M. Tullius Cicero: Cato Maior de Senectute

O Tite, si quid ego adiuero curamve levasso

Quæ nunc te coquit et versat in pectore fixa,

Ecquid erit præmi? Licet enim mihi versibus isdem affari te, Attice, quibus affatur Flamininum

Ille vir haud magna cum re, sed plenus fidei, quamquam certo scio non, ut Flamininum,

Sollicitari te, Tite, sic noctesque diesque, novi enim moderationem animi tui et æquitatem, teque non cognomen solum Athenis deportasse, sed humanitatem et prudentiam intellego. Et tamen te suspicor isdem rebus quibus me ipsum interdum gravius commoveri, quarum consolatio et major est et in aliud tempus differenda. 1 2 Atticus.

Nunc autem visum est mihi de senectute aliquid ad te conscribere, hoc enim onere, quod mihi commune tecum est, aut jam urgentis aut certe adventantis senectutis et te et me ipsum levari volo; Etsi te quidem id modice ac sapienter, sicut omnia, et ferre et laturum esse certo scio. Sed mihi, cum de senectute vellem aliquid scribere, tu occurrebas dignus eo munere, quo uterque nostrum communiter uteretur. Mihi quidem ita jucunda hujus libri confectio fuit, ut non modo omnis absterserit senectutis molestias, sed effecerit mollem etiam et jucundam senectutem. Numquam igitur laudari satis digne philosophia poterit, cui qui pareat omne tempus ætatis sine molestia possit degere.

Sed de ceteris et diximus multa et sæpe dicemus: hunc librum ad te de senectute misimus. Omnem autem sermonem tribuimus non Tithono, ut Aristo Cius, parum enim esset auctoritatis in fabula, sed M. Catoni seni, quo majorem auctoritatem haberet oratio; Apud quem Lælium et Scipionem facimus admirantis, quod is tam facile senectutem ferat, eisque eum respondentem; Qui si eruditius videbitur disputare quam consuevit ipse in suis libris, attribuito litteris Græcis, quarum constat eum perstudiosum fuisse in senectute. Sed quid opus est plura? Jam enim ipsius Catonis sermo explicabit nostram omnem de senectute sententiam. 1

IL Sæpe numero admirari soleo cum hoc C. Lælio cum ceterarum rerum tuam excellentem, M. Cato, perfectamque sapientiam, tum vel maxime quod numquam tibi senectutem gravem esse senserim, quæ plerisque senibus sic odiosa est, ut onus se Ætna gravius dicant sustinere.

Rem haud sane, Scipio et Læli, difficilem admirari videmini. Quibus enim nihil est in ipsis opis ad bene beateque vivendum, eis omnis ætas gravis est; Qui autem omnia bona a se ipsi petunt, eis nihil potest malum videri quod naturæ necessitas afferat. Quo in genere est in primis senectus, quam ut adipiscantur omnes optant, eandem accusant adeptam; Tanta est stultitiæ inconstantia atque perversitas. Obrepere aiunt eam citius quam putassent. Primum quis cœgit eos falsum putare? Qui enim citius adulescentiæ senectus quam pueritiæ adulescentia obrepit? Deinde qui minus gravis esset eis senectus, si octingentesimum annum agerent, quam si octogesimum? Præterita enim ætas quamvis longa, cum effluxisset, nulla consolatione permulcere posset stultam senectutem.

Quocirca si sapientiam meam admirari soletis, quæ utinam digna esset opinione vestra nostroque cognomine, in hoc sumus sapientes, quod naturam optimam ducem tamquam deum sequimur eique paremus; Aqua non veri simile est, cum ceteræ partes ætatis bene discriptæ sint, extremum actum tamquam au inerti poeta esse neglectum. Sed tamen necesse fuit esse aliquid extremum et, tamquam in arborum bacis terræque fructibus, maturitate tempestiva quasi vietum et caducum, quod ferendum est molliter sapienti. Quid est enim aliud gigantum modo bellare cum dis nisi naturæ repugnare?

Atqui, Cato, gratissimum nobis, ut etiam pro Scipione pollicear, feceris, si, quoniam speramus, volumus quidem certe, senes fieri, multo ante ate didicerimus quibus facillime rationibus ingravescentem ætatem ferre possimus.

Faciam vero, Læli, præsertim utrique vestrum, ut dicis, gratum futurum est.

Volumus sane, nisi molestum est, Cato, tamquam longam aliquam viam confeceris, quam nobis quoque ingrediendum sit, istuc, quo pervenisti, videre quale sit.

III. Faciam ut potero, Læli. Sæpe enim interfui querellis æqualium meorum, pares autem vetere proverbio cum paribus facillime congregantur, quæ C. Salinator, quæ Sp. Albinus, homines consulares, nostri fere æquales, deplorare solebant, tum quod voluptatibus carerent, sine quibus vitam nullam putarent, tum quod spernerentur ab eis, aquibus essent coli soliti; Qui mihi non id videbantur accusare, quod esset accusandum. Nam si id culpa senectutis accideret, eadem mihi usu venirent reliquisque omnibus majoribus natu, quorum ego multorum cognovi senectutem sine querella, qui se et libidinum vinculis laxatos esse non moleste ferrent nec a suis despicerentur. Sed omnium istius modi querellarum in moribus est culpa, non in ætate. Moderati enim et nec difficiles nec inhumani senes tolerabilem senectutem agunt, importunitas autem et inhumanitas omni ætati molesta est.

Est, ut dicis, Cato; Sed fortasse dixerit quispiam tibi propter opes et copias et dignitatem tuam tolerabiliorem senectutem videri, id autem non posse multis contingere.

Est istuc quidem, Læli, aliquid, sed nequaquam in isto sunt omnia; Ut Themistocles fertur Seriphio cuidam in jurgio respondisse, cum ille dixisset non eum sua, sed patriæ gloria splendorem assecutum: " nec hercule," inquit, " si ego Seriphius essem, nec tu, si Atheniensis, clarus umquam fuisses/' Quod eodem modo de senectute dici potest; Nec enim in summa inopia levis esse senectus potest, ne sapienti quidem, nec insipienti etiam in summa copia non gravis.

Aptissima omnino sunt, Scipio et Læli, arma senectutis artes exercitationesque virtutum, quæ in omni ætate cultæ, cum diu multumque vixeris, mirificos ecferunt fructus, non solum quia numquam deserunt, ne extremo quidem tempore ætatis, quamquam id quidem maximum est, verum etiam quia conscientia bene actæ vitæ multorumque bene factorum recordatio jucundissima est.

IV. Ego Q. Maximum, eum qui Tarentum recepit, senem adulescens ita dilexi, ut æqualem. Erat enim in illo viro comitate condita gravitas, nec senectus mores mutaverat. Quamquam eum colere cœpi non admodum grandem natu, sed tamen jam ætate provectum. Anno enim post consul primum fuerat quam ego natus sum, cumque eo quartum consule adulescentulus miles ad Capuam profectus sum quintoque anno post ad Tarentum. Quæstor deinde quadriennio post factus sum, quem magistratum gessi consulibus Tuditano et Cethego, cum quidem ille admodum senex suasor legis Cinciæ de donis et muneribus fuit. Hic et bella gerebat ut adulescens, cum plane grandis esset, et Hannibalem juveniliter exsultantem patientia sua molliebat; De quo præclare familiaris noster Ennius: oppido fugerat in arcem, glorianti atque ita dicenti, " mea opera, Q. Fabi, Tarentum recepisti "; " Certe/1 inquit ridens, " nam nisi tu amiss isses, numquam recepissem." Nec vero in armis præstantior quam in toga; Qui consul iterum, Sp. Carvilio collega quiescente, C. Flaminio tribuno plebis, quoad potuit, restitit agrum Picentem et Gallicum viritim contra senatus auctoritatem dividenti; Augurque cum esset, dicere ausus est optimis auspiciis ea geri, quæ pro rei publicæ salute gererentur; Quæ contra rem publicam ferrentur, contra auspicia ferri.

Multa in eo viro præclara cognovi, sed nihil admirabilius quam quo modo ille mortem fili tulit, clari viri et consularis. Est in manibus laudatio, quam cum legimus, quem philosophum non contemnimus? Nec vero ille in luce modo atque in oculis civium magnus, sed intus domique præstantior. Qui sermo, quæ præcepta! Quanta notitia antiquitatis, scientia juris auguri! Multæ etiam, ut in homine Romano, litteræ: omnia memoria tenebat non domestica solum, sed etiam externa bella. Cujus sermone ita tum cupide fruebar, quasi jam divinarem, id quod evenit, illo exstincto fore unde discerem neminem.

V. Quorsus igitur hæc tam multa de Maximo? Quia profecto videtis nefas esse dictu miseram fuisse talem senectutem. Nec tamen omnes possunt esse Scipiones aut Maximi, ut urbium expugnationes, ut pedestris navalisve pugnas, ut bella a se gesta, ut triumphos recordentur. Est etiam quiete et pure atque eleganter actæ ætatis placida ac lenis senectus, qualem accepimus Platonis, qui uno et octogesimo anno scribens est mortuus, qualem Isocratis, qui eum librum, qui Panathenaicus inscribitur, quarto nonagesimo anno scripsisse dicit vixitque quinquennium postea; Cujus magister Leontinus Gorgias centum et septem complevit annos, neque umquam in suo studio atque opere cessavit. Qui, cum ex eo quæreretur cur tam diu vellet esse in vita, " nihil habeo/* inquit, " quod accusem senectutem.'* Præ-

Clarum responsum et docto homine dignum!

Sua enim vitia insipientes et suam culpam in senectutem conferunt, quod non faciebat is, cujus modo mentionem feci, Ennius: Equi fortis et victoris senectuti comparat suam; Quem quidem probe meminisse potestis; Anno enim undevicesimo post ejus mortem hi consules, T. Flamininus et M*. Acilius, facti sunt; Ille autem Cæpione et Philippo iterum consulibus mortuus est, cum ego quinque et sexaginta annos natus legem 1 2 Voconiam magna voce et bonis lateribus suasissem, Annos septuaginta natus, tot enim vixit Ennius, ita ferebat duo quæ maxima putantur onera, paupertatem et senectutem, ut eis pæne delectari videretur.

Etenim, cum complector animo, quattuor reperio causas cur senectus misera videatur: imam, quod avocet a rebus gerendis; Alteram, quod corpus faciat infirmius; Tertiam, quod privet omnibus fere voluptatibus; Quartam, quod haud procul absit amorte. Earum, si placet, causarum quanta quamque sit justa una quæque videamus.

VI. A rebus gerendis senectus abstrahit. Quibus? An eis, quæ juventute geruntur et viribus? Nullæne igitur res sunt seniles, quæ vel infirmis corporibus animo et mente administrentur? Nihil ergo agebat Q. Maximus, nihil L. Paulus, pater tuus, socer optimi viri fili mei? Ceteri senes, Fabricii Curii Coruncanii, cum rem publicam consilio et auctoritate defendebant, nihil agebant?

Ad Appi Claudi senectutem accedebat etiam ut

Cæcus esset; Tamen is, cum sententia senatus inclinaret ad pacem cum Pyrrho fœdusque faciendum, non dubitavit dicere illa, quæ versibus persecutus est Ennius: et tamen ipsius Appi exstat oratio. Atque hæc ille egit septemdecim annis post alterum consulatum, cum inter duos consulatus anni decem interfuissent censorque ante superiorem consulatum fuisset, ex quo intellegitur Pyrrhi bello grandem sane fuisse, et tamen sic a patribus accepimus.

Nihil igitur afferunt qui in re gerenda versari senectutem negant, similesque sunt ut si qui gubernatorem in navigando nihil agere dicant, cum alii malos scandant, alii per foros cursent, alii sentinam exhauriant, ille clavum tenens quietus sedeat in puppi; Non faciat ea, quæ juvenes; At vero multo majora et meliora facit. Non viribus aut velocitate aut celeritate corporum res magnæ geruntur, sed consilio auctoritate sententia, quibus non modo non orbari, sed etiam augeri senectus solet.

Nisi forte ego vobis, qui et miles et tribunus et legatus et consul versatus sum in vario genere bellorum, cessare nunc videor, cum bella non gero. At senatui quæ sint gerenda præscribo et quo modo; Carthagini male jam diu cogitanti bellum multo ante denuntio, de qua vereri non ante desinam quam illam ex scisam esse cognovero. Quam palmam

Utinam di immortales, Scipio, tibi reservent, ut avi relliquias persequare, cujus amorte tertius hic et excipient anni consequentes. Anno ante me censorem mortuus est, novem annis post meum consulatum, cum consul iterum me consule creatus esset. Num igitur, si ad centesimum annum vixisset, senectutis eum suæ pæniteret? Nec enim excursione nec saltu, nec eminus hastis aut comminus gladiis uteretur, sed consilio ratione sententia, quæ nisi essent in senibus, non summum consilium majores nostri appellassent senatum. Apud Lace-

Dæmon ios quidem ei, qui amplissimum magistratum gerunt, ut sunt, sic etiam nominantur, senes. Quod si legere aut audire voletis externa, maximas res publicas ab adulescentibus labefactatas, a senibus sustentatas et restitutas reperietis. Sic enim percontantur in Nævi poetæ Lupo.* * Respondentur et alia et hoc in primis: Temeritas est videlicet florentis ætatis, prudentia senescentis.

VII. At memoria minuitur. Credo, nisi eam exerceas, aut etiam si sis natura tardior. Themistocles omnium civium perceperat nomina; Num igitur censetis eum, cum ætate processisset, qui Aristides esset Lysimachum salutare solitum? Equidem non modo eos novi qui sunt, sed eorum patres etiam et avos, nec sepulcra legens vereor, quod aiunt, ne memoriam perdam; His enim ipsis legendis in memoriam redeo mortuorum. Nec vero quemquam senem audivi oblitum, quo loco thesaurum obruisset. Omnia quæ curant meminerunt, vadimonia constituta, quis sibi, cui ipsi debeant.

Quid juris consulti, quid pontifices, quid augures, quid pliilosophi senes? Quam multa meminerunt! Manent ingenia senibus, modo permaneat studium et industria, neque ea solum claris et honoratis viris, sed in vita etiam privata et quieta. Sophocles ad summam senectutem tragœdias fecit; Quod propter studium cum rem neglegere familiarem videretur, filiis in judicium vocatus est, ut, quem ad modum nostro more male rem gerentibus patribus bonis interdici solet, sic illum quasi desipientem are familiari removerent judices. Tum senex dicitur eam fabulam quam in manibus habebat et proxime scripserat, Œdipum Coloneum, recitasse judicibus quæsisseque nura illud carmen desipientis videre-

Tur, quo recitato sententiis judicum est liberatus. Nuxn igitur hunc, num Homerum Hesiodum Simo- 1 niden Stesichorum, num quos ante dixi Isocrateo Gorgian, num philosophorum principes, Pythagoran Democritum, num Platonem Xenocraten, num postea Zenonem Cleanthen, aut eum, quem vos etiam vidistis Romæ, Diogenen Stoicum cœgit in suis studiis obmutiscere senectus? An in omnibus studiorum agitatio vitæ æqualis fuit?

Age, ut ista divina studia omittamus, possum nominare ex agro Sabino rusticos Romanos, vicinos et familiaris meos, quibus absentibus numquam fere ulla in agro majora opera fiunt, non serendis, non percipiendis, non condendis fructibus. Quamquam in aliis minus hoc mirum est, nemo enim est tam senex qui se annum non putet posse vivere; Sed idem in eis elaborant, quæ sciunt nihil ad se omnino pertinere:

Ut ait Statius noster in Synephebis. Nec vero dubitat agricola, quamvis sit senex, quærenti cui serat respondere: " dis immortalibus, qui me non accipere modo hæc a majoribus voluerunt, sed etiam posteris prodere."

VIII. Et melius Cæcilius de sene alteri sæculo prospiciente, quam illud idem: Et multa fortasse quæ volt, atque in ea, quæ non volt, sæpe etiam adulescentia incurrit. Illud vero idem Cæcilius vitiosius:

Jucundum potius quam odiosum! Ut enim adulescentibus bona indole præditis sapientes senes delectantur, leviorque fit senectus eorum qui a juventute coluntur et diliguntur, sic adulescentes senum præceptis gaudent, quibus ad virtutum studia ducuntur; Nec minus intellego me vobis quam mihi vos esse jucundos. Sed videtis, ut senectus non modo languida atque iners non sit, verum etiam sit operosa et semper agens aliquid et moliens, tale scilicet, quale cujusque studium in superiore vita fuit. Quid, qui etiam addiscunt aliquid, ut et Solonem versibus gloriantem videmus, qui se cotidie aliquid addiscentem dicit senem fieri. Et ego feci, qui litteras Græcas senex didici, quas quidem sic avide arripui quasi diuturnam sitim explere cupiens, ut ea ipsa mihi nota essent, quibus me nunc exemplis uti videtis. Quod cum fecisse Socraten in fidibus audirem, vellem equidem etiam illud, discebant enim fidibus antiqui, sed in litteris certe elaboravi.

IX. Ne nunc quidem viris desidero adulescentis, 1 is enim erat locus alter de vitiis senectutis, non plus quam adulescens tauri aut elephanti desiderabam. Quod est, eo decet uti et quidquid agis agere pro viribus. Quæ enim vox potest esse contemptior quam Milonis Crotoniatæ? Qui cura jam senex esset athletasque se exercentis in curriculo videret, aspexisse lacertos suos dicitur illacrimansque dixisse, " at hi quidem mortui jam sunt." Non vero tam isti, quam tu ipse, nugator, neque enim ex te umquam es nobilitatus, sed ex lateribus et lacertis tuis. Nihil Sex. Ælius tale, nihil multis annis ante Ti. Coruncanius, nihil modo P. Crassus, aquibus jura civibus præscribebantur, quorum usque ad extremum spiritum est provecta prudentia.

Orator metuo ne languescat senectute, est enim munus ejus non ingeni solum, sed laterum etiam et virium. Omnino canorum illud in voce splendescit etiam nescio quo pacto in senectute, quod equidem adhuc non amisi, et videtis annos. Sed tamen est decorus seni sermo quietus et remissus, facitque persæpe ipsa sibi audientiam diserti senis composita et mitis oratio, quam si ipse exsequi nequeas, possis tamen Scipioni præcipere et Lælio. Quid enim est

Jucundius senectute stipata studiis juventutis? An ne illas quidem viris senectuti relinquimus, ut adulescentis doceat, instituat, ad omne offici munus instruat? Quo quidem opere quid potest esse præclarius? Mihi vero et Cn. Et P. Scipiones et avi tui duo L. Æmilius et P. Africanus comitatu nobilium juvenum fortunati videbantur, nec ulli bonarum artium magistri non beati putandi, quamvis consenuerint vires atque defecerint.

Etsi ipsa ista defectio virium adulescentiæ vitiis efficitur sæpius quam senectute; Libidinosa enim et intemperans adulescentia effetum corpus tradit

Senectuti. Cyrus quidem apud Xenophontem eo sermone, quem moriens habuit, cum admodum senex esset, negat se umquam sensisse senectutem suam imbecilliorem factam quam adulescentia fuisset. Ego L. Metellum memini puer, qui, cum quadriennio post alterum consulatum pontifex maximus factus esset, viginti et duos annos ei sacerdotio præfuit, ita bonis esse viribus extremo tempore ætatis, ut adulescentiam non requireret. Nihil necesse est mihi de me ipso dicere, quamquam est id quidem

Senile ætatique nostræ conceditur. X. Videtisne, ut apud Homerum sæpissime Nestor de virtutibus suis prædicet? Tertiam enim ætatem hominum videbat, nec erat ei verendum ne vera prædicans de se nimis videretur aut insolens aut loquax. " Etenim," ut ait Homerus, " ex ejus lingua meile dulcior fluebat oratio; " Quam ad suavitatem nullis egebat corporis viribus. Et tamen dux ille Græciæ nusquam optat ut Aiacis similis habeat decem, sed ut Nestoris, quod si sibi acciderit, non dubitat quin brevi sit Troja peritura.

Sed redeo ad me. Quartum ago annum et octo- Cyrus, sed tamen hoc queo dicere, non me quidem eis esse viribus, quibus aut miles bello Punico aut quæstor eodem bello aut consul in Hispania fuerim aut quadriennio post, cum tribunus militaris depugnavi apud Thermopylas M \ Glabrione consule; Sed tamen, ut vos videtis, non plane me enervavit, non afflixit senectus: non curia viris meas desiderat, non rostra, non amici, non clientes, non hospites. Nec enim umquam sum assensus veteri illi laudatoque proverbio, quod monet mature fieri senem, si diu velis senex esse. Ego vero me minus diu senem esse mallem quam esse senem ante quam essem. Itaque nemo adhuc convenire me voluit cui fuerim occupatus.

At minus habeo virium quam vestrum utervis. Ne vos quidem T. Ponti centurionis viris habetis: num idcirco est ille præstantior? Moderatio modo virium adsit et tantum quantum potest quisque nitatur, ne ille non magno desiderio tenebitur virium. Olympiæ per stadium ingressus esse Milo dicitur, cum umeris sustineret bovem: utrum igitur has corporis an Pythagoræ tibi malis viris ingeni dari? * 1 Denique isto bono utare, dum adsit, cum absit, ne requiras: nisi forte adulescentes pueritiam, paulum ætate progressi adulescentiam debent requirere* Cursus est certus ætatis et una via naturæ eaque simplex, suaque cuique parti ætatis tempestivitas est data, ut et infirmitas puerorum et ferocitas juvenum et gravitas jam constantis ætatis et senectutis maturitas naturale quiddam habet, quod suo tempore percipi debeat.

Audire te arbitror, Scipio, hospes tuus avitus Masinissa quæ faciat hodie nonaginta natus annos: cum ingressus iter pedibus sit, in equum omnino non ascendere; Cum autem equo, ex equo non descendere; Nullo imbri, nullo frigore adduci ut capite operto sit; Summam esse in eo corporis siccitatem, itaque omnia exsequi regis officia et munera. Potest igitur exercitatio et temperantia etiam in senectute conservare aliquid pristini roboris.

XI. Ne sint in senectute vires: ne postulantur quidem vires a senectute. Ergo et legibus et institutis vacat ætas nostra muneribus eis quæ non possunt sine viribus sustineri. Itaque non modo quod non possumus, sed ne quantum possumus

Quidem cogimur. At multi ita sunt imbecilli senes, ut nullum offici aut omnino vitæ munus exsequi possint. At id quidem non proprium senectutis vitium est, sed commune valetudinis. Quam fuit imbecillus P. Africani filius, is qui te adoptavit, quam tenui aut nulla potius valetudine! Quod ni ita fuisset, alterum illud exstitisset lumen civitatis; Ad paternam enim magnitudinem animi doctrina uberior accesserat. Quid mirum igitur in senibus, si infirmi sunt aliquando, cum id ne adulescentes quidem effugere possint?

Resistendum, Læli et Scipio, senectuti est eiusque vitia diligentia compensanda sunt, pugnandum tamquam contra morbum sic contra senectutem, habenda ratio valetudinis, utendum exercitationibus modicis, tantum cibi et potionis adhibendum, ut reficiantur vires, non opprimantur. Nec vero corpori solum subveniendum est, sed menti atque animo multo magis. Nam hæc quoque, nisi tamquam lumini oleum instilles, exstinguuntur senectute. Et corpora quidem exercitationum defetigatione ingravescunt, animi autem exercitando 2 levantur. Nam quos ait Cæcilius " comicos stultos senes/1 hos significat credulos obliviosos dissolutos, quæ vitia sunt non senectutis, sed inertis ignavæ somniculosæ senectutis. Ut petulantia, ut libido magis est adulescentium quam senum, nec tamen omnium adulescentium, sed non proborum, sic ista senilis stultitia, quæ deliratio appellari solet, senum levium est, non omnium.

Quattuor robustos filios, quinque filias, tantam domum, tantas clientelas Appius regebat et cæcus et senex; Intentum enim animum tamquam arcum habebat nec languescens succumbebat senectuti- Tenebat non modo auctoritatem, sed etiam imperium in suos: metuebant servi, verebantur liberi, carum omnes habebant; Vigebat in illa domo mos patrius et

Disciplina. Ita enim senectus honesta est, si se ipsa defendit, si jus suum retinet, si nemini emancipata est, si usque ad ultimum spiritum dominatur in suos. Ut enim adulescentem in quo est senile aliquid, sic senem in quo est aliquid adulescentis probo, quod qui sequitur, corpore senex esse poterit, animo numquam erit.

Septimus mihi liber Originum est in manibus; Omnia antiquitatis monumenta colligo; Causarum illustrium, quascunque defendi, nunc cum maxime conficio orationes; Jus augurium pontificium civile tracto; Multum etiam Græcis litteris utor; Pythagoriorumque more, exercendæ memoriæ gratia, quid quoque die dixerim audierim egerim commemoro vesperi. Hæ sunt exercitationes ingeni, hæc curricula mentis; In his desudans atque elaborans corporis viris non magno opere desidero. Adsum amicis, venio in senatum frequens ultroque affero res multum et diu cogitatas easque tueor animi, non corporis viribus. Quas si exsequi nequirem, tamen me lectulus meus oblectaret ea ipsa cogitantem, quæ jam agere non possem; Sed ut possim facit acta vita. Semper enim in his studiis laboribusque viventi non intellegitur quando obrepat senectus: ita sensim sine sensu ætas senescit nec subito frangitur, sed diuturnitate exstinguitur.

XII. Sequitur tertia vituperatio senectutis, quod eam carere dicunt voluptatibus. O præclarum munus ætatis, si quidem id aufert a nobis, quod est in adulescentia vitiosissimum! Accipite enim, optimi adulescentes, veterem orationem Archytæ Tarentini, magni in primis et præclari viri, quæ mihi tradita est cum essem adulescens Tarenti cura Q. Maximo. Nullam capitaliorem pestem quam voluptatem corporis hominibus dicebat a natura datam, cujus voluptatis avidæ libidines temere et ecfrenate ad

Potiendum incitarentur. Hinc patriæ proditiones, hinc rerum publicarum eversiones, hinc cum hostibus clandestina colloquia nasci; Nullum denique scelus, nullum malum facinus esse, ad quod suscipiendum non libido voluptatis impelleret; Stupra vero et adulteria et omne tale flagitium nullis excitari aliis illecebris nisi voluptatis; Cumque homini sive natura sive quis deus nihil mente præstabilius dedisset, huic divino muneri ac dono nihil tam esse inimicum 1

Quam voluptatem. Nec enim libidine dominante temperantiæ locum esse, neque omnino in voluptatis regno virtutem posse consistere.

Quod quo magis intellegi posset, fingere animo jubebat tanta incitatum aliquem voluptate corporis, quanta percipi posset maxima; Nemini censebat fore dubium quin tam diu, dum ita gauderet, nihil agitare mente, nihil ratione, nihil cogitatione consequi posset. Quocirca nihil esse tam detestabile tamque pestiferum quam voluptatem, si quidem ea, cum major esset atque longior, omne animi lumen exstingueret. Pontio Samnite, patre ejus, aquo Caudino prœlio Sp. Postumius T. Veturius consules superati sunt, locutum Archytam Nearchus Tarentinus hospes noster, qui in amicitia populi Romani permanserat, se a majoribus natu accepisse dicebat, cum quidem ei sermoni interfuisset Plato Atheniensis, quem Tarentum venisse L. Camillo Ap. Claudio consulibus reperio.

Quorsus hoc? Ut intellegeretis, si voluptatem aspernari ratione et sapientia non possemus, magnam esse habendam senectuti gratiam, quæ efficeret ut id non liberet quod non oporteret. Impedit enim consilium voluptas, rationi inimica est, mentis ut ita dicam præstringit oculos, nec habet ullum cum virtute commercium.

Invitus feci ut fortissimi viri T. Flaminini fratrem L. Flamininum e senatu eicerem septem annis post 1 2 quam consul fuisset, sed notandam putavi libidinem. Ille enim cum esset consul in Gallia exoratus in convivio a scorto est ut securi feriret aliquem eorum qui in vinculis essent, damnati rei capitalis. Hic Tito fratre suo censore, qui proximus ante me fuerat, elapsus est, mihi vero et Flacco neutiquam probari potuit tam flagitiosa et tam perdita libido, quæ cum probro privato conjungeret imperi dedecus.

XIII. Sæpe audivi e majoribus natu, qui se porro pueros a senibus audisse dicebant, mirari solitum C. Fabricium quod, cum apud regem Pyrrhum legatus esset, audisset a Thessalo Cinea esse quendam Athenis qui se sapientem profiteretur, eumque dicere omnia quæ faceremus ad voluptatem esse referenda. Quod ex eo audientis M \ Curium et Ti. Coruncanium optare solitos ut id Samnitibus ipsique Pyrrho persuaderetur, quo facilius vinci possent cum se voluptatibus dedissent. Vixerat M \ Curius cum P. Decio, qui quinquennio ante eum consulem se pro re publica quarto consulatu devoverat: norat eundem Fabricius, norat Coruncanius, qui cum ex sua vita tum ex ejus quem dico Deci facto judicabant esse profecto aliquid natura pulchrum atque præclarum, quod sua sponte expeteretur quodque spreta et contempta voluptate optimus quisque sequeretur. J

Quorsum igitur tam multa de voluptate? Quia non modo vituperatio nulla, sed etiam summa laus senectutis est, quod ea voluptates nullas magno opere desiderat. Caret epulis exstructisque mensis et frequentibus poculis. Caret ergo etiam vinulenti|i et cruditate et insomniis. Sed si aliquid dandum est voluptati, quoniam ejus blanditiis non facile obsistimus, divine enim Plato " escam malorum " appellat voluptatem quod ea videlicet homines capiantur ut pisces, quamquam immoderatis epulis caret senectus, modicis tamen conviviis delectari potest- C. Duellium M. F., qui Poenos classe primus devicerat, redeuntem a cena senem sæpe videbam puer; Delectabatur cereo* 1 funali et tibicine, quæ sibi nullo exemplo privatus sumpserat: tantum licentiæ dabat gloria.

Sed quid ego alios? Ad me ipsum jam revertar. Primum habui semper sodalis — sodalitates autem me quæstore constitutæ sunt sacris Idæis Magnæ Matris acceptis — epulabar igitur cum sodalibus, omnino modice, sed erat quidam fervor ætatis, qua progrediente omnia fiunt in dies mitiora. Neque enim ipsorum conviviorum delectationem voluptatibus corporis magis quam cœtu amicorum et sermonibus metiebar; Bene enim majores accubitio* nem epularem amicorum, quia vitæ conjunctionem haberet, " convivium " nominaverunt, melius quam Græci, qui hoc idem tum " compotationem, tum " concenationem M vocant, ut, quod in eo genere minimum est, id maxime probare videantur.

XIV. Ego vero propter sermonis delectationem tempestivis quoque conviviis delector, nec cum æqualibus solum, qui pauci admodum restant, sed cum vestra etiam ætate atque vobiscum, habeoque senectuti magnam gratiam, quæ mihi sermonis aviditatem auxit, potionis et cibi sustulit. Quod si quem etiam ista delectant, ne omnino bellum indixisse videar voluptati, cujus est fortasse quidam naturalis modus, non intellego ne in istis quidem ipsis voluptatibus carere sensu senectutem. Me vero et magisteria delectant a majoribus instituta et is sermo, qui more majorum a summo adhibetur in poculo, et pocula, sicut in Symposio Xenophontis est, minuta atque rorantia, et refrigeratio æstate et vicissim aut sol aut ignis hibernus. Quæ quidem etiam in Sabinis persequi soleo conviviumque vicinorum cotidie compleo, quod ad multam noctem quam maxime possumus vario sermone producimus. 1 2 * 4

At non est voluptatum tanta quasi titillatio in senibus. Credo, sed ne desideratio quidem; Nihil autem est molestum quod non desideres. Bene Sophocles, cum ex eo quidam jam affecto ætate quæreret, utereturne rebus veneriis, " di meliora! " Inquit; " Ego vero istinc sicut adomino agresti ac furioso profugi." Cupidis enim rerum talium odiosum fortasse et molestum est carere, satiatis vero et expletis jucundius est carere quam frui; Quamquam non caret is, qui non desiderat; Ergo hoc non desiderare dico esse jucundius.

Quod si istis ipsis voluptatibus bona ætas fruitur libentius, primum parvulis fruitur rebus, ut diximus, deinde eis, quibus senectus, etiam si non abunde potitur, non omnino caret. Ut Turpione Ambivio magis delectatur qui in prima cavea spectat, delectatur tamen etiam qui in ultima, sic adulescentia voluptates propter intuens magis fortasse lætatur, sed delectatur etiam senectus, procul eas spectans, tantum quantum sat est.

At illa quanti sunt, animum tamquam emeritis stipendiis libidinis ambitionis, contentionum inimicitiarum, cupiditatum omnium secum esse secumque, ut dicitur, vivere! Si vero habet aliquod tamquam pabulum studi atque doctrinæ, nihil est otiosa senectute jueundius. Videbamus in studio dimetiendi pæne cæli atque terræ Gallum familiarem patris tui, Scipio. Quotiens illum lux noctu aliquid describere ingressum, quotiens nox oppressit cum mane cœpisset! Quam delectabat eum defectiones

Solis et lunæ multo ante nobis prædicere! Quid in levioribus studiis, sed tamen acutis? Quam gaudebat Bello suo Punico Nævius, quam Truculento Plautus, quam Pseudolo! Vidi etiam senem Livium, qui, cum sex annis ante quam ego natus sum fabulam docuisset Centone Tuditanoque consulibus, usque ad adulescentiam meam processit ætate.

Quid de P. Licini Crassi et pontifici et civilis juris studio loquar aut de hujus P. Scipionis, qui his paucis diebus pontifex maximus factus est? Atque eos omnis, quos commemoravi, his studiis flagrantis senes vidimus. M. vero Cethegum, quem recte " suadæ medullam " dixit Ennius, quanto studio exerceri in dicendo videbamus etiam senem! Quæ sunt igitur epularum aut ludorum aut scortorum voluptates cum his voluptatibus comparandæ? Atque hæc quidem studia doctrinæ, quæ quidem prudentibus et bene institutis pariter cum ætate crescunt, ut honestum illud Solonis sit, quod ait versiculo quodam, ut ante dixi, senescere se multa in dies addiscentem, qua voluptate animi nulla certe potest esse major.

XV. Venio nunc ad voluptates agricolarum, quibus ego incredibiliter delector, quæ nec ulla impediuntur senectute et mihi ad sapientis vitam proxime videntur accedere. Habent enim rationem cum terra, quæ numquam recusat imperium nec umquam sine usura reddit quod accepit, sed alias minore, plerumque majore cum fænore; Quamquam me quidem non fructus modo, sed etiam ipsius terræ vis ac natura delectat. Quæ cum gremio mollito ac subacto sparsum semen excepit, primum id occæcatum cohibet, ex quo occatio quæ hoc efficit nominata est; Deinde tepefactum vapore et compressu suo diffundit et elicit herbescentem ex eo viriditatem, quæ nixa fibris stirpium sensim adolescit culmoque erecta geniculato vaginis jam quasi pubescens includitur; Equibus cum emersit, fundit frugem spici ordine structam et contra avium minorum morsus munitur vallo aristarum.

Quid ego vitium ortus satus incrementa commemorem? Satiari delectatione non possum, ut meæ senectutis requietem oblectamentumque noscatis. Omitto enim vim ipsam omnium quæ generantur eterra, quæ ex fici tantulo grano aut ex acini vinaceo aut ex ceterarum frugum aut stirpium minutissimis seminibus tantos truncos ramosque procreet; Malleoli plantæ sarmenta viviradices propagines nonne efficiunt ut quemvis cum admiratione delectent? Vitis quidem quæ natura caduca est et, nisi fulta est, fertur ad terram, eadem, ut se erigat, claviculis suis quasi manibus quidquid est nacta complectitur, quam serpentem multiplici lapsu et erratico, ferro amputans cœrcet ars agricolarum, ne silvescat sar-

Mentis et in omnis partis nimia fundatur. Itaque ineunte vere in eis quæ relicta sunt exsistit tamquam ad articulos sarmentorum ea quæ gemma dicitur, aqua oriens uva se ostendit, quæ et suco terræ et calore solis augescens primo est peracerba gustatu, dein maturata dulcescit vestitaque pampinis nec modico tepore caret et nimios solis defendit ardores. Qua quid potest esse cum fructu lætius, tum aspectu pulchrius?

Cujus quidem non utilitas me solum, ut ante dixi, sed etiam cultura et natura ipsa delectat: adminiculorum ordines, capitum jugatio, religatio et propagatio vitium, sarmentorum ea, quam dixi, aliorum amputatio, aliorum immissio.

Quid ego irrigationes, quid fossiones agri repastinationesque proferam, quibus fit multo terra fecundior? Quid de utilitate loquar stercorandi?

Dixi in eo libro, quem de rebus rusticis scripsi. De de cultura agri scriberet. At Homerus, qui multis ut mihi videtur, ante sæculis fuit, Lærten lenientem desiderium, quod capiebat e filio, colentem agrum et eum stercorantem facit. Nec vero segetibus solum et pratis et vineis et arbustis res rusticæ lætæ sunt, sed hortis etiam et pomariis, tum pecudum pastu, apium examinibus, florum omnium varietate. Nec consitiones modo delectant, sed etiam insitiones, quibus nihil invenit agri cultura sollertius.

XVI. Possum persequi permulta oblectamenta rerum rusticarum, sed ea ipsa quæ dixi sentio fuisse longiora. Ignoscetis autem, nam et studio rerum rusticarum provectus sum, et senectus est natura loquacior, ne ab omnibus eam vitiis videar vindicare. Ergo in hac vita M \ Curius, cum de Samnitibus, de Sabinis, de Pyrrho triumphavisset, consumpsit extremum tempus ætatis; Cujus quidem ego villam contemplans, abest enim non longe ame, admirari satis non possum vel hominis ipsius continentiam

Vel temporum disciplinam. Curio ad focum sedenti magnum auri pondus Samnites cum attulissent, repudiati sunt; Non enim aurum habere præclarum sibi videri dixit, sed eis qui haberent aurum imperare. Poteratne tantus animus efficere non jucundam senectutem?

Sed venio ad agricolas, ne ame ipso recedam. In agris erant tum senatores, id est senes — si quidem aranti L. Quinctio Cincinnato nuntiatum est eum dictatorem esse factum, cujus dictatoris jussu magister equitum C. Mælium regnum appetentem occupatum interemit. A villa in senatum arcessebatur et Curius et ceteri senes, ex quo qui eos arcessebant viatores nominati sunt. Num igitur horum senectus miserabilis fuit, qui se agri cultione oblectabant? Mea quidem sententia haud scio an nulla beatior possit esse, neque solum officio, quod hominum generi universo cultura agrorum est salutans, sed et delectatione quam dixi, et saturitate copiaque rerum omnium, quæ ad victum hominum, ad cultum etiam deorum pertinent, ut, quoniam hæc quidam desiderant, in gratiam jam cum voluptate redeamus. Semper enim boni assiduique domini referta cella vinaria, olearia, etiam penaria est villaque tota locuples est, abundat porco hædo agno gallina, lacte caseo meile. Jam hortum ipsi agricolæ " succidiam alteram " appellant. Conditiora facit hæc supervacaneis etiam operis aucupium atque venatio.

Quid de pratorum viriditate aut arborum ordinibus aut vinearum olivetorumve specie plura dicam? Brevi præcidam. Agro bene culto nihil potest esse nec usu uberius nec specie ornatius, ad quem fruendum non modo non retardat, verum etiam invitat atque allectat senectus. Ubi enim potest illa ætas aut calescere vel apricatione melius vel igni, aut vicissim umbris aquisve refrigerari salubrius? Sibi habeant igitur arma, sibi equos, sibi hastas, sibi clavam et pilam, sibi natationes atque cursus; Nobis senibus ex lusionibus multis talos relinquant et tesseras; Id ipsum ut lubebit, quoniam sine eis beata esse senectus potest.

XVIL Multas ad res perutiles Xenophontis libri sunt, quos legite, quæso, studiose, ut facitis. Quam copiose ab eo agri cultura laudatur in eo libro, qui est de tuenda re familiari, qui Œconomicus inscribitur! Atque ut intellegatis nihil ei tam regale videri quam studium agri colendi, Socrates in eo libro loquitur cum Critobulo Cyrum minorem, Persarum regem, præstantem ingenio atque imperi gloria, cum Lysander Lacedæmonius, vir summæ virtutis, venisset ad eum Sardis eique dona a sociis attulisset, et ceteris in rebus communem erga Lysandrum atque humanum fuisse et ei quendarn consæptum agrum diligenter consitum ostendisse. Cum autem admiraretur Lysander et proceritates arborum et directos in quincuncem ordines et humum subactam atque puram et suavitatem odorum qui afflarentur ex floribus, tum eum dixisse mirari se non modo diligentiam sed etiam sollertiam ejus aquo essent illa dimensa atque discripta; Et Cyrum respondisse: " atqui ego ista sum omnia dimensus, mei sunt ordines, mea discriptio; Multæ etiam istarum arborum mea manu sunt satæ." Tum Lysandrum, intuentem purpuram ejus et nitorem corporis omatumque Persicum multo auro multisque gemmis, dixisse: " recte vero te, Cyre, beatum ferunt, quoniam virtuti tuæ fortuna conjuncta est! "

Hac igitur fortuna frui licet senibus, nec ætas impedit quo minus et ceterarum rerum et in primis agri colendi studia teneamus usque ad ultimum tempus senectutis. M. quidem Valerium Corvinum accepimus ad centesimum annum perduxisse, cum esset acta jam ætate in agris eosque coleret, cujus inter primum et sextum consulatum sex et quadraginta anni interfuerunt. Ita quantum spatium ætatis majores ad senectutis initium esse voluerunt, tantus illi cursus honorum fuit; Atque hujus extrema ætas hoc beatior quam media, quod auctoritatis habebat plus, laboris minus.

Apex est autem senectutis auctoritas. Quanta fuit in L. Cæcilio Metello, quanta in A. Atilio Calatino! In quem illud elogium: Notum est totum carmen incisum in sepulcro. Jure igitur gravis, cujus de laudibus omnium esset fama consentiens. Quem virum nuper P. Crassum, pontificem maximum, quem postea M. Lepidum eodem sacerdotio præditum vidimus! Quid de Paulo aut Africano loquar, aut, ut jam ante, de Maximo? Quorum non in sententia solum, sed etiam in nutu residebat auctoritas. Habet senectus, honorata præsertim, tantam auctoritatem, ut ea pluris sit quam omnes adulescentiæ voluptates.

XVIII, Sed in omni oratione mementote eam me senectutem laudare, quæ fundamentis adulescentiæ constituta sit. Ex quo efficitur id, quod ego magno quondam cum assensu omnium dixi, miseram esse senectutem quæ se oratione defenderet. Non cani nec rugæ repente auctoritatem arripere possunt, sed honeste acta superior ætas fructus capit auctoritatis

Extremos. Hæc enim ipsa sunt honorabilia, quæ videntur levia atque communia — salutari appeti decedi assurgi deduci reduci consuli, quæ et apud nos et in aliis civitatibus, ut quæque optime morata est, ita diligentissime observantur. Lysandrum Lacedæmonium, cujus modo feci mentionem, dicere aiunt solitum Lacedæmonem esse honestissimum domicilium senectutis; Nusquam enim tantum tribuitur ætati, nusquam est senectus honoratior. Quin etiam memoriæ proditum est, cum Athenis ludis quidam in theatrum grandis natu venisset, magno consessu locum nusquam ei datum a suis civibus, cum autem ad Lacedæmonios accessisset, qui, legati cum essent, certo in loco considerant, consurrexisse omnes illi dicuntur et senem sessum recepisse; 1

Quibus cum a cuncto consessu plausus esset multiplex datus, dixisse ex eis quendam Atheniensis scire quæ recta essent, sed facere nolle.

Multa in nostro collegio præclara, sed hoc, de quo agimus, in primis, quod, ut quisque ætate antecedit, ita sententiæ principatum tenet, neque solum honore antecedentibus, sed eis etiam, qui cum imperio sunt, majores natu augures anteponuntur. Quæ sunt igitur voluptates corporis cum auctoritatis præmiis comparandæ? Quibus qui splendide usi sunt, ei mihi videntur fabulam ætatis peregisse nec tamquam inexercitati histriones in extremo actu corruisse.

At sunt morosi et anxii et iracundi et difficiles senes. Si quærimus, etiam avari; Sed hæc morum vitia sunt, non senectutis. Ac morositas tamen et ea vitia, quæ dixi, habent aliquid excusationis, non illius quidem justæ, sed quæ probari posse videatur: contemni se putant, despici, illudi; Præterea in fragili corpore odiosa omnis offensio est; Quæ tamen omnia dulciora fiunt et moribus bonis et artibus, idque cum in vita tum in scæna intellegi potest ex eis fratribus qui in Adelphis sunt. Quanta in altero diritas, in altero comitas! Sic se res habet: ut enim non omne vinum, sic non omnis natura vetustate coacescit. Severitatem in senectute probo, sed eam, sicut alia, modicam; Acerbitatem nullo modo; Avaritia vero senilis quid sibi velit, non intellego.

Potest enim quicquam esse absurdius quam, quo viæ minus restet, eo plus viatici quærere?

XIX. Quarta restat causa, quæ maxime angere atque sollicitam habere nostram ætatem videtur, appropinquatio mortis, quæ certe a senectute non potest esse longe. O miserum senem, qui mortem contemnendam esse in tam longa ætate non viderit! Quæ aut plane neglegenda est, si omnino exstinguit animum, aut etiam optanda, si aliquo eum deducit ubi sit futurus æternus. Atqui tertium certe nihil inveniri potest. Quid igitur timeam, si aut non miser post mortem, aut beatus etiam futurus sum? Quamquam quis est tam stultus, quamvis sit adulescens, cui sit exploratum se ad vesperum esse victurum? Quin etiam ætas illa multo pluris quam nostra casus mortis habet: facilius in morbos incidunt adulescentes, gravius ægrotant, tristius curantur. Itaque pauci veniunt ad senectutem; Quod ni ita accideret, melius et prudentius viveretur. Mens enim et ratio et consilium in senibus est, qui si nulli fuissent, nullæ omnino civitates fuissent.

Sed redeo ad mortem impendentem. Quod est istud crimen senectutis, cum id ei rideatis cum filio, tu in exspectatis ad amplissimam dignitatem fratribus, Scipio, mortem omni ætati esse communem. At sperat adulescens diu se victurum, quod sperare idem senex non potest. Insipienter sperat; Quid enim stultius quam incerta pro certis habere, falsa pro veris? At senex ne quod speret quidem habet. At est eo meliore condicione quam adulescens, quoniam* 1 id quod ille sperat hic consecutus est: ille volt diu vivere, hic diu vixit.

Quamquam, odi boni, quid est in hominis natura diu? Da enim supremum tempus; Exspectemus Tartessiorum regis ætatem — fuit enim, ut scriptum video, Arganthonius quidam Gadibus, qui octoginta regnaverat annos, centum viginti vixerat — sed mihi ne diuturnum quidem quicquam videtur, in quo est aliquid extremum; Cum enim id advenit, tum illud, quod præteriit, effluxit; Tantum remanet, quod virtute et recte factis consecutus sis. Horæ quidem cedunt et dies et menses et anni, nec præteritum tempus umquam revertitur nec quid sequatur sciri potest. Quod cuique temporis ad vivendum datur, eo debet esse contentus.

Neque enim histrioni, ut placeat, peragenda fabula est, modo in quocunque fuerit actu probetur; Neque sapientibus usque ad " plaudite " veniendum est, breve enim tempus ætatis satis longum est ad bene honesteque vivendum; Sin processerit longius, non magis dolendum est, quam agricolæ dolent præterita verni temporis suavitate æstatem autumnumque venisse. Ver enim tamquam adulescentia significat ostenditque fructus futuros; Reliqua autem tempora demetendis fructibus et percipiendis accom-

Fructus autem senectutis est, ut sæpe dixi, ante partorum bonorum memoria et copia. Omnia autem, quæ secundum naturam fiunt, sunt habenda in bonis; Quid est autem tam secundum naturam quam senibus emori? Quod idem contingit adulescentibus adversante et repugnante natura. Itaque adulescentes mihi mori sic videntur, ut cum aquæ multitudine flammæ vis opprimitur, senes autem sic, ut cum sua sponte, nulla adhibita vi, consumptus ignis exstinguitur, et quasi poma ex arboribus, cruda si sunt, vix evelluntur, si matura et cocta, decidunt, sic vitam adulescentibus vis aufert, senibus maturitas; Quæ quidem mihi tam jucunda est, ut, quo propius ad mortem accedam, quasi terram videre videar aliquandoque in portum ex longa navigatione esse venturus.

XX. Senectutis autem nullus est certus terminus, recteque in ea vivitur, quoad munus offici exsequi et tueri possit mortemque contemnere, ex quo fit ut animosior etiam senectus sit quam adulescentia et fortior. Hoc illud est, quod Pisistrato tyranno a Solone responsum est, cum illi quærenti qua tandem re fretus sibi tam audaciter obsisteret respondisse dicitur " senectute/* Sed vivendi est finis optimus, cum integra mente certisque sensibus opus ipsa suum eadem quæ coagmentavit natura dissolvit. Ut navem, ut ædificium idem destruit facillime qui construxit, sic hominem eadem optime quæ conglutinavit natura dissolvit. Jam omnis conglutinatio recens ægre, inveterata facile divellitur.

Ita fit ut illud breve vitæ reliquum nec avide appetendum senibus nec sine causa deserendum sit;

Vetatque Pythagoras injussu imperatoris, id est dei, de præsidio et statione vitæ decedere. Solonis quidem sapientis est elogium, quo se negat velle suam mortem dolore amicorum et lamentis vacare. Volt, credo, se esse carum suis. Sed haud scio an melius Ennius: Non censet lugendam esse mortem, quam immortalitas consequatur.

Jam sensus moriendi aliquis esse potest, isque ad exiguum tempus, præsertim seni: post mortem quidem sensus aut optandus aut nullus est. Sed hoc meditatum ab adulescentia debet esse, mortem 1 2 ut neglegamus; Sine qua meditatione tranquillo animo esse nemo potest. Moriendum enim certe est, et incertum an hoc ipso die. Mortem igitur omnibus horis impendentem timens qui poterit animo consistere? De qua non ita longa disputatione opus esse videtur, cum recordor non L. Brutum, qui in liberanda patria est interfectus, non duos Decios, qui ad voluntariam mortem cursum equorum incitaverunt, non M, Atilium, qui ad supplicium est profectus ut fidem hosti datam conservaret, non duos Scipiones, qui iter Pœnis vel corporibus suis obstruere voluerunt, non avum tuum L. Paulum, qui morte luit collegæ in Cannensi ignominia temeritatem, non M. Marcellum, cujus interitum ne crudelissimus quidem hostis honore sepulturæ carere passus est, sed legiones nostras, quod scripsi in Originibus, in eum locum sæpe profectas alacri animo et erecto, unde se redituras numquam arbitrarentur. Quod igitur adulescentes, et ei quidem non solum indocti sed etiam rustici contemnunt, id docti senes extimescent?

Omnino, ut mihi quidem videtur studiorum omnium satietas vitæ facit satietatem. Sunt pueritiæ studia certa: num igitur ea desiderant adulescentes? Sunt ineuntis adulescentiæ: num ea constans jam requirit ætas, quæ media dicitur? Sunt etiam ejus ætatis: ne ea quidem quæruntur in senectute. Sunt extrema quædam studia senectutis: ergo, ut superiorum ætatum studia occidunt, sic occidunt etiam senectutis; Quod cum evenit, satietas vitæ tempus maturum mortis affert.

XXI. Non enim video, cur, quid ipse sentiam de morte, non audeam vobis dicere, quod eo cernere mihi melius videor, quo ab ea propius absum. Ego vestros patres, P. Scipio tuque, C. Læli, viros clarissimos mihique amicissimos, vivere arbitror et eam quidem vitam, quæ est sola vita nominanda. Nam dum sumus inclusi in his compagibus corporis, munere quodam necessitatis et gravi opere perfungimur; Est enim animus cælestis ex altissimo domicilio depressus et quasi demersus in terram, locum divinæ naturæ ætemitatique contrarium. Sed credo deos immortalis sparsisse animos in corpora humana, ut essent qui terras tuerentur quique cælestium ordinem contemplantes imitarentur eum vitæ modo atque constantia. Nec me solum ratio ac disputatio impulit ut ita crederem, sed nobilitas etiam summorum philosophorum et auctoritas.

Audiebam Pythagoran Pythagoriosque, incolas pæne nostros, qui essent Italici philosophi quondam nominati, numquam dubitasse quin ex universa mente divina delibatos animos haberemus. Demonstrabantur mihi præterea quæ Socrates supremo vitæ die de immortalitate animorum disseruisset, is qui esset omnium sapientissimus oraculo Apollinis judicatus. Quid multa? Sic mihi persuasi, sic sentio, cum tanta celeritas animorum sit, tanta memoria 1 præteritorum futurorumque prudentia, tot artes, tantæ scientiæ, tot inventa, non posse eam naturam, quæ res eas contineat, esse mortalem; Cumque semper agitetur animus nec principium motus habeat, quia se ipse moveat, ne finem quidem habiturum esse motus, quia numquam se ipse sit relicturus; Et cum simplex animi natura esset neque haberet in se quicquam admixtum dispar sui atque dissimile, non posse eum dividi, quod si non posset, non posse interire; Magnoque esse argumento homines scire pleraque ante quam nati sint, quod jam pueri, cum artis difficilis discant, ita celeriter res innumerabilis arripiant, ut eas non tum primum accipere videantur, sed reminisci et recordari. Hæc Platonis fere.

XXII. Apud Xenophontem autem moriens Cyrus major hæc dicit: " nolite arbitrari, o mihi carissimi filii, me, cum a vobis discessero, nusquam aut nullum fore. Nec enim, dum eram vobiscum, animum meum videbatis, sed eum esse in hoc corpore ex eis rebus quas gerebam intellegebatis. Eundem igitur esse

Creditote, etiam si nullum videbitis. Nec vero clarorum virorum post mortem honores permanerent, si nihil eorum ipsorum animi efficerent, quo diutius memoriam sui teneremus. Mihi quidem numquam persuaderi potuit animos dum in corporibus essent mortalibus vivere, cum excessissent ex eis emori; Nec vero tum animum esse insipientem cum ex insipienti corpore evasisset, sed cum omni 1 2 admixtione corporis liberatus purus et integer esse cœpisset, tum esse sapientem. Atque etiam, cum hominis natura morte dissolvitur, ceterarum rerum perspicuum est quo quæque discedat, abeunt enim illuc omnia, unde orta sunt; Animus autem solus nec cum adest nec cum discessit apparet. Jam vero videtis nihil esse morti tam simile quam somnum. Atqui dormientium animi maxime declarant divinitatem suam; Multa enim, cum remissi et liberi sunt, futura prospiciunt; Ex quo intellegitur quales futuri sint, cum se plane corporis vinculis relaxaverint. Qua re, si hæc ita sunt, sic me colitote," inquit, " ut deum, sin una est interiturus animus cum corpore, vos tamen, deos verentes, qui hanc omnem pulchritudinem tuentur et regunt, memoriam nostri pie inviolateque servabitis." XXIII. Cyrus quidem hæc moriens; Nos, si placet, nostra videamus.

Nemo umquam mihi, Scipio, persuadebit aut patrem tuum Paulum, aut duos avos Paulum et Africanum, aut Africani patrem aut patruum, aut multos præstantis viros, quos enumerare non est necesse, tanta esse conatos quæ ad posteritatis memoriam per pertinere. Anne censes, ut de me ipse aliquid more senum glorier, me tantos labores diurnos nocturnosque domi militiæque suscepturum fuisse, si isdem finibus gloriam meam quibus vitam essem terminaturns? Nonne melius multo fuisset otiosam et quietam ætatem sine ullo labore et contentione traducere? Sed nescio quo modo animus erigens se posteritatem ita semper prospiciebat, quasi, cum excessisset e vita, tum denique victurus esset. Quod quidem ni ita se haberet ut animi immortales essent, haud optimi cujusque animus maxime ad immor-

Mus quisque æquissimo animo moritur, stultissimus iniquissimo, nonne vobis videtur is animus, qui plus cernat et longius, videre se ad meliora proficisci, ille autem, cujus obtusior sit acies, non videre?

Equidem efferor studio patres vestros quos colui et dilexi videndi, neque vero eos solum convenire aveo, quos ipse cognovi, sed illos etiam, de quibus audivi et legi et ipse conscripsi; Quo quidem me proficiscentem haud sane quid facile retraxerit, nec tamquam Pelian recoxerit. Et si quis deus mihi largiatur ut ex hac ætate repuerascam et in cunis vagiam, valde recusem, nec vero velim quasi decurso

Spatio ad carceres a calce revocari. Quid habet enim vita commodi? Quid non potius laboris? Sed habeat sane; Habet certe tamen aut satietatem aut modum. Non libet enim mihi deplorare vitam, quod multi et ei docti sæpe fecerunt, neque me vixisse pænitet, quoniam ita vixi, ut non frustra 1 me natum existimem, et ex vita ita discedo tamquam ex hospitio, non tamquam edomo; Commorandi enim natura divorso rium nobis, non habitandi dedit.

O præclarum diem cum in illud divinum animorum concilium cœtumque proficiscar cumque ex hac turba et colluvione discedam! Proficiscar enim non ad eos solum viros, de quibus ante dixi, verum etiam ad Catonem meum, quo nemo vir melior natus est, nemo pietate præstantior, cujus ame corpus est crematum, quod contra decuit ab illo meum, animus vero non me deserens sed respectans, in ea profecto loca discessit quo mihi ipsi cernebat esse veniendum. Quem ego meum casum fortiter ferre visus sum, non quo æquo animo ferrem, sed me ipse consolabar existimans non longinquum inter nos digressum et discessum fore.

His mihi rebus, Scipio, id enim te cum Lælio admirari solere dixisti, levis est senectus, nec solum non molesta, sed etiam jucunda. Quod si in hoc erro, qui animos hominum immortalis esse credam, libenter erro nec mihi hunc errorem, quo delector, dum vivo, extorqueri volo; Sin mortuus, ut quidam minuti philosophi censent, nihil sentiam, non vereor ne hunc errorem meum philosophi mortui irrideant. Quod si non sumus immortales futuri, tamen exstingui homini suo tempore optabile est. Nam habet natura, ut aliarum omnium rerum, sic vivendi modum. Cujus defetigationem fugere debemus, præsertim adjuncta satietate.

Hæc habui de senectute quæ dicerem, ad quam utinam veniatis, ut ea, quæ ex me audistis, re experti probare possitis!

Index