C. VALERIUS CATULLUS

1 2 2b 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 14b 15 16 17 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 58b 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 95b 96 97 98 99 100 101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116

I. ad Cornelium

CUI dono lepidum novum libellum arida modo pumice expolitum? Corneli, tibi: namque tu solebas meas esse aliquid putare nugas jam tum, cum ausus es unus Italorum omne ævum tribus explicare cartis doctis, Juppiter, et laboriosis. quare habe tibi quidquid hoc libelli qualecumque; quod, patrona virgo plus uno maneat perenne sæclo.

II. fletus passeris Lesbiæ

PASSER, deliciæ meæ puellæ, quicum ludere, quem in sinu tenere, cui primum digitum dare appetenti et acris solet incitare morsus, cum desiderio meo nitenti carum nescio quid lubet jocari et solaciolum sui doloris, credo ut tum gravis acquiescat ardor: tecum ludere sicut ipsa possem et tristis animi levare curas!

IIb.

TAM gratum est mihi quam ferunt puellæ pernici aureolum fuisse malum, quod zonam soluit diu ligatam.

III. fletus passeris Lesbiæ

LUGETE, o Veneres Cupidinesque, et quantum est hominum venustiorum: passer mortuus est meæ puellæ, passer, deliciæ meæ puellæ, quem plus illa oculis suis amabat. nam mellitus erat suamque norat ipsam tam bene quam puella matrem, nec sese a gremio illius movebat, sed circumsiliens modo huc modo illuc ad solam dominam usque pipiabat. qui nunc it per iter tenebricosum illuc, unde negant redire quemquam. at vobis male sit, malæ tenebræ Orci, quæ omnia bella devoratis: tam bellum mihi passerem abstulistis o factum male! o miselle passer! tua nunc opera meæ puellæ flendo turgiduli rubent ocelli.

IV. de phasello

PHASELUS ille, quem videtis, hospites, ait fuisse navium celerrimus, neque ullius natantis impetum trabis nequisse præterire, sive palmulis opus foret volare sive linteo. et hoc negat minacis Hadriatici negare litus insulasue Cycladas Rhodumque nobilem horridamque Thraciam Propontida trucemue Ponticum sinum, ubi iste post phaselus antea fuit comata silua; nam Cytorio in jugo loquente sæpe sibilum edidit coma. Amastri Pontica et Cytore buxifer, tibi hæc fuisse et esse cognitissima ait phaselus: ultima ex origine tuo stetisse dicit in cacumine, tuo imbuisse palmulas in æquore, et inde tot per impotentia freta erum tulisse, læva sive dextera vocaret aura, sive utrumque Juppiter simul secundus incidisset in pedem; neque ulla vota litoralibus deis sibi esse facta, cum veniret a mari novissimo hunc ad usque limpidum lacum. sed hæc prius fuere: nunc recondita senet quiete seque dedicat tibi, gemelle Castor et gemelle Castoris.

V. ad Lesbiam

VIVAMUS mea Lesbia, atque amemus, rumoresque senum severiorum omnes unius æstimemus assis! soles occidere et redire possunt: nobis cum semel occidit brevis lux, nox est perpetua una dormienda. da mi basia mille, deinde centum, dein mille altera, dein secunda centum, deinde usque altera mille, deinde centum. dein, cum milia multa fecerimus, conturbabimus illa, ne sciamus, aut ne quis malus invidere possit, cum tantum sciat esse basiorum.

VI. ad Flavium

FLAVI, delicias tuas Catullo, ni sint illepidæ atque inelegantes, velles dicere nec tacere posses. verum nescio quid febriculosi scorti diligis: hoc pudet fateri. nam te non viduas jacere noctes nequiquam tacitum cubile clamat sertis ac Syrio fragrans olivo, puluinusque peræque et hic et ille attritus, tremulique quassa lecti argutatio inambulatioque. nam inista prevalet nihil tacere. cur? non tam latera ecfututa pandas, ni tu quid facias ineptiarum. quare, quidquid habes boni malique, dic nobis. volo te ac tuos amores ad cælum lepido vocare versu.

VII. ad Lesbiam

QUÆRIS, quot mihi basiationes tuæ, Lesbia, sint satis superque. quam magnus numerus Libyssæ harenæ lasarpiciferis jacet Cyrenis oraclum Jovis inter æstuosi et Batti veteris sacrum sepulcrum; aut quam sidera multa, cum tacet nox, furtivos hominum vident amores: tam te basia multa basiare vesano satis et super Catullo est, quæ nec pernumerare curiosi possint nec mala fascinare lingua.

VIII. ad se ipsum

MISER Catulle, desinas ineptire, et quod vides perisse perditum ducas. fulsere quondam candidi tibi soles, cum ventitabas quo puella ducebat amata nobis quantum amabitur nulla. ibi illa multa cum jocosa fiebant, quæ tu volebas nec puella nolebat, fulsere vere candidi tibi soles. nunc jam illa non vult: tu quoque impotens noli, nec quæ fugit sectare, nec miser vive, sed obstinata mente perfer, obdura. vale puella, jam Catullus obdurat, nec te requiret nec rogabit invitam. at tu dolebis, cum rogaberis nulla. scelesta, væ te, quæ tibi manet vita? quis nunc te adibit? cui videberis bella? quem nunc amabis? cujus esse diceris? quem basiabis? cui labella mordebis? at tu, Catulle, destinatus obdura.

IX. ad Veranium

VERANI, omnibus e meis amicis antistans mihi milibus trecentis, venistine domum ad tuos penates fratresque unanimos anumque matrem? venisti. o mihi nuntii beati! visam te incolumem audiamque Hiberum narrantem loca, facta nationes, ut mos est tuus, applicansque collum jucundum os oculosque suaviabor. o quantum est hominum beatiorum, quid me lætius est beatiusue?

X. ad Varum

VARUS me meus ad suos amores visum duxerat e foro otiosum, scortillum, ut mihi tum repente visum est, non sane illepidum neque invenustum, huc ut venimus, incidere nobis sermones varii, in quibus, quid esset jam Bithynia, quo modo se haberet, et quonam mihi profuisset ære. respondi id quod erat, nihil neque ipsis nec prætoribus esse nec cohorti, cur quisquam caput unctius referret, præsertim quibus esset irrumator prætor, nec faceret pili cohortem. 'at certe tamen,' inquiunt 'quod illic natum dicitur esse, comparasti ad lecticam homines.' ego, ut puellæ unum me facerem beatiorem, 'non' inquam 'mihi tam fuit maligne ut, provincia quod mala incidisset, non possem octo homines parare rectos.' at mi nullus erat nec hic neque illic fractum qui veteris pedem grabati in collo sibi collocare posset. hic illa, ut decuit cinædiorem, 'quæso' inquit 'mihi, mi Catulle, paulum istos commoda: nam volo ad Serapim deferri.' 'mane' inquii puellæ, 'istud quod modo dixeram me habere, fugit me ratio: meus sodalis-- Cinna est Gaius-- is sibi paravit. verum, utrum illius an mei, quid ad me? utor tam bene quam mihi pararim. sed tu insulsa male et molesta vivis, per quam non licet esse neglegentem.'

XI. ad Furium et Aurelium

FURI et Aureli comites Catulli, sive in extremos penetrabit Indos, litus ut longe resonante Eoa tunditur unda, sive in Hyrcanos Arabesue molles, seu Sagas sagittiferosue Parthos, sive quæ septemgeminus colorat æquora Nilus, sive trans altas gradietur Alpes, Cæsaris visens monimenta magni, Gallicum Rhenum horribile æquor ulti- mosque Britannos, omnia hæc, quæcumque feret voluntas cælitum, temptare simul parati, pauca nuntiate meæ puellæ non bona dicta. cum suis vivat valeatque moechis, quos simul complexa tenet trecentos, nullum amans vere, sed identidem omnium ilia rumpens; nec meum respectet, ut ante, amorem, qui illius culpa cecidit velut prati ultimi flos, prætereunte postquam tactus aratro est.

XII. ad Matrucinum Asinium

MARRUCINE Asini, manu sinistra non belle uteris: in joco atque vino tollis lintea neglegentiorum. hoc salsum esse putas? fugit te, inepte: quamuis sordida res et invenusta est. non credis mihi? crede Pollioni fratri, qui tua furta vel talento mutari velit: est enim leporum differtus puer ac facetiarum. quare aut hendecasyllabos trecentos exspecta, aut mihi linteum remitte, quod me non movet æstimatione, verum est mnemosynum mei sodalis. nam sudaria Sætaba ex Hiberis miserunt mihi muneri Fabullus et Veranius: hæc amem necesse est ut Veraniolum meum et Fabullum.

XIII. ad Fabullum

CENABIS bene, mi Fabulle, apud me paucis, si tibi di favent, diebus, si tecum attuleris bonam atque magnam cenam, non sine candida puella et vino et sale et omnibus cachinnis. hæc si, inquam, attuleris, venuste noster, cenabis bene; nam tui Catulli plenus sacculus est aranearum. sed contra accipies meros amores seu quid suavius elegantiusue est: nam unguentum dabo, quod meæ puellæ donarunt Veneres Cupidinesque, quod tu cum olfacies, deos rogabis, totum ut te faciant, Fabulle, nasum.

XIV. ad Calvum poetam

NI te plus oculis meis amarem, jucundissime Calue, munere isto odissem te odio Vatiniano: nam quid feci ego quidue sum locutus, cur me tot male perderes poetis? isti di mala multa dent clienti, qui tantum tibi misit impiorum. quod si, ut suspicor, hoc novum ac repertum munus dat tibi Sulla litterator, non est mi male, sed bene ac beate, quod non dispereunt tui labores. di magni, horribilem et sacrum libellum! quem tu scilicet ad tuum Catullum misti, continuo ut die periret, Saturnalibus, optimo dierum! non non hoc tibi, false, sic abibit. nam si luxerit ad librariorum curram scrinia, Cæsios, Aquinos, Suffenum, omnia colligam venena. ac te his suppliciis remunerabor. vos hinc interea valete abite illuc, unde malum pedem attulistis, sæcli incommoda, pessimi poetæ.

XIVb.

SI qui forte mearum ineptiarum lectores eritis manusque vestras non horrebitis admovere nobis,

XV. ad Aurelium

COMMENDO tibi me ac meos amores, Aureli. veniam peto pudentem, ut, si quicquam animo tuo cupisti, quod castum expeteres et integellum, conserues puerum mihi pudice, non dico a populo-- nihil veremur istos, qui in platea modo huc modo illuc in re prætereunt sua occupati-- verum a te metuo tuoque pene infesto pueris bonis malisque. quem tu qua lubet, ut lubet moveto quantum vis, ubi erit foris paratum: hunc unum excipio, ut puto, pudenter. quod si te mala mens furorque vecors in tantam impulerit, sceleste, culpam, ut nostrum insidiis caput lacessas. a tum te miserum malique fati! quem attractis pedibus patente porta percurrent raphanique mugilesque.

XVI. ad Aurelium et Furium

PEDICABO ego vos et irrumabo, Aureli pathice et cinæde Furi, qui me ex versiculis meis putastis, quod sunt molliculi, parum pudicum. nam castum esse decet pium poetam ipsum, versiculos nihil necesse est; qui tum denique habent salem ac leporem, si sunt molliculi ac parum pudici, et quod pruriat incitare possunt, non dico pueris, sed his pilosis qui duros nequeunt movere lumbos. vos, quod milia multa basiorum legistis, male me marem putatis? pedicabo ego vos et irrumabo.

XVII.

O Colonia, quæ cupis ponte ludere longo, et salire paratum habes, sed vereris inepta crura ponticuli axulis stantis in redivivis, ne supinus eat cavaque in palude recumbat: sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat, in quo vel Salisubsali sacra suscipiantur, munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus. quendam municipem meum de tuo volo ponte ire præcipitem in lutum per caputque pedesque, verum totius ut lacus putidæque paludis lividissima maximeque est profunda vorago. insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar bimuli tremula patris dormientis in ulna. cui cum sit viridissimo nupta flore puella et puella tenellulo delicatior hædo, adseruanda nigerrimis diligentius uvis, ludere hanc sinit ut lubet, nec pili facit uni, nec se sublevat ex sua parte, sed velut alnus in fossa Liguri jacet suppernata securi, tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam; talis iste meus stupor nil videt, nihil audit, ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit. nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum, si pote stolidum repente excitare veternum, et supinum animum in gravi derelinquere cæno, ferream ut soleam tenaci in voragine mula.

XXI. ad Aurelium

AVRELI, pater esuritionum, non harum modo, sed quot aut fuerunt aut sunt aut aliis erunt in annis, pedicare cupis meos amores. nec clam: nam simul es, jocaris una, hærens ad latus omnia experiris. frustra: nam insidias mihi instruentem tangam te prior irrumatione. atque id si faceres satur, tacerem: nunc ipsum id doleo, quod esurire me me puer et sitire discet. quare desine, dum licet pudico, ne finem facias, sed irrumatus.

XXII. ad Varum

SUFFENUS iste, Vare, quem probe nosti, homo est venustus et dicax et urbanus, idemque longe plurimos facit versus. puto esse ego illi milia aut decem aut plura perscripta, nec sic ut fit in palimpsesto relata: cartæ regiæ, novi libri, novi umbilici, lora rubra membranæ, derecta plumbo et pumice omnia æquata. hæc cum legas tu, bellus ille et urbanus Suffenus unus caprimulgus aut fossor rursus videtur: tantum abhorret ac mutat. hoc quid putemus esse? qui modo scurra aut si quid hac re scitius videbatur, idem infaceto est infacetior rure, simul poemata attigit, neque idem umquam æque est beatus ac poema cum scribit: tam gaudet in se tamque se ipse miratur. nimirum idem omnes fallimur, neque est quisquam quem non in aliqua re videre Suffenum possis. suus cuique attributus est error; sed non videmus manticæ quod in tergo est.

XXIII. ad Furium

FURI, cui neque servus est neque arca nec cimex neque araneus neque ignis, verum est et pater et noverca, quorum dentes vel silicem comesse possunt, est pulcre tibi cum tuo parente et cum conjuge lignea parentis. nec mirum: bene nam valetis omnes, pulcre concoquitis, nihil timetis, non incendia, non graves ruinas, non facta impia, non dolos veneni, non casus alios periculorum. atque corpora sicciora cornu aut siquid magis aridum est habetis sole et frigore et esuritione. quare non tibi sit bene ac beate? a te sudor abest, abest saliva, mucusque et mala pituita nasi. hanc ad munditiem adde mundiorem, quod culus tibi purior salillo est, nec toto decies cacas in anno; atque id durius est faba et lapillis. quod tu si manibus teras fricesque, non umquam digitum inquinare posses hæc tu commoda tam beata, Furi, noli spernere nec putare parvi, et sestertia quæ soles precari centum desine: nam sat es beatus.

XXIV. ad Juventium

O qui flosculus es Juventiorum, non horum modo, sed quot aut fuerunt aut posthac aliis erunt in annis, mallem divitias Midæ dedisses isti, cui neque servus est neque arca, quam sic te sineres ab illo amari. 'qui? non est homo bellus?' inquies. est: sed bello huic neque servus est neque arca. hoc tu quam lubet abice elevaque: nec servum tamen ille habet neque arcam.

XXV. ad Thallum

CINÆDE Thalle, mollior cuniculi capillo vel anseris medullula vel imula oricilla vel pene languido senis situque araneoso, idemque, Thalle, turbida rapacior procella, cum diva mulier aries ostendit oscitantes, remitte pallium mihi meum, quod involasti, sudariumque Sætabum catagraphosque Thynos, inepte, quæ palam soles habere tamquam avita. quæ nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte, ne laneum latusculum manusque mollicellas inusta turpiter tibi flagella conscribillent, et insolenter æstues, velut minuta magno deprensa navis in mari, vesaniente vento.

XXVI. ad Furium

FURI, villula vestra non ad Austri flatus opposita est neque ad Favoni nec sævi Boreæ aut Apheliotæ, verum ad milia quindecim et ducentos. o ventum horribilem atque pestilentem!

XXVII. ad pincernam suum

MINISTER vetuli puer Falerni inger mi calices amariores, ut lex Postumiæ jubet magistræ ebrioso acino ebriosioris. at vos quo lubet hinc abite, lymphæ vini pernicies, et ad severos migrate. hic merus est Thyonianus.

XXVIII. ad Verannium et Fabullum

PISONIS comites, cohors inanis, aptis sarcinulis et expeditis, Verani optime tuque mi Fabulle, quid rerum geritis? satisne cum isto vappa frigoraque et famem tulistis? ecquidnam in tabulis patet lucelli expensum, ut mihi, qui meum secutus prætorem refero datum lucello? o Memmi, bene me ac diu supinum tota ista trabe lentus irrumasti. sed, quantum video, pari fuistis casu: nam nihilo minore verpa farti estis. pete nobiles amicos! at vobis mala multa di deæque dent, opprobria Romuli Remique.

XXIX. in Romulum cathamitum

QUIS hoc potest videre, quis potest pati, nisi impudicus et vorax et aleo, Mamurram habere quod Comata Gallia habebat uncti et ultima Britannia? cinæde Romule hæc videbis et feres? et ille nunc superbus et superfluens perambulabit omnium cubilia, ut albulus columbus aut Adoneus? cinæde Romule, hæc videbis et feres? es impudicus et vorax et aleo. eone nomine, imperator unice, fuisti in ultima occidentis insula, ut ista vestra diffututa mentula ducenties comesset aut trecenties? quid est alid sinistra liberalitas? parum expatravit an parum elluatus est? paterna prima lancinata sunt bona, secunda præda Pontica, inde tertia Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus: nunc Galliæ timetur et Britanniæ. quid hunc malum fovetis? aut quid hic potest nisi uncta devorare patrimonia? eone nomine urbis opulentissime socer generque, perdidistis omnia?

XXX. ad Alphenum

ALFENE immemor atque unanimis false sodalibus, jam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi? jam me prodere, jam non dubitas fallere, perfide? nec facta impia fallacum hominum cælicolis placent. quæ tu neglegis ac me miserum deseris in malis. eheu quid faciant, dic, homines cuive habeant fidem? certe tute jubebas animam tradere, inique, me inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent. idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque ventos irrita ferre ac nebulas æreas sinis. si tu oblitus es, at di meminerunt, meminit Fides, quæ te ut pæniteat postmodo facti faciet tui.

XXXI. ad Sirmium insulam

PÆNE insularum, Sirmio, insularumque ocelle, quascumque in liquentibus stagnis marique vasto fert uterque Neptunus, quam te libenter quamque lætus inviso, vix mi ipse credens Thuniam atque Bithunos liquisse campos et videre te in tuto. o quid solutis est beatius curis, cum mens onus reponit, ac peregrino labore fessi venimus larem ad nostrum, desideratoque acquiescimus lecto? hoc est quod unum est pro laboribus tantis. salue, o venusta Sirmio, atque ero gaude gaudente, vosque, o Lydiæ lacus undæ, ridete quidquid est domi cachinnorum.

XXXII. ad Ipsicillam

AMABO, mea dulcis Ipsitilla, meæ deliciæ, mei lepores, jube ad te veniam meridiatum. et si jusseris, illud adjuvato, ne quis liminis obseret tabellam, neu tibi lubeat foras abire, sed domi maneas paresque nobis novem continuas fututiones. verum si quid ages, statim jubeto: nam pransus jaceo et satur supinus pertundo tunicamque palliumque.

XXXIII. ad Vibennios

O FURUM optime balneariorum Vibenni pater et cinæde fili (nam dextra pater inquinatiore, culo filius est voraciore), cur non exilium malasque in oras itis? quandoquidem patris rapinæ notæ sunt populo, et natis pilosas, fili, non potes asse venditare.

XXXIV. carmen Dianæ

DIANÆ sumus in fide puellæ et pueri integri: Dianam pueri integri puellæque canamus.

o Latonia, maximi magna progenies Jovis, quam mater prope Deliam deposivit olivam,

montium domina ut fores siluarumque virentium saltuumque reconditorum amniumque sonantum:

tu Lucina dolentibus Juno dicta puerperis, tu potens Trivia et notho es dicta lumine Luna.

tu cursu, dea, menstruo metiens iter annuum, rustica agricolæ bonis tecta frugibus exples.

sis quocumque tibi placet sancta nomine, Romulique, antique ut solita es, bona sospites ope gentem.

XXXV. ad Cæcilium jubet libello loqui

POETÆ tenero, meo sodali, velim Cæcilio, papyre, dicas Veronam veniat, Novi relinquens Comi moenia Lariumque litus. nam quasdam volo cogitationes amici accipiat sui meique. quare, si sapiet, viam vorabit, quamuis candida milies puella euntem revocet, manusque collo ambas iniciens roget morari. quæ nunc, si mihi vera nuntiantur, illum deperit impotente amore. nam quo tempore legit incohatam Dindymi dominam, ex eo misellæ ignes interiorem edunt medullam. ignosco tibi, Sapphica puella musa doctior; est enim venuste Magna Cæcilio incohata Mater.

XXXVI. ad Lusi cacatam

ANNALES Volusi, cacata carta, votum soluite pro mea puella. nam sanctæ Veneri Cupidinique vovit, si sibi restitutus essem desissemque truces vibrare jambos, electissima pessimi poetæ scripta tardipedi deo daturam infelicibus ustulanda lignis. et hoc pessima se puella vidit jocose lepide vovere divis. nunc o cæruleo creata ponto, quæ sanctum Idalium Vriosque apertos quæque Ancona Cnidumque harundinosam colis quæque Amathunta quæque Golgos quæque Durrachium Hadriæ tabernam, acceptum face redditumque votum, si non illepidum neque invenustum est. at vos interea venite in ignem, pleni ruris et inficetiarum. annales Volusi, cacata carta.

XXXVII. ad contubernales et Egnatium

SALAX taberna vosque contubernales, a pilleatis nona fratribus pila, solis putatis esse mentulas vobis, solis licere, quidquid est puellarum, confutuere et putare ceteros hircos? an, continenter quod sedetis insulsi centum an ducenti, non putatis ausurum me una ducentos irrumare sessores? atqui putate: namque totius vobis frontem tabernæ sopionibus scribam. puella nam mi, quæ meo sinu fugit, amata tantum quantum amabitur nulla, pro qua mihi sunt magna bella pugnata, consedit istic. hanc boni beatique omnes amatis, et quidem, quod indignum est, omnes pusilli et semitarii moechi; tu præter omnes une de capillatis, cuniculosæ Celtiberiæ fili, Egnati. opaca quem bonum facit barba et dens Hibera defricatus urina.

XXXVIII. ad Cornificium

MALEST, Cornifici, tuo Catullo malest, me hercule, et laboriose, et magis magis in dies et horas. quem tu, quod minimum facillimumque est, qua solatus es allocutione? irascor tibi. sic meos amores? paulum quid lubet allocutionis, mæstius lacrimis Simonideis.

XXXIX. ad Egnatium

EGNATIUS, quod candidos habet dentes, renidet usque quaque. si ad rei ventum est subsellium, cum orator excitat fletum, renidet ille; si ad pii rogum fili lugetur, orba cum flet unicum mater, renidet ille. quidquid est, ubicumque est, quodcumque agit, renidet: hunc habet morbum, neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum. quare monendum est te mihi, bone Egnati. si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs aut pinguis Vmber aut obesus Etruscus aut Lanuvinus ater atque dentatus aut Transpadanus, ut meos quoque attingam, aut quilubet, qui puriter lavit dentes, tamen renidere usque quaque te nollem: nam risu inepto res ineptior nulla est. nunc Celtiber es: Celtiberia in terra, quod quisque minxit, hoc sibi solet mane dentem atque russam defricare gingivam, ut quo iste vester expolitior dens est, hoc te amplius bibisse prædicet loti.

XL. ad Ravidum

QUÆNAM te mala mens, miselle Ravide, agit præcipitem in meos jambos? quis deus tibi non bene advocatus vecordem parat excitare rixam? an ut peruenias in ora vulgi? quid vis? qualubet esse notus optas? eris, quandoquidem meos amores cum longa voluisti amare poena.

XLI. ad Ameanam

AMEANA puella defututa tota milia me decem poposcit, ista turpiculo puella naso, decoctoris amica Formiani. propinqui, quibus est puella curæ, amicos medicosque convocate: non est sana puella, nec rogare qualis sit solet æs imaginosum.

XLII. ad hendecasyllabos

ADESTE, hendecasyllabi, quot estis omnes undique, quotquot estis omnes. jocum me putat esse moecha turpis, et negat mihi nostra reddituram pugillaria, si pati potestis. persequamur eam et reflagitemus. quæ sit, quæritis? illa, quam videtis turpe incedere, mimice ac moleste ridentem catuli ore Gallicani. circumsistite eam, et reflagitate, 'moecha putida, redde codicillos, redde putida moecha, codicillos!' non assis facis? o lutum, lupanar, aut si perditius potes quid esse. sed non est tamen hoc satis putandum. quod si non aliud potest ruborem ferreo canis exprimamus ore. conclamate iterum altiore voce. 'moecha putide, redde codicillos, redde, putida moecha, codicillos!' sed nil proficimus, nihil movetur. mutanda est ratio modusque vobis, siquid proficere amplius potestis: 'pudica et proba, redde codicillos.'

XLIII. ad Ameanam

SALUE, nec minimo puella naso nec bello pede nec nigris ocellis nec longis digitis nec ore sicco nec sane nimis elegante lingua, decoctoris amica Formiani. ten provincia narrat esse bellam? tecum Lesbia nostra comparatur? o sæclum insapiens et infacetum!

XLIV. ad fundum

O FUNDE noster seu Sabine seu Tiburs (nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est cordi Catullum lædere; at quibus cordi est, quovis Sabinum pignore esse contendunt), sed seu Sabine sive verius Tiburs, fui libenter in tua suburbana villa, malamque pectore expuli tussim, non inmerenti quam mihi meus venter, dum sumptuosas appeto, dedit, cenas. nam, Sestianus dum volo esse conviva, orationem in Antium petitorem plenam veneni et pestilentiæ legi. hic me gravedo frigida et frequens tussis quassavit usque, dum in tuum sinum fugi, et me recuravi otioque et urtica. quare refectus maximas tibi grates ago, meum quod non es ulta peccatum. nec deprecor jam, si nefaria scripta Sesti recepso, quin gravedinem et tussim non mihi, sed ipsi Sestio ferat frigus, qui tunc vocat me, cum malum librum legi.

XLU. ad Septimium

ACMEN Septimius suos amores tenens in gremio 'mea' inquit 'Acme, ni te perdite amo atque amare porro omnes sum assidue paratus annos, quantum qui pote plurimum perire, solus in Libya Indiaque tosta cæsio veniam obvius leoni.' hoc ut dixit, Amor sinistra ut ante dextra sternuit approbationem. at Acme leviter caput reflectens et dulcis pueri ebrios ocellos illo purpureo ore suaviata, 'sic' inquit 'mea vita Septimille, huic uni domino usque seruiamus, ut multo mihi major acriorque ignis mollibus ardet in medullis.' hoc ut dixit, Amor sinistra ut ante dextra sternuit approbationem. nunc ab auspicio bono profecti mutuis animis amant amantur. unam Septimius misellus Acmen mavult quam Syrias Britanniasque: uno in Septimio fidelis Acme facit delicias libidinisque. quis ullos homines beatiores vidit, quis Venerem auspicatiorem?

XLVI.

JAM ver egelidos refert tepores, jam cæli furor æquinoctialis jucundis Zephyri silescit aureis. linquantur Phrygii, Catulle, campi Nicææque ager uber æstuosæ: ad claras Asiæ volemus urbes. jam mens prætrepidans avet vagari, jam læti studio pedes vigescunt. o dulces comitum valete coetus, longe quos simul a domo profectos diversæ varie viæ reportant.

XLVII. ad Porcium et Socrationem

PORCI et Socration, duæ sinistræ Pisonis, scabies famesque mundi, vos Veraniolo meo et Fabullo verpus præposuit Priapus ille? vos convivia lauta sumptuose de die facitis, mei sodales quærunt in trivio vocationes?

XLVIII. ad Juventium

MELLITOS oculos tuos, Juventi, si quis me sinat usque basiare, usque ad milia basiem trecenta nec numquam videar satur futurus, non si densior aridis aristis sit nostræ seges osculationis.

IL. ad Marcum Tullium Ciceronem

DISERTISSIME Romuli nepotum, quot sunt quotque fuere, Marce Tulli, quotque post aliis erunt in annis, gratias tibi maximas Catullus agit pessimus omnium poeta, tanto pessimus omnium poeta, quanto tu optimus omnium patronus.

L. ad Lucinium

HESTERNO, Licini, die otiosi multum lusimus in meis tabellis, ut convenerat esse delicatos: scribens versiculos uterque nostrum ludebat numero modo hoc modo illoc, reddens mutua per jocum atque vinum. atque illinc abii tuo lepore incensus, Licini, facetiisque, ut nec me miserum cibus juvaret nec somnus tegeret quiete ocellos, sed toto indomitus furore lecto versarer, cupiens videre lucem, ut tecum loquerer, simulque ut essem. at defessa labore membra postquam semimortua lectulo jacebant, hoc, jucunde, tibi poema feci, ex quo perspiceres meum dolorem. nunc audax cave sis, precesque nostras, oramus, cave despuas, ocelle, ne poenas Nemesis reposcat a te. est vehemens dea: lædere hanc caveto.

LI. ad Lesbiam

ILLE mi par esse deo videtur, ille, si fas est, superare divos, qui sedens adversus identidem te spectat et audit dulce ridentem, misero quod omnis eripit sensus mihi: nam simul te, Lesbia, aspexi, nihil est super mi * * * * * * * * lingua sed torpet, tenuis sub artus flamma demanat, sonitu suopte tintinant aures gemina, teguntur lumina nocte. otium, Catulle, tibi molestum est: otio exsultas nimiumque gestis: otium et reges prius et beatas perdidit urbes.

LII. in Novium

QUID est, Catulle? quid moraris emori? sella in curuli struma Nonius sedet, per consulatum peierat Vatinius: quid est, Catulle? quid moraris emori?

LIII. ad Gaium Licinium Calvum

RISI nescio quem modo e corona, qui, cum mirifice Vatiniana meus crimina Calvos explicasset admirans ait hæc manusque tollens, 'di magni, salaputium disertum!'

LIV. de Octonis capite

OTHONIS caput oppido est pusillum, et eri rustice semilauta crura, subtile et leve peditum Libonis, si non omnia, displicere vellem tibi et Sufficio seni recocto... irascere iterum meis jambis inmerentibus, unice imperator.

LV. ad Camerium

ORAMUS, si forte non molestum est, demonstres ubi sint tuæ tenebræ. te Campo quæsivimus minore, te in Circo, te in omnibus libellis, te in templo summi Jovis sacrato. in Magni simul ambulatione femellas omnes, amice, prendi, quas vultu vidi tamen sereno. avelte, sic ipse flagitabam, Camerium mihi pessimæ puellæ. quædam inquit, nudum reduc... 'en hic in roseis latet papillis.' sed te jam ferre Herculi labos est; tanto te in fastu negas, amice. dic nobis ubi sis futurus, ede audacter, committe, crede luci. nunc te lacteolæ tenent puellæ? si linguam clauso tenes in ore, fructus proicies amoris omnes. verbosa gaudet Venus loquella. vel, si vis, licet obseres palatum, dum vestri sim particeps amoris.

LVI. ad Catonem

O REM ridiculam, Cato, et jocosam, dignamque auribus et tuo cachinno! ride quidquid amas, Cato, Catullum: res est ridicula et nimis jocosa. deprendi modo pupulum puellæ trusantem; hunc ego, si placet Dionæ, protelo rigida mea cecidi.

LVII. ad Gaium Julium Cæsarem

PULCRE convenit improbis cinædis, Mamurræ pathicoque Cæsarique. nec mirum: maculæ pares utrisque, urbana altera et illa Formiana, impressæ resident nec eluentur: morbosi pariter, gemelli utrique, uno in lecticulo erudituli ambo, non hic quam ille magis vorax adulter, rivales socii puellularum. pulcre convenit improbis cinædis.

LVIII. ad Marcum Cælium Rufum

CÆLI, Lesbia nostra, Lesbia illa. illa Lesbia, quam Catullus unam plus quam se atque suos amavit omnes, nunc in quadriviis et angiportis glubit magnanimi Remi nepotes.

LVIIIb. ad Camerium

NON custos si fingar ille Cretum, non Ladas ego pinnipesue Perseus, non si Pegaseo ferar volatu, non Rhesi niveæ citæque bigæ; adde huc plumipedas volatilesque, ventorumque simul require cursum, quos junctos, Cameri, mihi dicares: defessus tamen omnibus medullis et multis languoribus peresus essem te mihi, amice, quæritando.

LIX. in Rufum

BONONIENSIS Rufa Rufulum fellat, uxor Meneni, sæpe quam in sepulcretis vidistis ipso rapere de rogo cenam, cum devolutum ex igne prosequens panem ab semiraso tunderetur ustore.

LX.

NUM te leæna montibus Libystinis aut Scylla latrans infima inguinum parte tam mente dura procreavit ac tætra, ut supplicis vocem in novissimo casu contemptam haberes, a nimis fero corde?

LXI. epythalamius Junie et Mallii

COLLIS o Heliconii cultor, Vraniæ genus, qui rapis teneram ad virum virginem, o Hymenæe Hymen, o Hymen Hymenæe;

cinge tempora floribus suave olentis amaraci, flammeum cape lætus, huc huc veni, niveo gerens luteum pede soccum;

excitusque hilari die, nuptialia concinens voce carmina tinnula, pelle humum pedibus, manu pineam quate tædam.

namque Junia Manlio, qualis Idalium colens venit ad Phrygium Venus judicem, bona cum bona nubet alite virgo,

floridis velut enitens myrtus Asia ramulis quos Hamadryades deæ ludicrum sibi roscido nutriunt umore.

quare age, huc aditum ferens, perge linquere Thespiæ rupis Aonios specus, nympha quos super irrigat frigerans Aganippe.

ac domum dominam voca conjugis cupidam novi, mentem amore revinciens, ut tenax hedera huc et huc arborem implicat errans.

vosque item simul, integræ virgines, quibus advenit par dies, agite in modum dicite, o Hymenæe Hymen, o Hymen Hymenæe.

ut libentius, audiens se citarier ad suum munus, huc aditum ferat dux bonæ Veneris, boni coniugator amoris.

quis deus magis est ama- tis petendus amantibus? quem colent homines magis cælitum, o Hymenæe Hymen, o Hymen Hymenæe?

te suis tremulus parens invocat, tibi virgines zonula soluunt sinus, te timens cupida novos captat aure maritus.

tu fero juveni in manus floridam ipse puellulam dedis a gremio suæ matris, o Hymenæe Hymen, o Hymen Hymenæe.

nil potest sine te Venus, fama quod bona comprobet, commodi capere, at potest te volente. quis huic deo compararier ausit?

nulla quit sine te domus liberos dare, nec parens stirpe nitier; ac potest te volente. quis huic deo compararier ausit?

quæ tuis careat sacris, non queat dare præsides terra finibus: at queat te volente. quis huic deo compararier ausit?

claustra pandite januæ. virgo adest. viden ut faces splendidas quatiunt comas? * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * tardet ingenuus pudor. quem tamen magis audiens, flet quod ire necesse est. flere desine. non tibi Au- runculeia periculum est, ne qua femina pulcrior clarum ab Oceano diem uiderit venientem.

talis in vario solet divitis domini hortulo stare flos hyacinthinus. sed moraris, abit dies. prodeas nova nupta.

prodeas nova nupta, si jam videtur, et audias nostra verba. viden? faces aureas quatiunt comas: prodeas nova nupta.

non tuus levis in mala deditus vir adultera, probra turpia persequens, a tuis teneris volet secubare papillis,

lenta sed velut adsitas vitis implicat arbores, implicabitur in tuum complexum. sed abit dies: prodeas nova nupta.

o cubile, quod omnibus * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * candido pede lecti,

quæ tuo veniunt ero, quanta gaudia, quæ vaga nocte, quæ medio die gaudeat! sed abit dies: prodeas nova nupta.

tollite, o pueri, faces: flammeum video venire. ite concinite in modum 'io Hymen Hymenæe jo, io Hymen Hymenæe.'

ne diu taceat procax Fescennina jocatio, nec nuces pueris neget desertum domini audiens concubinus amorem.

da nuces pueris, iners concubine! satis diu lusisti nucibus: lubet jam seruire Talasio. concubine, nuces da.

sordebant tibi villicæ, concubine, hodie atque heri: nunc tuum cinerarius tondet os. miser a miser concubine, nuces da.

diceris male te a tuis unguentate glabris marite abstinere, sed abstine. jo Hymen Hymenæe jo, io Hymen Hymenæe.

scimus hæc tibi quæ licent sola cognita, sed marito ista non eadem licent. jo Hymen Hymenæe jo, io Hymen Hymenæe.

nupta, tu quoque quæ tuus vir petet cave ne neges, ni petitum aliunde eat. jo Hymen Hymenæe jo, io Hymen Hymenæe.

en tibi domus ut potens et beata viri tui, quæ tibi sine seruiat (io Hymen Hymenæe jo, io Hymen Hymenæe)

usque dum tremulum movens cana tempus anilitas omnia omnibus annuit. jo Hymen Hymenæe jo, io Hymen Hymenæe.

transfer omine cum bono limen aureolos pedes, rasilemque subi forem. jo Hymen Hymenæe jo, io Hymen Hymenæe.

aspice intus ut accubans vir tuus Tyrio in toro totus immineat tibi. jo Hymen Hymenæe jo, io Hymen Hymenæe.

illi non minus ac tibi pectore uritur intimo flamma, sed penite magis. jo Hymen Hymenæe jo, io Hymen Hymenæe.

mitte brachiolum teres, prætextate, puellulæ: jam cubile adeat viri. jo Hymen Hymenæe jo, io Hymen Hymenæe.

vos bonæ senibus viris cognitæ bene feminæ, collocate puellulam. jo Hymen Hymenæe jo, io Hymen Hymenæe.

jam licet venias, marite: uxor in thalamo tibi est, ore floridulo nitens, alba parthenice velut luteumue papaver.

at, marite, ita me juvent cælites, nihilo minus pulcer es, neque te Venus neglegit. sed abit dies: perge, ne remorare.

non diu remoratus es: jam venis. bona te Venus juverit, quoniam palam quod cupis cupis, et bonum non abscondis amorem.

ille pulueris Africi siderumque micantium subducat numerum prius, qui vestri numerare volt multa milia ludi.

ludite ut lubet, et brevi liberos date. non decet tam vetus sine liberis nomen esse, sed indidem semper ingenerari.

Torquatus volo parvulus matris e gremio suæ porrigens teneras manus dulce rideat ad patrem semihiante labello.

sit suo similis patri Manlio et facile insciis noscitetur ab omnibus, et pudicitiam suæ matris indicet ore.

talis illius a bona matre laus genus approbet, qualis unica ab optima matre Telemacho manet fama Penelopeo.

claudite ostia, virgines: lusimus satis. at boni conjuges, bene vivite et munere assiduo valentem exercete juventam.

LXII. exametrum carmen nuptiale

VESPER adest, juvenes, consurgite: Vesper Olympo exspectata diu vix tandem lumina tollit. surgere jam tempus, jam pinguis linquere mensas, jam veniet virgo, jam dicetur hymenæus. Hymen o Hymenæe, Hymen ades o Hymenæe! Cernitis, innuptæ, juvenes? consurgite contra; nimirum Oetæos ostendit Noctifer ignes. sic certest; viden ut perniciter exsiluere? non temere exsiluere, canent quod vincere par est. Hymen o Hymenæe, Hymen ades o Hymenæe! non facilis nobis, æquales, palma parata est: aspicite, innuptæ secum ut meditata requirunt. non frustra meditantur: habent memorabile quod sit; nec mirum, penitus quæ tota mente laborant. nos alio mentes, alio divisimus aures; jure igitur vincemur: amat victoria curam. quare nunc animos saltem convertite vestros; dicere jam incipient, jam respondere decebit. Hymen o Hymenæe, Hymen ades o Hymenæe! Hespere, quis cælo fertur crudelior ignis? qui natam possis complexu avellere matris, complexu matris retinentem avellere natam, et juveni ardenti castam donare puellam. quid faciunt hostes capta crudelius urbe? Hymen o Hymenæe, Hymen ades o Hymenæe! Hespere, quis cælo lucet jucundior ignis? qui desponsa tua firmes conubia flamma, quæ pepigere viri, pepigerunt ante parentes, nec junxere prius quam se tuus extulit ardor. quid datur a divis felici optatius hora? Hymen o Hymenæe, Hymen ades o Hymenæe! Hesperus e nobis, æquales, abstulit unam. * * * * * * * * * * * * * * * * namque tuo adventu vigilat custodia semper, nocte latent fures, quos idem sæpe revertens, Hespere, mutato comprendis nomine Eous at lubet innuptis ficto te carpere questu. quid tum, si carpunt, tacita quem mente requirunt? Hymen o Hymenæe, Hymen ades o Hymenæe! Vt flos in sæptis secretus nascitur hortis, ignotus pecori, nullo convolsus aratro, quem mulcent auræ, firmat sol, educat imber; multi illum pueri, multæ optavere puellæ: idem cum tenui carptus defloruit ungui, nulli illum pueri, nullæ optavere puellæ: sic virgo, dum intacta manet, dum cara suis est; cum castum amisit polluto corpore florem, nec pueris jucunda manet, nec cara puellis. Hymen o Hymenæe, Hymen ades o Hymenæe! Vt vidua in nudo vitis quæ nascitur aruo, numquam se extollit, numquam mitem educat uvam, sed tenerum prono deflectens pondere corpus jam jam contingit summum radice flagellum; hanc nulli agricolæ, nulli coluere juvenci: at si forte eadem est ulmo conjuncta marito, multi illam agricolæ, multi coluere juvenci: sic virgo dum intacta manet, dum inculta senescit; cum par conubium maturo tempore adepta est, cara viro magis et minus est invisa parenti. Hymen o Hymenæe, Hymen ades o Hymenæe! Et tu ne pugna cum tali conjuge virgo. non æquom est pugnare, pater cui tradidit ipse, ipse pater cum matre, quibus parere necesse est. virginitas non tota tua est, ex parte parentum est, tertia pars patrest, pars est data tertia matri, tertia sola tua est: noli pugnare duobus, qui genero suo jura simul cum dote dederunt. Hymen o Hymenæe, Hymen ades o Hymenæe!

LXIII. de Berecinthia et Athi

SUPER alta vectus Attis celeri rate maria, Phrygium ut nemus citato cupide pede tetigit, adiitque opaca silvis redimita loca deæ, stimulatus ibi furenti rabie, vagus animis, devolsit ili acuto sibi pondera silice, itaque ut relicta sensit sibi membra sine viro, etiam recente terræ sola sanguine maculans, niveis citata cepit manibus leve typanum, typanum tuum, Cybebe, tua, mater initia, quatiensque terga tauri teneris cava digitis canere hæc suis adorta est tremebunda comitibus. 'agite ite ad alta, Gallæ, Cybeles nemora simul, simul ite, Dindymenæ dominæ vaga pecora, aliena quæ petentes velut exules loca sectam meam exsecutæ duce me mihi comites rapidum salum tulistis truculentaque pelagi et corpus evirastis Veneris nimio odio; hilarate eræ citatis erroribus animum. mora tarda mente cedat: simul ite, sequimini Phrygiam ad domum Cybebes, Phrygia ad nemora deæ, ubi cymbalum sonat vox, ubi tympana reboant, tibicen ubi canit Phryx curuo grave calamo, ubi capita Mænades vi jaciunt hederigeræ, ubi sacra sancta acutis ululatibus agitant, ubi suevit illa divæ volitare vaga cohors, quo nos decet citatis celerare tripudiis.' simul hæc comitibus Attis cecinit notha mulier, thiasus repente linguis trepidantibus ululat, leve tympanum remugit, cava cymbala recrepant. viridem citus adit Idam properante pede chorus. furibunda simul anhelans vaga vadit animam agens comitata tympano Attis per opaca nemora dux, veluti juvenca vitans onus indomita jugi; rapidæ ducem sequuntur Gallæ properipedem. itaque, ut domum Cybebes tetigere lassulæ, nimio e labore somnum capiunt sine Cerere. piger his labante languore oculos sopor operit; abit in quiete molli rabidus furor animi. sed ubi oris aurei Sol radiantibus oculis lustravit æthera album, sola dura, mare ferum, pepulitque noctis umbras vegetis sonipedibus, ibi Somnus excitam Attin fugiens citus abiit; trepidante eum recepit dea Pasithea sinu. ita de quiete molli rapida sine rabie simul ipsa pectore Attis sua facta recoluit, liquidaque mente vidit sine quis ubique foret, animo æstuante rusum reditum ad vada tetulit. ibi maria vasta visens lacrimantibus oculis, patriam allocuta mæstast ita voce miseriter. 'patria o mei creatrix, patria o mea genetrix, ego quam miser relinquens, dominos ut erifugæ famuli solent, ad Idæ tetuli nemora pedem, ut aput nivem et ferarum gelida stabula forem, et earum omnia adirem furibunda latibula, ubinam aut quibus locis te positam, patria, reor? cupit ipsa pupula ad te sibi derigere aciem, rabie fera carens dum breve tempus animus est. egone a mea remota hæc ferar in nemora domo? patria, bonis, amicis, genitoribus abero? abero foro, palæstra, stadio et gyminasiis? miser a miser, querendum est etiam atque etiam, anime. quod enim genus figurast, ego non quod obierim? ego mulier, ego adulescens, ego ephebus, ego puer, ego gymnasi fui flos, ego eram decus olei: mihi januæ frequentes, mihi limina tepida, mihi floridis corollis redimita domus erat, linquendum ubi esset orto mihi Sole cubiculum. ego nunc deum ministra et Cybeles famula ferar? ego Mænas, ego mei pars, ego vir sterilis ero? ego viridis algida Idæ nive amicta loca colam? ego vitam agam sub altis Phrygiæ columinibus, ubi cerua silvicultrix, ubi aper nemorivagus? jam jam dolet quod egi, jam jamque pænitet.' roseis ut huic labellis sonitus citus abiit geminas deorum ad aures nova nuntia referens, ibi juncta juga resoluens Cybele leonibus lævumque pecoris hostem stimulans ita loquitur. 'agedum,' inquit 'age ferox i> fac ut hunc furor fac uti furoris ictu reditum in nemora ferat, mea libere nimis qui fugere imperia cupit. age cæde terga cauda, tua verbera patere, fac cuncta mugienti fremitu loca retonent, rutilam ferox torosa ceruice quate jubam.' ait hæc minax Cybebe religatque juga manu. ferus ipse sese adhortans rapidum incitat animo, vadit, fremit, refringit virgulta pede vago. at ubi umida albicantis loca litoris adiit, teneramque vidit Attin prope marmora pelagi, facit impetum. illa demens fugit in nemora fera; ibi semper omne vitæ spatium famula fuit. dea, magna dea, Cybebe, dea domina Dindymi, procul a mea tuos sit furor omnis, era, domo: alios age incitatos, alios age rabidos.

LXIV. Argonautia et epythalamium Thetidis et Pelei

PELIACO quondam prognatæ vertice pinus dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas Phasidos ad fluctus et fines Æetæos, cum lecti juvenes, Argivæ robora pubis, auratam optantes Colchis avertere pellem ausi sunt vada salsa cita decurrere puppi, cærula verrentes abjegnis æquora palmis. diva quibus retinens in summis urbibus arces ipsa levi fecit volitantem flamine currum, pinea conjungens inflexæ texta carinæ. illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten; quæ simul ac rostro ventosum proscidit æquor tortaque remigio spumis incanuit unda, emersere freti candenti e gurgite vultus æquoreæ monstrum Nereides admirantes. illa, atque alia, viderunt luce marinas mortales oculis nudato corpore Nymphas nutricum tenus exstantes e gurgite cano. tum Thetidis Peleus incensus fertur amore, tum Thetis humanos non despexit hymenæos, tum Thetidi pater ipse jugandum Pelea sensit. o nimis optato sæclorum tempore nati heroes, saluete, deum genus! o bona matrum progenies, saluete iter... vos ego sæpe, meo vos carmine compellabo. teque adeo eximie tædis felicibus aucte, Thessaliæ columen Peleu, cui Juppiter ipse, ipse suos divum genitor concessit amores; tene Thetis tenuit pulcerrima Nereine? tene suam Tethys concessit ducere neptem, Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem? quæ simul optatæ finito tempore luces advenere, domum conventu tota frequentat Thessalia, oppletur lætanti regia coetu: dona ferunt præ se, declarant gaudia vultu. deseritur Cieros, linquunt Pthiotica Tempe Crannonisque domos ac moenia Larisæa, Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant. rura colit nemo, mollescunt colla juvencis, non humilis curuis purgatur vinea rastris, non glebam prono convellit vomere taurus, non falx attenuat frondatorum arboris umbram, squalida desertis rubigo infertur aratris. ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit regia, fulgenti splendent auro atque argento. candet ebur soliis, collucent pocula mensæ, tota domus gaudet regali splendida gaza. puluinar vero divæ geniale locatur sedibus in mediis, Indo quod dente politum tincta tegit roseo conchyli purpura fuco. hæc vestis priscis hominum variata figuris heroum mira virtutes indicat arte. namque fluentisono prospectans litore Diæ, Thesea cedentem celeri cum classe tuetur indomitos in corde gerens Ariadna furores, necdum etiam sese quæ visit visere credit, utpote fallaci quæ tum primum excita somno desertam in sola miseram se cernat harena. immemor at juvenis fugiens pellit vada remis, irrita ventosæ linquens promissa procellæ. quem procul ex alga mæstis Minois ocellis, saxea ut effigies bacchantis, prospicit, eheu, prospicit et magnis curarum fluctuat undis, non flavo retinens subtilem vertice mitram, non contecta levi velatum pectus amictu, non tereti strophio lactentis vincta papillas, omnia quæ toto delapsa e corpore passim ipsius ante pedes fluctus salis alludebant. sed neque tum mitræ neque tum fluitantis amictus illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu, toto animo, tota pendebat perdita mente. misera, assiduis quam luctibus externavit spinosas Erycina serens in pectore curas, illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus egressus curuis e litoribus Piræi attigit injusti regis Gortynia templa. nam perhibent olim crudeli peste coactam Androgeoneæ poenas exsoluere cædis electos juvenes simul et decus innuptarum Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro. quis angusta malis cum moenia vexarentur, ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis proicere optavit potius quam talia Cretam funera Cecropiæ nec funera portarentur. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas. hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo regia, quam suavis exspirans castus odores lectulus in molli complexu matris alebat, quales Eurotæ præcingunt flumina myrtus aurave distinctos educit verna colores, non prius ex illo flagrantia declinavit lumina, quam cuncto concepit corpore flammam funditus atque imis exarsit tota medullis. heu misere exagitans immiti corde furores sancte puer, curis hominum qui gaudia misces, quæque regis Golgos quæque Idalium frondosum, qualibus incensam jactastis mente puellam fluctibus, in flavo sæpe hospite suspirantem! quantos illa tulit languenti corde timores! quanto sæpe magis fulgore expalluit auri, cum sævum cupiens contra contendere monstrum aut mortem appeteret Theseus aut præmia laudis! non ingrata tamen frustra munuscula divis promittens tacito succepit vota labello. nam velut in summo quatientem brachia Tauro quercum aut conigeram sudanti cortice pinum indomitus turbo contorquens flamine robur, eruit (illa procul radicitus exturbata prona cadit, late quævis cumque obvia frangens,) sic domito sævum prostravit corpore Theseus nequiquam vanis jactantem cornua ventis. inde pedem sospes multa cum laude reflexit errabunda regens tenui vestigia filo, ne labyrintheis e flexibus egredientem tecti frustraretur inobseruabilis error. sed quid ego a primo digressus carmine plura commemorem, ut linquens genitoris filia vultum, ut consanguineæ complexum, ut denique matris, quæ misera in gnata deperdita læta omnibus his Thesei dulcem præoptarit amorem: aut ut vecta rati spumosa ad litora Diæ aut ut eam devinctam lumina somno liquerit immemori discedens pectore conjunx? sæpe illam perhibent ardenti corde furentem clarisonas imo fudisse e pectore voces, ac tum præruptos tristem conscendere montes, unde aciem pelagi vastos protenderet æstus, tum tremuli salis adversas procurrere in undas mollia nudatæ tollentem tegmina suræ, atque hæc extremis mæstam dixisse querellis, frigidulos udo singultus ore cientem: 'sicine me patriis avectam, perfide, ab aris perfide, deserto liquisti in litore, Theseu? sicine discedens neglecto numine divum, immemor a! devota domum periuria portas? nullane res potuit crudelis flectere mentis consilium? tibi nulla fuit clementia præsto, immite ut nostri vellet miserescere pectus? at non hæc quondam blanda promissa dedisti voce mihi, non hæc miseræ sperare jubebas, sed conubia læta, sed optatos hymenæos, quæ cuncta æreii discerpunt irrita venti. nunc jam nulla viro juranti femina credat, nulla viri speret sermones esse fideles; quis dum aliquid cupiens animus prægestit apisci, nil metuunt jurare, nihil promittere parcunt: sed simul ac cupidæ mentis satiata libido est, dicta nihil metuere, nihil periuria curant. certe ego te in medio versantem turbine leti eripui, et potius germanum amittere crevi, quam tibi fallaci supremo in tempore dessem. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque præda, neque injacta tumulabor mortua terra. quænam te genuit sola sub rupe leæna, quod mare conceptum spumantibus exspuit undis, quæ Syrtis, quæ Scylla rapax, quæ vasta Carybdis, talia qui reddis pro dulci præmia vita? si tibi non cordi fuerant conubia nostra, sæva quod horrebas prisci præcepta parentis, attamen in vestras potuisti ducere sedes, quæ tibi jucundo famularer serua labore, candida permulcens liquidis vestigia lymphis, purpureave tuum consternens veste cubile. sed quid ego ignaris nequiquam conquerar auris, externata malo, quæ nullis sensibus auctæ nec missas audire queunt nec reddere voces? ille autem prope jam mediis versatur in undis, nec quisquam apparet vacua mortalis in alga. sic nimis insultans extremo tempore sæva fors etiam nostris invidit questibus auris. Juppiter omnipotens, utinam ne tempore primo Gnosia Cecropiæ tetigissent litora puppes, indomito nec dira ferens stipendia tauro perfidus in Cretam religasset navita funem, nec malus hic celans dulci crudelia forma consilia in nostris requiesset sedibus hospes! nam quo me referam? quali spe perdita nitor? Idæosne petam montes? at gurgite lato discernens ponti truculentum dividit æquor. an patris auxilium sperem? quemne ipsa reliqui respersum juvenem fraterna cæde secuta? conjugis an fido consoler memet amore? quine fugit lentos incuruans gurgite remos? præterea nullo colitur sola insula tecto, nec patet egressus pelagi cingentibus undis. nulla fugæ ratio, nulla spes: omnia muta, omnia sunt deserta, ostentant omnia letum. non tamen ante mihi languescent lumina morte, nec prius a fesso secedent corpore sensus, quam justam a divis exposcam prodita multam cælestumque fidem postrema comprecer hora. quare facta virum multantes vindice poena Eumenides, quibus anguino redimita capillo frons exspirantis præportat pectoris iras, huc huc adventate, meas audite querellas, quas ego, væ misera, extremis proferre medullis cogor inops, ardens, amenti cæca furore. quæ quoniam veræ nascuntur pectore ab imo, vos nolite pati nostrum vanescere luctum, sed quali solam Theseus me mente reliquit, tali mente, deæ, funestet seque suosque.' has postquam mæsto profudit pectore voces, supplicium sævis ecens anxia factis, annuit invicto cælestum numine rector; quo motu tellus atque horrida contremuerunt æquora concussitque micantia sidera mundus. ipse autem cæca mentem caligine Theseus consitus oblito dimisit pectore cuncta, quæ mandata prius constanti mente tenebat, dulcia nec mæsto sustollens signa parenti sospitem Erechtheum se ostendit visere portum. namque ferunt olim, classi cum moenia divæ linquentem gnatum ventis concrederet Ægeus, talia complexum juveni mandata dedisse: 'gnate mihi longa jucundior unice vita, gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus, reddite in extrema nuper mihi fine senectæ, quandoquidem fortuna mea ac tua feruida virtus eripit invito mihi te, cui languida nondum lumina sunt gnati cara saturata figura, non ego te gaudens lætanti pectore mittam, nec te ferre sinam fortunæ signa secundæ, sed primum multas expromam mente querellas, canitiem terra atque infuso puluere foedans, inde infecta vago suspendam lintea malo, nostros ut luctus nostræque incendia mentis carbasus obscurata dicet ferrugine Hibera. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni, quæ nostrum genus ac sedes defendere Erecthei annuit, ut tauri respergas sanguine dextram, tum vero facito ut memori tibi condita corde hæc vigeant mandata, nec ulla oblitteret ætas; ut simul ac nostros invisent lumina collis, funestam antennæ deponant undique vestem, candidaque intorti sustollant vela rudentes, quam primum cernens ut læta gaudia mente agnoscam, cum te reducem ætas prospera sistet.' hæc mandata prius constanti mente tenentem Thesea ceu pulsæ ventorum flamine nubes æreum nivei montis liquere cacumen. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat, anxia in assiduos absumens lumina fletus, cum primum infecti conspexit lintea veli, præcipitem sese scopulorum e vertice jecit, amissum credens immiti Thesea fato. sic funesta domus ingressus tecta paterna morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctum obtulerat mente immemori, talem ipse recepit. quæ tum prospectans cedentem mæsta carinam multiplices animo voluebat saucia curas. at parte ex alia florens volitabat Jacchus cum thiaso Satyrorum et Nysigenis Silenis, te quærens, Ariadna, tuoque incensus amore. * * * * * * * * quæ tum alacres passim lymphata mente furebant euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos, pars e divolso jactabant membra juvenco, pars sese tortis serpentibus incingebant, pars obscura cavis celebrabant orgia cistis, orgia quæ frustra cupiunt audire profani; plangebant aliæ proceris tympana palmis, aut tereti tenuis tinnitus ære ciebant; multis raucisonos efflabant cornua bombos barbaraque horribili stridebat tibia cantu. talibus amplifice vestis decorata figuris puluinar complexa suo velabat amictu. quæ postquam cupide spectando Thessala pubes expleta est, sanctis coepit decedere divis. hic, qualis flatu placidum mare matutino horrificans Zephyrus proclivas incitat undas, Aurora exoriente vagi sub limina Solis, quæ tarde primum clementi flamine pulsæ procedunt leviterque sonant plangore cachinni, post vento crescente magis magis increbescunt, purpureaque procul nantes ab luce refulgent: sic tum vestibuli linquentes regia tecta ad se quisque vago passim pede discedebant. quorum post abitum princeps e vertice Pelei advenit Chiron portans silvestria dona: nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis montibus ora creat, quos propter fluminis undas aura parit flores tepidi fecunda Favoni, hos indistinctis plexos tulit ipse corollis, quo permulsa domus jucundo risit odore. confestim Penios adest, viridantia Tempe, Tempe, quæ silvæ cingunt super impendentes, Minosim linquens doris celebranda choreis, non vacuos: namque ille tulit radicitus altas fagos ac recto proceras stipite laurus, non sine nutanti platano lentaque sorore flammati Phæthontis et ærea cupressu. hæc circum sedes late contexta locavit, vestibulum ut molli velatum fronde vireret. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus, extenuata gerens veteris vestigia poenæ, quam quondam silici restrictus membra catena persoluit pendens e verticibus præruptis. inde pater divum sancta cum conjuge natisque advenit cælo, te solum, Phoebe, relinquens unigenamque simul cultricem montibus Idri: Pelea nam tecum pariter soror aspernata est, nec Thetidis tædas voluit celebrare jugales. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus large multiplici constructæ sunt dape mensæ, cum interea infirmo quatientes corpora motu veridicos Parcæ coeperunt edere cantus. his corpus tremulum complectens undique vestis candida purpurea talos incinxerat ora, at roseæ niveo residebant vertice vittæ, æternumque manus carpebant rite laborem. læva colum molli lana retinebat amictum, dextera tum leviter deducens fila supinis formabat digitis, tum prono in pollice torquens libratum tereti versabat turbine fusum, atque ita decerpens æquabat semper opus dens, laneaque aridulis hærebant morsa labellis, quæ prius in levi fuerant exstantia filo: ante pedes autem candentis mollia lanæ vellera virgati custodibant calathisci. hæc tum clarisona pellentes vellera voce talia divino fuderunt carmine fata, carmine, perfidiæ quod post nulla arguet ætas. o decus eximium magnis virtutibus augens, Emathiæ tutamen, Opis carissime nato, accipe, quod læta tibi pandunt luce sorores, veridicum oraclum: sed vos, quæ fata sequuntur, currite ducentes subtegmina, currite, fusi. adveniet tibi jam portans optata maritis Hesperus, adveniet fausto cum sidere conjunx, quæ tibi flexanimo mentem perfundat amore, languidulosque paret tecum conjungere somnos, levia substernens robusto bracchia collo. currite ducentes subtegmina, currite, fusi. nulla domus tales umquam contexit amores, nullus amor tali conjunxit foedere amantes, qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo. currite ducentes subtegmina, currite, fusi. nascetur vobis expers terroris Achilles, hostibus haud tergo, sed forti pectore notus, qui persæpe vago victor certamine cursus flammea prævertet celeris vestigia ceruæ. currite ducentes subtegmina, currite, fusi. non illi quisquam bello se conferet heros, cum Phrygii Teucro manabunt sanguine Troicaque obsidens longinquo moenia bello, periuri Pelopis vastabit tertius heres. currite ducentes subtegmina, currite, fusi. illius egregias virtutes claraque facta sæpe fatebuntur gnatorum in funere matres, cum incultum cano soluent a vertice crinem, putridaque infirmis variabunt pectora palmis. currite ducentes subtegmina, currite, fusi. namque velut densas præcerpens messor aristas sole sub ardenti flaventia demetit arua, Trojugenum infesto prosternet corpora ferro. currite ducentes subtegmina, currite, fusi. testis erit magnis virtutibus unda Scamandri, quæ passim rapido diffunditur Hellesponto, cujus iter cæsis angustans corporum aceruis alta tepefaciet permixta flumina cæde. currite ducentes subtegmina, currite, fusi. denique testis erit morti quoque reddita præda, cum teres excelso coaceruatum aggere bustum excipiet niveos perculsæ virginis artus. currite ducentes subtegmina, currite, fusi. nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis urbis Dardaniæ Neptunia soluere vincla, alta Polyxenia madefient cæde sepulcra; quæ, velut ancipiti succumbens victima ferro, proiciet truncum summisso poplite corpus. currite ducentes subtegmina, currite, fusi. quare agite optatos animi conjungite amores. accipiat conjunx felici foedere divam, dedatur cupido jam dudum nupta marito. currite ducentes subtegmina, currite, fusi. non illam nutrix orienti luce revisens hesterno collum poterit circumdare filo, anxia nec mater discordis mæsta puellæ secubitu caros mittet sperare nepotes. currite ducentes subtegmina, currite, fusi. talia præfantes quondam felicia Pelei carmina divino cecinerunt pectore Parcæ. præsentes namque ante domos invisere castas heroum, et sese mortali ostendere coetu, cælicolæ nondum spreta pietate solebant. sæpe pater divum templo in fulgente revisens, annua cum festis venissent sacra diebus, conspexit terra centum procumbere tauros. sæpe vagus Liber Parnasi vertice summo Thyiadas effusis evantis crinibus egit, cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes acciperent læti divum fumantibus aris. sæpe in letifero belli certamine Mavors aut rapidi Tritonis era aut Amarunsia virgo armatas hominum est præsens hortata cateruas. sed postquam tellus scelere est imbuta nefando justitiamque omnes cupida de mente fugarunt, perfudere manus fraterno sanguine fratres, destitit extinctos gnatus lugere parentes, optavit genitor primævi funera nati, liber ut innuptæ poteretur flore novercæ, ignaro mater substernens se impia nato impia non verita est divos scelerare penates. omnia fanda nefanda malo permixta furore justificam nobis mentem avertere deorum. quare nec talis dignantur visere coetus, nec se contingi patiuntur lumine claro.

LXV. ad Ortalum

ETSI me assiduo confectum cura dolore sevocat a doctis, Ortale, virginibus, nec potis est dulcis Musarum expromere fetus mens animi, tantis fluctuat ipsa malis— namque mei nuper Lethæo in gurgite fratris pallidulum manans alluit unda pedem, Troja Rhoeteo quem subter litore tellus ereptum nostris obterit ex oculis. * * * * * * * * numquam ego te, vita frater amabilior, aspiciam posthac? at certe semper amabo, semper mæsta tua carmina morte canam, qualia sub densis ramorum concinit umbris Daulias, absumpti fata gemens Ityli— sed tamen in tantis mæroribus, Ortale, mitto hæc expressa tibi carmina Battiadæ, ne tua dicta vagis nequiquam credita ventis effluxisse meo forte putes animo, ut missum sponsi furtivo munere malum procurrit casto virginis e gremio, quod miseræ oblitæ molli sub veste locatum, dum adventu matris prosilit, excutitur, atque illud prono præceps agitur decursu, huic manat tristi conscius ore rubor.

LXVI.

OMNIA qui magni dispexit lumina mundi, qui stellarum ortus comperit atque obitus, flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur, ut cedant certis sidera temporibus, ut Triviam furtim sub Latmia saxa relegans dulcis amor gyro devocet æreo: idem me ille Conon cælesti in limine vidit e Beroniceo vertice cæsariem fulgentem clare, quam multis illa dearum levia protendens brachia pollicita est, qua rex tempestate novo auctus hymenæo vastatum finis iverat Assyrios, dulcia nocturnæ portans vestigia rixæ, quam de virgineis gesserat exuviis. estne novis nuptis odio Venus? anne parentum frustrantur falsis gaudia lacrimulis, ubertim thalami quas intra limina fundunt? non, ita me divi, vera gemunt, iverint. id mea me multis docuit regina querellis invisente novo proelia torua viro. et tu non orbum luxti deserta cubile, sed fratris cari flebile discidium? quam penitus mæstas exedit cura medullas! ut tibi tunc toto pectore sollicitæ sensibus ereptis mens excidit! at ego certe cognoram a parva virgine magnanimam. anne bonum oblita es facinus, quo regium adepta es conjugium, quod non fortior ausit alis? sed tum mæsta virum mittens quæ verba locuta est! Juppiter, ut tristi lumina sæpe manu! quis te mutavit tantus deus? an quod amantes non longe a caro corpore abesse volunt? atque ibi me cunctis pro dulci conjuge divis non sine taurino sanguine pollicita es, si reditum tetulisset. is haut in tempore longo captam Asiam Ægypti finibus addiderat. quis ego pro factis cælesti reddita coetu pristina vota novo munere dissoluo. invita, o regina, tuo de vertice cessi, invita: adjuro teque tuumque caput, digna ferat quod si quis inaniter adjurarit: sed qui se ferro postulet esse parem? ille quoque eversus mons est, quem maximum in oris progenies Thiæ clara superuehitur, cum Medi peperere novum mare, cumque juventus per medium classi barbara navit Athon. quid facient crines, cum ferro talia cedant? Juppiter, ut Chalybon omne genus pereat, et qui principio sub terra quærere venas institit ac ferri stringere duritiem! abjunctæ paulo ante comæ mea fata sorores lugebant, cum se Memnonis Æthiopis unigena impellens nutantibus æra pennis obtulit Arsinoes Locridis ales equos, isque per ætherias me tollens avolat umbras et Veneris casto collocat in gremio. ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat Graiia Canopitis incola litoribus. hi dii ven ibi vario ne solum in lumine cæli ex Ariadnæis aurea temporibus fixa corona foret, sed nos quoque fulgeremus devotæ flavi verticis exuviæ, uvidulam a fluctu cedentem ad templa deum me sidus in antiquis diva novum posuit. Virginis et sævi contingens namque Leonis lumina, Callisto juncta Lycaoniæ, vertor in occasum, tardum dux ante Booten, qui vix sero alto mergitur Oceano. sed quamquam me nocte premunt vestigia divum, lux autem canæ Tethyi restituit (pace tua fari hic liceat, Ramnusia virgo, namque ego non ullo vera timore tegam, nec si me infestis discerpent sidera dictis, condita quin veri pectoris evoluam), non his tam lætor rebus, quam me afore semper, afore me a dominæ vertice discrucior, quicum ego, dum virgo quondam fuit omnibus expers unguentis, una milia multa bibi. nunc vos, optato quas junxit lumine tæda, non prius unanimis corpora conjugibus tradite nudantes reiecta veste papillas, quam jucunda mihi munera libet onyx, vester onyx, casto colitis quæ jura cubili. sed quæ se impuro dedit adulterio, illius a mala dona levis bibat irrita puluis: namque ego ab indignis præmia nulla peto. sed magis, o nuptæ, semper concordia vestras, semper amor sedes incolat assiduus. tu vero, regina, tuens cum sidera divam placabis festis luminibus Venerem, unguinis expertem non siris esse tuam me, sed potius largis affice muneribus. sidera corruerint utinam! coma regia fiam, proximus Hydrochoi fulgeret Oarion!

LXVII. de janua moechæ cujusdam

O DULCI jucunda viro, jucunda parenti, salue, teque bona Juppiter auctet ope, janua, quam Balbo dicunt seruisse benigne olim, cum sedes ipse senex tenuit, quamque ferunt rursus gnato seruisse maligne, postquam es porrecto facta marita sene. dic agedum nobis, quare mutata feraris in dominum veterem deseruisse fidem. 'Non (ita Cæcilio placeam, cui tradita nunc sum) culpa mea est, quamquam dicitur esse mea, nec peccatum a me quisquam pote dicere quicquam: verum istius populi janua qui te facit, qui quacumque aliquid reperitur non bene factum ad me omnes clamant: janua, culpa tua est.' Non istuc satis est uno te dicere verbo. sed facere ut quivis sentiat et videat. 'Qui possum? nemo quærit nec scire laborat?' Nos volumus: nobis dicere ne dubita. 'Primum igitur, virgo quod fertur tradita nobis, falsum est. non illam vir prior attigerit, languidior tenera cui pendens sicula beta. numquam se mediam sustulit ad tunicam; sed pater illius gnati violasse cubile dicitur et miseram conscelerasse domum, sive quod impia mens cæco flagrabat amore, seu quod iners sterili semine natus erat, ut quærendum unde foret neruosius illud, quod posset zonam soluere virgineam.' Egregium narras mira pietate parentem. qui ipse sui gnati minxerit in gremium. Atqui non solum hoc dicit se cognitum habere Brixia Cycneæ supposita speculæ, flavus quam molli præcurrit flumine Mella, Brixia Veronæ mater amata meæ, sed de Postumio et Corneli narrat amore, cum quibus illa malum fecit adulterium. dixerit hic aliquis: quid? tu istæc, janua, nosti, cui numquam domini limine abesse licet, nec populum auscultare, sed hic suffixa tigillo tantum operire soles aut aperire domum? sæpe illam audivi furtiva voce loquentem solam cum ancillis hæc sua flagitia, nomine dicentem quos diximus, utpote quæ mi speraret nec linguam esse nec auriculam. præterea addebat quendam, quem dicere nolo nomine, ne tollat rubra supercilia. longus homo est, magnas cui lites intulit olim falsum mendaci ventre puerperium.'

LXVIII. ad Mallium

QUOD mihi fortuna casuque oppressus acerbo conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium, naufragum ut ejectum spumantibus æquoris undis sublevem et a mortis limine restituam, quem neque sancta Venus molli requiescere somno desertum in lecto cælibe perpetitur, nec veterum dulci scriptorum carmine Musæ oblectant, cum mens anxia peruigilat: id gratum est mihi, me quoniam tibi dicis amicum, muneraque et Musarum hinc petis et Veneris. sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Mani, neu me odisse putes hospitis officium, accipe, quis merser fortunæ fluctibus ipse, ne amplius a misero dona beata petas. tempore quo primum vestis mihi tradita pura est, jucundum cum ætas florida ver ageret, multa satis lusi: non est dea nescia nostri, quæ dulcem curis miscet amaritiem. sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors abstulit. o misero frater adempte mihi, tu mea tu moriens fregisti commoda, frater, tecum una tota est nostra sepulta domus, omnia tecum una perierunt gaudia nostra, quæ tuus in vita dulcis alebat amor. cujus ego interitu tota de mente fugavi hæc studia atque omnes delicias animi. quare, quod scribis Veronæ turpe Catullo esse, quod hic quisquis de meliore nota frigida deserto tepefactet membra cubili, id, Mani, non est turpe, magis miserum est. ignosces igitur si, quæ mihi luctus ademit, hæc tibi non tribuo munera, cum nequeo. nam, quod scriptorum non magna est copia apud me, hoc fit, quod Romæ vivimus: illa domus, illa mihi sedes, illic mea carpitur ætas; huc una ex multis capsula me sequitur. quod cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna id facere aut animo non satis ingenuo, quod tibi non utriusque petenti copia posta est: ultro ego deferrem, copia siqua foret. Non possum reticere, deæ, qua me Allius in re juverit aut quantis juverit officiis, ne fugiens sæclis obliviscentibus ætas illius hoc cæca nocte tegat studium: sed dicam vobis, vos porro dicite multis milibus et facite hæc carta loquatur anus. * * * * * * * * notescatque magis mortuus atque magis, nec tenuem texens sublimis aranea telam in deserto Alli nomine opus faciat. nam, mihi quam dederit duplex Amathusia curam, scitis, et in quo me torruerit genere, cum tantum arderem quantum Trinacria rupes lymphaque in Oetæis Malia Thermopylis, mæsta neque assiduo tabescere lumina fletu cessarent. tristique imbre madere genæ. qualis in ærii perlucens vertice montis rivus muscoso prosilit e lapide, qui cum de prona præceps est valle volutus, per medium densi transit iter populi, dulce viatori lasso in sudore levamen, cum gravis exustos æstus hiulcat agros: hic, velut in nigro jactatis turbine nautis lenius aspirans aura secunda venit jam prece Pollucis, jam Castoris implorata, tale fuit nobis Allius auxilium. is clausum lato patefecit limite campum, isque domum nobis isque dedit dominæ, ad quam communes exerceremus amores. quo mea se molli candida diva pede intulit et trito fulgentem in limine plantam innixa arguta constituit solea, conjugis ut quondam flagrans advenit amore Protesilæam Laodamia domum inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro hostia cælestis pacificasset eros. nil mihi tam valde placeat, Ramnusia virgo, quod temere invitis suscipiatur eris. quam jeiuna pium desiderat ara cruorem, docta est amisso Laudamia viro, conjugis ante coacta novi dimittere collum, quam veniens una atque altera rursus hiems noctibus in longis avidum saturasset amorem, posset ut abrupto vivere conjugio, quod scibant Parcæ non longo tempore abesse, si miles muros isset ad Iliacos. nam tum Helenæ raptu primores Argivorum coeperat ad seseTroja ciere viros, Troja (nefas!) commune sepulcrum Asiæ Europæque, Troja virum et virtutum omnium acerba cinis, quæne etiam nostro letum miserabile fratri attulit. ei misero frater adempte mihi ei misero fratri jucundum lumen ademptum, tecum una tota est nostra sepulta domus, omnia tecum una perierunt gaudia nostra, quæ tuus in vita dulcis alebat amor. quem nunc tam longe non inter nota sepulcra nec prope cognatos compositum cineres, sedTroja obscena,Troja infelice sepultum detinet extremo terra aliena solo. ad quam tum properans fertur undique pubes Græcæ penetralis deseruisse focos, ne Paris abducta gavisus libera moecha otia pacato degeret in thalamo. quo tibi tum casu, pulcerrima Laudamia, ereptum est vita dulcius atque anima conjugium: tanto te absorbens vertice amoris æstus in abruptum detulerat barathrum, quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum siccare emulsa pingue palude solum, quod quondam cæsis montis fodisse medullis audit falsiparens Amphitryoniades, tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta perculit imperio deterioris eri, pluribus ut cæli tereretur janua divis, Hebe nec longa virginitate foret. sed tuus altus amor barathro fuit altior illo, qui tamen indomitam ferre jugum docuit. nam nec tam carum confecto ætate parenti una caput seri nata nepotis alit, qui cum divitiis vix tandem juventus avitis nomen testatas intulit in tabulas, impia derisi gentilis gaudia tollens, suscitat a cano volturium capiti: nec tantum niveo gavisa est ulla columbo compar, quæ multo dicitur improbius oscula mordenti semper decerpere rostro, quam quæ præcipue multivola est mulier. sed tu horum magnos vicisti sola furores, ut semel es flavo conciliata viro. aut nihil aut paulum cui tum concedere digna lux mea se nostrum contulit in gremium, quam circumcursans hinc illinc sæpe Cupido fulgebat crocina candidus in tunica. quæ tamen etsi uno non est contenta Catullo, rara verecundæ furta feremus eræ ne nimium simus stultorum more molesti. sæpe etiam Juno, maxima cælicolum, conjugis in culpa flagrantem concoquit iram, noscens omnivoli plurima furta Jovis. atqui nec divis homines componier æquum est, * * * * * * * * * * * * * * * * ingratum tremuli tolle parentis onus. nec tamen illa mihi dextra deducta paterna fragrantem Assyrio venit odore domum, sed furtiva dedit mira munuscula nocte, ipsius ex ipso dempta viri gremio. quare illud satis est, si nobis is datur unis quem lapide illa dies candidiore notat. hoc tibi, quod potui, confectum carmine munus pro multis, Alli, redditur officiis, ne vestrum scabra tangat rubigine nomen hæc atque illa dies atque alia atque alia. huc addent divi quam plurima, quæ Themis olim antiquis solita est munera ferre piis. sitis felices et tu simul et tua vita, et domus in qua lusimus et domina, et qui principio nobis terram dedit aufert, a quo sunt primo omnia nata bona, et longe ante omnes mihi quæ me carior ipso est, lux mea, qua viva vivere dulce mihi est.

LXIX. ad Rufum

NOLI admirari, quare tibi femina nulla, Rufe, velit tenerum supposuisse femur, non si illam raræ labefactes munere vestis aut perluciduli deliciis lapidis. lædit te quædam mala fabula, qua tibi fertur valle sub alarum trux habitare caper. hunc metuunt omnes, neque mirum: nam mala valde est bestia, nec quicum bella puella cubet. quare aut crudelem nasorum interfice pestem, aut admirari desine cur fugiunt.

LXX.

NVLLI se dicit mulier mea nubere malle quam mihi, non si se Juppiter ipse petat. dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti, in vento et rapida scribere oportet aqua.

LXXI.

SI cui jure bono sacer alarum obstitit hircus, aut si quem merito tarda podagra secat. æmulus iste tuus, qui vestrem exercet amorem, mirifice est a te nactus utrumque malum. nam quotiens futuit, totiens ulciscitur ambos: illam affligit odore, ipse perit podagra.

LXXII. ad Lesbiam

DICEBAS quondam solum te nosse Catullum, Lesbia, nec præ me velle tenere Jovem. dilexi tum te non tantum ut vulgus amicam, sed pater ut gnatos diligit et generos. nunc te cognovi: quare etsi impensius uror, multo mi tamen es vilior et levior. qui potis est, inquis? quod amantem injuria talis cogit amare magis, sed bene velle minus.

LXXIII.

DESINE de quoquam quicquam bene velle mereri aut aliquem fieri posse putare pium. omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne immo etiam tædet obestque magis; ut mihi, quem nemo gravius nec acerbius urget, quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.


LXXIV. ad Gellium

GELLIUS audierat patruum objurgare solere, si quis delicias diceret aut faceret. hoc ne ipsi accideret, patrui perdepsuit ipsam uxorem, et patruum reddidit Arpocratem. quod voluit fecit: nam, quamuis irrumet ipsum nunc patruum, verbum non faciet patruus.

LXXV. ad Lesbiam

HUC est mens deducta tua mea, Lesbia, culpa atque ita se officio perdidit ipsa suo, ut jam nec bene velle queat tibi, si optima fias, nec desistere amare, omnia si facias.

LXXVI. ad deos

SIQUA recordanti benefacta priora voluptas est homini, cum se cogitat esse pium, nec sanctam violasse fidem, nec foedere nullo divum ad fallendos numine abusum homines, multa parata manent in longa ætate, Catulle, ex hoc ingrato gaudia amore tibi. nam quæcumque homines bene cuiquam aut dicere possunt aut facere, hæc a te dictaque factaque sunt. omnia quæ ingratæ perierunt credita menti. quare jam te cur amplius excrucies? quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis, et dis invitis desinis esse miser? difficile est longum subito deponere amorem, difficile est, verum hoc qua lubet efficias: una salus hæc est. hoc est tibi peruincendum, hoc facias, sive id non pote sive pote. o di, si vestrum est misereri, aut si quibus umquam extremam jam ipsa in morte tulistis opem, me miserum aspicite et, si vitam puriter egi, eripite hanc pestem perniciemque mihi, quæ mihi subrepens imos ut torpor in artus expulit ex omni pectore lætitias. non jam illud quæro, contra me ut diligat illa, aut, quod non potis est, esse pudica velit: ipse valere opto et tætrum hunc deponere morbum. o di, reddite mi hoc pro pietate mea.

LXXVII. ad Rufum

RUFE mihi frustra ac nequiquam credite amice (frustra? immo magno cum pretio atque malo), sicine subrepsti mi, atque intestina perurens ei misero eripuisti omnia nostra bona? eripuisti, heu heu nostræ crudele venenum vitæ, heu heu nostræ pestis amicitiæ.

LXXVIII. ad Gallum

GALLUS habet fratres, quorum est lepidissima conjunx alterius, lepidus filius alterius. Gallus homo est bellus: nam dulces jungit amores, cum puero ut bello bella puella cubet. Gallus homo est stultus, nec se videt esse maritum, qui patruus patrui monstret adulterium.

LXXVIIIb.

* * * * * * * sed nunc id doleo, quod puræ pura puellæ suavia comminxit spurca saliva tua. verum id non impune feres: nam te omnia sæcla noscent et, qui sis, fama loquetur anus.

LXXIX. ad Lesbium

LESBIUS est pulcer. quid ni? quem Lesbia malit quam te cum tota gente, Catulle, tua. sed tamen hic pulcer vendat cum gente Catullum, si tria natorum suavia reppererit.

LXXX. ad Gellium

QUID dicam, Gelli, quare rosea ista labella hiberna fiant candidiora nive, mane domo cum exis et cum te octava quiete e molli longo suscitat hora die? nescio quid certe est: an vere fama susurrat grandia te medii tenta vorare viri? sic certe est: clamant Victoris rupta miselli ilia, et emulso labra notata sero.

LXXXI. ad Juventium

NEMONE in tanto potuit populo esse, Juventi, bellus homo, quem tu diligere inciperes. præterquam iste tuus moribunda ab sede Pisauri hospes inaurata palladior statua, qui tibi nunc cordi est, quem tu præponere nobis audes, et nescis quod facinus facias?

LXXXII. ad Quintium

QUINTI, si tibi vis oculos debere Catullum aut aliud si quid carius est oculis, eripere ei noli, multo quod carius illi est oculis seu quid carius est oculis.

LXXXIII. ad Lesbiam

LESBIA mi præsente viro mala plurima dicit: hæc illi fatuo maxima lætitia est. mule, nihil sentis? si nostri oblita taceret, sana esset: nunc quod gannit et obloquitur, non solum meminit, sed, quæ multo acrior est res, irata est. hoc est, uritur et loquitur.

LXXXIV. ad Arrium

CHOMMODA dicebat, si quando commoda vellet dicere, et insidias Arrius hinsidias, et tum mirifice sperabat se esse locutum, cum quantum poterat dixerat hinsidias. credo, sic mater, sic liber avunculus ejus. sic maternus avus dixerat atque avia. hoc misso in Syriam requierant omnibus aures audibant eadem hæc leniter et leviter, nec sibi postilla metuebant talia verba, cum subito affertur nuntius horribilis, Jonios fluctus, postquam illuc Arrius isset, jam non Jonios esse sed Hionios.

LXXXV.

ODI et amo. quare id faciam, fortasse requiris. nescio, sed fieri sentio et excrucior.

LXXXVI. ad Lesbiam

QUINTIA formosa est multis. mihi candida, longa, recta est: hæc ego sic singula confiteor. totum illud formosa nego: nam nulla venustas, nulla in tam magno est corpore mica salis. Lesbia formosa est, quæ cum pulcerrima tota est, tum omnibus una omnis surripuit Veneres.

LXXXVII. ad Lesbiam

NVLLA potest mulier tantum se dicere amatam vere, quantum a me Lesbia amata mea est. nulla fides ullo fuit umquam foedere tanta, quanta in amore tuo ex parte reperta mea est.

LXXXVIII. ad Gellium

QUID facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore prurit, et abjectis peruigilat tunicis? quid facit is, patruum qui non sinit esse maritum? ecquid scis quantum suscipiat sceleris? suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys nec genitor Nympharum abluit Oceanus: nam nihil est quicquam sceleris, quo prodeat ultra, non si demisso se ipse voret capite.

LXXXIX. ad Gellium

GELLIUS est tenuis: quid ni? cui tam bona mater tamque valens vivat tamque venusta soror tamque bonus patruus tamque omnia plena puellis cognatis, quare is desinat esse macer? qui ut nihil attingat, nisi quod fas tangere non est, quantumuis quare sit macer invenies.

XC. ad Gellium

NASCATUR magus ex Gelli matrisque nefando conjugio et discat Persicum aruspicium: nam magus ex matre et gnato gignatur oportet, si vera est Persarum impia religio, gratus ut accepto veneretur carmine divos omentum in flamma pingue liquefaciens.

XCI. ad Gellium

NON ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum in misero hoc nostro, hoc perdito amore fore, quod te cognossem bene constantemue putarem aut posse a turpi mentem inhibere probro; sed neque quod matrem nec germanam esse videbam hanc tibi, cujus me magnus edebat amor. et quamuis tecum multo conjungerer usu, non satis id causæ credideram esse tibi. tu satis id duxti: tantum tibi gaudium in omni culpa est, in quacumque est aliquid sceleris.

XCII. ad Lesbia

LESBIA mi dicit semper male nec tacet umquam de me: Lesbia me dispeream nisi amat. quo signo? quia sunt totidem mea: deprecor illam assidue, verum dispeream nisi amo.

XCIII. ad Gaium Julium Cæsarem

NIL nimium studeo, Cæsar, tibi velle placere, nec scire utrum sis albus an ater homo.

XCIV. ad Mentulam

MENTULA moechatur. Moechatur mentula? Certe. Hoc est quod dicunt: ipsa olera olla legit.

XCV. ad Gaium Heluium Cinnam

ZMYRNA mei Cinnæ nonam post denique messem quam coepta est nonamque edita post hiemem, milia cum interea quingenta Hortensius uno * * * * * * * * Zmyrna cavas Satrachi penitus mittetur ad undas, Zmyrnam cana diu sæcula peruoluent. at Volusi annales Paduam morientur ad ipsam et laxas scombris sæpe dabunt tunicas.

XCVb.

PARVA mei mihi sint cordi monimenta ..., at populus tumido gaudeat Antimacho.

XCVI. ad Gaium Licinium Calvum

SI quicquam mutis gratum acceptumque sepulcris accidere a nostro, Calue, dolore potest, quo desiderio veteres renovamus amores atque olim missas flemus amicitias, certe non tanto mors immatura dolori est Quintiliæ, quantum gaudet amore tuo.

XCVII. ad Æmilium

NON (ita me di ament) quicquam referre putavi, utrumne os an culum olfacerem Æmilio. nilo mundius hoc, nihiloque immundius illud, verum etiam culus mundior et melior: nam sine dentibus est. hic dentis sesquipedalis, gingivas vero ploxeni habet veteris, præterea rictum qualem diffissus in æstu meientis mulæ cunnus habere solet. hic futuit multas et se facit esse venustum, et non pistrino traditur atque asino? quem siqua attingit, non illam posse putemus ægroti culum lingere carnificis?

XCVIII. ad Victium

IN te, si in quemquam, dici pote, putide Victi, id quod verbosis dicitur et fatuis. ista cum lingua, si usus veniat tibi, possis culos et crepidas lingere carpatinas. si nos omnino vis omnes perdere, Victi, hiscas: omnino quod cupis efficies.

XCIX. ad Juventium

SURRIPUI tibi, dum ludis, mellite Juventi, suaviolum dulci dulcius ambrosia. verum id non impune tuli: namque amplius horam suffixum in summa me memini esse cruce, dum tibi me purgo nec possum fletibus ullis tantillum vestræ demere sævitiæ. nam simul id factum est, multis diluta labella guttis abstersisti omnibus articulis, ne quicquam nostro contractum ex ore maneret, tamquam commictæ spurca saliva lupæ. præterea infesto miserum me tradere amori non cessasti omnique excruciare modo, ut mi ex ambrosia mutatum jam foret illud suaviolum tristi tristius elleboro. quam quoniam poenam misero proponis amori, numquam jam posthac basia surripiam.

C. ad Marcum Cælium furum

CÆLIUS Aufillenum et Quintius Aufillenam flos Veronensum depereunt juvenum, hic fratrem, ille sororem. hoc est, quod dicitur, illud fraternum vere dulce sodalicium. cui faveam potius? Cæli, tibi: nam tua nobis perspecta ex igni est unica amicitia, cum vesana meas torreret flamma medullas. sis felix, Cæli, sis in amore potens.

CI. ad inferias

MULTAS per gentes et multa per æquora vectus advenio has miseras, frater, ad inferias, ut te postremo donarem munere mortis et mutam nequiquam alloquerer cinerem. quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum. heu miser indigne frater adempte mihi, nunc tamen interea hæc, prisco quæ more parentum tradita sunt tristi munere ad inferias, accipe fraterno multum manantia fletu, atque in perpetuum, frater, ave atque vale.

CII. ad Cornelium Nepotem

SI quicquam tacito commissum est fido ab amico, cujus sit penitus nota fides animi, meque esse invenies illorum jure sacratum, Corneli, et factum me esse puta Arpocratem.

CIII. ad Silonem

AUT sodes mihi redde decem sestertia, Silo, deinde esto quamuis sævus et indomitus: aut, si te nummi delectant, desine quæso leno esse atque idem sævus et indomitus.

CIV.

CREDIS me potuisse meæ maledicere vitæ, ambobus mihi quæ carior est oculis? non potui, nec, si possem, tam perdite amarem: sed tu cum Tappone omnia monstra facis.

CV. ad Mentulam

MENTULA conatur Pipleium scandere montem: Musæ furcillis præcipitem eiciunt.

CUI.

CUM puero bello præconem qui videt esse, quid credat, nisi se vendere discupere?

CVII. ad Lesbiam

SI quicquam cupido optantique optigit umquam insperanti, hoc est gratum animo proprie. quare hoc est gratum nobis quoque carius auro quod te restituis, Lesbia, mi cupido. restituis cupido atque insperanti, ipsa refers te nobis. o lucem candidiore nota! quis me uno vivit felicior aut magis hac est optandus vita dicere quis poterit?

CVIII. ad Cominium

SI, Comini, populi arbitrio tua cana senectus spurcata impuris moribus intereat, non equidem dubito quin primum inimica bonorum lingua exsecta avido sit data vulturio, effossos oculos voret atro gutture corvus, intestina canes, cetera membra lupi.

CIX. ad Lesbiam

JUCUNDUM, mea vita, mihi proponis amorem hunc nostrum inter nos perpetuumque fore. di magni, facite ut vere promittere possit, atque id sincere dicat et ex animo, ut liceat nobis tota perducere vita æternum hoc sanctæ foedus amicitiæ.

CX. ad Aufilenam

AUFILENA, bonæ semper laudantur amicæ: accipiunt pretium, quæ facere instituunt. tu, quod promisti, mihi quod mentita inimica es, quod nec das et fers sæpe, facis facinus. aut facere ingenuæ est, aut non promisse pudicæ, Aufillena, fuit: sed data corripere fraudando officiis, plus quam meretricis avaræ quæ sese toto corpore prostituit.

CXI. ad Aufilenam

AUFILENA, viro contentam vivere solo, nuptarum laus ex laudibus eximiis: sed cuivis quamuis potius succumbere par est, quam matrem fratres efficere ex patruo…

CXII. ad Nasonem

MULTUS homo es, Naso, neque tecum multus homo te scindat: Naso, multus es et pathicus.

CXIII. ad Gaium Heluium Cinnam

CONSULE Pompeio primum duo, Cinna, solebant Mæciliam: facto consule nunc iterum manserunt duo, sed creverunt milia in unum singula. fecundum semen adulterio.

CXIV. ad Mentulam

FIRMANUS saltu non falso Mentula dives fertur, qui tot res in se habet egregias, aucupium omne genus, piscis, prata, arua ferasque. nequiquam: fructus sumptibus exsuperat. quare concedo sit dives, dum omnia desint. saltum laudemus, dum modo ipse egeat.

CXV. ad Mentulam

MENTULA habet instar triginta jugera prati, quadraginta arui: cetera sunt maria. cur non divitiis Croesum superare potis sit, uno qui in saltu tot bona possideat, prata arua ingentes silvas saltusque paludesque usque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum? omnia magna hæc sunt, tamen ipsest maximus ultro, non homo, sed vero mentula magna minax.

CXVI. ad Gellium

SÆPE tibi studioso animo venante requirens carmina uti possem mittere Battiadæ, qui te lenirem nobis, neu conarere tela infesta mittere in usque caput, hunc video mihi nunc frustra sumptum esse laborem, Gelli, nec nostras hic valuisse preces. contra nos tela ista tua evitabimus amitha at fixus nostris tu dabis supplicium.

Fragmenta

I.

Hunc lucum tibi dedico consecroque, Priape, qua domus tua Lampsaci est quaque ... Priape. nam te præcipue in suis urbibus colit ora Hellespontia, ceteris ostriosior oris.

II.

de meo ligurrire libido est

III.

at non effugies meos jambos