Etsi non dubitabam quin hanc epistulam multi nuntii, Fama denique esset ipsa sua celeritate superatura tuque ante ab aliis auditurus esses annum tertium accessisse desiderio nostro et labori tuo, tamen existimavi ame quoque tibi hujus molestiæ nuntium perferri oportere, nam superioribus litteris non unis sed pluribus, cum jam ab abis desperata res esset, tamen tibi ego spem maturæ decessionis adferebam, non solum ut quam diutissime te jucunda opinione oblectarem sed etiam quia tanta adhibebatur et a nobis et a prætoribus contentio ut rem posse confici non diffiderem.
Nunc, quoniam ita accidit ut neque prætores suis opibus neque nos nostro studio quicquam proficere possemus, est omnino difficile non graviter id ferre, sed tamen nostros animos maximis in rebus et gerendis et sustinendis exercitatos frangi et debilitari molestia non oportet. <et>1 Quoniam ea molestissime ferre homines debent quæ ipsorum culpa contracta sunt, est quiddam in hac re mihi molestius ferendum quam tibi, factum est enim mea culpa, contra quam tu mecum et proficiscens et per litteras egeras, ut priore anno non succederetur, quod ego, dum sociorum saluti consulo, dum impudentiæ non nullorum negotiatorum resisto, dum nostram gloriam tua virtute augeri expeto, feci non sapienter, præsertim cum id commiserim ut ille alter annus etiam tertium posset adducere.
Quod quoniam peccatum meum esse confiteor, est sapientiæ atque humanitatis tuæ curare et perficere ut hoc minus sapienter ame provisum diligentia tua corrigatur, ac si te ipse vehementius ad omnis partis bene audiendi excitaris, non ut cum aliis sed ut tecum jam ipse certes, si omnem tuam mentem, curam, cogitationem ad excellendi in omnibus <gene>ribus laudis cupiditatem incitaris, mihi crede, unus annus additus labori tuo multorum annorum lætitiam nobis, gloriam vero etiam posteris nostris adferet.
Quapropter hoc te primum rogo, ne contrahas ac demittas animum neve te obrui tamquam fluctu sic magnitudine negoti sinas contraque erigas ac resistas sive etiam ultro occurras negotiis; Neque enim ejus modi partem rei publicæ geris in qua Fortuna dominetur, sed in qua plurimum ratio possit et di figentia. Quod si tibi bellum aliquod magnum et periculosum administranti prorogatum imperium viderem, tremerem animo quod eodem tempore esse intellegerem etiam Fortunæ potestatem in nos proroga-
Tam. Nunc vero ea pars tibi rei pubbcæ commissa est in qua aut nullam aut perexiguam partem Fortuna tenet et quæ mihi tota in tua virtute ac moderatione animi posita esse videatur, nullas, ut opinor, insidias hostium, nullam prœli dimicationem, nullam defectionem sociorum, nullam inopiam stipendi aut rei frumentariæ, nullam seditionem exercitus pertimescimus; Quæ persæpe sapientissimis viris acciderunt, ut, quem ad modum gubernatores optimi vim tempestatis, sic illi impetum Fortunæ superare non possent, tibi data est summa pax, summa tranquillitas, ita tamen ut ea dormientem gubernatorem vel obruere, vigilantem etiam delectare possit.
Constat enim ea provincia primum ex eo genere sociorum quod est ex hominum omni genere humanissimum, deinde ex eo genere civium qui aut quod publicani sunt tur ut locupletes sint nostri consulatus beneficio se inco-
Jumis fortunas habere arbitrantur, at enim inter hos ipsos exsistunt graves controversiæ, multæ nascuntur injuriæ, magnæ contentiones consequuntur, quasi vero ego id putem, non te aliquantum negoti sustinere! Intellego permagnum esse negotium et maximi consili, sed memento consili me hoc esse negotium magis aliquanto quam Fortunæ putare, quid est enim negoti continere eos quibus præsis, si te ipse contineas? Id autem sit magnum et difficile ceteris, sicut est difficillimum: tibi et fuit hoc semper facillimum et vero esse debuit, cujus natura talis est ut etiam sine doctrina videatur moderata esse potuisse, ea autem adhibita doctrina est quæ vel vitiosissimam naturam excolere possit, tu cum pecuniæ, cum voluptati, cum omnium rerum cupiditati resistes, ut facis, erit, credo, periculum ne improbum negotiatorem, paulo cupidiorem publicanum comprimere non possis! Nam Græci quidem sic te ita viventem intuebuntur ut quendam ex annalium memoria aut etiam de cælo divinum hominem esse in provinciam delapsum putent.
Atque hæc nunc non ut facias sed ut te facere et fecisse gaudeas scribo, præclarum est enim summo cum imperio fuisse in Asia biennium sic ut nullum te signum, nulla pictura, nullum vas, nulla vestis, nullum mancipium, nulla forma cujusquam, nulla condicio pecuniæ, quibus rebus abundat ista provincia, ab summa integritate continen-
Tiaque deduxerit, quid autem reperiri tam eximium aut tam expetendum potest quam istam virtutem, moderationem animi, temperantiam non latere in tenebris neque esse abditam, sed in luce Asiæ, in ocuhs clarissimæ provinciæ atque in auribus omnium gentium ac nationum esse positam? Non itineribus tuis perterreri homines, non sumptu exhauriri, non adventu commoveri? Esse, quocumque veneris, et publice et privatim maximam lætitiam, cum urbs custodem, non tyrannum, domus hospitem, non expilatorem recepisse videatur?
His autem in rebus jam te usus ipse profecto erudivit nequaquam satis esse ipsum has te habere virtutes, sed esse circumspiciendum dih genter ut in hac custodia provinciæ non te unum sed omnis ministros imperi tui sociis et civibus et rei pubbcæ præstare videare. Quamquam legatos habes eos qui ipsi per se habituri sint rationem dignitatis tuæ. De quibus honore et dignitate et ætate præstat Tubero, quem ego arbitror, præsertim cum scribat historiam, multos ex suis annalibus posse deligere quos vebt et possit imitari. Al<l>ienus autem noster est cum animo et benevolentia tum vero etiam imitatione vivendi, nam quid ego de Gratidio dicam? Quem certo scio ita laborare de
Existimatione sua ut propter amorem in nos fraternum
Etiam de nostra laboret, quæstorem habes non tuo judicio delectum sed eum quem sors dedit, hunc oportet et sua sponte esse moderatum et tuis institutis ac præceptis obtemperare, quorum si quis forte esset sordidior, ferres eatenus quoad per se neglegeret eas leges quibus esset adstrictus, non ut ea potestate quam tu ad dignitatem permisisses ad quæstum uteretur, neque enim mihi sane placet, præsertim cum hi mores tantum jam ad nimiam lenitatem et ad ambitionem incubuerint, scrutari te omnis sordis, excutere unum quemque eorum, sed, quanta sit in quoque fides, tantum cuique committere.
Atque [inter nos] eos quos tibi comites et adiutores negotiorum publicorum dedit ipsa res publica dumtaxat fini-
Bus iis præstabis quos ante præscripsi, quos vero aut ex domesticis convictionibus aut ex necessariis apparitionibus tecum esse voluisti, qui quasi ex cohorte prætoris appellari solent, horum non modo facta sed etiam dicta omnia præstanda nobis sunt, sed habes eos tecum quos possis recte facientis facile diligere, minus consulentis existimationi tuæ facillime cœrcere, aquibus, rudis cum esses, videtur potuisse tua liberalitas decipi (nam ut quisque est vir optimus, ita difficillime esse alios improbos suspicatur); Nunc vero tertius hic annus habeat integritatem
Eandem quam superiores, cautiorem autem ac diligentiorem. Sint aures tuæ quæ id quod audiunt existimentur audire, non in quas ficte et simulate quæstus causa insusurretur. Sit anulus tuus non ut vas aliquod sed tamquam ipse tu, non minister alienæ voluntatis sed testis tuæ, accensus sit eo numero quo eum majores nostri esse voluerunt, qui hoc non in benefici loco sed in laboris ac muneris non temere nisi libertis suis deferebant, quibus illi quidem non multo secus ac servis imperabant, sit lictor non suæ sed tuæ lenitatis apparitor, majoraque præferant fasces illi ac secures dignitatis insignia quam potestatis, toti denique sit provinciæ cognitum tibi omnium quibus præsis salutem, liberos, famam, fortunas esse carissimas, denique hæc opinio sit, non modo iis qui aliquid acceperint sed iis etiam qui dederint te inimicum, si id cognoveris, futurum; Neque vero quisquam dabit cum erit hoc perspectum, nihil per eos qui simulant se apud te multum posse abs te solere impetrari, nec tamen hæc oratio mea est ejus modi ut te in tuos aut durum esse nimium aut suspiciosum velim, nam si quis est eorum qui tibi bienni spatio numquam in suspicionem avaritiæ venerit, ut ego Cæsium et Chærippum et Labeonem et audio et quia cognovi existimo, nihil est quod non et iis et si quis est alius ejusdem modi et committi et credi rectissime putem, sed si quis est in quo jam offenderis, de quo aliquid senseris, huic nihil credideris, nullam partem existimationis tuæ commiseris.
In provincia vero ipsa si quem es nactus qui in tuam familiaritatem penitus intrarit, qui nobis ante fuerit ignotus, huic quantum credendum sit vide: non quin possint multi esse provinciales viri boni, sed hoc sperare licet, judicare periculosum est. Multis enim simulationum involucris tegitur et quasi velis quibusdam obtenditur unius cujusque natura; Frons, oculi, vultus persæpe mentiuntur, oratio vero sæpissime, quam ob rem qui potes reperire ex eo genere hominum qui pecuniæ cupiditate adducti careant iis rebus omnibus aquibus nos divulsi esse non possumus, te autem, alienum hominem, ament ex animo ac non sui commodi causa simulent? Mihi quidem permagnum videtur, præsertim si idem homines privatum non fere quemquam, prætores semper omnis amant, quo ex genere si quem forte tui cognosti amantiorem (fieri enim potuit) quam temporis, hunc vero ad tuum numerum libenter adscribito; Sin autem id non perspicies, nullum genus erit in familiaritate cavendum magis, propterea quod et omnis vias pecuniæ norunt et omnia pecuniæ causa faciunt et, quicum victuri non sunt, ejus existimationi consulere non curant.
Atque etiam e Græcis ipsis diligenter cavendæ sunt quædam familiaritates præter hominum perpaucorum si qui sunt vetere Græcia digni; Nunc vero fallaces sunt permulti et leves et diuturna servitute ad nimiam adsentationem eruditi, quos ego universos adhiberi liberaliter, optimum quemque hospitio amicitiaque conjungi dico oportere: nimiæ familiaritates eorum neque <honestæ neque>13 jam fideles sunt, non enim audent adversari nostris voluntatibus et [non] invident non nostris solum verum etiam suis.
Jam qui in ejus modi rebus in quibus vereor etiam ne durior sim cautus esse velim ac diligens, quo me animo in servis esse censes? Quos quidem cum omnibus in locis tum præcipue in provinciis regere debemus, quo de genere multa præcipi possunt, sed hoc et brevissimum est et facillime teneri potest, ut ita se gerant in istis Asiaticis itineribus ut si iter Appia via faceres, neve interes se quicquam putent utrum Trallis an Formias venerint, ac si quis est ex servis egregie fidelis, sit in domesticis rebus et privatis: quæ res ad officium imperi tui atque ad aliquam partem rei publicæ pertinebunt, de iis rebus ne quid attingat, multa enim quæ recte committi servis fidelibus possunt tamen sermonis et vituperationis vitandæ causa committenda non sunt.
Sed nescio quo pacto ad præcipiendi rationem delapsa est oratio mea, cum id mihi propositum initio non fuisset; Quid enim ei præcipiam quem ego in hoc præsertim genere intellegam prudentia non esse inferiorem quam me, usu vero etiam superiorem? Sed tamen si ad ea quæ faceres auctoritas accederet mea, tibi ipsi illa putavi fore jucundiora. Qua re sint hæc fundamenta dignitatis tuæ: tua primum integritas et continentia, deinde omnium qui tecum sunt pudor, delectus in familiaritatibus et provincialium hominum et Græcorum percautus et diligens, fa-
Miliæ gravis et constans disciplina, quæ cum honesta sint in his privatis nostris cottidianisque rationibus, in tanto imperio, tam depravatis moribus, tam corruptrice provincia divina videantur necesse est.
Hæc institutio atque hæc disciplina potest sustinere in rebus statuendis et decernendis eam severitatem qua tu in iis rebus usus es ex quibus non nullas simultates cum magna mea lætitia susceptas habemus; Nisi forte me Pæoni nescio cujus, hominis ne Græci quidem ac Mysi aut Phrygis potius, querelis moveri putas aut Tusceni, hominis furiosi ac sordidi, vocibus, cujus tu ex impurissimis faucibus inhonestissimam cupiditatem eripuisti summa cum
Æquitate, hæc et cetera plena severitatis quæ statuisti in ista provincia non facile sine summa integritate sustineremus. Qua re sit summa in jure dicendo severitas, dum modo ea ne varietur gratia sed conservetur æquabilis, sed tamen parvi refert abs te ipso jus dici æqualiter et diligenter nisi idem ab iis fiet quibus tu ejus muneris aliquam partem concesseris, ac mihi quidem videtur non sane magna varietas esse negotiorum in administranda Asia, sed ea tota juris dictione maxime sustineri, in qua scientiæ, præsertim provincialis, ratio ipsa expedita est: constantia est adhibenda et gravitas, quæ resistat non solum gratiæ verum etiam suspicioni.
Adjungenda etiam est facilitas in audiendo, lenitas in decernendo, in satis faciendo ac disputando diligentia, his rebus nuper C. Octavius jucundissimus fuit, apud quem pr<ox>imus fictor quievit, tacuit accensus, quotiens quisque voluit dixit et quam voluit diu; Quibus ille rebus fortasse nimis lenis videretur, nisi hæc lenitas illam severitatem tueretur, cogebantur Sullani homines quæ per vim et metum abstulerant reddere; Qui in magistratibus injuriose decreverant, eodem ipsis privatis erat jure parendum. Hæc illius severitas acerba videretur, nisi multis condimentis humanitatis mitigaretur.
Quod si hæc lenitas grata Romæ est, ubi tanta adrogantia est, tam immoderata libertas, tam infinita hominum licentia, denique tot magistratus, tot auxilia, tanta vis <populi>, tanta senatus auctoritas, quam jucunda tandem prætoris comitas in Asia potest esse! In qua tanta multitudo civium, tanta sociorum, tot urbes, tot civitates unius hominis nutum intuentur, ubi nullum auxilium est, nulla conquestio, nullus senatus, nulla contio, qua re permagni hominis est et cum ipsa natura moderati tum vero etiam doctrina atque optimarum artium studiis eruditi sic se adhibere in tanta potestate ut nulla alia potestas ab iis quibus
Is præsit desideretur, <ut est>19 Cyrus ille a Xenophonte non ad historiæ fidem scriptus sed ad effigiem justi imperi, cujus summa gravitas ab illo philosopho cum singulari comitate conjungitur. Quos quidem fibros non sine causa noster ille Africanus de manibus ponere non solebat, nullum est enim prætermissum in iis officium diligentis et moderati imperi; Eaque si sic coluit ille qui privatus futurus numquam fuit, quonam modo retinenda sunt iis quibus imperium ita datum est ut redderent et ab iis legibus datum est ad quas revertendum est?
Ac mihi quidem videntur huc omnia esse referenda iis qui præsunt aliis, ut ii qui erunt in eorum imperio sint quam beatissimi, quod tibi et esse antiquissimum et ab initio fuisse, ut primum Asiam attigisti, constanti fama atque omnium sermone celebratum est. Est autem non modo ejus qui sociis et civibus sed etiam ejus qui servis, qui mutis pecudibus præsit eorum quibus præsit commodis utilita-
Tique servire, cujus quidem generis constare inter omnis video abs te summam adhiberi diligentiam: nullum æs alienum novum contrahi civitatibus, vetere autem magno et gravi multas abs te esse Ube ratas; Urbis compluris dirutas ac pæne desertas, in quibus unam Ioniæ nobilissimam, alteram Cariæ, Samum et Halicarnassum, per te esse recreatas; Nullas esse in oppidis seditiones, nullas discordias; Provideri abs te ut civitates optimatium consiliis administrentur; Sublata Mysiæ latrocinia, cædis multis locis repressas, pacem tota provincia constitutam, neque solum illa itinerum atque agrorum sed multo etiam plura et majora oppidorum et fanorum latrocinia esse depulsa; Remotam a fama et a fortunis et ab otio locupletum illam acerbissimam ministram prætorum avaritiæ, calumniam; Sumptus et tributa civitatum ab omnibus qui earum civitatum fines incolant tolerari æqualiter; Facillimos esse aditus ad te, patere auris tuas querelis omnium, nullius inopiam ac solitudinem non modo illo populari accessu ac tribunali sed ne domo quidem et cubiculo esse exclusam tuo; Toto denique imperio nihil acerbum esse, nihil crudele, atque omnia plena clementiæ, mansuetudinis, humanitatis.
Quantum vero illud est beneficium tuum quod iniquo et gravi vectigali ædilicio cum magnis nostris simultatibus Asiam liberasti! Etenim si unus homo nobilis queritur palam te, quod edixeris ne ad ludos pecuniæ decernerentur, HS cc sibi eripuisse, quanta tandem pecunia penderetur si omnium nomine quicumque Romæ ludos facerent (quod erat jam institutum) erogaretur? Quamquam has querelas hominum nostrorum illo consilio oppressimus (quod in Asia nescio quonam modo, Romæ quidem non mediocri cum admiratione laudatur), quod, cum ad templum monumentumque nostrum civitates pecunias decrevissent, cumque id et pro meis magnis meritis et pro tuis maximis beneficiis summa sua voluntate fecissent, nominatimque lex exciperet ut ad templum et monumentum capere liceret, cumque id quod dabatur non esset interiturum sed in ornamentis templi futurum, ut non mihi potius quam populo Romano ac dis immortalibus datum videretur, tamen id in quo erat dignitas, erat lex, erat eorum qui faciebant voluntas accipiendum non putavi cum aliis de causis tum etiam ut animo æquiore ferrent ii quibus nec deberetur nec liceret.
Quapropter incumbe toto animo et studio omni in eam rationem qua adhuc usus es, ut eos quos tuæ fidei potestatique senatus populusque Romanus commisit et credidit diligas et omni ratione tueare et esse quam beatissimos velis, quod si te sors Afris aut Hispanis aut Gallis præfecisset, immanibus ac barbaris nationibus, tamen esset humanitatis tuæ consulere eorum commodis et utilitati salutique servire; Cum vero ei generi hominum præsimus non modo in quo ipsa sit sed etiam aquo ad alios pervenisse putetur humanitas, certe iis eam potissimum tri-
Buere debemus aquibus accepimus, non enim me hoc jam dicere pudebit, præsertim in ea vita atque iis rebus gestis in quibus non potest residere inertiæ aut levitatis ulla suspicio, nos ea quæ consecuti simus iis studiis et artibus esse adeptos quæ sint nobis Græciæ monumentis disciplinisque tradita, qua re præter communem fidem quæ omnibus debetur, præterea nos isti hominum generi præcipue debere videmur ut, quorum præceptis sumus eruditi, apud eos ipsos quod ab iis didicerimus velimus expromere.
Atque ille quidem princeps ingeni et doctrinæ Plato tum denique fore beatas res publicas putavit si aut docti ac sapientes homines eas regere cœpissent aut ii qui regerent omne suum studium in doctrina et sapientia collocarent. Hanc conjunctionem videlicet potestatis et sapientiæ saluti censuit civitatibus esse posse, quod fortasse aliquando universæ rei publicæ nostræ, nunc quidem profecto isti provinciæ contigit, ut is in ea summam potestatem haberet cui in doctrina, cui in virtute atque humanitate percipienda plurimum <positum>25 a pueritia studi fuisset et
Temporis, qua re cura ut hie annus qui ad laborem tuum accessit idem ad salutem Asiæ prorogatus esse videatur, quoniam in te retinendo fuit Asia felicior quam nos in deducendo, perfice ut lætitia provinciæ desiderium nostrum leniatur, etenim si in promerendo ut tibi tanti honores haberentur quanti haud scio an nemini fuisti omnium diligentissimus, multo majorem in his honoribus tuendis
Adhibere diligentiam debes, equidem de isto genere honorum quid sentirem scripsi ad te ante, semper eos putavi, si vulgares essent, vilis, si temporis causa constituerentur, levis; Si vero, id quod ita factum est, meritis tuis tribuerentur, existimabam multam tibi in his honoribus tuendis operam esse ponendam, qua re quoniam in istis urbibus cum summo imperio et potestate versaris in quibus tuas virtutes consecratas et in deorum numero collocatas vides, in omnibus rebus quas statues, quas decernes, quas ages, quid tantis hominum opinionibus, tantis de te judiciis, tantis honoribus debeas cogitabis, id autem erit ejus modi ut consulas omnibus, ut medeare incommodis hominum, provideas saluti, ut te parentem Asiæ et dici et haberi velis.
Atque huic tuæ voluntati ac diligentiæ difficultatem magnam adferunt publicani, quibus si adversamur, ordinem de nobis optime meritum et per nos cum re publica conjunctum et a nobis et are publica diiungemus; Sin autem omnibus in rebus obsequemur, funditus eos perire patiemur quorum non modo saluti sed etiam commodis consulere debemus, hæc est una, si vere cogitare volumus, in toto imperio tuo difficultas, nam esse abstinentem, continere omnis cupiditates, suos cœrcere, juris æquabi- 1 lem tenere rationem, diligentem te in rebus cognoscendis, <facilem>28 in hominibus audiendis admittendisque præbere præclarum magis est quam difficile, non est enim positum in labore aliquo sed in quadam inductione
Animi et voluntate, illa causa publicanorum quantam acerbitatem adferat sociis intelleximus ex civibus qui nuper in portoriis Italiæ tollendis non tam de portorio quam de non nullis injuriis portitorum querebantur, qua re non ignoro quid sociis accidat in ultimis terris, cum audierim in Italia querelas civium, hic te ita versari ut et publicanis satis facias, præsertim publicis male redemptis, et socios perire non sinas divinæ cujusdam virtutis esse videtur, id est tuæ.
Ac primum Græcis id quod acerbissimum est, quod sunt vectigales, non ita acerbum videri debet, propterea quod sine imperio populi Romani suis institutis per se ipsi ita fuerunt, nomen autem publicani aspernari non possunt, qui pendere ipsi vectigal sine publicano non potuerint quod iis æqualiter Sulla discripserat. Non esse autem leniores in exigendis vectigalibus Græcos quam nostros publicanos hinc intellegi potest quod Caunii nuper omnibusque ex insulis quæ erant a Sulla Rhodiis attributæ confugerunt ad senatum, nobis ut potius vectigal quam Rhodiis penderent, qua re nomen publicani neque ii debent horrere qui semper vectigales fuerunt, neque ii aspernari qui per se pendere vectigal non potuerunt, neque
Ii recusare qui postulaverunt, simul et illud Asia cogitet, nullam ab se neque belli externi neque domesticarum discordiarum calamitatem afuturam fuisse, si hoc imperio non teneretur; Id autem imperium cum retineri sine vectigalibus nullo modo possit, æquo animo parte aliqua suorum fructuum pacem sibi sempiternam redimat atque
Otium, quod si genus ipsum et nomen publicani non iniquo animo sustinebunt, poterunt iis consilio et prudentia tua reliqua videri mitiora, possunt in pactionibus faciendis non legem spectare censoriam sed potius commoditatem conficiendi negoti et liberationem molestiæ, potes etiam tu id facere, quod et fecisti egregie et facis, ut commemores quanta sit in publicanis dignitas, quantum nos illi ordini debeamus, ut remoto imperio ac vi potestatis et fascium publicanos cum Græcis gratia atque auctoritate conjungas [sed] et ab iis de quibus optime tu meritus es et qui tibi omnia debent hoc petas, ut facilitate sua nos eam necessitudinem quæ est nobis cum publicanis obtinere et conservare patiantur.
Sed quid ego te hæc hortor quæ tu non modo facere potes tua sponte sine cujusquam præceptis sed etiam magna jam ex parte perfecisti? Non enim desistunt nobis agere cottidie gratias honestissimæ et maximæ societates, quod quidem mihi idcirco jucundius est quod idem faciunt Græci, difficile est autem ea quæ commodis <et>32 utilitate et prope natura diversa sunt voluntate conjungere. At ea quidem quæ supra scripta sunt non ut te instituerem scripsi (neque enim prudentia tua cujusquam præcepta desiderat), sed me in scribendo commemoratio tuæ virtutis delectavit, quamquam in his litteris longior fui quam aut vellem aut quam me putavi fore.
Unum est quod tibi ego præcipere non desinam neque te patiar, quantum erit in me, cum exceptione laudari, omnes enim qui istinc veniunt ita de tua virtute, integritate, humanitate commemorant ut in tuis summis laudibus excipiant unam iracundiam, quod vitium cum in hac privata cottidianaque vita levis esse animi atque infirmi videtur, tum vero nihil est tam deforme quam ad summum imperium etiam acerbitatem naturæ adjungere. Qua re illud non suscipiam ut quæ de iracundia dici solent a doctissimis hominibus ea nunc tibi exponam, cum et nimis longus esse nolim et ex multorum scriptis ea facile possis cognoscere: illud, quod est epistulæ proprium, ut is ad quem scribitur de iis rebus quas ignorat certior fiat, prætermittendum esse non puto.
Sic ad nos omnes fere deferunt: nihil, cum absit iracundia, dicere solent te fieri posse jucundius; Sed cum te alicujus improbitas perversitasque commoverit, sic te animo incitari ut ab omnibus tua desideretur humanitas, qua re quoniam in eam rationem vitæ nos non tam cupiditas quædam gloriæ quam res ipsa ac Fortuna deduxit ut sempiternus sermo hominum de nobis futurus sit, caveamus, quantum efficere et consequi possumus, ut ne quod in nobis insigne vitium fuisse dicatur, neque ego nunc hoc contendo, quod fortasse cum in omni natura tum jam in nostra ætate difficile est, mutare animum et, si quid est penitus insitum moribus, id subito evellere, sed te illud admoneo ut, si hoc plane vitare non potes, quod ante occupatur animus ab iracundia quam providere ratio potuit ne occuparetur, ut te ante compares cottidieque meditere resistendum esse iracundiæ, cumque ea maxime animum moveat tum tibi esse diligentissime Hnguam continendam; Quæ quidem mihi virtus interdum non minor videtur quam omnino non irasci, nam illud est non solum gravitatis sed non numquam etiam lentitudinis; Moderari vero et animo et orationi cum sis iratus, aut etiam tacere et tenere in sua potestate motum animi et dolorem, etsi non est perfectæ sapientæ, tamen est non mediocris ingeni.
Atque in hoc genere multo te esse jam commodiorem mitioremque nuntiant, nullæ tuæ vehementiores animi concitationes, nulla maledicta ad nos, nullæ contumeliæ perferuntur, quæ cum abhorrent a litteris, ab humanitate, tum vero contraria sunt imperio ac dignitati, nam si implacabiles iracundiæ sunt, summa est acerbitas; Sin autem
Ti anteponenda est. Sed quoniam primus annus habuit de hac reprehensione plurimum sermonis, credo propterea quod tibi hominum injuriæ, quod avaritia, quod insolentia præter opinionem accidebat et intolerabdis videbatur, secundus autem multo levior<em>, quod et consuetudo et ratio et, ut ego arbitror, meæ quoque Htteræ te patientiorem lenioremque fecerunt, tertius annus ita debet esse emendatus ut ne minimam quidem rem quisquam possit ullam reprehendere.
Ac jam hoc loco non hortatione neque præceptis sed precibus tecum fraternis ago, totum ut animum, curam cogitationemque tuam ponas in omnium laude undique colligenda, quod si [in] mediocris tantum sermonis ac prædicationis nostræ res essent, nihil abs te eximium, nihil præter aliorum consuetudinem postularetur, nunc vero propter earum rerum in quibus versati sumus splendorem et magnitudinem, nisi summam laudem ex ista provincia adsequimur, vix videmur summam vituperationem posse vitare, ea nostra ratio est ut omnes boni cum faveant tum etiam omnem a nobis diligentiam virtutemque et postulent et exspectent, omnes autem improbi, quod cum iis bellum sempiternum suscepimus, vel minima re ad repre-
Hen dendum contenti esse videantur, qua re quoniam ejus modi theatrum totius Asiæ virtutibus tuis est datum, celebritate refertissimum, magnitudine amplissimum, judicio eruditissimum, natura autem ita resonans ut usque Romam significationes vocesque referantur, contende, quæso, atque elabora non modo ut his rebus dignus fuisse sed
Etiam ut illa omnia tuis artibus superasse videare; Et quoniam mihi casus urbanam in magistratibus administrationem rei publicæ, tibi provincialem dedit, [et] si mea pars nemini cedit, fac ut tua ceteros vincat, simul et illud cogita, nos non de reliqua et sperata gloria jam laborare sed de parta dimicare, quæ quidem non tam expetenda nobis fuit quam tuenda est.
Ac si mihi quicquam esset abs te separatum, nihil amplius desiderarem hoc statu qui mihi jam partus est. Nunc vero sic res sese habet ut, nisi omnia tua facta atque dicta nostris rebus istinc respondeant, ego me tantis meis laboribus tantisque periculis, quorum tu omnium particeps fuisti, nihil consecutum putem, quod si ut amplissimum nomen consequeremur unus præter ceteros adiuvisti, certe idem ut id retineamus præter ceteros elaborabis, non est tibi his solis utendum existimationibus ac judiciis qui nunc sunt hominum sed iis etiam qui futuri sunt; Quamquam illorum erit verius judicium, obtrectatione et
Malevolentia Ube ratum, denique etiam illud debes cogitare, non te tibi soli gloriam quærere; Quod si esset, tamen non neglegeres, præsertim cum ampU ssimis monumentis consecrare voluisses memoriam nominis tui. Sed ea tibi est communicanda mecum, prodenda Uberis nostris, in qua cavendum est ne, si neglegentior fueris, <non>38 tibi parum consuluisse sed etiam tuis invidisse videaris.
Atque hæc non eo dicuntur ut te oratio mea dormientem excitasse sed potius ut currentem incitasse videatur, facies enim perpetuo quæ fecisti, ut omnes æquitatem tuam, temperantiam, severitatem integritatem que laudarent. Sed me quædam tenet propter singularem amorem infinita in te aviditas gloriæ, quamquam illud existimo, cum jam tibi Asia sicuti uni cuique sua domus nota esse debeat, cum ad tuam summam prudentiam tantus usus accesserit, nihil esse quod ad laudem attineat quod non tu optime perspicias et tibi non sine cujusquam hortatione in mentem veniat cottidie. Sed ego quia, cum tua lego, te audire, et quia, cum ad te scribo, tecum loqui videor, idcirco et tua longissima quaque epistula maxime delector et ipse in scribendo sum sæpe longior.
Illud te ad extremum et oro et hortor ut, tamquam poetæ boni et actores industrii solent, sic tu in extrema parte et conclusione muneris ac negoti tui diligentissimus sis, ut hic tertius annus imperi tui ttam quam terti usf perfectissimus atque ornatissimus fuisse videatur, id facillime facies si me, cui semper uni magis quam universis placere voluisti, tecum semper esse putabis et omnibus iis rebus quas dices et facies interesse.
Reb quum est ut te orem ut valetudini tuæ, si me et tuos omnis valere vis, diligentissime servias. Scr. Romæ inter vni Kal. Nov. et iv Id. Dec. an. 59
Statius ad me venit a. d. vm Kal. Nov. ejus adventus, quod ita scripsisti, direptum iri te a tuis dum is abesset, molestus mihi fuit; Quod autem exspectationem sui concursumque eum qui erat futurus si una tecum decederet neque antea visus esset sustulit, id mihi non incommode visum est accidisse, exhaustus est enim sermo hominum et multæ emissæ jam ejus modi voces, 'άλλ' aiei φώτα μύγαν'; Quæ te absente confecta esse lætor.
Quod autem idcirco ate missus est mihi ut se purgaret, id necesse minime fuit, primum enim numquam ille mihi
1 Q. fuit suspectus, neque ego quæ ad te de illo scripsi scripsi meo judicio; Sed cum ratio salusque omnium nostrum qui ad rem publicam accedimus non veritate solum sed etiam fama niteretur, sermones ad te aliorum semper, non mea judicia perscripsi, qui quidem quam frequentes essent et quam graves adventu suo Statius ipse cognovit, etenim intervenit non nullorum querelis quæ apud me de illo ipso habebantur et sentire potuit sermones iniquorum in suum potissimum nomen erumpere.
Quod autem me maxime movere solebat, cum audiebam illum plus apud te posse quam gravitas istius ætatis, imperi, prudentiæ postularet — quam multos enim mecum egisse putas ut se Statio commendarem, quam multa autem ipsum άφβλώς4 mecum in sermone ita posuisse, 'id mihi non placuit,' 'monui,' 'suasi,' 'deterrui'? Quibus in rebus etiam si fidelitas summa est (quod prorsus credo, quoniam tu ita judicas), tamen species ipsa tam gratiosi liberti aut servi dignitatem habere nullam potest, atque hoc sic habeto (nihil enim nec temere dicere nec astute reticere debeo), materiam omnem sermonum eorum qui de te detrahere velint Statium dedisse; Antea tantum intellegi potuisse iratos tuæ <se>veritati esse non nullos, hoc manumisso iratis quod loquerentur non defuisse.
Nunc respondebo ad eas epistulas quas mihi reddidit L. Cæsius, cui, quoniam ita te velle intellego, nullo loco deero; Quarum altera est de Blaundeno Zeuxide, quem
6 Qui scribis certissimum matricidam tibi ame intime commendari. Qua de re et de hoc genere toto, ne forte me in Græcos tam ambitiosum factum esse mirere, pauca cognosce, ego cum Græcorum querelas nimium valere sentirem propter hominum ingenia ad fallendum parata, quoscumque de te queri audivi quacumque potui ratione placavi, primum Dionys<opol>itas, qui erant inimicissimi, lenivi; Quorum principem Hermippum non solum sermone meo sed etiam familiaritate devinxi, ego Apamensem Hephæstium, ego levissimum hominem, Megaristum Antandrium, ego Niciam Smyrnæum, ego nugas maximas omni mea comitate sum complexus, Nymphonem etiam Colophonium. Quæ feci omnia, non quo me aut hi homines aut tota natio delectaret, pertæsum est levitatis, adsentationis, animorum non officiis sed temporibus servientium.
Sed ut ad Zeuxim revertar, cum is de M. Cascelli sermone secum habito, quæ tu scribis, ea ipsa loqueretur, obstiti ejus sermoni et hominem in familiaritatem recepi, tua autem quæ fuerit cupiditas tanta nescio, quod scribis cupisse te, quoniam Smyrnæ duos Mysos insuisses in culleum, simile in superiore parte provinciæ edere exemplum severitatis tuæ et idcirco Zeuxim elicere omni ratione voluisse, quem adductum in judicium fortasse an dimitti non oportuerit, conquiri vero et elici blanditiis, ut tu scribis, ad judicium necesse non fuit, eum præsertim hominem quem ego et ex suis civibus et ex multis aliis cottidie magis cognosco nobiliorem esse prope quam civitatem suam.
At enim Græcis solis indulgeo. Quid? L. Cæcilium nonne omni ratione placavi? Quem hominem! Qua ira, quo spiritu! Quem denique præter Tuscenium, cujus causa sanari non potest, non mitigavi? Ecce supra caput homo levis ac sordidus sed tamen equestri censu, Catienus! Etiam is lenietur, cujus tu in patrem quod fuisti asperior non reprehendo. Certo enim scio te fecisse cum causa, sed quid opus fuit ejus modi litteris quas ad ipsum misisti? Illum crucem sibi ipsum constituere, ex qua tu eum ante detraxisses; Te curaturum fumo ut combureretur plaudente tota provincia. Quid vero ad C. Fabium nescio quem (nam eam quoque epistulam T. Catienus circumgestat), renuntiari tibi Licinium plagiarium cum suo pullo miluino tributa exigere? Deinde rogas Fabium ut et patrem et filium vivos comburat, si possit; Si minus, ad te mittat uti judicio comburantur. Hæ litteræ abs te per jocum missæ ad C. Fabium, si modo sunt tuæ, cum leguntur, invidiosam atrocitatem verborum habent.
Ac si omnium mearum litterarum præcepta repetes, intelleges esse nihil ame nisi orationis acerbitatem et iracundiam et, si forte, raro litterarum missarum indiligentiam reprehensam, quibus quidem in rebus si apud te plus auctoritas mea quam tua sive natura paulo acrior sive quædam dulcedo iracundiæ sive dicendi sal facetiæque valuissent, nihil sane esset quod nos pæniteret. Et mediocri me dolore putas adfici cum audiam qua sit existimatione Vergilius, qua tuus vicinus, C. Octavius? Nam si te interioribus vicinis tuis, Ciliciensi et Syriaco, anteponis, valde magnum facis! Atque is dolor est quod, cum ii quos nominavi te innocentia non vincant, vincunt tamen artificio benevolentiæ colligendæ, qui neque Cyrum Xenophontis neque Agesilaum noverint, quorum regum summo imperio nemo umquam verbum ullum asperius audivit.
Sed hæc a principio tibi præcipiens quantum profecerim non ignoro, nunc tamen decedens, id quod mihi jam facere videris, relinque, quæso, quam jucundissimam memoriam tui. Successorem habes perblandum; Cetera valde illius adventu tua requirentur, in fit teris mittendis (sæpe ad te scripsi) nimium te exorabilem præbuisti, tolle omnis, si potes, iniquas, tolle inusitatas, tolle contrarias. Statius mihi narravit scriptas ad te solere adferri, a se legi, et si iniquæ sint fieri te certiorem; Ante quam vero ipse ad te venisset, nullum delectum Ut terarum fuisse, ex eo esse volumina selectarum epistularum quæ reprehendi
Solerent, hoc de genere nihil te nunc quidem moneo (sero est enim, ac scire potes multa me varie diligenterque monuisse); Illud tamen quod Theopompo mandavi cum essem admonitus ab ipso, vide per homines amantis tui, quod est facile, ut hæc genera tollantur epistularum: primum iniquarum, deinde contrariarum, tum absurde et inusitate scriptarum, postremo in aliquem contumeliosarum. Atque ego hæc tam esse quam audio non puto; Et si sunt occupationibus tuis minus animadversa, nunc perspice et purga, legi epistulam quam ipse scripsisse Sulla nomenclator dictus est, non probandam; Legi non nullas iracundas.
Sed tempore ipso de epistulis, nam cum hanc paginam tenerem, L. Flavius, prætor designatus, ad me venit, homo mihi valde familiaris, is mihi te ad procuratores suos litteras misisse, quæ mihi visæ sunt iniquissimæ, ne quid de bonis quæ L. Octavi Nasonis fuissent, cui L. Flavius heres est, deminuerent ante quam C. Fundanio pecuniam solvissent, itemque misisse ad Apollonidensis ne de bonis quæ Octavi fuissent deminui paterentur prius quam Fundanio debitum solutum esset, hæc mihi veri similia non videntur, sunt enim a prudentia tua remotissima, ne deminuat heres? Quid si infitiatur? Quid si omnino non debet? Quid? Prætor solet judicare deberi? Quid? Ego Fundanio non cupio, non amicus sum, non misericordia moveor? Nemo magis, sed vis juris ejus modi est quibusdam in rebus ut nihil sit loci gratiæ, atque ita mihi dicebat Flavius scriptum in ea epistula quam tuam esse dicebat, te aut quasi amicis tuis gratias acturum aut quasi inimicis incom-
Mo daturum. Quid multa? Ferebat id graviter, vehementer mecum querebatur orabatque ut ad te quam diligentissime scriberem, quod facio et te prorsus vehementer etiam atque etiam rogo ut et procuratoribus Flavi remittas de deminuendo et Apollonidensibus ne quid præscribas, quod contra Flavium sit, amplius, et Flavi causa et scilicet Pompei facies omnia, nolo me dius fidius ex tua injuria in illum tibi liberalem me videri; Sed et te oro ut tu ipse auctoritatem et monumentum aliquod decreti aut litterarum tuarum relinquas quod sit ad Flavi rem et ad causam accommodatum. Fert enim graviter homo et mei observantissimus et sui juris dignitatisque retinens se apud te neque amicitia nec jure valuisse, et, ut opinor, Flavi aliquando rem et Pompeius et Cæsar tibi commendarunt et ipse ad te scripserat Flavius et ego certe, qua re si ulla res est quam tibi me petente faciendam putes, hæc ea sit. Si me amas, cura, elabora, perfice ut Flavius et tibi et mihi quam maximas gratias agat, hoc te ita rogo ut majore studio rogare non possim.
Quod ad me de Hermia scribis mihi mehercule valde molestum fuit, litteras ad te parum fraterne scripseram, quas oratione Diodoti, Luculli liberti, commotus, de pactione statim quod audieram, iracundius scripseram et revocare cupiebam, huic tu epistulæ non fraterne scriptæ fraterne debes ignoscere.
De Censorino, Antonio, Cassiis, Scævola, te ab iis diligi, ut scribis, vehementer gaudeo, cetera fuerunt in eadem epistula graviora quam vellem, 'ορθάv τάν vavv et 'άτταζ 9 10 θανέίν.' Majora ista erant. Meæ obiurgationes fuerunt amoris plenissimæ, tquæf sunt non nulla, sed tamen mediocria et parva potius, ego te numquam ulla in re dignum minima reprehensione putassem, cum te sanctissime gereres, nisi inimicos multos haberemus, quæ ad te aliqua <cum ad>monitione aut obiurgatione scripsi, scripsi propter diligentiam cautionis meæ, in qua et maneo et manebo et idem ut facias non desistam rogare.
Attalus Hypæpenus mecum egit ut se ne impedires quo minus quod ad Q. Publici statuam decretum est erogaretur, quod ego te et rogo et admoneo, ne talis viri tamque nostri necessari honorem minui per te aut impediri vebs. Præterea Æsopi, nostri [tragœdi] familiaris, Licinus servus tibi notus aufugit, is Athenis apud Patronem Epicureum pro libero fuit, inde in Asiam venit, postea Plato quidam Sardianus, Epicureus, qui Athenis solet esse multum et qui tum Athenis fuerat cum Licinus eo venisset [et], cum eum fugitivum esse postea ex Æsopi litteris cognosset, hominem comprehendit et in custodiam Ephesi tradidit; Sed in publicamne an in pistrinum, non satis ex litteris ejus intellegere potuimus, tu, quoquo modo est, quoniam Ephesi est, hominem investiges velim summaque diligentia vel <Romam mittas vel>26 tecum deducas. Noli spectare quanti homo sit. Parvi enim preti est qui
Sed tanto dolore Æsopus est adfectus propter servi scelus et audaciam ut nihil ei gratius facere possis quam si illum per te reciperarit.
Nunc ea cognosce quæ maxime exoptas, rem publicam funditus amisimus, adeo ut <C.>28 Cato, adulescens nullius consili sed tamen civis Romanus et Cato, vix vivus effugerit quod, cum Gabinium de ambitu vellet postulare neque prætores diebus aliquot adiri possent vel potestatem sui facerent, in contionem ascendit et Pompeium 'privatum dictatorem' appellavit, propius nihil est factum quam ut occideretur, ex hoc qui sit status totius rei pubHcæ videre potes.
Nostræ tamen causæ non videntur homines defuturi. Mirandum in modum profitentur, offerunt se, pollicentur, equidem cum spe sum maxima tum majore etiam animo: spe, ut superiores fore nos confidam; Animo, ut in hac re publica ne casum quidem ullum pertimescam. Sed tamen se res sic habet: si diem nobis dixerit, tota ItaUa concurret, ut multiplicata gloria discedamus; Sin autem vi agere conabitur, spero fore studiis non solum amicorum sed etiam afienorum ut vi resistamus, omnes et se et suos amicos, clientis, libertos, servos, pecunias denique suas pollicentur, nostra antiqua manus bonorum ardet [et] studio nostri atque amore, si qui antea aut alieniores fuerant aut languidiores, nunc horum regum odio se cum bonis conjungunt. Pompeius omnia polbcetur et Cæsar; Quibus ego ita credo ut nihil de mea comparatione deminuam. Tribuni pl. Designati sunt nobis amici, consules se optime ostendunt, prætores habemus amicissimos et acerrimos civis, Domitium, Nigidium, Memmium, Lentulum; Bonos etiam alios, sed hos singularis, qua re magnum animum fac habeas et spem bonam, de singulis tamen rebus quæ cottidie gerentur faciam te crebro certiorem. Scr. Jun. an. 58
Mi frater, mi frater, mi frater, tune id veritus es ne ego iracundia aliqua adductus pueros ad te sine htteris miserim aut etiam ne te videre noluerim? Ego tibi irascerer? Tibi ego possem irasci? Scflicet; Tu enim me adflixisti, tui me inimici, tua me invidia ac non ego te misere perdidi, meus ille laudatus consulatus mihi te, liberos, patriam, fortunas, tibi velim ne quid eripuerit præter unum me. Sed certe ate mihi omnia semper honesta et jucunda ceciderunt, ame tibi luctus meæ calamitatis, metus tuæ, desiderium, mæror, solitudo, ego te videre noluerim? Immo vero me ate videri nolui, non enim vidisses fratrem tuum, non eum quem reliqueras, non eum quem noras, non eum quem flens flentem, prosequentem proficiscens dimiseras, ne vestigium quidem ejus nec simulacrum sed quandam effigiem spirantis mortui.
Atque utinam me mortuum prius vidisses aut audisses, utinam te non solum vitæ sed etiam dignitatis meæ super-
Stitem reliquissem! Sed testor omnis deos me hac una voce amorte esse revocatum, quod omnes in mea vita partem aliquam tuæ vitæ repositam esse dicebant, qua in re peccavi scelerateque feci, nam si occidissem, mors ipsa meam pietatem amoremque in te facile defenderet: nunc commisi ut vivo me careres, vivo me aliis indigeres, mea vox in domesticis periculis potissimum occideret, quæ sæpe alienissimis præsidio fuisset.
Nam quod ad te pueri sine litteris venerunt, quoniam vides non fuisse iracundiam in causa, 2 certe pigritia fuit et
Quædam infinita vis lacrimarum et dolorum, hæc ipsa me quo fletu putas scripsisse? Eodem quo te legere certo scio, an ego possum aut non cogitare aliquando de te aut umquam sine lacrimis cogitare? Cum enim te desidero, fratrem solum desidero? Ego vero suavitate [prope] fratrem, <ætate>3 prope æqualem, obsequio filium, consilio parentem. Quid mihi sine te umquam aut tibi sine me jucundum fuit? Quid quod eodem tempore desidero filiam? Qua pietate, qua modestia, quo ingenio! Effigiem oris, sermonis, animi mei. Quid <quod>4 filium venustissimum mihique dulcissimum? Quem ego ferus ac ferreus e complexu dimisi meo, sapientiorem puerum quam vellem; Sentiebat enim miser jam quid ageretur, quid vero <quod>5 tuum filium, [quid] imaginem tuam, quem meus Cicero et amabat ut fratrem et jam ut majorem fratrem verebatur? Quid quod mulierem miserrimam, fidelissimam coniugem, me prosequi non sum passus, ut esset quæ reliquias communis calamitatis, communis liberos tueretur?
Sed tamen, quoquo modo potui, scripsi et dedi litteras ad te Philogono, Uberto tuo, quas credo tibi postea redditas esse; In quibus idem te hortor et rogo quod pueri tibi verbis meis nuntiarunt, ut Romam protinus pergas et properes. Primum enim te <in>8 præsidio esse volui, si qui essent inimici quorum crudelitas nondum esset nostra calamitate satiata; Deinde congressus nostri lamentationem pertimui, digressum vero non tuUs sem atque etiam id ipsum quod tu scribis metuebam, ne ame distrahi non posses, his de causis hoc maximum malum quod te non vidi, quo nihil amantissimis et conjunctissimis fratribus acerbius ac miserius videtur accidere potuisse, minus acerbum, minus miserum fuit quam fuisset cum congressio tum vero digressio nostra.
Nunc, si potes, id quod ego qui tibi semper fortis videbar non possum, erige te et confirma, si qua subeunda dimicatio erit, spero, si quid mea spes habet auctoritatis, tibi et integritatem tuam et amorem in te civitatis et aliquid etiam misericordiam nostri præsidi laturum, sin eris ab isto periculo vacuus, ages scilicet si quid agere posse de nobis putabis, de quo scribunt ad me quidem multi multa et se sperare demonstrant, sed ego quid sperem non dispicio, cum inimici plurimum valeant, amici partim deseruerint me, partim etiam prodiderint; Qui in meo reditu fortasse reprehensionem sui sceleris pertimescunt, sed ista qualia sint tu velim perspicias mihique declares, ego tamen, quam diu tibi opus erit, si quid periculi subeundum videbis, vivam; Diutius in hac vita esse non possum, neque enim tantum virium habet ulla aut prudentia aut doctrina
Ut tantum dolorem possit sustinere, scio fuisse et honestius moriendi tempus et utilius, sed non hoc solum, multa aha prætermisi; Quæ si queri velim præterita, nihil agam nisi ut augeam dolorem tuum, indicem stultitiam meam, illud quidem nec faciendum est nec fieri potest, me diutius quam aut tuum tempus aut firma spes postulabit in tam misera tamque turpi vita commorari, ut, qui modo fratre fuerim, liberis, coniuge, copiis, genere ipso pecuniæ beatissimus, dignitate, auctoritate, existimatione, gratia non inferior quam qui umquam fuerunt amplissimi, is nunc in hac tam adflicta perditaque fortuna neque me neque meos lugere diutius possim.
Qua re quid ad me scripsisti de permutatione? Quasi vero nunc me non tuæ facultates sustineant; Qua in re ipsa video miser et sentio quid sceleris admiserim, cum de visceribus tuis et fili tui satis facturus sis quibus debes, ego acceptam ex ærario pecuniam tuo nomine frustra dissiparim. Sed tamen et M. Antonio quantum tu scripseras <et>9
Cæpioni tantundem solutum est. Mihi ad id quod cogito hoc quod habeo satis est. Sive enim restituimur sive desperamur, nihil amplius opus est.
Tu, si forte quid erit molestiæ, te ad Crassum et ad Ca-
Lidium conferas censeo, quantum Hortensio credendum sit nescio, me summa simulatione amoris summaque adsiduitate cottidiana sceleratissime insidiosissimeque tractavit adjuncto Q. 1 Arrio. Quorum ego consiliis, promissis, præceptis destitutus in hanc calamitatem incidi, sed hæc
Occultabis, ne quid obsint; Illud caveto (et eo puto per Pomponium fovendum tibi esse ipsum Hortensium), ne ille versus, qui in te erat collatus cum ædilitatem petebas, de lege Aurelia, falso testimonio confirmetur, nihil enim tam timeo quam ne, cum intellegent homines quantum misericordiæ nobis tuæ preces et tua salus adlatura sit, oppugnent te vehementius. Messallam tui studiosum esse arbitror. Pompeium etiam simulatorem puto, sed hæc utinam <ne>12 experiare! Quod precarer deos nisi meas preces audire desissent. Verum tamen precor ut his infinitis nostris malis contenti sint, in quibus non modo tamen nullius inest peccati infamia sed omnis dolor est quod optime factis pœna maxima est constituta.
Filiam meam et tuam Ciceronemque nostrum quid ego, mi frater, tibi commendem? Quin illud mæreo quod tibi non minorem dolorem illorum orbitas adferet quam mihi, sed te incolumi orbi non erunt, reliqua ita mihi salus aliqua detur potestasque in patria moriendi ut me lacrimæ non sinunt scribere! Etiam Terentiam velim tueare mihique de omnibus rebus rescribas, sis fortis quoad rei natura patiatur.
Id. Jun. Thessalonicæ. Scr. Thessalonicæ c. Non. Sext. An. 58
Amabo te, mi frater, ne, si uno meo facto et tu et omnes mei corruistis, improbitati et sceleri meo potius quam imprudentiæ miseriæque adsignes. Nullum est meum peccatum nisi quod iis credidi aquibus nefas putarem esse me decipi aut etiam quibus ne id expedire quidem arbitrabar, intimus, proximus, familiarissimus quisque aut sibi pertimuit aut mihi invidit, ita mihi nihil misero præter fidem amicorum, cautum meum consilium, <de>fuit. 2
Quod si te satis innocentia tua et misericordia hominum vindicat hoc tempore a molestia, perspicis profecto ecquænam nobis spes salutis relinquatur, nam me Pomponius et Sestius et Piso noster adhuc Thessalonicæ retinuerunt, cum longius discedere propter nescio quos motus vetarent, verum ego magis exitum illorum litteris quam spe certa exspectabam, nam quid sperem potentissimo inimico, dominatione obtrectatorum, infidelibus amicis, plu-
Rimis invidis? De novis autem tribunis pl. Est ille quidem in me officiosissimus Sestius et (spero) Curtius, Milo, Fadius, Atilius, sed valde adversante Clodio, qui etiam privatus eadem manu poterit contiones concitare, deinde etiam intercessor parabitur.
Hæc mihi proficiscenti non proponebantur, sed sæpe triduo summa cum gloria dicebar esse rediturus, 'quid tu igitur?' Inquies, quid? Multa convenerunt quæ mentem exturbarent meam: subita defectio Pompei, alienatio consulum, etiam prætorum, timor publicanorum, <servorum>5 arma, lacrimæ meorum me ad mortem ire prohibuerunt, quod certe et ad honestatem < tuendam >6 et ad effugiendos intolerabilis dolores fuit aptissimum, sed de hoc scripsi ad te in ea epistula quam Phæthonti dedi.
Nunc tu, quoniam in tantum luctum <et> laborem detrusus es quantum nemo umquam [a], si levare potest communem causam misericordia hominum, scilicet incredibile quiddam adsequeris; Sin plane occidimus, me miserum! Ego omnibus meis exitio fuero, quibus ante dedecori non eram.
Sed tu, ut ante ad te scripsi, perspice rem et pertempta et ad me, ut tempora nostra non ut amor tuus fert, vere perscribe, ego vitam, quoad aut putabo tua interesse aut ad spem servandam esse, retinebo, tu nobis amicissimum Sestium cognosces, credo tua causa velle Lentulum, qui erit consul, quamquam sunt facta verbis difficiliora, tu et quid opus sit et quid sit videbis.
Omnino si tuam solitudinem communemque calamitatem nemo despexerit, aut per te aliquid confici aut nullo modo poterit; Sin te quoque inimici vexare cœperint, ne cessaris, non enim gladiis tecum sed litibus agetur, verum hæc absint velim, te oro ut ad me de omnibus <rebus>9 rescribas et in me animi aut potius consili minus putes esse quam antea, amoris vero et offici non minus.
Epistulam quam legisti mane dederam; Sed fecit humaniter Licinius quod ad me misso senatu vesperi venit, ut si quid esset actum ad te, si mihi videretur, perscriberem.
Senatus fuit frequentior quam putabamus esse posse mense Decembri sub dies festos, consulares nos fuimus et duo consules designati, P. Servilius, M. Lucullus, Lepidus, Volcacius, Glabrio; Prætorii sane frequentes, fuimus omnino ad cc. Commorat exspectationem Lupus; Egit causam agri Campani sane accurate, auditus est magno silentio, materiam rei non ignoras, nihil ex nostris actionibus prætermisit; Fuerunt non nulli aculei in Cæsarem, contumeliæ in Gellium, expostulationes cum absente Pompeio, causa sero perorata sententias se rogaturum negavit, ne quod onus simultatis nobis imponeret; Ex superiorum temporum conviciis et ex præsenti silentio quid senatus sentiret se intellegere dixit, senatum II cœpit dimittere, tum quid aut probemus hoc tempore aut improbemus judicare. Ego, quod ad me attinet, itemque arbitror ceteros, idcirco taceo quod non existimo, cum Pompeius absit, causam agri Campani agi convenire.' Tum ille se senatum negavit tenere.
Racilius surrexit et de judiciis referre cœpit; Marcellinum quidem primum rogavit, is cum graviter de Clodianis incendiis, trucidationibus, lapidationibus questus esset, sententiam dixit ut ipse judices [per] prætor urbanus sortiretur, judicum sortitione facta comitia haberentur; Qui judicia impedisset, eum contra rem publicam esse facturum. Approbata valde sententia C. Cato contra dixit et Cassius maxima acclamatione senatus, cum comitia judiciis
Anteferre<n>t. Philippus adsensit Lentulo, postea Racilius de privatis me primum sententiam rogavit, multa feci verba de toto furore latrocinioque P. Clodi. Tamquam reum accusavi multis et secundis admurmurationibus cuncti senatus, orationem meam collaudavit satis multis verbis non mehercule indiserte Vetus Antistius, isque judiciorum causam suscepit antiquissimamque se habiturum dixit, ibatur in eam sententiam, tum Clodius rogatus diem dicendo eximere cœpit, furebat a Racilio se contumaciter urbaneque vexatum, deinde ejus operæ repente a Græcostasi et gradibus clamorem satis magnum sustulerunt, opinor, in Q. Sextilium et amicos Milonis incitatæ, eo metu iniecto repente magna querimonia omnium discessimus.
Habes acta unius diei; Reliqua, ut arbitror, in mensem Januarium reicientur. De tribunis pl. Longe optimum Racilium habemus; Videtur etiam Antistius amicus nobis fore, nam Plancius totus noster est.
Fac, si me amas, ut considerate diligenterque naviges de mense Decembri. Scr. Romæ v Kal. Febr. An. 56
Non occupatione, qua eram sane impeditus, sed parvula lippitudine adductus sum ut dictarem hanc epistulam et non, ut ad te soleo, ipse scriberem.
Et primum me tibi excuso in eo ipso in quo te accuso, me enim nemo adhuc rogavit num quid in Sardiniam velim, te puto sæpe habere qui num quid Romam velis quærant.
Quod ad me <de>L Lentuli et Sesti nomine scripsisti, locutus sum cum Cincio, quo modo res se habet, non est facillima. Sed habet profecto quiddam Sardinia appositum ad recordationem præteritæ memoriæ, nam ut ille Gracchus augur, postea quam in istam provinciam venit, recordatus est quid sibi in campo Martio comitia consulum habenti 2 contra auspicia accidisset, sic tu mihi videris in Sardinia de forma Numisiana et de nominibus Pomponianis in otio recogitasse, sed ego adhuc emi nihil. Culleonis auctio facta est; Tusculano emptor nemo fuit, si condicio
Valde bona fuerit, fortassis non amittam, de ædificatione tua Cyrum urgere non cesso, spero eum in officio fore, sed omnia sunt tardiora propter furiosæ ædilitatis exspectationem. Nam comitia sine mora futura videntur; Edicta sunt <in>3 a.d. XI Kal. Febr. Te tamen sollicitum esse nolo, omne genus a nobis cautionis adhibebitur.
De rege Alexandrino factum est senatus consultum cum multitudine eum reduci periculosum rei publicæ videri. Reliqua cum esset in senatu contentio Lentulusne an Pompeius reduceret, obtinere causam Lentulus videbatur, in ea re nos et officio erga Lentulum mirifice et voluntati Pompei præclare satis fecimus; Sed per obtrectatores Lentuli calumnia extracta est. Consecuti sunt dies comitiales, per quos senatus haberi non poterat, quid futurum sit latrocinio tribunorum non divino, sed tamen suspicor per vim rogationem Caninium perlaturum, in ea re Pompeius quid velit non dispicio; Familiares ejus quid cupiant, II omnes vident, creditores vero regis aperte pecunias suppeditant contra Lentulum, sine dubio res a Lentulo remota videtur esse cum magno meo dolore, quamquam multa fecit qua re, si fas esset, jure ei suscensere possemus.
Tu, si ista expedieris, velim quam primum bona et certa tempestate conscendas ad meque venias, innumerabiles enim res sunt in quibus te cottidie in omni genere desiderem. Tui nostri que valent.
Xliil Kal. Febr. Scr. Romæ prid. Id. Febr. (D. xv Kal. Mart.) an. 56
Scripsi ad te antea superiora, nunc cognosce postea quæ sint acta, [a] Kal. Febr. Legationes in Id. Febr. Reiciebantur; Eo die res confecta non est. A. d. mi Non. Febr. Milo adfuit, ei Pompeius advocatus venit, dixit M. Marcellus ame rogatus, honeste discessimus, prodicta 2 dies est in vii Id. Febr. Interim reiectis legationibus in Idus referebatur de provinciis quæstorum et de ornandis prætoribus; Sed res multis querelis de re publica interponendis nulla transacta est. C. Cato legem promulgavit de imperio Lentuli abrogando, vestitum filius mutavit.
A. d. vii Id. Febr. Milo adfuit, dixit Pompeius, sive voluit, nam ut surrexit, operæ Clodianæ clamorem sustulerunt, idque ei perpetua oratione contigit, non modo ut acclamatione sed ut convicio et maledictis impediretur, qui ut peroravit (nam in eo sane fortis fuit, non est deterritus, dixit omnia atque interdum etiam silentio, cum auctoritate pervicerat3) — sed ut peroravit, surrexit Clodius, ei tantus clamor a nostris (placuerat enim referre gratiam) ut neque mente nec lingua neque ore consisteret, ea res acta est, cum hora sexta vix Pompeius perorasset, usque ad horam octavam, cum omnia maledicta, versus denique obscenissimi in Clodium et Clodiam dicerentur, ille furens et exsanguis interrogabat suos in clamore ipso quis esset qui plebem fame necaret: respondebant operæ 'Pompeius.' Quis Alexandriani ire cuperet: respondebant 'Pompeius.' Quem ire vellent: respondebant 'Crassum' (is aderat tum Miloni, animo non amico), hora fere nona quasi signo dato Clodiani nostros consputare cœperunt, exarsit dolor, urgere illi ut loco nos moverent, factus est a nostris impetus. Fuga operarum, ejectus de rostris Clodius, ac nos quoque tum fugimus, ne quid in turba, senatus vocatus in curiam. Pompeius domum; Neque ego tamen in senatum, ne aut de tantis rebus tacerem aut in Pompeio defendendo (nam is carpebatur a Bibulo, Curione, Favonio, Servilio filio) animos bonorum virorum offenderem, res in posterum dilata est. Clodius in Quirinalia prodixit diem.
A. d. vi Id. Febr. Senatus ad Apollinis fuit, ut Pompeius adesset, acta res est graviter a Pompeio, eo die nihil perfectum est. A. d. v Id. Febr. Senatus ad Apollinis, senatus consultum factum est ea quæ facta essent a. d. v n 6 Id. Febr. Contra rem publicam esse facta, eo die Cato vehementer est in Pompeium invectus et eum oratione perpetua tamquam reum accusavit; De me multa me invito cum mea summa laude dixit, cum illius in me perfidiam increparet. Auditus est magno silentio malevolorum, respondit ei vehementer Pompeius Crassumque descripsit dixitque aperte se munitiorem ad custodiendam vitam suam fore quam Africanus fuisset, quem C. Carbo interemisset.
Itaque magnæ mihi res jam moveri videbantur, nam Pompeius hæc intellegit nobiscumque communicat, insidias vitæ suæ fieri, C. Catonem a Crasso sustentari, Clodio pecuniam suppeditari, utrumque et ab eo et a Curione, Bibulo, ceterisque suis obtrectatoribus confirmari; Vehementer esse providendum ne opprimatur, contionario illo populo a se prope alienato, nobilitate inimica, non æquo senatu, juventute improba, itaque se comparat; Homines ex agris accersit. Operas autem suas Clodius confirmat; Manus ad Quirinalia paratur, in ea multo sumus superiores ipsius Milo<nis>7 II copiis, sed magna manus ex Piceno et Gallia exspectatur, ut etiam Catonis rogationibus de Milone et Lentulo resistamus.
A. d. im Id. Febr. Sestius ab indice Cn. Nerio Pupinia de ambitu est postulatus et eodem die a quodam M. Tullio de vi. Is erat æger, domum, ut debuimus, ad eum statim venimus eique nos totos tradidimus idque fecimus præter hominum opinionem, qui nos ei jure suscensere putabant, ut humanissimi gratissimique et ipsi et omnibus videremur; Itaque faciemus, sed idem Nerius index edidit [ad] adligatos Cn. Lentulum Vatiam et C. Cornelium Stel. Eodem die senatus consultum factum est ut sodalitates decuriatique discederent lexque de iis ferretur, ut qui non discessissent ea pœna quæ est de vi tenerentur.
A. d. [i] Id. Febr. Dixi pro Bestia de ambitu apud prætorem Cn. Domitium in foro medio maximo conventu incidique in eum locum in dicendo cum Sestius multis in templo Castoris vulneribus acceptis subsidio Bestiæ servatus esset, hic προωκοδομ-ησάμην quid<d>amn ev- καίρως de iis quæ in Sestium apparabantur crimina et eum omavi veris laudibus magno adsensu omnium, res homini fuit vehementer grata, quæ tibi eo scribo quod me de retinenda Sesti gratia litteris sæpe monuisti.
Prid. Id. Febr. Hæc scripsi ante lucem, eo die apud Pomponium in ejus nuptiis eram cenaturus.
Cetera sunt in rebus nostris cujus modi tu mihi fere diffidenti prædicabas, plena dignitatis et gratiæ; Quæ quidem tua, mi frater, patientia, virtute, pietate, suavitate etiam tibi mihique sunt restituta.
Domus tibi ad lacum Pisonis fLucinianaf conducta est; Sed, ut spero, paucis mensibus post Kal. Quint, in tuam commigrabis, tuam in Carinis mundi habitatores Lamiæ conduxerunt.
A te post illam Ulbiensem epistulam nullas litteras accepi. Quid agas et ut te oblectes scire cupio maximeque te ipsum videre quam primum.
Cura, mi frater, ut valeas et, quamquam est hiems, tamen Sardiniam istam esse cogites.
Xv Kal. Mart.
Scr. Romæ medio m. Mart. an. 56
Sestius noster absolutus est a. d. n Id. Mart, et, quod vehementer interfuit rei publicæ, nullam videri in ejus modi causa dissensionem esse, omnibus sententiis absolutus est. Illud quod tibi curæ sæpe esse intellexeram, ne cui iniquo relinqueremus vituperandi locum, qui nos ingratos esse diceret nisi illius perversitatem quibusdam in rebus quam humanissime ferremus, scito hoc nos in eo judicio consecutos esse ut omnium gratissimi judicaremur. Nam defendendo moroso homini cumulatissime satis fecimus et, id quod ille maxime cupiebat, Vatinium, aquo palam oppugnabatur, arbitratu nostro concidimus dis hominibusque plaudentibus, quin etiam Paullus noster, cum testis productus esset in Sestium, confirmavit se nomen Vatini delaturum si Macer Licinius cunctaretur, et Macer ab Sesti subselliis surrexit ac se illi non defuturum adfirmavit. Quid quæris? Homo petulans et audax [Vatinius] valde perturbatus debilitatusque discessit.
Quintus, filius tuus, puer optimus, eruditur egregie, hoc nunc magis animum adverto quod Tyrannio docet apud me. Domus utriusque nostrum ædificatur strenue, redemptori tuo dimidium pecuniæ curavi, spero nos ante hiemem contubernalis fore, de nostra Tullia tui mehercule amantissima spero cum Crassipede nos confecisse. <sed>2 Dies erant duo qui post Latinas habentur religiosi (ceterum confectum erat Latiar), <et>3 erat exiturus. II
* * * άμφίλαφίαν autem illam quam tu soles dicere bono modo desidero, sic prorsus ut advenientem excipiam li ædifico, reliqua reconcinno, vivo paulo liberalius quam solebam; Opus erat, si te haberem, paulisper fabris locum dares. Sed et hæc, ut spero, brevi inter nos communicabimus.
Res autem Romanæ sese sic habent, consul est egregius Lentulus non impediente collega, sic, inquam, bonus ut meliorem non viderim, dies comitialis exemit omnis; Nam etiam Latinæ instaurantur, nec tamen deerant sup-
Plica tiones. Sic legibus perniciosissimis obsistitur, maxime Catonis; Cui tamen egregie imposuit Milo noster, nam ille vindex gladiatorum et bestiariorum emerat de Cosconio et Pomponio bestiarios nec sine iis armatis umquam in publico fuerat, hos alere non poterat, itaque vix tenebat, sensit Milo, dedit cuidam non familiari negotium qui sine suspi done emeret eam familiam a Catone, quæ simul atque abducta est, Racilius, qui unus est hoc tempore tribunus pl., rem patefecit eosque homines sibi emptos esse dixit (sic enim placuerat) et tabula proscripsit se familiam Catonianam venditurum, in eam tabulam magni risus consequebantur.
Hunc igitur Catonem Lentulus a legibus removit et eos qui de Cæsare monstra promulgarunt, quibus intercederet nemo, nam quod de Pompeio Caninius agit sane quam refrixit, neque enim res probatur et Pompeius noster in amicitia P. Lentuli vituperatur, et hercule non est idem; Nam apud perditissimam illam atque infimam fæcem populi propter Milonem suboffendit et boni multa ab eo desiderant, multa reprehendunt. Marcellinus autem hoc uno mihi quidem non satis facit quod eum nimis aspere tractat, quamquam id senatu non invito facit; Quo ego me libentius a curia et ab omni parte rei publicæ subtraho.
In judiciis ii sumus qui fuimus, domus celebratur ita ut cum maxime, unum accidit <im>prudentia Milonis incommodum de Sex. C<l>oelio, quem neque hoc tempore neque ab imbecillis accusatoribus mihi placuit accusari, ei tres sententiæ deterrimo in consilio defuerunt, itaque hominem populus revocat et retrahatur necesse est. Non enim ferunt homines et, quia cum apud suos diceret pæne damnatus est, vident damnatum, ea ipsa in re Pompei offensio nobis obstitit, senatorum enim urna copiose absolvit, equitum adæquavit, tribuni ærarii condemnarunt, sed hoc incommodum consolantur cottidianæ damnationes inimicorum, in quibus me perlibente Sevius adlisus est, ceteri conciduntur. C. Cato contionatus est comitia haberi non siturum si sibi cum populo dies agendi essent exempti. Appius a Cæsare nondum redierat.
Tuas mirifice litteras exspecto; Atque adhuc clausum mare fuisse scio, sed quosdam venisse tamen Ostiam dicebant qui te unice laudarent plurimique in provincia fieri dicerent, eosdem aiebant nuntiare te prima navigatione transmissurum, id cupio et, quamquam te ipsum scilicet maxime, tamen etiam litteras tuas ante exspecto.
Mi frater, vale. Scr. Romæ et in itinere in Anagninum vld. Apr. an. 56 Liam nostram Crassipedi prid. <Non.> Apr. esse desponsam, ceteraque de re publica privataque perscripseram, postea sunt hæc acta: Non. Apr. senatus consulto Pompeio pecunia decreta in rem frumentariam ad HS Icccc I sed eodem die vehementer actum de agro Campano clamore
Senatus prope contionali, acriorem causam inopia pecuniæ faciebat et annonæ caritas, non prætermittam ne illud quidem: M. Furium Flaccum, equitem Romanum, hominem nequam, Capitolini et Mercuriales de collegio ejecerunt præsentem ad pedes unius cujusque jacentem. II
A. d. vm Id. Apr. sponsalia Crassipedi præbui, huic convivio puer optimus, Quintus tuus meusque, quod perleviter commotus fuerat, defuit, a. d. vi Id. Apr. veni ad Quintum eum que vidi plane integrum, multumque is mecum sermonem habuit et perhumanum de discordiis mulierum nostrarum, quid quæris? Nihil festivius. Pomponia autem etiam de te questa est. Sed hæc coram agemus.
A puero ut discessi, in aream tuam veni, res agebatur multis structoribus. Longi dium redemptorem cohortatus sum; <f>Idem mihi faciebat se velle nobis placere, domus erit egregia (magis enim cerni jam poterat quam quantum ex forma judicabamus); Itemque nostra celeriter ædificabatur.
Eo die cenavi apud Crassipedem. Cenatus in hortos ad Pompeium lectica latus sum. Luci eum convenire non potueram quod afuerat; Videre autem volebam quod eram postridie Roma exiturus et quod ille in Sardiniam iter habebat. Hominem conveni et ab eo petivi ut quam primum te nobis redderet; Statim dixit, erat autem iturus, ut aiebat, a. d. in Id. Apr. ut aut <Sa>lebrone aut Pisis conscenderet, tu, mi frater, simul et ille venerit, primam navigationem, dum modo idonea tempestas sit, ne omiseris.
A.d. v Id. Apr. ante lucem hanc epistulam dictaveram conscripseramque in itinere, ut eo die apud T. Titium in Anagnino manerem, postridie autem in Laterio cogitabam, inde, cum in Arpinati quinque dies fuissem, ire in Pompeianum, rediens aspicere Cumanum, ut, quoniam in Non. Mai. Miloni dies prodic<t>a est, prid. Non. Romæ essem teque, mi carissime et suavissime frater, ad eam diem, ut sperabam, viderem, ædificationem Arcani ad tuum adventum sustentari placebat.
Fac, mi frater, ut valeas quam primumque venias. Quidem cum desiderio, nunc vero etiam cum timore! Atque has scito litteras me solas accepisse post illas quas tuus nauta attulit Ulbia datas.
Sed cetera, ut scribis, præsenti sermoni reserventur; Hoc tamen non queo differre: Id. Mai. senatus frequens divinus fuit in supplicatione Gabinio deneganda, adiurat Procilius hoc nemini accidisse, foris valde plauditur, mihi cum sua sponte jucundum tum jucundius quod me absente. Est enim eiXi/rpive? Judicium, sine oppugnatione,
Sine gratia nostra. <ab>Eram autem quod Idibus et postridie fuerat dictum de agro Campano actum iri, ut est actum, in hac causa mihi aqua hæret, sed plura quam constitueram, coram enim.
Vale, mi optime et optatissime frater, et advola, idem te pueri nostri rogant.
Illud scilicet: cenabis cum veneris. Scr. In Tusculano c. m. Jun. an. 56, ut vid.
Primum, si in isto essem, tu scis quid sit interpellare otiantem. Sed mehercule mihi docere videris istius generis humanitatem, qua quidem ego nihil utor abs te. Tu vero ut me et appelles et interpelles et obloquare et colloquare velim, quid enim mihi suavius? Non mehercule quisquam μουσοπάτακτο? Libentius sua
Recentia poemata legit quam ego te audio quacumque de re, publica privata, rustica urbana, sed mea factum est insulsa verecundia ut te proficiscens non tollerem, opposuisti semel άν<αν>τί<λ>βκτον4 causam, Ciceronis nostri valetudinem: conticui, iterum Cicerones: quievi, nunc mihi jucunditatis plena epistula hoc adspersit molestiæ, quod videris ne mihi molestus esses veritus esse atque etiam nunc vereri, litigarem tecum, si fas esset; Sed mehercule, istuc si umquam suspicatus ero — nihil dicam aliud nisi verebor ne quando ego tibi, cum sum una, molestus sim. Video te ingemuisse, sic fit: 'et Seiv' Ζφησα?' — Numquam enim dicam 'βδρασας.'
Marium autem nostrum in lecticam mehercule conjecissem — non illam regis Ptolomæi Asicianam; Memini enim, cum hominem portarem ad Baias Neapoli octaphoro Asiciano machærophoris centum sequentibus, miros
Risus nos edere cum ille ignarus sui comitatus repente aperuit lecticam et pæne ille timore, ego risu corrui, hunc, ut dico, certe sustulissem, ut aliquando subtilitatem veteris urbanitatis et humanissimi sermonis attingerem, sed hominem infirmum in villam apertam ac ne rudem quidem
Etiam nunc invitare nolui, hoc vero mihi peculiare fuerit, hic etiam isto frui; Nam illorum prædiorum scito mihi vicinum Marium lumen esse, apud Anicium vide<bi>mus ut paratum sit. Nos enim ita philologi sumus ut vel cum fabris habitare possimus, habemus hanc philosophiam non ab Hymetto sed ab Arce nostra. Marius et valetudine est et natura imbecillior, de interpellatione, tantum sumam a vobis temporis ad scribendum quantum dabitis, utinam nihil detis, ut potius vestra injuria quam ignavia mea cessem!
De re publica nimium te laborare doleo et meliorem civem esse quam Philoctetam, qui accepta injuria ea spectacula quærebat quæ tibi acerba esse video, amabo te, advola; Consolabor te et omnem abstergebo dolorem, et adduc, si me amas, Marium, sed approperate.
Hortus domi est. Scr. Romæ paulo post ill Id. Febr. An. 55
Placiturum tibi esse librum II suspicabar, tam valde placuisse quam scribis valde gaudeo, quod me admones de fnon curanti af suadesque ut meminerim Jovis orationem quæ est in extremo illo libro, ego vero memini et illa omnia mihi magis scripsi quam ceteris.
Sed tamen postridie quam tu es profectus multa nocte cum Vibullio veni ad Pompeium; Cumque ego egissem de istis operibus atque inscriptionibus, per mihi benigne respondit, magnam spem attulit, cum Crasso se dixit loqui velle mihique ut idem facerem suasit. Crassum consulem ex senatu domum reduxi, suscepit rem dixitque esse quod Clodius hoc tempore cuperet per se et per Pompeium consequi; Putare se, si ego eum non impedirem, posse me adipisci sine contentione quod vellem, totum ei negotium permisi meque in ejus potestate dixi fore, interfuit huic sermoni P. Crassus adulescens, nostri, ut scis, studiosissimus. Illud autem quod cupit Clodius est legatio aliqua (si minus per senatum, per populum) libera aut Byzantium aut <ad>2 Brogitarum aut utrumque, plena res nummorum. Quod ego non nimium laboro, etiam si minus adsequor quod volo. Pompeius tamen cum Crasso locutus est. Videntur negotium suscepisse, si perficiunt, optime; Si minus, ad nostrum Jovem revertamur.
A. d. in Id. Febr. Senatus consultum est factum de ambitu in Afrani sententiam, quam ego dixeram cum tu adesses. Sed magno cum gemitu senatus consules non sunt persecuti eorum sententias qui, Afranio cum essent adsensi, addiderunt ut prætores ita crearentur ut dies sexaginta privati essent, eo die Catonem plane repudiarunt, quid multa? Tenent omnia idque ita omnis intellegere volunt. Scr. In. M. Febr. An. 54
Epistulam hanc convicio efflagitarunt codicilli tui. Nam res quidem ipsa et is dies quo tu es profectus nihil mihi ad scribendum argumenti sane dabat, sed quem ad modum coram cum sumus sermo nobis deesse non solet, sic epistulæ nostræ debent interdum alucinari.
Tenediorum igitur libertas securi Tenedia præcisa est, 6 cum eos præter me et Bibulum et Calidium et Favonium nemo defenderet, de te a Mag<net>i<bu>s ab Sipylo mentio est honorifica facta, cum te unum dicerent postulationi L. Sesti Pansæ restitisse, reliquis diebus si quid erit quod te scire opus sit, aut etiam si nihil erit, tamen scribam cottidie aliquid, prid. Id. neque tibi neque Pomponio deero.
Lucreti poemata ut scribis ita sunt, multis luminibus ingeni, multæ tamen artis, sed cum veneris, virum te putabo si Sallusti Empedoclea legeris; Hominem non putabo. Scr. Romæ c. Id. Febr. An. 54
Gaudeo tibi jucundas esse meas litteras, nec tamen habuissem scribendi nunc quidem ullum argumentum nisi tuas accepissem.
Nam prid. Id., cum Appius senatum infrequentem cœgisset, tantum fuit frigus ut pipulo [convicio] coactus sit
Nos dimittere, de Commageno, quod rem totam discusse-
Ram, mirifice mihi et per se et per Pomponium blanditur Appius, videt enim, hoc genere dicendi si utar in ceteris,
Februarium sterilem futurum; Eumque lusi jocose satis, neque solum illud extorsi oppidulum quod <ejus>2 3 erat, positum in Euphrati Zeugmate, sed præterea togam sum ejus prætextam, quam erat adeptus Cæsare consule, magno hominum risu cavillatus, 'quod vult' inquam 'renovari honores eosdem, quo minus togam prætextam quotannis interpolet decernendum nihil censeo, vos autem homines nobiles, qui Burrenum prætextatum non ferebatis, Commagenum feretis?' Genus vides et locum jocandi. Multa dixi in ignobilem regem, quibus totus est explosus. Quo genere commotus, ut dixi, Appius totum me amplexatur, nihil est enim facilius quam reliqua discutere, sed non faciam ut illum offendam,
Ne imploret fidem
Jovis Hospitalis, Graios omnis convocet, per quos mecum in gratiam rediit.
Theopompo satis faciemus, de Cæsare, fugerat me ad te scribere, video enim quas tu litteras exspectaris, sed ille scripsit ad Balbum fasciculum illum epistularum in quo fuerat mea et Balbi totum sibi aqua madidum redditum esse, ut ne illud quidem sciat, meam fuisse aliquam epistulam. Sed ex Balbi epistula pauca verba intellexerat, ad quæ rescripsit his verbis: 'de Cicerone te video quiddam scripsisse quod ego non intellexi, quantum autem conjectura consequebar, id erat ejus modi ut magis optandum quam sperandum putarem.' Itaque postea misi ad Cæsarem eodem illo exemplo litteras, jocum autem illius de sua egestate ne sis aspernatus; Ad quem ego rescripsi nihil esse quod posthac arcæ nostræ fiducia conturbaret lusique in eo genere et familiariter et cum dignitate, amor autem ejus erga nos perfertur omnium nuntiis singularis, litteræ quidem ad id quod exspectas fere cum tuo reditu jungentur.
Reliqua singulorum dierum scribemus ad te, si modo tabellarios tu præbebis, quamquam ejus modi frigus im- 5 pendebat ut summo in periculo esset [ne] Appius ne ædes urerentur. Scr. Romæ xvi Kal. Mari. An. 54
Risi nivem atram teque hilari animo esse et prompto ad jocandum valde me juvat. De Pompeio adsentior tibi, vel tu potius mihi, nam, ut scis, jam pridem istum canto Cæsarem. Mihi crede, in sinu est neque ego discingor.
Cognosce nunc Idus: decimus erat Cælio dies. Domitius ad numerum judices non habuit, vereor ne homo tæter et ferus, Pola Servius, ad accusationem veniat, nam noster Cælius valde oppugnatur agente Clodia, certi nihil est adhuc, sed veremur.
Eodem igitur die Tyriis est senatus datus frequens, frequentes contra Syriaci publicani, vehementer vexatus Gabinius, exagitati tamen a Domitio publicani quod eum essent cum equis prosecuti. T noster Lamia paulo ferocius, cum Domitius dixisset Vestra culpa hæc acciderunt, equites Romani, dissolute enim judicatis,' 'nos judicamus, vos laudatis' inquit, actum est eo die nihil, nox diremit.
Comitialibus diebus qui Quirinalia sequuntur Appius interpretatur non impediri se lege Pupia quo minus habeat senatum et, quod Gabinia sanctum sit, etiam cogi ex Kal. Febr. Usque ad Kal. Mart, legatis senatum cottidie dare. Ita putantur detrudi comitia in mensem Martium, sed ta dicunt.
Omnia colligo ut novi scribam abquid ad te, sed, ut vi-
Des, res me ipsa deficit, itaque ad Callisthenem et ad Philistum redeo, in quibus te video volutatum. Calfi sthenes quidem vulgare et notch>um negotium, quem ad modum aliquot Græci locuti sunt. Siculus ille capit afis; Creber, acutus, brevis, pæne pusillus Thucydides, sed utros ejus habueris libros (duo enim sunt corpora) an utrosque nescio. Me magis De Dionysio delectat, ipse est enim veterator magnus et perfamiliaris Philisto Dionysius, sed quod adscribis, adgrederisne ad historiam, me auctore potes, et quoniam tabellarios subministras, hodierni diei res gestas
Oblecta te cum Cicerone nostro quam bellissime.
Duas adhuc ate accepi epistulas, [quarum] alteram in ipso discessu nostro, alteram Arimino datam, pluris quas scribis te dedisse non acceperam.
Ego me in Cumano et Pompeiano, præter quam quod sine te, ceterum satis commode oblectabam, 2 et eram in isdem locis usque ad Kal. Jun. futurus, scribebam illa quæ dixeram πολιτικά, spissum sane opus et operosum, sed si ex sententia successerit, bene erit opera posita; Sin minus, in illud ipsum mare deiciemus quod spectantes scribimus, adgrediemur alia, quoniam quiescere non possumus.
Tua mandata persequar diligenter et in adjungendis hominibus et in quibusdam non alienandis, maximæ vero mihi curæ erit ut Ciceronem tuum nostrumque videam scilicet cottidie sed inspiciam quid discat quam sæpissime; Et nisi ille contemnet, etiam magistrum me ei profitebor, cujus rei non nullam consuetudinem nactus sum in hoc horum dierum otio Cicerone nostro minore producendo.
Tu, quem ad modum scribis (quod etiam si non scriberes facere te diligentissime tamen sciebam), facies scilicet ut mea mandata digeras, persequare, conficias, ego, cum Romam venero, nullum prætermittam Cæsaris tabellarium cui btteras ad te non dem. His diebus ignosces; Cui darem fuit nemo ante hunc M. Orfium, equitem Romanum, nostrum et per <se>3 necessarium et quod est ex municipio Atellano, quod scis esse in fide nostra, itaque eum tibi commendo in majorem modum, hominem domi splendidum, gratiosum etiam extra domum, quem fac ut tua liberabtate tibi obbges. Est tribunus militum in exercitu vestro, gratum hominem observantemque cognosces.
Trebatium ut valde ames vehementer te rogo. Scr. Romæ in. M. Jun. an. 54
A. d. mi Non. Jun., quo die Romam veni, accepi tuas litteras datas Placentia, deinde alteras postridie datas Blandenone cum Cæsaris btteris refertis omni officio, diligentia, suavitate, sunt ista quidem magna, vel potius maxima; Habent enim vim magnam ad gloriam et ad summam dignitatem, sed, mihi crede quem nosti, quod in istis rebus ego plurimi æstimo, id jam habeo, te scilicet primum tam inservientem communi dignitati, deinde Cæsaris tantum in me amorem, quem omnibus iis honoribus quos me a se exspectare vult antepono, litteræ vero ejus una datæ cum tuis, quarum initium est quam suavis ei tuus adventus fuerit et recordatio veteris amoris, deinde se effecturum ut ego in medio dolore ac desiderio tui te, cum ame abesses, potissimum secum esse lætarer, incredibiliter delectarunt.
Qua re facis tu quidem fraterne quod me hortaris, sed mehercule currentem nunc quidem, ut omnia mea studia in istum unum conferam, ego vero ardenti quidem studio, ac fortasse efficiam quod sæpe viatoribus cum properant evenit, ut, si serius quam voluerint forte surrexerint, properando etiam citius quam si de nocte vigilassent perveniant quo velint; Sic ego, quoniam in isto homine colendo tam indormivi diu te mehercule sæpe excitante, cursu corrigam tarditatem cum equis tum vero, quoniam tu scribis poema ab eo nostrum probari, quadrigis poeticis, modo mihi date Britanniam quam pingam coloribus tuis, penicillo meo. Sed quid ago? Quod mihi tempus, Romæ præsertim, ut iste me rogat, manenti, vacuum ostenditur? Sed videro, fortasse enim, ut fit, vincet unus amor omnis difficultates.
Trebatium quod ad se miserim persalse et humaniter etiam gratias mihi agit, negat enim in tanta multitudine eorum qui una essent quemquam fuisse qui vadimonium concipere posset. M. Curtio tribunatum ab eo petivi (nam Domitius se derideri putasset, si esset ame rogatus; Hoc enim est ejus cottidianum, se ne tribunum militum quidem facere, etiam in senatu lusit Appium collegam propterea isse ad Cæsarem ut aliquem tribunatum auferret), sed in alterum annum, id enim Curtius ita volebat.
Tu quem ad modum me censes oportere esse et in re publica et in nostris inimicitiis, ita et esse et fore, oricula
Infima, scito, molliorem, res Romanæ se sic habebant; Erat non nulla spes comitiorum sed incerta, erat aliqua suspicio dictaturæ, ne ea quidem certa, summum otium forense sed senescentis magis civitatis quam acquiescentis, sententia autem nostra in senatu ejus modi magis ut alii nobis adsentiantur quam nosmet ipsi, 'τοι,ανθ' 6 τλημων ττολβ- μος βξβργάζ€ται.' Scr. Romæ ex. M. 54
Calamo <bono>1 et atramento temperato, charta etiam dentata res agetur, scribis enim te meas litteras superiores vix legere potuisse, in quo nihil eorum, mi frater, fuit quæ putas, neque enim occupatus eram neque perturbatus nec iratus alicui, sed hoc facio semper ut, quicumque calamus in manus meas venerit, eo sic utar tamquam bono.
Verum attende nunc, mi optime et suavissime frater, ad ea dum rescribo quæ tu in hac eadem brevi epistula- πραγμαπκως valde scripsisti, de quo petis ut ad te nihil occultans, nihil dissimulans, nihil tibi indulgens ingenue frate meque rescribam, id est, utrum <ad>voles, ut dixeramus, <an>4 ad expediendum te, si causa sit, commorere: si, mi Quinte, parva aliqua res esset in qua sciscitarere quid vellem, tamen, cum tibi permissurus essem ut faceres quod velles, ego ipse quid vellem ostenderem, in hac vero re * * hoc profecto quæris, cujus modi illum annum qui sequitur exspectem: plane aut tranquillum nobis aut certe munitissimum; Quod cottidie domus, quod forum, quod theatri significationes declarant, nec labor, ut quondam, conscientia copiarum nostrarum, quod Cæsaris, quod Pompei gratiam tenemus, hæc me ut confidam faciunt, sin aliquis erumpet amentis hominis furor, omnia sunt ad eum frangendum expedita.
Hæc ita sentio, judico, ad te explorate scribo; Dubitare te non adsentatorie sed fraterne veto, qua re [si] suavitatis equidem nostræ fruendæ causa cuperem te ad id tempus venire quod dixeras, sed illud malo tamen quod putas magis e <re> tua. Illa etiam magni æstimo [me], άμφι- λαφίαν illam tuam et explicationem debitorum tuorum, illud quidem sic habeto, nihil nobis expeditis, si valebimus, fore fortunatius, parva sunt quæ desunt pro nostris qui-
Dem moribus et ea sunt ad explicandum expeditissima, modo valeamus.
Ambitus redit immanis, numquam fuit par. Id. Quint. Fænus fuit bessibus ex triente coitione Memmi et consulum cum Domitio, hanc Scaurus unus <vix potest>14 vincere. Messalla flaccet, non dico νπζρβολάς; Vel HS centies constituunt in prærogativa pronuntiare, res ardet invidia, tribunicii candidati compromiserunt HS quingenis in singulos apud M. Catonem depositis petere ejus arbitratu, ut qui contra fecisset ab eo condemnaretur, quæ quidem comitia si gratuita fuerint, ut putantur, plus unus Cato potuerit quam omnes leges omnesque judices.
Scr. Romæ ex. M. Sext. An. 54
Cum ame litteras librari manu acceperis, ne paulum <quidem>1 me oti habuisse judicato, cum autem mea, paulum. Sic enim habeto, numquam me a causis et judiciis districtiorem fuisse, atque id anni tempore gravissimo et caloribus maximis, sed hæc, quoniam tu ita præscribis, ferenda sunt, neque committendum ut aut spei aut cogita-
Tioni vestræ ego videar defuisse, præsertim cum, si id difficilius fuerit, tamen ex hoc labore magnam gratiam magnamque dignitatem sim collecturus, itaque, ut tibi placet, damus operam ne cujus animum offendamus atque ut etiam ab iis ipsis qui nos cum Cæsare tam conjunctos dolent diligamur, ab æquis vero aut etiam a propensis in
Hanc partem vehementer et colamur et amemur, de ambitu cum atrocissime ageretur in senatu multos dies, quod ita erant progressi candidati consulares ut non esset ferendum, in senatu non fui. Statui ad nullam medicinam rei publicæ sine magno præsidio accedere.
Quo die hæc scripsi Drusus erat de prævaricatione a tribunis ærariis absolutus in summa quattuor sententiis, cum senatores et equites damnassent. Ego eodem die post meridiem Vatinium eram 2 defensurus; Ea res facilis est. Comitia in mensem Septembrem reiecta sunt. Scauri judicium statim exercebitur, cui nos non deerimus.
''Ζνν8είττνονς' %οφοκλέονς, quamquam ate <f>actam fabellam video esse festive, nullo modo probavi.
Venio nunc ad id quod nescio an primum esse debuerit, o jucundas mihi tuas de Britannia litteras! Timebam Oceanum, timebam litus insulæ; Reliqua non equidem contemno, sed plus habent tamen spei quam timoris magisque sum sollicitus exspectatione ea quam metu, te vero vvode- σιν scribendi egregiam habere video, quos tu situs, quas naturas rerum et locorum, quos mores, quas gentis, quas pugnas, quem vero ipsum imperatorem habes! Ego te libenter, ut rogas, quibus rebus vis, adiuvabo et tibi versus quos rogas, hoc est Athenas noctuam, mittam.
Sed heus tu! Celari videor ate. Quo modo nam, mi frater, de nostris versibus Cæsar? Nam primum librum se legisse scripsit ad me ante, et prima sic ut neget se ne Græca quidem meliora legisse; Reliqua ad quendam locum ραθν- μότβρα (hoc enim utitur verbo), dic mihi verum: num aut res eum aut χαρακτηρ non delectat? Nihil est quod vereare. Ego enim ne pilo quidem minus me amabo, hac de re φι,λαληθως et, ut 5 soles [scribere], fraterne.
21 (III.l) Scr. Partim in Arpinati partim Romæ m. Sept. an. 54
Ego ex magnis caloribus (non enim meminimus majores) in Arpinati summa cum amœnitate <tum salubritate>1 fluminis me refeci ludorum diebus, Philotimo tribulibus commendatis.
In Arcano a. d. mi Id. Sept. fui. Ibi Mescidium cum Philoxeno aquamque, quam ii ducebant non longe a villa, belle sane fluentem vidi, præsertim maxima siccitate, uberioremque aliquanto sese collecturos esse dicebant, apud Her<i>um recte erat.
In Maniliano offendi Diphilum Diphilo tardiorem, sed tamen nihil ei restabat præter balnearia et ambulationem et aviarium, villa mihi valde placuit propterea quod summam dignitatem pavimentata porticus habebat, quod mihi nunc denique apparuit postea quam et ipsa tota patet et columnæ politæ sunt, totum in eo est, quod mihi erit curæ, tectorium ut concinnum sit. Pavimenta recte fieri videbantur; Cameras quasdam non probavi mutarique jussi.
Quo loco in porticu te scribere aiunt ut atriolum fiat, mihi ut est magis placebat, neque enim satis loci videbatur esse atriolo <neque> fere solet nisi in iis ædificiis fieri in quibus est atrium majus nec habere poterat adjuncta cubicula et ejus modi membra, nunc hoc vel honestæ testudinis vel valde boni æstivi locum obtinebit, tu tamen si aliter sentis, rescribe quam primum.
In balneariis assa in alterum apodyteri angulum promovi propterea quod ita erant posita ut eorum vaporarium [ex quo ignis erumpit] esset subiectum cubiculi<s>. Subgrande cubiculum autem et hibernum alt<er>um valde probavi quod et ampla erant et loco posita ambulationis uno latere, eo quod est proximum balneariis, columnas neque rectas neque e regione Diphilus collocarat; Eas scilicet demolietur, aliquando perpendiculo et linea discet uti. Omnino spero paucis mensibus opus Diphili perfectum fore, curat enim diligentissime Cæsius, qui tum mecum fuit.
Ex eo loco recta Vitularia via profecti sumus in Fufidianum fundum, quem tibi proximis nundinis Arpini de Fufidio HS emeramus, ego locum æstate umbrosiorem vidi numquam, permultis locis aquam profluentem et eam uberem, quid quæris? Jugera prati Cæsius irrigaturum facile te arbitrabatur; Equidem hoc quod melius intellego adfirmo, mirifica suavitate te villam habiturum piscina et salientibus additis, palæstra et silva tvirdicatat. Fundum audio te nunc tBobilianumt velle retinere, de eo quid videatur ipse constitues. Cæsius aiebat aqua dempta et ejus aquæ jure constituto et servitute fundo illi imposita tamen nos pretium servare posse si vendere vellemus. Mescidium mecum habui, is sese ternis nummis in pedem tecum transegisse dicebat, sese autem mensum pedibus aiebat passuum mihi plus visum est; Sed præstabo sumptum nusquam melius posse poni. Cilionem arcessieram Venafro, sed eo ipso die quattuor ejus conservos et discipulos Venafri cuniculus oppresserat.
Id. Sept, in Laterio fui. Viam perspexi; Quæ mihi ita placuit ut opus publicum videretur esse, præter passuum (sum enim ipse mensus) ab eo ponticulo qui est ad Fur<r>inæ,n Satricum versus, eo loco pulvis non glarea iniecta est (id mutabitur) et ea viæ pars valde acclivis est; Sed intellexi aliter duci non potuisse, præsertim cum tu neque per Lucustæ neque Varronis velles ducere, ille viam ante suum fundum probe munierat; Lucusta non attigerat, quem ego Romæ adgrediar, et, ut arbitror, commovebo, et simul M. Taurum, quem tibi audio promisisse, qui nunc Romæ erat, de aqua per fundum ejus ducenda rogabo.
Nicephorum, vilicum tuum, sane probavi quæsivique ex eo ecquid ei de illa ædificatiuncula Lateri de qua mecum locutus es mandavisses, tum is mihi respondit se ipsum ejus operis HS xvi conductorem fuisse, sed te postea multa addidisse ad opus, nihil ad pretium; Itaque id se omisisse. Mihi mehercule valde placet te illa ut constitueras addere; Quamquam ea villa quæ nunc est tamquam philosopha videtur esse quæ obiurget ceterarum villarum insaniam. Verum tamen illud additum delectabit, topiarium laudavi, ita omnia convestivit hedera, qua basim villæ, qua intercolumnia ambulationis, ut denique illi palliati topiariam facere videantur et hederam vendere, jam άπο- δυτηρίω nihil alsius, nihil muscosius.
Habes fere de rebus rusticis, urbanam expolitionem urget ille quidem [et] Philotimus et Cincius, sed etiam ipse crebro interviso, quod est facile factu, quam ob rem ea te cura liberatum volo.
De Cicerone quod me semper rogas, ignosco equidem tibi sed tu quoque mihi velim ignoscas; Non enim concedo tibi plus ut illum ames quam ipse amo. Atque utinam his diebus in Arpinati, quod et ipse cupierat et ego non minus, mecum fuisset! Quod ad Pomponiam, si tibi videtur, scribas velim, cum aliquo exibimus eat nobiscum puerumque <e>ducat. Clamores efficiam si eum mecum habuero otiosus; Nam Romæ respirandi non est locus, id me scis antea gratis tibi esse pollicitum, quid nunc putas, tanta mihi abs te mercede proposita?
Venio nunc ad tuas litteras, quas pluribus epistulis accepi dum sum in Arpinati; Nam mihi uno die tres sunt redditæ et quidem, ut videbantur, eodem abs te datæ tempore, una pluribus verbis, in qua primum erat quod antiquior dies in tuis fuisset adscripta litteris quam in Cæsaris: id facit Oppius non numquam necessario ut, cum tabellarios constituerit mittere litterasque a nobis acceperit, aliqua re nova impediatur et necessario serius quam constituerat mittat, neque nos datis jam epistulis diem commutari curamus.
Scribis de Cæsaris summo in nos amore: hunc et tu fovebis et nos quibuscumque poterimus rebus augebimus, de Pompeio et facio diligenter et faciam quod mones, quod tibi mea permissio mansionis tuæ grata est, id ego summo meo dolore et desiderio tamen ex parte gaudeo, in Hippodamo et non nullis aliis arcessendis quid cogites non intellego, nemo istorum est quin abs te munus fundi suburbani instar exspectet. Trebatium vero meum quod isto admisceas nihil est. Ego illum ad Cæsarem misi, qui mihi jam satis fecit; Si ipsi minus, præstare nihil debeo teque item ab eo vindico et libero, quod scribis te a Cæsare cottidie plus diligi, immortaliter gaudeo. Balbum vero, qui est istius rei, quem ad modum scribis, adiutor, in oculis fero. Trebonium meum ate amari teque ab illo pergaudeo.
De tribunatu quod scribis, ego vero nominatim petivi Curtio et mihi ipse Cæsar nominatim Curtio paratum esse rescripsit meamque in rogando verecundiam obiurgavit. Si cui præterea petiero, id quod etiam Oppio dixi ut ad illum scriberet, facile patiar mihi negari, quoniam illi qui mihi molesti sunt sibi negari ame non facile patiuntur, ego Curtium, id quod ipsi dixi, non modo rogatione sed etiam testimonio tuo diligo, quod litteris tuis studium illius in salutem nostram facile perspexi.
De Britannicis rebus cognovi ex tuis litteris nihil esse nec quod metuamus nec quod gaudeamus, de publicis negotiis, quæ vis ad te Tironem scribere, neglegentius ad te ante scribebam quod omnia minima maxima ad Cæsarem mitti sciebam.
Rescripsi epistulæ maximæ, audi nunc de minuscula, in qua primum est de Clodi ad Cæsarem litteris; In quo Cæsaris consilium probo, quod tibi amantissime petenti veniam non dedit uti ullum ad illam furiam verbum rescriberet, alterum est de Calventi Mari oratione: quod scribis tibi placere me ad eam rescribere, miror, præsertim cum illam nemo lecturus sit si ego nihil rescripsero, meam in illum pueri omnes tamquam dictata perdiscant, libros meos [omnis] quos exspectas incohavi, sed conficere non possum his diebus, orationes efflagitatas pro Scauro et pro Plancio absolvi, poema ad Cæsarem quod institueram incidi. Tibi quod rogas, quoniam ipsi fontes jam sitiunt, si quid habebo spati, scri ham.
Venio ad tertiam. Balbum quod ais mature Romam bene comitatum esse venturum mecumque adsidue usque ad Id. Mai. futurum, id mihi pergratum perque jucundum. Quod me in eadem epistula, sicut sæpe antea, cohortaris ad ambitionem et ad laborem, faciam equidem; Sed quando vivemus?
Quarta epistula mihi reddita est Id. Sept., quam a. d. JUI Id. Sext. Ex Britannia dederas, in ea nihil sane erat novi præter Erigonam (quam si ab Oppio accepero, scribam ad te quid sentiam, nec dubito quin mihi placitura sit) et, quod <pæne>19 præterii, de eo quem scripsisti de Milonis plausu scripsisse ad Cæsarem, ego vero facile patior ita Cæsarem existimare, illum quam maximum fuisse plausum, et prorsus ita fuit; Et tamen ille plausus qui illi datur quodam modo nobis videtur dari.
Reddita etiam mihi est pervetus epistula sed sero adlata, in qua de æde Telluris et de porticu Catuli me admones. Fit utrumque diligenter, ad Telluris quidem etiam tuam statuam locavi, item de hortis me quod admones, nec fui umquam valde cupidus et nunc domus suppeditat mihi hortorum amœnitatem.
Romam cum venissem a. d. xm Kal. Oct., absolutum offendi in ædibus tuis tectum, quod supra conclavia non placuerat tibi esse multorum fastigiorum, id nunc honeste vergit in tectum inferioris porticus.
Cicero noster dum ego absum non cessavit apud rhetorem. De ejus eruditione quod labores nihil est, quoniam ingenium ejus nosti, studium ego video, cetera ejus suscipio, ut me putem præstare debere.
Gabinium tres adhuc factiones postulant: L. Lentulus, flaminis filius, qui jam de maiestate postulavit; Ti. Nero cum bonis subscriptoribus; C. Memmius tribunus pl. Cum L. Capitone, ad urbem accessit a. d. Kal. Oct.; Nihil turpius nec desertius, sed his judiciis nihil audeo confidere, quod Cato non valebat, adhuc de pecuniis repetundis non
Erat postulatus. Pompeius ame valde contendit de reditu in gratiam, sed adhuc nihil profecit nec, si ullam partem libertatis tenebo, proficiet, tuas litteras vehementer exspecto. Quod scribis te audisse in candidatorum consularium coitione me interfuisse, id falsum est. Ejus modi enim pactiones in ea coitione factæ sunt, quas postea Memmius patefecit, ut nemo bonus interesse debuerit, et simul mihi committendum non fuit ut iis coitionibus interessem quibus Messalla excluderetur, cui quidem vehementer satis facio rebus omnibus; Ut arbitror, etiam Memmio. Domitio ipsi multa jam feci quæ voluit quæque ame petivit. Scaurum beneficio defensionis valde obligavi, adhuc erat valde incertum et quando comitia et qui consules futuri essent.
Cum hanc jam epistulam complicarem, tabellarii a vobis venerunt a. d. xi Kal., septimo vicesimo die. O me sollicitum! Quantum ego dolui in Cæsaris suavissimis litteris! Sed quo erant suaviores, eo majorem dolorem illius ille casus adferebat. Sed ad tuas venio litteras, primum tuam remansionem etiam atque etiam probo, præsertim cum, ut scribis, cum Cæsare communicaris. Oppium miror quicquam cum Publio; Mihi enim non placuerat, quod inferiore epistula scribis me Id. Sept. Pompeio legatum iri, id ego non audivi scripsique ad Cæsarem <neque>23 Vibullium [Cæsaris] mandata de mea mansione ad Pom-
Peium pertulisse nec [ad] Oppium, quo consilio? Quamquam Oppium ego tenui, quod priores partes Vibulli erant; Cum eo enim coram Cæsar egerat, ad Oppium scripserat. Ego vero nullas δεντέρας φροντίδας habere possum in Cæsaris rebus, ille mihi secundum te et liberos nostros ita est ut sit pæne par. Videor id judicio facere (jam enim debeo), sed tamen amore sum incensus.
Cum scripsissem hæc infima quæ sunt mea manu, venit ad nos Cicero tuus ad cenam, cum Pomponia foris cenaret. Dedit mihi epistulam legendam tuam quam paulo ante acceperat, Aristophaneo modo valde mehercule et suavem et gravem, qua sum admodum delectatus, dedit etiam alteram illam mihi, qua jubes eum mihi esse adfixum tamquam magistro, quam illum epistulæ illæ delectarunt, quam me! Nihil puero illo suavius, nihil nostri amantius, hoc inter cenam Tironi dictavi, ne mirere alia manu esse.
Annali pergratæ litteræ tuæ fuerunt, quod et curares de se diligenter et tamen consilio se verissimo juvares. P. Servilius pater, ex litteris quas sibi a Cæsare missas esse dicebat, significat valde te sibi gratum fecisse quod de sua voluntate erga Cæsarem humanissime diligentissimeque locutus esses.
Cum Romam ex Arpinati revertissem, dictum mihi est Hippodamum ad te profectum esse, non possum scribere me miratum esse illum tam inhumaniter fecisse ut sine meis litteris ad te proficisceretur; Illud scribo, mihi molestum fuisse, jam enim diu cogitaveram ex eo quod tu ad me
Scripseras ut, si quid esset quod ad te diligentius perferri vellem, illi darem, quod mehercule hisce litteris quas vulgo ad te mitto nihil fere scribo quod, si in alicujus manus inciderit, moleste ferendum sit. <nunc>28 Minucio me et Salvio et Labeoni reservabam. Labeo aut tarde proficiscetur aut hic manebit. Hippodamus ne num quid vellem quidem rogavit.
T. Pinarius amabilis ad me de te litteras mittit, se maxime litteris, sermonibus, cenis denique tuis delectari, is homo semper me delectavit fraterque ejus mecum est multum, qua re, uti instituisti, complectere adulescentem.
Quod multos dies epistulam in manibus habui propter commorationem tabellariorum, ideo <eo>29 multa conjecta sunt, aliud alio tempore, velut hoc: T. Anicius mihi sæpe jam dixit sese tibi suburbanum si quod invenisset non dubitaturum esse emere, in ejus sermone ego utrumque soleo admirari, et te de suburbano emendo cum ad illum scribas non modo ad me non scribere sed etiam aliam in sententiam [de suburbano] scribere, et cum ad illum scribas nihil te recordari [de se] de ep<ist>ulis illis quas in Tusculano ejus tu mihi ostendisti, nihil de præceptis Epicharmi, γνωθι πώς αλλω κεχρηται, totum denique vultum, sermonem, animum ejus, quem ad modum con-
Icio, quasi *. Sed hæc tu videris, de suburbano cura ut sciam quid velis et simul ne quid ille turbet vide.
Quid præterea? Quid? Etiam. Gabinius a.d. mi Kal. Oct. noctu in urbem introierat et hodie hora vm, cum edicto C. Alii de maiestate eum adesse oporteret, concursu magno et odio universi populi pæne adflictus est. Nihil illo turpius; Proximus est tamen Piso, itaque mirificum embolium cogito in secundum librum meorum temporum includere, dicentem Apollinem in conci fio deorum qualis reditus duorum imperatorum futurus esset, quorum alter exercitum perdidisset, alter vendidisset.
Ex Britannia Cæsar ad me Kal. Sept. dedit Htteras, quas ego accepi a. d. mi Kal. Oct., satis commodas de Bririm; Scribit se sine te fuisse cum ad mare accesserit, ad eas ego ei btteras nihil rescripsi, ne gratulandi quidem causa, propter ejus luctum.
Te oro etiam atque etiam, mi frater, ut valeas. Scr. Romæ v Id. Oct. an. 54
A. d. vi Id. Oct. Salvius Ostiam vesperi navi profectus erat cum iis rebus quas tibi domo mitti volueras, eodem die Gabinium ad populum luculente calefecerat Memmius, sic ut Calidio verbum facere pro eo non hcuerit. Postridie autem ejus diei qui erat tum futurus cum hæc scribebam ante lucem, apud Catonem erat divinatio in Gabinium futura inter Memmium etTi. Neronem et C. L. Antonios M. f. putabamus fore ut Memmio daretur, etsi erat Neronis
Mira contentio, quid quæris? Probe premitur, nisi noster Pompeius dis hominibusque invitis negotium everterit.
Cognosce nunc hominis audaciam et aliquid in re publica perdita delectare, cum Gabinius quacumque veniebat triumphum se postulare dixisset subitoque bonus imperator noctu in urbem hostium plenam invasisset, in senatum se non committebat, tinterimt ipso decimo die, quo eum oportebat hostiarum numerum et militum renuntiare, irrepsit summa infrequentia, cum vellet exire, a consulibus retentus est. Introducti publicani, homo undique tatius4t [et], cum ame maxime vulneraretur, non tulit et me trementi voce exsulem appellavit, hic (o di! Nihil umquam honorificentius nobis accidit) consurrexit senatus cum clamore ad unum, sic ut ad corpus ejus accederet; Pari clamore atque impetu publicani, quid quæris? Omnes tamquam tu esses ita fuerunt, nihil hominum sermone foris clarius, ego tamen <me> teneo ab accusando, vix mehercule, sed tamen teneo, vel quod nolo cum Pompeio pugnare (satis est quod instat de Milone) vel quod judices
Nullos habemus, άπότενγμα formido, addo etiam malevolentiam hominum et timeo ne illi me accusante aliquid accedat; Nec despero rem et sine me et non nihil per me confici posse.
De ambitu postulati sunt omnes qui consulatum petunt: a Memmio Domitius, a Q. Acutio, bono et erudito adulescente, Memmius, a Q. Pompeio Messalla, a Triario Scaurus, magna res in motu est, propterea quod aut hominum aut legum interitus ostenditur, opera datur ut judicia ne fiant, res videtur spectare ad interregnum, consules comitia habere cupiunt; Rei nolunt, et maxime Memmius, quod Cæsaris adventu se sperat futurum consulem; Sed mirum in modum jacet. Domitius cum Messalla certus esse videbatur. Scaurus refrixerat. Appius sine lege curiata confirmat se Lentulo nostro successurum, qui quidem mirificus illo die, quod pæne præterii, fuit in Gabinium, accusavit maiestatis. Nomina data, cum ille verbum nullum.
Habes forensia, domi recte est. Ipsa domus a redemptoribus tractatur non indiligenter. Scr. Romæ xnKal. Nov. an. 54
Occupationum mearum tibi signum sit librari manus.
Diem scito esse nullum quo die non dicam pro reo. Ita, quicquid conficio aut cogito, in ambulationis tempus fere confero.
Negotia se nostra sic habent, domestica vero ut volumus. Valent pueri, studiose discunt, diligenter docentur, et nos et inter se amant, expolitiones utriusque nostrum sunt in manibus, sed tua ad perfectum jam res rustica Arcani et Lateri, præterea de aqua, de via nihil prætermisi quadam epistula quin enucleate ad te perscriberem, sed me illa cura sollicitat angitque vehementer quod dierum jam amplius quadraginta intervallo nihil ate, nihil a Cæsare, nihil ex istis locis non modo litterarum sed ne rumoris quidem adfluxit. Me autem jam et mare istuc et terra sollicitat neque desino, ut fit in amore, ea quæ minime volo cogitare. Qua re non equidem jam te rogo ut ad me de te, de rebis istis scribas (numquam enim, cum potes, prætermittis), sed hoc te scire volo, nihil fere umquam me sic exspec-
Nunc cognosce ea quæ sunt in re publica, comitiorum cottidie singuli dies tolluntur obnuntiationibus magna voluntate bonorum omnium; Tanta invidia sunt consules propter suspicionem pactorum a candidatis præmiorum, candidati consulares quattuor omnes rei. Causæ sunt difficiles, sed enitemur ut Messalla noster salvus sit, quod est etiam cum reliquorum salute conjunctum. Gabinium de ambitu reum fecit P. Sulla subscribente privigno Memmio, fratre Cæcilio, Sulla filio, contra dixit L. Torquatus
Omnibusque libentibus non obtinuit, quæris quid fiat de Gabinio: sciemus de maiestate triduo; Quo quidem in judicio odio premitur omnium generum, maxime testibus læditur, accusatoribus frigidissimis utitur, consilium varium, quæsitor gravis et firmus Alfius, Pompeius vehemens in judicibus rogandis, quid futurum sit nescio, locum tamen illi in civitate non video, animum præbeo ad illius perniciem moderatum, ad rerum eventum lenissimum.
Habes fere de omnibus rebus, unum illud addam: Cicero tuus nosterque summo studio est Pæoni sui rhetoris, hominis, opinor, valde exercitati et boni, sed nostrum instituendi genus esse paulo eruditius et θετικώτερον non ignoras, qua re neque ego impediri Ciceronis iter atque illam disciplinam volo et ipse puer magis illo declamatorio genere duci et delectari videtur, in quo quoniam ipsi quoque fuimus, patiamur illum ire nostris itineribus, eodem enim perventurum esse confidimus; Sed tamen, si nobiscum eum rus aliquo eduxerimus, in hanc nostram rationem consuetudinemque inducemus, magna enim nobis ate proposita merces est, quam certe nostra culpa numquam minus adsequemur.
Quibus in locis et qua spe hiematurus sis ad me quam diligentissime scribas velim.
Scr. Romæ Kal. Nov. an. 54
Gabinius absolutus est. Omnino nihil accusatore Lentulo subscriptoribusque ejus infantius, nihil illo consilio sordidius; Sed tamen nisi incredibilis contentio preces Pompei, dictaturæ etiam rumor plenus timoris fuisset, ipsi Lentulo non respondisset, qui tamen illo accusatore illoque consilio sententiis condemnatus sit cum
Tulissent, est omnino tam gravi fama hoc judicium ut videatur reliquis judiciis periturus et maxime de pecuniis repetundis, sed vides nullam esse rem publicam, nullum senatum, nulla judicia, nullam in ullo nostrum dignitatem, quid plura?2 De judicibus duo prætorii sederunt, Domitius Calvinus (is aperte absolvit ut omnes viderent) et Cato (is diribitis tabellis de circulo se subduxit et Pompeio primus nuntiavit).
Aiunt non nulli, ut Sallustius, me oportuisse accusare, his ego judicibus committerem? Quid essem, si me agente esset elapsus? Sed me alia moverunt: non putasset sibi Pompeius de illius salute sed de sua dignitate mecum esse
Certamen, in urbem introisset, ad inimicitias res venisset; Cum Æsernino Samnite Pacideianus comparatus viderer, auriculam fortasse mordicus abstulisset, cum Clodio quidem certe redisset in gratiam, ego vero meum consilium, si præsertim tu non improbas, vehementer approbo, ille cum ame [in] singularibus meis studiis ornatus esset cumque ego illi nihil deberem, ille mihi omnia, tamen in re publica me a se dissentientem non tulit (nihil dicam gravius) et minus potens eo tempore quid in me florentem posset ostendit; Nunc, cum ego ne curem quidem multum posse, res quidem publica certe nihil possit, unus ille omnia possit, cum illo ipso contenderem? Sic enim faciendum fuisset, non existimo te putare id mihi suscipiendum
Fuisse, 'alterutrum' inquit idem Sallustius, 'defendisses idque Pompeio contendenti dedisses' (etenim vehementer orabat), lepidum amicum Sallustium, qui mihi aut inimicitias putet periculosas subeundas fuisse aut infamiam sempiternam! Ego vero hac mediocritate delector, ac mihi illud jucundum est quod, cum testimonium secundum fidem et religionem gravissime dixissem, reus [se] dixit, si in civitate licuisset sibi esse, mihi se satis facturum, neque me quicquam interrogavit.
De versibus quos tibi ame scribi vis, deest mihi quidem opera sed abest etiam βνθουσιασμό?, qui non modo tempus sed etiam animum vacuum ab omni cura desiderat. Non enim sumus omnino sine cura venientis anni, etsi sumus sine timore, simul et illud (sine ulla mehercule ironia loquor): tibi istius generis in scribendo priores partis tribuo quam mihi.
De bibliotheca tua Græca supplenda, libris commutandis, Latinis comparandis, valde velim ista confici, præsertim cum ad meum quoque usum spectent, sed ego mihi ipsi ista per quem agam non habeo, neque enim venalia sunt, quæ quidem placeant, et confici nisi per hominem et peritum et diligentem non possunt. Chrysippo tamen imperabo et cum Tyrannione loquar, de fisco quid egerit Scipio quæram; Quod videbitur rectum esse curabo, de Ascanione tu vero quod voles facies; Me nihil interpono, de suburbano quod non properas laudo, ut habeas hortor.
D. vim Kal. Nov., quo die ludi committebantur, in Tusculanum proficiscens ducensque mecum Ciceronem meum in ludum discendi, non lusionis, ea re non longius, quod vellem, quod Pomptino ad triumphum a. d. mi Non. Nov. volebam adesse, etenim erit nescio quid negotioli, nam Cato et Servilius prætores prohibituros se minantur, nec quid possint scio; Ille enim et Appium consulem secum habebit et prætores et tribunos pl. Sed minantur tamen in primisque Άρη ττνίων Q. Scævola.
Cura, mi suavissime et carissime frater, ut valeas.
Scr. In Tusculano ex. M. Oct. aut in. M. Nov. an. 54
Quod quæris quid de illis libris egerim quos cum essem in Cumano scribere institui, non cessavi neque cesso, sed sæpe jam scribendi totum consilium rationemque mutavi, nam jam duobus factis libris, in quibus novendialibus feriis quæ fuerunt Tuditano et Aquillio consulibus sermo est ame institutus Africani paulo ante mortem et Læli, Phili, Man<i>li, <P. Rutili>, Q. Tuberonis, et Læli generorum, Fanni et Scævolæ, sermo autem in novem et dies et libros distributus de optimo statu civitatis et de optimo cive, sane texebatur opus luculente hominumque dignitas aliquantum orationi ponderis adferebat. Ii libri cum in Tusculano mihi legerentur audiente Sallustio, admonitus sum ab illo multo majore auctoritate illis de rebus dici posse si ipse loquerer de re publica, præsertim cum essem non Heraclides Ponticus sed consularis et is qui in maximis versatus in re publica rebus essem; Quæ tam antiquis hominibus attribuerem, ea visum iri ficta esse; Oratorum sermonem in illis nostris libris qui essent de ratione dicendi, belle ame removisse, ad eos tamen rettulisse quos ipse vidissem; Aristotelem denique quæ de re publica et præstanti viro scribat ipsum loqui.
Commovi<t> me, et eo magis quod maximos motus nostræ civitatis attingere non poteram, quod erant infe-
Riores quam illorum ætas qui loquebantur, ego autem id ipsum tum eram secutus, ne in nostra tempora incurrens offenderem quempiam, nunc et id vitabo et loquar ipse tecum et tamen illa quæ institueram ad te, si Romam venero, mittam, puto enim te existimaturum ame illos libros non sine aliquo meo stomacho esse relictos.
Cæsaris amore quem ad me perscripsit unice delector; Promissis iis quæ ostendit non valde pendeo. Nec sitio honores nec desidero gloriam magisque ejus voluntatis perpetuitatem quam promissorum exitum exspecto, vivo tamen in ea ambitione et labore quasi id quod non postulo exspectem.
Quod me de versibus faciendis rogas, incredibile est, mi frater, quam egeam tempore, nec sane satis commoveor animo ad ea quæ vis canenda, άμπώτβις vero et ea quæ ipse ego ne cogitando quidem consequor tu, qui omnis isto eloquendi et exprimendi genere superasti, ame petis? Facerem tamen ut possem, sed, quod te minime fugit, opus est ad poema quadam animi alacritate, quam plane mihi tempora eripiunt, abduco equidem me ab omni rei publicæ cura dedoque litteris, sed tamen indicabo tibi quod mehercule in primis te celatum volebam, angor, mi suavissime frater, angor nullam esse rem publicam, nulla judicia, nostrumque hoc tempus ætatis, quod in illa auctoritate senatoria florere debe<ba>t, aut forensi labore jactari aut domesticis litteris sustentari, illud vero quod a puero adamaram, (xpicneveiv u retpo eppevou
Άλλων,' totum occidisse, inimicos ame partim non oppugnatos, partim etiam esse defensos, meum non modo animum sed ne odium quidem esse liberum, unumque ex omnibus Cæsarem esse inventum qui me tantum quantum ego vellem amaret, aut etiam, sicut alii putant, hunc unum esse qui 9 vellet, quorum tamen nihil est ejus modi ut ego me non multa consolatione cottidie leniam: sed illa erit consolatio maxima, si una erimus, nunc ad illa vel gravissimum accedit desiderium tui.
Gabinium si, ut Pansa putat oportuisse, defendissem, concidissem, qui illum oderunt (ii sunt toti ordines), propter quem oderunt, me ipsum odisse cœpissent, tenui me, ut puto, egregie, tantum ut facerem quantum <faciendum>u omnes viderent; Et in omni summa, ut mones, valde me ad otium pacemque converto.
De libris Tyrannio est cessator; Chrysippo dicam, sed res operosa est et hominis perdiligentis, sentio ipse, qui in summo studio nihil adsequor. De Latinis vero quo me vertam nescio; Ita mendose et scribuntur et veneunt, sed tamen, quod fieri poterit, non neglegam. FCrebriusf, ut ante ad te scripsi, Romæ est et, quod valde juvat, omnia debere tibi renuntiat, ab ærario puto confectum esse dum absum.
Quattuor tragœdias sedecim diebus absolvisse cum
Scribas, tu quicquam ab alio mutuaris? Et trrXeo^t quæris, cum Electram et tTroadamf scripseris? Cessator esse noli et illud 'γνωθι a εαυτόν' noli putare ad adrogantiam minuendam solum esse dictum verum etiam ut bona nostra norimus. Sed et istas et Erigonam mihi velim mittas, habes <ad>17 duas epistulas proximas.
Romæ et maxime in Appia ad Martis mira proluvies. Crassipedis ambulatio ablata, horti, tabernæ plurimæ, magna vis aquæ usque ad piscinam publicam, viget illud Homeri:
Χαλεπήν rj. Cadit enim in absolutionem Gabini:
Sed hæc non curare decrevi. Romam cum venero, quæ perspexero scribam ad te et maxime de dictatura, et ad Labienum et ad Ligurium litteras dabo.
Hanc scripsi ante <lucem> ad lychnuchum ligneolum, qui mihi erat periucundus quod eum te aiebant, cum esses Sami, curasse faciendum.
Vale, mi suavissime et optime frater.
Scr. Romæ ex. M. Nov. an. 54
Superiori epistulæ quod respondeam nihil est, quæ plena stomachi et querelarum est, quo in genere alteram quoque te scribis pridie Labeoni dedisse, qui adhuc non venerat, delevit enim mihi omnem molestiam recentior epistula, tantum te et moneo et rogo ut in istis molestiis et laboribus et desideriis recordere consilium nostrum quod fuerit profectionis tuæ, non enim commoda quædam sequebamur parva ac 2 mediocria, quid enim erat quod discessu nostro emendum putaremus? Præsidium firmissimum petebamus ex optimi et potentissimi viri benevolentia ad omnem statum nostræ dignitatis, plura ponuntur in spe quam in pecuniis; <qua relicta>3 Rebqua ad jacturam struentur. Qua re, si crebro referes animum tuum ad rationem et veteris consili nostri et spei, facibus istos miUtiæ labores ceteraque quæ te offendunt feres, et tamen cum voles depones, sed ejus rei maturitas nequedum venit et tamen jam appropinquat.
Etiam illud te admoneo, ne quid ulhs Ut teris committas quod, si prolatum sit, moleste feramus, multa sunt quæ ego nescire malo quam cum aliquo periculo fieri certior, plura ad te vacuo animo scribam cum, ut spero, se Cicero meus belle habebit, tu velim cures ut sciam quibus nos dare oporteat eas quas ad te deinde litteras mittemus, Cæsarisne tabellariis, ut is ad te protinus mittat, an Labieni. Ubi enim isti sint Nervii et quam longe absint nescio.
De virtute et gravitate Cæsaris, quam in summo dolore adhibuisset, magnam ex epistula tua cepi voluptatem, quod me institutum ad illum poema jubes perficere, etsi distentus cum opera tum animo sum multo magis, tamen quoniam ex epistula quam ad te miseram cognovit Cæsar me aliquid esse exorsum, revertar ad institutum idque perficiam his supplicationum otiosis diebus, quibus Messallam jam nostrum reliquosque molestia levatos vehementer gaudeo; Eumque quod certum consulem cum Domitio numeratis nihil a nostra opinione dissentitis, ego Messallam Cæsari præstabo, sed Memmius in adventu Cæsaris habet spem, in quo illum puto errare; Hic quidem friget. Scaurum autem jam pridem Pompeius abiecit.
Res prolatæ, ad interregnum comitia adducta, rumor dictatoris iniucundus bonis, mihi etiam magis quæ loquuntur. Sed tota res et timetur et refrigescit. Pompeius plane se negat velle; Antea mihi ipse non negabat. Hirrus auctor fore videtur (o di, quam ineptus, quam se ipse amans sine rivali!). Crassum Junianum, hominem mihi deditum, per me deterruit, velit nolit scire difficile est; Hirro tamen agente nolle se non probabit, aliud hoc tempore de re publica nihil loquebantur; Agebatur quidem certe nihil.
Serrani, Domiti fili, funus perluctuosum fuit a. d. vili Kal. Dec. laudavit pater scripto meo.
Nunc de Milone: Pompeius ei nihil tribuit et omnia Guttæ dicitque se perfecturum ut in illum Cæsar incumbat. Hoc horret Milo nec injuria; Et si ille dictator factus sit, pæne diffidit, intercessorem dictaturæ si juverit manu et præsidio suo, Pompeium metuit inimicum; Si non juverit, tis simos, sic, inquam, ut nemo sumptuosiores, stulte bis terque, <vel quia>8 non postulatos vel quia munus magnificum dederat vel quia facultates non erant; Vel magis quam ter, quia potuerat magistrum se, non ædilem, putare.
Omnia fere scripsi, cura, mi carissime frater, ut valeas.
Sa>nex amantissime cogitata sunt; 'Τότε μοι χάνοΤ! Feci summa cum gravitate, ut om nes sentiunt, 2 et summa cum lenitate quæ feci, illum neque ursi neque levavi, testis vehemens fui, præterea quievi, exitum judici fœdum et perniciosum leni ssim e tuli; Quod quidem bonum mihi nunc denique redundat, ut his malis rei publicæ licentiaque au-
Dacium, qua ante rumpebar, nunc ne movear quidem, nihil est enim perditius his hominibus, his tem poribus, itaque ex re publica quoniam nihil jam voluptatis capi potest, cur stomacher nescio, litteræ me et studia nostra et otium villæque delectant maximeque pueri nostri, angit unus Milo; Sed velim finem adferat consulatus, in quo enitar non minus quam sum enisus in nostro, tuque istinc, quod facis, adiuvabis. De quo cetera, nisi plane vis eripuerit, recte sunt; De re familiari tim eo, 'o Se μα'ιν€τοα ονκέτ άνβκτώς,' qui ludos tCCCOt comparet, cujus in hoc uno <in >considerantiam et ego sustinebo ut potero et tu ut possis est tuorum nervorum.
D emotu temporum venientis anni, nihil te intellegere volueram domestici timoris sed de com muni rei publicæ statu, in quo etiam si nihil procuro, tam en nihil curare vix
2 Iliad 8.355. possum, quam autem te velim cautum esse in scribendo ex hoc conicito quod ego ad te ne hæc quidem scribo quæ palam in re publica turbantur, ne cujusquam animum meæ litteræ interceptæ offendant, qua re domestica cura te levatum volo; In re publica scio quam sollicitus esse soleas.
Video Messallam nostrum consulem, si per interregem, sine judicio; Si per dictatorem, tamen sine periculo, odi nihil habet, Hortensi calor multum valebit, Gabini absolutio lex impunitatis putatur, kv παρβργω: de dictatore tamen actum adhuc nihil est. Pompeius abest, Appius miscet, Hirrus parat, multi intercessores numerantur, populus non curat, principes nolunt, ego quiesco.
De mancipiis quod mihi polliceris, valde te amo et sum equidem, uti scribis, et Romæ et <in> prædiis infrequens, sed cave, amabo, quicquam quod ad meum commodum attineat, nisi maximo tuo commodo et maxima tua facultate, mi frater, cogitaris.
De epistula Vatini risi, sed me ab eo ita observari sci<t>o ut ejus ista odia non sorbeam solum sed etiam concoquam.
Quod me hortans ut absolvam, habeo absolutum suave, mihi quidem uti videtur, ad Cæsarem; Sed quæro locupletem tabellarium, ne accidat quod Erigonæ tuæ,
Cui soli Cæsare imperatore iter ex Gallia tutum non fuit.
Quid si canem tam bonam non haberet?10 *
<Quid?>U deturbem ædificium? Quod quidem mihi cottidie magis placet, in primisque inferior porticus et ejus conclavia fiunt recte, de Arcano, Cæsaris opus est <elegantia>12 vel mehercule etiam elegantioris alicujus, imagines enim istæ et palæstra et piscina et nilus multorum Philotimorum est, non Diphilorum. Sed et ipsi ea adibimus et mittemus et mandabimus.
De Felicis testamento tum magis querare, si scias, quas enim tabulas se putavit obsignare, in quibus in uncia firmissimum <locum>15 tenes, vero (lapsus est per errorem et suum et Scurræ servi) non obsignavit; Quas noluit, eas obsignavit, άλλ' οίμωζέτω, nos modo valeamus.
Ciceronem et ut rogas amo et ut meretur et debeo, dimitto autem ame et ut a magistris ne abducam et quod mater tporcia non t 17 discedit, sine qua edacitatem pueri pertimesco, sed sumus una tamen valde multum.
Rescripsi ad omnia, mi suavissime et optime frater, vale.