I,,,, quia pertinet ad mores, quod ijdos illi vocant, nos eam partem philosophiæ de moribus appellare solemus, sed decet augentem linguam Latinam,nominare moralem, Explieandaque vis est ratioque enuntiationum, quæ Græci vocant; Quæ de re futura eum aliquid dicunt deque eo quod possit fieri aut non possit, quam vim habeant obscura quæstio est, quam a-tpl δυνατών philosophi appellant', totaque est quam ' rationem disserendi ' voco. Quod autem in aliis libris feci, qui sunt de natura deorum, itemque in eis quos de divinatione edidi, ut in utramque partem perpetua explicaretur oratio, quo facilius id a quoque probaretur quod cuique maxime probabile videretur, id in hac disputatione de fato
Casus quidam ne facerem impedivit. Nam eum essem in Puteolano, Hirti usque noster consul designatus eisdem in locis, vir nobis amicissimus et eis studiis in quibus nos a pueritia viximus deditus, multum una eramus, maxime nos quidem exquirentes ea consilia quæ ad pacem et ad concordiam civium pertinerent. Cum enim omnes post interitum Cæsaris novarum perturbationum causæ quæri viderentur, eisque esse occurrendum putaremus, omnis fere nostra in eis deliberationibus consumebatur oratio, idque et sæpe alias, et quodam liberiore quam solebat et magis vacuo ab interventoribus die, cum ille ad me venisset, primo ea quæ erant cotidiana et quasi legitima nobis, de pace et de otio.
II. Quibus actis, Quid ergo? Inquit ille, quoniam oratorias exercitationes non tu quidem ut spero reliquisti, sed certe philosophiam illis anteposuisti, possumne aliquid audire?
Tu vero, inquam, vel audire vel dicere; Nec enim, id quod recte existimas, oratoria illa studia deserui, quibus etiam te incendi,quamquam flagrantissimum acceperam, nec ea quæ nunc tracto minuunt sed augent potius illam facultatem. Nam cum hoc genere philosophiæ quod nos sequimur magnam habet orator societatem, subtilitatem enim ab Academia mutuatur et ei vicissim reddit ubertatem orationis et ornamenta dicendi. Quam ob rem,
Inquam, quoniam utri usquc studii nostra possessio est, hodie utro frui malis optio sit tua.
Tum Hirtius: Gratissimum, inquit, et tuorum omnium simile; Nihil enim umquam abnuit meo studio voluntas tua. Sed quoniam rhetorica mihi vestra sunt nota teque in eis et audivimus sæpe et audiemus, atque hanc Academicorum contra propositum disputandi consuetudinem indicant te suscepisse Tusculanæ disputationes, ponere aliquid ad quod audiam, si tibi non est molestum, volo.
An mihi, inquam, potest quidquam esse molestum quod tibi gratum futurum sit? Sed ita audies ut Romanum hominem, ut Umide ingredientem ad hoc genus disputandi, ut longo intervallo hæc studia repetentem.
Ita, inquit, audiam te disputantem ut ea lego quæ scripsisti; Proinde ordire. Considamus hic. H III.... quorum in aliis, ut in Antipatro poeta, ut in brumali die natis, ut in simul ægrotantibus fratribus, ut in urina, ut in unguibus, ut in reliquis ejusmodi, naturæ contagio v ie t, quam ego non tollo — vis est nulla fatalis; In abis autem fortuita quædam esse possunt, ut in illo naufrago, ut in Icadio, "i in Daphita. Quædam etiam Posidonius (pace * * magistri dixerim) comminisci videtur; Quid enim? Si Daphitæ fatum fuit ex equo cadere atque ita perire, ex hocne equo, qui cum equus non esset nomen habebat alienum? Aut Philippus hasne in capulo quadrigulas vitare monebatur? Quasi vero capulo sit occisus. Quid autem magnum aut naufragum illum sine nomine in rivo esse lapsum — quamquam huic quidem hic scribit prædictum in aqua esse pereundum? Ne hercule Icadii quidem prædonis video fatum ullum; Nihil enim scribit ei
Prædictum: quid mirum igitur ex spelunca saxum in crura ejus incidisse? Puto enim, etiam si Icadius tum in spelunca non fuisset, saxum tamen illud casurum fuisse, nam aut nihil est omnino fortuitum aut hoc ipsum potuit evenire fortuna. Quæro igitur (atque hoc late patebit), si fati omnino nullum nomen nulla natura nulla vis esset, et forte temere casu aut pleraque fierent aut omnia, num aliter ac nunc eveniunt evenirent? Quid ergo attinet inculcare fatum, cum sine fato ratio omnium rerum ad naturam fortunamve referatur?
IV. Sed Posidonium sicut æquum est cum bona gratia dimittamus, ad Chrysippi laqueos revertamur. Cui quidem primum de ipsa rerum contagione respondeamus, reliqua postea persequemur. Inter locorum naturas quantum intersit videmus:. alios esse salubres, alios pestilentes, in aliis esse pituitosos et quasi redundantes, in aliis exsiccatos atque aridos; Multaque sunt alia quæ inter locum et locum plurimum differant. Athenis tenue cælum, ex quo etiam acutiores putantur Attici, crassum Thebis, itaque pingues Thebani et valentes. Tamen neque illud tenue cælum efficiet ut aut Zenonem quis aut Arcesilam aut Theophrastum audiat, neque crassum
Ut Nemea potius quam Isthmo victoriam petat. Diiunge longius: quid enim loci natura afferre potest ut in porticu Pompeii potius quam in campo ambulemus? Tecum quam cum alio? Idibus potius quam Kalendis? Ut igitur ad quasdam res natura loci pertinet aliquid, ad quasdam autem nihil, sic affectio astrorum valeat si vis ad quasdam res, ad omnes certe non valebit. At enim quoniam in naturis hominum dissimilitudines sunt, ut alios dulcia alios subamara delectent,.alii libidinosi alii iracundi aut crudeles aut superbi sint, alii a talibus vitiis abhorreant, — quoniam igitur, inquit, tantum natura a natura distat, quid mirum est has dissimilitudines esc differentibus eausis esse factas?
V. Hæc disserens qua de re agatur et in quo eausa consistat non videt. Non enim si alii ad alia propensiores sunt propter causas naturales et antecedentes, idcirco etiam nostrarum voluntatum atque appetitionum sunt causæ naturales et antecedentes; Nam nihil esset in nostra potestate si res ita se haberet. Nunc ve.Ro fatemur, acuti hebetesne, valentes imbecilli ne simus, non esse id in nobis, qui autem ex eo cogi putat ne ut sedeamus quidem aut ambulemus voluntatis esse, is non videt quæ quamque rem res consequatur. Ut enim et ingeniosi et tardi ita nascantur, antecedentibus causis, itemquc valentes et imbecilli, non sequitur tamen ut etiam sedere et ambulare et rem agere aliquam princlpalibus causis definitum et constitutum sit. Stilponem, Megaricum philosophum, acutum sane hominem et probatum temporibus illis accepimus. Hunc scribunt ipsius familiares et ebriosum et mulierosum fuisse, neque hæc scribunt vituperantes sed potius ad laudem, vitiosam enim naturam ab eo sic edomi- Um et compressam esse doctrina ut nemo umquam * vinolentum illum, nemo in eo libidinis vestigium viderit. Quid i Socratem nonne legimus quemadmodum notarit Zopyrus physiognomon, qui se profitebatur hominum mores naturasque ex corpore oculis
Vulta fronte pernoscere? Stupidum esse Socratem dixit et bardum quod jugula concava non haberet — obstructas eas partes et obturatas esse dicebat; Addidit etiam mulierosum, in quo Alcibiades cachin-
Num dicitur sustulisse. Sed hæc ex naturalibus causis vitia nasci possunt, exstirpari autem et funditus tolli, ut is ipse qui ad ea propensus fuerit a tantis vitiis avocet ar, non est positum in naturalibus causis, sed in voluntate studio disciplina; Quæ tollentur omnia si vis et natura fati ex divinationis ratione firmabitur.
VI. Etenim si est divinatio, qualibusnam a perceptis artis proficiscitur (' percepta * * appello quæ dicuntur Græce Οίίαρήματα)? Non enim credo nullo percepto aut ceteros artifices versari in suo munere aut eos qui divinatione utantur futura prædicere.
Sunt igitur astrologorum percepta hujusmodi: ' Si quis (verbi causa) oriente Canicula natus est, is in mari non morietur. ' Vigila, Chrysippe, ne tuam causam, in qua tibi cum Diodoro valente dialectico magna luctatio est, deseras. Si enim est verum quod ita conectitur, ' Si quis oriente Canicula natus est, in
Mari non morietur,' illud quoque verum est, ' Si Fabius oriente Canicula natus est, Fabius in mari non morietur.' Pugnant igitur hæc inter se, Fabium oriente Canicula natum esse et Fabium in mari moriturum, et quoniam certum in Fabio ponitur natum esse eum Canicula oriente, hæc quoque pugnant, et esse Fabium et in mari esse moriturum. Ergo hæc quoque conjunctio est ex repugnantibus, ' Et est Fabiu set in mari Fabius morietur,' quod ut propositum est ne fieri quidem potest. Ergo illud, ' Morietur in mari Fabius,' ex eo genere est quod fieri non potest. Omne igitur quod falsum dicitur in futuro, id fieri
Non potest. VII. At hoc, Chrysippe, minime vis, maximeque tibi de hoc ipso eum Diodoro certamen est. Ille enim id solum fieri posse dicit quod aut sit verum aut futurum sit verum, et quidquid futurum sit id dicit fieri necesse esse et quidquid non sit futurum id negat fieri posse. Tu et quæ non sint futura posse fieri dicis, ut frangi hanc gemmam etiam si id numquam futurum sit, neque necesse fuisse Cypselum regnare Corinthi quamquam id millesimo ante anno Apollinis oraculo editum esset. At si ista comprobabis divina prædicta, et quæ falsa in futuris dicentur in eis habebis ut ea fieri non possint (ut si dicatur Africanum Karthagine non esse potiturum), et si vere dicatur de futuro idque ita futurum sit,
Dicas esse necessarium est; Quæ est tota Diodori
Vobis inimica sententia. Etenim si illud vere conectitur, * Si oriente Canicula natus es, in mari non morieris,' primumque quod est in conexo, ' Natus es oriente Canicula,' necessarium est (omnia enim vera in præteritis necessaria sunt, ut Chrysippo placet dissentienti a magistro Cleanthe, quia sunt immutabilia nec in falsum e vero præterita possunt convertere3) — si igitur quod primum in conexo est necessarium est, fit etiam quod sequitur necessarium. Quamquam hoc Chrysippo non videtur valere in omnibus; Sed tamen si naturalis est causa cur in mari Fabius non moriatur, in mari Fabius mori non potest.
VIII. Hoc loco Chrysippus æstuans falli sperat Chaldæos ceterosque divinos, neque eos usuros esse conjunctionibus ut ita sua percepta pronuntient, ' Si quis natus est oriente Canicula, is in mari non morietur,' sed potius ita dicant, * Non et natus est quis oriente Canicula et is in mari morietur.' O licentiam jocularem! Ne ipse incidat in Diodorum, docet Chaldæos quo pacto eos exponere percepta oporteat. Quæro enim, si Chaldæi ita loquantur ut negationes infinitarum conjunctionum potius quam infinita conexa ponant, cur idem medici, cur geometræ, cur reliqui facere non possint?
Primis quod erit ei perspectum iit arte non ita proponet, ' Si cui venæ sic moventur, is habet febrem/ sed potius illo modo, ' Non et venæ sic cui* moventur et febrem is non habet.' Itemque geometres non ita dicet, ' In sphæra maximi orbes medii inter se dividuntur/ sed potius illo modo, ' Non et sunt in sphæra maximi orbes et hi non medii inter se dividuntur/ 1Θ Quid est quod non possit isto modo ex conexo transferri ad coni unctionum negationem? Et quidem aliis modis easdem res efferre possumus. Modo dixi, ' In sphæra maximi orbes medii inter se dividuntur 1; Possum dicere ' Si in sphæra maximi orbes erunt/ possum dicere ' Quia in sphæra maximi orbes erunt. ' Multa genera sunt enuntiandi, nec ullum distortius quam hoc quo Chrysippus sperat Chaldæos contentos Stoicorum causa fore. Illorum tamen nemo ita loquitur; Majus est enim has contortiones orationis quam signorum ortus obitusque perdiscere.
IX. Sed ad illam Diodori contentionem quam irtpl Swaiw appellant revertamur, in qua quid valeat id quod fieri possit anquiritur. Placet igitur Diodoro id solum fieri posse quod aut verum sit aut verum futurum sit. Qui locus attingit hanc quæstionem, nihil fieri quod non necesse fuerit, et quid-
Quid fieri possit, id aut esse jam aut futurum esse, nec magis commutari ex veris in falsa ea posse quæ futura sint quam ea quæ facta sin t; Sed in factis immutabilitatem apparere, in futuris quibusdam, quia non appareat, ne inesse quidem videri, ut in eo qui mortifero morbo urgeatur verum sit 1 Hic morietur hoc morbo,' at hoc idem si vere dicatur in eo in quo vis morbi tanta non appareat, nihilo minus futurum sit. Ita fit ut commutatio ex vero in falsum ne in futuro quidem ulla fieri possit. Nam ' Morietur Scipio ' talem vim habet ut, quamquam de futuro dicitur, tamen id non possit convertere* in faisum;
De homine enim dicitur, cui necesse est mori. Sie si diceretur, 1 Morietur noctu in cubiculo suo Scipio vi oppressus,' vere diceretur, id enim fore diceretur quod esset futurum, futurum autem fuisse ex eo quia factum est intellegi debet. Nec magis erat verum ' Morietur Scipio ' quam 1 Morietur illo modo,' nec magis* necesse mori Scipionem quam illo modo mori, nec magis immutabile ex vero in falsum
Necatus est Scipio ' quam ' Necabitur Scipio ' *, nec, cum hæc ita sint, est causa cur Epicurus fatum extimescat et ab atomis petat præsidium easque de via deducat, et uno tempore suscipiat res duas inenodabiles, unam ut sine causa fiat aliquid —, ex quo exsistet ut de nihilo quippiam fiat, quod nec ipsi nec cuiquam physico placet — alteram ut, cum duo individua per inanitatem ferantur, alterum e regione ]fl moveatur, alterum declinet. Licet enim Epicuro, concedenti omne enuntiatum aut verum aut falsum esse, non vereri ne omnia fato fieri sit necesse; Non enim æternis causis naturæ necessitate manantibus verum est id quod ita enuntiatur, 1 Descendet in Academiam Carneades/ nec tamen sine causis, sed interest inter causas fortuito antegressas et inter causas cohibentes in se efficientiam naturalem. Ita et semper verum fuit ' Morietur cum duo et septuaginta annos vixerit, archonte Py tharato/ neque tamen erant causæ fatales cur ita accideret, sed quod ita
Cecidit* certe casurum1* sicut cecidit fuit. Nec ei qui dicunt immutabilia esse quæ futura sint nec posse verum futurum convertere* in falsum, fati necessitatem confirmant, sed verborum vim interpretantur; At qui introducunt causarum seriem sempiternam, ei mentem hominis voluntate libera spoliatam necessitate fati devinciunt,
X, Sed hæc hactenus; Alia videamus. Concludit enim Chrysippus hoc modo; ' Si est motus sine causa, non omnis enuntiatio (quod αξίωμα dialectici appellant) aut vera aut falsa erit, causas enim efficientes quod non habebit id nec verum nec falsum erit; Omnis autem enuntiatio aut vera aut falsa est;
Motus ergo sine causa nullus est. Quod si ita est, omnia quæ fiunt causis fiunt antegressis; Id si ita est, omnia fato fiunt; Efficitur igitur fato fieri quæcumque fiant,' Hic primum si mihi libeat assentiri Epicuro et negare omnem enuntiationem aut veram esse aut falsam, eam plagam potius accipiam quam fato omnia fieri comprobem; Illa enim sententia aliquid habet disputationis, hæc vero non est tolerabilis, Itaque contendit omnes nervos Chrysippus ut persuadeat omne aut verum esse aut falsum. Ut enim Epicurus veretur ne, si hoc concesserit, concedendum sit fato fieri quæcumque fiant (si enim alterutrum ex æternitate verum sit, esse id etiam certum, et si certum, etiam necessarium: ita et necessitatem et fatum confirmari putat), sic Chrysippus metuit ne, si non obtinuerit omne quod enuntietur aut verum esse aut falsum, non teneat omnia
Fato fieri et ex causis æternis rerum futurarum. Sed Epicurus declinatione atomi vitari fati necessitatem putat; Itaque tertius quidam motus oritur extra 21 β pondus et plagam, cum declinat atomus intervallo minimo (id appellat ΐλ"χ"τνον). Quam declinationem sine causa fieri, si minus verbis, re cogitur confiteri; Non enim atomus ab atomo pulsa declinat, nam qui potest pelli alia ab alia si gravitate feruntur ad perpendiculum corpora individua rectis lineis, ut Epicuro placet? Sequitur autem ut, si alia ab alia rsu mquam depellatur, ne contingat quidem alia aliam; Ex quo efficitur, etiam si sit atomus eaque declinet, declinare* sine causa.
Hanc Epicurus rationem induxit ob eam rem quod veritus est ne, si semper atomus gravitate ferretur naturali ac necessaria, nihil liberum nobis esset, cum ita moveretur animus ut atomorum motu cogeretur. Id Democritus auctor atomorum accipere maluit, necessitate omnia fieri, quam a corporibus individuis naturales motus avellere. XI. Acutius Carneades, qui docebat posse Epicureos suam causam sine hac commenticia declinatione defendere. Nam cum docerent esse posse quemdam animi motum voluntarium, id fuit defendi melius quam introducere declinationem, cujus præsertim causam reperire non possent; Quo defenso facile Chrysippo possent resistere, cum enim concessissent motum nullum esse sine causa, non concederent omnia quæ fierent fieri causis antecedentibus, voluntatis enim nostræ
Non esse causas externas et antecedentes. Communi
* ".I. declinare eam, "ed e/. § Z ifin. Igitur consuetudine sermonis abutimur eum ita dici* mus, velle aliquid quempiam aut nolle sine causa; Ita enim dicimus sine causa ut dicamus sine externa et dicimus, non ita loquimur ut physici, quibus inane esse nihil placet, sed ita ut verbi causa sine aqua, sine vino, sine oleo vas esse dicamus, sic, cum sine causa animum moveri dicimus, sine antecedente et ex* terna causa moveri, non omnino sine causa dicimus. De ipsa atomo dici potest, cum per inane moveatur gravitate et pondere, sine causa moveri, quia nulla
Causa accedat extrinsecus rursus autem, ne omnes a physicis irrideamur si dicamus quidquam fieri sine causa, distinguendum est et ita dicendum, ipsius individui hanc esse naturam, ut pondere et gravitate moveatur, eamque ipsam esse causam cur ita feratur. Similiter ad animorum motus voluntarios non est requirenda externa causa; Motus enim voluntarius eam naturam in se ipse continet ut sit in nostra potestate nobisque pareat, nec id sine causa, ejus 21) enim rei causa ipsa natura est. Quod cum ita sit, quid est emqjnon onmis pronuntiatio aut vera atft falsa sit, nisi concesserimus fato fieri quæcumque fiant? Quia futura vera, inquit, non possunt esse pro omnes add, omnes physici rideant nos Mulier).
Ea quæ causas cur futura sint non habent; Habeant igitur causas necesse est ea quæ vera sunt; Ita cum evenerint, fato evenerint. XII, Confectum negotium, siquidem tibi concedendum est aut fato omnia fieri
Aut quidquam posse fleri sine causa. An aliter hæc enuntiatio vera esse potest, ' Capiet Numantiam Scipio,' nisi ex æternitate causa causam serens hoc erit effectura? An hoc falsum potuisset esse si esset sexcentis sæculis ante dictum? Et si tum non esset vera hæc enuntiatio, ' Capiet Numantiam Scipio,' ne illa quidem eversa vera est hæc enuntiatio, ' Cepit Numantiam Scipio. ' Potest igitur quicquam factum esse quod non verum fuerit futurum esse? Nam ut præterita ea vera dicimus quorum superiore tempore vera fuerit instantia, sio futura quorum consequenti tempore vera erit instantia, ea vera dicemus.
Neo si omne enuntiatum aut verum aut falsum est, sequitur ilico esse causas immutabiles, easque æternas, (piæ prohibeant quidquam secus cadere atque casurum sit. Fortuitæ sunt causæ quæ efficiant, ut vere dicantur quæ ita dicentur, ' Veniet in senatum Cato,' non inclusæ in rerum natura atque munde, et tamen tam est immutabile venturum, cum est' verum, quam venisse (nec ob eam causam fatum aut necessitas extimescenda est); Etenim erit confiteri necesse ' Si hæc enuntiatio, " Veniet in Tusculanum
Hortensius," vera* * non est, sequitur ut falsa sit.' Quorum isti neutrum volunt quod fieri non potest.
Nec nos impediet illa ignava ratio quæ dicitur; Appellatur enim quidam a philosophis ipyh\ Aoyos, cui si pareamus nihil omnino agamus in vita. Sic enim interrogant: * Si fatum tibi est ex hoc morbo convalescere, sive medicum adhibueris sive non ad-
Hibueris convalesces; Item, si fatum tibi est ex hoc morbo non convalescere, sive tu medicum adhibueris sive non adhibueris non convalesces; Et alterutrum fatum est; Medicum ergo adhibere nihil attinet.' XIII. Recte genus hoc interrogationis ignavum atque iners nominatum est, quod eadem ratione omnis e vita tolletur actio. Licet etiam immutare, ut fati nomen ne adjungas et eamdem tamen teneas sententiam, hoc modo: ' Si ex æternitate verum hoc fuit, " Ex isto morbo convalesces," sive adhibueris medicum sive non adhibueris convalesces; Itemque, si ex æternitate falsum hoc fuit, '' Ex isto morbo* convalesces," sive adhibueris medicum sive non adhibu-
Eris non convalesces '; Deinde cetera. Hæc ratio a Chrysippo reprehenditur. Quædam enim sunt, inquit, in rebus simplicia, quædam copulata i simplex est, ' Morietur illo die Socrates '; Huic, sive quid fecerit sive non fecerit, finitus est moriendi dies. At si ita fatum est, ' Nascetur Œdipus Laio,' non poterit dici, sive fuerit Laius cum muliere sive non fuerit ' ) copulata enim res est et confatalis -. Sic enim appellat quia ita fatum sit, et concubiturum cum uxore Laium et ex ea Œdipum procreaturum: ut si esset dictum, Luctabitur Olympiis Milo,' et referret aliquis, * * Ergo sive habuerit adversarium, sive non habuerit luctabitur,' erraret; Est enim copulatum ' luctabitur,* quia sine adversario nulla luctatio est. Omnes igitur istius generis captiones eodem modo refelluntur. 'Sive tu adhibueris medicum sive non adhibueris, convalesces ' captiosum; Tam enim est fatale medicum adhibere quam convalescere. Hæc, ut dixi, confatalia ille appellat.
XIV, Carneades genus hoc totum non probabat et nimis inconsiderate concludi hanc rationem putabat. Itaque premebat alio modo, nec ullam adhibebat calumniam; Cujus erat hæc conclusio: ' Si omnia antecedentibus causis fiunt, omnia naturali colligatione conserte eontexteque fiunt; Quod si ita est, omnia necessitas efficit; Id si verum est, nihil est in nostra potestate. E,st autem aliquid in nostra potestate. At, si omnia fato fiunt, omnia causis antecedentibus fiunt. Non igitur fato fiunt quæcumque
Fiunt. ' Hæe artius astringi ratio non potest. Nam si quis velit idem referre, atque ita dicere, ' Si omne futurum ex æternitate verum est, ut ita certe eveniat quemadmodum sit futurum, omnia nee esse est colligatione naturali conserte eontexteque fieri,* nihil dicat. Multum enim differt utrum causa naturalis ex æternitate futura vera efficiat an etiam sine æternitate naturali futura quæ sint ea vera esse possint intellegi. Itaque dicebat Carneades ne Apollinem quidem futura posse dicere nisi ea quorum causas natura ita contineret ut ea fieri necesse esset. Quid enim spectans deus ipse diceret Marcellum eum qui ter consul fuit in mari esse periturum? Erat quidem hoc verum ex æternitate, sed causas id efficientes non habebat. Ita ne præterita quidem ea quorum nulla signa tamquam vestigia exstarent Apollini nota esse censebat, quanto minus futura, causis enim efficientibus quamque rem cognitis posse denique sciri quid futurum esset; Ergo nec de Œdipode potuisse Apollinem prædicere nullis in rerum natura causis præpositis cur ab eo patrem interfici necesse esset, nec quidquam ejusmodi. XV. Quocirca si Stoicis qui omnia fato fieri dicunt consentaneum est hujusmodi oracula ceteraque quæ ad divinationem pertinent comprobare, eis' autem qui quæ futura sunt ea vera esse ex æternitate dicunt non idem dicendum est, vide ne non eadem sit illorum causa et Stoicorum; Hi enim urgentur angusti us,
Illorum ratio soluta ac libera est. Quodsi concedatur nihil posse evenire nisi causa antecedente, quid proficiatur si ea causa non ex æternis causis apta dicatur ί1 Causa autem ea est quæ id efficit cujus est causa, ut vulnus mortis, cruditas morbi, ignis ardoris. Itaque non sic causa intellegi debet ut quod cuique antecedat id ei causa sit, sed quod cuique efficienter antecedat, nec quod iri campum descenderim id luisse causæ cur pila luderem, nec Hecubam causam interitus fuisse Trojanis quod Alexandrum genuerit, nec Tyndareum Agamemnoni quod Clytæmnestram. Hoc enim modo viator quoque bene vestitus causa
Grassatori fuisse dicetur cur ab eo spoliaretur. Ex hoc genere illud est Ennii,
Utinam ne in nemore Pelio securibus
Cæsæ accidissent abiegnæ ad terram trabes! Licuit vel altius, * Utinam rie iri Pelio nata ulla umquam esset arbor i ' etiam supra, * Utinam ne esset moris ullus Pelius! ' Similiterque superiora repetentem regredi infinite licet. Non erat ut eæ res causam afferrent amoris.
XVI. Interesse autem aiunt utrum ejusmodi quid sit sine quo aliquid effici non possit an ejusmodi quo aliquid effici necesse sit. Nulla igitur earum est causa, quoniam uulla eam rem sua vi efficit cujus causa dicitur; Nec id sine quo quippiam non fit causa est, sed id quod cum accessit id cujus causa est efficit nece.Ssario. Nondum enim ulcerato serpentis morsu Philocteta quæ causa in rerum natura continebatur fore ut is in insula Lemno linqueretur? Post autem
Causa fuit propior et cum exitu junetior. Ratio igitur eventus aperuit* * causam; Sed ex æternitate vera fuit hæc enuntiatio, ' Relinquetur in insula Philoctetes,' nee hoc ex vero in falsum poterat convertere.* Necesse est enim in rebus contrariis duabus — contraria autem hoc loco ea dico quorum alterum ait quid, alterum negat — ex eis igitur necesse est invito Epicuro alterum verum esse, alterum falsum, ut ' Sauciabitur Philocteta ' omnibus ante sæculis verum fuit, ' Non sauciabitur ' falsum; Nisi forte volumus Epicureorum opinionem sequi, qui tales enuntiationes nec veras nec falsas esse dieurrt, aut, cum id pudet, illud tamen dicunt, quod est impudentius, veras esse ex contrariis disiunctiones, sed quæ in his enuntiata 3S sint,* eorum neutrum esse verum. O admirabilem licentiam et miserabilem inscientiam disserendi! Si enim aliquid in eloquendo nee verum nec falsum est, certe id verum non est; Quod autem verum non est, qui potest non falsum esse? Aut quod falsum non est, qui potest non verum esse? Tenebitur igitur' id quod a Chrysippo defenditur, omnem enuntiationem aut veram aut falsam esse; Ratio ipsa coget et ex æternitate quædam esse vera et ea non esse nexa causis æternis et a fati necessitate esse libera.
XVII, Ac mihr quidem videtur, cum duæ sententiæ fuissent veterum philosophorum, ana eorum qui censerent omnia ita fato fieri at id fatum vim necessitatis afferret, in qua sententia Democritus, Heraclitus,Empedocles, Aristoteles fuit, altera eorum quibus viderentur sine ullo fato esse animorum motus voluntarii, Chrysippus tamquam arbiter honorarius medium ferire voluisse, — sed applicat se ad eos potius qui necessitate motus animos liberatos volunt; Dum autem verbis utitur suis, delabitur in eas difficultates
Ut necessitatem fati confirmet invitus. Atque hocj sl placet, quale sit videamus in assensionibus, quas
* animorum Dacimw, 2U prima oratione tractavi. Eas enim veteres illi quibus omnia fato fieri videbantur vi effici et necessitate dicebant. Qui autem ab eis dissentiebant, fato assensiones liberabant negabantque fato assensionibus ad disserebant: ' Si omnia fato fiunt, omnia fiant causa antecedente; Et si appetitus, illa etiam quæ appetitum sequuntur; Ergo etiam assensiones. At si causa appetitus non est sita in nobis, ne ipse quidem appetitus est in nostra potestate; Quod si ita est, ne illa quidem quæ appetitu efficiuntur sunt sita in nobis. Non sunt igitur neque assensiones neque actiones in nostra potestate. Ex quo efficitur ut nec laudationes justæ sint nec vituperationes nec honores nec supplicia.' Quod cum vitiosum sit, probabiliter concludi putant non omnia fato fieri quæcumque fiant.
XVIII. Chrysippus autem eum et necessitatem improbaret et nihil vellet sine præpositis causis tem effugiat et retineat fatum. ' Causarum enim,' inquit, ' aliæ sunt perfectæ et principales, aliæ adiuvantes et proximæ; Quam ob rem eum dicimus omnia fato fieri causis antecedentibus, non hoc intellegi volumus, causis perfectis et principalibus, sed causis adi uv antibus et proximis,' Itaque illi ratiofti quam paullo ante conclusi sic occurrit: si omnia fato use fiant, sequi illud quidem ut omnia causis dant antepositis, verum non principalibus et perfectis sed adjuvantibus et proximis. Quæ si ipsæ non sunt in nostra potestate, non sequitur nt ne appetitus quidem sit in nostra potestate. At hoc sequeretur si omnia perfectis et principalibus causis fieri diceremus, ut. Cura hæ causæ non essent in nostra potestate, ne
Ille quidem esset in nostra potestate. Quam ob rem qui ita fatum introducunt ut necessitatem adjungant, in eos valebit illa conclusio; Qui autem causas antecedentes non dicent perfectas neque principales, in eos nihil valebit. Quod enim dicantur assensiones fieri causis antepositis, id quale sit facile a se explicari putat inam quamquam assensio non possit fieri nisi commota viso, tamen cum id visum proximam causam habeat, non principalem, hanc habet rationem, ut Chrysippus vult, quam dudum diximus, non ut illa quidem fieri possit nulla vi extrinsecus excitata (necesse est euim assensionem viso commoveri), sed revertitur ad cylindrum et ad turbinem suum, quæ moveri incipere nisi pulsa non possunt; Id autem cum accidit, suapte natura quod superest et cylindrum volvi et versari turbinem putat. XIX. ' Ut igitur,' inquit, ' qui protrusit cylindrum dedit ei principium motionis, volubilitatem autem non dedit, sic visum obiectum imprimet illud quidem et quasi signabit in animo suam speciem,
Sed assensio nostra erit in potestate, eaque, quemadmodum in cylindro dictum est, extrinsecus pulsa quod reliquum est suapte vi et natura movebitur. Quod si aliqua res efficeretur sine causa antecedente, falsum esset omnia fato fieri; Sin omnibus quæcumque fiunt verisimile est causam antecedere, quid afferri poterit cur non omnia fato fieri fatendum sit? Modo intellegatur quæ sit causarum distinctio ac
Dissimilitudo.' Hæc cum ita sint a Chrysippo explicata, si illi qui negant assensiones fato fieri, fateantur tamen eas sine viso antecedente fieri, alia ratio est; Sed si concedunt anteire visa nec tamen fato fieri assensiones quod proxima illa et continens causa non moveat assensionem, vide ne idem dicant. Neque enim Chrysippus, concedens assensionis proximam et continentem causam esse in viso positam, earn causam ad assentiendum necessariam esse concedet, ut, si omnia fato fiant, omnia fiant causis antecedentibus et necessariis; Itemque illi qui ab hoc dissentiunt confitentes non fieri assensiones sine præcursione visorum, dicent, si omnia fato fierent ejusmodi ut nihil fieret nisi prægressione causæ, confitendum esse fato fieri omnia; Ex quo facile intel-
Lectu est, quoniam utrique patefacta atque explicata sententia sua ad eumdem exitum veniant, verbis eos,
Non re dissidere, Omninoque cum hæc sit distinctio, ut quibusdam in rebus vere dici possit cum hæ causæ antegressæ sint non esse in nostra potestate quin illa eveniant quorum causæ fuerint, quibusdam autem in rebus causis antegressis in nostra tamen tionem utrique approbant; Sed alteri censent quibus in rebus cum causæ antecesserint nons sit in nostra potestate ut aliter illa eveniant, illas fato fieri, quæ autem in nostra potestate sint,ab his fatum abesse,,,.
XX. Hoc modo hanc causam disceptari oportet, non ab atomis errantibus et de via declinantibus præsidium petere, ' Declinat,' inquit, ' atomus.' Primum cur } aliam enim quandam vim motus habebunt a Democrito impulsionis quam plagam ille appellat, ate, Epicure, gravitatis et ponderis. Quæ ergo nova causa in natura est quæ declinet atomum (aut num sortiuntur inter se quæ declinet, quæ non?) Aut cur minimo declinent intervallo, majore non, aut cur declinent uno minimo, non declinent duobus aut
Tribus? Optare hoc quidem est, non disputare. Nam neque extrinsecus impulsam atomum loco moveri et declinare dicis, neque in illo inani per quod feratur atomus quidquam fuisse causæ cur ea non e regione ferretur, nec in ipsa atomo mutationis aliquid factum esse quam ob rem naturalem sui ponderis motum non teneret. Ita cum attulisset nullam causam quæ istam declinationem efficeret, tamen aliquid sibi dicere videtur cum id dicat quod omnium mentes
Aspernentur ac respuant. Nec vero quisquam magis confirmasse mihi videtur non modo fatum verum etiam necessitatem et vim omnium rerum sustulisseque motus animi voluntarios, quam hic qui aliter obsistere fato fatetur se non potuisse nisi ad has commenticias declinationes confugisset. Nam ut essent atomi, quas quidem esse mihi probari nullo modo potest, tamen declinationes istæ numquam explicarentur; Nam si atomis ut gravitate ferantur tributum est necessitate naturæ, quod omne pondus nulla re impediente moveatur et feratur necesse est, illud quoque necesse est, declinare, quibusdam atomis, vel si volunt omnibus, naturaliter?S...