ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA
HABITA AD POPULUM

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29

[1] Rem publicam, Quirites, vitamque omnium vestrum bona, fortunas, conjuges liberosque vestros atque hoc domicilium clarissumi imperii, fortunatissimam pulcherrimamque urbem, hodierno die deorum inmortalium summo erga vos amore, laboribus, consiliis, periculis meis e flamma atque ferro ac pæne ex faucibus fati ereptam et vobis conservatam ac restitutam videtis.

[2] Et si non minus nobis jucundi atque inlustres sunt ii dies, quibus conservamur, quam illi, quibus nascimur, quod salutis certa lætitia est, nascendi incerta condicio, et quod sine sensu nascimur, cum voluptate servamur, profecto, quoniam illum, qui hanc urbem condidit, ad deos inmortalis benivolentia famaque sustulimus, esse apud vos posterosque vestros in honore debebit is, qui eandem hanc urbem conditam amplificatamque servavit. Nam toti urbi, templis, delubris, tectis ac moenibus subjectos prope jam ignis circumdatosque restinximus, idemque gladios in rem publicam destrictos rettudimus mucronesque eorum a jugulis vestris dejecimus.

[3] Quæ quoniam in senatu inlustrata, patefacta, comperta sunt per me, vobis jam exponam breviter, Quirites, ut, et quanta et quam manifesta et qua ratione investigata et comprehensa sint, vos, qui et ignoratis et expectatis, scire possitis. Principio ut Catilina paucis ante diebus erupit ex urbe, cum sceleris sui socios hujusce nefarii belli acerrimos duces Romæ reliquisset, semper vigilavi et providi, Quirites, quem ad modum in tantis et tam absconditis insidiis salvi esse possemus. Nam tum, cum ex urbe Catilinam eiciebam (non enim jam vereor hujus verbi invidiam, cum illa magis sit tiunenda, quod vivus exierit), sed tum, cum illum exterminari volebam, aut reliquam conjuratorum manum simul exituram aut eos, qui restitissent, infirmos sine illo ac debiles fore putabam.

[4] Atque ego ut vidi, quos maximo furore et scelere esse infiammatos sciebam, eos nobiscum esse et Romæ remansisse, in eo omnes dies noctesque consumpsi, ut, quid agerent, quid molirentur, sentirem ac viderem, ut, quoniam auribus vestris propter incredibilem magnitudinem sceleris minorem fidem faceret oratio mea, rem ita comprehenderem, ut tum demum animis saluti vestræ provideretis, cum oculis maleficium ipsum videretis. Itaque, ut comperi legatos Allobrogum belli Transalpini et tumultus Gallici excitandi causa a P. Lentulo esse sollicitatos, eosque in Galliam ad suos civis eodemque itinere cum litteris mandatisque ad Catilinam esse missos, comitemque iis adjunctum esse T. Volturcium, atque huic esse ad Catilinam datas litteras, facultatem mihi oblatam putavi, ut, quod erat difficillimum, quodque ego semper optabam ab dis inmortalibus, ut tota res non solum a me, sed etiam a senatu et a vobis manifesto deprehenderetur.

[5] Itaque hesterno die L. Flaccum et C. Pomptinum prætores, fortissimos atque amantissimos rei publicæ viros, ad me vocavi, rem evi, quid fieri placeret, ostendi. Illi autem, qui omnia de re publica præclara atque egregia sentirent, sine recusatione ac sine ulla mora negotium susceperunt et, cum advesperasceret, occulte ad pontem Mulvium pervenerunt atque ibi in proximis villis ita bipertito fuerunt, ut Tiberis inter eos et pons interesset. Eodem autem et ipsi sine cujusquam suspicione multos fortis viros eduxerant, et ego ex præfectura Reatina complures delectos adulescentes, quorum opera utor adsidue in rei publicæ præsidio, cum gladiis miseram. Interim tertia fere vigilia exacta cum jam pontem Mulvium magno comitatu legati Allobrogum ingredi inciperent unaque Volturcius, fit in eos impetus; educuntur et ab illis gladii et a nostris. Res prætoribus erat nota solis, ignorabatur a ceteris. Tum interventu Pomptini atque Flacci pugna, quæ erat commissa, sedatur. Litteræ, quæcumque erant in eo comitatu, integris signis prætoribus tradunturipsi comprehensi ad me, cum jam dilucesceret, deducuntur. Atque horum omnium scelerum inprobissimum machinatorem, Cimbrum Gabinium, statim ad me nihildum suspicantem vocavi; deinde item accersitus est L. Statilius et post eum C. Cethegus; tardissime autem Lentulus venit, credo quod in litteris dandis præter consuetudinem proxima nocte vigilarat.

[6] Cum summis et clarissimis hujus civitatis viris, qui audita re frequentes ad me mane convenerant, litteras a me prius aperiri quam ad senatum deferri placeret, ne, si nihil esset inrentum, temere a me tantus tumultus injectus civitati videretur, negavi me esse facturum, ut de periculo publico non ad consilium publicum rem integram deferrem. Etenim, Quirites, si ea, quæ erant ad me delata, reperta non essent, tamen ego non arbitrabar in tantis rei publicæ periculis esse mihi nimiam diligentiam pertimescendam. Senatum frequentem celeriter, ut vidistis, coegi.

[7] Atque interea statim admonitu Allobrogum C. Sulpicium prætorem, fortem virum, misi, qui ex ædibus Cethegi, si quid o telorum esset, efferret; ex quibus ille maximum sicarum numerum et gladiorum extulit. Introduxi Volturcium sine Gallis; fidem publicam jussu senatus dedi; hortatus sum, ut ea, quæ sciret sine timore indicaret. Tum ille dixit, cum vix se ex magno timore recreasset, a P. Lentulo se habere ad Catilinam mandata et litteras, ut servorum præsidio uteretur, ut ad urbem quam primum cum exercitu accederet; id autem eo consilio, ut, cum urbem ex omnibus partibus, quem ad modum discriptum distributumque erat, incendissent cædemque infinitam civium fecissent, præsto esset ille, qui et fugientis exciperet et se cum his urbanis ducibus conjungeret.

[8] Introducti autem Galli jus jurandum sibi et litteras ab Lentulo, Cethego, Statilio ad suam gentem data esse dixerunt, atque ita sibi ab his et a L. Cassio esse præscriptum, ut equitatum in Italiam quam primum mitterent; pedestres sibi copias non defuturas. Lentulum autem sibi confirmasse ex fatis Sibyllinis haruspicumque responsis se esse tertium illum Cornelium, ad quem regnum hujus urbis atque imperium pervenire esset necesse; Cinnam ante se et Sullam fuisse. Eundemque dixisse fatalem hunc annum esse ad interitum hujus urbis atque imperii, qui esset annus decimus post virginum absolutionem, post Capitoli autem incensionem vice simus.

[9] Hanc autem Cethego cum ceteris controversiam fuisse dixerunt, quod Lentulo et aliis Saturnalibus cædem fieri atque urbem incendi placeret, Cethego nimium id longum videretur. Ac ne longum sit, Quirites, tabellas proferri jussimus, quæ a quoque dicebantur datæ. Primo ostendimus Cethego; signum cognovit. Nos linum incidimus, legimus. Erat scriptum ipsius manu Allobrogum senatui et populo sese, quæ eorum legatis confirmasset, facturum esse; orare ut item illi facerent, quæ sibi eorum legati recepissent. Tum Cethegus, qui paulo ante aliquid tamen de gladiis ac sicis, quæ apud ipsum erant deprehensa, respondisset dixissetque se semper bonorum ferramentorum studiosum fuisse, recitatis litteris debilitatus atque abjectus conscientia repente conticuit. Introductus est Statilius; cognovit et signum et manum suam. Recitatæ sunt tabellæ in eandem fere sententiam; confessus est. Tum ostendi tabellas Lentulo et quæsivi, cognosceretne signum. Adnuit. 'Est vero', inquam, 'notum quidem signum, imago avi tui, clarissimi viri, qui amavit unice patriam et cives suos; quæ quidem te a tanto scelere etiam muta revocare debuit.'

[10] Leguntur eadem ratione ad senatum Allobrogum populumque litteræ. Si quid de his rebus dicere vellet, feci potestatem. Atque ille primo quidem negavit; post autem aliquanto, toto jam indicio eito atque edito, surrexit; quæsivit a Gallis, quid sibi esset cum iis, quam ob rem domum suam venissent, itemque a Volturcio. Qui cum illi breviter constanterque respondissent, per quem ad eum quotiensque venissent, quæsissentque ab eo, nihilne secum esset de fatis Sibyllinis locutus, tum ille subito scelere demens, quanta conscientiæ vis esset, ostendit. Nam, cum id posset infitiari, repente præter opinionem omnium confessus est. Ita eum non modo ingenium illud et dicendi exercitatio, qua semper valuit, sed etiam propter vim sceleris manifesti atque deprehensi inpudentia, qua superabat omnis, inprobitasque defecit.

[11] Volturcius vero subito litteras proferri atque aperiri jubet, quas sibi a Lentulo ad Catilinam datas esse dicebat Atque ibi vehementissime perturbatus Lentulus tamen et signum et manum suam cognovit. Erant autem sine nomine, sed ita: 'Quis sim, scies ex eo, quem ad te misi. Cura, ut vir sis, et cogita, quem in locum sis progressus. Vide, ecquid tibi jam sit necesse, et cura, ut omnium tibi auxilia adjungas, etiam infimorum.' Gabinius deinde introductus cum primo impudenter respondere coepisset, ad extremum nihil ex iis, quæ Galli insimulabant, negavit.

[12] Ac mihi quidem, Quirites, cum illa certissima visa sunt argumenta atque indicia sceleris, tabellæ, signa, manus, denique unius cujusque confessio, tum multo certiora illa, color, oculi, voltus, taciturnitas. Sic enim ob stupuerant, sic terram intuebantur, sic furtim non numquam inter sese aspiciebant, ut non jam ab aliis indicari, sed indicare se ipsi viderentur.

[13] Indiciis eitis atque editis, Quirites, senatum consului, de summa re publica quid fieri placeret. Dictæ sunt a principibus acerrimæ ac fortissimæ sententiæ, quas senatus sine ulla varietate est secutus. Et quoniam nondum est perscriptum senatus consultum, ex memoria vobis, Quirites, quid senatus censuerit, exponam.

[14] Primum mihi gratiæ verbis amplissimis aguntur, quod virtute, consilio, providentia mea res publica maximis periculis sit liberata. Deinde L. Flaccus et C. Pomptinus prætores, quod eorum opera forti fidelique usus essem, merito ac jure laudantur.

[15] Atque etiam viro forti, collegæ meo, laus inpertitur, quod eos, qui hujus conjurationis participes fuissent, a suis et a rei publicæ consiliis removisset. Atque ita censuerunt, ut P. Lentulus, cum se prætura abdicasset, in custodiam traderetur; itemque uti C. Cethegus, L. Statilius, P. Gabinius, qui omnes præsentes erant, in custodiam traderentur; atque idem hoc decretum est in L. Cassium, qui sibi procurationem incendendæ urbis depoposcerat, in M. Ceparium, cui ad sollicitandos pastores Apuliam attributam esse erat indicatum, in P. Furium, qui est ex iis colonis, quos Fæsulas L. Sulla deduxit, in Q. Annium Chilonem, qui una cum hoc Furio semper erat in hac Allobrogum sollicitatione versatus, in P. Umbrenum, libertinum hominem, a quo primum Gallos ad Gabinium perductos esse constabat. Atque ea lenitate senatus est usus, Quirites, ut ex tanta conjuratione tantaque hac multitudine domesticorum hostium novem hominum perditissimorum poena re publica conservata reliquorum mentes sanari posse 1o arbitraretur. Atque etiam supplicatio dis inmortalibus pro singulari eorum merito meo nomine decreta est quod mihi primum post hanc urbem conditam togato contigit, et his decreta verbis est, 'quod urbem incendiis, cæde civis, Italiam bello liberassem.' Quæ supplicatio si cum ceteris supplicationibus conferatur, hoc interest, quod ceteræ bene gesta, hæc una conservata re publica constituta est. Atque illud, quod faciundum primum fuit, factum atque transactum est. Nam P. Lentulus, quamquam patefactis indiciis, confessionibus suis, judicio senatus non modo prætoris jus, verum etiam civis amiserat, tamen magistratu se abdicavit, ut, quæ religio C. Mario, clarissimo viro, non fuerat, quo minus C. Glauciam, de quo nihil nominatim erat decretum, prætorem occideret, ea nos religione in privato P. Lentulo puniendo liberaremur.

[16] Nunc quoniam, Quirites, consceleratissimi periculosissimique belli nefarios duces captos jam et comprehensos tenetis, existumare debetis omnis Catilinæ copias, omnis spes atque opes his depulsis urbis periculis concidisse. Quem quidem ego cum ex urbe pellebam, hoc providebam animo, Quirites, remoto Catilina non mihi esse P. Lentuli somnum nec L. Cassi adipes nec C. Cethegi furiosam temeritatem pertimescendam. Ille erat unus timendus ex istis omnibus, sed tam diu, dum urbis moenibus continebatur. Omnia norat, omnium aditus tenebat; appellare, temptare, sollicitare poterat, audebat. Erat ei consilium ad facinus aptum, consilio autem neque manus neque lingua deerat. Jam ad certas res conficiendas certos homines delectos ac descriptos habebat. Neque vero, cum aliquid mandarat, confectum putabat; nihil erat, quod non ipse obiret, occurreret, vigilaret, laboraret; frigus, sitim, famem ferre poterat.

[17] Hunc ego hominem tam acrem, tam audacem, tam paratum, tam callidum, tam in scelere vigilantem, tam in perditis rebus diligentem nisi ex domesticis insidiis in castrense latrocinium compulissem (dicam id, quod sentio, Quirites), non facile hanc tantam molem mali a cervicibus vestris depulissem. Non ille nobis Saturnalia constituisset neque tanto ante exitii ac fati diem rei publicæ denuntiavisset neque commisisset, ut signum, ut litteræ suæ testes manifesti sceleris deprehenderentur. Quæ nunc illo absente sic gesta sunt, ut nullum in privata domo furtum umquam sit tam palam inventum, quam hæc tanta in re publica conjuratio manifesto inventa atque deprehensa est. Quodsi Catilina in urbe ad hanc diem remansisset, quamquam, quoad fuit, omnibus ejus consiliis occurri atque obstiti, tamen, ut levissime dicam, dimicandum nobis cum illo fuisset, neque nos umquam, cum ille in urbe hostis esset, tantis periculis rem publicam tanta pace, tanto otio, tanto silentio liberassemus.

[18] Quamquam hæc omnia, Quirites, ita sunt a me administrata, ut deorum inmortalium nutu atque consilio et gesta et provisa esse videantur. Idque cum conjectura consequi possumus, quod vix videtur humani consilii tantarum rerum gubernatio esse potuisse, tum vero ita præsentes his temporibus opem et auxilium nobis tulerunt, ut eos pæne oculis videre possemus. Nam ut illa omittam, visas nocturno tempore ab occidente faces ardoremque cæli, ut fulminum jactus, ut terræ motus relinquam, ut omittam cetera, quæ tam multa nobis consulibus facta sunt, ut hæc, quæ nunc fiunt, canere di inmortales viderentur, hoe certe, quod sum dicturus, neque prætermittendum neque relinquendum est.

[19] Nam profecto memoria tenetis Cotta et Torquato consulibus complures in Capitolio res de cælo esse percussas, cum et simulacra deorum depulsa sunt et statuæ veterum hominum dejectæ et legum æra liquefacta et tactus etiam ille, qui hanc urbem condidit, Romulus, quem inauratum in Capitolio parvum atque lactantem uberibus lupinis inhiantem fuisse meministis. Quo quidem tempore cum haruspices ex tota Etruria convenissent, cædes atque incendia et legum interitnm et bellum civile ac domesticum et totius urbis atque imperii oecasum adpropinquare dixerunt, nisi di inmortales omni ratione placati suo numine prope fata ipsa flexissent.

[20] Itaque illorum responsis tum et ludi per decem dies facti sunt, neque res ulla, quæ ad placandos deos pertineret, prætermissa est. Idemque jusserunt simulacrum Jovis facere majus et in excelso conlocare et contra, atque antea fuerat, ad orientem convertere; ac se sperare dixerunt, si illud signum, quod videtis, solis ortum et forum curiamque conspiceret, fore ut ea consilia, quæ clam essent inita contra salutem urbis atque imperii, inlustrarentur, ut a senatu populoque Romano perspici possent. Atque illud signum collocandum consules illi locaverunt; sed tanta fuit operis tarditas, ut neque superioribus consulibus neque nobis ante hodiernum diem collocaretur.

[21] Hic quis potest esse, Quirites, tam aversus a vero, tam præceps, tam mente captus, qui neget hæc omnia, quæ videmus, præcipueque hanc urbem deorum inmortalium nutu ac potestate administrari? Etenim, cum esset ita responsum, cædes, ineendia, interitum rei publieæ eomparari, et ea per cives, quæ tum propter magnitudinem scelerum non nullis incredibilia videbantur, ea non modo cogitata a nefariis civibus, verum etiam suscepta esse sensistis. Illud vero nonne ita præsens est, ut nutu Jovis optimi maximi factum esse videatur, ut, cum hodierno die mane per forum meo jussu et conjurati et eorum indices in ædem Concordiæ ducerentur, eo ipso tempore signum statueretur? Quo collocato atque ad vos sena tumque converso omnia [et senatus et vos], quæ erant contra salutem omnium cogitata, inlustrata et patefacta vidistis.

[22] Quo etiam majore sunt isti odio supplicioque digni, qui non solum vestris domiciliis atque tectis sed etiam deorum templis atque delubris sunt funestos ac nefarios ignes inferre conati. Quibus ego si me restitisse dicam, nimium mihi sumam et non sim ferendus; ille, ille Juppiter restitit; ille Capitolium, ille hæc templa, ille cunctam urbem, ille vos omnis salvos esse voluit. Dis ego inmortalibus ducibus hanc mentem, Quirites, voluntatemque suscepi atque ad hæc tanta indicia perveni. Jam vero [illa Allobrogum sollicitatio, jam] ab Lentulo ceterisque domesticis hostibus tam dementer tantæ res creditæ et ignotis et barbaris commissæque litteræ numquam essent profecto, nisi ab dis inmortalibus huic tantæ audaciæ consilium esset ereptum. Quid vero? ut homines Galli ex civitate male pacata, quæ gens una restat quæ bellum populo Romano facere et posse et non nolle videatur, spem imperii ac rerum maxumarum ultro sibi a patriciis hominibus oblatam neglegerent vestramque salutem suis opibus anteponerent, id non divinitus esse factum putatis, præsertim qui nos non pugnando, sed tacendo superare potuerint?

[23] Quam ob rem, Quirites, quoniam ad omnia pulvinaria supplicatio decreta est, celebratote illos dies cum conjugibus ac liberis vestris. Nam multi sæpe honores dis inmortalibus justi habiti sunt ac debiti, sed profecto justiores numquam. Erepti enim estis ex crudelissimo ac miserrimo interitu [erepti]; sine cæde, sine sanguine, sine exercitu, sine dimicatione togati me uno togato duce et imperatore vicistis.

[24] Etenim recordamini, Quirites, omnis civiles dissensiones, non solum eas, quas audistis, sed eas, quas vosmet ipsi meministis atque vidistis. L. Sulla P. Sulpicium oppressit [eiecit ex urbe]; C. Marium, custodem hujus urbis, multosque fortis viros partim ejecit ex civitate, partim interemit. Cn. Octavius consul armis expulit ex urbe collegam; omnis hic locus acervis corporum et civium sanguine redundavit. Superavit postea Cinna cum Mario; tum vero clarissimis viris interfectis lumina civitatis extincta sunt. Ultus est hujus victoriæ crudelitatem postea Sulla; ne dici quidem opus est, quanta deminutione civium et quanta calamitate rei publicæ. Dissensit M. Lepidus a clarissimo et fortissimo viro, Q. Catulo; attulit non tam ipsius interitus rei publicæ luctum quam ceterorum.

[25] Atque illæ tamen omnes dissensiones erant ejus modi [Quirites], quæ non ad delendam, sed ad commutandam rem publicam pertinerent. Non illi nullam esse rem publicam, sed in ea, quæ esset, se esse principes, neque hanc urbem conflagrare, sed se in hac urbe florere voluerunt. Atque illæ tamen omnes dissensiones, quarum nulla exitium rei publicæ quæsivit, ejus modi fuerunt, ut non reconciliatione concordiæ, sed internecione civium diiudicatæ sint. In hoc autem uno post hominum memoriam maximo crudelissimoque bello, quale bellum nulla umquam barbaria cum sua gente gessit, quo in bello lex hæc fuit a Lentulo, Catilina, Cethego, Cassio constituta, ut omnes, qui salva urbe salvi esse possent, in hostium numero ducerentur, ita me gessi, Quirites, ut salvi omnes conservaremini, et, cuun hostes vestri tantum civium superfuturum putassent, quantum infinitæ cædi restitisset, tantum autem urbis, quantum flamma obire non potuisset, et urbem et civis integros incolumesque servavi.

[26] Quibus pro tantis rebus, Quirites, nullum ego a vobis præmium virtutis, nullum insigne honoris, nullum monumentum laudis postulo præterquam hujus diei memoriam sempiternam. In animis ego vestris omnes triumphos meos, omnia ornamenta honoris, monumenta gloriæ, laudis insignia condi et collocari volo. Nihil me mutum potest delectare, nihil tacitum, nihil denique ejus modi, quod etiam minus digni ad sequi possint. Memoria vestra, Quirites, nostræ res alentur, sermonibus crescent, litterarum monumentis inveterascent et corroborabuntur; eandemque diem intellego, quam spero æternam fore, propagatam esse et ad salutem urbis et ad memoriam consulatus mei, unoque tempore in hac re publica duos civis extitisse quorum alter finis vestri imperii non terræ, sed cæli regionibus terminaret, alter ejusdem imperii domicilium sedesque servaret.

[27] Sed quoniam earum rerum, quas ego gessi, non eadem est fortuna atque condicio quæ illorum, qui externa bella gesserunt, quod mihi cum iis vivendum est, quos vici ac subegi, illi hostes aut interfectos aut oppressos reliquerunt, vestrum est, Quirites, si ceteris facta sua recte prosunt, mihi mea ne quando obsint, providere. Mentes enim hominum audacissimorum sceleratæ ac nefariæ ne vobis nocere possent, ego providi, ne mihi noceant, vestrum est providere. Quamquam, Quirites, mihi quidem ipsi nihil ab istis jam noceri potest. Magnum enim est in bonis præsidium, quod mihi in perpetuum comparatum est, magna in re publica dignitas, quæ me semper tacita defendet, magna vis conscientiæ, quam qui neglegunt, cum me violare volent, se ipsi indicabunt.

[28] Est enim in nobis is animus, Quirites, ut non modo nullius audaciæ cedamus, sed etiam omnis in probos ultro semper lacessamus. Quodsi omnis impetus domesticorum hostium depulsus a vobis se in me unum convorterit, vobis erit videndum, Quirites, qua condicione posthac eos esse velitis, qui se pro salute vestra obtulerint invidiæ periculisque omnibus; mihi quidem ipsi quid est quod jam ad vitæ fructum possit adquiri, cum præsertim neque in honore vestro neque in gloria virtutis quicquam videam altius, quo mihi lubeat ascendere?

[29] Illud perficiam profecto, Quirites, ut ea, quæ gessi in consulatu, privatus tuear atque ornem, ut, si qua est invidia in conservanda re publica suscepta, lædat invidos, mihi valeat ad gloriam. Denique ita me in re publica tractabo, ut meminerim semper, quæ gesserim, curemque, ut ea virtute, non casu gesta esse videantur. Vos, Quirites, quoniam jam est nox, venerati Jovem illum, custodem hujus urbis ac vestrum, in vestra tecta discedite et ea, quamquam jam est periculum depulsum, tamen æque ac priore nocte custodiis vigiliisque defendite. Id ne vobis diutius faciundum sit, atque ut in perpetua pace esse possitis, providebo.