationem, sit in una virtute finis bonorum; Sin est etiam corpus, ista explanatio naturæ nempe hoc effecerit ut ea quæ ante explanationem tenebamus relinquamus. Ergo id est convenienter naturæ
Vivere, a natura discedere. Ut quidam philosophi, cum a sensibus profecti majora quædam et diviniora vidissent, sensus reliquerunt, sic isti, cum ex appetitione rerum virtutis pulchritudinem aspexissent, omnia quæ præter virtutem ipsam viderant abiecerunt, obliti naturam omnem appetendarum rerum ita late patere ut a principiis permanaret ad fines, neque intellegunt se rerum illarum pulchrarum atque admirabilium fundamenta subducere.
XVI. " itaque mihi videntur omnes quidem illi errasse qui finem 'bonorum esse dixerunt honeste vivere, sed alius alio magis; Pyrrho scilicet maxime, qui virtute constituta nihil omnino quod appetendum sit relinquat; Deinde Aristo, qui nihil relinquere non est ausus, introduxit autem, quibus commotus incideret' et fquodcumque tamquam occurreret.' Is hoc melior quam Pyrrho quod aliquod* genus appetendi dedit, deterior quam ceteri quod penitus a natura recessit Stoici autem quod finem bonorum in una virtute ponunt, similes sunt illorum; Quod autem principium offici quærunt, melius quam
346 Pyrrho; Quod ea non 'occurrentia' fingunt, vincunt Aristonem; Quod autem ea quæ ad naturam accommodata et per se assumenda esse dicunt non adjungunt ad finem bonorum, desciscunt a natura et quodam modo sunt non dissimiles Aristonis. Ilie enim 'occurrentia' nescio quæ comminiscebatur; Hi autem ponunt illi quidem prima naturæ, sed ea seiungunt a finibus et summa bonorum; Quæ cum 'præponunt' ut sit aliqua rerum selectio, naturam videntur sequi; Cum autem negant ea quidquam ad beatam vitam pertinere, rursus naturam relinquunt.
" Atque adhuc ea dixi, causa cur Zenoni non fuisset, quamobrem a superiorum auctoritate discederet; Nunc reliqua videamus, nisi aut ad hæc, Cato, dicere aliquid vis aut nos jam longiores sumus." " Neutrum vero," inquit ille; " Nam et ate perfici istam disputationem volo nec tua mihi oratio longa videri potest." " Optime," inquam; " Quid enim mihi potest esse optatius quam cum Catone, omnium
Virtutum auctore, de virtutibus disputare? Sed primum illud vide, gravissimam illam vestram sententiam, quæ familiam ducit, honestum quod sit id esse solum bonum honesteque vivere bonorum finem, communem fore vobis cum omnibus qui in una virtute constituunt finem bonorum; Quodque dicitis informari non posse virtutem si quidquam nisi quod
348 Honestum sit numeretur, idem dicetur ab illis quos modo nominavi Mihi autem æquius videbatur Zenonem cum Polemone disceptantem, aquo quæ essent principia naturæ acceperat, a communibus initiis progredientem videre ubi primum insisteret et unde causa controversiæ nasceretur, non, stantem cum iis qui ne dicerent quidem sua summa bona esse a natura profecta, uti iisdem argumentis quibus itti uterentur iisdemque sententiis.
XVII. "Minime vero illud probo quod, cum docuistis ut vobis videmini solum bonum esse quod honestum sit, tum rursum dicitis initia proponi necesse esse apta et accommodata naturæ quorum ex selectione virtus possit existere. Non enim in selectione virtus ponenda erat, ut id ipsum quod erat bonorum ultimum aliud aliquid acquireret. Nam omnia quæ sumenda quæque legenda aut optanda sunt inesse debent in summa bonorum, ut is qui eam adeptus sit nihil præterea desideret. Videsne ut quibus summa est in voluptate perspicuum sit quid iis faciendum sit aut non faciendum? Ut nemo dubitet eorum omnia officia quo spectare, quid sequi, quid fugere debeant? Sit hoc ultimum bonorum quod nunc ame defenditur; Apparet statim quæ sint officia, quæ actiones. Vobis autem, quibus nihil
$50 est aliud propositum nisi rectum atque honestum, unde offici, unde agendi principium nascatur non reperietis.
Hoc igitur quærentes omnes, et ii qui quodcumque in mentem veniat aut quodcumque occurrat se sequi dicunt et vos, ad naturam revertemini. Quibus natura jure responderit non esse verum aliunde finem beate vivendi, a se principia rei gerendæ peti; Esse enim unam rationem qua et principia rerum agendarum et ultima bonorum continerentur, atque ut Aristonis esset explosa sententia dicentis nihil differre aliud ab alio nec esse res ullas præter virtutes et vitia inter quas quidquam omnino interesset, sic errare Zenonem qui nulla in re nisi in virtute aut vitio propensionem ne minimi quidem momenti ad summum bonum adipiscendum esse diceret et, cum ad beatam vitam nullum momentum cetera haberent, ad appetitionem tamen rerum esse in iis momenta diceret; Quasi vero hæc appetitio non ad
Summi boni adeptionem pertineret! Quid autem minus consentaneum est quam quod aiunt cognito summo bono reverti se ad naturam ut ex ea petant agendi principium, id est offici? Non enim actionis aut offici ratio impellit ad ea quæ secundum naturam sunt appetenda, sed ab iis et appetitio et actio commovetur.
XVIII. " Nunc venio ad illa tua brevia, quæ consectaria esse dicebas, et primum illud, quo nihil
352 Potest brevius: 'Bonum omne laudabile; Laudabile autem omne honestum; Bonum igitur omne honestum.' O plumbeum pugionem! Quis enim tibi primum illud concesserit? (Quo quidem concesso, nihil opus est secundo; Si enim omne bonum iauda-
Bile est, omne honestum est); Quis igitur tibi istud dabit præter Pyrrhonem, Aristonem eorumve similes? Quos tu non probas. Aristoteles, Xenocrates, tota illa familia non dabit, quippe qui valetudinem, vires, divitias, gloriam, multa alia bona esse dicant, laudabilia non dicant. Et hi quidem ita non sola virtute finem bonorum contineri putant, ut rebus tamen omnibus virtutem anteponant; Quid censes eos esse facturos, qui omnino virtutem abonorum fine segregaverunt, Epicurum, Hieronymum, illos
Etiam, si qui Carneadeum finem tueri volunt? Lam aut Callipho aut Diodorus quomodo poterunt tibi istud concedere, qui ad honestatem aliud adjungunt, quod ex eodem genere non sit? Placet igitur tibi, Cato, cum res sumpseris non concessas, ex illis efficere, quod velis? Jam ille sorites est, quo nihil putatis esse vitiosius, ' quod bonum sit, id esse optabile; Quod optabile, id expetendum; Quod expetendum, id laudabile '; Dein reliqui gradus, sed ego in hoc resisto; Eodem enim modo tibi nemo dabit, quod expetendum sit, id esse laudabile. Illud vero minime consectarium, sed in primis hebes, illorum
354 Scilicet, non tuum, 'gloriatione dignam esse beatam vitam, quod non possit sine honestate contingere, ut
Jure quisquam glorietur/1 Dabit hoc Zenoni Polemo; Etiam magister ejus et tota illa gens et reliqui qui virtutem omnibus rebus multo anteponentes adjungunt ei tamen aliquid summo in bono finiendo; Si enim virtus digna est gloriatione, ut est, tantumque præstat reliquis rebus ut dici vix possit, et beatus esse poterit virtute una præditus carens ceteris, nec tamen illud tibi concedet, præter virtutem nihil in bonis esse ducendum. Illi autem quibus summum bonum sine virtute est, non dabunt fortasse vitam beatam habere in quo possit jure gloriari; Etsi illi quidem etiam voluptates faciunt interdum gloriosas.
XIX. " Vides igitur te aut ea sumere quæ non concedantur aut ea quæ etiam concessa te. Nihil juvent. Equidem in omnibus istis conclusionibus hoc putarem philosophia nobisque dignum, et maxime cum summum bonum quæreremus, vitam nostram, consilia, voluntates, non verba corrigi. Quis enim potest istis quæ te ut ais delectant brevibus et acutis auditis de sententia decedere? Nam cum exspectant et avent audire cur dolor malum non sit, dicunt illi asperum esse dolere, molestum, odiosum, contra naturam, difficile toleratu, sed quia nulla sit in dolore nec fraus nec improbitas nec malitia nec culpa nec turpitudo non esse illud malum. Hæc qui audierit, ut ridere non curet, discedet tamen nihilo firmior ad dolorem ferendum quam venerat.
Tu autem negas fortem esse quemquam posse qui dolorem malum putet. Cur fortior sit si illud quod tute concedis asperum et vix ferendum putabit? Ex rebus enim timiditas, non ex vocabulis nascitur. E tais, si una littera commota sit, fore tota ut labet disciplina. Utrum igitur tibi litteram videor an totas paginas commovere? Ut enim sit apud illos, id quod est ate laudatum, ordo rerum conservatus et omnia inter se apta et connexa (sic enim aiebas), tamen persequi non debemus si a falsis principiis profecta congruunt ipsa sibi et a proposito non aber-
Rant. In prima igitur constitutione Zeno tuus a natura recessit, cumque summum bonum posuisset in ingeni præstantia quam virtutem vocamus, nec quidquam aliud esse bonum dixisset nisi quod esset honestum, nec virtutem posse constare si in ceteris rebus esset quidquam quod aliud alio melius esset aut pejus, his propositis tenuit prorsus consequentia. Recte dicis; Negare non possum; Sed ita falsa sunt ea quæ consequuntur, ut illa equibus hæc nata
Sunt vera esse non possint. Docent enim nos, ut scis, dialectici, si ea quæ rem aliquam sequantur, falsa sint, falsam illam ipsam esse quam sequantur. Ita fit illa conclusio non solum vera sed ita perspicua ut dialectici ne rationem quidem reddi putent oportere: Si illud, hoc; Non autem hoc; Igitur ne illud quidem. Sic consequentibus vestris sublatis prima
358 Tolluntur. Quæ sequuntur igitur? Omnes qui non sint sapientes æque miseros esse; Sapientes omnes summe beatos; Recte facta omnia æqualia, omnia peccata pa ri aq ua ecum magnifice primo dici viderentur, considerata minus probabantur. Sensus enim cujusque et natura rerum atque ipsa veritas clamabat quodam modo non posse adduci ut inter eas res <juas Zeno exæquaret nihil interesset. 5θ XX. ' Postea tuus ille Pœnulus (scis enim Citieos clientes tuos 'e Phœnica profectos), homo igitur acutus, causam non obtinens repugnante natura, verba versare cœpit; Et primum rebus iis quas nos bonas dicimus concessit ut haberentur æstimabiles et ad naturam accommodatæ, faterique cœpit sapienti, hoc est, summe beato commodius tamen esse si ea quoque habeat quæ bona non audet appellare, naturæ accommodata esse concedit; Negatque Platonem, si sapiens non sit, eadem esse in causa qua tyrannum Dionysium: huic mori optimum esse propter desperationem sapientiæ, illi propter spem vivere; Peccata autem partim esse tolerabilia, partim nullo modo, propterea quod alia peccata plures, alia pauciores quasi numeros offici præterirent; Jam insipientes alios ita esse ut nullo modo ad sapientiam possent pervenire, alios qui possent, si id egissent,
Sapientiam consequi. Hic loquebatur aliter atque omnes, sentiebat idem quod ceteri. Nec vero
360 Minoris æstimanda ducebat ea quæ ipse bona negaret esse quam illi qui ea bona esse dicebant. Quid igitur voluit sibi qui illa mutaverit? Saltem aliquid de pondere detraxisset et paulo minoris æstimavisset ea quam Peripatetici, ut sentire quoque aliud, non solum dicere videretur. Quid? De ipsa beata vita, ad quam omnia referuntur, quæ dicitis? Negatis eam esse quæ expleta sit iis rebus omnibus quas natura desideret, totamque eam in una virtute ponitis. Cumque omnis controversia aut de re soleat aut de nomine esse, utraque earum nascitur si aut res ignoratur aut erratur in nomine. Quorum si neutrum est, opera danda est ut verbis utamur quam usitatissimis et quam maxime aptis, id
Est rem declarantibus. Num igitur dubium est quin, si in re ipsa nihil peccatur a superioribus, verbis illi commodius utantur? Videamus igitur sententias eorum; Tum ad verba redeamus.
XXI. " Dicunt appetitionem animi moveri cum aliquid ei secundum naturam esse videatur; Omniaque quæ secundum naturam sint æstimatione aliqua digna, eaque pro eo quantum in quoque sit, ponderis esse æstimanda; Quæque secundum naturam sint, partim nihil habere in sese ejus appetitionis de qua sæpe jam diximus, quæ nec honesta nec laudabilia dicantur, parti m quæ voluptatem habeant in omni animante, sed in homine rationem etiam; Ex ea quæ sint apta, ea honesta, ea pulchra, ea laudabilia, illa autem superiora naturalia nominantur, quæ conjuncta cum honestis vitam beatam perficiunt et absolvunt. Omnium autem eorum commodorum quibus non illi plus tribuunt qui illa bona esse dicunt quam Zeno qui negat, longe præstantissimum esse quod honestum esset atque laudabile: sed si duo honesta proposita sint, alterum cum valetudine, alterum cum morbo, non esse dubium ad utrum eorum natura nos ipsa deductura sit; Sed tamen tantam vim esse honestatis tantumque eam rebus omnibus præstare et excellere ut nullis nec suppliciis nec præmiis demoveri possit ex eo quod rectum esse decreverit; Omniaque quæ dura, difficilia, adversa videantur, ea virtutibus iis quibus a natura essemus ornati obteri posse; Non facite illa quidem, nec contemnenda esse (quid enim esset in virtute tantum?), sed ut hoc judicaremus, non esse in his partem maximam positam beate aut secus vivendi.
Ad summam ea quæ Zeno æstimanda et sumenda et apta naturæ esse dixit, eadem illi bona appellant; * vitam autem beatam illi eam quæ constaret ex iis rebus quas dixi, aut plurimis aut gravissimis, Zeno autem quod suam, quod propriam speciem habeat cur appetendum sit, id solum bonum appellat, beatam autem vitam eam solam quæ cum virtute degatur.
XXII. " Si de re disceptari oportet, nulla mihi tecum, Cato, potest esse dissensio; Nihil est enim de quo aliter tu sentias atque ego, modo commutatis verbis ipsas res conferamus. Nec hoc ille non vidit sed verborum magnificentia est et gloria delectatus; Qui si ea quæ dicit ita sentiret ut verba significant, quid inter eum et vel Pyrrhonem vel Aristonem interesset? Sin autem eos non probabat, quid attinuit cum iis quibuscum re concinebat verbis discrepare? 6l Quid si reviviscant Platonis illi et deinceps qui eorum auditores fuerunt et tecum ita loquantur? 'Nos cum te, M. Cato, studiosissimum philosophiæ, justissimum virum, optimum judicem, religiosissimum testem, audiremus, admirati sumus quid esset cur nobis Stoicos anteferres, qui de rebus bonis et malis sentirent ea quæ ab hoc Polemone Zeno cognoverat, nominibus uterentur iis quæ prima specie admirationem, re explicata risum moverent. Tu autem, si tibi illa probabantur, cur non propriis verbis illa tenebas? Sin te auctoritas commovebat, nobisne omnibus et Platoni ipsi nescio quem illum anteponebas? Præsertim cum in re publica princeps esse
366 Velles ad eamque tuendam eum summa tua dignitate maxime a nobis ornari atque instrui posses. A1 nobis enim ista quæsita, a nobis descripta, notata', præcepta sunt, omniumque rerum publicarum rectionis genera, status, mutationes, leges etiam et instituta ac mores civitatum perscripsimus. Eloquentiæ vero, quæ et principibus maximo ornamento est et qua te audimus valere plurimum, quantum tibi ex monumentis nostris addidisses! ' Ea cum dixissent, quid
Tandem talibus viris responderes?" " Rogarem te," inquit, "u t diceres pro me tu idem qui illis orationem dictavisses, vel potius paulum loci mihi ut iis responderem dares, nisi et te audire nunc mallem et istis tamen alio tempore responsurus essem, tum scilicet cum tibi."
XXIII. " Atque si verum respondere velles, Cato, bæc erant dicenda, non eos tibi non probatos, tantis ingeniis homines tantaque auctoritate, sed te animadvertisse quas res illi propter antiquitatem parum vidissent, eas a Stoicis esse perspectas, eisdemque de rebus hos cum acutius disseruisse, tum sensisse gravius et fortius, quippe qui primum valetudinem bonam expetendam negent esse, eligendam dicant, nec quia bonum sit valere sed quia sit non nihilo æstimandum (neque tamen pluris illis videtur, qui illud non dubitant bonum dicere;) Hoc vero te ferre non potuisse, quod antiqui illi quasi barbati (ut nos de nostris
368 Solemus dicere) crediderint, ejus qui honeste viveret, si idem etiam bene valeret, bene audiret, copiosus esset, optabiliorem fore vitam melioremque et magis expetendam quam illius qui, æque vir bonus, multis modis esset, ut Enni Alcmæo,
' Circumventus morbo, exsilio atque inopia.' Illi igitur antiqui non tam acute optabiliorem illam vitam putant, præstantiorem, beatiorem; Stoici autem tantummodo præponendam in seligendo, non quo beatior ea vita sit, sed quod ad naturam accommodatior; Et qui sapientes non sint, omnes æque miseros esse. Stoici hoc videlicet viderunt, illos autem id fugerat superiores, homines sceleribus et parricidiis inquinatos nihilo miseriores esse quam eos qui, eum caste et integre viverent, nondum perfe-
Ctam illam sapientiam essent consecuti. Atque hoc loco similitudines eas quibus illi uti solent dissimillimas proferebas. Quis enim ignorat, si plures ex alto emergere velint, propius fore eos quidem ad respirandum, qui ad summam aquam jam appropinquent sed nihilo magis respirare posse quam eos qui sint in profundo? Nihil igitur adiuvat procedere et progredi in virtute quominus miserrimus sit antequam ad eam pervenerit, quoniam in aqua nihil adiuvat. Et quoniam catuli qui jam dispecturi sunt cæci æque et ii qui modo nati, Platonem quoque necesse est, quoniam nondum videbat sapientiam, æque eæcum animo ac Phalarim fuisse.
XXIV. " Ista similia non sunt, Cato, in quibus
370 Causa est aquo abesse velis, donec evaseris. Nec enim ille respirat antequam emer ait, et catuli æque cæci priusquam dispexerunt ac si ita futuri semper essent. Illa sunt similia. Hebes acies est cuipiam oculorum, corpore alius languescit; Hi curatione adhibita levantur in dies; Valet alter plus cotidie, alter videt; His similes sunt omnes qui virtuti student; Levantur vitiis, levantur erroribus. Nisi forte censes Ti. Gracchum patrem non* beatiorem fuisse quam filium, cum alter stabilire rem publicam studuerit, alter evertere. Nec tamen ille erat sapiens, quis enim hoc? Aut quando? Aut ubi? Aut unde? Sed quia studebat laudi et dignitati, multum in virtute
Processerat. Confer avum tuum Drusum cum C. Graccho, ejus fere æquali. Quæ hic rei publicæ vulnera imponebat, eadem ille sanabat Si nihil est quod tam miseros faciat quam impietas et scelus, ut jam omnes insipientes sint miseri, quod profecto sunt, non est tamen æque miser qui patriæ consulit et is qui illam exstinctam cupit Levatio igitur vitiorum magna fit in iis qui habent ad virtutem proad virtutem fieri aiunt, levationem vitiorum fieri negant At quo utantur homines acuti argumento ad probandum operæ pretium est considerare.
378 Quarum, inquit, artium summæ crescere possunt, earum etiam contrariorum summa poterit augeri; Ad virtutis autem summam accedere nihil potest; Ne vitia quidem igitur crescere poterant, quæ sunt virtutum contraria. Utrum igitur tandem perspicuisne dubia aperiuntur an dubiis perspicua tolluntur? Atqui hoc perspicuum est, vitia alia aliis esse majora; Illud dubium, ad id quod summum bonum dicitis ecquænam fieri possit accessio. Vos autem, cum perspicuis dubia debeatis illustrare,-dubiis perspicua conamini
Tollere. Itaque eadem ratione qua sum paulo arfte usus hærebitis. Si enim propterea vitia alia aliia majora non sunt quia ne ad finem quidem bonorum eum quem vos facitis quidquam potest accedere, quoniam perspicuum est vitia non esse omnium paria, finis bonorum vobis mutandus est. Teneamus enim illud necesse est, cum consequens aliquod falsum sit, illud cujus id consequens sit non posse esse veram,
XXV. Quæ est igitur causa istarum angustiarum? Gloriosa ostentatio in constituendo summo bono. Cum enim quod honestum sit id solum bonum esse confirmatur, tollitur cura valetudinis, diligentia rei familiaris, administratio rei publicæ, ordo gerendorum negotiorum, officia vitæ; Ipsum denique illud honestum, in quo uno vultis esse omnia, deserendum est; Quæ diligentissime contra Aristonem dicuntur a Chrysippo. Ex ea difficultate illæ f fallaciloquæ/
Ut ait Attius, malitiæ,' natæ sunt. Quod enim
874 Sapientia pedem ubi poneret non habebat sublatis officiis omnibus, officia autem tollebantur delectu omni et discrimine remoto, quæ esse non' poterant rebus omnibus sic exæquatis ut inter eas nihil interesset, ex his angustiis ista evaserunt deteriora quam Aristonis. Illa tamen simplicia; Vestra versuta. Roges enim Aristonem, bonane ei videantur hæc, vacuitas doloris, divitiæ, valetudo; Neget. Quid? Quæ contraria sunt his malane? Nihilo magis. Zenonem roges; Respondeat totidem verbia. Ad mi rant es quæramus ab utroque quonam modo vitam agere possimus si nihil interesse nostra putemus, valeamus ægrine simus, vacemus an cruciemur dolore, frigus, famem propulsare possimus necne possimus. Vives, inquit Aristo, magnifice atque præclare; Quod erit cumque visum ages; Numquam
Angere, numquam cupies, numquam timebis. Quid Zeno? Portenta hæc esse dicit neque ea ratione ullo modo posse vivi; Se dicere* inter honestum et turpe nimium quantum, nescio quid immensum,, inter
Ceteras res nihil omnino interesse. Idem adhuc; Audi reliqua et risum contine si potes. Media illa, inquit, inter quæ nihil interest, tamen ejusmodi sunt ut eorum alia eligenda sint, alia reicienda, alia omnino neglegenda, hoc est ut eorum alia velis, alia nolis, alia non cures. — 'A t modo dixeras nihil in istis
376 Esse quod inter esset.' — "Et nunc idem dico,' inquiet, 'sed ad virtutes et ad vitia nihil interesse.'
XXVI. "Quis istud, quæso, nesciebat? Verum audiamus. — 'Ista/ inquit, 'quæ dixisti, valere, locupletem esse, non dolere, bona non dico sed dicam Græce προηγμένα, Latine autem producta (sed præposita aut præcipua malo; Sit tolerabilius et mollius); Illa autem, morbum, egestatem, dolorem, non appello mala sed si libet reiectanea. Itaque illa non dico me expetere sed legere, nec optare sed sumere, contraria autem non fugere sed quasi secernere.' Quid ait Aristoteles reliquique Platonis alumni? Se omnia quæ secundum naturam sint bona appellare, quæ autem contra mala. Videsne igitur Zenonem tuum cum Aristone verbis consistere, re dissidere; Cum Aristotele et illis re consentire, verbis discrepare? Cur igitur eum de re conveniat non malumus usitate loqui? Aut doceat paratiorem me ad contemnendam pecuniam fore si illam in rebus præpositis quam si in bonis duxero, fortiorem que in patiendo dolore si eum asperum et difficilem perpessu et contra naturam esse quam si
Malum dixero. Piso familiaris noster et alia multa et hoc loco* Stoicos irridebat 'Quid enim?' Aiebat; 'Bonum negas esse divitias,præpositum esse dicis; Quid adiuvas? Avaritiamne minuis?
378 Quomodo? Si verbum sequimur, primum longius verbum præpositum quam bonum.' — 'Nihil ad rem i * — 'Ne sit sane; At certe gravius. Nam bonum ex quo appellatum sit, nescio; Præpositum ex eo credo, quod præponatur alus: id mihi magnum videtur.* Itaque dicebat plus tribui divitiis a Zenone qui eas in præpositis poneret quam ab Aristotele qui bonum esse divitias fateretur sed neque magnum bonum et præ rectis honestisque contemnendum ac despiciendum nec magno opere expetendum; Omninoque de istis omnibus verbis a Zenone mutatis ita disputabat, et quæ bona negarentur esse ab eo et quæ mala, illa lætioribus nominibus appellari ab eo quam a nobis, hæc tristioribus. Fiso igitur hoc modo, vir optimus tuique, ut scis, amantissimus; Nos paucis ad hæc additis finem faciamus aliquando; Longum est enim ad omnia respondere quæ ate dicta sunt. XXVII. " Nam ex eisdem verborum præstigiis et regna nata vobis sunt et imperia et divitiæ, et tantæ quidem ut omnia quæ ubique sint sapientis esse dicatis. Solum præterea formosum, solum liberum, solum civem; Stultos omnia contraria, quos etiam insanos esse vultis. Hæc παράδοξα illi, nos admirabilia dicamus. Quid autem habent admirationis cum prope accesseris? Conferam tecum quam cuique verbo rem subicias; Nulla erit controversia. Omnia peccata paria dicitis. Non ego tecum jam ita jocabor ut iisdem his de rebus cum L Murenam te accusante defenderem. Apud imperitos tum illa dicta sunt; Aliquid etiam coronæ datam; Nune
Agendum est subtilius. Peccata paria. — Quonam modo? — Quia nec honesto quidquam honestius nec turpi turpius. — Perge porro, nam de isto magna dissensio est; Illa argumenta propria videamus cur omnia sint paria peccata. — Ut, inquit, fidibus pluribus, si nulla earum ita contenta nervis sit ut concentum servare possit, omnes æque incontentæ sint, sic peccata, quia discrepant, æque discrepant; Paria sunt igitur. — Hic ambiguo ludimur. Æque enim contingit omnibus fidibus ut incontentæ sint; Illud non continuo ut æque incontentæ. Collatio igitur ista te nihil juvat; Nec enim, omnes avaritias si æque avaritias esse dixerimus, sequetur ut etiam
Æquas esse dicamus. Ecce aliud simile dissimile; Ut enim, inquit, gubernator æque peccat si palearum navem evertit et si auri, item æque peccat qui parentem et qui servum injuria verberat. — Hoc non videre, cujus generis onus navis vehat, id ad gubernatoris artem nihil pertinere! Itaque aurum paleamne portet, ad bene aut ad male gubernandum nihil interesse; At quid inter parentem et servulum intersit intellegi et potest et debet. Ergo in gubernando nihil, in officio plurimum interest quo in genere peccetur. Et si in ipsa gubernatione neglegentia est navis eversa, majus est peccatum in auro quam in palea. Omnibus enim artibus volumus attributam esse eam quæ communis appellatur prudentia, quam omnes qui cuique artificio præsunt debent habere. Ita ne hoc quidem modo paria peccata sunt.
XXVIII. "Urguent tamen et nihil remittant, Quoniam, inquiunt, omne peccatum imbecillitatis et inconstantiæ est, hæc autem vitia in omnibus stultis æque magna sunt, ne cesse est paria esse peccata. Quasi vero aut concedatur in omnibus stultis æque magna esse vitia et eadem imbecillitate et inconstantia L. Tubulum fuisse qua illum cujus is condemnatus est rogatione P. Scævolam; Et quasi nihil inter res quoque ipsas in quibus peccatur intersit, ut, quo hæ majores minoresve sint, eo quæ peccentur in
His rebus aut majora sint aut minora! Itaque (jam enim concludatur oratio) hoc uno vitio maxime mihi premi videntur tui Stoici, quod se posse putant duas contrarias sententias obtinere. Quid enim est tam repugnans quam eundem dicere quod honestum sit solum id bonum esse, qui dicat appetitionem rerum ad vivendum accommodatarum a natura profectam? Ita cum ea volunt retinere quæ superiori sententiæ conveniunt, in Aristonem incidunt; Cum id fugiunt, re eadem defendunt quæ Peripatetici, verba tenent mordicus. Quæ rursus dum sibi evelli ex ordine nolunt,* horridiores evadunt, asperiores, duriores et
Oratione et moribus. Quam illorum tristitiam atque asperitatem fugiens Panætius nec acerbitatem sententiarum nec disserendi spinas probavit, fuitque in altero genere mitior, in altero illustrior, semperque habuit in ore Platonem, Aristotelem, Xenocratem, Theophrastum, Dicæarchum, ut ipsius scripta declarant. Quos quidem tibi studiose et diligenter $0 tractandos magno opere censeo. Sed quoniam et advesperascit et mihi ad villam revertendum est, nunc quidem hactenus; Verum hoc idem faciamus sæpe." " Nos vero," inquit ille; 4'Nam quid possumus facere melius? Et hanc quidem primam exigam ate operam, ut audias me quæ ate dicta sunt refellentem. Sed memento te quæ nos sentiamus omnia probare, nisi quod verbis aliter utamur, mihi autem vestrorum nihil probari." " Scrupulum, inquam, abeunti; Sed videbimus." Quæ cum essent dicta, discessimus.
FINIBUS BONORUM ET MALORUM
LIBER QUINTUS
I. Cum audissem Antiochum, Brute, ut solebam, cum M. Pisone in eo gymnasio quod Ptolemæum vocatur, unaque nobiscum Q. frater et T. Pomponius Luciusque Cicero, frater noster cognatione patruelis, amore germanus, constituimus inter nos ut ambulationem postmeridianam conficeremus in Academia, maxime quod is locus ab omni turba id temporis vacuus esset. Itaque ad tempus ad Pisonem omnes. Inde vario sermone sfex illa a Dipylo stadia confecimus. Cum autem venissemus in Academiæ non sine causa nobilitata spatia, solitudo erat ea quam volue-
Ramus. Tum Piso: " Naturane nobis hoc/* inquit, " datum dicam an errore quodam, ut, cum ea loca videamus in quibus memoria dignos viros acceperimus multum esse versatos, magis moveamur quam si quando eorum ipsorum aut facta audiamus aut scriptum aliquod legamus? Velut ego nunc moveor. Venit enim mihi Platonis in mentem, quem accepimus primum hic disputare solitum; Cujus etiam illi propinqui hortuli non memoriam solum mihi afferunt sed ipsum videntur in conspectu meo ponere. Hic Speusippus, hic Xenocrates, hic ejus auditor Polemo; Cains illa ipsa sessio fuit quam videmus. Equidem etiam curiam nostram (Hostiliam dico, non hanc novam, quæ minor mihi esse videtur posteaquam est major) solebam intuens Scipionem, Catonem, Lælium, nostrum vero in primis avum cogitare; Tanta vis admonitionis inest in locis; Ut non sine causa ex iis memoriæ ducta sit disciplina.'*
Tum Quintus: " Est plane, Piso, ut dicis," inquit. | " Nam me ipsum hac modo venientem convertebat ad sese Coloneus ille locus, cujus incola Sophocles ob oculos versabatur, quem scis quam admirer quamque eo delecter. Me quidem ad altiorem memoriam Œdipodis huc venientis et illo mollissimo carmine quænam essent hæc ipsa loca requirentis species quædam commovit, inaniter scilicet, sed commovit tamen."
Tum Pomponius: " At ego, quem vos ut deditum Epicuro insectari soletis, sum multum equidem cum Phædro, quem unice diligo, ut scitis, in Epicuri hortis, quos modo præteribamus, sed veteris proverbi admonitu vivorum memini'; Nec tamen Epicuri licet oblivisci, si cupiam, cujus imaginem non modo in tabulis nostri familiares sed etiam in poculis et in anulis habent."
II. Hic ego: "Pomponius quidem," inquam, noster ioeari videtur, et fortasse suo jure; Ita enim se Athenis collocavit ut sit pæne unus ex Atticis, ut id etiam cognomen videatur habiturus; Ego autem tibi, Piso, assentior, usu hoc venire ut acrius ali* quanto et attentius de claris viris locorum admonitu cogitemus. Scis enim me quodam tempore Metapontum 'venisse teeura neque ad hospitem ante devertisse quam Pythagoræ ipsum illum locum ubi vitam ediderat sedemque viderim. Hoc autem tempore, etsi inulta in omni parte Athenarum sunt in ipsis locis indicia summorum virorum, tamen ego illa moveor exhedra; Modo enim fuit Carneadis; Quem videre videor (est enim nota imago), a sedeque ipsa tanta ingeni magnitudine orbata desiderari illam vo- j eem puto. "
Tum Fiso: Quoniam icitur aliquid omnes, quid Lucius noster?" Inquit; An eum locum libenter invisit ubi Bemosthenes et Æschines inter se decertare soliti sunt? Suo enim quisque studio maxime ducitur."
Et ille, cum erubuisset, Noli," inquit, ex me quærere, qui in Phalericum etiam descenderim, quo in loco ad ductum aiunt declamare solitum Demosthenem ut fremitum assuesceret voce vincere. Modo etiam paulum ad dexteram de via declinavi ut ad Pericli sepulcrum accederem. Quamquam id quidem infinitum est in hac urbe; Quacumque enim ingredimur, in aliqua historia vestigium ponimus."
Tum Piso. " Atqui, Cicero, inquit, ista studia si ad imitandos summos viros spectant, ingeniosorum sunt, sin tantummodo ad indicia veteris memoriæ cognoscenda, curiosorum; Te autem hortamur omnes, currentem quidem ut spero, ut eos quos novisse vis imitari etiam velis." Hic ego: " Etsi facit hic quidem," inquam, " Piso, ut vides, ea quæ præcipis, tamen mihi grata hortatio tua e st" Tum ille ami- j ci ssime, ut solebat: " Nos vero," inquit, " omnes omnia ad hujus adulescentiam conferamus, in primis- | que ut aliquid suorum studiorum philosophiæ quoque impertiat, vel ut te imitetur quem amat, vel ut illud ipsum quod studet facere possit ornatius. Sed utrum hortandus es nobis, Luci," inquit, "an etiam tua sponte propensus es? Mihi quidem Antiochum, quem audis, satis belle videris attendere." Tum ille timide vel potius verecunde: " Facio," inquit, " equidem; Sed audistine modo de Carneade? Rapior illuc; Revocat autem Antiochus; Nec est præterea, quem audiamus."
III. Tum Piso: "E tsi hoc," inquit, " fortasse non poterit sic abire cum hic adsit" (me autem dicebat), " tamen audebo te ab hac Academia nova ad illam veterem vocare, in qua, ut dicere Antiochum audiebas, non ii soli numerantur qui Academici vocantur, Speusippus, Xenocrates, Polemo, Crantor ceterique, sed etiam Peripatetici veteres, quorum princeps Aristoteles, quem excepto Platone haud scio an recte
396 Dixerim principem philosophorum. Ad eos igitur converte te, quæso. Ex eorum enim scriptis et institutis cum omnis doctrina liberalis, omnis historia, omnis sermo elegans sumi potest, tum varietas est tanta artium ut nemo sine eo instrumento ad ullam rem illustriorem satis ornatus possit accedere. Ab his oratores, ab his imperatores ac rerum publicarum principes exstiterunt. Ut ad minora veniam, mathematici, poetæ, musici, medici denique ex hac tamquam omnium artificum officina profecti sunt."
Atque ego: "Scis me," inquam, "istud idem sentire, Fiso, sed ate opportune facta mentio est; Studet enim meus audire Cicero quænam sit istius veteris quam commemoras Academiæ de finibus bonorum Peripateticorumque sententia. Censemus autem facillime te id explanare posse, quod et Staseam Neapolitanum multos annos habueris apud te et complures jam menses Athenis hæc ipsa te ex Antiocho videamus exquirere." Et ille ridens: "Age, age," inquit, "(satis enim scite me nostri sermonis principium esse voluisti), exponamus adulescenti si quæ forte possumus. Dat enim id nobis solitudo, quod si qui deus diceret, numquam putarem, me in Academia tamquam philosophum disputaturum. Sed ne, dum huic obsequor, vobis molestus sim." "Mihi," inquam, "qui te id ipsum rogavi?" Tum, Quintus et Pomponius cum idem se velle dixissent, Piso exorsus est; Cujus oratio attende quæso, Brute, satisne videatur Antiochi complexa esse sententiam, quam tibi qui fratrem ejus Aristum frequenter audieris maxime probatam existimo.
IV. Sic est igitur locutus. " Quantus ornatus in Peripateticorum disciplina sit, satis est ame, ut brevissime potuit, paulo ante dictum. Sed est forma ejus disciplinæ, sicut fere ceterarum, triplex: una pars est naturæ, disserendi altera, vivendi tertia. Natura sic ab iis investigata est ut nulla pars cælo, mari, terra (ut poetice loquar) prætermissa sit. Quin etiam, cum de rerum initiis omnique mundo locuti essent, ut multa non modo probabili argumentatione sed etiam necessaria mathematicorum ratione concluderent, maximam materiam ex rebus per se investigatis ad rerum occultarum cognitionem attu-
Jerunt. Persecutus est Aristoteles animantium omnium ortus, victus, figuras, Theophrastus autem stirpium naturas omniumque fere rerum quæ eterra gignerentur causas atque rationes; Qua ex cognitione facilior facta est investigatio rerum occultissimarum. Disserendique ab iisdem non dialectice solum sed etiam oratorie præcepta sunt tradita; Ab'Aristoteleque principe de singulis rebus in utramque partem dicendi exercitatio est instituta, ut non contra omnia semper, sicut Arcesilas, diceret, et tamen ut in omnibus rebus quidquid ex utraque parte dici posset
Expromeret. Cum autem tertia pars bene vivendi præcepta quæreret, ea quoque est ab iisdem non
400 Solum ad privatæ vitæ rationem, sed etiam ad rerum publicarum rectionem relata. Omnium fere civitatum non Græciæ solum, sed etiam barbariæ ab Aristotele mores, instituta, disciplinas, a Theophrasto leges etiam cognovimus. Cumque uterque eorum docuisset qualem in re publica principem esse conveniret, pluribus præterea conscripsisset qui esset optimus rei publicæ status, hoc amplius Theophrastus, quæ essent in re publica rerum inclinationes et momenta temporum quibus esset moderandum utcumque res postularet. Vitæ autem degendæ ratio maxime illis quidem placuit quieta, in contemplatione et cognitione posita rerum, quæ quia deorum vitæ erat simillima, sapiente visa est dignissima. Atque his de rebus et splendida est eorum et illustris oratio, V. De summo autem bono quia duo genera librorum sunt, unum populariter scriptum quod appellabant, alterum limatius quod in commentariis reliquerunt, non semper idem dicere videntur; Nec in summa tamen ipsa aut varietas est ulla, apud hos i quidem quos nominavi, aut inter ipsos dissensio. Sed cum beata vita quæratur idque sit unum quod philosophia spectare et sequi debeat, sitne ea tota sita in potestate sapientis an possit aut labefactari aut eripi rebus adversis, in eo nonnumquam variari inter eos et dubitati videtur. Quod maxime efficit Theo-
40S phrasti de beata vita liber, in quo multum admodum fortunæ datur; Quod ei ita se habeat, non possit beatam vitam præstare sapientia. Hæc mihi videtur delicatior, ut ita dicam, molliorque ratio quam virtutis vis gravitasque postulat. Quare teneamus Aristotelem et ejus filium Nicomachum, cujus accurate scripti de moribus libri dicuntur illi quidem esse Aristoteli, sed non video cur non potuerit patri similis esse filius. Theophrastum tamen adhibeamus ad pleraque, dum modo plus in virtute teneamus
Qusm ille tenuit firmitatis et roboris. Simus igitur contenti his. Namque horum posteri meliores illi quidem, mea sententia, quam reliquarum philosophi disciplinarum, sed ita degenerant ut ipsi ex se nati.Esse videantur. Primum Theophrasti, Strato, physicum se voluit; In quo etsi est magnus, tamen nova pleraque, et perpauca de moribus. Hujus, Lyco, oratione locuples, rebus ipsis jejunior, Concinnus deinde et elegans hujus, Aristo, sed ea quæ desi fuit; Scripta sane et multa et polita, sed nescio quo pacto auctoritatem oratio non habet.
Prætereo multos, in his doctum hominem et suavem, Hieronymum, quem jam cur Peripateticum appellem nescio; Summum enim bonum exposuit vacuitatem doloris; Qui autem de summo bono dissentit, de tota philosophiæ ratione dissentit. Critolaus imitari voluit antiquos; Et quidem est gravitate proximus et redundat oratio; Ac tamen ne is quidem in patriis institutis manet. Diodorus, ejus auditor, adjungit ad honestatem vacuitatem doloris. Hic quoque suus est, de summoque bono dissentiens dici vere Peripateticus non potest. Antiquorum autem sententiam Antiochus noster mihi videtur persequi diligentissime, quam eandem Aristoteli fuisse et Polemonis docet.
VI. <f Facit igitur Ludus noster prudenter qui audire de summo bono potissimum velit; Hoc enim constituto in philosophia constituta sunt omnia. Nam ceteris in rebus sive prætermissum sive ignoratum est quid piam, non plus incommodi est quam quanti quæque earum rerum est in quibus neglectum est aliquid; Summum autem bonum si ignoretur, vivendi rationem ignorari necesse est; Ex quo tantus error consequitur ut quem in portum se recipiant sdre non possint. Cognitis autem rerum finibus, cum intellegitur quid sit et bonorum extremum et malorum, inventa vitæ via est conforma*
Tioque omnium officiorum, inventum igitur,* quo quidque referatur; Ex quo, id quod omnes expetunt, beate vivendi ratio inveniri et comparari potest.
" Quod quoniam in quo sit magna dissensio est, Carneadi" nobis adhibenda divisio est, qua noster Antiochus libenter uti solet. Ille igitur vidit non modo quot fuissent adhuc philosophorum de summo bono sed quot omnino esse possent sententiæ. Negabat igitur ullam esse artem quæ ipsa a se proficisceretur; Etenim semper illud extra est quod arte comprehenditur. Nihil opus est exemplis hoc facere longius; Est enim perspicuum nullam artem ipsam in se versari, sed esse aliud artem ipsam, aliud quod propositum sit arti; Quoniam igitur, ut medicina valetudinis, navigationis gubernatio, sic vivendi ars est prudentia, necesse est eam quoque
Ab aliqua re esse constitutam et profectam. Constitit autem fere inter omnes, id, in quo prudentia versaretur et quod assequi vellet, aptum et accomse invitaret et alliceret appetitum animi, quem ορμήν Græci vocant. Quid autem sit quod ita moveat itaque a natura in primo ortu appetatur, non constat, deque eo est inter philosophos, cum summum bonum exquiritur, omnis dissensio. Totius enim quæstionis ejus quæ habetur de finibus bonorum et malorum, cum quæritur in his quid sit extremum, quid ultimum, fons reperiendus est in quo sint prima invitamenta naturæ; Quo invento omnis ab eo quasi capite de summo bono et malo disputatio ducitur.
VII. " Voluptatis alii primum appetitum putant et primam depulsionem doloris; Vacuitatem doloris alii censent primum ascibun et primum declinatum dolorem; Ab iis alii quæ prima secundum naturam nominant proficiscuntur; In quibus numerant incolumitatem conservationemque omnium partium, valetudinem, sensus integros, doloris vacuitatem, vires, pulchritudinem, cetera generis ejusdem, quorum Similia sunt prima in animis, quasi virtutum igniculi et semina. Ex his tribus cum unum aliquid sit quo primum natura moveatur vel ad appetendum vel ad repellendum nec quidquam omnino præter hæc tria possit esse, necesse est omnino officium aut fugiendi aut sequendi ad eorum aliquid referri, ut illa prudentia quam artem vitæ esse diximus in earum trium rerum aliqua versetur aqua totius vitæ ducat exordium.
" Ex eo autem quod statuerit esse quo primum natura moveatur, exsistet recti etiam ratio 'atque honesti, quæ cum aliquo uno ex tribus illis congruere possit, ut aut id honestum sit, facere omnia voluptatis causa etiamsi eam non consequere, aut non dolendi etiamsi id assequi nequeas, aut eorum quæ secundum naturam sunt adipiscendi etiamsi nihil consequare. Ita fit ut quanta dii ferentia est in principiis naturalibus, tanta sit in finibus bonorum malorumque dissimilitudo. — Alii rursum iisdem a principiis omne officium referent aut ad voluptatem aut ad non dolendum aut ad prima illa secundum naturam obtinenda,
" Expositis jam igitur sex de summo bono sententiis, trium proximarum hi principes: voluptatis Aristippus, non dolendi Hieronymus, fruendi rebus iis quas primas secundum naturam esse diximus Carneades non ille quidem auctor sed defensor disserendi causa fuit. Superiores tres erant quæ esse possent; Quarum est una sola defensa eaque vehementer. Nam voluptatis causa facere omnia cum, etiamsi nihil consequamur, tamen ipsum illud eonsiii multa faciendi per se expetendum et honestum et solum bonum sit, nemo dixit. Ne vitationem quidem doloris ipsam per se quisquam in rebus expetendis putavit nisi etiam evitare posset. At vero facere omnia ut adipiscamur quæ secundum naturam sunt etiamsi ea non assequamur, id esse et honestum et solum per se expetendum et solum bonum Stoici dicunt.
VIII. " Sex igitur hæ sunt simplices de sumina bonorum malorumque sententiæ, duæ sine patrono, quattuor defensæ. Lu nctæ autem et duplices expositiones summi boni tres omnino fuerunt, nec vero plures, si penitus rerum naturam videas, esse potuerunt. Nam aut voluptas adjungi potest ad honestatem, ut CaSIiphonti Dinomæhoque placuit, aut doloris vacuitas, ut Diodoro, aut prima naturæ, ut antiquis, quos eosdem Academicos et Peripateticos nominamus.
" Sed quoniam non possunt omnia simul dici; Hæc in præsentia nota esse debebunt, voluptatem semovendam esse, quando ad majora quædam, ut jam apparebit, nati sumus. De vacuitate doloris eadem fere
Diei solent quæ de voluptate. Nec vero alia sunt quærenda contra Came adiam illam sententiam; Quocumque enim modo summum bonum sic exponitur ut id vacet honestate, nec officia nec vimttes in ea ratione nec amicitiæ constare possunt. Conjunctip autem cum honestate vel voluptatis vel non delendi id ipsum honestum quod amplecti vult id efficit turpe. Ad eas enim res referre quæ agas, quarum una si quis malo careat in summo eum bono dicat esse, altera versetur in levissima'parte naturæ, obscurantis est omnem splendorem honestatis, ne dicam inquinantis. Restant Stoici, qui, cum a Peripateticis et Academicis omnia transtulissent, nominibus aliis easdem res secuti sunt
F' Hos contra singulos dici est melius; Sed nunc quod agimus; De illis cum volemus.
Democriti autem securitas, quæ est animi tranquillitas, quam appellavits ινθνμίαν, eo separanda juit ab hac disputatione, quia ista animi tranquillitas ea est ipsa beata vita; Quærimus autem non quæ sit sed unde sit Jam explosæ ejectæque sententiæ Pyrrhonis, Aristonis, Erilli, quod in hunc orbem
414 Quem circumscripsimus incidere non possunt, adhibendæ omnino non fuerunt. Nam cum omnis hæc quæstio de finibus et quasi de extremis bonorum et malorum ab eo proficiscatur quod diximus naturæ esse aptum et accommodatum, quodque ipsum per se primum appetatur, hoc totum et ii tollunt qui in rebus iis in quibus nihil aut honestum aut turpe sit negant esse ullam causam cur aliud alii anteponatur nec inter eas res quidquam omnino putant interesse, et Er ilius, si ita sensit, nihil esse bonum præter scientiam, omnem consili capiendi causam inventionemque offici sustulit
" Sic exclusis sententiis reliquorum, cum præterea nulla esse possit, hæc antiquorum valeat necesseest Igitur instituto veterum, quo etiam Stoici utuntur, hinc capiamus exordium,
IX. cr Omne animal se ipsum diligit, ac simul est ortum id agit ut se conservet, quod hic ei primus ad omnem vitam tuendam appetitus a natura datur, se ut conservet atque ita sit affectum ut optime secundum naturam affectum esse possit. Hanc initio institutionem confusam habet et incertam, ut tantummodo se tueatur qualecumque sit; Sed nec quid sit nec quid possit nec quid ipsius natura sit intellegit Cum autem processit paulum et quatenus quidque se attingat ad seque pertineat perspicere cœpit, tum j sensim incipit progredi seseque agnoscere et intelle-
416 Gere quam ob causam habeat eum quem diximua animi appetitum, cœptat que et ea quæ naturæ sentit apta appetere et propulsare contraria. Ergo omni animali illud quod appetit positum est in eo quod naturæ est accommodatum. Ita finis bonorum exsistit, secundum naturam vivere sic affectum ut optime affici possit ad naturamque accommodatissime.
Quoniam autem sua cujusque animantis natura est, necesse est finem quoque omnium hiinc esse ut natura expleatur (nihil enim prohibet quædam esse et inter se animalibus teli quis et cum bestiis homini communia, quoniam omnium est natura communis), sed extrema illa et summa quæ quærimus inter animalium genera distincta et dispertita sint et sua cuique propria et ad id apta quod cujusque natura desideret.
Quare cum dicimus omnibus animalibus extremum esse secundum naturam vivere, non ita accipiendum est quasi dicamus unum esse omnium extremum; Sed ut omnium artium recte dici potest commune esse ut in aliqua scientia versentur, scientiam autem suam cujusque artis esse, sic commune animalium omnium secundum naturam vivere, sed naturas esse diversas, ut aliud equo sit enatura, aliud bovi, aliud homini, et tamen in omnibus summa communis, et quidem non solum in animalibus sed etiam in rebus omnibus iis quas natura alit, auget, tuetur; In quibus videmus ea quæ gignuntur eterra multa quodam modo efficere ipsa sibi'per se quæ ad vivendum creseendumque valeant, ut suo genere perveniant ad extremum; Ut jam liceat una comprehensione omnia complecti non dubitantemque dicere omnem naturam esse servatricem sui idque habere propositum quasi finem et extremum, se ut custodiat quam in optimo sui generis statu; Ut necesse sit omnium rerum quæ natura vigeant similem esse finem, non eundem. Ex quo intellegi debet homini id esse in bonis ultimum, secundum naturam vivere, quod ita interpretemur, vivere ex hominis natura undique perfecta et nihil
Requirente. Hæc igitur nobis explicanda sunt; Sed si enodatius, vos ignoscetis. Hujus enim ætati nunc hæc primum fortasse audientis servire debe* mus." " Ita prorsus," inquam; " Etsi ea quidem quæ adhuc dixisti quamvis ad ætatem recte isto modo dicerentur."
X. "Exposita igitur," inquit, "terminatione rerum expetendarum, cur ista se res ita habeat ut dixi deinceps demonstrandum est. Quamobrem ordiamur ab eo quod primum posui, quod idem reapse primum est, ut intellegamus omne animal se ipsum diligere. Quod quamquam dubitationem non habet (est enim infixum in ipsa natura comprehenditurque suis cujusque sensibus, sic ut contra si quis dicere
420 Velit non audiatur), tamen ne quid prætermittamus
Rationis quoque cur hoc ita sit afferendas puto. Etsi qui potest intellegi aut cogitari esse aliquod animal quod se oderit? Res enim concurrent contrariæ. Nam cum appetitus ille animi aliquid ad se trahere cœperit consulto quod sibi obsit, quia sit sibi inimicus, cum id sua causa faciet, et oderit se et simul diliget, quod fieri non potest. Necesseque est si quis ipse sibi inimicus est eum quæ bona sunt mala putare, bona contra quæ mala, et quæ appetenda fugere et quæ fugienda appetere; Quæ sine dubio vitæ est eversio. Neque enim, si nonnulli reperiuntur qui aut laqueos aut alia exitia quærant, aut ille apud Terentium, qui 1 decrevit tantisper se minus injuriæ suo nato facere (ut ait ipse) dum fiat miser,' inimicus ipse sibi
Putandus est. Sed alii dolore moventur, alii cupiditate; Iracundia etiam multi efferuntur et, cum in mala scientes irruunt, tuni se optime sibi consulere arbitrantur. Itaque dicunt nec dubitant:
* Mihi sic est usus; Tibi ut opus est facto, face.' Qui ipsi sibi * bellum indixissent, cruciari dies, noctes torqueri vellent, nec vero sese ipsi accusarent ob eam causam quod se male suis rebus consuluisse dicerent; Eorum enim est hæc querela qui sibi cari sunt seseque diligunt. Quare, quotienscumque dicetur male quis de se mereri sibi que inimicus esse atque hostis, I vitam denique fugere, intellegatur aliquam subesse ejusmodi causam ut ex eo ipso intellegi possit sibi
Quemque esse carum. Nec vero id satis est, neminem esse qui ipse se oderit, sed illud quoque intellegendum est, neminem esse qui quomodo se habeat nihil sua censeat interesse. Tolletur enim appetitus animi si, ut in iis rebus inter quas nihil interest neutram in partem propensiores sumus, item in nobismet ipsis quemadmodum affecti simus nihil nostra arbitrabimur interesse.
XI. " Atque etiam illud si qui dicere velit, perabsurdum sit, ita diligi a sese quemque ut ea vis diligendi ad aliam rem quampiam referatur, non ad eum ipsum qui sese diligat. Hoc cum in amicitiis, cum in officiis, cum in virtutibus dicitur, quomodocumque dicitur, intellegi tamen quid dicatur potest; In nobismet ipsis autem ne intellegi quidem ut propter aliam quampiam rem, verbi gratia propter voluptatem, nos amemus; Propter nos enim illam,
Non propter eam nosmet ipsos diligimus. Quamquam quid est quod magis perspicuum sit quam non modo carum sibi quemque, verum etiam vehementer carum esse? Quis est enim aut quotus quisque cui mors cum appropinquet non
Refugiat timido sanguen atque exalbescat metu '? Etsi hoc quidem est in vitio, dissolutionem naturæ
424 Tam valde perhorrescere (quod item* est reprehendendum in dolore); Sed quia fere sic afficiuntur omnes, satis argumenti est ab interitu naturam abhorrere; Idque quo magis quidam ita faciunt ut jure etiam reprehendantur, hoc magis intellegendum est hæc ipsa nimia in quibusdam futura non fuisse nisi quædam essent modica natura* Nec vero dico eorum metum mortis qui, quia privari se vitæ bonis arbitrentur aut quia quasdam post mortem formidines extimescant aut si* metuant ne cum dolore moriantur, idcirco mortem fugiant; In parvis enim sæpe qui nihil eorum cogitant, si quando iis ludentes minamur præcipitaturos alicunde, extimescunt. Quin etiam ' feræ/ inquit Pacuvius, quibus abest ad præcavendum intellegendi astutia/
Iniecto terrore mortis f horrescunt.' Quis autem de ipso sapiente aliter existimat quin, etiam cum decreverit esse moriendum, tamen discessu a suis atque ipsa relinquenda luce moveatur? Maxime autem in hoc quidem genere vis est perspicua naturæ, cum et mendicitatem multi perpetiantur ut vivant, et angantur appropinquatione mortis confecti homines senectute, et ea perferant quæ Philoctetam videmus in fabulis; Qui cum cruciaretur non ferendis dolori tardus celeres, stans volantes,' ut apud Attium est, pennarumque contextu corpori tegumenta faciebat.
De hominum genere aut omnino de animalium loquor, cum arborum et stirpium eadem pæne natura sit? Sive enim, ut doctissimis viris visum est, major aliqua causa atque divinior hanc vim ingenuit, sive hoc ita fit fortuito, videmus ea quæ terra gignit corticibus et radicibus valida servari, quod contingit animalibus sensuum distributione et quadam compactione membrorum. Qua quidem de re quamquam assentior iis qui hæc omnia regi natura putant, quæ si natura neglegat, ipsa esse non possit, tamen concedo ut qui de hoc dissentiunt existiment quod velint ac vel hoc intellegant,si quando naturam hominis dicam, hominem dicere me; Nihil enim hoc differt. Nam prius a se poterit quisqne discedere quam appetitum earum rerum quæ sibi conducant amittere. Lure igitur gravissimi philosophi mitium summi boni a natura petiverunt et illum appetitum rerum ad naturam accommodatarum ingeneratum putaverunt omnihus, I quia continetur ea commendatione naturæ qua se ipsi diligunt.
XII. " Deinceps videndum est, quoniam satis apertum est sibi quemque natura esse carum, quæ sit hominis natura. Id est enim de quo quærimus. Atqui perspicuum est hominem e corpore animoque constare, cum primæ sint animi partes, secundæ
428 Corporis. Deinde id quoque videmus, et ita figuratum corpus ut excellat aliis, animumque ita constitutum ut et sensibus instructus sit et habeat præstantiam mentis cui tota hominis natura pareat, in qua sit mirabilis quædam vis rationis et cognitionis et scientiæ virtutumque omnium. Nam quæ corpo-: ris sunt ea nec auctoritatem cum animi partibus comparandam et cognitionem habent faciliorem. Itaque ab his ordiamur.
" Corporis igitur nostri partes totaque figura et forma et statura quam apta ad naturam sit apparet, neque est dubium quin frons, oculi, aures et reliquæ partes quales propriæ sint hominis intellegatur; Sed certe opus est ea valere et vigere et naturales motus ususque habere, ut nec absit quid eorum nec ægrum debilitatumve sit. Id enim natura desiderat. Est autem etiam actio quædam corporis quæ motus et status naturæ congruentes ten et; In quibus si peccetur distortione et depravatione quadam ac motu statuve deformi, ut si aut manibus ingrediatur quis aut non ante sed retro, fugere plane se ipse et hominem exuens ex homine naturam odisse videatur. J Quamobrem etiam sessiones quædam et flexi fractique motus, quales protervorum hominum aut mollium | esse solent, contra naturam sunt, ut etiamsi animi
430 Vitio id eveniat tamen in corpore mutari hominis 3d natura videatur. Itaque econtrario moderati æquabit esque habitus, affectiones ususque corporis apti esse ad naturam videntur.
" Jam vero animus non esse solum sed etiam cujusdam modi debet esse, ut et omnes partes suas habeat incolumes et de virtutibus nulla desit. Atque in sensibus est sua cujusque virtus, ut ne quid impediat quo minus suo sensus quisque munere fungatur in iis rebus celeriter expediteque percipiendis quæ subie etæ sunt sensibus. XIII. Animi autem et ejus animi partis quæ princeps est quæque mens nominatur plures sunt virtutes, sed duo prima genera, unum earum quæ ingenerantur suapte natura appellanturque non voluntariæ, alterum earum quæ in voluntate positæ magis proprio nomine appellari solent, quarum est excellens in animorum laude præstantia. Prioris generis est docilitas, memoria; Quæ fere omnia appellantur uno ingeni nomine, easque virtutes qui habent ingeniosi vocantur. Alterum autem genus est magnarum verarumque virtutum quas appellamus voluntarias, ut prudentiam, tem per antiam, fortitudinem, justitiam et reliquas generis ejusdem.
" Et summ ation quidem hæc erant de corpore animoque dicenda, quibus quasi informatum est quid hominis natura postulet; Ex quo perspicuum est, quoniam ipsi a nobis diligamur omniaque et in animo et in corpore perfecta velimus esse, ea nobis ipsa cara esse propter æ et in iis esse ad bene vivendum momenta maxima. Nam cui proposita sit conservatio sui, necesse est huic partes quoque sui caras esse, carioresque quo perfectiores sint et magis in suo genere laudabiles. Ea enim vita expetitur quæ sit animi corporisque expleta virtutibus, ju eoque summum bonum poni necesse est, quando quidem id tale esse debet ut rerum expetendarum sit extremum. Quo cognito dubitari non potest quin, cum ipsi homines sibi sint per se et sua sponte cari, partes quoque et corporis et animi et earum rerum quæ sunt in utriusque motu et statu sua caritate colantur
Et per se ipsæ appetantur. Quibus expositis facilis est contectura ea maxime esse expetenda ex nostris quæ plurimum habent dignitatis, ut optimæ cujusque partis quæ per se expetatur virtus sit expetenda maxime. Ita flet ut animi virtus corporis virtuti anteponatur animique virtutes non voluntarias vincant virtutes voluntariæ, quæ quidem proprie virtutes appellantur multumque excellunt, propterea quod ex ratione gignuntur qua nihil est in homine divinius. Etenim omnium rerum quas et creat natura et tuetur, quæ aut sine animo sunt aut non* multo secus, earum summum bonum in corpore est; Ut non inscite illud dictum videatur in sue, animum illi pecudi datum pro sale, ne putisceret. XIV. Sunt virtutis, ut in leonibus, ut in canibus, ut in equis, in quibus non corporum solum ut in suibus sed etiam animorum aliqua ex parte motus quosdam videmus. In homine "item summa omnis animi est et in animo rationis, ex qua virtus est, quæ rationis absolutio definitur, quam etiam atque etiam explicandam putant
" Earum etiam rerum quas terra gignit educatio quædam et perfectio est non dissimilis animantium; Itaque et vivere vitem et mori dicimus, arboremque et novellam et vetulam et vigere et senescere; Ex quo non est alienum ut animantibus sic illis et apta quædam ad naturam putare et aliena, earumque augendarum et alendarum quandam cultricem esse, quæ sit scientia atque ars agricolarum, quæ circumcidat, amputet, erigat, extollat, adminiculet, ut quo natura ferat eo possint ire; Ut ipsæ vites si loqui possint ita se tractandas tuendasque esse fateantur. E t nunc i quidem quod eam tuetur, ut de vite potissimum!: loquar, est id extrinsecus; In ipsa enim parum magna vis inest ut quam optime se habere possit si nulla 4>0 cultura adhibeatur. At vero si ad vitem sensus accesserit, ut appetitum quendam habeat et per se ipsa moveatur, quid facturam putas? An ea quæ per vinitorem antea consequebatur per se ipsa cura-
436 Bit? Sed videsne accessuram ei curam ut sensus quoque suos eorum que omnem appetitum et si qua sint adi uncta ei membra tueatur? Sic ad illa quæ semper habuit junget ea quæ postea accesserint, nec eundem fuiem habebit quem cultor ejus habebat, sed volet secundum eam naturam quæ postea ei adjuncta erita vivere. Ita similis erit ei finis boni atque antea fuerat, neque idem tamen; Non enim jam stirpis bonum quæret sed animalis. Quid si non sensus modo ei datus sit verum etiam animus hominis? Non necesse esfet illa pristina manere ut tuenda sint et hæc multo esse cariora quæ accesserint, animique optimam quamque partem carissimam, in eaque ex longe multumque præstet mens atque ratio? Sic exstitit extremum omnium appetendorum atque ductum a prima commendatione naturæ multis gradibus ascendit ut ad summum perveniret, quod cumulatur ex integritate corporis et ex mentis ratione perfecta.
Cum igitur ea sit quam exposui forma naturæ., si ut initio dixi simul atque ortus esset se quisque cognosceret judicareque posset quæ vis et totius esset naturæ et partium singularum, continuo videret quid ~ esset hoc quod quærimus, omnium rerum quas expetimus summum et ultimum, nec uila in re peccare posset. Nunc vero a primo quidem mirabiliter occulta natura est nec perspici nec
438 Cognosci potest; Progredientibus autem ætatibus sensim tarde ve potius quasi nosmet ipsos cognoscimus. Itaque prima iila commendatio quæ a natura nostri facta est nobis incerta et obscura est, prirmisque appetitus ille animi tantum agit ut salvi atque integri esse possimus; Cum autem dispicere cœpi" mus, et sentire quid simus et quid ab animantibus ceteris differamus, tum ea sequi incipimus ad quæ
Nati sumus. Quam similitudinem videmus in bestiis, quæ primo in quo loco natæ sunt ex eo se non commovent; Deinde suo quæque appetitu movetur; Serpere anguiculos, nare anaticulas, evolare merulas, comibus uti videmus boves, nepas aculeis, suam denique cuique naturam esse ad vivendum ducem. Quæ similitudo in genere etiam humano apparet. Parvi enim primo ortu sic jacent, tamquam omnino sine animo sint; Cum autem paulum firmitatis accessit, et animo utuntur et sensibus, conitunturque sese ut erigant, et manibus utuntur, et eos agno- j scunt aquibus educantur; Deinde æqualibus delectantur libenterque se cum iis congregant dantque se ad ludendum fabellarumque auditione ducuntur, deque eo quod ipsis superat aliis gratificari volunt, animadvertuntque ea quæ domi fiunt curiosius,: incipiunt que commentari aliquid et discere, et eorum quos vident volunt non ignorare nomina, quibusque rebus cum æqualibus decertant si vicerunt efferunt se lætitia, victi debilitantur animosque demittunt;
Quorum sino causa fieri nihil putandum est. Est enim natura sic generata vis hominis ut ad omnem virtutem percipiendam facta videatur, oh eamque causam parvi virtutum simulacris quarum in se habent semina sine doctrina moventur; Sunt enim prima elementa naturæ, quibus auctis virtutis quasi germen efficitur. Nam eum ita nati fec tique simus ut et agendi aliquid et diligendi aliquos et liberalitatis et referendæ gratiæ principia in nobis contineremus atque ad scientiam, prudentiam, fortitudinem aptos animos haberemus a contrariisque rebus alienos, non sine causa eas quas dixi in pueris virtutum quasi scintillas videmus, equibus accendi philosophi ratio debet, ut eam quasi deum ducem subsequens ad naturæ perveniat extremum. Nam ut sæpe jam dixi in infirma ætate imbecilla que mente vis naturæ quasi per caliginem cernitur; Cum autem progrediens confirmatur animus, agnoscit ille quidem naturæ vim, sed ita ut progredi possit longius, per se sit tantum inchoata.
XVI. " Intrandum igitur est in rerum naturam et penitus quid ea postulet pervidendum; Aliter enim nosmet ipsos nosse non possumus. Quod præceptum quia majus erat quam ut ab homine videretur, idcirco assignatum est deo. Lubet igitur nos Pythius Apollo noscere nosmet ipsos; Cognitio autem hæc est una nostri ut vim corporis animique norimus sequamur- ' que eam vitam quæ rebus iis perfruatur.
"Quoniam autem is animi appetitus a principio fuit, ut ea quæ dixi quam perfectissima natura haberemus, confitendum est, cum id adepti simus quod appetitum sit, in eo quasi in ultimo consistere naturam atque id esse summum bonum; Quod certe universum sua sponte ipsum expeti et propter se necesse est, quoniam ante demonstratum est etiam singulas ejus partes esse per se expetendas.
" In enumerandis autem corporis commodis si quis prætermissam a nobis voluptatem putabit, in aliud tempus ea quæstio differatur. Utrum enim sit voluptas in iis rebus quas primas secundum naturam esse diximus necne sit, ad id quod agimus nihil interest. Si enim, ut mihi quidem videtur, non explet bona naturæ voluptas, jure prætermissa est; Sin autem est in ea quod quidam volunt, nihil impedit hanc nostram comprehensionem summi boni; Quæ enim constituta sunt prima naturæ, ad ea si voluptas accesserit, unum aliquod accesserit commodum corporis neque eam eonstitutionem summi boni quæ est proposita mutaverit
XVII. " Et adhuc quidem ita nobis progressa ratio est ut 'ea duceretur omnis a prima commendatione naturæ. Nunc autem aliud jam argumentandi sequamur genus, ut non solum quia nos diligamus sed quia cujusque partis naturæ et in corpore et in animo sua quæque vis sit, idcirco in his rebus summe
444 Nostra sponte moveamur. Atque ut a corpore ordiar, videsne ut si quæ in membris prava aut debilitata aut imminuta sint occultent homines? Ut etiam com tendant et elaborent, si edicere possint, ut aut non appareat corporis vitium aut quam minimum appareat, multosque etiam dolores curationis causa perferant ut, si ipse usus membrorum non modo non major verum etiam minor futurus sit, eorum tamen species ad naturam revertatur? Etenim eum omnes natura totos se expetendos putent, nec id ob aliam rem sed propter ipsos, necesse est ejus etiam partes propter se expeti quod universum propter se expe-
Tatur. Quid? Ip motu et in statu corporis nihil inest quod animadvertendum esse ipsa natura judicet? Quemadmodum quis ambulet, sedeat, qui ductus oris, qui vultus in quoque sit? Nihil ne est in his rebus quod dignum libero aut indignum esse ducamus? Nonne odio multos dignos putamus qui quodam motu aut statu videntur naturæ legem et modum contempsisse? Et quoniam hæc deducuntur de corpore, quid est cur non recte pulchritudo etiam ipsa propter se expetenda ducatur? Nam si pravitatem imrainutionemque corporis propter se fugiendam putamus, cur non etiam, ac fortasse magis, propter se formæ dignitatem sequamur? Et si turpitudinem * fugimus in statu et motu corporis, quid est cur pul- chr itudinem non sequamur? Atque etiam valetudinem, vires, vacuitatem doloris non propter utilitatem solum sed etiam ipsas propter se ex-
446 Petemus. Quoniam enim natura suis omnibus expleri partibus vult, hunc statum corporis per se ipsura expetit qui est maxime enatura, quæ tota perturbatur si aut ægrum corpus est aut dolet aut caret viribus.
XV111. " Videamus animi partes, quarum est conspectus illustrior; Quæ quo sunt excelsiores, eo dant clariora indicia naturæ. Tantus est igitur innatus in nobis cognitionis amor et scientiæ ut nemo dubitare possit quin ad eas res hominum natura nullo emolumento invitata rapiatur. Videmusne ut pueri ne verberibus quidem a contemplandis rebus perquirendisque deterreantur? Ut aliquid scire se gaudeant? Ut id aliis narrare gestiant? Ut pompa, ludis atque ejusmodi spectaculis teneantur ob eam que rem vel famem et sitim perferant? Quid vero? Qui ingenuis studiis atque artibus delectantur, nonne videmus eos nec valetudinis nec rei familiaris habere rationem omniaque perpeti ipsa cognitione et scientia captos et cum maximis curis et laboribus compensare
Eam quam ex discendo capiant voluptatem? Mihi quidem Homerus hujusmodi quiddam vidisse videtur in iis quæ de Sirenum cantibus finxerit. Neque enim vocum suavitate videntur aut novitate quadam et varietate cantandi revocare eos solitæ qui prætervehebantur, sed quia multa se scire profitebantur, ut homines ad earum saxa discendi cupiditate ad~
448 Hæres cerent. Ita enim invitant Ulixem (nam verti, ut quædam Homeri, sic istum ipsum locum):
O decus Argolicum, quin puppim flectis, Ulixes,
Auribus ut nostros possis agnoscere cantus?
Nam nemo hæc umquam est transvectus cærula
Quin prius astiterit vocum dulcedine captus,
Post, variis avido satiatus pectore musis,
Doctior ad patrias lapsus pervenerit oras.
Nos grave certamen belli ela demque tenemus,
Græcia quam Troiæ divino numine vexit,
Omniaque elatis rerum vestigia terris.. Vidit Homerus probari fabulam non posse si cantiunculis tantus irretitus vir teneretur; Scientiam pollicentur, quam non erat mirum sapientiæ cupido patria esse cariorem. FAtque omnia quidem scire cujuseumquemodi sint cupere curiosorunAduci vero majorum rerum contemplatione ad cupiditatem scientiæ summorum virorum est putandum. 1
XIX. " Quem enim ardorem studi censetis fuisse in Archimede, qui dum in pulvere quædam describit attentius, ne patriam quidem captam esse senserit! Quantum Aristoxeni ingenium consumptum videmus in musicis ί quo studio Aristophanem putamus ætatem in litteris duxisse! Quid de Pythagora, quid de Platone aut de Democrito loquar? Aquibus propter discendi cupiditatem videmus ultimas terras esse peragratas. Quæ qui non vident, nihil umquam magnum ac cognitione dignum amaverunt. Atque hoc loco qui propter animi voluptates coli; Dicunt ea studia quæ dixi, non intellegunt idcirco esse ea propter se expetenda quod nulla utilitate obiecta delectentur animi atque ipsa scientia etiamsi
Incommodatura sit gaudeant^ Sed quid attinet de: rebus tam apertis plura requirere? Ypsi enim quæramus a nobis stellarum motus contemplationesque rerum cælestium eorumque omnium quæ naturæ: obscuritate occultantur cognitiones quemadmodum nos moveant, et quid historia delectet quam solemus persequi usque ad extremum, prætermissa repetimus, inchoata persequimur. Nec vero sum nescius esse utilitatem in historia, non modo voluptatem. Quid cum fictas fabulas equibus utilitas nulla elici
Potest eum voluptate legimus? Quid cum volumus nomina eorum qui quid gesserint nota nobis esse, parentes, patriam, multa præterea minime neces- j saria Quid quod homines infima fortuna, nulla spe rerum gerendarum, opifices denique delectantur historia? Maxim eque eos videre possumus res gestas audire et legere velle qui aspe gerendi absunt confecti senectute. Quocirca intellegi necesse est in ipsis rebus quæ discuntur et cognoscuntur invita- 1 menta inesse quibus ad discendum cognoscendum que
Moveamur. Ac veteres quidem philosophi in beato-; Rum insulis fingunt qualis futura sit vita sapientium,
452 Quos cura omni liberatos, nullum necessarium vitæ cultum aut paratum requirentes, nihil aliud acturos putant nisi ut omne tempus inquirendo ac discendo in naturæ cognitione consumant. Nos autem non solum beatæ vitæ istam esse oblectationem videmus sed etiam levamentum miseriarum; Itaque multi cum in potestate essent hostium aut tyrannorum, multi in custodia, multi in exsilio dolorem suum
Doctrinæ studiis levarunt. Princeps hujus civitatis Phalereus Demetrius, cum patria pulsus esset injuria, ad Ptolemæum se regem Alexandream contulit. Qui cum in hac ipsa philosophia ad quam te hortamur excelleret Tlieophrastique esset auditor, multa præclara in illo calamitoso otio scripsit non ad usum aliquem suum quo erat orbatus; Sed animi cultus ille erat ei quasi quidam humanitatis cibus. Equidem e Cn. Aufidio, prætorio, erudito homine, oculis capto, sæpe audiebam cum se lucis magis quam utilitatis desiderio moveri diceret. Somnum denique nobis, nisi requietem corporibus et medicinam quandam laboris afferret, contra naturam putaremus datum; Aufert enim sensus actionemque tollit omnem; Itaque si aut requietem natura non quæreret aut eam posset alia quadam ratione consequi, facile pateremur, qui etiam nunc agendi aliquid discendique causa prope contra naturam vigilias suscipere soleanms. 5 5 XXf Sunt autem etiam clariora vel plane perspicua minimeque dubitanda indicia naturæ, maxime scilicet
454 In homine sed in omni animali, ut appetat animus agere semper aliquid neque ulla condicione quietem sempiternam possit pati. Facile est hoc cernere in primis puerorum ætatulis. Quamquam enim vereor ne nimius in hoc genere videar, tamen omnes veteres philosophi, maxime nostri, ad incunabula accedunt, quod in pueritia facillime se arbitrentur naturæ voluntatem posse cognoscere. Videmus igitur ut conquiescere ne infantes quidem possint; Eum vero paulum processerunt, lusionibus vel laboriosis delectantur, ut ne verberibus quidem deterreri possint. Eaque cupiditas agendi aliquid adulescit una eum ætatibus. Itaque ne si jucundissimis quidem nos somniis usuros putemus, Endymionis somnum nobis velimus dari, idque si accidat mortis instar putemus/
Quiri etiam inertissimos homines, nescio qua singtU" lari nequitia præditos, videmus tamen et corpore et animo moveri semper et, cum re nulla impediantur necessaria, aut alveolum poscere aut quærere quempiam ludum aut sermonem aliquem requirere, cumque non habeant ingenuas ex doctrina oblectationes, circulos aliquos et sessiunculas consectari. Ne bestiæ quidem quas delectationis causa concludimus, cum copiosius alantur quam si essent liberæ, facile patiuntur sese contineri, motusque solutos et vagos a natura sibi
Tributos requirunt. Itaque ut quisque optime natus institutusque est, esse omnino nolit in vita si gerendis negotiis orbatus possit paratissimis vesci voluptatibus. Nata aut privatim aliquid gerere malunt, aut qui altiore animo sunt capessunt reta publicam honoribus imperiisque adipiscendis, aut totos se ad studia doctrinæ conferunt; Qua in vita tantum abest ut voluptates consectentur, etiam curas, sollicitudines, vigilias perferunt, optimaque parte hominis, quæ in nobis divina ducenda est, ingeni et mentis acie fruuntur, nec voluptatem requirentes nec fugientes laborem; Nec vero intermittunt aut admirationem earum rerum quæ sunt ab antiquis repertæ aut investigationem novarum; Quo studio cum satiari non possint, omnium ceterarum rerum obliti nihil abiectum, nihil humile cogitant; Tantaque est vis talibus in studiis, ut eos etiam qui sibi alios proposuerunt fines bonorum, quos utilitate aut voluptate dirigunt, tamen in rebus quærendis explieandisque naturis ætates conterere videamus
XXI, go hoc quidem apparet, nos ad agendum esse natos. Actionum autem genera plura, ut obscurentur etiam majoribus minora, maximæ autem sunt primum, ut mihi quidem videtor et iis quorum nunc in ratione versamur, consideratio cognitioque rerum cælestium et earum quas a natura occultatas et latentes indagare ratio potest, de.Inde rerum publicarum administratio aut administrandi scientia, tum prudens, temperata, fortis, justa ratio, reliquæque virtutes et actiones virtutibus congruentes, quæ uno verbo complexi omnia honesta dicimus; Ad quorum
Tet cognitionem et usum jam corroborati natura ipsa præeunte deducimur Omnium enim rerum principia parva sunt, sed suis progressionibus usa augen- itu r; Nec sine causa; In primo enim ortu in est teneritas ac mollitia quædam, ut nec res videre optimas nec agere possint. Virtutis enim beatæque vitæ, quæ duo maxime expetenda sunt, serius lumen apparet, multo etiam serius, ut plane qualia sint intellegantur. Præclare enim Plato: f Beatum cui etiam in senectute contigerit ut sapientiam verasque opiniones assequi possit! ' Quare quoniam de primis naturæ commodis satis dictum est, nunc de majoribus
Consequentibusque videamus. Natura igitur corpus quidem hominis sic et genuit et formavit ut alia in primo ortu perficeret, alia progrediente ætate fingeret, neque sane multum adiumentis externis et adventiciis uteretur; Animum autem reliquis rebus ita perfecit ut corpus; Sensibus enim ornavit ad res percipiendas idoneis ut nihil aut non multum adiu- I mento ullo ad suam confirmationem indigerent; Quod imitem in homine præstantissimum atque optimum est, id deseruit. Etsi dedit talem mentem quæ omnem virtutem accipere posset, ingenuitque sine doctrina notitias parvas rerum maximarum et quasi instituit docere, et induxit in ea quæ inerant tamquam elementa virtutis. Sed virtutem ipsam
Inchoavit; Nihil amplius. Itaque nostrum est (quod i nostrum dico, artis est) ad ea principia quæ accepi-
CICEBO BE FINIBUS mus consequentia exquirere, quoad sit id quod volumus effectum: quod quidem pluris est haud paulo magisque ipsum propter se expetendum quam aut sensus aut corporis ea quæ diximus, quibus tantum præstat mentis excellens perfectio ut vix cogitari possit quid intersit. Itaque omnis honos, omnis admiratio, omne studium ad virtutem et ad eas æ tiones quæ virtuti consentaneæ sunt refertur, eaque omnia quæ aut ita in animis sunt au tita geruntur uno nomine honesta dicuntur.
" Quorum omnium quæ sint notitiæ quæque signi' licentur rerum vocabulis quæque cujusque vis et
Natura sit mox videbimus; XXII. hoc autem loco tantum explicemus, hæc honesta quæ dico, præterquam quod nosmet ipsos diligamus, præterea suapte natura per se esse expetenda. Indicant pueri, in quibus ut in speculis natura cernitur. Quanta studia decertantium sunt! Quanta ipsa certamina! Ut illi efferuntur lætitia cum vicerunt jut pudet victos! Ut se accusari nolunt! Quam cupiunt laudari! Quos illi 1 labores non perferunt ut æqualium principes sint! Quæ memoria est in iis bene merentium, quæ \ referendæ gratiæ cupiditas! Atque ea in optima quaque indole maxime apparent, in qua hæc honesta quæ intellegimus a natura tamquam adumbrantur.
Sed hæc in pueris; Expressa vero in iis ætatibus quæ jam confirmatæ sunt. Quis est tam dissimilis homini qui non moveatur et offensione turpitudinis et comprobatione honestatis? Quis est qui non oderit libidinosam, protervam adulescentiam? Quis contra in illa ætate pudorem, constantiam, etiamsi sua nihil intersit, non tamen diligat? Quis Pullum Numitorium Fregellanum proditorem, quamquam rei publicæ nostræ profuit, non odit? Quis hujus urbis conservatorem Codrum, quis Erechthei filias non maxime laudat? Cui Tubuli nomen odio non est? Quis Aristidem non mortuum diligit? An obliviscimur quanto opere in audiendo in legendoque moveamur cum pie, cum amice, cum magno animo aliquid factum
Cognoscimus? Quid loquor de. Nobis qui ad laudem et ad decus nati, suscepti, instituti sumus? Qui clamores vulgi atque imperitorum excitantur in theatris, cum illa dicuntur.
Ego sum Orestes, contraque ab altero:
Immo enimvero ego sum, inquam, Orestes! Bato errantique regi:
Ambo ergo una ne earier precamur, quotiens hoc agitur, ecquandone nisi admirationibus maximis? Nemo est igitur quin hanc affectionem | animi probet atque laudet qua non modo utilitas! Nulla quæritur sed contra utilitatem etiam conserva-
Tur fides. Talibus exemplis non fictæ solum fabulæ * verum etiam historiæ refertæ sunt, et quidem i maxime nostræ. Nos enim ad sacra Idæa accipienda optimum virum delegimus; Nos tutores regibus misimus; Nostri imperatores pro salute patriæ sua capita voverunt; Nostri consules regem inimicissimum mœnibus jam appropinquantem monuerunt a veneno ut caveret; Nostra in re publica et quæ per vim oblatum stuprum voluntaria morte lueret inventa est et qui filiam interficeret ne stupraretur; Quæ quidem omnia et innumerabilia præterea quis est quin intellegat et eos qui fecerint dignitatis splendore ductos immemores fuisse utilitatum suarum nosque cum ca laudemus nulla alia re nisi honestate duci?
XXIII. Quibus rebus breviter expositis (nec enim sum copiam quam potui, quia dubitatio in re nulla erat, persecutus), sed his rebus concluditur profecto et virtutes omnes et honestum illud quod ex iis oritur et in iliis hæret per se esse expetendum.
In omni autem honesto de quo loquimur nihil est tam illustre nec quod latius pateat quam cortiiuictio inter homines hominum et quasi quædam societas et communicatio utilitatum et ipsa caritas generis humani, quæ nata a primo satu, quod a procreatoribus nati diliguntur et tota domus eoniugio et stirpe conjungitur, serpit sensim foras, cognationibus primum, tum affinitatibus, deinde amicitiis, post vicinitatibus, tum civibus et iis qui publice socii atque: amici sunt, deinde totius complexu gentis humanæ; I quæ animi affectio suum cuique tribuens atque hanc iquam dico societatem conjunctionis humanæ muni- i fice et æque tuens justitia dicitur, cui sunt adjun- ictæ pietas, bonitas, liberalitas, benignitas, comitas, quæque sunt generis ejusdem. Atque hæc ita justitiæ propria sunt ut sint virtutum reliquarum:
Communia. Nam cum sic hominis natura generata sit ut habeat quiddam ingenitum quasi civile atque populare, quod Græci πολιτικόν vocant, quidquid aget quæque virtus, id a communitate et ea quam exposui caritate ac societate humana non abhorrebit, vicissimque justitia, ut ipsa fundet se usu in ceteras virtutes, sic illas expetet. Servari enim justitia nisi a forti viro, nisi a sapiente non potest. Qualis est, igitur omnis hæc quam dico conspiratio consensusque virtutum, tale est illud ipsum honestum; Quando quidem honestum aut ipsa virtus est aut res gesta virtute; Quibus rebus vita consentiens virtutibusque: respondens recta et honesta et constans et naturæ: congruens existimari potest.
" Atque bæc coni unctio coniusioque virtutum < tamen a philosophis ratione quadam distinguitur. Nam cum ita copulatæ con nexæque sint ut omnes omnium participes sint nec alia ab alia possit separari, tamen proprium suum cujusque munus est ut fortitudo in laboribus periculisque cernatur, temperantia in prætermittendis voluptatibus, prudentia in delectu bonorum et malorum, justitia in suo cuique tribuendo. Quando igitur inest in oinni virtute cura quædam quasi foras spectans aliosque appetens atque complectens, exsistit illud, ut amici, ut fratres, ut propinqui, ut allines, ut cives, ut omnes denique (quoniam unam societatem hominum esse volumus) propter se expetendi sint Atqui eorum nihil est ejus generis ut sit in fine atque extremo bonorum.
Ita fit ut duo genera propter se expetendorum reperiantur, unum quod est in iis in quibus completur illud extremum, quæ sunt aut animi aut corporis; Hæc autem quæ sunt extrinsecus, id est quæ neque in animo insunt neque in corpore, ut amici, ut parentes, ut liberi, ut propinqui, ut ipsa patria, sunt illa quidem sua sponte cara, sed eodem in genere quo illa non sunt. Nee vero umquam summum bonum assequi quisquam posset si omnia illa, quæ sunt extra quamquam expetenda, summo bono continerentur.
XXIV. Quomodo igitur, inquies, verum esse poterit omnia referri ad summum bonum, si amicitiæ, si propinquitates, si reliqua externa summo bono non continentur f Hac videlicet ratione, quod ea quæ externa sunt iis tuemur officiis quæ oriuntur a suo cujusque genere virtutis. Nam et amici cultus et parentis ei qui officio fungitur in eo ipso prodest quod ita fungi officio in recte factis est, quæ sunt orta a 1 virtutibus. Quæ quidem sapientes sequuntur utentes tamquam duce natura; Non perfecti autem
470 Homines et tamen ingeniis excellentibus præditi excitantur sæpe gloria, quæ habet speciem honestatis et similitudinem. Quod si ipsam honestatem undique perfectam atque absolutam, rem unam præclarissimam omnium maxim eque laudandam, penitus viderent, quonam gaudio complerentur, cum tanto
Opere ejus adumbrata opinione lætentur? Quem enim deditum voluptatibus, quem cupiditatum incendiis inflammatum in iis potiendis quæ acerrime concupivisset tanta lætitia perfundi arbitramur quanta. Aut superiorem Africanum Hannibale victo aut poste- | riorem Carthagine eversa? Quem Tiberina descensio festo illo die tanto gaudio affecit quanto L. Paulum, cum regem Persem captum adduceret, eodem flumine i
Invectio? Agenune,Lucinoster,exstrueanimoaltitudinem excellentiamque virtutum; Jam non dubitatis: quin earum compotes homines magno animo erectoque: viventes semper sint beati; Qui omnes motus fortunæ mutationesque rerum et temporum leves et imbecillos ^ fore intellegant si m virtutis certamen venerint. Illa enim quæ sunt a nobis bona corporis numerata complent ea quidem beatissimam vitam, sed ita ut sine illis possit beata vita exsistere. Ita enim parvæ et exiguæ sunt istæ accessiones bonorum ut, quemadmodum stellæ in radiis solis, sic istæ in virtutum 7ϋ splendore ne cernantur quidem. Atque hoc ut vere dicitur, parva esse ad beate vivendam momenta ista corporis commodorum, sic nimis violentum est nulla? Esse dicere; Qui enim sic disputant, obliti milii videntur quæ ipsi fecerint principia naturæ. T ri tribuendum sit intellegas. Est enim* philosophi non tam gloriosa quam vera quærentis nec pro nihilo putare ea quæ secundum naturam illi ipsi gloriosi esse fateantur,* et videre tantam vim virtutis tantam que ut ita dicam auctoritatem honestatis esse ut reliqua non illa quidem nulla sed ita parva sint ut nutia esse videantur. Hæc est nec omnia spernentis præter virtutem et virtutem ipsam suis laudibus amplificantis oratio; Denique hæc est undique completa et perfecta explicatio summi boni.
" Hinc ceteri particulas arripere conati suam quisque videri voluit afferre sententiam. XXV.
Sæpe ab Aristotele, a Theophrasto mirabiliter est laudata per se ipsa rerum scientia; Hoc uno captus Er ilius scientiam summum bonum esse defendit, nec rem ullam aliam per se expetendam. Multa dicta sunt ab antiquis de contemnendis ac despiciendis rebus humanis; Hoc unum Aristo tenuit: præter vitia atque virtutes negavit rem esse ullam aut fugiendam aut expetendam. Positum est a nostris in iis esse rebus quæ secundum naturam essent non dolere; Hoc Hieronymus summum bonum esse dixit. At vero Callipho et post eum Diodorus, cum alter voluptatem adamasset, alter vacuitatem
4-74 doloris, neuter honestate carere potuit, quæ est a
Nostris laudata maxime. Quin etiam ipsi voluptarii deverticula quærunt et virtutes habent in ore totos dies voluptatemque dumtaxat primo expeti dicunt, deinde consuetudine quasi alteram quandam naturam effici, qua impulsi multa faciant nullam quærentes voluptatem. Stoici restant. Ei quidem non unam aliquam aut alteram rem a nobis, sed totam ad se nostram philosophiam transtulerunt. Atque ut reliqui fures earum rerum quas ceperunt signa commutant, sic illi ut sententiis nostris pro suis uterentur nomina tamquam rerum notas mutaverunt. Ita relinquitur sola hæc disciplina digna studiosis ingenuarum artium, digna eruditis, digna claris viris, digna principibus, digna regibus."
Quæ cum dixisset paulumque institisset, " Quid est?" Inquit; Satisne vobis videor pro meo jure in vestris auribus commentatus?" Et ego: Tu vero," inquam, Piso, ut sæpe alias, sic hodie ita no&se ista visus es ut, si tui nobis potestas sæpius fieret, non multum Græcis supplicandum putarem. Quod quidem eo probavi magis quia memini Staseam Neapolitanum, doctorem illum tuum, nobilem sane Peripateticum, aliquanto ista secus dicere solitum, assentientem iis qui multum in fortuna secunda aut adversa^ multum in bonis aut^ malis corporis ponerent." ' Est ut dicis," inquit; 1 Sed hæc ab Antiocho, familiari nostro, dicuntur multo melius et fortius
476 Quam a Stasea dicebantur. Quamquam ego non quæro quid tibi ame probatum sit, sed huic Ciceroni nostro, quem discipulum cupio ate abducere."
XXVI. Tum Lucius: " Mihi vero ista valde pro* bata sunt, quod item fratri puto." Tum mihi Fiso:
Quid ergo?" Inquit; Dasne adulescenti veniam? An eum discere ea mavis quæ cum plane perdidicerit nihil sciat?" " Ego vero isti," inquam, " perquæ sunt ate dicta? Quis enim potest ea quæ probabilia videantur ei non probare?" " An vero," inquit, quisquam potest probare quod perceptum, tjuod comprehensum, quod cognitum non habet?"
Non est ista," inquam, Fiso, magna dissensio. Nihil est enim aliud quamobrem mihi percipi nihil posse videatur nisi quod percipiendi vis ita definitur a Stoicis ut negent quidquam posse percipi nisi tale rerum quale falsum esse non possit. Itaque hæc cum illis est dissensio, cum Feripateticis nulla sane. Sed hæc omittamus; Habent enim et bene longam
Et satis litigiosam disputationem; Illud mihi ate nimium festinanter dictum videtur, sapientes omnes esse semper beatos. Nescio quomodo prætervolavit oratio. Quod nisi ita efficitur, quæ Theophrastus de fortuna, de dolore, de cruciatu corporis dixit, cum quibus conjungi vitam beatam nullo modo posse potavit, vereor ne vera sint. Nara illud vehementer repugnat, eundem beatum esse et multis malis oppressum. Hæc quomodo conveniant non sane intellego." " Utrum igitur tibi," inquit, " non placet virtutisne esse tantam vim ut ad beate vivendum se ipsa contenta sit, an, si id probas, fieri ita posse negas ut ii qui virtutis compotes sint etiam quibusdam malis affecti beati sint?" " Ego vero volo in virtute vim esse quam maximam; Sed quanta sit alias, nunc tantum possitne esse tanta, st quidquam extra virtu-
Tem habeatur in bonis." " Atqui," inquit, " si Stoicis concedis ut virtus sola si assit vitam efficiat beatam, concedis etiam Peripateticis. Quæ enim mala illi non audent appellare, aspera autem et incommoda et reicienda et aliena naturæ esse concedunt, ea nos mala dicimus sed exigua et pæne minima. Quare si potest esse beatus is qui est in asperis reiciendisque rebus, potest is quoque esse qui est in parvis malis." Et ego: " Piso, inquam, si est quisquam qui acute in causis videre soleat quæ res agatur, is es profecto tu. Quare attende, quæso. Nam adhuc, meo fortasse vitio, quid ego quæram non perspicis." " Istic sum," inquit, " exspect oque quid ad id quod quærebam respondeas."
XXVII. " Respondebo me non quærere," inquam, " hoc tempore quid virtus efficere possit, sed quid constanter dicatur, quid ipsum a se dissentiat." " Quo," inquit, " modo?" " Quia cum a Zenone," inquam, "hoc magnifice tamquam ex oraculo editur: 'Virtus ad beate vivendum se ipsa contenta est,' 'Quare?' Inquit; Respondet: 'Quia nisi quod honestum est nullum est aliud bonum.' Non quæro jam verun me sit; Illud dico, ea quæ dicat præclare inter
Se cohærere. Dixerit hoc idem Epicurus, semper beatum esse sapientem; Quod quidem solet ebullire nonnumquam; Quem quidem cum summis doloribus conficiatur, ait dicturum; 'Quam suave est! Quam nihil curo!' Non pugnem cum homine, cur tantum aberret in natura boni; Illud urgueam, non intellegere eum quid sibi dicendum sit cum dolorem summum malum esse dixerit. Eadem nunc mea adversum te oratio est. Dicis eadem omnia et bona et mala quæ quidem dicunt ii qui numquam philosophum pictum ut dicitur viderunt, valetudinem, vires, staturam, formam, integritatem unguiculorum omnium bona, deformitatem, morbum, debilitatem
Mala. Jam illa externa parce tu quidem; Sed hæc cum corporis bona sint, eorum conficientia certe in bonis numerabis, amicos, liberos, propinquos, divitias, honores, opes. Contra hoc attende ræ nihil dicere; Illud dicere, si ista mala sunt in quæ potest incidere sapiens, sapientem esse non satis esse ad beate vivendum." Immo vero," inquit, ad beatissime vivendum parum est, ad beate satis." "Animadverti," inquam, " te isto modo paulo ante ponere, et scio ab Antiocho nostro dici sic solere; Sed quid
482 Minus probandum quam esse aliquem beatum nec satis beatum? Quod autem satis est, eo quidquid accessit nimium est; Et nemo nimium beatus est;
Igitur* nemo beato beatior." " Ergo," inquit, " tibi Q. Metellus, qui tres filios consules vidit, equibus unum etiam et censorem et triumphantem, quartum autem prætorem, eosque salvos reliquit et tres filiæ nuptas, cum ipse consul, censor, augur fuisset et trium ph asset, ut sapiens fuerit, nonne beatior quam, ut item sapiens fuerit, qui in potestate hostium vigiliis et inedia necatus est, Regulus?" XXVIII. " Quid me istud," inquam, " rogas? Stoicos roga." " Quid igitur," inquit, " eos responsuros putas? " " Nihilo beatiorem esse Metellum quam Regulum." " Inde igitur," inquit, " ordiendum est." " Tamen a proposito," inquam, " aberramus. Non enim quæro quid verum sed quid cuique dicendum sit, Utinam quidem dicerent alium alio beatiorem! Jam ruinas videres. In virtute enim sola et in ipso honesto cum sit bonum positum cumque nec virtus ut placet illis nec honestum crescat, idque bonum solum sit quo qui por iatur necesse est beatus sit, cum augeri id non possit in quo uno positum est beatum esse, qui potest esse quisquam alius alio beatior? Videsne ut hæc concinant? Et hercule (fatendum est enim quod sentio) mirabilis est apud illos contextus rerum. Respondent extrema primis, inedia utrisque, omnia omnibus; Quid sequatur, quid repugnet, vident Ut in geometria, prima si dederis, danda sunt omnia. Concede nihil esse bonum nisi quod honestum sit; Concedendum est in virtute positam esse vitam beatam. Vide rursus retro. Dato hoc, dandum est illud. Quod vestri non item.
Tria genera bonorum *: proclivi currit oratio. Venit j ad extremum; Cupit enim dicere " nihil posse ad beatam vitam deesse sapienti. Honesta; Oratio, Socratica, Platonis etiam. 'Audeo dicere,' I inquit. Non potes, nisi retexueris illa. Paupertas: si malum est, mendicus esse beatus nemo potest i quamvis sit sapiens. At Zeno eum non beatum modo sed etiam divitem dicere ausus est. Dolere malum est; In crucem qui agitur beatus esse non potest Bonum liberi; Misera orbitas; Bonum patria; Miserum exsilium; Bonum valetudo; Miser morbus; Bonum integritas corporis; Misera debilitas; Bonum incolumis acies; Misera cæcitas. Quæ si potest i singula consolando levare, universa quomodo sustine-: bit? Sit enim idem cæcus, debilis, morbo gravissimo affectus, exsul, orbus, egens, torqueatur eculeo; Quem; Hunc appellas, Zeno? Etiam beatissimum? ' Quippe/ inquiet, ' cum tam 3 docu-
486 Erim gradus istam rem neu habere quam virtutem,
In qua sit ipsum etiam beatum.' Tibi boc incredibile quod beatissimum quid? Tuum credibile? Si enim ad populum me vocas, eum qui ita sit affectus beatum esse numquam probabis; Si ad prudentes, alterum fortasse dubitabunt, sitne tantum in virtute ut ea præditi vel in Phalaridis tauro beati sint, alterum non dubitabunt, quin et Stoici convenientia sibi dicant et vos repugnantia. 'Theophrasti igitur,' inquit, 1 tibi liber ille placet de beata vita?' Tamen aberramus a proposito, et ne longius, prorsus, inquam,
Piso, si ista mala sunt, placet." " Nonne igitur," inquit, " tibi videntur mala? " " Id quæris," inquam, " in quo utrum respondero verses te huc atque illuc necesse est" " Quo tandem modo?" Inquit " Quia si mala sunt, is qui erit in iis beatus non erit, si tnala non sunt, iæet omnis ratio Peripateticorum." Et ille ridens: " Video," inquit, " quid agas; Ne discipulum abducam times." " Tu vero,' ' inquam, " ducas licet si sequetur; Erit enim mecum si tecum erit"
XXIX, " Audi igitur," inquit, " Luci; Tecum enim mihi instituenda oratio est. Omnis auctoritas philosophiæ, ut ait Theophrastus, consistit in beata vita comparanda; Beate enim vivendi cupiditate incensi
Hoc mihi cum tuo fratre convenit. Quare hoc videndum est, possitne nobis hoc ratio philosophorum dare. Fol licetur certe. Nisi enim id faceret, cur Flato Ægyptum peragravit ut a sacerdotibus barbaris numeros et cælestia acciperet? Cur post Tarentum ad Archytam? Cur ad reliquos Pythagoreos, Echecratem, Timæum, Arionem Locros, ut, cum Socratem expressisset, ad ningeret Pythagoreorum disciplinam eaque quæ Socrates repudiabat addisceret i cur ipse Pythagoras et Ægyptum lustravit et Persarum magos adiit? Cur tantas regiones barbarorum pedibus obiit, tot maria transmisit? Cur hæc eadem Democritus? Qui (vere fabone, quærere nolumus1) dicitor se oculis privasse; Certe, ut quam minime animus a cogitationibus abduceretur, patrimonium neglexit, agros deseruit incultos, quid quærens aliud nisi vitam beatam? Quam si etiam in rerum cognitione ponebat, tamen ex illa investigatione naturæ consequi volebat bono ut esset animo; Id enim ille summum bonum (νθνμίαν et sæpe άθαμβίαν appellat, id est animum terrore lib ecum.
Sed hæc etai præclare, nondum tamen perpolita; Pauca enim, neque ea ipsa enucleate, ab hoc de virtute quidem dicta. Post enim hæc in hac urbe primum a Socrate quæri cœpta, deinde in hunc locum delata sunt, nec dubitatum quin in virtute
Hoc tu nunc in illo probas. Scilicet vocabnlis rerum mutatis inconstantiæ crimen ille effugit, nos effugere non possumus! Ille Metelli vitam negat beatiorem quam Reguli, præponendam tamen; Nec magis expetendam, sed magis sumendam; Et, si optio esset, eligendam Metelli, Beguli reiciendam; Ego, quam ille præponendam et magis eligendam, beatiorem hanc appello, nec ullo minimo* momento plus
Ei vitæ tribuo quam Stoici Quid interest, nisi qnod ego res notas notis verbis appello, illi nomina nova quærunt quibus idem dicant? Ita quemadmodum in senatu semper est aliquis qui interpretem postulet, appello quidquid secundum naturam est, quod contra, malnm; Nec ego solus, sed tu etiam, Chrysippe, in foro, domi; In schola desinis. Quid ergo? Aliter homines, aliter philosophos loqui putas oportere? Quanti quidque sit, aliter docti et indocti; Sed cum constiterit inter doctos quanti res quæque sit, — si homines essent, usitate loquerentur; — Dum res maneant, verba fingant arbitratu suo.
XXX. " Sed venio ad inconstantiæ crimen, ne sæpius dicas me aberrare; Quam tu ponis in verbis, ego positam in re putabam. Si satis erit hoc perceptum, in quo adiutores Stoicos optimos habemus, tantam vim esse virtutis ut omnia si ex altera parte ponantur ne appareant quidem, cum omnia quæ ilii commoda certe dicunt esse et sumenda et eligenda et præposita (quæ ita definiunt ut satis magno æstimanda sint), hæc igitur cum ego tot nominibus a Stoicis appellata, partim novis et commenticiis ut ista 1 producta ' et ' reducta/ partim idem significantibus (quid enim interest, expetas an eligas? Mihi quidem etiam lautius videtur quod eligitur et ad quod delectus adhibetur), sed, cum ego ista omnia bona dixero, tantum refert quam magna dicam; Cum expetenda, quam valde. Sin autem nec expetenda ego magis quam tu eligenda, nec illa pluris æstimanda ego qui bona, quam tu qui producta appellas, omnia ista necesse est obscurari nec apparere et in
Virtutis tamquam in solis radios incurrere. At enim qua in vita est aliquid mali, ea beata esse non potest Ne seges quidem igitur spicis uberibus et crebris si avenam uspiam videris, nec mercatura quæstuosa si
494 In maximis lucris paulum aliquid damni contraxerit. An hoc usquequaque, aliter in vita? Et non ex maxima parte de tota judicabis? An dubium est quin virtus ita maximam partem obtineat in rebus humanis ut reliquas obruat? Audebo igitur cetera quæ secundum naturam sint bona appellare nec fraudare suo vetere nomine potius quam aliquod* 1 novum exquirere; Virtutis autem amplitudinem quasi in altera
Libræ lance ponere, Terram, mihi crede, ea lanx et maria deprimet Semper enim ex eo quod maximas partes continet latissimeque funditur tota res appellatur. Dicimus aliquem hilare vivere; Ergo si semel tristior effectus est hilara vita amissa est? At hoc in eo M. Crasso, quem semel ait in vita misse Lucilius, non contigit, ut ea re minus "γίλαστοΐ,, ut ait idem, vocaretur. Polycratem Samium felicem appellabant Nihil acciderat ei quod nollet nisi quod anulum quo delectabatur in mari abiecerat. Ergo infelix una molestia, felix rursus cum is ipse anulus in præcordiis piscis inventus est? Ille vero si insipiens (quod certe, quoniam tyrannus), numquam beatus; Si sapiens, ne tum quidem miser cum ab Oroete prætore Darei in crucem actus est, 'At multis malis affectus.' Quis negat? Sed ea mala virtutis magnitudine obruebantur.
XXXI, 11 A" ne boc quidem Peripateticis concedis, ut dicant omnium bonorum virorum, id est sapientium, omnibus virtutibus ornatorum, vitam omnibus partibus plus babere semper boni quam mali? Quis hoc dicit? Stoici scilicet. Minime; Sed isti ipsi qui voluptate et dolore omnia metiuntur, nonne clamant sapienti plus semper adesse quod velit quam quod nolit? Cum tantum igitur in virtute ponant ii qui fatentur se virtutis causa, nisi ea voluptatem faceret, ne manum quidem versuros fuisse, quid facere nos oportet qui quamvis minimam præstantiam animi omnibus bonis corporis anteire dicamus ut ea ne in conspectu quidem relinquantur? Quis est enim qui hoc cadere in sapientem dicere audeat, ut si fieri possit virtutem in perpetuum abiciat ut dolore omni liberetur? Quis nostrum dixerit (quos non pudet ea quæ Stoici aspera dicunt mala dicere),
Quam honeste cum dolore? Nobis Heracleotes ille Dionysius flagitiose descivisse videtur a Stoicis propter oculorum dolorem. Quasi vero boc didicisset a nec tamen didicerat, malum illud non esse quia turpe non esset, et esse* ferendum viro. Hic si Peripateticus fuisset, permansisset, credo, in sententia, qui dolorem malum dicunt esse, de asperitate autem ejus fortiter ferenda præcipiunt eadem, quæ Stoici. E t
498 Quidem Arcesilas tuus, etsi fuit in disserendo pertinacior, tamen noster fuit; Erat enim Polemonis; Is cum arderet podagræ doloribus visitassetque hominem Charmides Epicureus perfamiliaris et tristis exiret, 'Mane, quæso,' inquit, 'Charmide noster; Nihil illinc huc pervenit' Ostendit pedes et pectus. Ac tamen hic mallet non dolere.
XXXII. Hæc igitur est nostra ratio, quæ tihi videtur inconstans, cum propter virtutis cælestem quandam et divinam tantamque præstantiam, ut, ubi virtus sit resque magnæ et summe laudabiles virtute gestæ, ibi esse miseria et ærumna non possit, tamen labor possit, possit molestia, non dubitem dicere omnes sapientes semper esse beatos, sed tamen heri posse ut sit alius alio beatior." "Atqui iste locus est, Piso, tibi etiam atque etiam confirmandus,'' inquam; " Quem si tenueris, non modo meum Cicero-
Nem sed etiam me ipsum abducas licebit" Tum Quintus: " Mihi quidem," inquit, " satis hoc confirmatum videtur, lætorque eam philosophiam, cujus antea supellectilem pluris æstimabam quam possessiones reliquarum (ita mihi dives videbatur ut ab ea petere possem quidquid in studiis nostris concupissem), hanc igitur lætor etiam acutiorem repertam quam ceteras, quod quidam ei deesse dicebant" " Non quam nostram quidem,'' inquit Pomponius locans; " Sed mehercule pergrata mihi fuit oratio tua. Quæ enim dici Latine posse non arbitrabar,
500 Ea dicta stmt ate, nec minus plane, quam dicuntur a Græcis, verbis aptis. Sed tempus est, si videtur; Et recta quidem ad me." Quod cum ille dixisset et satis disputatum videretur, in oppidum ad Pomponium perreximus omnes.