M. Tullius Cicero: De Domo Sua

I. Cum multa divinitus, pontifices, a majoribus nostris inventa atque instituta sunt, tum nihil præclarius quam quod eosdem et religionibus deorum immortalium et summæ rei publicæ præesse voluerunt, ut amplissimi et clarissimi cives rem publicam bene gerendo religiones, religiones 1 sapienter interpretando rem publicam conservarent. Quod si ullo tempore magna causa in sacerdotum

Vobis hodierno die constituendum est utrum posthac amentes ac perditos magistratus improborum ac sceleratorum civium præsidio nudare an etiam deorum immortalium religione armare malitis. Nam si illa labes ac flamma rei publicæ suum illum pestiferum et funestum tribunatum, quem æquitate humana tueri non potest, divina religione defenderit, aliæ cærimoniæ nobis erunt, alii antistites deorum immortalium, alii interpretes religionum requirendi: sin autem vestra auctoritate sapientiaque, pontifices, ea, quæ furore improborum in re publica ab aliis oppressa, ab aliis deserta, ab aliis prodita gesta sunt, rescinduntur, erit causa cur consilium majorum in amplissimis viris ad sacerdotia deligendis jure ac

Merito laudare possimus. Sed, quoniam ille demens, si ea, quæ per hos dies ego in senatu de re publica sensi, vituperasset, aliquem se aditum ad aures vestras esse habiturum putavit, omittam ordinem dicendi meum; Respondebo hominis furiosi non

Orationi, qua ille uti non potest, sed con vitio, cujus exercitationem cum intolerabili petulantia tum etiam diuturna impunitate munivit.

II. Ac primum illud ate homine væsano ac furioso requiro, quæ te tanta pœna tuorum scelerum flagitiorumque vexet, ut hos tales viros, qui non solum consiliis suis, sed etiam specie ipsa dignitatem rei publicæ sustinent, quod ego in sententia dicenda salutem civium cum honore Cn. Pompeii conjunxerim, mihi esse iratos et aliter de summa religione hoc tempore sensuros ac me absente senserint arbitrere. — Fuisti, inquit, tum apud pontifices superior, sed jam, quoniam te ad populum contulisti, sis inferior necesse est. — Itane vero? Quod in imperita mulet crebra tamquam tempestatum sic sententiarum commutatio, hoc tu ad hos transferas, quos ab inconstantia gravitas, a libidinosa sententia certum et definitum jus religionum, vetustas exemplorum, auctoritas litterarum monumentorumque deterret? — Tune es ille, inquit, quo senatus carere non potuit, quem boni luxerunt, quem res publica desideravit? Quo restituto senatus auctoritatem restitutam putabamus, quam primum adveniens prodidisti? — Nondum de mea sententia dico: impudentiæ primum respondebo tuæ.

III. Hunc igitur, funesta rei publicæ pestis, hunc tu civem ferro et armis et exercitus terrore et consulum scelere et audacissimorum hominum minis, servorum dilectu, obsessione templorum, occupatione fori, oppressione curiæ, domo et patria, ne cum improbis boni ferro dimicarent, cedere cœgisti, quem asenatu, quem a bonis omnibus, quem a cuncta Italia desideratum, arcessitum, revocatum conservandæ rei publicæ causa confiteris? — At enim in senatum venire in Capitolium turbulento illo die

Non debuisti. — Ego vero neque veni et domo me tenui, quam diu turbulentum tempus fuit, cum servos tuos ate jam pridem ad bonorum cædem paratos cum illa tua consceleratorum ac perditorum manu armatos in Capitolium tecum venisse constabat: quod cum mihi nuntiaretur, scito me domi mansisse et tibi et gladiatoribus tuis instaurandæ cædis potestatem non fecisse. Postea quam mihi nuntiatum est, populum Romanum in Capitolium propter metum atque inopiam rei frumentariæ convenisse, ministros autem scelerum tuorum perterritos, partim amissis gladiis, partim ereptis diffugisse, veni non solum sine ullis copiis ac manu, verum etiam cum paucis amicis. * *

An ego, cum P. Lentulus consul, optime de me ac de re publica meritus, cum Q. Metellus, qui, cum meus inimicus esset, frater tuus, et dissensioni nostræ et precibus tuis salutem ac dignitatem meam prætulisset, me arcesserent in senatum, quum tanta multitudo civium tam recenti officio suo me ad referendam gratiam nominatim vocarent, non venirem, cum præsertim te jam illinc cum tua fugitivorum manu discessisse constaret? Hic tu me etiam custodem defensoremque Capitolii templorumque omnium hostem Capitolinum appellare ausus es, quod cum in Capitolio senatum duo consules haberent, eo venirem? Utrum est tempus aliquod quo in senatum venisse turpe sit? An ea res erat illa, de qua agebatur, ut rem ipsam repudiare

Et eos, qui agebant, condemnare deberem? IV. Primum dico senatoris esse boni semper in senatum venire, nec cum his sentio, qui statuunt minus bonis temporibus in senatum ipsum non venire, non intelligentes hanc suam nimiam perseverantiam vehementer iis, quorum animum offendere voluerint, gratam et jucundam fuisse. At enim non nulli propter timorem, quod se in senatu tuto non esse arbitrabantur, discesserunt. Non reprehendo, nec quæro fueritne aliquid pertimescendum: puto suo

Quemque arbitratu timere oportere. Cur ego non timuerim quæris? Quia te illinc abisse constabat. Cur, cum viri boni non nulli putarint tuto se in senatu esse non posse, ego non idem senserim? Cur, cum ego me sensissem tuto omnino in civitate esse non posse, illi remanserunt? An aliis licet et recte licet in meo metu sibi nihil timere: mihi uni necesse erit et meam et aliorum vicem pertimescere?

An quia non condemnavi sententia mea duo consules, sum reprehendendus? Eos igitur ego potissimum damnare debui, quorum lege perfectum est, ne ego indemnatus atque optime de re publica meritus damnatorum pœnam sustinerem? Quorum etiam delicta propter eorum egregiam in me conservando voluntatem non modo me, sed omnes bonos ferre oporteret, eorum optimum consilium tem restitutus, meo consilio repudiarem? At quam sententiam dixi? Primum eam, quam populi sermo in animis nostris jam ante defixerat: deinde eam, quæ erat superioribus diebus agitata in senatu: denique eam, quam senatus frequens tum, cum

Mihi est adsensus, secutus est: ut neque adlata sit ame res inopinata ac recens, nec, si quod in sententia vitium est, majus sit ejus, qui dixerit, quam omnium,

Qui probarint. — At enim liberum senatus judicium propter metum non fuit. — Si timuisse eos facis, qui discesserunt, concede non timuisse eos, qui remanserunt: sin autem sine iis, qui tum afuerunt, nihil decerni libere potuit, quum omnes adessent, cœptum est referri de inducendo senatus consulto: ab universo senatu reclamatum est. V. Sed quæro in ipsa sententia, quoniam princeps ego sum ejus atque auctor, quid reprehendatur. Utrum causa novi consilii capiendi non fuit, an meæ partes in ea causa non præcipuæ fuerunt, an alio potius confugiendum fuit? Quæ vis, quæ causa major quam fames esse potuit, quam seditio, quam consilia tua tuorumque, qui facultate oblata ad imperitorum animos incitandos renovaturum te tua illa funesta

Latrocinia ob annonæ causam putavisti? Frumentum provinciæ frumentariæ partim non habebant, partim in alias terras, credo propter avaritiam venditorum, miserant, partim, quo gratius esset tum, cum in ipsa fame subvenissent, custodiis suis clausum continebant, ut sub novum mitterent. Res erat non in opinione dubia, sed in præsenti atque ante oculos proposito periculo, neque id conjectura prospiciebamus, sed jam experti videbamus. Nam cum ingravesceret annona, ut jam plane inopia ac fames, non caritas timeretur, concursus est ad templum Concordiæ factus, senatum illuc vocante Metello consule. Qui si verus fuit, ex dolore hominum et fame, certe consules causam suscipere, certe senatus aliquid consilii capere potuit: sin causa fuit annona, seditionis quidem instimulator et concitator tu fuisti, nonne id agendum nobis omnibus fuit, ut

Materiem subtraheremus furori tuo? Quid? Si utrumque fuit, ut et fames stimularet homines et tu in hoc ulcere tamquam inguen exsisteres, nonne fuit eo major adhibenda medicina quæ et illud nativum et hoc inlatum malum sanare posset? Erat igitur et præsens caritas et futura fames: non est satis: facta lapidatio est. Si ex dolore plebei, nullo incitante, magnum malum: si P. Clodii impulsu, usitatum hominis facinerosi scelus: si utrumque, ut et res esset ea, quæ sua sponte multitudinis animos incitaret, et parati atque armati seditionis duces, videturne ipsa res publica et consulis auxilium implorasse et senatus fidem? Atqui utrumque fuisse perspicuum est: difficultatem annonæ summamque inopiam rei frumentariæ, ut homines non jam diuturnam caritatem, sed ut famem plane timerent, nemo negat: hanc istum otii et pacis hostem causam adrepturum fuisse ad incendia, cædem, rapinas nolo, pontifices, suspicemini, nisi

Videritis. Qui sunt homines a Q. Metello fratre tuo consule in senatu palam nominati, aquibus ille se lapidibus appetitum, etiam percussum esse dixit? L. Lollium nominavit. Quis est iste Lollius? Qui sine ferro ne nunc quidem tecum est: qui te tribuno plebis, nihil de me dicam, sed qui Cn. Pompeium interficiendum depoposcit. Quis est Sergius? Armiger Catilinæ, stipator tui corporis, signifer seditionis, concitator tabernariorum, damnatus injuriarum, percussor, lapidator, fori depopulator, obsessor curiæ. His atque ejus modi ducibus cum tu in annonæ caritate in consules, in senatum, in bona fortunasque locupletium per causam inopum atque imperitorum repentinos impetus comparares, cum tibi salus esse in otio nulla posset, cum desperatis ducibus decuriatos ac descriptos haberes

Exercitus perditorum, nonne providendum senatui fuit ne in hanc tantam materiem seditionis ista funesta fax adhæresceret?

VI. Fuit igitur causa capiendi novi consilii. Videte nunc fuerintne partes meæ præcipuæ. Quem tum Sergius ille tuus, quem Lollius, quem ceteræ pestes in lapidatione illa nominabant? Quem annonam præstare oportere dicebant? Quid operarum illa concursatio nocturna? Non ate ipso instituta me frumentum flagitabat? Quasi vero ego aut rei frumentariæ præfuissem aut compressum aliquod frumentum tenerem aut in isto genere omnino quidquam aut curatione aut potestate valuissem. Sed homo ad cædem imminens meum nomen operis ediderat, imperitis iniecerat. Cum de mea dignitate in templo Jovis optimi maximi senatus frequentissimus, uno isto dissentiente, decrevisset, subito illo ipso die carissimam annonam

Nec opinata vilitas consecuta est. Erant qui deos immortales — id quod ego sentio — numine suo reditum meum dicerent comprobasse. Non nulli autem illam rem ad illam rationem conjecturamque revocabant, qui, quod in meo reditu spes otii et concordiæ sita videbatur, in discessu autem cotidianus seditionis timor, jam pæne belli depulso

Metu commutatam annonam esse dicebant: quæ quia rursus in meo reditu facta erat durior, ame, cujus adventu fore vilitatem boni viri dictitabant, annona flagitabatur. VII. Ego denique non solum ab operis tuis impulsu tuo nominabar, sed etiam depulsis ac dissipatis tuis copiis a populo Romano universo, qui tum in Capitolium convenerat, cum illo die minus valerem, in senatum nominatim

Vocabar. Veni exspectatus:.multis jam sententiis dictis rogatus sum sententiam: dixi rei publicæ saluberrimam, mihi necessariam. Petebatur ame frumenti copia, annonæ vilitas: possem aliquid in ea re necne ratio non habebatur: flagitabar bonorum expostulatione: improborum convitia sustinere non poteram. Delegavi amico locupletiori, non quo illi ita de me merito onus illud imponerem — succubuissem enim potius ipse, — sed quia videbam id, quod omnes, quod nos de Cn. Pompeio polliceremur, id illum fide, consilio, virtute, auctoritate, felicitate denique sua

Facillime perfecturum. Itaque sive hunc di immortales fructum mei reditus populo Romano tribuunt, ut, quem ad modum discessu meo frugum inopia, fames, vastitas, cædes, incendia, rapinæ, scelerum

Impunitas, fuga, formido, discordia fuisset, sic reditu ubertas agrorum, frugum copia, spes otii, tranquillitas animorum, judicia, leges, concordia populi, senatus auctoritas mecum simul reducta videantur, sive egomet aliquid adventu meo, consilio, auctoritate, diligentia pro tanto beneficio populi Romani præstare debui, præsto, promitto, spondeo: nihil dico amplius, hoc, quod satis est huic tempori, dico, rem publicam annonæ nomine in id discrimen quo vocabatur non esse venturam.

VIII. Num igitur in hoc officio, quod fuit præcipue meum, sententia mea reprehenditur? Rem maximam fuisse et summi periculi non solum a fame, sed etiam a cæde, incendiis, vastitate nemo negat, cum ad causam caritatis accederet iste speculator communium miseriarum, qui semper in rei publicæ malis sceleris sui faces inflammaret. Negat oportuisse quidquam uni extra ordinem decerni. Non jam tibi sic respondebo, ut ceteris: Cn. Pompeio plurima, periculosissima, maxima, mari terraque bella extra ordinem sunt commissa: quarum rerum si quem pœniteat, eum victoriæ populi Romani necesse est

Pœnitere. Non ita tecum ago. Cum his hæc ame

Haberi oratio potest, qui ita disputanti se, si qua res ad unum deferenda sit, ad Cn. Pompeium delaturos potissimum, sed se extra ordinem nihil cuiquam dare: cum Pompeio datum sit, id se pro dignitate hominis ornare et tueri solere. Horum ego sententiam ne laudem, impedior Cn. Pompeii triumphis, quibus ille, cum esset extra ordinem ad patriam defendendam vocatus, auxit nomen populi Romani imperiumque honestavit: constantiam probo, qua mihi quoque utendum fuit, quo ille auctore extra ordinem bellum

Cum Mithridate Tigraneque gessit. Sed cum illis possum tamen aliquid disputare: tua vero quæ tanta impudentia est, ut audeas dicere extra ordinem dari nihil cuiquam oportere? Qui cum lege nefaria Ptolemæum, regem Cypri, fratrem regis Alexandrini, eodem jure regnantem, causa incognita publicasses populumque Romanum scelere obligasses, cum in ejus regnum, bona, fortunas patrocinium hujus imperii immisisses, cujus cum patre, avo, majoribus societas nobis et amicitia fuisset, hujus pecuniæ deportandæ et, si jus suum defenderet, bello gerendo M. Catonem

Præfecisti. Dices: Quem virum? Sanctissimum, prudentissimum, fortissimum, amicissimum rei publicæ, virtute, consilio, ratione vitæ mirabili ad laudem et prope singulari! Sed quid ad te, qui negas esse verum quemquam ulli rei publicæ extra ordinem præfici? IX. Atque in hoc solum inconstantiam redarguo tuam; Quem tu in ea re 1 non pro illius dignitate produceres, sed pro tuo scelere subduceres, quem tuis Sergiis, Lolliis, Titiis ceterisque cædis et incendiorum ducibus obieceras, quem carnificem civium, quem indemnatorum necis principem, quem crudelitatis auctorem fuisse dixeras, — ad hunc honorem et imperium extra ordinem nominatim rogatione tua detulisti; Et tanta fuisti intemperantia, ut illius

Tui sceleris rationem occultare non posses. Litteras in contione recitasti, quas tibi a G. Cæsare missas diceres: C P, cum etiam es argumentatus amoris esse hoc signum, quod cognominibus tantum uteretur neque ascriberet aut

: deinde gratulari tibi, quod M. Catonem a tribunatu tuo removisses et quod ei dicendi in posterum de extraordinariis potestatibus liberta tern ademisses: quas aut numquam tibi ille litteras misit aut, si misit, in contione recitari noluit: at, sive ille misit sive tu finxisti, certe consilium tuum de Catonis honore illarum litterarum recitatione

Patefactum est. Sed omitto Catonem, cujus eximia virtus, dignitas et in eo negotio, quod gessit, fides et continentia tegere videretur improbitatem et legis et actionis tuæ: quid? Homini post homines natos turpissimo, sceleratissimo, contaminatissimo quis illam opimam fertilemque Syriam, quis bellum cum pacatissimis gentibus, quis pecuniam ad emendos agros constitutam, ereptam ex sui Cæsaris rebus actis, quis imperium infinitum dedit? Cui quidem cum Ciliciam dedisses, mutasti pactionem et Ciliciam ad prætorem item extra ordinem transtulisti: Gabinio pretio amplificato Syriam nominatim dedisti. Quid? Homini tæterrimo, crudelissimo, fallacissimo, omnium scelerum libidinumque maculis notatissimo, L. Pisoni, nonne nominatim populos liberos, multis senatus consultis, etiam recenti lege generi ipsius liberatos, vinctos et constrictos tradidisti? Nonne, cum ab eo merces tui beneficii pretiumque provinciæ meo sanguine tibi esset persolutum, tamen ærarium cum

Eo partitus es? Itane vero? Tu provincias consulares, quas C. Gracchus, qui unus maxime popularis fuit, non modo non abstulit asenatu, sed etiam, ut necesse esset quotannis constitui per senatus decreta, lege sanxit, eas lege Sempronia per senatum decretas rescidisti, extra ordinem, sine sorte, nominatim dedisti, non consulibus, sed rei publicæ pestibus: nos, quod nominatim rei maximæ, pæne jam desperatæ, summum virum, sæpe ad extrema rei publicæ discrimina delectum, præfecimus, ate reprehendemur?

X. Quid tandem? Si, quæ tum in illis rei publicæ tenebris cæcisque nubibus et procellis, cum senatum a gubernaculis deiecisses, populum e navi exturbasses, ipse archipirata cum grege prædonum impurissimo plenissimis velis navigares: si, quæ tum promulgasti, constituisti, promisisti, vendidisti, perferre potuisses, ecqui locus orbi terrarum vacuus extraordinariis fascibus atque imperio Clodiano fuisset?

Sed excitatus aliquando Cn. Pompeii, — dicam ipso audiente, quod sensi et sentio, quoquo animo me auditurus est, — excitatus, inquam, aliquando Cn. Pompeii nimium diu reconditus et penitus abstrusus animi dolor subvenit subito rei publicæ civitatemque fractam malis, imminutam ac debilitatam, abiectam metu, ad aliquam spem libertatis et pristinæ dignitatis erexit. Hic vir extra ordinem rei frumentariæ præficiendus non fuit? Scilicet tu helluoni spurcatissimo, prægustatori libidinum tuarum, homini egentissimo et facinorosi ssimo, Sex. Clodio, socio tui sanguinis, qui sua lingua etiam sororem tuam ate abalienavit, omne frumentum privatum et publicum, omnes provincias frumentarias, omnes mancipes, omnes horreorum claves lege tua tradidisti. Qua ex lege primum caritas nata est, deinde inopia. Impendebat fames, incendia, cædes, direptio: immine-

Bat tuus furor omnium fortunis et bonis. Queritur etiam importuna pestis, ex ore impurissimo Sex. Clodii rem frumentariam esse ereptam summisque in periculis ejus viri auxilium implorasse rem publicam, aquo sæpe se et servatam et amplificatam esse meminisset. Extra ordinem ferri nihil placet Clodio. Quid? De me quod tulisse te dicis, patricida, fratricida, sororicida, nonne extra ordinem tulisti? An de peste civis, quem ad modum omnes jam di atque homines judicarunt, conservatoris rei publicæ, quem ad modum autem tute ipse confiteris, non modo indemnati, sed ne accusati quidem, licuit tibi ferre years. Non legem, sed nefarium privilegium, lugente senatu, mærentibus bonis omnibus, totius Italiæ precibus repudiatis, oppressa captaque re publica: mihi, populo Romano implorante, senatu poscente, temporibus rei publicæ flagitantibus, non licuit de salute

Populi Romani sententiam dicere? Qua quidem in sententia si Cn. Pompeii dignitas aucta est, conjuncta cum utilitate communi, certe laudandus essem, si ejus dignitati suffragatus viderer, qui meæ saluti opem et auxilium tulisset. XI. Desinant, desinant homines iisdem machinis sperare me restitutum posse labefactari, quibus antea stantem perculerunt. Quod enim par amicitiæ consularis fuit umquam in hac civitate conjunctius quam fuimus inter nos ego et Cn. Pompeius? Quis apud populum Romanum de illius dignitate illustrius, quis in senatu sæpius dixit? Qui tantus fuit labor, quæ simultas, quæ contentio quam ego non pro illius dignitate susceperim? Qui ab illo in me honos, quæ prædicatio de mea laude, quæ remuneratio benevolentiæ prætermissa est?

Hanc nostram conjunctionem, hanc conspirationem in re publica bene gerenda, hanc jucundissimam vitæ atque officiorum omnium societatem certi homines fictis sermonibus et falsis criminibus diremerunt, cum iidem illum, ut me metueret, me caveret,

Monerent, iidem apud me mihi illum uni esse inimicissimum dicerent, ut neque ego ab illo quæ mihi petenda essent satis audaciter petere possem neque ille tot suspicionibus certorum hominum et scelere exulceratus quæ meum tempus postularet satis

Prolixe mihi polliceretur. Data merces est erroris mei magna, pontifices, ut me non solum pigeat stultitiæ meæ, sed etiam pudeat: qui, cum me non repentinum aliquod tempus meum, sed veteres multo ante suscepti et provisi labores cum viro fortissimo et clarissimo conjunxissent, sim passus a tali amicitia distrahi neque intellexerim quibus aut ut apertis inimicis obsisterem aut ut insidiosis amicis non crederem. Proinde desinant aliquando me iisdem inflare verbis: Quid sibi iste vult? Nescit quantum auctoritate valeat, quas res gesserit, qua dignitate sit

Restitutus! Cur ornat eum, aquo desertus est? Ego vero neque me tum desertum puto, sed pæne deditum: nec quæ sint in illa rei publicæ flamma gesta contra me neque quo modo neque per quos patefaciundum mihi esse arbitror. Si utile rei publicæ fuit haurire me unum pro omnibus illam indignissimam calamitatem, etiam hoc utile est, quorum id scelere conflatum sit me occultare et tacere. Illud vero est hominis ingrati tacere, itaque libentissime prædicabo, Cn. Pompeium studio et auctoritate, atque unum quemque vestrum, opibus, contentione, precibus, periculis denique præcipue pro salute mea laborasse. XII. Hic tuis, P. Lentule, cum tu nihil aliud dies et noctes nisi de salute mea cogitares, consiliis omnibus interfuit: hic tibi gravissimus auctor ad instituendam, fidelissimus socius ad comparandam, fortissimus adiutor ad rem perficiendam fu it: hic municipia coloniasque adiit: hic Italiæ totius auxilium cupientis imploravit: hic in senatu princeps sententiæ fuit, idemque cum sententiam dixisset, tum etiam pro

Salute mea populum Romanum obsecravit. Qua re istam orationem, qua es usus, omittas licet: post illam sententiam, quam dixeram de annona, pontificum animos esse mutatos: proinde quasi isti aut de Cn. Pompeio aliter atque ego existimo sentiant aut quid mihi pro exspectatione populi Romani, pro Cn. Pompeii meritis erga me, pro ratione mei temporis faciendum fuerit ignorent aut etiam, si cujus forte pontificis animum, quod certo scio aliter esse, mea sententia offendit, alio modo sit constituturus aut de religione pontifex aut de re publica civis, quam eum aut cærimoniarum jus aut civitatis salus cœgerit.

Intelligo, pontifices, me plura extra causam dixisse quam aut opinio tulerit aut voluntas mea, sed quum me purgatum vobis esse cuperem, tum etiam vestra in me attente audiendo benignitas provexit orationem meam. Sed hoc compensabo brevitate ejus orationis, quæ pertinet ad ipsam causam cognitionemque vestram: quæ cum sit in jus religionis et in jus rei publicæ distributa, religionis partem, quæ multo est verbosior, prætermittam, de jure rei publicæ dicam.

Quid est enim aut tam adrogans quam de religione, de rebus divinis, cærimoniis, sacris pontificum collegium docere conari aut tam stultum quam, si quis quid in vestris libris invenerit, id narrare vobis aut tam curiosum quam ea scire velle, de quibus majores nostri vos solos et consuli et scire voluerunt? XIII. Nego potuisse jure publico, legibus iis, quibus hæc civitas utitur, quemquam civem ulla ejus modi calamitate adfici sine judicio: hoc juris in hac civitate etiam tum, cum reges essent, dico fuisse: hoc nobis esse a majoribus traditum: hoc esse denique pro-

Prium liberæ civitatis, ut nihil de capite civis aut de bonis sine judicio senatus aut populi aut eorum, qui de quaque re constituti judices sint, detrahi possit.

Videsne me non radicitus evellere omnes actiones tuas neque illud agere, quod apertum est, te omnino nihil gessisse jure, non fuisse tribunum plebis, hodie esse patricium? Dico apud pontifices: augures adsunt: versor in medio jure publico.

Quod est, pontifices, jus adoptionis? Nempe ut is adoptet, qui neque procreare jam liberos possit et, cum potuerit, sit expertus. Quæ deinde causa cuique sit adoptionis, quæ ratio generum ac dignitatis, quæ sacrorum quæri a pontificum collegio solet. Quid est horum in ista adoptione quæsitum? Adoptat annos viginti natus, etiam minor senatorem. Liberorumne causa? At procreare potest. Habet uxorem, suscipiet ex ea liberos. Exheredabit igitur pater filium. Quid? Sacra Clodiæ gentis cur intereunt quod in te est? Quæ omnis notio pontificum,

Cum adoptarere, esse debuit. Nisi forte ex te ita quæsitum est num perturbare rem publicam sedi- * 6 tionibus velles et ob eam causam adoptari, non ut ejus filius esses, sed ut tribunus plebis fieres et funditus everteres civitatem? Respondisti, credo, te ita velle. Pontificibus bona causa visa est: approbaverunt. Non ætas ejus, qui adoptabat, est quæsita, ut in Cn. Aufidio, M. Pupio: quorum uterque nostra memoria, summa senectute, alter Oresten, alter Pisonem adoptavit: quas adoptiones, sicut alias innumerabiles, hereditates nominis, pecuniæ, sacrorum secutæ sunt. Tu neque Fonteius es, qui esse debebas, neque patris heres, neque amissis sacris paternis in hæc adoptiva venisti. Ita perturbatis sacris, contaminatis gentibus et quam deseruisti et quam polluisti, jure Quiritium legitimo tutelarum et hereditatium relicto, factus es ejus filius contra fas,

Cujus per ætatem pater esse potuisti. XIV. Dico apud pontifices: nego istain adoptionem pontificio jure esse factam: primum, quod eæ vestræ sint ætates, ut is, qui te adoptavit, vel filii tibi loco per ætatem esse potuerit vel eo, quo fuit: deinde quod causa quæri solet adoptandi, ut et is adoptet, qui, quod natura jam adsequi non potest, legitimo et pontificio jure quærat, et ita adoptet, ut ne quid aut de dignitate generum aut de sacrorum religione minuatur: illud in primis, ne qua calumnia, ne qua fraus, ne quis dolus adhibeatur: ut hæc simulata adoptio filii quam maxime veritatem illam suscipien-

Dorum liberorum imitata esse videatur. Quæ major calumnia est quam venire imberbum adolescentulum, bene valentem ac maritum: dicere se filium senatorem populi Romani sibi velle adoptare: id autem scire et videre omnes, non ut ille filius instituatur, sed ut e patriciis exeat et tribunus plebis fieri possit, idcirco adoptari? Neque id obscure: nam adoptatum emancipari statim, ne sit ejus filius, qui adoptarit; Cur ergo adoptabat? Probate genus adoptionis: jam omnium sacra interierint, quorum custodes vos esse debetis, jam patricius nemo relinquetur. Cur enim quisquam vellet tribunum plebis se fieri non licere, angustiorem sibi esse petitionem consulatus, in sacerdotium cum possit venire, quia patricio non sit is locus, non venire? Ut cuique aliquid acciderit, * 6 qua re commodius sit esse plebeium, simili ratione

Adoptabitur. Ita populus Romanus brevi tempore neque regem sacrorum neque flamines nec Salios habebit nec ex parte dimidia reliquos sacerdotes neque auctores centuriatorum et curiatorum comitiorum auspiciaque populi Romani, si magistratus patricii creati non sint, intereant necesse est, cum interrex nullus sit, quod et ipsum patricium esse et a patriciis prodi necesse est. Dixi apud pontifices istam adoptionem nullo decreto hujus collegii probatam, contra omne pontificium jus factam pro nihilo esse habendam: qua sublata intelligis totum tribunatum tuum concidisse.

XV. Venio ad augures, quorum ego libros, si qui sunt reconditi, non scrutor: non sum in exquirendo jure augurum curiosus: hæc, quæ una cum populo didici, quæ sæpe in contionibus responsa sunt, novi. Negant fas esse agi cum populo, cum de cælo servatum sit. Quo die de te lex curiata lata esse dicatur, audes negare de cælo esse servatum? Adest præsens vir singulari virtute, constantia, gravitate præditus, M. Bibulus: hunc consulem illo ipso die contendo servasse de cælo. — Infirmas igitur tu acta * 6 C. Cæsaris, viri fortissimi? — Minime. Neque enim mea jam quidquam interest exceptis iis telis, quæ ex

Illius actionibus in meum corpus immissa sunt. Sed hæc de auspiciis, quæ ego nunc perbreviter attingo, acta sunt ate. Tu tuo præcipitante jam et debilitato tribunatu auspiciorum patronus subito exstitisti: tu M. Bibulum in contionem, tu augures produxisti: ate interrogati augures responderunt, cum de cælo servatum sit, cum populo agi non posse: tibi M. Bibulus quærenti se de cælo servasse respondit, idemque in contione dixit, ab Appio tuo fratre productus, te omnino, quod contra auspicia adoptatus esses, tribunum non fuisse. Tua denique omnis actio posterioribus mensibus fu it: omnia, quæ C. Cæsar egisset, quod contra auspicia essent acta, per senatum rescindi oportere: quod si fieret, dicebas te tuis umeris me custodem urbis in urbem relaturum. Videte hominis amentiam... 1 Per suum tribunatum

Cæsaris actis illigatus teneretur. Si et sacrorum jure pontifices et auspiciorum religione augures totum evertunt tribunatum tuum, quid quæris amplius? An etiam apertius aliquod jus populi atque legum?

XVI. Hora fortasse sexta diei questus sum in judicio, cum C. Antonium, collegam meum, defen ad illius miseri causam pertinere. Hæc homines improbi ad quosdam viros fortes longe aliter atque ame dicta erant detulerunt. Hora nona illo ipso die tu es adoptatus. Si, quod in ceteris legibus trinum nundinum esse oportet, id in adoptione satis est trium esse horarum, nihil reprehendo: sin eadem observanda sunt, judicavit senatus M. Drusi legibus, quæ contra legem Cæciliam et Didiam latæ essent,

Populum non teneri. Jam intelligis omni genere juris, quod in sacris, quod in auspiciis, quod in legibus sit, te tribunum plebis non fuisse. At ego hoc totum non sine causa relinquo. Video enim quosdam clarissimos viros, principes civitatis, aliquot locis judicasse te cum plebe jure agere potuisse: qui etiam de me ipso, cum tua rogatione funere elatam rem publicam esse dicerent, tamen id funus, etsi miserum atque acerbum fuisset, jure indictum esse dicebant. Quod de me civi ita de re publica merito tulisses, funus te indixisse rei publicæ: quod salvis auspiciis tulisses, jure egisse dicebant. Qua re licebit, ut opinor, nobis eas actiones non infirmare, quibus * * illi actionibus constitutum tuum tribunatum comprobaverunt.

Fueris sane tribunus plebis tam jure legeque quam fuit hic ipse P. Servilius, vir omnibus rebus clarissimus atque amplissimus: quo jure, quo more, quo exemplo legem nominatim de capite civis indemnati tulisti? XVII. Vetant leges sacratæ, vetant tabulæ leges privatis hominibus irrogari: id est enim privilegium. Nemo umquam tu lit: nihil est crudelius, nihil perniciosius, nihil quod minus hæc civitas ferre possit. Proscriptionis miserrimum nomen illud et omnis acerbitas Sullani temporis quid habet quod maxime sit insigne ad memoriam crudelitatis? Opinor, pœnam in cives Romanos nominatim sine judicio

. Ita enim re, etsi aliis verbis tulit. Hoc plebei scitum est? Hæc lex? Hæc rogatio est? Hoc vos pati potestis? Hoc ferre civitas, ut singuli cives singulis versiculis e civitate tollantur? Equidem * I jam perfunctus sum: nullam vim, nullum impetum metuo: explevi animos invidorum: placavi odia improborum: saturavi etiam perfidiam et scelus proditorum: denique de mea causa, quæ videbatur perditis civibus ad invidiam esse proposita, jam omnes urbes, omnes ordines, omnes di atque homines judi-

Caverunt. Vobismet ipsis, pontifices, et vestris liberis ceterisque civibus pro vestra auctoritate et sapientia consulere debetis. Nam cum tam moderata judicia populi sint a majoribus constituta, primum ut ne pœna capitis cum pecunia conjungatur, deinde ne improdicta die quis accusetur, ut ter ante magistratus accuset intermissa die quam multam irroget aut judicet, quarta sit accusatio trinum nundinum prodicta die, quo die judicium sit futurum, tum multa etiam ad placandum atque ad misericordiam reis concessa sunt; Deinde exorabilis populus, facilis suffragatio pro salute, denique etiam si qua res illum diem aut auspiciis aut excusatione sustulit, tota causa judiciumque sublatum est: hæc cum ita sint in re, ubi crimen est, ubi accusator, ubi testes, quid indignius quam qui neque adesse sit jussus neque citatus neque accusatus, de ejus capite, liberis,

Fortunis omnibus conductos et sicarios et egentes et perditos suffragium ferre et eam legem putari?

XVIII. Ac, si hoc de me potuit, quem honos, quem dignitas, quem causa, quem res publica tuebatur, cujus denique pecunia non expetebatur, cui nihil oberat præter conversionem status et inclinationem communium temporum, quid tandem futurum est iis, quorum vita remota ab honore populari et ab hac illustri gratia est, pecuniæ autem tantæ sunt, ut eas nimium multi, egentes, sumptuosi, nobiles con-

Cupiscant? Date hanc tribuno plebis licentiam et intuemini paullisper animis juventutem et eos maxime, qui imminere jam cupiditate videntur in tribuniciam potestatem: collegia, medius fidius, tribunorum plebis tota reperientur hoc jure firmato, quæ cœant de hominum locupletissimorum bonis, præda præsertim populari et spe largitionis oblata.

At quid tulit legum scriptor peritus et callidus?

? Crudele, nefarium, ne in sceleratissimo quidem civi sine judicio ferendum. Non tulit Clodius scripsit, spurciorem lingua sua, ut interdictum sit, cui non sit interdictum? Sexte noster, bona venia, quoniam jam dialecticus es et hæc quoque liguris, quod factum non est, ut sit factum, ferri ad populum aut verbis ullis sanciri aut suffragiis confirmari potest Hoc tu scriptore, hoc consiliario, hoc ministro omnium non bipedum solum, sed etiam quadrupedum impurissimo rem publicam perdidisti: neque tu eras tam excors tamque demens, ut nescires Clodium esse qui contra leges faceret, alios qui leges scribere solerent, sed neque eorum neque ceterorum, in quibus esset aliquid modestiæ, cujusquam tibi potestas fu it: neque tu legum scriptoribus iisdem potuisti uti quibus ceteri neque operum architectis, neque pontificem adhibere quem velles, postremo ne in prædæ quidem societate mancipem aut prædem extra tuorum gladiatorum numerum aut denique suffragii latorem in ista tua proscriptione quemquam nisi furem ac sicarium reperire potuisti.

XIX. Itaque cum tu florens ac potens per medium forum scortum populare volitares, amici illi tui, te uno amico tecti et beati, qui se populo commiserant, ita repellebantur, ut etiam Palatinam tuam perderent. Qui in judicium venerant, sive accusatores erant sive rei, te deprecante damnabantur. Denique etiam ille novicius Ligus, venalis ascriptor et subscriptor tuus, cum M. Papirii sui fratris esset testamento et judicio improbatus, mortem ejus se velle persequi dixit: nomen Sex. Propertii detulit. Accusare alienæ dominationis scelerisque socius propter

Calumniæ metum non est ausus. De hac igitur lege. Dicimus, quasi jure rogata videatur: cujus quam quisque partem tetigit, digito, voce, præda, sufragio, quocumque venit, repudiatus convictusque discessit.

Si igitur rettulit falsum senatus consultum, tum est rogatio: si non rettulit, nulla est. Satisne tibi videtur asenatu judicatum me non modo non ementitum esse auctoritatem ejus ordinis, sed etiam unum post urbem conditam diligentissime senatui paruisse? Quot modis doceo legem istam, quam vocas, non esse legem? Quid, si etiam pluribus de rebus una sortitione tulisti, tamenne arbitraris, id, quod M. Drusus in legibus suis plerisque, nobilissimus ille vir, M. Scauro et L. Crasso consiliariis non obtinuerit, id te posse, hominem omnium facinorum et stuprorum, Decumis

Et Clodiis auctoribus obtinere? Tulisti de me, ne reciperer, non ut exirem: quem tu ipse non poteras dicere non licere esse Romæ. XX. Quid enim diceres? Damnatum? Certe non. Expulsum? Qui licuit? Sed tamen ne id quidem est scriptum, ut exirem: pœna est, qui receperit: quam omnes neglexerunt: ejectio nusquam est. Verum sit. Quid? Operum publicorum exactio: quid? Nominis inscriptio tibi num aliud videtur esse ac meorum bonorum direptio? Præterquam quod ne id quidem per legem Liciniam, ut ipse tibi curationem ferres, facere potuisti? Quid? Hoc ipsum, quod nunc apud pontifices agis, te meam domum consecrasse, te monumentum fecisse in meis ædibus, te signum dedicasse eaque te ex una rogatiuncula fecisse, unum et idem videtur esse atque id, quod de me ipso nominatim

Tulisti? Tam hercule est unum, quam quod idem tu lege una tulisti, ut Cyprius rex, cujus majores huic populo socii atque amici semper fuerunt, cum bonis omnibus sub præconem subiiceretur et exsules Byzantium reducerentur. — Eidem, inquit, utraque de re negotium dedi. — Quid? Si eidem negotium dedisset, ut in Asia cistophorum flagitaret, inde iret in Hispaniam, cum Romam decessisset, consulatum ei petere liceret, cum factus esset, provinciam Syriam obtineret, quoniam de uno homine scriberet, una res

Esset? Quod si jam populus Romanus de ista re consultus esset et non omnia per servos latronesque gessisses, nonne fieri poterat ut populo de Cyprio rege placeret, de exsulibus Byzantiis displiceret? Quæ est, quæso, alia vis, quæ sententia Cæciliæ legis et Didiæ nisi hæc, ne populo necesse sit in conjunctis rebus compluribus aut id, quod nolit, accipere, aut id, quod velit, repudiare?

Quid? Si per vim tulisti, tamenne lex est? Aut quidquam jure gestum videri potest, quod per vim gestum esse constet? An, si in ipsa latione tua, capta jam urbe, lapides jacti, si manus collata non est, idcirco tu ad illam labem atque eluviem civitatis sine summa vi pervenire potuisti? XXI. Cum in tribunali Aurelio conscribebas palam non modo liberos, sed etiam servos, ex omnibus vicis concitatos, vim tum videlicet non parabas? Cum edictis tuis tabernas claudi jubebas, non vim imperitæ multitudinis, sed hominum honestorum modestiam prudentiamque quærebas? Cum arma in ædem Castoris comportabas, nihil aliud nisi uti ne quid per vim agi posset machinabare? Cum vero gradus Castoris convellisti ac removisti, tum, ut modeste tibi agere liceret, homines audaces ab ejus templi aditu atque ascensu reppulisti? Cum eos, qui in conventu virorum bonorum verba de salute mea fecerant, adesse jussisti eorumque advocationem manibus, ferro, lapidibus discussisti, tum profecto ostendisti vim tibi maxime displicere. Verum hæc furiosa vis væsani tribuni plebis facile superari frangique potuit virorum bonorum vel virtute vel multitudine. Quid? Cum Gabinio Syria dabatur, Macedonia Pisoni, utrique infinitum imperium, ingens pecunia, ut tibi omnia permitterent, te adiuvarent, tibi manum, copias, tibi suos spectatos centuriones, tibi pecuniam, tibi familias compararent, te suis sceleratis contionibus sublevarent, senatus auctoritatem irriderent, equitibus Romanis mortem proscriptionemque minitarentur, me terrerent minis, mihi cædem et dimicationem denuntiarent, meam domum refertam viris bonis per amicos suos complerent proscriptionis metu, me frequentia nudarent virorum bonorum, me præ-

Erat? XXII. Quid igitur ego cessi aut qui timor fuit? Non dicam, in me: fac me timidum esse natura: quid illa tot virorum fortissimorum milia? Quid nostri equites Romani? Quid senatus? Quid denique omnes boni? Si nulla erat vis, cur me flentes potius prosecuti sunt, quam aut increpantes retinuerunt aut irati reliquerunt? An hoc timebam, si mecum ageretur more institutoque majorum, ut possem præ-

Sens sustinere? Utrum si dies dicta esset, judicium mihi fuit pertimescendum an sine judicio privilegium? Judicium in causa tam turpi? Scilicet homo, qui causam, si jam esset ignota, dicendo non possem explicare. An quia causam probare non poteram, cujus tanta bonitas est, ut ea ipsa non modo se, sed etiam me absentem per se probarit? An senatus, an ordines omnes, an ii, qui cuncta ex Italia ad me revocandum convolaverunt, segniores me præsente ad me retinendum et conservandum fuissent in ea causa, quam ipse jam parricida talem dicat fuisse, ut me ab omnibus ad meam pristinam dignitatem exspectatum

Atque revocatum queratur? An vero in judicio periculi nihil fu it: privilegium pertimui ne, mihi præsenti si multa irrogaretur, nemo intercederet? Tam inops autem ego eram ab amicis aut tam nuda res publica a magistratibus? Quid? Si vocatæ tribus essent, proscriptionem non dicam in me, ita de sua salute merito, sed omnino in ullo civi comprobavissent? An, si ego præsens fuissem, veteres illæ copiæ conjuratorum tuique perditi milites atque egentes et nova manus sceleratissimorum consulum corpori meo pepercissent? Qui cum eorum omnium crudelitati scelerique cessissem, ne absens quidem luctu meo mentes eorum satiare potui.

XXIII. Quid enim vos uxor mea misera violarat, quam vexavistis, raptavistis, omni crudelitate lacerastis? Quid mea filia, cujus fletus adsiduus sordesque lugubres vobis erant jucundæ, ceterorum omnium mentes oculosque flectebant? Quid parvus filius, quem, quam diu afui, nemo nisi lacrimantem confectumque vidit, quid fecerat, quod eum totiens per insidias interficere voluistis? Quid frater meus? Qui cum aliquanto post meum discessum ex provincia venisset neque sibi vivendum nisi me restituto putaret, cum ejus mæror, squalor incredibilis et

Inauditus, omnibus mortalibus miserabilis videbatur,

Quotiens est ex vestro ferro ac manibus elapsus? Sed quid ego vestram crudelitatem expromo, quam in ipsum me ac meos adhibuistis: qui parietibus, qui tectis, qui columnis ac postibus meis hostificum quoddam et nefarium, omni imbutum odio bellum intulistis? Non enim te arbitror, cum post meum discessum omnium locupletium fortunas, omnium provinciarum fructus, tetrarcharum ac regum bona spe atque avaritia devorasses, argenti et supellectilis meæ cupiditate esse cæcatum: non existimo Campanum illum consulem cum saltatore collega, cum alteri totam Achaiam, Thessaliam, Bœotiam, Græciam, Macedoniam omnemque barbariam, bona civium Romanorum condonasses, alteri Syriam, Babylonem, Persas, integerrimas pacatissimasque gentes, ad diripiendum tradidisses, illos tam cupidos liminum

Meorum et columnarum et valvarum fuisse. Neque porro illa manus copiæque Catilinæ cæmentis ac testis tectorum meorum se famem suam expleturas putaverunt: sed ut hostium urbes nec omnium hostium, verum eorum, quibuscum acerbum bellum internicivum que suscepimus, non præda adducti, sed odio solemus exscindere, quod, in quos propter eorum crudelitatem inflammatæ mentes nostræ fuerunt, cum horum etiam tectis et sedibus residere aliquod bellum semper videtur:...

XXIV. Nihil erat latum de me: non adesse eram jussus, non citatus afueram: eram etiam tuo judicio * 1 civis incolumis, cum domus in Palatio, villa in Tusculano, altera ad alterum consulem, transferebatur: scilicet eos consules vocabant: columnæ marmoreæ ex ædibus meis inspectante populo Romano ad socrum consulis portabantur: in fundum autem vicini consulis non instrumentum aut ornamenta villæ, sed etiam arbores transferebantur, cum ipsa villa non prædæ cupiditate — quid enim erat prædæ? — Sed odio et crudelitate funditus everteretur. Domus ardebat in Palatio non fortuito, sed oblato incendio: consules epulabantur et in conjuratorum gratulatione versabantur, cum alter se Catilinæ delicias, alter Cethegi consobrinum fuisse diceret.

Hanc ego vim, pontifices, hoc scelus, hunc furorem meo corpore opposito ab omnium bonorum cervicibus depuli omnemque impetum discordiarum, omnem diu collectam vim improborum, quæ inveterata compresso odio atque tacito jam erumpebat nancta tam audaces duces, excepi meo corpore. In me uno consulares faces, jactæ manibus tribuniciis, in me omnia, quæ ego quondam rettuderam, conjurationis nefaria tela adhæserunt. Quod si, ut multis fortissimis viris placuit, vi et armis contra vim decertare voluissem, aut vicissem cum magna internicione improborum, sed tamen civium, aut interfectis bonis omnibus, quod illis optatissimum erat, una cum re

Publica concidissem. Videbam vivo senatu populoque Romano celerem mihi summa cum dignitate reditum, nec intelligebam fieri diutius posse, ut mihi non liceret esse in ea re publica, quam ipse servassem. Quod si non liceret, audieram et legeram clarissimos nostræ civitatis viros se in medios hostes ad perspicuam mortem pro salute exercitus iniecisse: ego pro salute universæ rei publicæ dubitarem hoc meliore condicione esse quam Decii, quod illi ne auditores quidem suæ gloriæ, ego etiam spectator meæ laudis esse potuissem?

XXV. Itaque infractus furor tuus inanes faciebat impetus. Omnem enim vim omnium sceleratorum acerbitas mei casus exceperat. Non erat in tam immani injuria tantisque ruinis novæ crudelitati

Locus. Cato fuerat proximus. Quid ageres? Non erat ut qui modus odiis fuerat, idem esset injuriæ? Quid posses? Extrudere ad Cypriam pecuniam? Præda perierit: alia non deerit: hinc modo amandandus est. Sic M. Cato invisus quasi per beneficium Cyprum relegatur. Eliciuntur duo, quos videre improbi non poterant, alter per honorem turpissimum,

Alter per honestissimam calamitatem. Atque ut sciatis non hominibus istum, sed virtutibus hostem semper fuisse, me expulso, Catone amandato, in eum ipsum se convertit, quo auctore, quo adiutore in contionibus ea, quæ gerebat, omnia, quæque gesserat, se et fecisse et facere dicebat: Cn. Pompeium, quem omnium judicio longe principem esse civitatis videbat, diutius furori suo veniam daturum non arbitrabatur. Qui ex ejus custodia per insidias regis amici filium, hostem, captivum, surripuisset, et ea injuria virum fortissimum lacessisset, speravit iisdem se copiis cum illo posse confligere, quibuscum ego noluissem bonorum periculo dimicare, et primo quidem adiutoribus consulibus, postea fregit fœdus Gabinius, Piso tamen in fide mansit. Quas iste tum cædes, quas lapidationes, quas fugas fecerit, quam facile ferro cotidianisque insidiis, cum jam a firmissimo robore copiarum suarum relictus esset, Cn. Pompeium foro curiaque privarit domique continuerit vidistis. Ex quo judicare potestis quanta vis illa fuerit oriens et congre gata, cum hæc Cn. Pompeium terruerit jam distracta et exstincta.

XXVI. Hæc vidit in sententia dicenda Kalendis Januariis vir prudentissimus et cum rei publicæ, cum mihi, tum etiam veritati amicissimus, L. Cotta, qui legem de meo reditu ferendam non censuit: qui me consuluisse rei publicæ, cessisse tempestati, amiciorem vobis ceterisque civibus quam mihi exstitisse, vi, armis, dissensione hominum ad cædem instituta novoque dominatu pulsum esse dixit: nihil de meo capite potuisse ferri, nihil esse jure scriptum aut posse valere, omnia contra leges moremque majorum, temere, turbulente, per vim, per furorem esse gesta. Quod si illa lex esset, nec referre ad senatum consulibus nec sententiam dicere sibi licere: quorum utrumque quum fieret, non oportere ut de me lex ferretur decerni, ne illa, quæ nulla esset, esse lex judicaretur. Sententia verior, gravior, melior, utilior rei publicæ nulla esse potuit. Hominis enim scelere et furore notato similis are publica labes in posterum demovebatur. Neque hoc Cn. Pompeius, qui ornatissimam de me sententiam dixit, vosque, pontifices, qui me vestris sententiis auctoritatibusque defendistis, non vidistis, legem illam esse nullam atque esse potius flammam temporis, interdictum sceleris, vocem furoris, sed prospexistis, ne quæ popularis in nos aliquando invidia redundaret, si sine populi judicio restituti videremur. Eodemque consilio M. Bibuli, fortissimi viri, senatus sententiam secutus est, ut vos de mea domo statueretis, non quo dubitaret quin ab isto nihil legibus, nihil religionibus, nihil jure esset actum, sed ne quis oreretur aliquando in tanta ubertate improborum qui in meis ædibus aliquam religionem residere diceret. Nam legem quidem istam nullam esse, quotienscumque de me senatus sententiam dixit, totiens judicavit, quoniam quidem scripto illo istius sententiam dicere vetabatur.

Atque hanc rem par illud simile, Piso et Gabinius, vidit: homines legum judiciorumque metuentes, quum frequentissimus senatus eos ut de me referrent cotidie flagitaret, non se rem improbare dicebant, sed lege istius impediri. Erat hoc verum. Nam impediebantur, verum ea lege, quam idem iste de Macedonia Syriaque tulerat. XXVII. Lentule, neque privatus neque consul legem esse ur aquam putasti. Nam tribunis plebis referentibus

Sententiam de me designatus consul sæpe dixisti: ex Kalendis Januariis, quoad perfecta res est, de me rettulisti, legem promulgasti, tulisti: quorum tibi, si esset illa lex, nihil liceret. Metellus, collega tuus, clarissimus vir, quam legem esse homines alienissimi a P. Clodio judicarent, Piso et Gabinius, eam nullam esse frater P. Clodii, quum de me ad senatum tecum una rettulit, judicavit. Sed vero isti, qui Clodii leges timuerunt, quem ad modum ceteras observarunt? Senatus quidem, cujus est gravissimum judicium de jure legum, quotienscumque de me consultus est, totiens eam nullam esse judicavit. Quod idem tu, Lentule, vidisti in ea lege, quam de me tulisti. Nam non est ita latum, ut mihi Romam venire liceret, sed Non enim voluisti id, quod licebat, ferre ut liceret, sed me ita esse in re publica, magis ut arcessitus imperio populi Romani viderer quam ad administrandam civitatem restitutus.

Hunc tu etiam, portentosa pestis, exsulem appellare ausus es, cum tantis sceleribus esses et flagitiis notatus, ut omnem locum quo adisses exsilii simillimum redderes? Quid est enim exsul? Ipsum per se nomen calamitatis, non turpitudinis. Quando igitur est turpe? Re vera, quum est pœna peccati: opinione autem hominum etiam, si est pœna damnati. Utrum igitur peccato meo nomen subeo an re judicata? Peccato? Jam neque tu id dicere audes, quem isti satellites tui felicem Catilinam nominant, neque quisquam eorum, qui solebant. Non modo jam nemo est tam imperitus qui ea, quæ gessi in consulatu, peccata esse dicat, sed nemo est tam inimicus patriæ qui non meis consiliis patriam con-

Servatam esse fateatur. XXVIII. Quod enim est in terris commune tantum tantulumve consilium quod non de meis rebus gestis ea, quæ mihi essent optatissima et pulcherrima, judicarit? Summum est populi Romani populorumque et gentium omnium ac regum consilium senatus: decrevit ut omnes, qui rem publicam salvam esse vellent, ad me unum defendendum venirent, ostenditque nec stare potuisse rem publicam, si ego non fuissem, nec futuram

Esse ullam, si non redissem. Proximus est huic dignitati ordo equester: omnes omnium publicorum societates de meo consulatu ac de meis rebus gestis amplissima atque ornatissima decreta fecerunt. Scribæ, qui nobiscum in rationibus monumentisque publicis versantur, non obscurum de meis in rem publicam beneficiis suum judicium decretumque esse voluerunt. Nullum est in hac urbe collegium, nulli pagani aut montani, quoniam plebei quoque urbanæ majores nostri conventicula et quasi concilia quædam esse voluerunt, qui non amplissime non modo de

Salute mea, sed etiam de dignitate decreverint. Nam quid ego illa divina atque immortalia municipiorum et coloniarum et totius Italiæ decreta commemorem, quibus tamquam gradibus mihi videor in cælum ascendisse, non solum in patriam revertisse? Ille vero dies qui fuit, cum te, P. Lentule, legem de me ferente populus Romanus ipse vidit sensitque quantus et quanta dignitate essem 1? Constat enim nullis umquam comitiis campum Martium tanta celebritate, tanto splendore omnis generis hominum, ætatum, ordinum floruisse. Omitto civitatium, nationum, provinciarum, regum, orbis denique terrarum de meis in omnes mortales meritis unum judicium unumque consensum: adventus meus atque introitus in urbem qui fuit? Utrum me patria sic accepit, ut lucem salutemque redditam sibi ac restitutam accipere debuit, an ut crudelem tyrannum, quod vos, Catilinæ

Gregales, de me dicere solebatis? Itaque ille unus dies, quo die me populus Romanus a porta in Capitolium atque inde domum sua celebritate lætitiaque comitatum honestavit, tantæ mihi jucunditati fuit, ut tua mihi conscelerata illa vis non modo non

1 Esset propulsanda, sed etiam excitanda 1 fuisse videatur. Qua re illa calamitas, si ita est appellanda, exussit hoc genus totum maledicti, ne quisquam jam audeat reprehendere consulatum meum tot, tantis, tam ornatis judiciis, testimoniis, auctoritatibus comprobatum. XXIX. Quod si in isto tuo maledicto probrum non modo mihi nullum obiectas, sed etiam laudem illustras meam, quid te aut fieri aut fingi dementius potest? Uno enim maledicto bis ame patriam servatam esse concedis: semel, cum id feci, quod omnes non negent immortalitati, si fieri potest, mandandum, tu supplicio puniendum putasti: iterum, cum tuum multorumque præter te inflammatum in bonos omnes impetum meo corpore excepi, ne eam civitatem, quam servassem inermis, armatus in discrimen adducerem.

Esto: non fuit in me pœna ulla peccati: at fuit judicii. Cujus? Quis me umquam ulla lege interrogavit? Quis postulavit? Quis diem dixit? Potest igitur damnati pœnam sustinere indemnatus? Est hoc tribunicium? Est populare? Quamquam ubi tu te popularem, nisi cum pro populo fecisti, potes dicere? Sed cum hoc juris a majoribus proditum sit, ut nemo civis Romanus aut libertatem aut civita-

1 Excitanda: emendanda, emenda see Diet. Ant.). Tem possit amittere, nisi ipse auctor factus sit: quod tu ipse potuisti in tua causa discere — credo enim, quamquam in illa adoptatione legitime factum est nihil, tamen te esse interrogatum,,

, — quæro, si aut negasses aut tacuisses, si tamen id xxx curiæ jussissent, num id jussum esset ratum? Certe non. Quid ita? Quia jus a majoribus nostris, qui non ficte et fallaciter populares, sed vere et sapienter fuerunt, ita comparatum est, ut civis Romanus libertatem nemo posset invitus amittere.

Quin etiam, si decemviri sacramentum in libertatem iniustum judicassent, tamen quotienscumque vellet quis, hoc in genere solo rem judicatam referri posse voluerunt: civitatem vero nemo umquam ullo populi jussu amittet invitus. XXX. Qui cives Romani in colonias Latinas proficiscebantur, fieri non poterant Latini, nisi erant auctores facti nomenque dederant: qui erant rerum capitalium condemnati, non prius hanc civitatem amittebant, quam erant in eam recepti, quo vertendi, hoc est mutandi, soli causa venerant. Id autem ut esset faciundum, non ademptione civitatis, sed tecti et aquæ et ignis interdictione facie-

Bant. Populus Romanus L. Sulla dictatore ferente * * tioned.

Comitiis centuriatis municipiis civitatem ademit: ademit eisdem agros: de agris ratum est: fuit enim populi potestas: de civitate ne tam diu quidem valuit, quam diu illa Sullani temporis arma valuerunt. An vero Volaterranis, cum etiam tum essent in armis, L. Sulla victor, re publica recuperata, comitiis centuriatis, civitatem eripere non potuit, hodieque Volaterrani non modo cives, sed etiam optimi cives fruuntur nobiscum simul hac civitate: consulari homini P. Clodius, eversa re publica, civitatem adimere potuit concilio advocato, conductis operis non solum egentium, sed etiam servorum, Fidulio principe,

Qui se illo die confirmat Romæ non fuisse? Quod si non fuit, quid te audacius, qui ejus nomen incideris? Quid desperatius, qui ne ementiendo quidem potueris auctorem adumbrare meliorem? Sin autem is primus scivit, quod facile potuit, qui propter inopiam tecti in foro pernoctasset, cur non juret se Gadibus fuisse, cum tu te fuisse Interamnæ probaveris? Hoc tu igitur homo popularis jure munitam civitatem et libertatem nostram putas esse oportere, ut, si,

1 Nomen in æs. * * Hor. Ii. 6. 1.

* E. of Latium, mod. Terni. Tribuno plebis rogante Fidulii centum se velle et jubere dixerint, possit unus quisque nostrum amittere civitatem? Tum igitur majores nostri populares non fuerunt, qui de civitate et libertate ea jura sanxerunt, quæ nec vis temporum nec potentia magistratuum nec res jam judicata nec denique universi populi Romani potestas, quæ ceteris

In rebus est maxima, labefactare possit. At tu etiam, ereptor civitatis, legem de injuriis publicis tulisti Anagnino nescio cui Menullæ pergratam, qui tibi ob eam legem statuam in meis ædibus posuit, ut locus ipse in tanta tua injuria legem et inscriptionem statuæ refelleret: quæ res municipibus Anagninis ornatissimis multo majori dolori fuit quam quæ idem ille gladiator scelera Anagniæ fecerat. XXXI. Quid? Si ne scriptum quidem umquam est in ista ipsa rogatione, quam se Fidulius negat scivisse, tu autem, ut acta tui præclari tribunatus hominis dignitate co-

Honestes, auctoritatem amplecteris: — sed tamen, si nihil de me tulisti quo minus essem non modo in civium numero, sed etiam in eo loco, in quo me honores populi Romani collocarunt, tamenne eum tua voce violabis, quem post nefarium scelus consulum superiorum tot vides judiciis senatus, populi Romani, totius Italiæ honestatum? Quem ne tunc quidem, cum aberam, negare poteras esse tua lege senatorem? Ubi enim tuleras, ut mihi aqua et igni interdiceretur? Quod C. Gracchus de P. Popilio, Saturninus de Metello tulit, homines seditiosissimi de optimis ac fortissimis civibus, non ut esset interdictum, quod ferri non poterat, tulerunt, sed ut interdiceretur. Ubi cavisti ne meo me loco censor in senatum legeret? Quod de omnibus, etiam quibus damnatis interdictum

Est, scriptum est in legibus. Quære hoc ex Clodio, scriptore legum tuarum: jube adesse: latitat omnino, sed si requiri jusseris, invenient hominem apud sororem tuam occultantem se capite demisso. Sed si patrem tuum, civem me dius fidius egregium dissimilemque vestri, nemo umquam sanus exsulem appellavit, qui, cum de eo tribunus plebis promulgasset, adesse propter iniquitatem illius Cinnani temporis noluit eique imperium est abrogatum — si in illo pœna legitima turpitudinem non habuit propter vim temporum, in me, cui dies dicta numquam est, qui reus non fui, qui numquam sum a tribuno plebis citatus, damnati pœna esse potuit, ea præsertim, quæ ne in ipsa quidem rogatione præscripta est?

XXXII. Ac vide quid intersit inter illum iniquissimum patris tui casum et hanc fortunam condicionemque nostram. Patrem tuum, civem optimum, clarissimi viri filium, qui si viveret, qua severitate fuit, tu profecto non viveres, L. Philippus censor avunculum suum præteriit in recitando senatu. Nihil enim poterat dicere quare rata non essent, quæ erant acta in ea re publica, in qua se illis ipsis temporibus censorem esse voluisset: me L. Cotta, homo censorius, in senatu juratus dixit se, si censor tum esset, cum ego aberam, meo loco senatorem recitaturum

Fuisse. Quis in meum locum judicem subdidit? Quis meorum amicorum testamentum discessu meo fecit qui mihi non idem tribuerit, quod si adessem? Quis me non modo civis, sed socius recipere contra tuam legem et juvare dubitavit? Denique universus senatus multo ante quam est lata lex de me, gratias agendas censuit civitatibus iis, quæ M. Tullium: publica meritum, recepissent. Et tu unus pestifer civis eum restitutum negas esse civem, quem ejectum universus senatus non modo civem, sed etiam egre-

Gium civem semper putavit? At vero, ut annales populi Romani et monumenta vetustatis loquuntur, Kæso ille Quinctius et M. Furius Camillus et G. Servilius Ahala, cum essent optime de re publica meriti, tamen populi incitati vim iracundiamque subierunt, damnatique comitiis centuriatis cum in exsilium profugissent, rursus ab eodem populo placato sunt in suam pristinam dignitatem restituti. Quod si his damnatis non modo non imminuit calamitas clarissimi nominis gloriam, sed etiam honestavit — nam etsi optabilius est cursum vitæ conficere sine dolore et sine injuria, tamen ad immortalitatem gloriæ plus adfert desideratum esse a suis civibus quam omnino numquam esse violatum, — mihi sine ullo judicio populi profecto, cum amplissimis omnium judiciis restituto maledicti locum aut criminis obtine-

Bit? Fortis et constans in optima ratione civis P. Popilius semper fuit: tamen ejus in omni vita nihil est jam ad laudem illustrius quam calamitas ipsa. Quis enim jam meminisset eum bene de re publica meritum, nisi et ab improbis expulsus esset et per bonos restitutus? Q. Metelli præclarum imperium in re militari fuit, egregia censura, omnis vita plena gravitatis: tamen hujus viri laudem ad sempiternam memoriam temporis calamitas propagavit. * 6 XXXIII. Quod si illis, qui expulsi sunt inique, sed tamen legibus, reducti inimicis interfectis, rogationibus tribunicis, non auctoritate senatus, non comitiis centuriatis, non decretis Italiæ, non desiderio civitatis, injuria inimicorum probro non fu it: in me, qui profectus sum integer, afui simul cum re publica, redii cum maxima dignitate te vivo, fratre tuo altero consule reducente, altero prætore patiente, tuum

Scelus meum probrum putas esse oportere? Ac si me populus Romanus incitatus iracundia aut invidia e civitate ejecisset idemque postea mea in rem publicam beneficia recordatus se collegisset, temeritatem atque injuriam suam restitutione mea reprehendisset, tamen profecto nemo tam esset amens qui mihi tale populi judicium non dignitati potius quam dedecori putaret esse oportere. Nunc vero cum me in judicium populi nemo omnium vocarit, condemnari non potuerim, qui accusatus non sim, denique ne pulsus quidem ita sim, ut, si contenderem, superare non possem, contraque a populo Romano semper sim defensus, amplificatus, ornatus, quid est qua re quis-

Quam mihi se ipsa populari ratione anteponat? An

Tu populum Romanum esse putas illum, qui constat ex iis, qui mercede conducuntur? Qui impelluntur ut vim adferant magistratibus, ut obsideant senatum: optent cotidie cædem, incendia, rapinas? Quem tu tamen populum nisi tabernis clausis frequentare non poteras, cui populo duces Lentidios, Lollios, Plaguleios, Sergios præfeceras. O speciem dignitatemque populi Romani quam reges, quam nationes exteræ, quam gentes ultimæ pertimescant, multitudinem hominum ex servis, ex conductis, ex facinerosis, ex

Egentibus congregatam! Illa fuit pulcritudo populi Romani, illa forma, quam in campo vidisti tum, cum etiam tibi contra senatus totiusque Italiæ auctoritatem et studium dicendi potestas fuit. Ille populus est dominus regum, victor atque imperator omnium gentium, quem illo clarissimo die, scelerate, vidisti tum, cum omnes principes civitatis, omnes ordinum atque ætatum omnium suffragium se non de civis, sed de civitatis salute ferre censebant: cum denique homines in campum non tabernis, sed municipiis

Clausis venerunt. XXXIV. Hoc ego populo, si tum consules aut fuissent in re public" aut omnino non fuissent, nullo labore tuo præcipiti furori atque impio sceleri restitissem. Sed publicam causam contra vim armatam sine populi præsidio suscipere nolui: non quo mihi P. Scipionis, fortissimi viri, vis in Ti. Graccho 1 privati hominis displiceret, sed Scipionis factum statim P. Mucius consul, qui in gerenda re putabatur fuisse segnior, gesta multis senatus consultis non modo defendit, sed etiam ornavit: mihi aut te interfecto cum consulibus aut te vivo et tecum

Et cum illis armis decertandum fuit. Erant eo tempore multa etiam alia metuenda. Ad servos, medius fidius, res publica venisset: tantum homines impios ex vetere illa conjuratione inustum nefariis mentibus bonorum odium tenebat.

Hic tu me etiam gloriari vetas: negas esse ferenda quæ soleam de me prædicare, et homo facetus inducis etiam sermonem urbanum ac venustum, me dicere solere esse me Jovem, eumdemque dictitare Minervam esse sororem meam. Non tam insolens sum, quod Jovem esse me dico, quam ineruditus, quod Minervam sororem Jovis esse existimo. Sed tamen ego mihi sororem virginem ascisco: tu sororem tuam virginem esse non sisti. Sed vide ne tu te soleas Jovem dicere, quod tu jure eamdem sororem et

Uxorem appellare possis. XXXV. E t quoniam hoc reprehendis, quod solere me dicas de me ipso gloriosius prædicare, quis umquam audivit, cum ego de me nisi coactus ac necessario dicerem? Nam si, cum mihi furta, largitiones, libidines obiiciuntur, ego respondere soleo meis consiliis, periculis, laboribus patriam esse servatam, non tam sum existimandus de gestis rebus gloriari quam de obiectis confiteri. Sed si mihi ante hæc durissima rei publicæ tempora nihil umquam aliud obiectum est, nisi crudelitas mea unius temporis, quum a patria perniciem depuli, quid? Me huic maledicto utrum non respondere an

Demisse respondere decuit? Ego vero etiam rei publicæ semper interesse putavi me illius pulcherrimi facti, quod ex auctoritate senatus consensu bonorum omnium pro salute patriæ gessissem, splendorem verbis dignitatemque retinere, præsertim cum mihi uni in hac re publica, audiente populo Romano, opera mea hanc urbem et hanc rem publicam esse salvam jurato dicere fas fuisset. Exstinctum est jam illud maledictum crudelitatis, quod me non ut crudelem tyrannum, sed ut mitissimum parentem, omnium civium studiis desideratum, repetitum, arcessitum

Vident. Aliud exortum est. Obiicitur mihi meus ille discessus: cui ego crimini respondere sine mea maxima laude non possum. Quid enim, pontifices, debeo dicere? Peccati me conscientia profugisse? Ad id, quod mihi crimini dabatur, non modo peccatum

Non erat, sed erat res post natos homines pulcherrima. Judicium populi pertimuisse? At id nec propositum ullum fuit et, si fuisset, duplicata gloria discessissem. Bonorum mihi præsidium defuisse? Falsum est. Me mortem timuisse? Turpe est. XXXVI. Dicendum igitur est id, quod non dicerem nisi coactus — nihil enim umquam de me dixi sublatius asciscendæ laudis causa potius quam criminis depellendi, — dico

Igitur et quam possum maxima voce dico: Cum omnium perditorum et conjuratorum incitata vis, duce tribuno plebis, consulibus auctoribus, adflicto senatu, perterritis equitibus Romanis, suspensa ac sollicita tota civitate, non tam in me impetum faceret, quam per me in omnes bonos, me vidisse, si vicissem, tenues rei publicæ reliquias, si victus essem, nullas futuras. Quod cum judicassem, deflevi coniugis miseræ discidium, liberorum carissimorum solitudinem, fratris absentis amantissimi atque optimi casum, subitas fundatissimæ familiæ ruinas, sed his omnibus rebus vitam anteposui meorum civium remque publicam concidere unius discessu quam omnium interitu occidere malui. Speravi, id quod accidit, me jacentem

Posse vivis viris fortibus excitari: si una cum bonis interissem, nullo modo posse rem publicam recreari.

Accepi, pontifices, magnum atque incredibilem dolorem: non nego, neque istam mihi ascisco sapientiam, quam non nulli in me requirebant, qui me animo nimis fracto esse atque adflicto loquebantur. An ego poteram, cum a tot rerum tanta varietate divellerer, quas idcirco prætereo, quod ne nunc quidem sine fletu commemorare possum, infitiari me esse hominem et communem naturæ sensum repudiare? Tum vero neque illud meum factum laudabile nec beneficium ullum ame in rem publicam profectum dicerem, si quidem ea rei publicæ causa reliquissem, quibus æquo animo carerem, eamque animi duritiam, sicut corporis, quod cum uritur, non sentit, stuporem potius quam virtutem putarem.

XXXVII. Suscipere tantos animi dolores atque ea, quæ capta urbe accidunt victis, stante urbe, unum perpeti et jam se videre distrahi a complexu suorum, disturbari tecta, diripi fortunas, patriæ denique causa patriam ipsam amittere, spoliari populi Romani beneficiis amplissimis, præcipitari ex altissimo dignitatis gradu, videre prætextos inimicos, nondum morte complorata, arbitria petentes funeris: hæc omnia subire conservandorum civium causa atque id, cum dolenter adsis non tam sapiens quam ii, qui nihil curant, sed tam amans tuorum ac tui quam communis humanitas postulat, ea laus præclara atque divina est. Nam qui ea, quæ numquam cara ac jucunda duxit, animo æquo rei publicæ causa deserit, nullam benevolentiam insignem in rem publicam declarat: qui autem ea relinquit rei publicæ causa, aquibus cum summo dolore divellitur, ei cara patria

Est, cujus salutem caritati anteponit suorum. Qua re disrumpatur licet ista furia atque pestis, audiat hæc ex me, quoniam lacessivit: bis servavi rem publicam, qui consul togatus armatos vicerim, privatus consulibus armatis cesserim. Utriusque temporis fructum tuli maximum: superioris, quod ex senatus auctoritate et senatum et omnes bonos meæ salutis causa mutata veste vidi, posterioris, quod et senatus et populus Romanus et omnes mortales et privatim et publice judicarunt sine meo reditu rem publicam salvam esse non posse.

Sed hic meus reditus, pontifices, vestro judicio continetur. Nam si vos me in meis ædibus collocatis, id quod in omni mea causa semper studiis, consiliis, auctoritatibus sententiisque fecistis, video me plane ac sentio restitutum: sin mea domus non modo mihi non redditur, sed etiam monumentum præbet inimico doloris mei, sceleris sui, publicæ calamitatis, quis erit qui hunc reditum potius quam pœnam sempiternam putet? In conspectu prope totius urbis domus est mea, pontifices: in qua si manet illud non monumentum urbis, sed sepulcrum, inimico nomine inscriptum, demigrandum mihi potius aliquo est quam habitandum in ea urbe, in qua tropæa et de me et de re publica videam constituta.

XXXVIII. An ego tantam aut animi duritiam habere aut oculorum impudentiam possim, ut cujus urbis servatorem me esse senatus omnium adsensu totiens judicarit, in ea possim intueri domum meam eversam non ab inimico meo, sed ab hoste communi et ab eodem exstructam et positam in oculis civitatis, ne umquam conquiescere possit fletus bonorum? Sp. Mælii regnum appetentis domus est complanata, et, quia illud æquum accidisse populus Romanus Mælio judieavit, nomine ipso Æqui mælii justitia pœnæ comprobata est: Sp. Cassii domus ob eamdem causam eversa atque in eo est loco ædis posita Telluris. In Vacci pratis domus fuit M. Vacci, quæ publicata est et eversa, ut illius facinus memoria et normne loci. Motaretur., M_Manlius iTum /ab ascensuTCapitolii J Galloruqr impetum\reppufisseOnon fuitrfawitentus v beneficii sui gloria. Regnum appetisse est judicatus: ergo ejus domum eversam duobus lucis convestitam * * videtis. Quam igitur majores nostri sceleratis ac nefariis civibus maximam pœnam constitui posse arbitrati sunt, eamdem ego subibo ac sustinebo, ut apud posteros nostros non exstinctor conjurationis et

Sceleris, sed auctor et dux fuisse videar? Hanc vero, pontifices, labem turpitudinis et inconstantiæ poterit populi Romani dignitas sustinere vivo senatu, vobis principibus publici consilii, ut domus M. Tullii Ciceronis cum domo M. Fulvii Flacci ad memoriam pœnæ publice constitutæ conjuncta esse videatur? M. Flaccus, quia cum C. Gracc bo contra salutem rei publicæ fecerat, ex senatus sententia est interfectus: ejus domus eversa et publicata es t: in qua porticum post aliquanto Q. Catulus de manubiis Cimbricis fecit. Ista autem fax ac furia patriæ, cum urbem Pisone et Gabinio ducibus cepisset, occupasset, teneret, uno eodemque tempore et clarissimi viri mortui monumenta delebat et meam domum cum Flacci domo conjungebat, ut, qua pœna senatus adfecerat eversorem civitatis, eadem iste oppresso senatu adficeret eum, quem patres conscripti custodem patriæ ju-

Di cassent. XXXIX. Hanc vero in Palatio atque in pulcherrimo urbis loco porticum esse patiemini, furoris tribunicii, sceleris consularis, crudelitatis conjuratorum, calamitatis rei publicæ, doloris mei defixum indicium ad memoriam omnium gentium sempiternam? Quam porticum pro amore, quem habetis in rem publicam et semper habuistis, non modo sententiis, sed, si opus esset, manibus vestris disturbare cuperetis: nisi quem forte illius castissimi sacerdotis superstitiosa dedicatio deterret.

O rem, quam homines soluti ridere non desinant, tristiores autem sine maximo dolore audire non possint! Publiusne Clodius, qui ex pontificis maximi domo religionem eripuit, is in meam intulit? Huncine vos, qui estis antistites cærimoniarum et sacrorum, auctorem habetis et magistrum publicæ religionis? O di immortales! — Vos enim hæc audire cupio, — P. Clodius vestra sacra curat? Vestrum numen horret? Res omnes humanas religione vestra contineri putat? Hic non illudit auctoritati horum omnium, qui adsunt, summorum virorum? Non vestra, pontifices, gravitate abutitur? Ex isto ore religionis verbum excidere aut elabi potest? Quam tu eodem ore accusando senatum, quod severe de religione decerneret, impurissime tæterrimeque violasti. XL. Aspicite, pontifices, hominem religiosum et, si vobis videtur, quod est bonorum pontificum, monete eum modum quemdam esse religionis: nimium esse super-

Stiti osum non oportere. Quid tibi necesse fuit anili superstitione, homo fanatice, sacrificium, quod alienæ domi fieret, invisere? Quæ autem te tanta mentis imbecillitas tenuit, ut non putares deos satis posse placari, nisi etiam muliebribus religionibus te implicuisses? Quem umquam audisti majorum tuorum, qui et sacra privata coluerunt et publicis sacerdotiis præfuerunt, cum sacrificium Bonæ deæ fieret, interfuisse? Neminem, ne illum quidem, qui cæcus est factus. Ex quo intelligitur multa in vita falso homines opinari: cum ille, qui nihil viderat sciens quod nefas esset, lumina amisit, istius, qui non solum aspectu, sed etiam incesto flagitio et stupro cærimonias polluit, pœna omnis oculorum ad cæcitatem mentis est conversa. Hoc auctore tam casto, tam religioso, tam sancto, tam pio potestis, pontifices, non commoveri, cum suis dicat se manibus domum civis optimi evertisse et eam iisdem manibus consecrasse?

Quæ tua fuit consecratio? Tuleram, inquit, ut mihi liceret. Quid? Non exceperas, ut, si quid jus non esset rogari, ne esset rogatum? Jus igitur statuetis esse unius cujusque vestrum sedes, aras, focos, deos penates subiectos esse libidini tribuniciæ? In quem quisque per homines concitatos irruerit, quem impetu perculerit, hujus domum non solum adfligere, quod est præsentis insaniæ quasi tempestatis repentinæ, sed etiam in posterum tempus

Sempiterna religione obligare? XLI. Equidem sic accepi, pontifices, in religionibus suscipiendis caput esse interpretari quæ voluntas deorum immortalium esse videatur: nec est ulla erga deos pietas nisi sit honesta de numine eorum ac mente opinio, ut expeti nihil ab iis quod sit iniustum atque inhonestum arbitrere. Hominem invenire ista labes tum, cum omnia tenebat, neminem potuit cui meas ædes addiceret, cui traderet, cui donaret: ipse cum loci illius, cum ædium cupiditate flagraret ob eamque causam unam funesta illa rogatione sua vir bonus dominum se in meis bonis esse voluisset, tamen illo ipso in furore suo non est ausus meam domum, cujus cupiditate inflammatus erat, possidere: deos immortales existimatis, cujus labore et consilio sua ipsi templa tenuerunt, in ejus domum adflictam et eversam per hominis sceleratissimi nefarium latrocinium immi-

Grare voluisse? Civis est nemo tanto in populo extra contaminatam illam et cruentam P. Clodii manum, qui rem ullam de meis bonis attigerit, qui non pro suis opibus in illa tempestate me defenderit. At qui aliqua se contagione prædæ, societatis, emptionis contaminaverunt, nullius neque privati neque publici judicii pœnam effugere potuerunt. Ex his igitur bonis, ex quibus nemo rem ullam attigit qui non omnium judicio sceleratissimus haberetur, di immortales domum meam concupiverunt? Ista tua pulcra Libertas deos penates et familiares meos lares expulit, ut se ipsa tamquam in captivis sedibus collocaret? Quid est sanctius, quid omni religione munitius quam domus unius cujusque civium? Hic aræ sunt, hic foci, hic di penates, hic sacra, religiones, cærimoniæ continentur: hoc perfugium est ita sanctum omnibus, ut inde abripi neminem fas sit. XLII. Quo magis est istius furor ab auribus vestris repellendus, qui quæ majores nostri religionibus tuta nobis et sancta esse voluerunt, ea iste non solum contra religionem labefactavit, sed etiam ipsius religionis nomine evertit.

At quæ dea est? Bonam esse oportet, quoniam quidem est abs te dedicata. Libertas, inquit, est. Eam tu igitur domi meæ collocasti, quam ex urbe tota sustulisti? Tu cum collegas tuos, summa potestate præditos, negares liberos esse, cum in templum Castoris aditus esset apertus nemini, cum hunc clarissimum virum, summo genere natum, summis populi beneficiis usum, pontificem et consularem et singulari bonitate et modestia præditum, quem satis mirari quibus oculis aspicere audeas non queo, audiente populo Romano a pedisequis conculcari juberes, cum indemnatum me exturbares privilegiis tyrannicis irrogatis, cum principem orbis terræ virum inclusum domi contineres, cum forum armatis catervis perditorum hominum possideres, Libertatis simulacrum in ea domo collocabas, quæ domus erat ipsa indicium crudelissimi tui dominatus

Et miserrimæ populi Romani servitutis? Eumne potissimum Libertas domo sua debuit pellere, qui nisi fuisset, in servorum potestatem civitas tota venisset? XLIII. At unde est inventa ista Libertas? Quæsivi enim diligenter. Tanagræa quædam meretrix fuisse dicitur. Ejus non longe a Tanagra simulacrum e marmore in sepulcro positum fuit. Hoc quidam homo nobilis, non alienus ab hoc religioso Libertatis sacerdote, ad ornatum ædilitatis suæ deportavit. Etenim cogitarat omnes superiores muneris splendore superare. Itaque omnia signa, tabulas, ornamentorum quod superfuit in fanis et communibus locis, tota e Græcia atque insulis omnibus honoris populi Romani causa sane frugaliter

Domum suam deportavit. Is postea quam intellexit posse se interversa ædilitate a L. Pisone consule * * prætorem renuntiari, si modo eadem prima littera competitorem habuisset aliquem, ædilitatem duobus in locis, partim in arca, partim in hortis suis, collocavit: signum de busto meretricis ablatum isti dedit, quod esset signum magis istorum quam publicæ libertatis. Hanc deam quisquam violare audeat, imaginem meretricis, ornamentum sepulcri, a fure sublatam, a sacrilego collocatam? Hæc me domo mea pellet? Hæc ultrix adflictæ civitatis, rei publicæ spoliis ornabitur? Hæc erit in eo monumento, quod positum est, ut esset indicium oppressi senatus ad

Memoriam sempiternam turpitudinis? O Q. Catule, — patremne appellem ante an filium? Recentior enim memoria filii est et cum meis rebus gestis conjunctior, — tantumne te fefellit, cum mihi summa et coti aie majora præmia in re publica fore putabas? Negabas fas esse duo consules esse in hac civitate inimicos rei publicæ. Sunt inventi qui senatum tribuno furenti constrictum traderent, qui pro me patres conscriptos deprecari et populo supplices esse edictis atque imperio vetarent, quibus inspectantibus domus mea disturbaretur, diriperetur, qui denique ambustas fortunarum mearum reliquias suas domos

Comportari juberent. Venio nunc ad patrem. Tu, * 6 Q. Fulvii domum, cum is fratris tui socer fuisset, monumentum tuarum manubiarum esse voluisti, ut ejus, qui perniciosa rei publicæ consilia cepisset, omnis memoria funditus ex oculis hominum ac mentibus tolleretur. Hoc si quis tibi ædificanti illam porticum diceret, fore tempus, cum is tribunus plebis, qui auctoritatem senatus, judicium bonorum omnium neglexisset, tuum monumentum consulibus non modo inspectantibus, verum adiuvantibus disturbaret, everteret, idque cum ejus civis, qui rem publicam ex senatus auctoritate consul defendisset, domo conjungeret, nonne responderes id nisi eversa civitate accidere non posse?

XLIV. At videte hominis intolerabilem audaciam cum proiecta quadam et effrenata cupiditate. Monumentum iste umquam aut religionem ullam excogitavit? Habitare laxe et magnifice voluit duasque et magnas et nobiles domos conjungere. Eodem puncto temporis, quo meus discessus isti causam cædis eripuit, a Q. Seio contendit ut sibi domum venderet: cum ille id negaret, primo se luminibus ejus esse obstructurum minabatur. Adfirmabat Postumus se vivo illam domum istius numquam futuram. Acutus adolescens ex ipsius sermone intellexit quid fieri oporteret: hominem veneno apertissime sustulit: * 6 emit domum licitatoribus defatigatis prope dimidio

Carius quam æstimabatur. Quorsum igitur hæc oratio pertinet? Domus illa mea prope tota vacua est: vix pars ædium mearum decima ad Catuli porticum accessit. Causa fuit ambulatio et monumentum et ista Tanagræa oppressa libertate Libertas. In Palatio, pulcherrimo prospectu, porticum cum conclavibus pavimentatam trecentum pedum concupierat, amplissimum peristylum, cetera ejus modi, facile ut omnium domos et laxitate et dignitate superaret. Et homo religiosus cum ædes meas idem emeret et venderet, tamen illis tantis tenebris non est ausus suum nomen emptioni illi ascribere. Posuit Scatonem illum, hominem sua virtute egentem, ut is, qui in Marsis, ubi natus est, tectum, quo imbris vitandi causa succederet, jam nullum haberet, ædes in Palatio nobilissimas emisse se diceret. Inferiorem ædium partem adsignavit non suæ genti Fonteiæ, sed Clodiæ, quam reliquit: quem in numerum ex multis Clodiis nemo nomen dedit nisi aut egestate aut scelere perditus. XLV. Hanc vos, pontifices, tam variam, tam novam in omni genere voluntatem, impudentiam, audaciam, cupiditatem comprobabitis?

Pontifex, inquit, adfuit. Non te pudet, cum apud pontifices res agatur, pontificem dicere et non collegium pontificum adfuisse, præsertim cum tribunus plebis vel denuntiare potueris vel etiam cogere? Esto: collegium non adhibuisti. Quid? De collegio quis tandem adfuit? Opus erat enim auctoritate, quæ est in his omnibus, sed tamen auget et ætas et honos dignitatem: opus erat etiam scientia, quam si omnes consecuti sunt, tamen certe peritiores vetustas

Facit. Quis ergo adfuit? Frater, inquit, uxoris meæ. Si auctoritatem quærimus, etsi id est ætatis, ut nondum consecutus sit, tamen quanta est in adolescente auctoritas, ea propter tantam conjunctionem adfinitatis minor est putanda. Sin autem scientia est quæsita, quis erat minus peritus quam is, qui paucis illis diebus in collegium venerat? Qui etiam tibi erat magis obstrictus beneficio recenti, cum se fratrem uxoris tuæ fratri tuo germano antelatum videbat; Etsi in eo providisti ne frater te accusare possit. Hanc tu igitur dedicationem appellas, ad quam non collegium, non honoribus populi Romani ornatum pontificem, non denique adolescentem quemquam scientem, cum haberes in collegio familiarissimos, adhibere potuisti? Adfuit is, si modo adfuit, quem tu

Impulisti, soror rogavit, mater cœgit. Videte igitur, pontifices, quid statuatis in mea causa de omnium fortunis, verbone pontificis putetis, si is postem tenuerit et aliquid dixerit, domum unius cujusque consecrari posse, an istæ dedicationes et templorum et delubrorum religiones ad honorem deorum immortalium sine ulla civium calamitate a majoribus nostris constitutæ sint? Est inventus tribunus plebis qui consularibus copiis instructus omni impetu furoris in eum civem irruerit, quem perculsum ipsa

Res publica suis manibus extolleret. XLVI. Quid? Si qui similis istius — neque enim jam deerunt qui imitari velint — aliquem mei dissimilem, cui res publica non tantum debeat, per vim adflixerit, domum ejus per pontificem dedicaverit, id vos ista auctoritate constituetis ratum esse oportere? Dicitis: Quem reperiet pontificem? Quid? Pontifex et tribunus plebis idem esse non potest? M. Drusus, ille clarissimus vir, tribunus plebis, pontifex fu it: ergo si is Q. Cæpionis, inimici sui, postem ædium tenuisset et pauca verba fecisset, ædes Cæpionis essent dedi-

Catæ? Nihil loquor de pontificio jure, nihil de ipsius verbis dedicationis, nihil de religione, cærimoniis: non dissimulo me nescire ea, quæ, etiam si scirem, dissimularem, ne aliis molestus, vobis etiam curiosus viderer: etsi effluunt multa ex vestra disciplina, quæ etiam ad nostras aures sæpe permanant. Postem teneri in dedicatione oportere videor audisse tem pli: ibi enim postis est, ubi templi aditus et valvæ. Ambulationis postes nemo umquam tenuit in dedicando: simulacrum autem aut aram si dedicasti, sine religione loco moveri potest. Sed jam hoc dicere tibi non licebit, quoniam pontificem postem tenuisse dixisti.

Quamquam quid ego de dedicatione loquor? Aut quid de vestro jure et religione contra quam proposueram disputo? XLVII. Ego vero, si omnia solemnibus verbis, veteribus et traditis institutis acta esse dicerem, tamen me rei publicæ jure defenderem. An, cum tu ejus civis discessu, cujus unius opera senatus atque omnes boni civitatem esse incolumem totiens judicassent, oppressam tæterrimo latrocinio cum duobus sceleratissimis consulibus rem

1 Traditis præditis publicam teneres, domum ejus, qui patriam a se servatam perire suo nomine noluisset, per pontificem aliquem dedicasses, posset recreata res publica sus-

Tinere? Date huic religioni aditum, pontifices: jam nullum fortunis communibus exitum reperietis. An si postem tenuerit pontifex et verba ad religionem deorum immortalium composita ad perniciem civium transtulerit, valebit in injuria nomen sanctissimum religionis: si tribunus plebis verbis non minus priscis et æque solemnibus bona cujuspiam consecrarit, non valebit? Atqui C. Atinius patrum memoria bona Q. Metelli, qui eum ex senatu censor ejecerat, avi tui, Q. Metelle, et tui, Servili, et proavi tui, Scipio, consecravit, foculo posito in Rostris adhibitoque tibicine. Quid tum? Num ille furor tribuni plebis ductus ex non nullis perveterum temporum exemplis fraudi Metello fuit, summo illi et clarissimo viro?

Certe non fuit. Vidimus hoc idem Cn. Lentulo censori tribunum plebis facere. Num qua igitur is bona Lentuli religione obligavit? Sed quid ego ceteros? Tu, tu, inquam, capite velato, contione advocata, foculo posito, bona tui Gabinii, cui regna * *

Omnia Syrorum, Arabum Persarumque donaras, consecrasti. Quod si tum nihil est actum, quid in meis bonis agi potuit? Sin est ratum, cur ille gurges, helluatus tecum simul rei publicæ sanguine, ad cælum tamen exstruit villam in Tusculano visceribus ærarii *. Mihi meas ruinas, quarum ego similem totam urbem esse passus non sum, aspicere non licuit?

XLVIII. Omitto Gabinium: quid? Exemplo tuo bona tua nonne L. Ninnius, vir fortissimus atque optimus, consecravit? Quod si, quia ad te pertinet, ratum esse negas oportere, ea jura constituisti in præclaro tribunatu tuo, quibus in te conversis recusares, alios everteres: sin ista consecratio legitima est, quid est quod profanum in tuis bonis esse possit? An consecratio nullum habet jus, dedicatio est religiosa? Quid ergo illa tua tum obtestatio tibicinis? Quid foculus? Quid preces? Quid verba prisca voluerunt? Ementiri, fallere, abuti deorum immortalium numine ad hominum timorem voluisti? Nam si est illud ratum, mitto Gabinium: tua domus certe et quidquid habes aliud, Cereri est consecratum. Sin ille tibi ludus fuit, quid te impurius, qui religiones omnes

Pollueris aut ementiundo aut stuprando? — Jam fateor,inquit, me in Gabinio nefarium fuisse. — Quippe vides pœnam illam ate in alium institutam in te ipsum esse conversam. Sed homo omnium scelerum flagitiorumque documentum, quod in Gabinio fateris, cujus impudicitiam pueritiæ, libidines adolescentiæ, dedecus et egestatem reliquæ vitæ, latrocinium consulatus vidimus, cui ne ista quidem ipsa calamitas injuria potuit accidere, id in me infirmas, et gravius esse dicis, quod uno adolescente quam quod contione tota teste fecisti?

Dedicatio magnam, inquit, habet religionem. XLIX. Nonne vobis Numa Pompilius videtur loqui? Discite orationem, pontifices, et vos flamines: etiam tu, rex, disce a gentili tuo: quamquam ille gentem istam reliquit, sed tamen disce ab homine religionibus dedito jus totum omnium religionum. Quid? In dedicatione nonne et quis dedicet et quid et quo modo quæritur? An tu hæc ita confundis et perturbas, ut quicumque velit, quod velit, quo modo velit possit dedicare? Quis eras tu, qui dedicabas? Quo jure? Qua lege? Quo exemplo? Qua potestate? Ubi te isti rei populus Romanus præfecerat? Video enim esse legem veterem tribuniciam quæ vetet injussu plebis ædes, terram, aram consecrari: neque tum hoc ille Q. Papirius, qui hanc legem rogavit, sensit neque suspicatus est, fore periculum ne domicilia aut possessiones indemnatorum civium consecrarentur. Neque enim id fieri fas erat neque quisquam fecerat neque erat causa cur prohibendo non tam deterrere

Videretur quam admonere. Sed quia consecrabantur ædes, non privatorum domicilia, sed quæ sacræ nominantur, consecrabantur agri, non ita ut nostra prædia, si qui vellet, sed ut imperator agros de hostibus captos consecraret, statuebantur aræ quæ religionem adferrent ipsi ei loco, qua essent consecratæ, hæc, nisi plebs jussisset, fieri vetuit. Quæ si tu interpretaris de nostris ædibus atque agris scripta esse, non repugno, sed quæro quæ lex lata sit, ut tu ædes meas consecrares, ubi tibi hæc potestas data sit, quo jure feceris. Neque ego nunc de religione, sed de bonis omnium nostrum, nec de pontificio, sed de jure publico disputo. L. Lex Papiria vetat ædes injussu plebis consecrari. Sit sane hoc de nostris ædibus ac non de publicis templis. Unum ostende verbum consecrationis in ipsa tua lege, * * si ilia lex est ac non vox sceleris et crudelitatis tuæ.

Quod si tibi turn in illo rei publicæ naufragio omnia in mentem venire potuissent aut si tuus scriptor in illo incendio civitatis non syngraphas cum Byzantiis exsulibus et cum legatis Brogitari faceret, sed vacuo animo tibi ista non scita, sed portenta conscriberet, esses omnia si minus re, at verbis legitimis consecutus. Sed uno tempore cautiones fiebant pecuniarum, fœdera feriebantur provinciarum, regum appellationes venales erant, servorum omnium vicatim celebrabatur tota urbe descriptio, inimici in gratiam reconciliabantur, imperia scribebantur nova juventuti, Q. Seio venenum misero parabatur, de Cn. Pompeio, propugnatore et custode imperii, interficiendo consilia inibantur, senatus ne quid esset, ut lugerent semper boni, ut capta res publica consulum proditione, vi tribunicia teneretur. Hæc cum tot tantaque agerentur, non mirum est, præsertim in furore animi et cæcitate, multa illum et te fefellisse.

At videte quanta sit vis hujus Papiriæ legis in re tali, non qualem tu adfers, sceleris plenam et furoris. Q. Marcius censor signum Concordiæ fecerat idque in publico collocarat. Hoc signum C. Cassius censor * 6 cum in curiam transtulisset, collegium vestrum consuluit num quid esse causæ videretur quin id signum curiamque Concordiæ dedicaret. LI. Quæso, pontifices, et hominem cum homine et tempus cum tempore et rem cum re comparate. Ille erat summa modestia et gravitate censor: hic tribunus plebis scelere et audacia singulari. Tempus illud erat tran senatus: tuum porro tempus libertate populi Romani oppressa, senatus auctoritate deleta. Res illa plena justitiæ, sapientiæ, dignitatis. Censor enim, penes quem majores nostri, id quod tu sustulisti, judicium senatus de dignitate esse voluerunt, Concordiæ signum

Volebat in curia curiamque ei deæ dedicare. Præclara voluntas atque omni laude digna. Præscribere enim se arbitrabatur, ut sine studiis dissensionis sententiæ dicerentur, si sedem ipsam ac templum publici consilii religione Concordiæ devinxisset. Tu cum ferro, cum metu, cum edictis, cum privilegiis, cum præsentibus copiis perditorum, absentis exercitus terrore et minis, consulum societate et nefario fœdere servitute oppressam civitatem teneres, Libertatis signum posuisti magis ad ludibrium impudentiæ quam ad simulationem religionis.

Ille in curia quæ poterat sine cujusquam incommodo dedicari: tu in civis optime de re publica meriti cruore ac pæne ossibus simulacrum non libertatis publicæ, sed licentiæ collocasti. Atque ille tamen

Ad collegium rettulit: tu ad quem rettulisti? Si quid deliberares, si quid tibi aut piandum aut instituendum fuisset religione domestica, tamen instituto ceterorum vetere ad pontificem detulisses: novum delubrum cum in urbis clarissimo loco nefando quodam atque inaudito instituto inchoares, referendum ad sacerdotes publicos non putasti? At si collegium pontificum adhibendum non videbatur, nemone horum tibi idoneus visus est, qui ætate, honore, auctoritate antecellunt, ut cum eo de dedicatione communicares? Quorum quidem tu non contempsisti, sed pertimuisti dignitatem LII. An tu auderes quærere ex P. Servilio aut ex M. Lucullo, quorum ego consilio atque auctoritate rem publicam consul ex vestris manibus ac faucibus eripui, quibusnam verbis aut quo ritu, primum hoc dico, civis domum consecrares, deinde civis ejus, cui princeps senatus, tum autem ordines omnes, deinde Italia tota, post cunctæ gentes testimonium hujus urbis atque

Imperii conservati dedissent? Quid diceres, ο nefanda et perniciosa labes civitatis? Ades, ades, Luculle, Servili, dum dedico domum Ciceronis, ut mihi præeatis postemque teneatis. Es tu quidem cum audacia tum impudentia singulari, sed tibi tamen oculi, vultus, verba cecidissent, quum te viri, qui sua dignitate personam populi Romani atque auctoritatem imperii sustinerent, verbis gravissimis proterruissent neque sibi fas esse dixissent, furori interesse tuo atque in patriæ parricidio exsultare.

Quæ cum videres, tum te ad tuum adfinem non delectum ate, sed relictum a ceteris contulisti. Quem ego tamen credo, si est ortus ab illis, quos memoriæ proditum est ab ipso Hercule, perfuncto jam laboribus, sacra didicisse, in viri fortis ærumnis non ita crudelem fuisse, ut in viventis etiam et spirantis capite bustum suis manibus im poneret: qui aut nihil dixit nec fecit omnino pœnamque hanc maternæ temeritatis tulit, ut mutam in delicto personam nomenque præberet, aut, si dixit aliquid verbis hæsitantibus postemque tremebunda manu tetigit, certe nihil rite, nihil caste, nihil more institutoque perfecit. Viderat ille Murenam, vitricum suum, consulem designatum, ad me consulem cum Allobrogibus communis exitii indicia adferre: audierat ex illo se ame bis salutem accepisse, separatim

Semel, iterum cum universis. Qua re quis est qui existimare possit huic novo pontifici, primam hanc post sacerdotium initum religionem instituenti vocemque mittenti, non et linguam obmutuisse et manum obtorpuisse et mentem debilitatam metu concidisse, præsertim cum ex collegio tanto non regem, non flaminem, non pontificem videret fierique particeps invitus alieni sceleris cogeretur et gravissimas pœnas adfinitatis impurissimæ sustineret?

LIII. Sed ut revertar ad jus publicum dedicandi, quod ipsi pontifices semper non solum ad suas cærimonias, sed etiam ad populi jussa accommodaverunt, habetis in commentariis vestris, C. Cassium censorem de signo Concordiæ dedicando ad pontificum collegium rettulisse eique M. Æmilium pontificem maximum pro collegio respondisse, nisi eum populus Romanus nominatim præfecisset atque ejus jussu faceret, non videri eam posse recte dedicari. Quid? Cum Licinia, virgo Vestalis, summo loco nata,

Videtisne prætori urbano negotium datum, ut curaret ne id sacrum esset, et ut, si quæ essent incisæ aut inscriptæ litteræ, tollerentur? Tum censorem, hominem sanctissimum, simulacrum Concordiæ dedicare pontifices in templo inaugurato prohibuerunt, post autem senatus in loco augusto consecratam jam aram tollendam ex auctoritate pontificum censuit neque ullum est passus ex ea dedicatione litterarum exstare monumentum: tu, procella patriæ, turbo ac tempestas pacis atque otii, quod in naufragio rei publicæ, tenebris offusis, demerso populo Romano, everso atque ejecto senatu, dirueris, ædificaris, religione omni violata, religionis tamen nomine contaminaris, in ejus civis ædibus, qui urbem suis laboribus ac periculis conservasset, monumentum deletæ rei publicæ collocaris t ad equitum notam, ad dolorem bonorum t omnium sublato Q. Catuli nomine incideris, id sperasti rem publicam diutius quam, quoad mecum simul expulsa careret his mœnibus, esse laturam?

Ac si, pontifices, neque is, cui licuit, neque id, quod fas fuit, dedicavit, quid me attinet jam illud tertium, quod proposueram, docere, non iis institutis ac verbis, quibus cærimoniæ postulant, dedicasse? LIV. Dixi a principio nihil me de scientia vestra, nihil de sacris, nihil de abscondito jure pontificum dicturum. Quæ sunt adhuc ame de jure dedicandi disputata, non sunt quæsita ex occulto aliquo genere litterarum, sed sumpta de medio, ex rebus palam per magistratus actis ad collegiumque delatis, ex senatus consulto, ex lege. Illa interiora jam vestra sunt, quid dici,

Quid præiri, quid tangi, quid teneri jus fuerit. Quæ si omnia e Ti. Coruncanii scientia, qui peritissimus pontifex fuisse dicitur, acta esse constarent aut si M. Horatius ille Pulvillus, qui, cum eum multi propter invidiam fictis religionibus impedirent, restitit et constantissima mente Capitolium dedicavit, hujus modi alicui dedicationi præfuisset, tamen in scelere religio non valeret, ne valeat id, quod imperitus adolescens, novus sacerdos, sororis precibus, matris minis adductus, ignarus, invitus, sine collegis, sine libris, sine auctore, sine fictore, furtim, mente ac lingua titubante fecisse dicatur, præsertim cum iste impurus atque impius hostis omnium religionum, qui contra fas et inter viros sæpe mulier et inter mulieres vir fuisset, ageret illam rem ita raptim et turbulente, uti neque mens neque vox neque lingua

Consisteret. LV. Delatum tum est ad vos, pontifices, et post omnium sermone celebratum, quem ad modum iste præposteris verbis, ominibus obscænis, idemtidem se ipse revocans, dubitans, timens, hæsitans omnia aliter ac vos in monumentis habetis et pronuntiarit et fecerit. Quod quidem minime mirum est, in tanto scelere tantaque dementia ne audaciæ quidem locum ad timorem comprimendum fuisse. Etenim si nemo umquam prædo tam barbarus atque immanis fuit qui cum fana spoliasset, deinde aram aliquam in littore deserto somniis stimulatus aut religione aliqua consecraret, non horreret animo, cum divinum numen scelere violatum placare precibus cogeretur, qua tandem istum perturbatione mentis omnium templorum atque tectorum totiusque urbis prædonem fuisse censetis, cum pro detestatione tot scelerum unam aram nefarie consecraret?

Non potuit ullo modo — quamquam et insolentia dominatus extulerat animos et erat incredibili armatus audacia — non in agendo ruere ac sæpe peccare, præsertim illo pontifice et magistro qui cogeretur docere ante quam ipse didicisset. Magna vis est quum in deorum immortalium numine tum vero in ipsa re publica. Di immortales suorum templorum custodem ac præsidem sceleratissime pulsum quum viderent, ex suis templis in ejus ædes immigrare nolebant. Itaque istius væcordissimi mentem cura metuque terrebant. Res vero publica quamquam erat exterminata mecum, tamen obversabatur ante oculos exstinctoris sui et ab istius inflammato atque indomito furore jam tum se meque repetebat. Qua re quid est mirum, si iste metu exagitatus, furore instinctus, scelere præceps, neque institutas cærimonias persequi neque verbum ullum sollemne potuit effari?

LVI. Quæ cum ita sint, pontifices, revocate jam animos vestros ab hac subtili nostra disputatione ad universam rem publicam, quam antea cum viris fortibus multis, in hac vero causa solis vestris cervicibus sustinetis. Vobis universi senatus perpetua auctoritas, cui vosmet ipsi præstantissime semper in mea causa præfuistis, vobis Italiæ magnificentissimus ille motus municipiorumque concursus, vobis campus centuriarumque una vox omnium, quarum vos principes atque auctores fuistis, vobis omnes societates, omnes ordines, omnes, qui aut re aut spe denique sunt bona, omne suum erga meam dignitatem studium et judicium non modo commissum, verum

Etiam commendatum esse arbitrabuntur. Denique ipsi di immortales, qui hanc urbem atque hoc im tique perspicuum divino me numine esse rei publicæ redditum, idcirco mihi videntur fructum reditus et gratulationis meæ ad suorum sacerdotum potestatem judi eiumque revocasse. Hic est enim reditus, pontifices, hæc restitutio in domo, in sedibus, in aris, in focis, in dis penatibus recuperandis. Quorum si iste suis sceleratissimis manibus tecta sedesque convellit, ducibusque consulibus tamquam urbe capta hanc unam domum quasi acerrimi propugnatoris sibi delendam putavit, tamen illi di penates ac familiares mei per vos in meam domum mecum erunt restituti.

LVII. Quocirca te, Capitoline, quem propter beneficia populus Romanus Optimum, propter vim Maxi-

Mum nominavit, teque, luno Regina, et te, custos urbis, Minerva, quæ semper adiutrix consiliorum meorum, testis laborum exstitisti, precor atque quæso, vosque, qui maxime me repetistis atque revocastis, quorum de sedibus hæc mihi est proposita contentio, patrii penates familiaresque, qui huic urbi et rei publicæ præsidetis, vos obtestor, quorum ego a templis atque delubris pestiferam illam et nefariam dammam depuli, teque, Vesta mater, cujus castissimas sacerdotes ab hominum amentium furore et scelere defendi, cujusque ignem illum sempiternum non sum passus aut sanguine civium restingui aut

Cum totius urbis incendio commisceri: ut, si in illo pæne fato rei publicæ obieci meum caput pro vestris cærimoniis atque templis perditissimorum civium furori atque ferro et si iterum, cum ex mea contentione interitus bonorum omnium quæreretur, vos sum testatus, vobis me ac meos commendavi, meque atque meum caput ea condicione devovi, ut, si et eo ipso tempore et ante in consulatu meo commodis meis omnibus, emolumentis, præmiis prætermissis, cura, cogitatione, vigiliis omnibus nihil nisi de salute meorum civium laborassem, tum mihi re publica aliquando restituta liceret frui: sin autem mea consilia patriæ non profuissent, ut perpetuum dolorem avulsus a meis sustinerem, hanc ego devotionem capitis mei, cum ero in meas sedes restitutus, tum

Denique convictam esse et commissam putabo. Nam * nunc quidem, pontifices, non solum domo, de qua cognostis, sed tota urbe careo, in quam videor esse restitutus. Urbis enim celeberrimæ et maximæ partes adversum illud non monumentum, sed vulnus patriæ contuentur. Quem cum mihi conspectum morte magis vitandum fugiendumque esse videatis, nolite, quæso, eum, cujus reditu restitutam rem publicam fore putastis, non solum dignitatis ornamentis, sed etiam urbis patriæ usu velle esse privatum. LVIII. Non me bonorum direptio, non tectorum excisio, non depopulatio prædiorum, non præda consulum ex meis fortunis crudelissime capta permovet: caduca semper et mobilia hæc esse duxi, non virtutis atque ingenii, sed fortunæ et temporum munera: quorum ego non tam facultatem umquam et copiam expetendam putavi, quam et in utendo rationem et in carendo patientiam. Etenim ad nostrum usum prope modum jam est definita moderatio rei familiaris: liberis autem nostris satis amplum patrimonium paterni nominis ac nostræ memoriæ relinquemus: domo per scelus erepta, per latrocinium occupata, per religionis vim sceleratius etiam ædificata quam eversa, carere sine maxima ignominia rei

Publicæ, meo dedecore ac dolore non possum. Quapropter, si dis immortalibus, si senatui, si populo Romano, si cunctæ Italiæ, si provinciis, si exteris nationibus, si vobismet ipsis, qui in mea salute principem semper locum auctoritatemque tenuistis, gratum et jucundum meum reditum intelligitis esse, quæso obtestorque vos, pontifices, ut me, quem auctoritate, studio, sententiis restituistis, nunc, quoniam senatus ita vult, manibus quoque vestris in sedibus meis collocetis,

Index