Cum hæc scribebam, res existimabatur in extremum adducta discrimen, tristes enim de Bruto nostro litteræ nuntiique adferebantur. Me quidem non maxime conturbabant. His enim exercitibus ducibusque quos habemus nullo modo poteram diffidere, neque adsentiebar majori parti hominum; Fidem enim consulum non condemnabam, quæ suspecta vehementer erat, desiderabam non nullis in rebus prudentiam et celeritatem, qua si essent usi, jam pridem rem <publicam>1 reciperassemus. Non enim ignoras quanta momenta sint in re publica temporum et quid intersit idem illud utrum ante an post decernatur, suscipiatur, agatur, omnia quæ severe decreta sunt hoc tumultu, si aut quo die dixi sententiam perfecta essent et non in diem ex die dilata aut quo ex tempore suscepta sunt ut agerentur non tardata et procrastinata, bellum jam nullum haberemus.
Omnia, Brute, præstiti rei publicæ quæ præstare debuit is qui esset <in>1 2 eo quo ego sum gradu senatus populique judicio collocatus, nec illa modo quæ nimirum sola ab homine <tenui>3 sunt postulanda, fidem, vigilantiam, patriæ caritatem; Ea sunt enim quæ nemo est qui non præstare debeat, ego autem ei qui sententiam dicat in principibus de re publica puto etiam prudentiam esse præstandam, nec me, cum mihi tantum sumpserim ut gubernacula rei publicæ prehenderem, minus putarim reprehendendum si inutiliter aliquid senatui suaserim quam si infideliter.
Acta quæ sint quæque agantur scio perscribi ad te diligenter, ex me autem illud est quod te velim habere cognitum, meum quidem animum in acie esse neque respectum ullum quærere nisi me utilitas civitatis forte converterit, majoris autem partis animi te Cassiumque respiciunt, quam ob rem ita te para, Brute, ut intellegas aut, si hoc tempore bene res gesta sit, tibi meliorem rem publicam esse faciendam aut, si quid offensum sit, per te esse eandem reciperandam.
Litteras tuas valde exspecto, quas scripsisti post nuntios nostrarum rerum et de morte Treboni, non enim dubito quin mihi consilium tuum explices, indigno scelere et civem optimum amisimus et provinciæ possessione pulsi sumus, quam <neque>1 reciperare facile est neque minus turpe aut flagitiosum erit <si>3 potest reciperari.
Antonius adhuc est nobiscum, sed me dius fidius et moveor hominis precibus et timeo ne illum aliquorum furor excipiat, plane æstuo, quod si scirem quid tibi placeret, sine sollicitudine essem; Id enim optimum esse persuasum esset mihi, qua re quam primum fac me certiorem quid tibi placeat.
Cassius noster Syriam, legiones Syriacas habet, ultro quidem a Murco et a Marcio et ab exercitu ipso accersitus. Ego scripsi ad Tertiam sororem et matrem ne prius ederent hoc quod optime ac felicissime gessit Cassius quam tuum consilium cognovissent tibique visum esset.
Legi orationes duas tuas, quarum altera Kal. Jan. usus es, altera de litteris meis, quæ habita est abs te contra Calenum, non scilicet hoc exspectas, dum eas laudem, nescio animi an ingeni tui major in his libellis laus contineatur. Jam concedo ut vel Philippici vocentur, quod tu quadam epistula jocans scripsisti.
Duabus rebus egemus, Cicero, pecunia et supplemento. Quarum altera potest abs te expediri, ut aliqua pars militum istinc mittatur nobis vel secreto consilio adversus Pansam vel actione in senatu; Altera quo magis est necessaria, neque meo exercitui magis quam reliquorum, hoc magis doleo Asiam II7 nos amisisse; Quam sic vexari a Dolabella audio ut jam non videatur crudelissimum ejus facinus
Interfectio Treboni. Vetus Antistius me tamen pecunia sublevavit.
Cicero, filius tuus, sic mihi se probat industria, patientia, labore, animi magnitudine, omni denique officio ut prorsus numquam dimittere videatur cogitationem cujus sit filius, qua re, quoniam efficere non possum ut pluris facias eum qui tibi est carissimus, illud tribue judicio meo ut tibi persuadeas non fore illi abutendum gloria tua ut adipiscatur honores paternos.
Kal. Apr. Dyrrachio. Scr. Romæ m Id. Apr. an. 43
Planci animum in rem publicam egregium, legiones, auxilia, copias ex litteris ejus quarum exemplum tibi missum arbitror perspicere potuisti. Lepidi, tui necessari, qui secundum fratrem adfinis habet quos oderit proximos, levitatem et inconstantiam animumque semper inimicum rei publicæ jam credo tibi ex tuorum litteris esse perspectum.
Nos exspectatio sollicitat * * *d quæ est omnis jam in extremum adducta discrimen, est enim spes omnis in Bruto expediendo, de quo vehementer timebamus.
Ego hic cum homine furioso satis habeo negoti, Servilio; Quem tuli diutius quam dignitas mea patiebatur, sed tuli rei publicæ causa, ne darem perditis civibus hominem parum sanum illum quidem sed tamen nobilem quo concurrerent; Quod faciunt nihilo minus, sed eum alienandum are publica non putabam, finem feci ejus ferendi; Cœperat enim esse tanta insolentia ut neminem liberum duceret, in Planci vero causa exarsit incredibili dolore mecumque per biduum ita contendit et ame ita fractus est ut eum in perpetuum modestiorem sperem fore, atque in hac contentione ipsa, cum maxime res ageretur, a. d. v Id. Apr. litteræ mihi in senatu redditæ sunt a Lentulo nostro de Cassio, de legionibus, de Syria, quas statim cum recitavissem, cecidit Servilius, complures præterea; Sunt enim insignes aliquot qui improbissime sentiunt, sed acerbissime tulit Servilius adsensum esse mihi de Planco, magnum illud monstrum in re publica est, sed diu, II mihi crede, non erit. Scr. Romæ pricl. Id. Apr. an. 43
D. in 1 Id. Apr. Scaptio litteris eodem die tuas accepi Kal. Apr. Dyrrachio datas vesperi, itaque mane prid. Id. Apr., cum a Scaptio certior factus essem non esse eos profectos quibus pridie dederam et statim ire, hoc pau-
Luium exaravi ipsa in turba matutinæ salutationis.
De Cassio lætor et rei publicæ gratulor, mihi etiam qui repugnante et irascente Pansa sententiam dixerim ut Dolabellam bello Cassius persequeretur, et quidem audacter dicebam sine nostro senatus consulto jam illud eum bellum gerere, de te etiam dixi tum quæ dicenda putavi, hæc ad te oratio perferetur, quoniam te video delectari Philippicis nostris.
Quod me de Antonio consulis, quoad Bruti exitum cognorimus custodiendum puto, ex his litteris quas mihi misisti, Dolabella Asiam vexare videtur et in ea se gerere tæterrime, compluribus autem scripsisti Dolabellam a Rhodiis esse exclusum; Qui si ad Rhodum accessit, videtur mihi Asiam reliquisse, id si ita est, istic tibi censeo commorandum; Sin eam semel cepit, II a t<e>2 in Asiam censeo persequendum, nihil mihi videris hoc tempore melius acturus.
Quod egere te duabus necessariis rebus scribis, supplemento et pecunia, difficile consilium est. Non enim mihi occurrunt facultates quibus uti te posse videam præter illas quas senatus decrevit, ut pecunias a civitatibus mutuas sumeres, de supplemento autem non video quid fieri possit. Tantum enim abest ut Pansa de exercitu suo aut dilectu tibi aliquid tribuat ut etiam moleste ferat tam multos ad te ire voluntarios, quo modo equidem credo, quod his rebus quæ in Ralia decernuntur nullas copias nimis magnas esse arbitretur, quo modo autem multi suspicantur, <quod>3 ne te quidem nimis firmum esse velit; Quod ego non suspicor.
Quod scribis te ad Tertiam sororem <et matrem >4 scripsisse ut ne prius ederent ea quæ gesta a Cassio essent quam mihi visum esset, video te veritum esse id quod verendum fuit, ne animi partium Cæsaris, quo modo etiam nunc [partes] appellantur, vehementer commoverentur, sed ante quam tuas litteras accepimus, audita res erat et pervulgata, tui etiam tabellarii ad multos familiaris tuos litteras attulerant, qua re neque supprimenda res erat, præsertim cum id fieri non posset, neque, si posset, non divulgandam potius quam occultandam putaremus.
De Cicerone meo et, si tantum est in eo quantum scribis, tantum scilicet quantum debeo gaudeo et, si quod amas eum eo majora facis, id ipsum incredibiliter gaudeo, ate eum diligi. Scr. Romæ xvm (?) Kal. Mai. an. 43
Quæ litteræ tuo nomine recitatæ sint Id. Apr. in senatu eodemque tempore Antoni credo ad te scripsisse tuos, quorum ego nemini concedo, sed nihil necesse erat eadem omnis; Illud necesse, me ad te scribere quid sentirem tota de constitutione hujus belli et quo judicio essem quaque sententia.
Voluntas mea, Brute, de summa re publica semper eadem fuit quæ tua, ratio quibusdam in rebus (non enim
Omnibus) paulo fortasse vehementior. Scis mihi semper placuisse non rege solum sed regno liberari rem pub beam; Tu lenius, immortali omnino cum tua laude, sed quid melius fuerit magno dolore sensimus, magno periculo sentimus, recenti illo tempore tu omnia ad pacem, quæ oratione confici non poterat, ego omnia ad libertatem, qua sine pax nulla est. Pacem ipsam bello atque armis effici posse arbitrabar, studia non deerant arma poscentium, quorum repressimus impetum ardoremque restinximus.
Itaque res in eum locum venerat ut, nisi Cæsari Octaviano deus quidam illam mentem dedisset, in potestatem perditissimi hominis et turpissimi M. Antoni veniendum fu<er>it; Quocum vides hoc tempore ipso quod sit quantumque certamen, id profecto nullum esset, nisi tum conservatus esset Antonius.
Sed hæc omitto; Res enim ate gesta memorabilis et pæne cælestis repellit omnis reprehensiones, quippe quæ ne laude quidem satis idonea adfici possit, exstitisti nuper vultu severo; Exercitum, copias, legiones idoneas per te brevi tempore comparasti, di immortales! Qui ille nuntius, quæ illæ litteræ, quæ lætitia senatus, quæ alacritas civitatis erat! Nihil umquam vidi tam omnium consensione laudatum, erat exspectatio reliquiarum Antoni, quem equitatu legionibusque magna ex parte spoliaras; Ea quoque habuit exitum optabilem, nam tuæ litteræ quæ recitatæ in senatu sunt et imperatoris et militum virtutem
Et industriam tuorum, in quibus Ciceronis mei, declarant, quod si tuis placuisset de his litteris referri et nisi in tempus turbulentissimum post discessum Pansæ consulis incidissent, honos quoque justus et debitus dis immortalibus decretus esset.
Ecce tibi Id. Apr. advolat mane Celer Pil<i>us, qui vir, di boni, quam gravis, quam constans, quam bonarum in re publica partium! Hic epistulas adfert duas, unam tuo nomine, alteram Antoni, dat Servilio tribuno pl., ille Cornuto, recitantur in senatu. Magna admiratio, ut si esset recitatum
Aquo quidem venerant tabellarii, sed nemo Pili similis qui proferre litteras auderet aut magistratibus reddere. Tuæ recitantur, breves illæ quidem sed in Antonium admodum lenes, vehementer admiratus senatus, mihi autem non erat explicatum quid agerem, falsas dicerem?
Quid si tu eas approbasses? Confirmarem? Non erat dignitatis tuæ, itaque ille dies silentio, postridie autem, cum sermo increb<r>uisset Pil<i>usque oculos vehementius hominum offendisset, natum omnino est principium ame. De pro consule Antonio multa. Sestius causæ non defuit post me, cum quanto suum filium, quanto meum in periculo futurum diceret, si contra pro consule arma tulissent, nosti hominem; Causæ non defuit, dixerunt etiam alii.
Labeo vero noster nec signum tuum in epistula nec diem appositum nec te scripsisse ad tuos, ut soleres, hoc cogere volebat, falsas litteras esse, et, si quæris, probabat.
Nunc tuum est consilium, Brute, de toto genere belli, video te lenitate delectari et eum putare fructum esse maximum; Præclare quidem, sed aliis rebus, aliis temporibus locus esse solet debetque clementiæ, nunc quid agitur, Brute? Templis deorum immortalium imminet hominum egentium et perditorum spes, nec quicquam aliud decernitur hoc bello nisi utrum simus necne, cui parcimus aut quid agimus? His ergo consulimus quibus victoribus vestigium nostrum nullum relinquetur? Nam quid interest inter Dolabellam et quemvis Antoniorum trium? Quorum si cui parcimus, duri fuimus in Dolabella, hæc ut ita sentiret senatus populusque Romanus, etsi res ipsa cogebat, tamen maxima ex parte nostro consilio atque auctoritate perfectum est. Tu si hanc rationem non probas, tuam sententiam defendam, non relinquam meam, neque dissolutum ate quicquam homines exspectant nec crudele, hujus rei moderatio facilis est, ut in duces vehemens sis, in milites liberalis.
Ciceronem meum, mi Brute, velim quam plurimum tecum habeas, virtutis disciplinam meliorem reperiet nullam quam contemplationem atque imitationem tui.
6 (1.2a) Scr. Romæ xn (?) Kal. Mai. an. 43
* * * te benevolentiam exercitus equitumque expertum vehementer gaudeo, de Dolabella, ut scribis, si quid habes novi, facies me certiorem; In quo delector me ante providisse ut tuum judicium liberum esset cum Dolabella belli gerendi, id valde pertinuit, ut ego tum intellegebam, ad rem publicam, ut nunc judico, ad dignitatem tuam.
Quod scribis me maximo totiot 2 egisse ut insectarer Antonios idque laudas, credo ita videri tibi, sed illam distinctionem tuam nullo pacto probo; Scribis enim acrius prohibenda bella civilia esse quam in superatos iracundiam exercendam, vehementer ate, Brute, dissentio; Nec clementiæ tuæ concedo, sed salutaris severitas vincit inanem speciem clementiæ, quod si clementes esse volumus, numquam deerunt bella civilia, sed de hoc tu videris, de me possum idem quod Plautinus pater in Trinummo: 'mihi
Quidem ætas acta ferme est: tua istuc refert maxime.' Opprimemini, mihi crede, Brute, nisi providetis, neque enim populum semper eundem habebitis neque senatum neque senatus ducem, hæc ex oraculo Apollinis Pythi edita tibi puta, nihil potest esse verius.
Xii Kal. Mai.
Scr. Romæ c. xi Kal. Mai. an. 43
Nostræ res meliore loco videbantur, scripta enim ad te certo scio quæ gesta sint, qualis tibi sæpe scripsi consules, tales exstiterunt. Cæsaris vero pueri mirifica indoles virtutis. Utinam tam facile eum florentem et honoribus et gratia regere ac tenere possimus quam facile adhuc tenuimus! Est omnino illud difficilius, sed tamen non diffidimus, persuasum est enim adulescenti, et maxime per me, ejus opera nos esse salvos; Et certe, nisi is Antonium ab urbe avertisset, perissent omnia.
Triduo vero aut quadriduo ante hanc rem pulcherrimam timore quodam perculsa civitas tota ad te se cum coniugibus et liberis effundebat, eadem recreata a. d. xn Kal. Mai. te huc venire quam se ad te ire malebat, quo quidem die magnorum meorum laborum multarumque vigiliarum <fructum> cepi maximum, si modo est aliquis fructus ex solida veraque gloria, nam tantæ multitudinis quantam capit urbs nostra concursus est ad me factus, aqua usque in Capitolium deductus, maximo clamore atque plausu in rostris collocatus sum. Nihil est in me inane, neque enim debet; Sed tamen omnium ordinum consensus, gratiarum actio gratulatioque me commovet propterea quod popularem esse in populi salute præcla-
Rum est. Sed hæc te malo ab aliis.
Me velim de tuis rebus consiliisque facias diligentissime certiorem illudque consideres, ne tua liberalitas dissolutior videatur, sic sentit senatus, sic populus Romanus,
Nullos umquam hostis digniores omni supplicio fuisse quam eos civis qui hoc bello contra patriam arma ceperunt. Quos quidem ego omnibus sententiis ulciscor et persequor omnibus bonis approbantibus, tu quid de hac re sentias, tui judici est. Ego sic sentio, trium fratrum unam et eandem esse causam.
8 (1.3a) Scr. Romæ v (?) Kal. Mai. an. 43
Consules duos, bonos quidem sed dumtaxat bonos consules, amisimus. Hirtius quidem in ipsa victoria occidit, cum paucis diebus ante magno prœlio vicisset, nam Pansa fugerat vulneribus acceptis quæ ferre non potuit, reliquias hostium Brutus persequitur et Cæsar, hostes autem omnes judicati qui M. Antoni sectam secuti sunt, itaque id senatus consultum plerique interpretantur etiam ad tuos sive captivos sive dediticios pertinere, equidem nihil disserui durius cum nominatim de C. Antonio decernerem, quod ita statueram, ate cognoscere causam ejus senatum oportere,
V Kal. Mai.
Scr. Romæ ill Non. Mai. an. 43
A. d. v Kal. Mai., cum de iis qui hostes judicati sunt bello persequendis sententiæ dicerentur, dixit Servilius et cetera de Ventidio et ut Cassius persequeretur Dolabellam, cui cum essem adsensus, decrevi hoc amplius, ut tu, si arbitrarere utile exque re publica esse, persequerere bello Dolabellam; Si minus id commodo rei pubhcæ facere posses sive non existimares ex re pubhca esse, ut in isdem locis exercitum contineres, nihil honorificentius potuit facere senatus quam ut tuum esset judicium quid maxime conducere rei publicæ tibi videretur, equidem sic sentio, si manum habet, si castra, si ubi consistat uspiam Dolabella,
Ad fidem et ad dignitatem tuam pertinere eum persequi, de Cassi nostri copiis nihil sciebamus, neque enim ab ipso ullæ litteræ neque nuntiabatur quicquam quod pro certo haberemus, quanto opere autem intersit opprimi Dolabellam profecto intellegis, cum ut sceleris pœnas persolvat tum ne sit quo se latronum duces ex Mutinensi fuga conferant. Atque hoc mihi jam ante placuisse potes ex superioribus meis litteris recordari, quamquam tum et fugæ portus erat in tuis castris et subsidium salutis in tuo exercitu, quo magis nunc Ube rati, ut spero, periculis in Dolabella opprimendo occupati esse debemus, sed hæc cogitabis diligentius, statues sapienter, facies nos quid constitueris et quid agas, si tibi videbitur, certiores.
Ciceronem nostrum in vestrum collegium cooptari volo, existimo omnino absentium rationem sacerdotum comitiis posse haberi; Nam et factum est antea. Gaius enim Marius, cum in Cappadocia esset, lege Domitia factus est augur nec quo minus id postea liceret ulla lex sanxit, est etiam in lege Julia, quæ lex est de sacerdotiis proxima, his verbis: 'qui petet cujusve ratio habebitur.' Aperte indicat posse rationem haberi etiam non petentis, hac de re scripsi ad eum ut tuo judicio uteretur sicut in rebus omnibus, tibi autem statuendum est de Domitio, de Catone nostro, sed quamvis liceat absentis rationem haberi, tamen omnia sunt præsentibus faciliora, quod si statueris in Asiam tibi eundum, nulla erit ad comitia nostros accersendi facultas, omnino Pansa vivo celeriora omnia putabamus, statim enim collegam sibi subrogavisset; Deinde ante prætoria sacerdotum comitia fuissent, nunc per auspicia longam moram video, dum enim unus erit patricius magistratus, auspicia ad patres redire non possunt, magna sane perturbatio. Tu tota de re quid sentias velim me facias certiorem,
In Non. Mai. 1
Scr. Dyrrachii c. Non. Mai. an. 43
Quanta sim lætitia adfectus cognitis rebus Bruti nostri et consulum facilius est tibi existimare quam mihi scribere, cum alia laudo et gaudeo accidisse tum quod Bruti eruptio non solum ipsi salutaris fuit sed etiam maximo ad victoriam adiumento.
Quod scribis mihi trium Antoniorum unam atque eandem causam esse, quid ego sentiam mei judici esse, statuo nihil nisi hoc, senatus aut populi Romani judicium esse de iis civibus qui pugnantes non interierint, 'at hoc ipsum' inquies 'inique facis qui hostilis animi in rem publicam homines civis appelles.' Immo justissime. Quod enim nondum senatus censuit nec populus Romanus jussit, id adroganter non præjudico neque revoco ad arbitrium meum, illud quidem non muto quod ei quem me occidere res non cœgit neque crudeliter quicquam eripui neque dissolute quicquam remisi habuique in mea potestate quoad bellum fuit.
Multo equidem honestius judico magisque quod conducere possit rei publicæ miserorum fortunam non insectari quam infinite tribuere potentibus quæ cupidita-
Tem et adrogantiam incendere possint, qua in re, Cicero, vir optime ac fortissime mihique merito et meo nomine et rei publicæ carissime, nimis credere videris spei tuæ, statimque, ut quisque aliquid recte fecerit, omnia dare ac permittere, quasi non liceat traduci ad mala consilia corruptum largitionibus animum, quæ tua est humanitas, æquo animo te moneri patieris, præsertim de communi salute, facies tamen quod tibi visum fuerit, etiam ego, cum me docueris * * *.
11 (1.4a) Scr. In castris Id. Mai an. 43 * * nunc, Cicero, nunc agendum est ne frustra oppressum esse Antonium gavisi simus neu semper primi cujusque mali excidendi <cura>1 2 causa sit ut aliud renascatur
Illo pejus, nihil jam neque opinantibus aut patientibus nobis adversi evenire potest in quo non cum omnium culpa tum præcipue tua futura sit, cujus tantam auctoritatem senatus ac populus Romanus non solum esse patitur sed etiam cupit quanta maxima in libera civitate unius esse potest, quam tu non solum bene sentiendo sed etiam prudenter <agendo >3 tueri debes; Prudentia porro, quæ tibi superest, nulla abs te desideratur nisi modus in tribuendis honoribus, alia omnia sic adsunt ut cum quolibet antiquorum comparari possint tuæ virtutes, unum hoc grato animo liberalique profectum *, cautiorem ac moderatiorem liberalitatem desiderant, nihil enim senatus cuiquam dare debet quod male cogitantibus exemplo aut præsidio sit. Itaque timeo de consulatu, ne Cæsar tuus altius se
Escendisse putet decretis tuis quam inde, si consul factus
Sit, escensurum, quod si Antonius ab alio relictum regni instrumentum occasionem regnandi habuit, quonam animo fore putas si quis auctore non tyranno interfecto sed ipso senatu putet se imperia quælibet concupiscere posse? Qua re tum et felicitatem et providentiam laudabo tuam cum exploratum habere cœpero Cæsarem honoribus quos acceperit extraordinariis fore contentum, 'alienæ igitur' inquies 'culpæ me reum subicies?' Prorsus alienæ, si provideri potuit ne exsisteret, quod utinam inspectare posses timorem de illo meum!
His litteris scriptis consulem te factum audivimus, tum vero incipiam proponere mihi rem publicam justam et jam suis nitentem viribus si istuc videro.
Filius valet et in Macedoniam cum equitatu præmissus est.
Id. Mai. ex castris. Scr. In castris ad imam Candaviam xivKal. Jun. an. 43
Noli exspectare dum tibi gratias agam, jam pridem hoc ex nostra necessitudine, quæ ad summam benevolentiam pervenit, sublatum esse debet.
Filius tuus ame abest, in Macedonia congrediemur, jussus est enim Ambracia ducere equites per Thessaliam, scripsi ad eum ut mihi Heracleam occurreret, cum eum videro, quoniam nobis permittis, communiter constituemus de reditu ejus ad petitionem aut commendatione honoris.
Tibi Glycona, medicum Pansæ, qui sororem Achilleos nostri in matrimonio habet, diligentissime commendo, audimus eum venisse in suspicionem Torquato de morte Pansæ custodirique ut parricidam, nihil minus credendum est. Quis enim majorem calamitatem morte Pansæ accepit? Præterea est modestus homo et frugi, quem ne utilitas quidem videatur impulsura fuisse ad facinus, rogo te, et quidem valde rogo (nam Achilleus noster non minus quam æquum est laborat) eripias eum ex custodia conservesque. Hoc ego ad meum officium privatarum rerum æque atque ullam aliam rem pertinere arbitror.
Cum has ad te scriberem litteras, a Satrio, legato C. Treboni, reddita est epistula mihi a Tillio et Deiotaro Dolabellam cæsum fugatumque esse. Græcam epistulam tibi misi Cicerei cujusdam ad Satrium missam.
Flavius noster de controversia quam habet cum Dyrrachinis hereditariam sumpsit te judicem; Rogo te, Cicero, et Flavius rogat rem conficias, quin ei qui Flavium fecit heredem pecuniam debuerit civitas non est dubium; Neque Dyrrachini infitiantur, sed sibi donatum æs alienum a Cæsare dicunt, noli pati a necessariis tuis necessario meo injuriam fieri.
Kal. Jun. ex castris ad imam Candaviam.
Scr. Romæ c. Id. Mai. an. 43
L. Clodius, tribunus pi. Designatus, valde me diligit vel, ut έμφατίκώτερον <dicam>, valde me amat, quod cum mihi ita persuasum sit, non dubito (bene enim me nosti) quin illum quoque judices ame amari, nihil enim mihi minus hominis videtur quam non respondere in amore iis aquibus provocere.
Is mihi visus est suspicari, nec sine magno quidem dolore, aliquid a tuis vel per suos potius iniquos ad te esse delatum quo tuus animus a se esset alienior, non soleo, mi Brute, quod tibi notum esse arbitror, temere adfirmare de altero (est enim periculosum propter occultas hominum voluntates multiplicis que naturas): Clodi animum perspectum habeo, cognitum, judicatum. Multa ejus indicia, sed ad scribendum non necessaria; Volo enim testimonium hoc tibi videri potius quam epistulam.
Auctus Antoni beneficio est (ejus ipsius benefici magna
Pars ate est); Itaque eum salvis nobis vellet salvum, in eum autem locum rem adductam intellegit (est enim, ut scis, minime stultus) ut utrique salvi esse non possint; Itaque nos mavult, de te vero amicissime et loquitur et sentit, qua
Re si quis secus ad te de eo scripsit aut si coram locutus est, peto ate etiam atque etiam mihi ut potius credas, qui et facilius judicare possum quam ille nescio quis et te plus diligo. Clodium tibi amicissimum existima civemque talem qualis et prudentissimus et fortuna optima esse debet. Scr. Romæ med. Vel ex. M. Mai. an. 43
Scripta et obsignata jam epistula litteræ mihi redditæ sunt ate plenæ rerum novarum, maximeque mirabile Dolabellam quinque cohortis misisse in Chersonesum, adeone copiis abundat ut is qui ex Asia fugere dicebatur Europam appetere conetur? Quinque autem cohortibus quidnam se facturum arbitratus est, cum tu feof quinque legiones, optimum equitatum, maxima haberes? Quas quidem cohortis spero jam tuas esse, quoniam latro ille tam fuit demens.
Tuum cons ibum vehementer laudo quod non prius exercitum Apollonia Dyrrachioque movisti quam de Antoni fuga audisti, Bruti eruptione, populi Romani victoria, itaque quod scribis post ea statuisse te ducere exercitum in Chersonesum nec pati sceleratissimo hosti ludibrio esse imperium populi Romani, facis ex tua dignitate et ex re publica.
Quod scribis de seditione quæ facta est in legione quarta de<cima et de fraude>' C. Antoni, (sed in bonam 1
Partem accipies) magis mihi probatur militum severitas quam tua * * *2 Scr. Romæ m. Mai. aut Jun. (P) an. 43
Multos tibi commendavi et commendem necesse est. Optimus enim quisque vir et civis maxime sequitur tuum judicium tibique omnes fortes viri navare operam et studium volunt, nec quisquam est quin ita existimet, meam
Apud te et auctoritatem et gratiam valere plurimum. Sed C. Na sennium, municipem Suessanum, tibi ita commendo ut neminem diligentius. Cretensi bello Metello imperatore octavum principem duxit, postea in re fami bari occupatus fuit; Hoc tempore cum rei publicæ partibus tum tua excellenti dignitate commotus voluit per te aliquid auctoritatis adsumere. Fortem virum, Brute, tibi commendo, frugi hominem et, si quid ad rem pertinet, etiam locupletem, pergratum mihi erit si eum ita tractaris ut merito tuo mihi gratias agere possit.
Scr. In castris m. Jun. an. 43
Veteris Antisti talis animus est in rem publicam ut non dubitem quin et in Cæsare et Antonio se præstaturus fuerit acerrimum propugnatorem communis libertatis, si occasioni potuisset occurrere, nam qui in Achaia congressus cum Dolabella milites atque equites habente quodvis adire periculum ex insidiis paratissimi ad omnia latronis maluerit quam videri aut coactus esse pecuniam dare aut libenter dedisse homini nequissimo atque improbissimo, is nobis ultro et pollicitus est et dedit HS Ixxl ex sua pecunia et, quod multo carius est, se ipsum obtulit et coniumdt.
Huic persuadere cupi<i>mus 2 ut imperator in castris remaneret remque publicam defenderet, statuit id sibi <non faciendum >, quoniam exercitum dimisisset, statim vero rediturum ad nos confirmavit legatione suscepta, nisi prætorum comitia habituri essent consules, nam illi ita sentienti de re publica magno opere auctor fui ne differret tempus petitionis suæ, cujus factum omnibus gratum esse debet qui modo judicant hunc exercitum esse rei publicæ, tibi tanto gratius quanto majore et animo gloriaque libertatem nostram defendis et dignitate, si contigerit nostris consiliis exitus quem optamus, perfuncturus es.
Ego etiam < atque etiam >, mi Cicero, proprie familiari-
Terque te rogo ut Veterem ames velisque esse quam am tamen excitari tuis laudibus indulgentiaque poterit quo magis amplexetur ac tueatur judicium suum, id mihi gratissimum erit. Scr. Romæ mid. M. Jun. an. 43
Nullas adhuc ate litteras habebamus, ne famam quidem quæ declararet te cognita senatus auctoritate in Italiam adducere exercitum; Quod ut faceres idque maturares magno opere desiderabat res publica, ingravescit enim in dies intestinum malum nec externis hostibus magis quam domesticis laboramus, qui erant omnino ab initio belli sed facilius frangebantur, erectior senatus erat non sententiis solum nostris sed etiam cohortationibus excitatus, erat in senatu satis vehemens et acer Pansa cum in ceteros hujus generis tum maxime in socerum; Cui consuli non animus ab
Initio, non fides ad extremum defuit, bellum ad Mutinam gerebatur nihil ut in Cæsare reprehenderes, non nulla in Hirtio.
Hujus belli fortuna 'ut in secundis fluxa, ut in adversis bona.' Erat victrix res publica cæsis Antoni copiis, ipso expulso. Bruto deinde ita multa peccata ut quodam 1 2 3
Modo victoria excideret e manibus; Perterritos, inermis, saucios non sunt nostri duces persecuti, datumque Lepido tempus est in quo levitatem ejus sæpe perspectam majoribus in malis experiremur.
Sunt exercitus boni sed rudes Bruti et Planci, sunt fide-
Li ssima et maxima auxilia Gallorum, sed Cæsarem meis consiliis adhuc gubernatum, præclara ipsum indole admirabilique constantia, improbissimis litteris quidam fallacibusque interpretibus ac nuntiis impulerunt in spem certissimam consulatus, quod simul atque sensi, neque ego illum absentem litteris monere destiti nec accusare præsentis ejus necessarios qui ejus cupiditati suffragari videbantur nec in senatu sceleratissimorum consiliorum fontis aperire dubitavi, nec vero ulla in re memini aut senatum meliorem aut magistratus, numquam enim in honore extraordinario potentis hominis vel potentissimi potius, quando quidem potentia jam in vi posita est et armis, accidit ut nemo tribunus pl., nemo alio <in>' magistratu, nemo privatus auctor exsisteret, sed in hac constantia atque virtute erat tamen sollicita civitas, illudimur enim, Brute, tum militum deliciis, tum imperatorum insolentia, tantum quisque se in re publica posse postulat quantum habet virium, non ratio, non modus, non lex, non mos, non officium valet, non judicium, non existimatio civium, non posteritatis verecundia.
Hæc ego multo ante prospiciens fugiebam ex Italia tum cum me vestrorum edictorum fama revocavit, incitavisti vero tu me, Brute, Veliæ, quamquam enim dolebam in eam me urbem ire quam tu fugeres qui eam liberavisses,
Quod mihi quoque quondam acciderat periculo simili, casu tristiore, perrexi tamen Romamque perveni nulloque præsidio quatefeci Antonium contraque ejus arma nefanda præsidia quæ oblata sunt Cæsaris consilio et auctoritate firmavi, qui si steterit <f>ide miliique paruerit, satis videmur habituri præsidi; Sin autem impiorum consilia plus valuerint quam nostra aut imbecillitas ætatis non potuerit gravitatem rerum sustinere, spes omnis est in te.
Quam ob rem advola, obsecro, atque eam rem publicam, quam virtute atque animi magnitudine magis quam eventis rerum Ube ravisti, exitu Ubera, omnis omnium concursus ad te futurus est. Hortare idem per litteras Cas-
Sium, spes Ubertatis nusquam nisi in vestrorum castrorum principiis est. Firmos omnino et duces habemus ab occidente et exercitus, hoc adulescentis præsidium equidem adhuc firmum esse confido, sed ita multi labefactant ut ne moveatur interdum extimescam.
Habes totum rei publicæ statum, qui quidem tum erat cum has litteras dabam, velim deinceps meliora sint; Sin aliter fuerit (quod di omen avertant!), rei publicæ vicem dolebo, quæ immortalis esse debe<b>at; Mihi quidem quantulum reliqui est!
Scr. Romæ ex. M. lun., ut vid., an. 43
Fun<ger>er eo officio quo tu functus es in meo luctu teque per litteras consolarer, nisi scirem iis remediis quibus meum dolorem tum levasses te in tuo non egere; Ac velim facilius quam mihi nunc tibi tute medeare. Est autem alienum tanto viro quantus es tu, quod alteri præceperit, id ipsum facere non posse, me quidem cum rationes quas collegeras tum auctoritas tua animio mærore deterruit, cum enim mollius tibi ferre viderer quam deceret virum, præsertim eum qui alios consolari soleret, accusasti me per litteras gravioribus verbis quam tua consuetudo fere-
Bat. Itaque judicium tuum magni æstimans idque veritus me ipse collegi et ea quæ didiceram, legeram, acceperam graviora duxi tua auctoritate addita.
Ac mihi tum, Brute, officio solum erat et naturæ, tibi nunc populo et scænæ, ut dicitur, serviendum est. Nam cum in te non solum exercitus tui sed omnium civium ac pæne gentium conjecti oculi sint, minime decet propter quem fortiores ceteri sumus eum ipsum animo debilitatum videri, quam ob rem accepisti tu quidem dolorem (id enim amisisti cui simile in terris nihil fuit), et est dolendum in tam gravi vulnere, ne id ipsum, carere omni sensu doloris, sit miserius quam dolere; Sed ut modice, ceteris utile est, tibi necesse est.
Scriberem plura nisi ad te hæc ipsa nimis multa essent. 1
Nos te tuumque exercitum exspectamus, sine quo, ut reliqua ex sententia succedant, vix satis liberi videmur fore, de tota re publica plura scribam et fortasse jam certiora iis litteris quas Veteri nostro cogitabam dare. Scr. Mai. aut Jun. an. 43
L. Bibulus quam carus mihi esse debeat nemo melius judicare potest quam tu, cujus tantæ pro re publica contentiones sollicitudinesque fuerunt, itaque vel ipsius virtus vel nostra necessitudo debet conciliare te illi, quo minus multa mihi scribenda esse arbitror, voluntas enim te movere debet nostra, si modo justa est aut pro officio necessario suscipitur, in Pansæ locum petere constituit, eam nominationem ate petimus, neque coni uncti ori dare beneficium quam nos tibi sumus neque digniorem nominare potes quam Bibulus.
De Domitio et Appuleio quid attinet me scribere, cum ipsi per se tibi commendatissimi sint? Appuleium vero tu tua auctoritate sustinere debes, sed Appuleius in sua epistula celebrabitur. Bibulum noli dimittere e sinu tuo, tantum jam virum ex quanto, crede mihi, potest evadere qui nostris fautorum respondeat laudibus.
Scr. In castris Kal. Quint, an. 43
De M. Lepido vereri me cogit reliquorum timor, qui si eripuerit se nobis, quod velim temere atque injuriose de illo suspicati sint homines, oro atque obsecro te, Cicero, necessitudinem nostram tuamque in me benevolentiam obtestans, sororis meæ liberos obliviscaris esse Lepidi filios meque iis in patris locum successisse existimes, hoc si ate impetro, nihil profecto dubitabis pro iis suscipere, aliter alii cum suis vivunt: nihil ego possum in sororis meæ liberis facere quo possit expleri voluntas mea aut officium, quid vero aut mihi tribuere boni possunt, si modo digni sumus quibus aliquid tribuatur, aut ego matri ac sorori puerisque illis præstaturus sum, si nihil valuerit apud te reliquumque senatum contra patrem Lepidum Brutus avunculus?
Scribere multa ad te neque possum præ sollicitudine ac stomacho neque debeo, nam si in tanta re tamque ne firmandum, nulla spes est facturum te quod volo et quod oportet, qua re noli exspectare longas preces; Intuere me ipsum, qui hoc ate, vel a Cicerone, conjunctissimo homine, privarim vel a consulari, tali viro, remota necessitudine privata, debeo impetrare, quid sis facturus velim mihi quam primum rescribas.
Kal. Quint, ex castris.
Maximo in discrimine res publica, Brute, versatur victoresque rursus decertare cogimur; Id accidit M. Lepidi scelere et amentia, quo tempore cum multa propter eam curam quam pro re publica suscepi graviter ferrem, tum nihil tuli gravius quam me non posse matris tuæ precibus cedere, non sororis; Nam tibi, quod mihi plurimi est, facile me satis facturum arbitrabar.
Nullo enim modo poterat causa Lepidi distingui ab Antoni omniumque judicio etiam durior erat quod, cum honoribus amplissimis asenatu esset Lepidus ornatus tum etiam paucis ante diebus præclaras litteras ad senatum misisset, repente non solum recepit reliquias hostium sed bellum acerrime terra marique gerit, cujus exitus qui futurus sit incertum est. Ita cum rogamur ut misericordiam liberis ejus impertiamus, nihil adfertur quo minus summa supplicia, si (quod Juppiter omen avertat!) Pater puerorum vicerit, subeunda nobis sint.
Nec vero me fugit quam sit acerbum parentum scelera filiorum pœnis lui. Sed hoc præclare legibus comparatum est, ut caritas liberorum amiciores parentis rei publicæ
Redderet, itaque Lepidus crudelis in liberos, non is qui Lepidum hostem judicat. Atque ille si armis positis de vi damnatus esset, quo in judicio certe defensionem non haberet, eandem calamitatem subirent liberi bonis publicatis. Quamquam, quod tua mater et soror deprecatur pro pueris, id ipsum et multa alia crudeliora nobis omnibus Lepidus, Antonius, reliqui hostes denuntiant.
Itaque maximam spem hoc tempore habemus in te atque exercitu tuo. Cum ad rem publicam summam tum ad gloriam et dignitatem tuam vehementer pertinet te, ut ante scripsi, in Italiam venire quam primum, eget enim vehementer cum viribus tuis tum etiam consilio res publica.
Veterem pro ejus erga te benevolentia singularique officio libenter ex tuis litteris complexus sum eumque cum tui tum rei publicæ studiosissimum amantissimumque cognovi. Ciceronem meum propediem, ut spero, videbo, tecum enim illum et te in Italiam celeriter esse venturum confido.
Breves litteræ tuæ — breves dico? Immo nullæ, tribusne versiculis his temporibus Brutus ad me? Nihil scripsisses potius, et requiris meas! Quis umquam ad te tuorum sine meis venit? Quæ autem epistula non pondus habuit?
Quæ si ad te perlatæ non sunt, ne domesticas quidem tuas perlatas arbitror. Ciceroni scribis te longiorem daturum epistulam, recte id quidem; Sed hæc quoque debuit esse plenior, ego autem, cum ad me de Ciceronis abs te discessu scripsisses, statim extrusi tabellarios litterasque ad Ciceronem ut, etiam si in Italiam venisset, ad te rediret; Nihil enim mihi jucundius, nihil illi honestius, quamquam aliquotiens ei scripseram sacerdotum comitia mea summa contentione in alterum annum esse reiecta, quod ego cum Ciceronis causa elaboravi tum Domiti, Catonis, Lentuli, Bibulorum; Quod ad te etiam scripseram, sed videlicet, cum illam pusillam epistulam tuam ad me dabas, nondum erat tibi id notum.
Qua re omni studio ate, mi Brute, contendo ut Ciceronem meum ne dimittas tecumque deducas; Quod ipsum, si rem publicam, cui susceptus es, respicis, tibi jam jamque faciendum est. Renatum enim bellum est, idque non parvum, scelere Lepidi, exercitus autem Cæsaris, qui erat optimus, non modo nihil prodest sed etiam cogit exercitum tuum flagitari; Qui si Italiam attigerit, erit civis nemo, quem quidem civem appellari fas sit, qui se non in tua castra conferat, etsi Brutum præclare cum Planco conjunctum habemus; Sed non ignoras quam sint incerti et animi hominum infecti partibus et exitus prœliorum, quin etiam si, ut spero, vicerimus, tamen magnam gubema-
Tionem tui consili tuæque auctoritatis res desiderabit, subveni igitur, per deos, idque quam primum, tibique persuade non te Idibus Martiis, quibus servitutem a tuis civibus depulisti, plus profuisse patriæ quam, si mature veneris, profuturum,
Ii Id. Quint. Scr. Romæ m. Quint, an. 43
Messallam habes, quibus igitur litteris tam accurate scriptis adsequi possum subtilius ut explicem quæ gerantur quæque sint in re publica quam tibi is exponet qui et optime omnia novit et elegantissime expedire et deferre ad te potest? Cave enim existimes, Brute (quamquam non necesse est ea me ad te quæ tibi nota sunt scribere; Sed tamen tantam omnium laudum excellentiam non queo silentio præterire), cave putes probitate, constantia, cura, studio rei publicæ quicquam illi esse simile, ut eloquentia, qua mirabiliter excellit, vix in eo locum ad laudandum habere videatur, quamquam in hac ipsa sapientiæ plus apparet; Ita gravi judicio multaque arte se exercuit in <se>verissimo genere dicendi, tanta autem industria est tantumque evigilat in studio ut non maxima ingenio, quod in eo summum est, gratia habenda videatur.
Sed provehor amore, non enim id propositum est huic epistulæ Messallam ut laudem, præsertim ad Brutum, cui
Et virtus illius non minus quam mihi nota est et hæc ipsa studia quæ laudo notiora, quem cum ame dimittens graviter ferrem, hoc levabar uno, quod ad te tamquam ad alterum me proficiscens et officio fungebatur et laudem maximam sequebatur, sed hæc hactenus.
Venio nunc longo sane intervallo ad quandam epistulam qua mihi multa tribuens unum reprehendebas quod in honoribus decernendis essem nimius et tamquam prodigus. Tu hoc, ahus fortasse quod in animadversione pœnaque durior, nisi forte utrumque tu. Quod si ita est, utriusque rei meum judicium studeo tibi esse notissimum, neque solum ut Solonis dictum usurpem, qui et sapiens unus fuit ex septem et legum scriptor solus ex septem: is rem publicam contineri duabus rebus dixit, præmio et pœna, est scilicet utriusque rei modus, sicut refi quarum,
Et quædam in utroque genere mediocritas, sed non tanta de re propositum est hoc loco disputare; Quid ego autem secutus hoc bello sim in sententiis dicendis aperire non alienum puto.
Post interitum Cæsaris et vestras memorabilis Idus Martias, Brute, quid ego prætermissum a vobis quantamque impendere rei publicæ tempestatem dixerim non es oblitus, magna pestis erat depulsa per vos, magna populi Romani macula deleta, vobis vero parta divina gloria, sed instrumentum regni delatum ad Lepidum et Antonium, quorum alter inconstantior, alter impurior, uterque pacem metuens, inimicus otio, his ardentibus perturbandæ rei
Publicæ cupiditate quod opponi posset præsidium non habebamus, erexerat enim se civitas in retinenda libertate
Consentiens; <sed>4 Nos tum nimis acres <visi>, vos fortasse sapientius excessistis urbe ea quam liberaratis, Italiæ sua vobis studia profitenti remisistis, itaque cum teneri urbem a parricidis viderem nec te in ea nec Cassium tuto esse posse eamque armis oppressam ab Antonio, mihi quoque ipsi esse excedendum putavi, tætrum enim spectaculum oppressa ab impiis civitas opitulandi potestate præcisa, sed animus idem qui semper infixus in patriæ caritate discessum ab ejus periculis ferre non potuit, itaque in medio Achaico cursu cum etesiarum diebus Auster me in Italiam quasi dissuasor mei consili rettulisset, te vidi Veliæ, doluique vehementer, cedebas enim, Brute, ce-
Debas, quoniam Stoici nostri negant fugere sapientis. Romam ut veni, statim me obtuli Antoni sceleri atque dementiæ, quem cum in me incitavissem, consilia inire cœpi Brutina plane (vestri enim hæc sunt propria sanguinis) rei publicæ liberandæ.
Longa sunt quæ restant, <mihi>6 prætereunda; Tantum dico, Cæsarem hunc adulescentem, per quem adhuc sumus, si verum fateri volumus, fluxisse
Ex fonte consiliorum meorum, huic habiti ame honores nulli quidem, Brute, nisi debiti, nulli nisi necessarii, ut enim primum Ubertatem revocare cœpimus, cum se nondum ne Decimi quidem Bruti divina virtus ita commovisset ut jam id scire possemus atque omne præsidium esset in puero qui a cervicibus nostris avertisset Antonium, quis honos ei non fuit decernendus? Quamquam ego illi tum verborum laudem tribui eamque modicam, decrevi etiam imperium, quod quamquam videbatur illi ætati honorificum, tamen erat exercitum habenti necessarium, quid enim est sine imperio exercitus? Statuam Philippus decrevit, celeritatem petitionis primo Servius, post majorem etiam Servilius, nihil tum nimium videbatur.
Sed nescio quo modo facilius in timore benigni quam in victoria grati reperiuntur. Ego enim D. Bruto liberato, cum lætissimus ille civitati dies illuxisset idemque casu Bruti natalis esset, decrevi ut in fastis ad eum diem Bruti nomen adscriberetur, in eoque sum majorum exemplum secutus, qui hunc honorem mulieri Larentiæ tribuerunt, cujus vos pontifices ad aram in Velabro sacrificium facere soletis, quod ego cum dabam Bruto, notam esse in fastis gratissimæ victoriæ sempiternam volebam, atque illo die cognovi <haud>8 paulo pluris in senatu malevolos esse quam gratos, eos per ipsos dies effudi, si ita vis, honores in mortuos, Hirtium et Pansam, Aquilam etiam, quod quis reprehendet, nisi qui deposito metu præteriti periculi fuerit
Oblitus? Accedebat ad benefici memoriam gratam ratio illa quæ etiam posteris esset salutaris: exstare enim volebam in crudelissimos hostis monumenta odi publici sempiterna. Suspicor illud tibi minus probari, quod a tuis familiaribus, optimis illis quidem viris sed in re publica rudibus, non probabatur, quod ut ovanti introire Cæsari liceret decreverim, ego autem (sed erro fortasse, nec tamen is sum ut mea me maxime delectent) nihil mihi videor hoc bello sensisse prudentius, cur autem ita sit aperiendum non est, ne magis videar providus fuisse quam gratus, hoc ipsum nimium, qua re aha videamus.
D. Bruto decrevi honores, decrevi L. Planco, præclara illa quidem ingenia quæ gloria invitantur; Sed senatus etiam sapiens qui, qua quemque re putat, modo honesta, ad rem publicam juvandam posse adduci, hac utitur, at in Lepido reprehendimur, cui cum statuam in rostris statuissemus, idem illam evertimus, nos illum honore studuimus a furore revocare: vicit amentia levissimi hominis nostram prudentiam, nec tamen tantum in statuenda Lepidi statua factum est mali quantum in evertenda boni.
Satis multa de honoribus, nunc de pœna pauca dicenda sunt, intellexi enim ex tuis sæpe litteris te in iis quos bello devicisti clementiam tuam velle laudari, existimo equidem nihil ate nisi sapienter, sed sceleris pœnam prætermittere (id enim est quod vocatur ignoscere), etiam si in ceteris rebus tolerabile est, in hoc bello perniciosum puto, nullum enim bellum civile fuit in nostra re publica omnium quæ memoria mea fuerunt, in quo bello non, utracumque pars vicisset, tamen aliqua forma esset futura rei publicæ: hoc bello victores quam rem publicam simus habituri non facile adfirmarim, victis certe nulla umquam erit, dixi igitur sententias in Antonium, dixi in Lepidum severas, neque tam ulciscendi causa quam ut et in præsens sceleratos civis timore ab impugnanda patria deterrerem et in posterum documentum statuerem ne quis talem
Amentiam vellet imitari, quamquam hæc quidem sententia non magis mea fuit quam omnium, in qua videtur illud esse crudele, quod ad liberos, qui nihil meruerunt, pœna pervenit, sed id et antiquum est et omnium civitatum, si quidem etiam Themistocli Uberi eguerunt, et si judicio damnatos eadem pœna sequitur civis, qui potuimus leniores esse in hostis? Quid autem queri quisquam potest de me qui si vicisset acerbiorem se in me futurum fuisse confiteatur necesse est?
Habes rationem mearum sententiarum de hoc genere dumtaxat honoris et pœnæ, nam de ceteris rebus quid senserim quidque censuerim audisse te arbitror.
Sed hæc quidem non ita necessaria, illud valde necessarium, Brute, te in Italiam cum exercitu venire quam primum. Summa est exspectatio tui; Quod si Itaham attigeris, ad te concursus fiet omnium, sive enim vicerimus, qui quidem pulcherrime viceramus nisi Lepidus perdere omnia et perire ipse cum suis concupivisset, tua nobis auctoritate opus est ad collocandum aliquem civitatis statum; Sive etiam nunc certamen reliquum est, maxima spes est cum in auctoritate tua tum in exercitus tui viribus, sed propera, per deos! Scis quantum sit in temporibus, quantum in celeritate.
Sororis tuæ filiis quam diligenter consulam spero te ex matris et ex sororis litteris cogniturum, qua in causa majorem habeo rationem tuæ voluntatis, quæ mihi carissima est, quam, ut quibusdam videor, constantiæ meæ, sed ego nulla in re malo quam in te amando constans et esse et videri. Scr. Romæ vi Kal. Sext. An. 43
Cum sæpe te litteris hortatus essem ut quam primum rei publicæ subvenires in Italiamque exercitum adduceres, neque id arbitrarer dubitare tuos necessarios, rogatus sum a prudentissima et diligentissima femina, matre tua, cujus omnes curæ ad te referuntur et in te consumuntur, ut venirem ad se a. d. vm Kal. Sext.; Quod ego, ut debui, sine mora feci, cum autem venissem, Casca aderat et Labeo et Scaptius, at illa rettulit quæsivitque quidnam mihi videretur, accerseremusne te atque id tibi conducere puta-
Remus an tardare et commorari te melius esset, respondi id quod sentiebam, et dignitati et existimationi tuæ maxime conducere te primo quoque tempore ferre præsidium labenti et inclinatæ pæne rei publicæ.
Quid enim abesse censes mali in eo bello in quo victores exercitus fugientem hostem persequi noluerint et in quo incolumis imperator honoribus amplissimis fortunisque maximis, coniuge, liberis, vobis adfinibus ornatus bellum rei publicæ indixerit? Quid dicam 'in tanto senatus populique consensu,' cum tantum resideat intra muros
Mali? Maximo autem, cum hæc scribebam, adficiebar dolore quod, cum me pro adulescentulo ac pæne puero res publica accepisset vadem, vix videbar quod promiseram præstare posse, est autem gravior et difficilior animi et sententiæ, maximis præsertim in rebus, pro altero quam pecuniæ obligatio, hæc enim solvi potest et est rei familiaris jactura tolerabilis: rei publicæ quod spoponderis quem ad modum solvas, si is dependi facile patitur pro quo spoponderis? Quamquam et hunc, ut spero, tenebo multis repugnantibus, videtur enim esse indoles, sed flexibilis ætas multique ad depravandum parati, qui splendore falsi honoris obiecto aciem boni ingeni præstringi posse confidunt. Itaque ad reliquos hic quoque labor mihi accessit, ut omnis adhibeam machinas ad tenendum adulescentem,
Ne famam subeam temeritatis, quamquam quæ temeritas est? Magis enim illum pro quo spopondi quam me ipsum obligavi; Nec vero pænitere potest rem publicam me pro eo spopondisse qui fuit in rebus gerendis cum suo ingenio <præclarus^ tum mea promissione constantior.
Maximus autem, nisi me forte fallit, in re publica nodus est inopia rei pecuniariæ, obdurescunt enim magis cottidie boni viri ad vocem tributi, quod ex centesima collatum impudenti censu locupletum in duarum legionum præmiis omne consumitur, impendent autem infiniti sumptus cum in hos exercitus quibus nunc defendimur tum vero in tuum, nam Cassius noster videtur posse satis omatus venire, sed et hæc et multa alia coram cupio idque quam primum.
De sororis tuæ filiis non exspectavi, Brute, dum scriberes. Omnino ipsa tempora (bellum enim ducetur) integram tibi causam reservant; Sed ego a principio, cum divinare de belli diuturnitate <non>2 possem, ita causam egi puerorum in senatu ut te arbitror e matris litteris potuisse cognoscere, nec vero ulla res erit umquam in qua ego non vel vitæ periculo ea dicam eaque faciam quæ te velle quæque ad te pertinere arbitrer,
Vi Kal. Sext.
Particulam litterarum tuarum, quas misisti Octavio, legi missam ab Attico mihi, studium tuum curaque de salute mea nulla me nova voluptate adfecit. Non solum enim usitatum sed etiam cottidianum est aliquid audire de te quod pro nostra dignitate fideliter atque honorifice dixeris aut feceris, at dolore quantum maximum capere animo possum eadem illa pars epistulæ scripta ad Octavium de nobis adfecit. Sic enim illi gratias agis de re publica, tam suppliciter ac demisse — quid scribam? Pudet condicionis ac Fortunæ, sed tamen scribendum est — commendas nostram salutem illi (quæ morte qua non perniciosior?) Ut prorsus præ te feras non sublatam dominationem sed do-
I minum commutatum esse, verba tua recognosce et aude negare servientis adversus regem istas esse preces, unum ais esse quod ab eo postuletur et exspectetur, ut eos civis de quibus viri boni populusque Romanus bene existimet salvos velit, quid si nolit? Non erimus? Atqui non esse quam
Esse per illum præstat, ego me dius fidius non existimo tam omnis deos aversos esse a salute populi Romani ut Octavius orandus sit pro salute cujusquam civis, non dicam pro liberatoribus orbis terrarum, juvat enim magnifice loqui et certe decet adversus ignorantis quid pro quoque timendum aut a quoque petendum sit.
Hoc tu, Cicero, posse fateris Octavium et illi amicus es? Aut, si me carum habes, vis Romæ videri, cum ut ibi esse possem commendandus puero illi fuerim? Cui quid agis gratias, si ut nos salvos esse velit et patiatur rogandum putas? An hoc pro beneficio habendum est quod se quam Antonium esse maluerit aquo ista petenda essent? Vindici quidem alienæ dominationis, non vicario, ecquis supplicat
Ut optime meritis de re publica liceat esse salvis? Ista vero imbecillitas et desperatio, cujus culpa non magis in te residet quam in omnibus aliis, et Cæsarem in cupiditatem regni impulit et Antonio post interitum illius persuasit ut interfecti locum occupare conaretur et nunc puerum istum extulit, ut tu judicares precibus esse impetrandam
Salutem talibus viris misericordiaque unius vix etiam nunc viri tutos fore nos aut nulla alia re. Quod si Romanos nos esse meminissemus, non audacius dominari cuperent postremi homines quam id nos prohiberemus, neque magis irritatus esset Antonius regno Cæsaris quam ob ejusdem mortem deterritus.
Tu quidem, consularis et tantorum scelerum vindex, quibus oppressis vereor ne in breve tempus dilata sit abs te pernicies, qui potes intueri quæ gesseris, simul et ista vel probare vel ita demisse ac facile pati ut probantis speciem habeas? Quod autem tibi cum Antonio privarim odium? Nempe quia postulabat hæc, salutem ab se peti, precariam nos incolumitatem habere aquibus ipse libertatem accepisset, esse arbitrium suum de re publica, quærenda esse arma putasti quibus dominari prohiberetur, scilicet ut illo prohibito rogaremus alterum qui se in ejus locum reponi pateretur, non ut esset sui juris ac mancipi res publica; Nisi forte non de servitute sed de condicione serviendi recusatum est a nobis, atqui non solum bono domino potuimus Antonio tolerare nostram fortunam sed etiam beneficiis atque honoribus ut participes frui quantis vellemus, quid enim negaret iis 2 quorum patientiam videret maximum dominationis suæ præsidium esse? Sed nihil tanti fuit quo
Venderemus fidem nostram et libertatem, hic ipse puer,
Quem Cæsaris nomen incitare videtur in Cæsaris interfectores, quanti æstimet, si sit commercio locus, posse nobis auctoribus tantum quantum profecto poterit, quoniam vivere et pecunias habere et dici consulares volumus! Ceterum nequiquam perierit ille (cujus interitu quid gavisi sumus si mortuo <eo>3 nihilo minus servituri eramus?), <si>4 nulla cura adhibetur.
Sed mihi prius omnia di deæque eripuerint quam illud judicium quo non modo heredi ejus quem occidi non concesserim quod in illo non tuli sed ne patri quidem meo, si reviviscat, ut patiente me plus legibus ac senatu possit, an hoc tibi persuasum est, fore ceteros ab eo liberos quo invito nobis in ista civitate locus non sit? Qui porro id quod petis fieri potest ut impetres? Rogas enim velit nos salvos esse: videmur ergo tibi salutem accepturi cum vitam acceperimus? Quam, si prius dimittimus dignitatem et liber-
Tatem, qui possumus accipere? An tu Romæ habitare, id putas incolumem esse? Res, non locus, oportet præstet istuc mihi; Neque incolumis Cæsare vivo fui, nisi postea quam illud conscivi facinus, neque usquam exsul esse possum, dum servire et pati contumelias pejus odero malis omnibus aliis, nonne hoc est in easdem tenebras recidisse, <si>5 ab eo qui tyranni nomen adscivit sibi, cum in Græcis civitatibus liberi tyrannorum oppressis illis eodem supplicio adficiantur, petitur ut vindices atque oppressores dominationis salvi sint? Hanc ego civitatem videre velim aut putem ullam quæ ne traditam quidem atque inculcatam libertatem recipere possit, plusque timeat in puero nomen
Sublati regis quam confidat sibi, cum illum ipsum qui maximas opes habuerit paucorum virtute sublatum videat?
Me vero posthac ne commendaveris Cæsari tuo, ne te quidem ipsum, si me audies, valde care æstimas tot annos quot ista ætas recipit si propter eam causam puero isti
Deinde, quod pulcherrime fecisti ac facis in Antonio, vide ne convertatur a laude maximi animi ad opinionem formidinis, nam si Octavius tibi placet aquo de nostra salute petendum sit, non dominum fugisse sed amiciorem dominum quæsisse videberis, quem quod laudas ob ea quæ adhuc fecit plane probo, sunt enim laudanda, si modo contra alienam potentiam, non pro sua, suscepit eas actiones. Cum vero judicas tantum illi non modo licere sed etiam ate ipso tribuendum esse ut rogandus sit ne nolit esse nos salvos, nimium magnam mercedem statuis (id enim ipsum illi largiris quod per illum habere videbatur res publica), neque hoc tibi in mentem venit, si Octavius illis dignus sit honoribus quia cum Antonio bellum gerat, iis qui illud malum exciderint cujus istæ reliquiæ sunt nihil quo expleri possit eorum meritum tributurum umquam populum Romanum, si omnia simul congesserit.
Ac vide quanto diligentius homines metuant quam meminerint: quia Antonius vivat atque in armis sit, de Cæsare vero quod fieri potuit ac debuit transactum est neque jam revocari in integrum potest, Octavius is est qui quid de nobis judicaturus sit exspectet populus Romanus, nos ii sumus de quorum salute unus homo rogandus videatur.
Ego vero, ut istuc revertar, is sum qui non modo non supplicem sed etiam cœrceam postulantis ut sibi supplicetur; Aut longe a servientibus abero mihique esse judicabo Romam ubicumque liberum esse licebit, ac vestri miserebor quibus nec ætas neque honores nec virtus aliena dul-
Ce dinem vivendi minuere potuerit, mihi quidem ita beatus esse videbor, si modo constanter ac perpetuo placebit hoc consilium, ut relatam putem gratiam pietati meæ, quid enim est melius quam memoria recte factorum et libertate contentum neglegere humana? Sed certe non succumbam succumbentibus nec vincar ab iis qui se vinci volunt, experiarque et temptabo omnia neque desistam abstrahere a servitio civitatem nostram, si secuta fuerit quæ debet fortuna, gaudebimus omnes; Si minus, ego tamen gaudebo, quibus enim potius hæc vita factis aut cogitationibus traducatur quam iis quæ pertinuerint ad liberandos civis meos?
Te, Cicero, rogo atque hortor ne defatigere neu diffidas, semper in præsentibus malis prohibendis futura quoque, nisi ante sit occursum, explores ne se insinuent, fortem et Uberum animum, quo et consul et nunc consularis rem publicam vindicasti, sine constantia et æquabilitate nullum esse putaris, fateor enim duriorem esse condicionem spectatæ virtutis quam incognitæ, bene facta pro debitis exigimus; Quæ aliter eveniunt, ut decepti ab iis, infesto animo reprehendimus, itaque resistere Antonio Ciceronem, etsi maxima laude dignum est, tamen, quia ille consul hunc consularem merito præstare videtur, nemo
Admiratur; Idem Cicero, si flexerit adversus alios judicium suum, quod tanta firmitate ac magnitudine <animi> derexit in exturbando Antonio, non modo reliqui temporis gloriam eripuerit sibi sed etiam præterita evanescere coget; Nihil enim per se amplum est nisi in quo judici ratio exstat. * * *, quia neminem magis decet rem publicam amare libertatisque defensorem esse vel ingenio vel rebus gestis vel studio atque efflagitatione omnium.
Qua re non Octavius est rogandus ut velit nos salvos esse, magis tute te exsuscita, ut eam civitatem in qua maxima gessisti liberam atque honestam fore putes, si modo sint populo duces ad resistendum improborum consiliis.]
Scribis mihi mirari Ciceronem quod nihil significem umquam de suis actis; Quoniam me flagitas, coactu tuo scribam quæ sentio.
Omnia fecisse Ciceronem optimo animo scio, quid enim mihi exploratius esse potest quam illius animus in rem publicam? Sed quædam mihi videtur — quid dicam? Imperite vir omnium prudentissimus an ambitiose fecisse, qui valentissimum Antonium suscipere pro re publica non dubitarit inimicum? Nescio quid scribam tibi nisi unum:
6 Lac. Statuit SB pueri et cupiditatem et licentiam potius esse irritatam quam repressam a Cicerone, tantumque eum tribuere huic indulgentiæ ut se maledictis non abstineat iis quidem quæ in ipsum dupliciter recidunt, quod et pluris occidit uno seque prius oportet fateatur sicarium quam obiciat Cascæ quod obicit et imitetur in Casca Bestiam, an quia non omnibus horis jactamus Idus Martias similiter atque ille Nonas Decembris suas in ore habet, eo meliore condicione Cicero pulcherrimum factum vituperabit quam Bestia et Clodius reprehendere illius consulatum soliti sunt?
Sustinuisse mihi gloriatur bellum Antoni togatus Cicero noster, quid hoc mihi prodest, si merces Antoni oppressi poscitur in Antoni locum successio et si vindex illius mali auctor exstitit alterius fundamentum et radices habituri altiores, si patiamur, ut jam <dubium sit utrum>3 ista quæ facit dominationem an dominum [an] Antonium timentis sint? Ego autem gratiam non habeo si quis, dum ne irato serviat, rem ipsam non deprecatur, immo triumphus et stipendium et omnibus decretis hortatio ne ejus pudeat concupiscere fortunam cujus nomen susceperit, consularis aut Ciceronis est?
Quoniam mihi tacere non licuit, leges quæ tibi necesse est molesta esse, etenim ipse sentio quanto cum dolore hæc ad te scripserim nec ignoro quid sentias in re publica et quam desper<es neque liber>atam 5 quoque sanari putes posse, nec mehercule te, Attice, reprehendo; Ætas enim, mores, liberi segnem efficiunt, quod quidem etiam ex Flavio nostro perspexi.
Sed redeo ad Ciceronem, quid inter Salvid<i>enum et eum interest? Quid autem amplius ille decerneret? 'Timet' inquies 'etiam nunc reliquias belli civilis.' Quisquam ergo ita timet profligatum ut neque potentiam ejus qui exercitum victorem habeat neque temeritatem pueri putet extimescendam esse? An hoc ipsum ea re facit quod illi propter amplitudinem omnia jam ultroque deferenda putat? O magnam stultitiam timoris, id ipsum quod verearis ita cavere ut, cum vitare fortasse potueris, ultro accersas et attrahas! Nimium timemus mortem et exsilium et paupertatem. Hæc mihi videntur Ciceroni ultima esse in malis; Et, dum habeat aquibus impetret quæ velit et aquibus colatur ac laudetur, servitutem, honorificam modo, non aspernatur, si quicquam in extrema ac miserrima contumelia potest honorificum esse.
Licet ergo patrem appellet Octavius Ciceronem, referat omnia, laudet, gratias agat, tamen illud apparebit, verba rebus esse contraria, quid enim tam alienum ab humanis sensibus est quam eum patris habere loco qui ne liberi quidem hominis numero sit? Atqui eo tendit, id agit, ad eum exitum properat vir optimus ut sit illi Octavius propitius. Ego vero jam iis artibus nihil tribuo quibus Ciceronem scio instructissimum esse, quid enim illi prosunt quæ pro Ubertate patriæ, de dignitate, quæ de morte, exsilio, paupertate scripsit copiosissime? Quanto autem magis illa callere videtur Philippus, qui privigno minus tribuerit quam Cicero, qui alieno tribuat! Desinat igitur gloriando etiam insectari dolores nostros, quid enim nostra victum
Esse Antonium, si victus est ut alii vacaret quod ille obtinuit? Tametsi tuæ Utte ræ dubia etiam nunc significant.
Vivat hercule Cicero, qui potest, supplex et obnoxius, si neque ætatis neque honorum neque rerum gestarum pudet. Ego certe quin cum ipsa re bellum geram, hoc est cum regno et imperiis extraordinariis et dominatione et potentia quæ supra leges se esse velit, nulla erit tam bona condicio serviendi qua deterrear, quamvis sit vir bonus, ut scribit, Octavius, quod ego numquam existimavi; Sed dominum ne parentem quidem majores nostri voluerunt esse.
Te nisi tantum amarem quantum Ciceroni persuasum est diligi ab Octavio, hæc ad te non scripsissem, dolet mihi quod tu nunc stomacharis amantissimus cum tuorum omnium tum Ciceronis; Sed persuade tibi de voluntate propria mea nihil esse remissum, de judicio largiter, neque enim impetrari potest quin, quale quidque videatur ei, talem quisque de illo opinionem habeat.
Vellem mihi scripsisses quæ condiciones essent Atticæ nostræ, potuissem aliquid tibi de meo sensu perscribere. Valetudinem Porciæ meæ tibi curæ esse non miror, denique quod petis faciam libenter; Nam etiam sorores me rogant, et hominem noro et quid sibi voluerit.]